V.

The king, in lieu of the possessions which he robbed the Jewish converts

of, gave them the following begging letter, in which he calls upon his

Christian subjects to support them by corrode:――

“Rex Priori et Conventui Sanctæ Mariæ de Wallingham salutem. Cum

per guerram _nostram quam nuper sustinuimus in_ Wasconia, et _alia

ardua negotia, statum nostrum_, et regni nostri, tangentia, de statu

conversorum adhuc plene ordinare non possumus; devotionem vestram

rogamus attente, quatenus latorem præsentium, adhuc per biennium, in

victualibus et aliis necessariis exhibere velitis: ita tamen, quod si

liberatione sua diurna noluerit esse contentus, tunc, in optione vestra

sit conferendi ei tres obolos per diem tantum, ad sustentationem suam:

nullam super hac petitione nostra prætendentes excusationem, _pro qua

vos debeamus alias inde sollicitare_. Quia volumus modis omnibus preces

nostras, in hac parte, a vobis exaudiri. Quibus exauditis, in negotiis

vestris gratiam et favorem a nobis obtinebitis, cum speciali gratiarum

actione; rescribentes nobis per unum de vestris, qualiter has preces

nostras duxeritis exaudire.

“T. R. apud Merton, 20 die Januar.”――_Rot. Fin._ 39, H. 3, m. 13, dors.

The above letter in some degree had the desired effect; but in a great

many instances the poor Jewish Christians were left to feed on their

papers; the king, therefore, found it necessary to furnish them with

the following second letter:――

“Rex Abbati, et Conventui, de Abendon, salutem. Cum preces nostras nuper

vobis directas pro Ricardo, converso, et Martha uxore ejus, per biennium

in necessariis exhibendis, (nobis existentibus in Anglia), minime

curavistis exaudire, unde plurimum miramur, et movemur; præsumentes ex

hoc, indubitanter, quod si absentes essemus, et in partibus transmarinis

eædem preces nostræ parum, vel nullum, penes vos obtinerent effectum,

maxime cum in præsentia nostra illas admittere recusaveritis: volentes

autem adhuc experiri si erga devotionem vestram in hac parte exaudiri,

vel repulsam pati debeamus pro iisdem conversis; iterato vos duximus

sollicitandos. Rogantes quatenus juxta tenorem priorum litterarum

nostrarum, vobis inde directarum, in necessariis exhibere velitis;

taliter, in hac parte, preces nostras effectui mancipantes, quod dilatio

præcedens per effectum subsequentem penitus expietur: et quod a summo

remuneratore dignam inde remunerationem, et a nobis gratias mereamini.

“T. R. apud West. 6, die Feb.”――_Rot. Fin._ 39, H. 3, m. 12, dors.

The Jews in Great Britain Being a Series of Six Lectures, Delivered in the Liverpool Collegiate Institution, on the Antiquities of the Jews in England. · 第 110 / 138 题