§.1. Demonstrato aërem cum sanguine permisceri, quæstio nunc est, quid
aër ille corpori utilitatis afferat; oportet sane, ut usus illius sit
summopere ad vitam conservandam necessarius, siquidem non facilè
reperimus animal, quod non suo modo respiret, & organa nostra
respirationis ita sunt constituta, ut etiam repugnantes respirare
cogamur; Interim quam nobilis quamque necessarius est, tam ignotus
hactenus idem esse videtur; Nec ulla fere hucusque lucem aspexit theoria
Medica, quæ non particularem hâc in re tulerit sententiam, quæque non
omnium reliquorum sententiam optimo utplurimum successu refutarit,
indicio cujuslibet opinionem nemini nisi Auctori suo satisfecisse, adeò
unicuique sua placent! Meam quoque afferam sententiam, omissâ aliarum
refutatione, ob modo dictam rationem parum necessariâ.
§.2. Quo vero eò melius & tutius aëris usum investigemus, prosequamur
viam, quam aër sanguini in pulmonibus permistus ulterius observat, &
videamus quid ubique de illo fiat. [Sidenote: _Aër sanguini intime
miscetur in vasculis pulmonalibus._] Aëris pars subtilissima in minimas
pulmonales venulas intrusa, in iisdem sanguini intime miscetur; tria
hanc miscelam aëris cum sanguine promovent, 1. vasculorum exilitas, 2.
motus pectoris & 3. motus ipsius sanguinis tam intestinus quam
progressivus, qui motus multum facit, ut aër intimos globulorum
sanguineorum poros subeat, exemplo ab aqua desumto, quæ si ab omni aëre
suo ope antliæ pneumaticæ prius liberata, dein aëri exposita ex uno vase
in alterum sæpius transfundatur, tum denuo indatur recipienti,
observabitur exantlato inde aëre aquam rursus bullulas aëreas emittere,
nec tamen aquam statim post transfusionem majus occupare spatium, quam
antea occupaverat vel nunc iterum occupet aëre privata, unde colligo
aërem durante transfusione aquam subeùntem intimos ipsius poros
occupasse, nulla tamen facta ipsorum dilatatione: [Sidenote:
_Condensatur in sinistro cordis ventriculo._] talis igitur sanguis in
intimis suis visceribus aërem fovens fertur ad sinistrum cordis
ventriculum, cujus validissima contractione miscela aëris cum sanguine
non solum perficitur, sed & aër ille poris sanguinis incarceratus valide
condensatur, adeo ut ejus vis elastica multum augeatur; hinc in ultimas
arteriolas magnâ vi cordis propellitur, per quas cum difficulter
transeant globuli sanguinei, fit ut hi iterum valde comprimantur, ac
proin aër in illis contentus adhuc magis condensetur sanguinique
involvatur.
[Sidenote: _Fertur cum sanguine ad fibras musculares._] §.3. Sanguis
aëre densissimo refertus inter alias partes etiam fertur ad musculos &
præcipuè subit fibras musculares, quas Borellus cylindrulos excavatos &
plurimis nodulis, à fibrillis transversis ortis, distinctos observavit;
intra hos cylindrulos sanguis non subsultim & per intervalla uti in
arteriis, sed lento, placido, continuo & æquabili gradu procedit; adeo
ut spiritus animales per nervos (quorum semper aliquis ramulus in
quamlibet fibram muscularem hiat) in hos cylindrulos illapsi perpetuo
sanguinem offendant; [Sidenote: _ibidemque producit motum musculorum._]
particulæ igitur spirituum animalium instar cunei seu pyramidis formatæ
& pro nutu animæ in cavum fibrarum muscularium explosæ cuspidibus suis
in poros globulorum sanguineorum insinuatis diffringent hosce globulos,
quo facto aër incarceratus & jam sui juris factus impetum facit in
latera fibrarum muscularium, quas proin inflando, musculorum producit
motum; primo autem facto impetu ob subtilitatem suam statim avolat in
auras, sicutì saccus ex rara sindone factus & inflatus primo quidem
tumefit, sed statim denuo concidit, hinc ut intumescentia musculi
continuetur, necesse est, ut semper novi spiritus novusq́ue sanguis
suppeditentur, vid. mei Parentis Diss. de Motu Muscul. ubi eodem modo
motum musculorum explicat, omissâ tamen solutione quæstionum, quæ extra
institutum Ipsius erant, unde aër ille veniat? quomodo cum sanguine
misceatur? quomodo novus semper suppeditetur? quomodo condensetur? &c.
§.4. [Sidenote: _Usus respirationis._] Intelligis jam usum respirationis
hactenus tam desideratum, _respiratio nempe suppeditat aërem
subtilissimum, qui sanguini intimè permistus, valide condensatus, ad
fibras motrices latus atque ope spirituum animalium sui juris factus,
musculos muscularesque membranas inflat, contrahit, movet, atque hinc
dependentem, circulationem humorum promovet, omnibusque corporis
partibus mobilibus motum impertit._ Vides statim necessitatem hujus
usus, sine motu enim nullum animal ne per tantillum quidem temporis
vitam protrahere potest; quo ipso respirationis necessitas tam facili
negotio explicata haud parum commendat opinionem nostram de
respirationis usu, interim non desunt alia insuper argumenta eandem
confirmantia 1. [Sidenote: _Qui multis rationibus probatur._] quod valde
probabile sit, musculos moveri mediante aëre, & quod aër hic
commodissimè à respiratione deduci possit; 2. quod ligatâ arteriâ ad
musculum quendam tendente statim pereat motus illius musculi, quod ipsum
indicat sanguinis ad musculum affluxum omnino necessarium esse ad eundem
movendum; jam verò non video, quomodo sanguis concurrat ad movendos
musculos, nisi mediante, quem secum vehit, aëre; 3. quod instinctu
naturali fortius & frequentius respiremus saltantes, currentes similive
alio vehementi corporis motu nos defatigantes, quam facimus tranquilli &
blando somno detenti; 4. quod animalia torpida & lento gradu incedentia
minus respirent; quam animalia alacriora & vivaciora; 5. haud parum in
rem nostram facit observatio illa quod sanguis venosus insultus
epilepticos passorum sit multò & nigrior & minus spumosus utpote motibus
epilepticis aëre exhaustus; 6. quod aër rarefactus & inspiratus insignem
debilitatem nobis inducat, quod phænomenon deinceps in 4^o. cap.
explicabo.
§.5. Interim non ignoro, me supponere aliquid, cujus existentia à multis
hodie in dubium vocatur, spiritus scilicet animales, quibus mediantibus
una cum sanguine aëre condensato referto, motum musculorum absolvi
innuimus. [Sidenote: _Argumenta contra existentiam spirituum
animalium,_] Argumenta horum præcipua hæc sunt; 1. Spiritus nequidem
oculo armato videri posse; 2. Nervos nimis esse compactos, quam ut
quicquam transmittere possint; 3. Quod nos entia præter necessitatem
multiplicemus, siquidem anima æque facile movere possit nervos & his
mediantibus musculos ac movet spiritus, cum utrumque sit ens corporeum:
[Sidenote: _ad quæ respondetur._] Ast levia certe argumenta! priora duo
nil aliud probant, quam exilitatem & subtilitatem spirituum, quam nemo
negavit; tertium nimis probat, nam eodem modo nervos & ipsos musculos
superfluos esse ostenderem, siquidem anima pro nutu suo facere posset,
ut v. gr. brachium moveatur; sed concesso etiam, animam nervos movere
posse, ostendant mihi quomodo motus nervorum sive tremulus sive
crispatus sive quicunque alius musculos movere valeat, nisi mediantibus
spiritibus; dicant, quomodo fieri possit, ut nervuli laxi possint
producere motum musculorum, quorum quidam, si Borello credimus, plusquam
100000. librarum resistentiam superant; Hoc si mechanice explicare
poterunt, victas dabo manus, at certè non poterunt; [Sidenote:
_Argumenta pro spiritibus animalibus._] Spirituum existentiam probant
contra 1. cessatio motus post ligationẽ vel dissectionem nervi; 2.
Fabrica cerebri & musculorum; 3. Symptomata vertiginem, paralysin,
apoplexiam comitantia; 4. necessitas affluxûs sanguinis arteriosi pro
musculis movendis; 5. Motus diaphragmatis in animalibus recens enecatis
post nervi phrenici contrectationem versus diaphragma, quâ
contrectatione non nervum sed fluidum quoddam in illis contentum
movemus, quod dein unà cum sanguine mixtum diaphragmati motum impertit.
6. Continuatio motûs frustulorum vermium dissectorum, [Sidenote:
_Quomodo frusta vermium dissectorum motum continuent?_] quæ optime
derivari posse videtur à spiritibus animalibus, qui sive proprio
elatere, sive à materiâ subtili, sive à radiis solaribus per nervos moti
ipsa fragmenta insectorum movere valent; hinc commode deducitur ratio,
cur frusta illa vermium radiis solaribus exposita diutius moveantur,
quam in loco obscuro posita: Stabilitis itaque spiritibus animalibus,
non video quid amplius desiderari possit, pro confirmatione sententiæ
nostræ de usu primario respirationis; usus autem respirationis
secundarij jam diu constant, quibus proin describendis non immoror.