§.1. Hisce pertractatis ordo postulat ut disquiramus quid de aëre
inspirato fiat & statim ultroque se offert momentosa illa & multum jam
agitata quæstio; _an omnis aër inspiratus iterum exspiretur, an vero
pars quædam illius ad sanguinem transeat?_ [Sidenote: _Argument. quod
nullus aër ad sanguinem transeat, quod refutatur._] posterioris cum sim
sententiæ dicam quid ad argumenta ab Adversariis proferri solita
responderi posse mihi videatur, subjuncturus dein rationes, quæ pro
sententiâ nostrâ militant: Objiciunt primò, nullas hucusque esse
detectas vias, per quas aër ad sanguinem transire possit; respondeo vias
has ipsas esse poros minimorum vasculorum pulmonalium; rem ita concipio:
pars aëris inspirati subtilissima pervenit ad ipsas pulmonis vesiculas
(seu potius receptacula non formata ab expansione extremitatum asperæ
arteriæ, sed ab aliis pulmonum membranis, vide elegantes Helvetii
observationes in pulmones humanos quæ extant _dans les memoires de
l'Acad. Royal. des Sciençes de Paris, ann. 1718_.) quæ minimis vasculis
sanguiferis cinguntur; subsequente dein expiratione (quæ quidem multo
citius absolvitur, quam inspiratio) aër ille non omnis per angustum
vesicularum orificium intra tam breve expirationis momentum regredi
potest, unde necessario pars ipsius per poros vasculorum vesiculas
ambientium propelletur; fateor quidem hos poros esse admodum subtiles,
sed & aërem subtilissimum tantum illos subire contendo, hinc est, quod
quantitas aëri expirati sit ad sensum æqualis aëri inspirato: videmus
equidem, quod aqua tepida canis viventis abdomini intra duplicaturam
peritonei per vulnus injecta resarcito vulnere tota sub vaporum formâ
vesicam per ejusdem poros subeat, ita ut à potiori aërem aquâ
subtiliorem vi expirationis impulsum poros vasculorum pulmonalium haud
difficulter pénetrare concludere possimus.
[Sidenote: _Alterum argumentum, quod refellitur?_] §.2. At vero,
insistunt, sanguis per eosdem poros transudans perpetuam nobis creabit
hæmoptoën; Ego respondeo, aërem esse subtiliorem, quam sanguis ille,
adeo ut pori quidem aërem illum subtilem, nec tamen sanguinem
transmittant; sed demus etiam aëris istius particulas non esse
subtiliores particulis sanguineis, poterit vel sola figura pororum
efficere, ne sanguis per ipsos transeat, sunt enim pori ampliores in
superficie vasculi externâ, quam in superficie internâ, adeò ut
particula ingressura tanquam per valvulam intro spectantem facile
aperire queat latera pori, cum eadem particula regressum tentans latera
ejusdem pori comprimendo sibi viam præcludat; Hanc certè ob causam sit,
ut vesica urinaria contineat liquores, qui per eandem inversam sensim
transudant.
[Sidenote: _Tertium argumentum refutatum._] §.3. Objicitur porrò
pulmonibus cadaverum inflatis nullum aërem vascula sanguifera subire:
regero alios negare factum, contendentes è contrario aërem quam maximè
ad vascula illa penetrare; provocando ad experimentum eam in rem à se
institutum, quo aquam tepidam nigro colore tinctam & tracheæ injectam ad
cordis ventriculum sinistrum penetrare ajunt; sed posito etiam, nihil
aëris ad sanguinem transire, id provenire potest ex eo, quòd in
demortuis fibræ sint constrictæ & vasa statim post mortem collabentia
nullum admittant aërem; tandem etiam si attendatur ad modum paragr. 1.
cap. 2. traditum, quo aërem durante expiratione vi quadam in vascula
sanguifera propelli ostendi, patebit, vel ideo nullum aërem in demortuis
ad sanguinem transire, quoniam in illis nulla adest expiratio summè
necessaria ad aëris transitum per poros vasculorum pulmonalium
promovendum; Hæc sunt quamvis levia, principalia tamen argumenta aëris
cum sanguine mixtionem negantium; supersunt fortè alia, haud dubiè non
majoris momenti quam præcedentia; sic v. gr. urgent, experimentum
illud, quo docetur minima quantitate aëris vasi sanguifero aperto
inflatâ animal enecari; Hîc excipio, magnam esse differentiam inter
aërem collectum in sanguine & aërem æqualiter in eodem distributum; si
enim aër æqualiter per sanguinem dispersus animal necare posset, nullum
superesset vivum, siquidem omnium animalium sanguis aëre imprægnatus
existit; utpote qui in vacuo positus copiosas aëris bullulas emittere
cernitur. Videamus nunc annon majoris sint momenti argumenta, quæ pro
nostra stant sententia.
[Sidenote: _Argumentum 1. pro miscela aëris cum sanguine._] §.4.
Quicunque aëris cum sanguine mixtionem negant, eò rediguntur, ut dicant
respirationis usum consistere in sanguinis attenuatione; [Sidenote:
_Pitcarnio respondetur_] sic Cel. Pitcarnius in suis Elem. Med. Phys.
Math. §.60. pag. 47. expressis verbis dicit, _usum respirationis
consistere in sanguinis propulsu atque comminutione tali, quæ
requiritur, ut possit sanguis facilè subire & pertransire vasa
pulmonalia & sic ad cor deferri_; Huic ergo si credimus, totus
respirationis usus consistit in impediendâ sanguinis stagnatione in
pulmonibus; sed annoto hîc, quod dexter cordis ventriculus propulsioni
sanguinis per pulmones dicatus multo debilior sit quam sinister; Quidni
ergo Natura dextrum ventriculum æquè fortem ac sinistrum formare
potuisset, hoc quippe modo commodius stagnationi sanguinis in pulmonibus
occursura? Fateor respiratione circulationem sanguinis per pulmones
promoveri, sed hoc ipsum Natura prævidens dextrum cordis ventriculum
debiliorem fecit, ne sanguis nimia celeritate per pulmones flueret,
antequam aëre sufficienter imprægnatus esset; Porrò, ut omni veritatis
specie opinionem hanc, si quæ ipsi supersit exuamus, lubet circulum quem
com̃ittunt ostendere, quærenti enim de usu respirationis respondent, eâ
sanguinis stagnationem in pulmonibus præcaveri, ast vicissim sciscitanti
de pulmonum usu nil aliud regerent, nisi illos esse respirationis
organum quod manifestum implicat circulum. Sed dissentiunt alii à
Pitcarnio in explicando sine attenuationis sanguinis, quem Pitcarnius
dicit esse, ut sanguinis transfluxus per pulmones promoveatur, quod à
vero abludere demonstravi; [Sidenote: _Monstratur sanguinem respiratione
non attenuari._] Illi verò alii dicere sustinent, ideo attenuari
sanguinem, ut deinceps per totum corpus eò facilius fluere possit, horum
utpote numero plurimorum sententiam paulo prolixius examinabo. 1. Dico
sanguinem sufficienter attenuari in ipsis arteriis figuram conicam
habentibus, in quarum latera sanguis magna vi cordis impulsus adeo
infringitur, attenuatur atque subdividitur ut facile minima vascula
capillaria subire possit, adeo ut sanguis non opus habeat aliâ
attenuatione; 2. Videmus quod pisces in aqua aëre suo privata ob
defectum respirationis moriantur, interim tamen aqua aëre destituta æque
comminuere posset sanguinem atque aqua aërem in se continens; 3. Nego
aërem impetum facere in pulmones, corpus enim impulsum in aliud corpus,
quod impellenti libere cedit, non facit impetum, haud secus ac arundines
à flante Borea agitatæ eludunt ejus violentiam, à qua robustissima
quercus dejicitur; Ita quoq; pulmones promtissime cedentes aëri irruenti
patet, nullum ab eo impetum in se recipere; constat porrò quòd vis
placidæ exspirationis (excipio violentam, quâ ingentes resistentiæ
superari possunt) tam parva sit, ut fortè illâ nec pondus duorum
granorum loco suo moveri posset; jam vero vis inspirationis circiter
decies minor est vi expirationis, siquidem expiratio multo citius
absolvitur quam inspiratio, unde tota vis, qua aër inspiratus in
pulmones impellitur, tam parva est, ut ea vix resistentiam quintæ partis
unius grani superare posset; jam quilibet judicet, an talis vis apta
sit, quæ sanguinem in pulmonibus comminuere possit; At hîc respondent,
hanc vim quamvis minimam toties tamen repetitam posse quam maxime
sanguinem attenuare; hæc vero vis non toties repetitur ac forte sibi
imaginantur; ponamus enim sanguinem in pulmonibus contentum esse 18.
unciarum, cor vero qualibet systole propellere unciam unam sanguinis,
item sex fieri pulsus unicâ interim factâ respiratione, unde liquet
sanguinem non nisi per tempus trium respirationum in pulmonibus moram
nectere; sed demus pulmones non esse tam laxos & agiles quin resistant
aëri, adeoque omnem inde impetum resilire in sanguinem, quod tamen
experientiæ adversatur; concedamus porro, vim inspirationis esse
maximam, quam tamen minimam esse reperimus, tum & largiamur, si velint,
sanguinem per multas respirationes in pulmonibus commorari, quod utique
falsum esse ostendimus, his omnibus positis nondum video aërem
sanguinem esse attenuaturum, nam cum aër vascula sanguifera undiquaque
æqualiter comprimat, hæc compressio condensabit potius sanguinem quam
comminuet, non aliter ac videmus nivem manibus undiquaque æqualiter
compressam condensari. Exulet ergo ab omnibus, qui rationem magis, quam
præjudicia sequi velint, inveterata illa opinio sanguinem ab aëre
comminui. Quamvis eam omnes, qui transitum aëris ad sanguinem negant,
amplectuntur licet rationi plane contrariam; non enim credo, superesse
qui putant sanguinem ab aëre refrigerari aut calefieri: unde cum neutrum
sit, restat ut dicamus aërem ad sanguinem transire, ne quid à naturâ
frustrà factum videatur.
[Sidenote: _Argumentum alterum pro mixtione aëris cum sanguine._] §.5.
Facit etiam pro nobis sequens, quod à se factum mihi retulisse memini
Virum Cel. & Experientiss. Nebelium Prof. Heidelb. experimentum; si
laqueum canis viventis collo circumjectum constringas ad imminentem
usque canis suffocationem, tum verò illum subito relaxes relaxatumque
teneas, usque dum canis semel inspiraverit, quo facto iterum laqueum
constringas ac hanc constrictionem & relaxationem alternatim repetas,
donec tandem canis enecatus sit, quo facto ejusdem aperti pulmones
protinus inspiciens videbis vasa pulmonalia aëre turgida, indicio iterum
manifesto aërem ad sanguinem transire: [Sidenote: _Argument. 3._]
Observatum præterea fuit, sanguinem in venis pulmonalibus esse
rutiliorem, spumosiorem & fluidiorem, qui effectus non nisi ab aëre, qui
sese interea cum sanguine commiscuit, provenire potuit, namque non ab
impetu aëris, quem omnes hîc allegant, hæ sanguinis mutationes oriri
possunt, siquidem supra demonstravimus impetum illum fere esse nullum.
[Sidenote: _Argum. 4._] Haud parum insuper nobis suffragatur
experimentum Cel. Hombergii, qui humum cubiculi oleo terebinthinæ
interans atque in illo per semihorulam commorans urinam suam odorem
spirare sensit, odori violarum prorsus similem & haud dubie cum aëre
inspirato ad sanguinem in pulmonibus delatum, idem enim experimur, si
oleum terebinthinæ deglutimus. Experimentum autem omnium certissimum
erit, si vas illud vitreum (fig.2) jam supra descriptum iterum aqua
impleas ad altitudinem usque CDON & admoto ore orificio E obturatisque
naribus aliquoties spiritum ducas reddasque alternatim, & postea alius
quis bene observet altitudinem aquæ in Tubo ABRG; quam si supra CDON
observârit, invictum est pro transitu aëris ad sanguinem argumentum;
denotat enim minus aëris existere in parte Tubi ABCD, quam ante
institutum experimentum ipsi inerat, quod si vero aquam nihil ascendisse
deprehenderit, sane non ideo contra nos faciet, siquidem paucus ille
aër, quem ad sanguinem transire contendimus, forsan non sensibilem
mutationem altitudini aquæ inducere valet; Interim si Tubus ABRG esset
valde magnus atque tantum tertia vel quarta ejus pars aquâ impleretur,
ut multæ inspirationes & expirationes fieri possent, antequam aër spatio
ABDC inclusus ineptus evaderet ad vitæ sustentationem, (constat enim
animalia vasi clauso indita eundemque adeo aërem aliquandiu respirantia
enecari) & denique si tubus PQMS esset gracilis, ut mutatio aquæ situs
eo sensibilior fieret, haberemus experimentum quod tantum non
demonstrativum & solum hanc litem componere valeret.