CAPUT I.

§.1. Solent Dissertationem conscripturi multum esse soliciti

indefinitione, etymologia, aliisque hujusmodi generalioribus

præmittendis; his verò eò libentius supersedeo, quod nemini credam

latere, quid per Respirationem nulli non usitatam intellectum velim; si

verò quis multum hujusmodi præliminaribus delectetur, adeat Auctores,

quibus de Respiratione sermo est, & ipsi protinus satisfiet; reperiet

etiam apud nonnullos organorum respirationi inservientium descriptionem,

quam theses has lecturo cognitam supponam. Sepositis igitur omnibus

ambagibus, ordo requirere videtur, ut statim ostendamus modum, quo

respiratio absolvitur; hæc verò duplici agendi modo constat, nimirum

_inspiratione_ & _expiratione_; [Sidenote: _Quomodo fiat inspiratio &

expiratio?_] Inspiramus aërem, quando _elevatione costarum_ & _descensu

diaphragmatu_ cavitas pectoris ampliatur, atque sic aër externus

_propter suum elaterem_ pulmones ingreditur & eosdem explicat; factâ hoc

modo inspiratione musculi intercostales relaxantur, ac _costæ

descendunt_, musculi abdominis simul intestinorum interventu diaphragma

sursum trudunt, unde aër ex pulmonibus undiquaque compressis refluit,

quem aëris è pulmonibus egressum vocamus _expirationem_.

§.2. Innuimus quod cavitas pectoris elevatione costarum amplietur; hanc

costarum elevationem à musculis intercostalibus tam internis quàm

externis fieri censeo, nec credo, vel in vehementissima inspiratione

quicquam ad costarum elevationem conferre musculos serratos majores

basibus scapularum alligatos, uti quidam opinantur, nam ductus fibrarum

horum musculorum planè est parallelus cum ipsis costis, adeò ut fibras

illas potius ruptum iri, quàm costas elevare necesse sit: quod autem

elevatis costis pectus amplietur, id nullo negotio ex primis Geometriæ

elementis demonstrari potest; [Sidenote: _Demonstratur elevatione

costarum ampliari cavitatem pectoris._] Constat costarum figuram accedere

ad ellipsin, hasque costas sibi invicem superimpositas constituere quasi

cylindrum ellipticum; sit ergo (fig.1.) FA spina dorsi, BA & EF axes imæ

& summæ costæ, cum spinâ dorsi angulos BAM & EFO acutos facientes;

concipiatur BA & EF elevatis costis pervenisse in situm CA & DF atque in

prolongatas FD & FE agantur perpendiculares AQ & AT; Erit totus

cylindrus formatus à costis non elevatis ad totum cylindrum formatum à

costis elevatis, ut illius altitudo TA ad hujus altitudinem QA; Est verò

angulus QTA major angulo TQA, ille enim est major recto, hic minor

recto, ergo QA major, quam TA; unde sequitur, cylindrum formatum à

costis elevatis esse majorem cylindro formato à costis non elevatis Q.

E. D.

§.3. Diximus etiam in thesi primâ, diaphragma in inspiratione

descendere; interim non omnes Auctores conveniunt, utrum diaphragma in

inspiratione ascendat an descendat? utrum motus ejus sit activus in

inspiratione an in expiratione? item an septum illud transversum finitâ

expiratione planum vel concavum vel convexum sit? [Sidenote:

_Quæstiuncularum quarundam solutio._] Omnes hæ quæstiones facile

resolventur, si attendatur, quod ultimus semper morientium actus sit

expiratio; atqui, in demortuis diaphragma est pulmones versus convexum,

ergo diaphragma peracta quavis expiratione pulmones versus convexum

erit; 2^o. Cùm usus diaphragmatis sit motu suo cavitatem pectoris modò

ampliorem modò minorem reddere, & cavitas pectoris ampliari debeat in

inspiratione, iterum patet, quod diaphragma descendat durante

inspiratione ascendatque tempore expirationis; 3^o. in actione

musculorum diaphragmatis, septum hoc descendit, atqui idem descendit in

inspiratione, ergo motus diaphragmatis est activus in inspiratione.

§.4. Affirmavimus porrò in §.1. aërem in pulmones irruere propter suum

elaterem; Non puto, quemquam adhuc fore, qui hunc aëris in pulmones

ingressum absonæ illi Veterum fugæ vacui attribuat; interim miror dari,

qui illum per circulum Schvvammerdamij absurditate fugæ vacui minimè

cedentem explicare adhucdum conantur: [Sidenote: _Circulus Schwammerdamij

refutatur._] Putabat nimirum Schvvammerdamius costas in inspiratione

elevatas aërem propellere, propulsum pariter sibi proximum protrudere,

usque dum ille, qui immediatè ante os & nares existit, itidem propulsus

in pulmones irruat, postea in expiratione iterum egressurus: quod huic

Viro imposuit, fuit experimentum illud, quo vidit canem vasi aquâ repleto

im̃issum inspiratione sua aquam sursum propellere, eodem verò expirante

aquam ad pristinam suam altitudinem subsidere; hæc observans conclusit,

_sicut aqua aquam, ita aër aërem propellit_, sed malè hanc deduxit

conclusionem; anxius ergo ubi esset aërem à pectore propulsum

collocaturus, ipsum pulmones subire ait, exemplo ab aquâ desumto: nonne

autem maxima statim inter aërem & aquam differentia occurrit? ille ope

antliæ pneumaticæ in decies minus spatium condensari potest, hæc omni

condensationi ad sensum resistit; Nonne ergo universus aër terram ambiens

& in decies minus spatium condensabilis, saltem tantillum in nostro casu

condensari poterit, ut spatium relinquat pauco illi aëri à pectore

elevato propulso? ad hoc sanè aliud responderi nihil potest, nisi quod

dicatur, aërem condensationi resistere, non verò impediri, quò minus in

pulmones irruat; hæc responsio totám quæstionem eò reducit, utra

resistentia major sit, an pulmonum aërem, quo minus in ipsos ingrediatur,

cohibentium, an athmosphæræ insensibili condensationi resistentis;

posterior hæc infinite quasi parva est, ipsa quippe atmosphæra

incomparabiliter major quam quantitas illa perexigua quâ costæ elevatæ

fuerunt: quis verò contendet, pulmonum resistentiam esse quoque infinitè

parvam? consideret modò fricationem aëris per minimos asperæ arteriæ

ramusculos transeuntis, & attendat ad fibrarum pulmonalium tenacitatem,

qua extensioni resistunt. Potest etiam falsitas circuli Schvvammerdamij

sic demonstrari; possumus nimirum obturatis naribus partem aëris ex

lagenâ magnâ ori admotâ com̃odè haurire, quod verò fieri non deberet

juxta hypothesin Schvvammerdamij, siquidem aër externus nullam habet

communicationem cum aëre lagenæ incluso, ad quæ respondet

Schvvammerdamius, à pectore propelli aërem subtilem, qui latera lagenæ

penetrando pulmones ingrediatur: sed quid impedit aërem illum subtilem ne

per ipsam cutim & pleuram intret in cavitatem inter pulmones & pleuram

contentam hocque modo pulmonum extensioni resistat? Corruit ergo circulus

ille, qui quamquam debili fundamento nixus, multos tamen in sui

admirationem rapuit.

[Sidenote: _Argumentum, quod musculi intercostales interni producant

inspirationem._] §.5. Asseruimus tandem in §.1^o. costas relaxatis

musculis intercostalibus descendere; Hunc costarum descensum non produci

à musculis intercostalibus internis, ob multas rationes mihi persuasum

habeo, quas inter referri etiam posset, quod musculi intercostales tam

interni quam externi accipiant nervulos suos à nervis intercostalibus,

adeo ut spiritus animales eodem tempore ad ambos musculorum ordines sint

fluxuri: Nec gravitas causa costarum descensûs esse potest, quia inverso

corpore cruribus nempe in altum erectis exspiratio succedit; Neque

musculi abdominis nisi in vehementi expiratione costas deorsum trahere

possunt, quoniam diaphragma potius sursum trudunt, quàm costas deorsum

trahunt; [Sidenote: _Causa costarum descensus in expiratione._] causam

ergo, quod costæ in expiratione descendant, esse credo, constrictionem

fibrarum cutis pectus ambientium, quæ in præcedenti inspiratione

extendebantur, nec non restitutionem ipsius sterni, demonstrabo enim sub

finem hujus dissertationis, sternum in quâlibet inspiratione extrorsum

incurvari, quod proin cessante actione musculorum intercostalium

resiliet, non secus ac lamina elastica tensa.

[Sidenote: _Quomodo prima in infante recens nato respiratio fiat?_] §.6.

Quæritur nunc, quomodo prima in infante recens nato inspiratio fiat:

Mirum sanè est, quod Fœtus in utero materno non respirans, subito

respirare incipiat in lucem editus; [Sidenote: _Explicatio hujus

phænomeni, quæ refutatur._] oportet, ut adsit causa quâ spiritus

animales subito ad musculos intercostales determinentur, hanc quidam

deducebant ex doloribus, quos sentiunt infantes durante partu, à quibus

spiritus animales adeo in motum excitentur, ut quaquaversum & proin

etiam ad musculos intercostales fluant; Miror autem, fautores hujus

sententiæ non cogitâsse de partu cæsareo, quo infantes ex utero materno

sine ullis doloribus eximuntur: [Sidenote: _Explicatio illius genuina._]

Melius itaque prima illa Inspiratio explicatur dicendo, quod sit cavitas

inter pleuram & pulmones Infantum, quæ vel nullum vel valde rarum aërem

continet, unde aër externus nullam vel exiguam in pulmonibus

resistentiam offendens, in eosdem vi sui elaterij, eousque irruet, donec

aër inter pulmones & pleuram sit naturalis consistentiæ, vel, si nullus

aër ibi existat, pulmones ad pleuram usque se explicabunt; hæc quidam

Auctores passim jam agnoverunt, sed maxima superest difficultas, quomodo

fiat, ut costæ eleventur, nam hanc costarum elevationem producere nequit

aër in pulmones irruens, uti multi crediderunt, siquidem aër in

pulmonibus prorsus sit in æquilibrio cum aëre externo; ergo aliam

substituam sententiam: postquam pulmones aliquousque ut vidimus,

explicati fuerunt, sanguis ex dextro cordis ventriculo ad pulmones magno

impetu latus, nervos pulmonum, (quorum quidem magna pars, quod bene

notandum, ab intercostalibus oriuntur) repente & antea inconsuete modo

afficit atque irritat, quibus irritatis in consensum trahuntur nervi ad

musculos intercostales & diaphragma tendentes, per quos adeò spiritus

animales ad prædictos musculos determinantur, pectus sine mora

ampliaturos, quo ipso prima oritur infantum inspiratio.

[Sidenote: _Indagatio quantitatis aëris inspirati per experimentum & per

calculum._] §.7. Si cui jam volupe fuerit indagare quantitatem aëris

inspirati, id multis modis assequi potest; sequenti præ aliis

experimento facillime scopum suum obtinebit; sumat tubum aliquem

recurvum debitæ amplitudinis (fig.2.) AGMQPSRB cujus orificio AB altero

PQ multo angustiori indatur canaliculus EF, & si quæ adsint interstitia

inter orificium AB & canaliculum EF, eadem cerâ probe obturentur, tandem

immittatur per orificium PQ aqua usque ad altitudinem CDON, quo facto

aërem inspiratione haustum, obturatis naribus & ore admoto orificio E

exspiret impellatque in cavitatem ABDC, finitâ dein expiratione digitum

admoveat orificio E; videbit tunc aquam in parte vasis ABRG descendisse

ad UT ascendisse verò ab altera parte ad XZ; erit autem aër in spatio

ABUT contentus naturali nonnihil densior, qui proin ut ad ordinariam

consistentiam redigatur, evacuanda est pars aquæ ex crure PQMS donec se

aqua hinc inde ad æqualem altitudinem WYHI composuerit, indicabitque

spatium CDYW quantitatem aëris una inspiratione assumti; possumus autem

prædicta evacuatione aquæ ex Tubo PQMS supersedere, si fiat, ut se habet

altitudo 33. pedum (quantæ nimirum est cylindrus aquæ æquiponderans aëri

atmosphærico) ad altitudinem eandem auctam excessu altitudinis XZ super

TU ita spatium ABUT ad quartum quid, quod denotabit spatium ABYW, à quo

proin auferendo spat. ABDC remanebit spat. quæsitum CDYW. Licet etiam

calculo invenire quantitatem aëris inspirati quærendo excessum (fig.1.)

cylindri FDCA supra cylindrum FEBA, qui sunt in ratione QA ad TA vel

quod idem est in ratione demissarum ad FA perpendicularium DN ad EO, sit

ergo capacitas cylindri FEBA = a, EO = b, DN = c, excessus cylindri FDCA

supra cylindr. FEBA = x & erit a.a + x:: b.c, unde habetur x = (ac-ab) /

b. Hæc est quantitas, qua pectus ampliatur elevatione costarum, verum

augetur etiam descensu & complanatione diaphragmatis; ponatur itaque

diaphragma præ se ferre speciem coni elliptici excavati, cujus basis = m

& altitudo = n; erit quantitas, quâ augetur pectus per descensum

diaphragmatis = 1/3 mn, adeo ut tota quantitas aëris inspirati sit =

(ac-ab) / b + 1/3 mn.

[Sidenote: _Error Cel. Borelli monstratur in suo tr. de motu animalium

commissus._] §.8. Ex hisce Cel. Borellus mot. animal. part. 2. cap. 7.

prop. 81. indagare voluit excessum ipsius (fig.1.) DN supra EO, qui

excessus denotabit, quantum sternum in qualibet inspiratione

protrudatur; posuit nimirum capacitatem cylindri FEBA = 3375. digit.

cubic. quantitatem aëris inspirati (quam experimento inveniri posse

demonstravimus in præcedenti §.) = 15. dig. cubic. atque EO = 15. dig.

unde invenit quantitatem, quâ pectus in inspiratione protruditur, = 1/50

digiti, sed geminum, quod pace tanti viri dixerim, commisit errorem;

primo enim neglexit quantitatem, quâ pectus augetur per complanationem

diaphragmatis ac tacite supponit pectus unicè elevatione costarum

ampliari. Deinde cylindros FDCA & FEBA considerat tanquam corpora

similia & inde deducit, DN esse ad EO in subtriplicata ratione ipsorum

cylindrorum; unde sponte sequitur, quod DN = 15-1/50 dig. seu DN-EO =

1/50 dig. Sed hi duo cylindri non sunt similes. [Sidenote: _Ostenditur

quomodo elevationis sterni quantitas inveniri possit._] Ut vero erroneæ

huic methodo aliam veram substituere possimus, oportet experiri, quantum

amplietur pectus descensu diaphragmatis; quod reperiemus, si in

demortuis observemus, quantum aquæ contineat cavitas diaphragmatis;

Ponamus quantitatem illam esse 8. digit. cubic. & erit quantitas, quâ

augetur pectus per elevationem costarum, = 7. digit. cubic. (retinebimus

enim suppositiones Borelli) adeoque capacitas cylindri FDCA = 3782.

dig. cub. est autem cyl. FEBA (3375) ad cyl. FDCA (3382) ut EO (15) ad

DN, quæ erit 15-7/225 dig. à qua auferendo EO remanet quantitas quâ

sternum elevatur = 7/225 dig. seu circiter 1/32 dig. adeo ut non mirum,

quod protrusio sterni in inspiratione sit fere insensibilis, utpote quæ

minor est trigesimâ secundâ parte unius digiti, major tamen quam quæ à

Borello inventa; interim negligendo quantitatem, quâ pectus

complanatione diaphragmatis augetur, id quod Cel. Borellus fecit,

invenitur elevatio sterni = 1/15 dig. quæ quantitas iterum multo major

est illa, quam Cl. Borellus dedit.

Dissertatio inauguralis physico-medica de respiratione quam consensu & auctoritate gratiosissimi medicorum ordinis in universitate patria pro summis in arte medica honoribus & privilegiis doctoralibus rite consequendis.... · 第 5 / 9 题