{ Nomina
{ Latina
{ Anglica
Generosi.
Venatici.
Sagax.
Hunde
Terrarius.
Terrare.
Leverarius.
Harier.
Sanguinarius.
Blud-hunde.
Agasæus.
Gasehunde.
Leporarius.
Grehunde.
Levinarius seu Lorarius.
Leviner, or Lyemmer.
Vertagus.
Tumbler.
Aucupatorii.
Hispaniolus.
Spainel.
Index.
Setter.
Aquaticus, seu Inquisitor.
Water-spainel, or Fynder.
Delicati.
Melitæus, seu Fotor.
Spainel-gentle, or Comforter.
Rustici.
Pastoralis.
Shepherd's Dog.
Villaticus, seu Catenarius.
Mastive, or Bandedog.
Degeneres.
Admonitor.
Wappe.
Versator.
Turn-spit.
Saltator.
Dancer.
Ista vocabula nostratia cum nihil apud te, hominem (11) peregrinum,
loquantur sine interpretatione, ut Latinorum vocabulorum rationem prius
reddidimus, ita Anglicorum jam reddemus, quo tibi pateant universa, eo
etiam quo prius observato ordine.
[Sagax.] Hunde igitur (quem inter venaticos sagacem diximus) a verbo
nostro hunte, quod apud nostros venari significat, unica tantum immutata
litera derivata appellatione, nomen habet. Quod si a vocabulo vestrati
hunde, (quod canem in universum apud vos significat) propter vocum
similitudinem appellari credas (mi Gesnere) ut non magnopere repugnabo,
cum adhuc retinemus multa Germanica vocabula, a Saxonibus cum Angliam
occuparunt nobis relicta, ita illud admonebo, commune quidem nomen canis
apud nos dogge esse, venatici vero canis hunde.
[Agasæus.] Similiter à verbo nostrati, Gase, (quòd fixius rem aliquam &
attentius contueri est) Gasehunde appellatur nostris, quem ante Agasæum
nominari diximus. Neque enim odoratu, sed prospectu attento & diligenti
feram persequitur iste canis, ut jam ante memoravimus; etsi non sum
nescius etiam apud Latinos Agasæi vocabulum inter canum nomina reperiri.
[Leporarius.] A Gre quoque, Grehunde apud nostros invenit nomen, quod
præcipui gradus inter canes sit, & primæ generositatis. (11b) Gre enim
apud nostros gradum denotat. Hunc latinè Leporarium dicebamus.
[Levinarius.] A levitate Leviner, à loro Lyemmer, appellatur is quem
Levinarium & Lorarium latinè nominavimus. Nam Lyemme nostra lingua,
Lorum significat. Quod autem a levitate Leviner, hoc est a latina voce
Britannicam, diducimus: cur in libris nostris sparsim a Græcis
dictionibus & Latinis Italicis & Germanicis, Gallicis & Hispanicis
nostratia multa derivamus, unde ortum eadem multa habuerunt: [Lib. de
symphonia.] & quemadmodum ab origine sua etiam multa per corruptionem
jam declinarunt, libello nostro de symphonia seu consonantia vocum
Britannicarum fusius explicabimus.
[Vertagus.] Postremus inter venaticos Vertagus est, quem Tumbler
vocitamus; quòd tumble apud nos vertere est Latinis, & tumbiere Gallis,
unde ortum habet id nomen Tumbler, mutata vocali in liquidam nostro
more: contra quàm in lingua Gallica & Italica, in quibus liquida ante
vocalem, magna ex parte in aliam vocalem vertitur, ut impiere & piano,
pro implere & plano, quæ exempli gratia adduce, cum infinita sint.
[Aucupatorii.] Post Venaticos sequuntur Aucupatorii; inter quos primus
est Hispaniolus, quem ab Hispania voce nomen accepisse prius diximus.
Nostri omissa aspiratione & prima vocali, Spainel & Spaniel expediti
sermonis causa proferunt.
[Index.] Secundus Index, quem nostri a Setter nominare solent, a verbo
sette, quod locum designare nostris Britannis significat.
[Aquaticus.] (12) Post hunc subsequitur aquaticus, hoc est a
Waterspainel, a vocibus Water & Spaine (hoc est aqua & Hispania) deducto
nomine. Nam aqua, in qua se exercet canis iste, Water; & Hispania (unde
primum genus hoc tractum ex nomine creditur) Spaine apud nostros
vocitatur. Non quòd isti canes non sint etiam nativi in Britannia, sed
quòd generale & commune nomen canum, qui ex Hispania primò profecti
putantur, istæ canum species (ut & cæteri Aucupatorii) adhuc vulgo
referunt, etsi in Britannia oriantur, & peculiari aliqua vocis nota,
aut qualitatis indicio secernantur apud nos; ut est ista species vocis
Water, hoc est aquæ, appositione. [Inquisitor.] Alio etiam nomine a
Finder canis iste appellatur, quòd quærendo invenit res deperditas, quæ
res nostris, fynde, hoc est invenire, dicitur. Nos tamen ab inquirendo
latinum nomen huic fecimus, quòd præcipua pars inventionis in inquirendo
est.
A venaticis & aucupatoriis transitus est ad Delicatos, Rusticos, &
Degeneres. [Delicati.] Delicatum, Melitæum & Spainel gentle, hoc est
Hispaniolum generosum, nominavimus, à generositatis nomine data
appellatione, quòd inter nobiles viros atque foeminas versari, & iis in
deliciis atque ad lusus esse consuevit: ut erat illud Gorgonis
#kunidion# apud Theocritum in Syracusiis, quod discedens servæ
diligentiæ pari cura cum infante commiserat, ut catellum quidem illa
intro revocaret, puerum verò vagientem placaret. Ad alia omnia (12b)
inutilis canis iste est, nisi ad ea quæ jam ante diximus, nisi ad
fovendum stomachum debilitatum frigore, nisi ad prodendum adulterium,
quod fecisse hujus generis catellum quendam Siculum refert Ælianus,
libro septimo, capite vicesimo quinto animalium.
[Rustici.] Rusticos, Shepeherdes dogges, Mastives, & Bandedogges
nominavimus: illorum quidem deducto nomine a pastore, qui Shepeherde
apud nos dicitur, quòd custodit oves, quæ nostris, Shepe, appellantur:
istorum a ligamento, quod Bande, & Sagina, quod maste, villicis nostris
hominibus dicitur. Est enim crassum genus canum, & bene saginatum
catenarium hoc. Etsi non sum nescius Augustinum Niphum, Mastinum
(mastivum nostri dicunt) pecuarium existimare: & Albertum Lyciscum ex
cane & lupo genitum esse scribere: quamvis idem pro Molosso magna ex
parte vertat.
[Versator.] Ad postremum, degeneres Wappe & Turnespete nominari
dicebamus: hunc a verbo nostrati turne, quòd est verto & spete, seu
spede ad imitationem Italorum, quod veru dicitur; illum a naturali canis
voce Wau, quam in latratu edit admonendo. Unde, originaliter Waupe
dicendum fuit. Sed euphoniæ bonæque consonantiæ gratia, vocali in
consonantem mutata, Wappe a nostris vocitatur. Etsi non me fugit Nonium,
a voce naturali Bau, formare suum baubari, non a Wau, quemadmodum &
Græci à suo #bauzein#.
[Saltator.] (13) Jam verò quod dansare nostris, saltare sit Latinis, si
didiceris, non est de canis saltatoris nostrati nomine amplius quod ipse
expetas.
Ita habes (mi Gesnere) non solum canum nostratium genera, sed & nomina
quoque Latina atque Anglica, officia atque usus, differentias atque
mores, naturas & ingenia, ut non sit quod desideres in hoc argumento
amplius. Et quanquam forsan omni ex parte non satisfecerim tibi in
edendo (cui in desideriis omnis festinatio in mora esse videatur) quòd
inhibuerim editionem rudioris illius libelli, quem ad te tanquam ad
privatum amicum, non ad editionem publicam ante annos quinque dederim;
tamen in hoc spero me satisfecisse tibi, quòd mora fecit aliquanto
meliorem, & #deuterai phrontides# lectu commodiorem.
_Joannis Caii Britanni de Canibus Britannicis libelli finis._
_Iste liber scriptus fuit ante mortem Gesneri, etsi non ante
publicatus, ut est ille de rariorum animalium atque
stirpium historia._
In lib. Ioannis Caij Britanni
_de canibus Britannicis,_
_index._
A
Admonitor. Fol. 9.a
Agasæus. 3.a. 11.a
Alfredi iustitia in fures. 7.b
Anatis providentia. 5.a
Anaticularum fallatiæ. 5.b
Aquaticus canis. 5.a. 12.a
Aquarius. 8.a
Aucupatorij. 11.b
B
Blondus. 8.b
Bracha. 2.b
C
Canis cathenarius. 6.b
Canis tympanista. 9.b
Canis custos. 7.b
Canes externi. 10.a
Canis defensor. 8.a
Canis Lucernarius. 8.a
Canis mandatarius. 8.a
Canis piscator. 5.b
Canis pastoralis. 6.a
Canis Getulus. 10.a
Canis sarcinarius. 8.a
Canis timidus quo modo à strenuo
discernendus. 9.a
Canis ultor. 8.b
Canis index. 4.b
Canis excubitor. 8.a
Canis furax. 4.a
Comparcum. 8.b
D
Degeneres canes. 9.a
Delicatus canis. 6.a. 12.a
Defensor. 8.a
E
Edgarus rex lupos sustulit. 6.b
Excubitor canis. 8.a
Externi canes. 10.a
Externa prælata. 10.a
F
Fotor. 6.a
Furum plena omnia. 7.b
G
Generosi venatici. 1.b
Generosi aucupatorij. 4.a
Generosi delicati. 6.a
Getulus canis. 10.a
H
Henrici septimi exemplum castigatæ
rebellionis. 7.a
Hispaniolus. 4.b
I
Index canis. 4.b. 11.b
Ingulphus Croylandensis historicus. 7.b
Inquisitor. 5.a. & 12.a
Islandicus canis. 10.a
K
Kyngeston, seu Kingestoune, octo regum (Edwardi
primi, Athelstani, Edmundi, Aldredi, Edwini,
Edgari, Edeldredi, Edwardi cognomento ferrei
lateris) coronatione percelebre oppidum.
8.b
L
Laniarius. 8.a
Lacæna. 9.b
Leverarius. 2.a
Leporarius. 3.b. 11.a
Henrici secundi. 3.b
Levinarius. 3.b. 11.b
Lepus tympanista. 5.a
Liber de symphonia vocum Britannicarum. 11.b
Littuanicus canis. 10.a
Lorarius. 3.b
Lupos ex Anglia sustulit Edgarus rex. 6.a
Lupi nulli in Britannia. 6.a
Lutra an piscis? an canis piscator? 5.b
Lucernarius. 8.a
Lunarius. 8.a
Lyciscus. 9.a
M
Mandatarius. 8.a
Melitæus. 6.a
Mendici valentes. 7.b
Molossus. 6.a. &. b. &. 8.a
O
#oikouros#. 8.a
Oves pastorem sequentes. 6.b
P
Pastoralis canis. 6.a
Phoca. 5.b
Pupinus piscis & avis. 5.b
Pervigil canis. 8.a
R
Rustici canes. 6.a. 11.b
Rebellionis exemplum castigatum. 7.a
S
Sagax. 1.b. 11.a
Saltator. 9.a. 12.b
Salacones. 7.b
Sanguinarius. 2.a
Sarcinarius. 8.a
T
Terrarius. 2.a
Tympanista. 9.a
V
Valentiniani imperatoris in validos
mendicos lex. 7.b
Venatici canes. 1.b
Vertagus. 3.b. 11.b
Versator. 9.b. 12.b
Villaticus. 6.b
Vrcanus. 9.b
_Indicis finis._
* * * * *
* * * *
* * * * *
Of Englishe Dogges,
_the diuersities, the names,_
+the natures, and the properties.+
A Short
_Treatise written in latine_
+by Iohannes Caius of late
memorie, Doctor of Phisicke
in the Uniuersitie
of Cambridge,+
+And newly drawne into Englishe
by Abraham Fleming
Student.+
_Natura etiam in brutis vin
ostendit suam._
Scene and allowed.
¶ Imprinted at London
+by Rychard Johnes, and are to be
solde ouer against S. Sepulchres
Church without Newgate.+
1576.
¶ A Prosopopoicall speache _of the Booke._
Some tell of starres th'influence straunge,
Some tell of byrdes which flie in th'ayre,
Some tell of beastes on land which raunge,
Some tell of fishe in riuers fayre,
Some tell of serpentes sundry sortes,
Some tell of plantes the full effect,
Of English dogges I sound reportes,
Their names and natures I detect,
My forhed is but baulde and bare:
But yet my body's beutifull,
For pleasaunt flowres in me there are,
And not so fyne as plentifull:
And though my garden plot so greene,
Of dogges receaue the trampling feete,
Yet is it swept and kept full cleene,
So that it yeelds a sauour sweete.
_Ab. Fle._