* * * * *
* * * *
* * * * *
IOANNIS CAII
BRITANNI
DE
_Canibus Britannicis libellus._
_Ad Gesnerum._
Scripsimus ad te (charissime Gesnere) superioribus annis variam
historiam de variis quadrupedum, avium, atque piscium formis, variis
herbarum atque fruticum speciebus & figuris. Scripsimus & de canibus
quædam ad te seorsum, quæ in libro tuo de iconibus animalium ordine
secundo mansuetorum quadrupedum, ubi de Canibus Scoticis scribis, & in
fine epistolæ tuæ ad Gulielmum Turnerum de libris a te editis, inter
libros nondum excusos, te editurum polliceris. Sed quia de Canibus
nostris quædam in eo libello mihi videbantur desiderari, editionem
prohibui, & alium promisi. Quamobrem, ut promissis meis starem,
& expectationi tuæ satisfacerem, homini omnis cognitionis cupido,
universitatem generis, differentiam atque usum, mores & ingenium, veluti
(1b) methodo quadam conabor explicare. Dispertiar in tres species,
Generosam, Rusticam, & Degenerem; sic ut de illa primò, de hac postremò,
de rustica, medio loco tibi dicam. Omnes Britannicos vocabo; tum quòd
una Insula Britannia, ut Anglicos omnes, sic quoque Scoticos omnes
complectatur: tum quòd venatibus magis indulgemus, quia voluptati ex
feris & venatione, propter animalium copiam, atque hominum otium, magis
Britanni sumus dediti, quàm eorum animalium indigi & negotiosi Scoti.
[Ex generosis venaticis.] Ergo cum omnis ratio generosæ venationis, vel
in persequendis feris, vel in capiendis avibus finiatur, canum, quibus
hæc aguntur, duo genera sunt: alterum quod feras investiget, alterum
quod aves persequatur. Utraque Latinis uno & communi nomine dici possunt
venatica. Sed Anglis cum aliud esse videatur feras sectari, aliud aves
capere, ut primum venationem, secundum aucupium nominant, ita canum
nomina volunt esse diversa: ut qui feras lacessunt, venatici; qui aves,
aucupatorii dicerentur. Venaticos rursum divido in quinque genera. Aut
enim odoratu, aut visu fatigant feras, aut pernicitate vincunt, aut
odoratu & pernicitate superant, aut dolo capiunt.
[Sagax.] Qui odoratu fatigat, & prompta alacritate in venando utitur,
& incredibili ad investigandum sagacitate narium valet: a qua re nos
sagacem hunc appellamus, quem Græci ab investigando #ichneutên#, à nare
#rhinêlatên# dicunt. Huic labra propensa sunt, & aures ad os usque
pendulæ, corporisque (2) media magnitudo. [Leverarius.] Hunc Leverarium
vocitabimus, ut universum genus in certas species atque nomina
reducamus: cum alioqui usus aut officii nomine, in unitatem speciei
adigi nullo modo queant. Nam alius leporis, alius vulpis, alius cervi,
alius platycerotis, alius taxi, alius lutræ, alius mustelæ, alius
cuniculi (quem tamen non venamur nisi casse & viverra) tantum odore
gaudet: & in suo quisque genere & desiderio egregius est. Sunt ex his
qui duos, ut vulpem atque leporem, variatis vicibus sequi student, sed
non ea felicitate, qua id quod natura sequi docuit: errant enim sæpius.
[Terrarius.] Sunt qui vulpem atque taxum solum, quos Terrarios vocamus;
quod subeant terræ cuniculos, more viverrarum in venatu cuniculorum,
& ita terrent mordentque vulpem atque taxum, ut vel in terra morsu
lacerent, vel è specu in fugam aut casses cuniculorum ostiis inductas
compellant. Sed hi in sagacium genere minimi sunt. [Sanguinarius.] Qui
insequuntur, majores: propenso & hi labro atque aure, nec vivas tantum
uti memorati omnes, sed & mortuas quoque conspersi sanguinis odore
persequuntur. Sive enim vivæ sauciantur feræ, atque è manibus venatorum
elabuntur, sive mortuæ ex vivario sublatæ sunt (sed profusione sanguinis
utræque) isti canes odore facilè persentiscunt, & subsequuntur. Eam ob
causam ex argumento sanguinarii appellantur. Cum tamen fieri solet ut
furum astutia nullo consperso sanguine abripiatur fera, etiam sicca
hominis vestigia (2b) per extentissima spatia nullo errore sequi nôrunt,
in quantalibet multitudine secernere, per abditissima & densissima loca
appetere, & si flumina tranent etiam persequi, cumque ad ulteriorem
ripam perventum est, circuitu quodam qua fugitum est investigare, si
primo statim odore in vestigium furis non inciderint. Sic enim arte
inveniunt, quod fortuna nequeunt, ut rectè videatur ab Æliano scriptum
lib. 6. cap. 59. de animalibus, #to enthumêtikon kai dialektikon, kai
mentoi kai to haireton#, hoc est, considerationem, ratiocinationem,
atque etiam participationem seu arbitrium canibus hisce venaticis
inesse; nec ante cessant persequi, quàm sunt fures comprehensi. Eos luce
in tenebris habent heri, nocte producunt, quo alacriores in persequendo
sint assueti tenebris, quibus prædones delectantur maximè. Iidem, cum
fures insequuntur, non ea donantur libertate qua cum feras, nisi in
magna celeritate fugientium furum, sed loro retenti herum ducunt qua
velit ille celeritate, sive pedes sit, sive eques. In confiniis Angliæ
atque Scotiæ propter frequentia pecorum & jumentorum spolia, multus usus
hujus generis canum est, & principio discit pecudem & armentum persequi,
postea furem relicto armento. In hoc genere nullus est aquaticus
naturaliter, nisi eos ita nominare placeat, qui Lutram insequuntur, qui
subinde ripas, subinde aquas frequentant. Non recusant tamen omnes,
aviditate prædæ tranantis flumina, etiam aquis se committere. Sed hoc
desiderii potius est, quàm naturæ. Quod autem ex (3) his aliquas Brachas
nostri, Rachas Scoti sua lingua nominant, in causa sexus est, non genus.
Sic enim canes foeminas in venatico genere vocare solent nostri. Ad
postremum, in natura sagacium est, ut alii pervestigando taceant ante
excitatam feram, alii statim ad primum odorem voce prodant animal, etsi
remotum adhuc, & in cubili; & quo juniores, eo petulantioris oris &
mendacioris sunt. Ætas enim & venandi assiduitas experientiam in his
facit & certitudinem, ut in aliis omnibus, maximè, cum norint
obtemperare domino vel inhibenti vel animanti. [Agasæus.] Quod visu
lacessit, nare nihil agit, sed oculo; oculo vulpem leporemque
persequitur, oculo seligit medio de grege feram, & eam non nisi bene
saginatam & opimam oculo insequitur, oculo perditam requirit, oculo, si
quando in gregem redeat, secernit, cæteris relictis omnibus, secretamque
cursu denuo fatigat ad mortem. Agasæum nostri abs re, quòd intento sit
in feram oculo, vocant. Usus ejus est, in septentrionalibus Angliæ
partibus magis quam meridionalibus; locis planis & campestribus, quàm
dumosis & sylvestribus; equitibus magis quàm peditibus, quo ad cursum
equos incitent (quibus delectantur magis quàm ipsa præda) assuescantque
sepes fossasque inoffensè & intrepidè transilire & aufugere, quò
insessores per necessitates & pericula salutem fuga sibi quærant, aut
hostem insequendo cum velint cædant. At si quando canis aberraverit,
dato signo quàm mox accurrit, & feram de integro subsequens, clara voce,
cursuque celeri ut ante lacessit. [Leporarius.] Quod pernicitate vincit,
(3b) leporarius dicitur, quòd præcipua ejus cura, præcipuusque usus est
in persequendo lepore. Quanquam & in capiendo platycerote, cervo,
dorcade, vulpe, & hoc genus aliis feris, & viribus & memorata velocitate
valent: sed plus minus pro suo quisque desiderio, & corporis firmitudine
aut exilitate. Est enim strigosum genus: in quo alii majores sunt, alii
minores: alii pilo sessili, alii hirto. Majores majoribus, minores
minoribus feris destinamus. Cujus naturam in venatione, magnam; in hoc,
miram deprehendi: quòd (referente Joanne Froisarto historico lib. hist.
suæ 4.) leporarius Richardi secundi Anglorum regis, qui ante neminem
præter regem agnoverat, venientem Henricum Lancastriæ ducem ad castellum
Flinti ut Richardum comprehenderet, relicto Richardo, Henricum solitis
in Richardum favoribus exceperit; quasi adversitates Richardi futuras
intellexerat & præsentiscerat. Id quod Richardus probe animadvertit,
atque ut præsagium futuri interitus verbis non dissimulavit. [Levinarius
seu lorarius.] Quod sagacitate simul & pernicitate potest, & genere, &
compositione corporis medium est inter sagacem illum & leporarium, &
à levitate appellatur levinarius, à loro (quo ducitur) lorarius. Hic
propter velocitatem & gravius feram urget, & citius capit. [Vertagus.]
Quod dolo agit, vertagum nostri dicunt, quòd se, dum prædatur, vertat,
& (4) circumacto corpore, impetu quodam in ipso specus ostio feram
opprimit & intercipit. Is hoc utitur astu. Cum in vivarium cuniculorum
venit, eos non lacessit cursu, non latratu terret, nec ullas inimicitias
ostentat, sed velut amicus aliud agens, taciturna solertia
prætergreditur, observatis diligenter eorum cuniculis. Eò cum
pervenerit, ita se humi componit, ut & adversum ventum semper habeat, &
cuniculum lateat. Sic enim ille revertentis aut exeuntis cuniculi odorem
facilè sentit, & suus cuniculo omnino tollitur, & prospectu fera
fallitur. Ad hunc modum compositus canis, & prostratus, aut exeuntem
cuniculum & imprudentem in ipso specus ingressu versutè opprimit, aut
revertentem excipit, atque ad latentem herum ore perducit. Minor hic est
sagaci illo, strigosior, & erectiore aure. Corporis figura leporarium
spurium diceres, si major esset. Et quamvis eo minor multò sit, uno
tamen die tot potest capere, quot justum equi onus esse possunt. Dolus
enim illi pro virtute est, & corporis agilitas. [Canis furax.] Huic
similis canis furax est, qui jubente hero noctu progreditur, & sine
latratu odore adverse persequens cuniculos, cursu prehendit quot herus
permiserit, & ad heri stationem reportat. Vocant incolæ canem nocturnum,
quòd venetur noctu. Sed hæc de iis qui feras insequuntur.
[Ex generosis aucupatoriis.] Qui aves, proximum locum habent. Eos
Aucupatorios dici ante proposuimus. Hi ex generosorum numero etiam sunt,
& duûm generum. Alii enim per sicca tantum venantur: (4b) Alii per aquas
tantum aves persequuntur. Qui per sicca tantum, aut libero vestigio &
latratu avem investigant & excitant, aut tacito indicio eandem
commonstrant. Primum genus Accipitri servit; secundum reti.
[Hispaniolus.] Peculiaria nomina primum genus non habet, nisi ab ave
ad quam venandam natura est propensius. Qua de causa falconarii hos
phasianarios, hos perdiciarios, vocare solent. Vulgus tamen nostrum
communi nomine Hispaniolos nominat, quasi ex Hispania productum istud
genus primo esset. Omnes maxima ex parte candidi sunt: & si quas maculas
habeant, rubræ sunt, raræ, & majores. Sunt & ruffi atque nigri, sed
perpauci. Est & hodie novum genus ex Gallia advectum (ut novitatis omnes
sumus studiosi) sed ex toto in albo obfuscatum maculosè, quem Gallicanum
vocitamus. [Index.] Secundum genus est, quod tacito pede atque ore avem
quærit, & nutum juvantis heri sequitur, vel promovendo se, vel
reducendo, vel in alterutram partem dextram aut sinistram declinando.
Cum avem dico, Perdicem & Coturnicem intelligo. Cum invenerit, cauto
silentio, suspenso vestigio, & occulto speculatu, humiliando se
prorepit, & cum propè est, procumbit, & pedis indicio locum stationis
avium prodit: unde canem indicem vocare placuit. Loco commonstrato,
auceps exporrectum rete avi inducit. Quo facto, canis ad consuetum heri
indicium seu vocabulum quam mox assurgit, & propinquiori præsentia aves
perturbat, atque ut inexplicabilius irretiantur, facit. [Lepus tympanum
pulsat.] Quod artificium in (5) cane, animali domestico, mirum videri
non debet, cum & lepus agreste animal, & saltare, & tympanum
anterioribus pedibus numero pulsare tympanistarum more, & canem dente
atque ungue petere, pedibusque crudeliter cædere, in Anglia visus est
omnium admiratione, anno salutis nostræ 1564. Nec est vanum istud, eoque
relatum lubentius, quòd operæ pretium putarem, nihil prætereundum esse,
in quo naturæ spectanda sit providentia. [Aquaticus seu inquisitor.] Qui
per aquas aucupatur propensione naturali accedente mediocri documento,
major his est, & promisso naturaliter hirtus pilo. Ego tamen ab armis ad
posteriores suffragines, caudamque extremam, ad te (Gesnere) detonsum
pinxi, ut usus noster postulat, quo pilis nudus expeditior sit, & minus
per natationes retardetur. Aquaticus à nostris appellatur, ab aquis quas
frequentat sumpta appellatione. Eo aut aves in aquis aucupamur (&
præcipue anates; unde etiam anatarius dicitur, quod id excellenter
facit) aut Scorpione occisas educimus, aut spicula sagittasve fallente
ictu recuperamus, aut amissa requirimus: quo nomine & canes inquisitores
eosdem appellamus. [Anatum fallaciæ.] Quanquam Anas & canem & aucupem
quoque egregiè subinde fallat, tum urinando, tum etiam dolo naturali.
Etenim si quis hominum, ubi incubant aut excludunt, propinquabit,
egressæ matres venientibus se sponte offerunt, & simulata debilitate vel
pedum vel alarum, (5b) quasi statim capi possint, egressus fingunt
tardiores. Hoc mendacio sollicitant obvios, & eludunt, quoad profecti
longius, à nidis avocentur; caventque diligenter revertendo, ne indicium
loci conversatio frequens faciat. [Anaticularum providentia.] Nec
anaticularum studium segnius ad cavendum. Cum enim visas se
persentiscunt, sub cespitem confugiunt aut carectum, quorum obtectu tam
callidè proteguntur, ut lateant etiam deprehensæ, nisi fraudem canis
odore detegat. [Canis piscator.] Canem piscatorem (de quo scribit Hector
Boethus) qui inter saxa pisces odore perquirit, nullum planè novi inter
nostros, neque ex relatione aliquando audivi, etsi in ea re perscrutanda
perdiscendaque diligentior fuerim inter piscatores & venatores: [Lutra.]
nisi Lutram piscem dicas, ut à multis creditur: [Pupinus.] quo modo &
Pupinus avis piscis esse dicitur & habetur. Sed qui perquirit piscem (si
quis perquirat) venationisne causa, an famis faciat, more cæterorum
canum, qui per inediam cadaverum morticinam carnem appetere solent, tum
demum ad te scribam, cum de ea re certior fiam. Interim id scio, Ælianum
& Aetium Lutram #kuna potamion# solere appellare. Intelligo etiam Lutram
hoc habere cum cane commune, quòd per inopiam piscium excursiones in
terram faciat, atque agnos laniet, rursusque ad aquam satur redeat.
Sed inter nostros canes is non est. [Phoca.] Phoca etiam inter scopulos
atque saxa prædatur piscem, sed in numero canum nostratium habitus non
est, etsi canis marinus à nostris (6) appelletur. [Ex generosis
delicatis, Melitæus seu fotor.] Est & aliud genus canum generosorum apud
nos, sed extra horum ordinem, quos Melitæos Callimachus vocat, à Melita
insula in freto Siculo (quæ hodie usu derivante Malta vulgo dicitur, &
christiano milite nobilis existit) unde ortum id genus habuit maximè:
atque à Melita Siculi Pachyni, ut author Strabo est. Perexiguum id est
planè, & foeminarum lusibus ac deliciis tantum expetitum, quibus, quo
minus est, eo gratius est, ut sinu gestent in cubiculis, & manu in
pilentis, genus sanè ad omnia inutile, nisi quòd stomachi dolorem sedat,
applicatum sæpius, aut in sinu ægri gestatum frequentius, caloris
moderatione. Quin & transire quoque morbos ægritudine eorum
intelligitur, plerumque & morte: quasi malo in eos transeunte caloris
similitudine.
Generosorum canum genus jam explicui: Nunc rusticum adjicio. [Ex
rusticis.] In eo memorabilia duo tantum genera sunt: pecuarium seu
pastorale, & villaticum seu Molossum: alterum ad propellendas injurias
ferarum, alterum adversus insidias hominum utile. [Pastoralis.]
Pastorale nostrum mediocre est, quòd illi cum Lupo, naturali pecori
inimico, res non est, cum apud nos nullus est, beneficio optimi
principis Edgari, qui, quò genus universum deleretur, Cambris (apud quos
in magna copia erant) vectigalis nomine in annos imperavit trecentos
lupos. [Lupi nulli in Britannia.] Sunt qui scribunt Ludwallum Cambriæ
principem pendisse annuatim Edgaro regi 3000 luporum tributi nomine,
atque ita annis quatuor omnem Cambriam atque adeo omnem Angliam orbasse
lupis. [Edgarus.] Regnavit autem Edgarus circiter annum (6b) Domini 959.
A quo tempore non legimus nativum in Anglia visum lupum: advectum tamen
quæstus faciundi causa ex alienis regionibus, ut spectetur tantum,
tanquam animal rarum & incognitum, sæpius vidimus. Sed ad canem
pastoralem. Is ad certam heri jubentis vocem, aut ex pugno concluso &
inflato clariorem sibilum, errantes oves in eum locum redigit, in quem
pastor maximè desiderat; sic ut levi negotio, & immoto ferè pede, pastor
quo velit modo ovibus moderetur, vel ut se promoveant, vel gradum
sistant, pedem referant, vel in hanc illamve partem se inclinent. Etenim
non ut in Gallia & Germania, non ut in Syria & Tartaria, sic in Anglia
quoque oves pastorem sequuntur, sed contra, pastor oves. Quandoque etiam
nullo procurrente aut circumeunte cane, ad solum ex pugno sibilum sese
congregant palantes oves, metu canis credo, memores unà cum sibilo
prodire quoque & canem solere. Id quod in itinere diligenter sæpius
observavimus, ad pastoris sibilum refrænantes equos, quo videremus rei
experimentum. Eodem etiam cane ovem vel mactandum prehendit, vel
sanandum pastor capit, nulla prorsus læsione.
[Villaticus seu Catenarius.] Villaticum vastum genus est & robustum,
corpore quidem grave & parum velox, sed aspectu truculentum, voce
terrificum, & quovis Arcadico (qui tamen ex leonibus creditur provenire)
potentius atque acrius. Quòd villis fideliter custodiendis (7)
destinamus, cum metus est à furibus, villaticum appellamus. His quoque
utile id est contra vulpem atque taxum, qui rem pecuariam faciunt. Valet
etiam ad sues agrestes persequendos, domesticos è frugibus aut arvis
abigendos, taurosque capiendos atque retinendos, cum usus aut venatio
postulat, singuli singulos, aut summum duo singulos, quamvis
intractabiles. Est enim acerrimum genus & violentum, formidabile etiam
homini, quem non reformidat. Neque enim ad arma expavescit; quóque
acrius fiat, assuescunt nostri naturam arte & consuetudine juvare.
Etenim ursos, tauros, arctylos, aliaque fera animalia, præfectis
certaminum arctophylacibus, nullo millo, nullo corio defenses exagitare:
sæpe etiam cum homine sude, clava, enseve armato concertare decent,
atque ita ferociores acrioresque reddunt, & imperterritos faciunt. Vis
illis supra fidem, & pertinax mordacitas, usque adeo ut tres ursum,
quatuor vel leonem comprehendant. [Henricus septimus.] Quod videns
aliquando (ut fama est) HENRICUS septimus, Angliæ rex prudentissimus,
quotquot erant suspendi jussit, indignatus ut infimi & ignobilis generis
canes, generoso leoni, & animalium regi violentiam inferant: memorabili
exemplo subditorum, ne quid contra regem gens rebellis audeat. Haud
absimilis etiam historia de eo fertur, quod falconem quendam suum,
à falconariis vehementer laudatum, quòd in aquilam quid (7b) auderet,
quam mox occidi jussit, ob eandem rationem. Hoc genus canis, etiam
catenarium, à catena ligamento, qua ad januas interdiu detinetur,
ne solutum lædat, & tamen latratu terreat, appellatur. [Cicero.] Et
quanquam Cicero pro S. Ross. opinetur, si canes luce latrent, iis crura
suffringantur, nostri tamen homines propter securitatem vitæ atque rei
longe aliter sentiunt. [Fures.] Nam furum apud nos plena sunt omnia,
etiam luce, neque infamem mortem suspendia metuunt. In causa est non
curta res solum, sed vestis vitæque luxus atque fastus etiam, sed
petulantia, sed otium & superbia Salaconum #megalorrhountôn#, qui nihil
aliud quàm ut equi insultare solo & gressus glomerare superbos, quàm
gyro breviori flecti, qui nihil aliud quàm cevere, quàm otiosè
mendicando accusata non merente corporis infirmitate spoliare.
[Valentinianus.] Sed his Valentinianus imperator benè prospexit, legibus
latis, ut qui nullo corporis morbo laborantes, corporis infirmitatem
desidiosi ignavique prætexentes, mendicarent, perpetui colono ei
inservirent, qui eorum ignaviam proderet atque accusaret, ne eorum
desidia onerosa populo, odiosave sit exemplo. [Alfredi vigilantia.]
Alfredus quoque regno administrando tanta vigilantia justitiaque usus
est, ut si quis per vias publicas incedens, marsupium auro plenum
vesperi perdidisset, manè, atque adeo post mensem unum, integrum &
intactum inveniret, uti Ingulphus Croylandensis in historia refert.
Nostra autem ætate, nihil ferè securum, ne in ædibus quidem, quamvis
accuratè conclusis. [Canis custos.] Custos quoque (Græcis #oikouros#)
a (8) custodiendis non solum villis, sed & mercatorum ædibus, & quibus
ampla res est domi, canis iste nominatur. Eam ob rem canes publicæ
alebantur Romæ in Capitolio, ut significent si fures venerint. [Canis
laniarius.] Dicitur & Laniarium, quòd eorum usus multus sit laniis
agendis & capiendis bestiis. [Molossicus.] Sed & Molossicum quoque &
Molossum latinis dicitur, à Molossia Epiri regione, ubi hoc genus canes
boni & acres erant. [Mandatarius.] Est ex hoc genere quem Mandatarium ex
argumento appellamus: quòd domini mandato literas aliasve res de loco in
locum transferat, vel mellio inclusas, vel eidem alligatas. Quæ ne
intercipiantur, vel pugna, vel fuga si impar sit, diligenter cavet.
[Lunarius.] Est & Lunarium, quòd nihil aliud quàm excubias agit, quàm
insomnes noctes totas protrahit baubando ad lunam, ut Nonii verbo utar.
[Aquarius.] Ex quibus grandiores atque graviores, etiam rotæ amplioris
circumactu, aquam ex altis puteis ad usus rusticos hauriunt, quos
Aquarios appellamus ex officio: [Sarcinarius.] & sarctores ærarios vagos
manticis ferendis memorabili patientia levant; à qua re sarcinarios
nuncupamus. Præter has villaticorum qualitates atque usus, hanc unam
habent præcipuam, quòd amantes dominorum sunt, & odium gerant in
externos. [Defensor.] Quo fit ut per itinera dominis in præsidio sunt,
quos à furibus defendunt, vivos salvosque conservant: a qua re etiam
canes defensores jure dici possunt. [Canum amor & fides.] At si quando
vel multitudine, vel majori vi opprimatur dominus atque concidat, usu
compertum (8b) est, herum non deserere ne mortuum quidem, sed eum ad
multos dies per famis & coeli injuriæ patientiam peramanter observare,
& homicidam, si occasio dabitur, interficere, aut saltem prodere vel
latratu, vel ira, vel hostili insultu, quasi mortem heri ulturum.
[Kingestoune.] Hujus rei exemplo fuit nostra memoria canis cujusdam
viatoris, qui Londino recta Kingestonum, octo regum coronatione
percelebre oppidum, profecturus, cum bonam itineris partem confecisset,
latronum insidiis in Comparco, valli amplo & spatioso, nemoribus obsito,
& latrociniis infami loco, occubuit. Canis item ille Britannus genere,
quem Blondus sua memoria scribit, non longe Parisiis hero à rivali
interempto, & homicidam prodidisse, & ni canis ultionem homicida
deprecatus esset, jugulaturum fuisse. In incendiis quoque in conticinio
seu intempesta nocte incidentibus, eo usque latrant annosi canes, etiam
prohibiti, dum à domesticis excitatis percipiatur focus; & tum sua
sponte cessant à latratu, quod usu compertum est in Britannia. Nec minor
erat fides in eo cane qui domino profundam foveam per venatum incidenti
nunquam abfuit, dum sui unius indicio sublatus is per funem fuit: in
quem, cum oris cavernæ proximus esset, insiliebat canis, tanquam ulnis
amplexurus revertentem herum, impatiens longioris moræ. [Canum ingenia.]
Sunt qui focum non patiuntur dissipari, sed prunas in focum pede
removent, prius cogitabundi (9) aspicientes qua ratione id possit à se
fieri. Quod si pruna ardentior fuerit, cinere obruunt, ac dein nare in
locum promovent. Sunt quoque qui noctu villici officium præstant. Cum
enim lectum petit herus, & omnia centum ærei claudunt vectes, æternaque
ferri robora, nec custos absistit limine Janus (ut scribit Virgilius)
tum si prodire jubeat herus canem, is per fundos omnes oberrat, quovis
villico diligentior, & si alienum quid invenerit sive hominem, sive
bestiam, abigit, domesticis relictis animalibus atque servis. Sed quanta
in his fidelitas, tanta varietas in ingeniis. Nam sunt qui ore infræno
latrent tantum nullo morsu; verum hi minus tremendi, quòd timidiores
sunt. Canes enim timidi vehementius latrant, ut est in proverbio. Sunt
qui latrent atque mordeant. Ab his cavendum quidem, quia admonent futuræ
injuriæ, sed non lacessendum, quoniam ira concitantur ad dentem, ipsi
etiam natura acerbiores. Sunt qui sine voce prosiliunt, impetu involant,
jugulum petunt, & crudelius lacerant. Hos formidato, quia ammosiores
sunt, & incautos opprimunt. [Notæ ignaviæ aut audaciæ.] Istis notis
ignavum genus a strenuo, audax a timido discernunt nostri. Etenim ex
malo genere, ne catulum quidem habendum existimant, quòd nullum
necessariis usibus humanis commodiorem canem isto putent. Nam si quis
commemoratos eorum usus ad summas velit revocare, quis hominum clarius
aut tanta vociferatione bestiam vel furem prædicat, quam iste latratu?
quis domitor ferarum potentior? quis famulus (9b) amantior domini? quis
fidelior comes? quis custos incorruptior? quis excubitor vigilantior?
quis ultor aut vindex constantior? quis nuncius expeditior? quis
aquarius laboriosior? quis denique sarctor ærarius gestandis sarcinis
tolerantior? Atque hæc quidem de canibus Britannicis generosis atque
rusticis, qui genus suum servant, diximus. [Ex degeneribus.] De
degeneribus, & ex horum diverso genere mixtis, quòd nullam insignem veri
generis qualitatem formamque referant, non est quod velim plura
scribere, sed ut inutiles ablegare, nisi quòd vel advenas latratu
excipiant, etiam luce, & eorum adventus domesticos commonefaciant,
[Admonitor.] unde canes admonitores appellamus: vel quòd in officio
culinario, cum assandum est, inserviant, & rota minore gradiendo, verua
circumagant, pondereque suo æquabiliter versent, ut ne calo aut lixa
quidem artificiosius; [Versator.] quos hinc canes versatores, seu
veruversatores nostrum vulgus nominat: postremos omnium generum, quæ
primo memoravimus. [Tympanista.] Sunt etiam canes nostri degeneres & ad
tympanum saltare, & ad lyræ modos se movere docti, multaque alia erecti
pronique facere, quæ à vagis quæstuosisque heris exequi didicerunt.
[Lyciscus.] Lyciscum nullum istic in Anglia habemus nativum, ut ne lupum
quidem ut est ante comprehensum, nec aliud genus ullum præter Lacænam &
Urcanum: [Lacæna.] illam ex cane & vulpe (quam multam habet Anglia, &
domi inter canes vel animi vel morbi causa sæpè alit) [Urcanus.] hunc ex
urso & cane catenario; quos licet inimicos, pruriens tamen libido sæpè
ita hic conjungit, ut alibi solet. Nam cum tigride Hircanos, cum leone
Arcadicos, cum lupo Gallicos commiscuisse (10) legimus. In hominibus
quoque quibus ratio est, inimicos animos conciliat stulta illa res &
naturalis, ut Moria loquitur. Est hic urcanus, sæva bestia, &
intractabilis iræ (ut Gratii poetæ verbis utar) cæteros canes nostros
omnes feroci crudelitate superans, vel aspectus torvitate terribilis, in
pugna acris & vehemens, tantaque mordacitate, ut citius discerpas quàm
dissolvas; nec lupum nec taurum, ursum aut leonem reformidat: vel cum
cane illo Alexandri Indico certe conferendus. Sed de his hactenus ut de
Britannicis verba fecimus. [Externi canes.] Externos aliquos & eos
majusculos, Islandicos dico & Littuanicos, usus dudum recepit: quibus
toto corpore hirtis, ob promissum longumque pilum, nec vultus est, nec
figura corporis. [Externa prælata.] Multis tamen quòd peregrini sunt, &
grati sunt, & in Melitæorum locum assumpti sunt: usque adeo deditum est
humanum genus etiam sine ratione novitatibus. #erômen allotriôn,
parorômen sungeneis#, miramur aliena, nostra non diligimus. Neque hoc in
canibus solum, sed in artificibus quoque usu venit. Nostros enim licet
doctos & peritos fastidimus, belluam è longinqua barbarie alienoque solo
profectam (10b) tanquam asinum Cumani, aut hominem Thalem, nostri
suspiciunt. Id quod Hippocrates sub initio libri sui #peri agmôn# recte
sua ætate observavit, & nos libello nostro seu consilio de Ephemera
Britannica ad populum Britannicum copiosius explicuimus. Atque in hoc
genere quo quisque indoctior, audacior, incogitantior, hoc pluris fit
apud nostros, atque etiam apud torquatos istos principes atque proceres.
Cæterum de externis canibus nihil dico, quòd de Britannicis tantum voto
tuo satisfacere studeo, Conrade vir doctissime. [Canis Getulus.] Inter
ea tamen quæ aliàs ad te dedi, de cane Getulo seorsum scripsi, quòd rara
species ejus videbatur. De cætero genere, ipse plenissimè scribis. Verum
cum longius jam produximus hunc libellum quàm priorem ad te, brevius
tamen quam pro natura rei, quòd habuimus rationem studiorum tuorum,
memoriæ causa quæ de canibus Britannicis diximus, in diagramma
reducemus. Et quia vulgaribus nominibus delectaris, ut ex literis tuis
didici, ea quoque Latinis apponemus, & singulorum rationes exponemus,
quo nihil tibi sit incognitum aut desideratum.