[141] VILLAGAGNON cit., 603, lin. 9: «_Comitem Anguillarium noluit mare
immunem esse apud Bugiam.... tanto enim furore in puppim involavit, ut
ipsam puppim everterit, et sanctum Andream, qui puppi in signum erat
appositus, præcipitem egerit: a cæteris autem, quos ad Argeriam ultus
erat, manus continuit._»
[142] PAULIS PP. III. _Const. qua ad auxilium populi christiani contra
Turcas tribus triremibus pontificiis tres novas addit, et subsidium ad
sex menses imponit_. — ARCH. SECR. VAT., t. II. n. 353, ex archetipis
brevium. — Copia tra le Schede Borgiane nel Museo di Propaganda, e copia
presso di me.
«_Universis et singulis præsentes litteras inspecturis, salutem etc. —
Paulus Papa III. — Ad curam dominici gregis, meritis licet imparibus
divina dispositione vocati, ad ea ut debemus libenter intendimus per quæ
cuncta ad ejus felicem statum salubriter dirigantur, et ne luporum rabie
opprimatur opem et operam impendimus efficacem. Sane, sicut omnibus
notum esse credimus, immanissimus Turcarum tyramnus anno præterito ad
regnum Hungariæ cum numeroso exercitu personaliter veniens, exercitum
charissimi in Christo filii nostri Ferdinandi Romanorum et Hungariæ
regis illustris in obsidione civitatis Budensis, quam pro illa
recuperanda tenebat, ingenti christianorum militum strage profligavit,
ac ejus ditionem inibi stabilivit: et nunc iis non contentus ad
penetrandum ulterius in dictum regnum et quod reliquum est dicti regni,
et forsam Germaniam et Italiam occupandum novum terrestrem exercitum
maritimamque classem præparat; et cum ex iis, et principum christianorum
dissidiis magnum periculum reipublicæ christianæ immineat, decrevimus,
præter alia per nos excogitata remedia, tribus triremibus apostolicæ
Sedis tres alias addere, illasque prout res postulat militibus ac
commeatibus aliisque ad belli usus necessariis munire, ut justæ classis
numero expleto, vel per se oram maritimam tueantur, vel si res
postulabit longius etiam hostem propulsent atque persequantur. Quod
nostrum consilium, in quo maximæ partis harum regionum consistit salus,
cum ex pecuniis ærarii nostri quod hoc tempore exhaustum est, nec ex
vectigalibus quæ ordinariis impensis ordinata sunt, explicari nequeat,
necesse est ut ab iis subsidia exquiramus quorum saluti consulimus.
Sperantes igitur quod omnes manifestum periculum hujusmodi
recognoscentes onus hoc libenti animo sustinebunt, motu proprio, et ex
certa scientia, et de apostolicæ potestatis plenitudine tenore
præsentium volumus et ordinamus quod civitates, terræ, et loca Sedi
apostolicæ mediate vel immediate subjecta sex triremes hujusmodi, pro
sex mensibus proxime futuris tantum, pro rata, juxta taxam per dilectum
filium Guidonem Ascanium Sfortiam sancti Eustachii diaconum cardinalem
Camerarium nostrum faciendam munire et sustinere, et pecunias ad id
necessarias in locis et terminis per dictum Camerarium statuendis,
solvere teneantur. Nec aliquis ad evitandam solutionis portionem, eum
pro rata subsidii hujusmodi tangentem, vigore cujusvis privilegii vel
exemptionis tenore se tueri possit, sed omnes indifferenter contribuere
teneantur. Decernentes sic, per quoscumque judices et commissarios,
quavis auctoritate fungentes, etiam S.R.E. cardinales judicari et
diffiniri etc._
»_Datum Romæ die XXV aprilis MDXLII, Pontif. nostri anno VIII._»
[143] MEMORIÆ RHEATINÆ, Mss. nell'Archivio Capitolare, p. 87: «_Julius
Pojanus, Hectoris filius, Jacobi nepos, adolescens undeviginti annorum a
Paulo III Pont. Max.... universæ expeditionis navalis et maritimæ
generalis dux constitutus erat: quo in munere præclare se gessit, ita
ut.... captivum duxit Sirocum, piratam ejus temporis famosum et
immanem._»
ANTONIO COLARIETI, _Degli uomini più distinti di Rieti per scienze,
lettere_, ed arti, in-8. Rieti, 1860: «_Giulio Podiani da Paolo III
posto a capo della spedizione navale contro i corsari, in cui fece
prigione Scirocco, uno dei primi pirati di quei tempi._»
[144] BOSIO cit., III, 577, B: «_Sirocco rais, uomo diligente colla
galeotta sua a Costantinopoli...._» 634, C: «_Tornato Sirocco rais
coll'ordine di finire l'impresa di Malta...._»
P. A. G., _Lepanto_, 212, 224.
[145] ADRIANI cit., 96.
[146] RAYNALDUS, _Ann._, 1542, n. 36.