SEQUITUR ULTIMA PARS EVAGATORII,

et finalis totius operis, et est XII tractatus et

ultimus, alio tamen volumine contentus.

Sicut saepe in praecedentibus promisi, quod ultimo loco evagatorii

ponere vellem Alemanniae, Sueviae et civitatis Ulmensis descriptionem,

ita et conatus fui facere. Sed dum in labore essem, intellexi, in

quibusdam locis haberi descriptiones et chronicas et annalia de

praefatis, idcirco manum retraxi a coeptis, quousque videro praefatas

chronicas, nec quiescam, nisi libri ad meas manus venerint, et tunc

perficiam, quae promisi in prima parte Evagatorii, Folio 3. B. et in

II. Parte, Folio 2 a.

Explicit Evagatorium Fratris Felicis Fabri de

sacra peregrinatione Jerosolymitana.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium · 第 23 / 57 题