Duodecimo famosam reddunt hanc urbem diaetae saecularium principum et

capitula religiosorum, quae ibi frequentius celebrantur. Nam cum

principes concordare nemo potest, causa ad Venetias devoluta pacatur.

Sed et religiosi sua capitula generalia ibi expediunt frequentius quam

alibi, tamquam in loco aptiori. Nam, ut de aliis taceam ordinibus, ordo

noster VII generalia capitula ibi celebravit, in quibus multa salubria

fuerunt ordinata pro conservatione ordinis. Primum fuit anno Domini

1297, secundum anno 1325, tertium anno 1357, quartum anno 1394, quintum

anno Domini 1437, sextum anno Domini 1486, in quo fuit electus magister

Barnabas in magistrum ordinis, et frater Ulricus Zehender de Wienna

fuit diffinitor, et frater Felix Fabri socius et elector. Generalis

ordinis vicarius erat reverendus magister Jacobus de Stubach,

provincialis de Theutonia, qui tenuit capitulum illud usque ad magistri

electionem. Anno Domini 1487 iterum fuit Venetiis ad S. Johannem et

Paulum capitulum generale positum, quia magister Barnabas, generalis

electus, statim post obiit; et fuit generalis vicarius ordinis magister

Joachimus Venetus. De provincia nostra fuit diffinitor frater Felix

Fabri, socius et elector frater Bernhardus de Eslingen. Interfui alias

capitulis aliis, sed numquam tantam solennitatem vel gloriam vidi,

quantam in his duobus capitulis; erat enim festum per totam urbem,

quasi S. Marci, et decoratae erant pategae, ut in nundinarum

celebritate fieri solet, et tantus populorum concursus ad

Praedicatores, ac si apostolorum fuisset congregatio, et divinis

officiis, in sermonibus, in disputationibus, tanta multitudo semper

adfuit, ut ecclesia, quae tamen amplissima est, foret compressa.

Denique tempore electionis magistri ordinis, existentibus in conclavi

generali vicario ordinis, provincialibus, diffinitoribus, electoribus,

tanta multitudo per totum conventum erat populi, non vulgarium, sed

nobilium. et honorabilium, quos vulgus zentilomos vocat, latine

gentiles homines, ut stupor esset videre, qui omnes exspectabant patrum

inclusorum egressum, ut viderent diversarum nationum mundi fratres et

eum, quem in generalem elegissent de tanta multitudine.

Porro in die capituli, quando solennitas erat capituli, tantus fuit

concursus hominum ad Praedicatores et tantum spectaculum, ac si

innovata Roma esset processura. Advenerat enim in Buczalatorio nave

deaurata grandi dux Venetiarum cum patriarcha et senatu et canonicis et

infulatis abbatibus, et alia innumera multitudo, ita, ut canalia, quae

conventum cingunt, plena essent barcis et longe ultra numerum

millenarium excederent. Insuper dominae Venetianae, licentiatae a

maritis, tanto ornatu et pompa adventarunt, ut putares Venerem ex suo

monte cum suis sodalibus erupisse et capitulo nostro a Satana

transmissas, quae non tantum in ecclesia erant, sed per totum

vagabantur conventum et omnia lustrabant dormitoria cellasque intrabant

hospitum, fratrum et intraneorum, et omnia monasterii penetralia

curiose perambulabant. Denique dicere fas non est, quanta, non dico

solennitate, sed pompa, officia divina peragebantur, praecipue Missa et

completorium, quae in figurativis organis, tubis et trompetis

finiebantur, ita, ut completorium tribus duraret horis sine taedio

adstantium propter musicae diversitates. Ad haec ecclesiae decoro

incomparabili omnes parietes obsitae erant pannis pretiosissimis, omnia

dormitoria et cellae, omnes officinae, omnia refectoria et coenacula

obtecta pannis pretiosis erant et omnia lectisternia contecta

ornamentis, praecipue tamen camera diffinitorii, in qua patres negotia

tractabant ordinis, erat non textis figurarum pannis ornata, sed aureis

velaminibis penitus undique circumamicta. In mensis ministrabatur cibus

et vini potus ad sufficientiam, in tabulis autem praecipuorum membrorum

capituli exquisita erant fercula et vinum praecipuum et abundans,

Metonicum, Creticum, Graecum etc. Zucharum autem et confecta Sicula vix

reputabantur. Penset ergo lector, si capitulum fratrum mendicantium

Veneti ita disponunt, quid sit in congregationibus principum, regum, si

apud eos diaetae celebrantur. Illae ergo congregationes de universis

provinciis nominatam hanc reddunt urbem.

Tertio decimo commendantur Veneti propter grandia privilegia, quae

habent. Nam anno Domini 1171 Sebastianus dux Venetorum concordavit

summum pontificem Alexandrum III et imperatorem Fridericum primum, qui

papam de Roma expulerat, de quo longa habetur legenda; et quia dux eos

concordavit, dedit ei et suis successoribus haec privilegia: 1) funale

candidum, quod solum pontificibus Romanis portandum consuetudo

concedit; 2) quod plumbo earum epistolas signarent, quod etiam solus

pontifex summus facere habet; 3) eidem duci umbrellam concessit, quae

est ornamentum galero simile; 4) Venetorum duci tertiam sedem in

theatro fieri fecit, cum prius duae tantum essent in papae theatro,

quarum dextram pontifex summus, sinistram vero Caesar teneret; 5) in

ascensione Domini in ecclesia S. Marci posuit plenarias indulgentias

perpetuis temporibus. Et imperator Conradus potestatem eis dedit

cudendi et signandi monetam propriam. Et Nicolaus, (#221 a#) hujus

nominis III papa, dedit eis potestatem signandi et cudendi ducatos. Et

Reinerus 48. dux accepta potestate primus ducali birreto frixium aureum

honestandi magistratus addidit. Et multis aliis privilegiis gaudent,

quibus rempublicam suam conservant et terram mareque tutum mercatoribus

caeterisque mortalibus reddunt, ut jure Venetis optandum sit, quod

quidam ex nostris carmine in eorum laudem futuram cecinit dicens:

Dum mare delphinos, dum coeli clara tenebunt

Sidera, dum gratos tellus dabit humida fruges,

Dum genus humanum sua deget saecula terris,

Splendor erit toto Venetum celeberrimus aevo.

Hanc urbem pulcherrime et propriissime effigiatam invenies in

peregrinali reverendi domini decani ecclesiae Moguntinensis, domini

videlicet Bernhardi de Braitenbach. Sed descriptionem ejus ab origine

usque ad hoc tempus nostrum ornatissimo stilo vide in volumine M.

Antonii Sabellici rerum Venetarum ab urbe condita.

Recessus Fatris Felicis Fabri a Venetiis.

Die XVII., quae est Antonii abbatis dies, ante lucem diei venit ad

cameram meam, in qua jacebam, Johannes Müller, negotiator de Ulma,

excitans me ad recessum. Conveneram enim cum eo de recessu et cum aliis

duobus mercatoribus de Augusta. Sumto autem cibo in fontico valefecimus

dominis mercatoribus et notis amicis nostris, de domo ad mare

descendimus in praedispositam barcam et in nomine Domini per canale

exeuntes civitatem posttergavimus Venetiarum; ad latus autem venimus

insillae, in qua monasterium monialium est situm, quod dicitur ad S.

Johannem, ubi referebant mihi mercatores, quod publica fama universis

Venetis notum sit, quod quondam piscator quidam monialibus istis

familiaris factus cognovit criminaliter, quas voluit, et eodem tempore

XVIII gravidavit. Si ita sit nescio, nec multum adverti; hoc tamen

cogitavi, hunc alterum Priapum fuisse, quem infestum Vestalibus

virginibus fuisse antiqui tradidere, et conabatur, etiam ipsam Vestam

perpetuae virginitatis voto constrictam corrumpere, quia Ovidio teste

Nitimur in vetitum semper cupimusque negata,

Virgines ergo et moniales, eo quod cautiore serventur custodia,

libidinosi appetivere ardentius. Similis hic fuit stuprator sacrilegus

Jovi, de quo dicunt poetae, quod nobilissimas Solis filias pedibus suis

supposuit; et iste Christi, veri Solis filias, dehonestavit. Est etiam

ista bellua marina piscator iste, quam Neptunus, deus maris, contra

Trojam misit, quibus Apollo consuluit, quod omnes nobiles virgines

belluae traderentur, quae easdem devoravit, nec civitatem vastavit.

Verum istae moniales multum fuerunt dissimiles illis, de quibus habetur

P. 1. Fol. 230 B.

Ab hoc monasterio navigavimus consequenter per Carentum et ad maris

finem pervenimus ad littus Margeri. De navi autem ascendi super limbum

sive marginem maris conversusque ad mare Deum benedixi et mari valefeci

cum multa jocunditate pro eo, quod Deo protegente et maris fluctibus

imperante integer, vivus, et sanus evasi per tanta ejus pericula.

Optavi tamen mare protendi usque ad muros civitatis Ulmensis, quia jam

maritima profectione assuetus terrestrem quodammodo abominabar et equum

ascendere magis formidabam (#b#) quam navem. Propter beneficia ergo

mihi Deo jubente a mari praestita libet me ipsum per ejus generalia

beneficia circumagere paululum, antequam ab eo recedam, non enim

censeo, me parva bona a mari accepisse, sed plura, quam evagatorium

totum contineat.

De maris commendatione.

Sunt tria maria sibi manifeste cohaerentia, scilicet oceanus, Pontus

Euxinus et mediterraneum. Alia maria, ut mare Indicum cum finibus suis

Arabico et Persico, et mare rubrum et Hyrcanum sive Caspium, effluunt

quidem ex oceano non apparentibus gurgitibus, scilicet ubi effluant vel

cui mari influant.

Oceanus est, quod orbem cingit totum, quod est mare maximum.

Mediterraneum ex oceano fluit et ab occasu in meridiem vergit, deinde

ad septemtrionem tendit, per mediam enim terram usque ad orientem

perfunditur, Europam et Asiam Africamque disterminans. In ea autem

parte, qua contra aquilonem vergit, Hellespontus dicitur, qui in

septemtrionem retorquens anfractibus magnis juxta Graecias et Illyricum

in angustias VII stadiorum stringitur. Inde diffusus ab aequore patente

rursus stringitur et facit Propontidem, qui mox in quingentos passus

coarctatur, fitque Bosphorus Thracicus. Inde Pontus Euxinus, a cujus

tergo amplissima Palus Maeotis est, quae congregatur ex influxu maris

et ex accursu Tanais fluminis de Riphaeis montibus erumpens, et aliarum

aquarum accurrentium.

Quibus hic dimissis maris mediterranei laudes requiramus. Mediterraneum

mare, Africo et Asiatico atque Europico littore terminatum, mille

conspicuum insulis, opere Herculis Abilam et Calpen occidentalia

promontoria, quae Pomponius columnas Herculis vocat, ad terras demissum

nostras ex oceano vetustissimi homines credidere. Ex quo sic Deo sua

liberalitate nostris opportunitatibus providente ingens mortalium

commodum consecutum est. Quid enim spectare divino praeparante lumine

rates humano excogitatas ingenio et artificio fabrefactas, nunc remigio

sulcantes undas, nunc velo tenso ventorum impulsas spiritu, quibus omne

grande fertur onus; quid eorum excogitare audaciam, qui se primo undis

incognitis et inexpertis flatibus credidere? Horror equidem est. Horum

tamen, etsi non semper, ut plurimum tanta fuit fides et audentium

fortuna, ut transfretantes peregrinatione longinqua, non dicam cursu

solum sed volatu celeri delati, aurum metallaque, vestes purpureas et

aromata, lapides pretiosos et ebora occidentis, peregrinas aves et

balsama, ligna nostris silvis incognita, gummata et sudores reliquos

radicesque non omni solo familiares, ex quibus tam sanis quam aegris

corporibus medicamina atque oblectationes sequuntur innumerae. Et quod

non minimum humani generis (et) reipublicae bonum est, his agentibus

navigationibus maris hujus factum est, ut Cimber et Celta altero orbis

angulo nonnumquam sentiant, qui sint Arabes, qui Aegyptii, qui

Palaestini et Syri; quid mare rubrum, quid desertum, quid terra sancta,

quid Sodoma, quid Judaea, quid et Sabaea nemora sudent; et Hircanus et

Tanais incola Atlanticas noscant Hesperides et eorum etiam gustent

aurea mala, ferventes Aethiopes et Nilum et Libycas postes gelidus

Hyperboreus lustret et Sarmata. Sic et Hispanus Maurusque visitatus

visitet Persas et Indos et Caucasum, et Thule ultima calcet Taprobanis

littora. Et cum sua invicem permutant bona, non solum mores (#222 a#)

legesque et habitus mirentur, fit quinimo, qui se dum alterum intuetur,

ex altero quasi sit mundo, nec uno eodemque secum illi ambiri oceano

arbitratur, ritus misceat, fidem mercimoniis communicet, amicitias

jungat, et dum sua docent, idiotica discant et aliena. Et sic fit, ut

quos fecerat distantia locorum extraneos, navigatio jungat faciatque

concordes. Quis quaeso umquam F.F.F. credidisset futurum socium

infidelium, et familiarem fieri irrenatorum, cui etiam necesse factum

est applaudere Turco et confidere et connivere Sarraceno, concordare

Tartaro, obtemperare Arabi et Aegyptio, reverentiam exhibere Mahometo,

timorem ostendere barbaro? Hoc totum mare conglutinat.

Sunt praeterea et alia multa, quae etsi tanta non sint admiratione

conspicua, sunt forsan utilitate continua cariora. Praebet hoc mare

lembis infinita piscationum commoda, quibus fit, ut opipares divitum

mensae magnis atque sapidis piscibus onerentur et pauperes minoribus

nutriantur, hoc insuper praestante tranquillo ex insulis fertilibus

pecora, jumenta atque frumenta, et opportuna quaecunque victui et

continentem etiam alterutrum deferantur. Dat validis infirmisque lavara

et sale suo valere facit insipida, humectat adjacentes undique terras

ejusque meatu subterraneo fistula implet, ex quibus fontes habemus et

flumina, quorum nisi susceptor adesset, in convallibus maxima hominum

peste marcerent. Et breviter antiqui consideratis naturis rerum aquam

omnino primam fuisse causam asserebant, eamque in se divinam habere

mentem omnia producentem, nec aliter quam apud nos plantas humectet,

sic ex abysso scaturiginibus emissis in coelum usque sidera et ornatum

reliquum manu madida fabricasse. Et tantum de illo.

Exitus et recessus a mari.

Igitur post datam mari benedictionem conduximos equos et terrestri

itinere procedere incepimus et uno impetu de Margero in Mastrum oppidum

et de Mastro in Tarvisium urbem devenimus, et ingressi hospitium statim

equum pro me comparaverunt illi mercatores, in quo cum eis crastina

contra Alemanniam procederem. Tarvisium, quam M. Antonius nominat

Taurisium, est una de vetustis urbibus, ante incarnationem Domini

aedificata anno 1141 a quibusdam Trojanis, et abluitur Silcie sive Silo

fluvio, qui de montibus exit urbemque dividit. Haec Gothorum temporibus

suam, quam habet dignitatem obtinuit, nam Totilae pater ibidem sibi

sedem constituit et Totilam filium, virum postea praestantissimum,

genuit, educavit et nutrivit, et propterea ab ipso tota regio Marchia

Tervisana nominata est. Eam postea Albanus, primus Longobardorum rex,

cum ei tardius deditionem fecisset, diruere constituerat, nisi Felix,

ipsius urbis episcopus, regis ferocitatem sua prudentia delinisset.

Haec multas sustinuit calamitates sub jugo diversorum tyrannorum, quae

etiam quondam sub domo ducum Austriae fuit, tandem autem se ad Venetos

contulit, qui hodie ibi dominantur. De hac civitate fuit Benedictus

XI., ex humillima et vili familia, qui juvenis ingeniosus Venetiis

pueris grammaticam legit, post hoc Tarvisum reversus ordinem nostrum

ingressus fuit, devotioni et studio vacans, et in brevi in virum

doctissimum evasit; assumtus autem fuit gradatim per omnes ordines et

ecclesiae dignitates, quousque cathedram Petri ascendit. Hoc audiens

mater ejus paupercula venit salutare filium papam, mulieres autem

caeterae induerunt eam sericis vestibus ob honorem sedis apostolicae,

quae cum sic ingressa esset, interrogavit, quae haec foemina esset? Et

audito, quod esset genitrix, dixit (#b#): mater mea, inquit, ignorat

sericum, pauper habet palliolum, matrem cupio videre, non dominam. Haec

audiens exivit, et consuetis induta fuit legalissime a papa suscepta.

Multa bona inchoavit ille papa in ecclesia, sed non vixit nisi IX

mensibus, et post obitum miraculis claruit.

Ecclesia fratrum in Tarvisio est solemnis valde, quam ipse aedificavit,

et dicitur, quod uno die XII episcopos fratres sui ordinis fecit. Duces

Austriae ad rehabendam hanc urbem vehementer adspirant, quae noscitur

eorum fuisse ex insigniis eorum; nam in urbis praetorio contra plateam

stant arma ducum Austriae, clipeus cum casse ornata cauda pavonis, ad

quam Veneti lapide sculpserunt leonem, qui elevata cauda posteriora

ostendit caudae pavonis, quasi eam despiciens etc. Silus fluvius

Taurisinus de rupe quadam Alpium, dicto Penschendorff, exilit et urbem

transcurrens in mare mergitur.

Decima octava die, quae erat dominica prima post octavas epiphaniae,

audita Missa et prandio sumto Taurisii equos ascendimus et contra

faciem Alpium equitavimus. Est autem sex milliaria terra planissima et

fertilissima, inter mare et montana vitibus et arboribus plena et

pascualis. In processu autem venimus ad fluvium Plabes, quem transire

nullatenus poteramus, quia inundaverat et ripas alvei non solum

impleverat, sed exundabat, unde multis clamoribus emissis transductorem

advocavimus, stabat enim hippogamus ex opposito in alio littore, post

horam autem tarde advenit rusticellus et in hippogamo navi equina nos

transduxit. Hic fluvius Plabes rapido cursu de Alpibus ruit dividitque

marchiam Tarvisiniam a Foro Julio.[TR219]

In Foro Julio sunt civitates magnae, Venetis subditae, sicut et

Tarvisina marchia eorum est. Quodam tempore descendi longo itinere de

montanis in rate per fluvium illum cum multo periculo et crebra ratis

impactione in rupium parietes. Consequenter processimus contra montana

et in solis declinatione ad radices Alpium paene venimus in civitatem

Cunianum, vulgariter Hunglim, et ibi per noctem mansimus. Cunianum est

oppidum parvum, sed munitum, dependens ad clivum montis; per ejus

circuitum tot stant olivae, ut in silva videatur stare, et in ejus

summitate stat castrum, habetque suburbium majus civitate, in quo sunt

hospitia.

De Alpium longissimo tractu.

Alpes montes sunt, seu mons multis et excelsis cacuminibus distinctus

in occidente contra meridiem tamen incipiens, et longe per mundum

distenditur. Diversa sortitur nomina, et quod mirum videtur, usque in

Indiam se extendit. Verum tamen Alpes nostrae non sunt nisi quoddam

brachium a tractu illorum montium, qui sic mundum circumeunt et maria

mediterraneum, Pontum Euxinum, Caspium sive Hircanum et Indicum

includunt, unde catena mundi dicitur. Ubicumque enim legeris de

Riphaeis montibus et Hyperboreis et Carpathis, Tauri, Caucasi et

Caspiis montibus, intellige longum tractum de occidente protensum cum

multis brachiis extentis per diversas regiones mundi usque in orientem

extremam, a quo tractu procedunt montana Arabiae, in quibus est mons

Sinai et Libanus et montana nostra, quae omnia cohaerent, nisi quod

interdum fluminibus secantur, sed statim ab alio littore resurgunt.

Istis adhaerent montes Armeniae et Cerauni mons (#223 a#), quamvis

interdum vallibus et lacubus ac fluminibus dividantur.

Incidit autem dubium simpliciter sic de montibus legenti: unde montes

orientur? Et an facti sint a principio? pro quo rudem nota

responsionem. In principio terrae globus stabat in medio aquarum

undique aquis circumdatus, secundum Wilhelmum, sed Dei clementia factum

est, ut ignibus siderum exsiccaretur et exhauriretur aqua de superficie

partis superioris terrae pro hominum et bestiarum habitatione, sicque

factum est, ut mare ex toto exclusum esset a terra, nec esset aliud

mare, nisi oceanus, de cujus medio terrae globus elevabatur, nec tunc

erant montes nec valles, sed terrae globus planus et delitiosus, ad

suum tendens centrum. Deinde[TR220] autem multiplicatis hominibus, ut

facetia poetica utar, venit Jupiter et quinquies lustravit universam

terram, desideransque ipsam latissimam et aquis in medio pro

commoditate indigentem, Herculem filium suum misit in occidentem, ad

marginem, qua Oceanus a terra excludebatur, qui ipsam parietem

petraeam, quae perpetuo jugo et continuo vincta fuit, rupit et divisit

sicque oceano gurgitem fecit, sicque effluendi per medium divisi rupis

locum dedit, et ita mare mediterraneum, quod ante non fuit, terris

intromisit per medium Calpe et Abilae. Calpis est, ubi pars parietis

illius in parte Hispaniae. Abila est alia in parte Mauritaniae, et illo

angusto freto Europa ab Africa dividitur. Cum ergo mare incurreret

terram, divisit eam in tres principales partes, Asiam, Africam, et

Europam, et ad ejus introitum eruperunt flumina et fontes et lacus; et

pluviae et venti et diluvia facta sunt, et terra mollis inventa a solo

loco mota est, duraque et solida remansit. Unde ex his omnibus, item ex

inundationibus et diluviis, ex ventis et ex terrae motibus et ex

eruptionibus aquarum de terra et ex corrosione aquarum maris et

fluminum generati sunt montes et valles et campi montibus cincti.

Alpes ergo montes dicuntur ab altitudine, ad quorum cacumina non nisi

per altos pedes collium pervenitur, suntque excelsis in modum dentium

distincti cacuminibus. Hos vulgus noster nominat montes nivium, eo,

quod semper eorum vertices nive candeant, sicut orientales montes nive

candentes nominant Caucasos, quia lingua eorum candor dicitur Caucasus.

Quapropter aliqui eos non Alpes sed Albes nominant, propter albedinem.

Quamvis autem omnia montana illa dicantur Alpes, singuli tamen montes

singula habent nomina incolis nota; ut quidam altus et abruptus mons

dicitur Wetrach, eo quod fulminibus saepissime infestetur, et eadem

ratione pars montium inter Armeniam et Hiberniam dicuntur in orientali

lingua Acroceraunii propter fulminum frequentes casus in eos. Non solum

autem Alpes vestiti nivibus sunt albi, sed alii adustione solis

decalvati candentibus rupibus a longe videntur nivei. Sicut autem non

subito, sed multo tempore facti sunt montes, sic jam non subito, sed

paulatim decrescunt et defluunt, et rupes, quae mille annis minatae

sunt ruinam, continuerunt, sicut experiuntur, qui saepe Alpes

transeunt, magis autem qui immorantur; nam saepe noctibus ex casu

minacium rupium tantus strepitus, rumor et percrepatio insonat, ut

putetur mundus moveri. Vidimus enim in vallibus jacere grandes petrarum

moles, et in altissimis cacuminibus vacua loca et concavitates, ex

quibus deciderunt.

Quamvis autem ipsi montes sint horribiles et rigidi gelu nivium aut

ardore solis, et usque in nubes sua altitudine protendantur, ipsae

tamen valles sub eis sunt amoenae (#b#), fertiles et omnium mundi

deliciarum abundantes, sicut paradisus. Ibi homines et jumenta in

maxima habitant multitudine, et omnia quasi metalla de Alpibus

effodiuntur, maxime argentum.

In tantis deliciis vivunt in montanis homines, et ita mundus ibi

floret, ac si Venus, Bacchus Ceresque ibi principarent. Numquam ille

crederet, qui a longe aspicit Alpes, tam deliciosos virere paradisos

sub perpetuis nivibus et in montibus aeterna hieme et glacie

irresolubili rigescentibus. Tam horribilis est enim Alpium aspectus, ut

procedens contra eas, nisi expertus sit, pavescat et intrare formidet.

Magnae profecto audaciae fuit Hannibal Poenus, qui primus dicitur Alpes

fecisse pervias, quas nemo umquam cum exercitu transierat, ipse enim

ita itinera et loca lapidosa, strues comburendo et acetum infundendo,

patefecit, ut elephantus oneratus ire posset, cum antea vix unus homo

quiret repere. Hic Hannibal quantae fortitudinis et audaciae fuerit,

patet in multis libris: ipse enim Romanos humiliavit in tantum, ut deos

consulerent, quid eis faciendum foret, ut eum extra terminos eorum ire

facerent, et accepto responso, si mater deorum Pessinunte Romam adducta

fuerit, Hannibalem manere non posse miserunt ergo Romani classem in

Phrygiam Asiae ad silvam Ideam prope Trojam, in qua stabat grandis

statua lapidea, foeminae formam habens, quae dicebatur mater deorum, et

eam tulerunt per mare Romam, et sic Hannibal abscessit. De hoc vide

supra Fol. 80. De hoc Hannibale dicitur, quod numquam sine bellis

cubans coenaverit, unde quadam vice in Campania tot Romanos prostravit,

ut tres annulorum aureorum modios, quos e Romanorum militum manibus

extraxerat, Carthaginem mitteret. Dicitur etiam de eo, quod numquam

inter innumeras captivas mirae pulchritudinis puellas castitatem

perdiderit et quod numquam insidiis suorum aut etiam inimicorum

proditus fuerit. Tandem, cum videret se capiendum a Romanis, gustato

veneno animam expulit et Romanorum se vinculis morte liberavit, cujus

tamen perpetua memoria est maxime propter Alpium penetrationem primam,

quas cum uno loco aperuisset, caeteri in aliis locis penetraverunt et

vias per rupes fecerunt. Sed inter omnes aevo nostro archidux Austriae

Sigismundus veram artem reperit pervios faciendi montes non solum

hominibus et equis, sed curribus onerariis vias fecit per abruptissimas

petras, igne, sulphure, ferro dividens, scindens, removens ingentes

moles in pluribus Alpium locis, easque ita pervias fecit, ut ubi ante

quatuor annos vix cum formidine homo transire audebat, jam vehiculis et

curribus oneratis sine omni periculo sit transitus, De quo etiam dixi

P. 1. Fol. 27.

Die decima prima ante lucem cibum sumsimus, ut, quia breves dies erant,

usque ad vesperas sine pausa iter faceremus, et cibo sumto a Caniano

recessimus et per vallem tenebrosam ac angustam, altissimis Alpibus

conclusam, Alpes ingressi sumus et ascensu vallis continuato per viam

glaciosam in oppidum dictum Seravallis venimus. Ab effectu autem hoc

oppidum nomen accepit, quia claudit vallem, et non est possibile

declinare ad dextram aut ad sinistram, nisi per portam oppidi, quod

munitum est fortalitiis et muris, ut sit sera vallis. Hoc oppidum

vulgares nostri nominant Sperval. Pertransito oppido vallem

consequenter adscendimus, in qua multae villae et habitationes sunt,

quia fertilis est, et si vallis illa esset inhabitabilis, magis esset

horribilis, quam aliqua vallis deserti. Illo die pertransivimus quosdam

lacus in imo vallis profundissimos (#224 a#), quorum unus dicitur lacus

mortis, quia omnia, quae in ipsum projiciuntur, mox merguntur, et nullo

artificio, ut ajunt incolae, potest reperiri ejus fundus, similis mari

mortuo in Palaestina et Acheronti in Creta, de quo poëtae dicebant,

quod in ejus fundo vorago esset, per quam aquae illaberentur usque in

infernum, et influxus ille dicitur fluvius Acherontis. Huic lacui

imponunt incolae multa, quae tamen alibi sunt facta, sicut

communiter[TR221] facta poetica in uno loco pluribus adscribuntur

locis. Dicunt enim, dum Hercules huc venisset ad ostendendam virtutem

suam, defixit arido solo vectem ferream, quam cum nullus posset

auferre, rogatus sustulit eumque confestim aqua secuta est, quae lacum

fecit; quod tamen apud Hetruscos factum esse legimus. Habet lacus hic,

de quo dicimus, aquas nigras; super ejus marginem adscendimus per viam

valde malam, glacie, nive et saxis distortam, in locum autem quendam

devenimus, ubi regia via totaliter fuit abrupta molibus nivium et

glacierum; ceciderant enim de altis montibus conglomerati moles nivium

et secum petras grandes et arbores radicibus evulsas deorsum

detraxerant praeterita die, necdum via facta fuerat, ideo cum ingenti

labore pertransivimus, adjuti hoc bono, quod nives et omnia eadem nocte

ingenti frigore constricta et gelata fuerant, ita quod mergi non

poteramus, et si hoc non fuisset, transitus non patuisset nobis,

quousque via facta fuisset. Unde oportet quandoque in talibus casibus

transire volentes multis diebus exspectare. Periculosum valde est hieme

per montana transire propter importunum lapsum nivium de montanis,

praecipue quando post frigora incipit aura tepescere et glacies et

nives resolvi, et nonnumquam contigit, quod globi nivium sic

descendentes domos involvunt et cum hominibus evertunt, imo quandoque

integras villas cum ecclesia et domibus involvit hujusmodi tempestas,

et deducit usque ad locum terminationis casus. Non solum autem nives

ruunt, sed rupes, petrae et terra sequuntur cum tanto impetu, ut ad duo

vel tria milliaria audiatur fragor et sonitus. Deinde ad ascensum

venimus magnum, et in supremo stabat una custodia Venetorum, ubi

vectigalia a transeuntibus solvuntur. Ibi erat pons parvus de petra ad

petram protensus et subtus pontem profundissima vorago, in quam etiam

respectus est horribilis. Post ejus transitum venimus in locum, ubi

ingens petra de pariete rupis protensa objicit se viae regiae; hanc

petram antiqui perforaverunt, maximis non dubito laboribus, ita quod

per foramen illud equites et onerarii currus transeunt cum omnibus

Venetiarum mercibus. Ad quantitatem autem illius foraminis colligantur

feredella vel ballae aut sacci mercium in fontico Venetiis, nec sinunt

aliquid transire, quod latera foraminis tangit, nec permittunt, quod

foramen amplietur ferro, ut semper eadem magnitudo ballarum maneat. Et

hoc rationabiliter faciunt, quia, si mercatores possent ad suum libitum

onera facere, multa bona perirent: facerent enim ballas magnas et

graves, cum quibus si currus declinaret paululum, non posset retineri

in via, sed praeceps rueret cum bestiis et hominibus. Saepissime enim

contingit in Alpibus, quod via regia in altis decliviis est, in quibus

necesse est currus ab alia parte sustentari, ne evertantur et ruant in

praeceps, et si onera non essent proportionata, sed vi curruum ea

retineri non possent. Pertransito autem foramine ad descensum

praecipitem venimus, ubi via totaliter (#b#) glacie durissima et

lubrica operta erat, et invenimus ibi quadrigas stare oneratas, quae

non poterant descendere nisi exasperatis ferramentis equorum, quod

curruum ductores faciebant. Ibi ergo etiam nostrorum equorum

subferramenta exasperari petivimus equosque ad manus duximus cum

cautela maxima, ne. equus et ductor in unum ruerent. Demum

advesperascente die equitavimus ad latus montis in clivo, et in

profundo decurrebat Plabes fluvius per arcta scopulorum cum grandi

strepitu eluctuans. Cumque ad arctiora venissemus vallis, ad pontem

venimus, qui de uno latere montium in aliud est protensus, et subtus in

profundo crepidus Plabes fluvius, cujus aspectus formidinem inducit.

Transito ergo ponte in villam, quae dicitur Pons Plabis, nostris

Plassprugg, venimus et ingressi hospitium ibi noctem egimus. Male autem

in hoc hospitio provisi fuimus, quia nec cibum nec potum nec

lectisternia nec pro equis pabula convenientia habere poteramus: hospes

enim die praeterito omnia, quae erant in domo mobilia, ludendo

perdiderat, demta uxore et liberis; uxor enim sedebat clamans et lugens

quasi desperata prae tristitia et confusione, et tota familia in

moerore stabat, nec coram hospitibus bene apparere audebant.

Vicesima die, quae est festum Sanctorum Fabiani et Sebastiani, ante

lucem surreximus de scamnis, in quibus dormivimus, et diem fieri

praestolabamur. Quam cito autem lucem vidimus, jejuni equos vacuos

ascendimus, et per ascensus et descensus multos in latere montis supra

fluvium Plabes equitavimus et ad locum, qui hospitiolum dicitur,

venimus, ubi est bonum hospitium; ibi ergo ingressi refectionem

accepimus nos et equi nostri; finita refectione[TR222] festini profecti

sumus, et ad S. Martinum venimus in villam sic dictam, ubi creditur

esse locus, in quo, ut dicitur in legenda S. Martini, bonus vir incidit

in latrones, ibique unus securi vibrata voluit eum occidere, sed alter

sustinuit ictum, tamen ligatus fuit ab eis et captus, et ductorem suum

ipse convertit ad fidem. Hoc loco dereliquimus ad dextram fluvium

Plabem et per altum clivum ascendimus et inde in Cadubrium venimus.

Cadubrium est unus in montanis comitatus, jam sub Venetorum potestate,

et nostri vulgares regionem illam nominant Hadober, estque de

patriarchatu Aquilegiae, pertinens ad Forum Julii. Multa viae

impedimenta habuimus per illam regionem, nam strata publica et communis

plena erat curribus et vehiculis et onerariis equis ferentibus vinum

Italicum et Fori Julium in Alemanniam. His alii currus obviam

veniebant, nec erat via extra stratam communem propter nivis

profunditatem, et quia necesse erat declinare a strata, statim, ut

equus extra semitam ungulam posuit, usque ad ventrem mergebatur. Talia

impedimenta periculosa habuimus multoties illo die, magis timebam in

occursu currus, quam umquam in mari timueram procellarum occursum. Sole

autem occasum petente venimus in Pratinum, et est locus laetissimus

inter montana, in quo sunt prata multa et bestiarum pascua, et in medio

grandis villa, quam vulgariter nominant zum Haiden, id est, ad Prata;

ibi hospitium ingressi per noctem mansimus. Porro ante coenam

ecclesiam, quae prope erat, ingressus ad dicendas vesperas reperi in

coemeterio stare in capsa tria corpora mortuorum integra, quorum satis

horribilis est aspectus, stant enim adhuc omnibus cohaerentibus membris

tabefacta carne suntque levissimam habentia cutem integram induratam,

nasos et aures et genitalia ut ligna indurata. Unum autem illorum

corporum videtur (#225 a#) hominis juvenis fuisse, et hodie vultum

habet ridentis hominis, suntque ita integra in terra reperta. Saepe fui

in loco, nec corpora illa sufficienter ammirari valui, linteamina cum

eis sepulta, sunt dilacerata et miserabiliter dependent petiae ad

corpora, quibus sunt compacta. De illis corporibus vulgus multa dicit.

Aliqui dicunt, quod sint corpora paganorum confecta aromatibus et ita

conservata, et putant, villam ab eis denominari, cum dicitur zum

Haiden. Alii dicunt,[TR223] quod sint corpora Christianorum in

excommunicatione sepultorum, ideo in pulverem non cadunt ante

absolutionem. Aliqui dicunt, quod ex aliis causis sic perseverentur.

Pro quo notandum, quod praeservatio integritatis cadaveris aliquando

fit a natura, aliquando ab arte, aliquando a Deo, aliquando Deo

permittente adjicio. Primo modo fit ex siccitate complexionis corporis

personae defunctae, vel ex qualitate loci, quia forte semotus est ab

humectatione, vel ex aliquo siderum et coeli influxu. Secundo modo fit

arte humana, ut, quando corpora balsamantur vel aromatibus aliis

inficiuntur, aliquando intestina et molliora de corpore tolluntur, et

reliquum exsiccatur vel in fumo vel in aëre. Tertio modo a Deo ex

singulari privilegio fit, sicut saepe legimus de Sanctis. Quarto modo

fit arte diabolica, ad inducendum aliquem errorem, sicut patet supra

Fol. 80 b. de coemeterio Sarracenorum, in quo corpora mortuorum se

erigunt certis temporibus. Credo illorum trium mortuorum corpora ex

causa prima subsistere et indurata esse, vel ex secunda causa quoad

ultimum articulum, sicut videmus corpora suspensorum in patibulis

integra manere.

Die XXI., quae est S. Agnetis virginis, ante lucem refecimus nos et

equos nostros; quo peracto per aulonem adscendimus per malam viam

valde, quia eadem nocte nix nova ceciderat et foveas tenuiter

repleverat, et nunc huc nunc illuc cum bestiis cecidimus, non autem

aliter poteramus nisi pedetentim equitare; pervenimus ergo usque ad

Putasten, castrum italice sic nominatum, teutonice dicitur Bütelstein,

quod in alto situatum est scopulo, valles autem inferiores sunt penitus

inviae, ita, quod transire volens necesse habet usque ad fortalitium

adscendere, quia publica via per praeceps sursum tendit, per quam

currus onerarii trahuntur maximo cum labore. Ascendimus ergo usque ad

Putasten, et occurrerunt custodes fortalitii quaerentes, qui essemus et

unde venissemus et quo tenderemus; et auditis causis nostris dimiserunt

nos. In hoc castro est ultimus terminus dominii Venetorum et

diligentissimam custodiam ibi habent tempore guerrarum, nec sinunt

aliquos transire nisi requisitos. Dicitur autem Putasten italice a

putacone. Quaedam enim, ut dicitur, domina terrae in loco castri sibi

hortum fecerat, quem ipsa serebat et putabat. Itali autem hortos

putastes nominant. Hanc dominam puto fuisse dominam Multesch, de qua

tota regio Mantuana devoluta est ad duces Austriae. Teutonici nominant

castrum Bütelstein vel Bütenstein, id est lapidem taratantare vel

lapidem praecepti, quia sicut farina per taratantare mundatur ad panem,

sic omnes transeuntes per manus illorum custodum cribrantur, vel omnes

transeuntes ad praecepta custodis subsistunt. In hoc loco desinit

dominium Venetorum et lingua Italorum. Incipit autem dominium comitum

de Sorio, et lingua Teutonica sive Alemannica, mihi sola connata, et ad

integrum (#b#) nota, lingua judicio meo nobilissima, clarissima et

humanissima, quae quidem Syris, Aegyptiis, Arabibus, Graecis, Sclavis,

Italis, Latinis, Francis, Gallis videtur esse barbarica et inhumana, ex

eo, quia brevissima lingua est nostra ex omnibus linguis, ita quod

paucis syllabis et verbis multa exprimimus, et illa praegnantia verba

et brevia habent difficultatem apud non-assuetos in ea discenda et

exprimenda, et habent multas adspirationes et diphthongos, quae

videntur sonum barbaricum habere, sed una diphthongus addita syllabae

impraegnat syllabam facitque eam plura significare; sic etiam faciunt

adspirationes. Sufficiant ista; habeant illi linguas suas, dimittant

nobis nostram, velint nolint, linguas eorum facile addiscere possumus

et disertissime loqui omnem linguam, sed nullus Gallus, Italus,

Sclavus, Graecus etc. adultus potest perfecte addiscere linguam

nostram, et si, quod tamen maximo labore fit, aliquid apprehenderit de

lingua nostra, apprehensum imperfectissime profert et semper sua

locutio pueriliter sonat. Vidi aliquos Gallos et Italos multis annis in

nostro territorio versatos, et multo studio conabantur idioma nostrum

addiscere, sed ultra puerilem locutionem non poterant procedere, etiam

XL annis studentes. Apud Syros practicavi hoc cum quodam Sarraceno

facto mihi familiari, cui dixi verba de nostris, quae nullo modo

exprimere potuit, etiam si quis eum occidisset, sed omnia sua sine

difficultate expressi.

Est quaedam gens in insula Oceani meridionalis, de qua Diodorus

Antiquarum Historiarum L. III. c. ultimo, quae optima utitur lingua,

habent enim membrum linguae divisum, ita, quod quilibet duas habere

videtur linguas, cum tamen ex radice sit una, et vario loquuntur

idiomate omnemque linguam faciliter addiscere possunt, non solum

hominum sed avium et bestiarum grunnitus et cantus formare norunt, et

quod his rarius est, una parte linguae loquuntur uni et eodem tempore

altera parte loquuntur alteri, et isti natura largiente flexibiliorem

habent Teutonicis linguam, sed nulli alii totius mundi, ut saepe multis

exemplis probavi.

Ideo cum gaudio posttergavimus castrum praefatum, cum autem

aliquantulum elongati essemus, et illi custodes in muris more suo post

nos clamarent: Marco, Marco, ad designandum S. Marci regimen ibi esse,

vertit se ad eos juvenis mercator, et reclamavit, dicens: Galabria,

Galabria, et haec clamans aufugit repente cum equo nosque fugere

hortabatur, ne aliquem bombarda caederent, quia tunc temporis dux

Calabriae cum Venetis bellum habebat, et caeteri Italorum praefecti;

fugimus ergo et male contenti fuimus de juvene, quod sine necessitate

posuit nos in periculum, quia poterant nos cum bombardis tangere, vel

nos cum armis insequi et turbare, si voluissent. Ascendimus ergo

consequenter per occurrentes nobis aquas, per viam aquosam, lapidosam

et taediosam, et ad solitarium hospitium venimus, quod nominant ad

lapidem cavum, _zum Holenstein_, et dimissis equis extra ingressi sumus

domum ad calefaciendum nos, quia frigus erat et reperimus omnem

familiam et pueros nostra loquentes lingua, ignaros Italicae linguae,

ac si XL milliaria ab eis essent divisi. Cum magna delectatione

conversatus fui pueris, pro eo, quod libenter eos audivi Teutonice

loquentes. Domus illa stat in solitudine, et nec ante se nec post se in

tribus milliaribus Teutonicis est aliqua habitatio, quia vallis illa

arenosa est et sterilis, et compertum est, multos ante hospitii illius

aedificationem in hoc medio periisse noctibus propter frigus vel sitim.

Ideo fuit domus illa ibi pro refugio viantium posita. Dicitur autem ad

lapidem cavum, quia juxta eam est mons petrosus, in cujus imo est rupis

paries cava et superpendet petrae minax, et in ea caverna habet hospes

oves suas sine alio aedificio bene protectas a nive et pluvia. Reduxit

hoc antrum mihi in memoriam antrum loci Aventini furis (#226

a#)[TR224], qui boves Herculis furatus eos caudis traxit in antrum

suum, ut veniente Hercule non posset vestigiis aversis eos invenire;

sed mugientibus bobus in antro esse deprehendit et veniens Cacum

occidit et boves reduxit. Locus hujus hospitii est in altissima regione

montium situatus, et aquae ibi ebullientes de solo dividuntur in

diversas mundi plagas. Nam undique ibi de solo emanant aquae et

concurrunt et in flumina ingentia crescunt. Ibi ebullit fons Saus

dictus et in rivulum crescens contra orientem tendit per longissimas

regiones et multa flumina in se recipit et ingens effectus Pannonias,

inferiorem et superiorem, et Hungariam totam transcurrit, demum apud

Taurinum Danubio nostro miscetur eumque valde roborat et augmentat. Per

hunc fluvium Saus volunt aliqui Argon traxisse navem Jasonis capto

aureo vellere a Colchis, et cum usque ad loca montium illorum

venissent, ubi fluvius innavigabilis est, ipsam navem humeris in

Adriaticum deportavere mare, vel ab hoc loco ipsam navem in Plabem

fluvium submiserunt, per quem in Adriaticum venerunt. De illa

Argonautarum navigatione diversa reperiuntur supra Fol. 192 b. et Fol.

150. Et ibi quid sit aureum illud vellus posui. Et in speculo nat.

Libr. VI. cap. 78. dicit Vincentius, quod aureum vellus sit res quaedam

ex mari generata, nobilissima pretiosissimo vellere. Antiqui enim maria

et flumina sacrata aestimabant navigatione Jasonis et Argonautarum;

tendunt etiam hoc loco aliqua flumina in septemtrionem, aliqua ad

austrum, aliqua ad occidentem.

Verum hanc Jasonis et Argonautarum navigationem aliter explicat

Diodorus Siculus L. V. Antiquarum historiarum, eamque per multa

terrarum et marium circumducit spatia, dicens ut 3. supra folio:

Argonautae cum Octam vicissent, Colchidem spoliassent et aureum vellus

rapuissent, cum optato thesauro navigaverunt a Ponto in Maeotim

paludem, per ejus profunditates trahentes in Tanais fluvii ostia, per

quae paludi illabitur, venerunt, ubi viribus excitatis conatu magno

contra aquam navem traxerunt usque in ejus fontes, qui in pede Riphaei

montis emanant grandemque fluvium efficiunt, qui dividit Asiam ab

Europa. Cumque amplius navigandi locus non esset, gigantes illi

fortissimi navem suam grandem, longam et onustam thesauris, levantes de

flumine, eam per arduissimos ascensus Riphaeorum montium portaverunt in

humeris, et percurso longo montium itinere ex alia parte in Sarmatiam

Europae devenerunt, quae est Scythia Europaea, in qua ferocissimae sunt

gentes, ab armorum usu Sarmatae dictae. Per hos nave transportata eam

in fluvium Thersinum deposuerunt, per quem descendentes usque in ejus

fauces in oceanum Sarmaticum venerunt, quo longo itinere navigantes

oceanum Germanicum attigerunt, ubi Prussiam, Livoniam, Gothiam,

Norwegiam, Daciam (Daniam?) percurrentes, et mare Balticum et insulas

Saxonum, de oceano Germanico in Anglicum et Britannicum projecti et

Gallicum ingressi post longam gyrationem in Herculeum devenerunt

strictum, et per columnas Herculis ingressi in mare nostrum revenerunt,

per quod longa navigatione in Adriaticum pelagum delati inde in

Peloponnesum devenientes proprios attigerunt lares. Haec fabulosa

navigatio quam longa fuerit, videri potest in prima tabula comm.

Ptolomaei et in 8. Europae, et in moderna mmx[TR225] eandem.

Processimus consequenter a cavo lapide taediosa et mala via per vallem

et in locum venimus, ubi vallis conclusa est fossato et vallo a monte

ad montem protensis. Eo enim anno, quando Veneti inierunt foedus cum

Turcis, sunt jam anni VI, tantus terror invasit universam Italiam et

regiones finitimas in montanis, quod multi derelictis sedibus suis

fugerunt in Sueviam. Nec mirum, nam Turci in Foro Julio multa loca

devastaverant, nec aliud restabat, nisi ascensus eorum in montana, et

in istis angustiis incolae terrae congregati illam munitionem fecerunt

ad prohibendum inopinatum Turcorum introitum, quousque Christiani

congregarentur.

Ulterius munitione posttergata pervenimus in districtum[TR226] valde

malum, ubi mergebamur cum equis usque ad ventrem in nives, et si quis

descendit, mox usque ad nates nivibus infigebatur. Modicum autem erat

nix in superficie gelu indurata, ita quod equi quandoque cum uno pede

incidebant, aut anterioribus tantum vel tantum cum posterioribus, et in

istis fuit tantus equorum conatus, quod non speravimus posse equos nisi

claudos aut aliâs inutiles fieri. In maximo certe periculo eramus, et

videbatur mihi leve esse, quod passus fueram usque ad illam

tribulationem. Obstupui, fateor, et animi cecidere vires, et, quasi

itineri meo obstaculum insuperabile esset objectum, desperans intra me

ajebam: o miser FFF! potui amplissimam maris magni gurgitem intrare et

fluctus in sidera usque surgentes modico conscendere lembo, potui

vastum littus omne mediterranei maris inter mille scopulos et sonantia

saxa ambire, montes scabrosos ascendere, lubricas calcare valles,

tenebrosa antra subire, perscrutari lustra ferarum et silvarum atque

nemorum sepositas umbras, lustrare urbes et oppida, et quod longe (#b#)

terribilius est, ad manes usque descendere et Ditis opacas intrare

domos et terrae viscera oculis terebrare, nunc autem in liminibus

optati natalis soli existens infixus nivibus detinear, quemadmodum

contigit fortunatissimo Suevorum principi Brenno, qui provinciis longe

distantibus sibi subactis cum ditissimis spoliis rediens nivibus in his

Alpibus obrutus periit cum universis. Quo ergo infelix ex sublimi

saltu, quo ex monte celso in illud desiderabile solum memet dejiciam?

Quis me a ventorum extollet impetu? Quae deferat condensa nubes aut

ipsius armiger ales? O utinam ab inferis remearet Daedalus, qui solus

homini pennas induere novit et mortalibus insuetas vias ostendere et

praestare infixis suffragium! Quid, nisi, undecumque venerit, detur

post tot exantlatos labores, tot victos timores, tot etiam obices

superatos! in ista tenebrosa et nivosa valle non absque ignominia

temeritatis meae subsistendum est. Tandem autem post periculosos

aquarum casus in villulam quandam, Niderdorf dictam, maxima cum

difficultate venimus, ut equi nostri summo labore confecti respirarent,

et nos similiter. Ingressi autem hospitium invenimus aliquos

mercatores, qui intrare via, qua nos veneramus, intendebant, sed

exspectabant, quousque aliqui exirent, qui viam frangerent per nivem

gelatam, quod illi facere nullatenus audebant, nec alicui facere

suadere vellem propter magna pericula bestiarum et hominum. Ab istis

mercatoribus occurrentibus de Ulma intelleximus, quod domini consules

Ulmenses jam reformassent ambos conventus fratrum Minorum in civitate

et extra sororum in Soeflingen cum magnis laboribus et maximis

expensis. Cum ergo paululum respirassemus, iterum ascensis equis per

viam inviam et arduissimam transitum effregimus, sicut prius, cum multo

labore et periculo, in spe tamen, quia finem illius maledictae vallis

vidimus, post quam iter expeditum et tritum nos habituros speravimus.

Improbo ergo labore, omnia vincente, ad finem vallis illius venimus in

regionem comitum de Goricia ad villam grandem, dictam Tobel, ibique

anhelitu resumto iterum processimus per aliam vallem et viam quidem

tritam invenimus, ventum tamen frigidissimum habuimus contra nos et

fortem, qui levata nive contra nos projecit, infrigidavit, coecavit et

viam tritam operuit, et ita vexati fuimus in ista valle, quod non

faciliter dijudicare potui, an in alia valle potius laborare vel in

illa vellem, si voluntati meae relinqueretur. Sole jam declinante in

oppidum, dictum Brunegg, venimus, hospitio bono suscepti et per noctem

procurati.[TR227] Est autem Brunegg oppidum valde decorum, pulchrum, et

munitum cum castro et arce fortissima supra civitatem in monte. Oppidum

hoc novum est, quod quidam episcopus Brixinensis exstruxit, dictus

Bruno, et suo nomine oppidum nominavit Brunegg, nam villula ante ibi

fuerat, quae dicebatur Eck, cui suum nomen episcopus adjunxit. In hoc

oppido non auditur unum verbum Italicum, sed omnia, mores et lingua,

sunt Teutonica.

Vicesima secunda die, quae est Vincentii martyris, audita Missa

matutinali et jentaculo sumto equos ascendimus et ulterius perreximus

per montes, colles, valles et flumina, satis autem bonum iter habuimus,

et paucas (#227 a#) admodum nives, videbaturque nobis terra ibi esse

magis vernalis, quam heri et nudius tertius. In latere autem cujusdam

montis vidimus minerearum specus profundissimas, de quibus dicebant

multum extractum argentum; inferius, in vallis imo decurrit fluvius

magnus longe infra in profundis rupibus, quibus angustatus vasto cum

murmure volvitur adeo velox, ut luctuoso certamine aqua aquam praeire

contendat, et ita violentatus inter obvios scopulos impellitur et

variis incitatus irritamentis montium coarctatur rupibus, ex quo

torrentior factus magno impetu Athesi fluvio jungitur. Super margines

ergo illius fluminis equitavimus contra aquam, et ita profunde aqua per

viscera petrarum penetrabat, quod absque horripilatione non poteram

inspicere.

Sic ergo die illo usque ad vesperas deducto dimissis viis, quae ducunt

in Tridentum et Bosanam, in Sterzingen oppidum tendimus per aulonem

valde amoenum, in quo ab utraque parte in montibus arces et castra

fortissima stant, et villae multae et pascua copiosa, et tandem in

oppidum praefatum venimus ibique pernoctavimus.

Sterzingen oppidum ducis Austriae pulchrum et magnum, altissimis

circumdatum montibus, hoc nomen sortitum est, ut fertur, a quodam

homuncione strumoso et gibboso, qui dicebatur Sterzli, qui primo locum

inhabitavit. Ego autem potius crediderim, quod primo nomen habuit

Erzingen, sed vulgi more postea additae sunt duae litterae s et t. Bene

autem dicitur Erzingen, quia metalla ibi in suas formas fabricis

rediguntur. Sunt enim ibi fabricae magnae cum ingentibus malleis, qui

arte rotarum per aquas impulsarum fabricant.

Die XXIII. mane surreximus et nos et equos refecimus. Illi autem

mercatores de Augusta montana per aliam viam ingressi sunt. Ego vero et

Johannes Müller directo tramite ascendimus via regia per crepidinem in

altitudinem montis Brenneris et magno labore propter occurrentes nobis

aquas adscendimus, quia nives resolvebantur et impetu occurrebant nobis

aquae etiam in nova via, quam dux Austriae anno praeterito fecit; per

viam enim antiquam nullo modo potuissemus adscendisse, quia rapidus

torrens per eam ruebat mirabili sonitu ex offensione rupium et

petrarum. Illa die equitavimus multas novas vias arte et industria a

principe Sigismundo paratas et multis expensis, et hoc fecit in

universis montibus suae ditioni subjectis, in perpetuam suae

nobilitatis memoriam. In summitate montium est villa, quae dicitur ad

S. Valentinum, juxta quam est iterum aquarum divisio, nam quaedam pars

aquarum decurrit per saltum et crepidinem, per quam nos de Sterzingen

adscendimus, et tendens in meridiem Athesi flumini jungitur, quod

nostro mari mediterraneo miscetur. Alia pars contra orientem descendit,

ad quam per curvas valles tendens in Inum cadit, qui postea Danubio

nostro sociatus Ponto Euxino miscetur. In processu ad custodiam ducis

venimus, quae dicitur: Im Lug, ubi sunt gravia telonea omnium rerum,

quae a Venetiis in Sueviam ducuntur, estque ibi culeum grande cum

magnis catenis, in quo librantur gravissimi currus cum omnibus oneribus

suis. In hoc montium districtu sunt cacumina valde alta, et hieme est

multum periculosum pertransire, praecipue tempore resolutionis nivium,

quia tunc de superioribus cacuminibus nives dilabuntur et per praeceps

ruentes coagulantur in immensum globum, qui tanto impetu ruit, cum

tanto fragore, ac si montium scissura violenta fieret; omne enim, quod

globus ille attingit, involvit, nam petras de locis suis evellit,

arbores eradicat, domos evertit et abducit et nonnumquam villas

integras obruit. Unde propter hujusmodi periculum datum est ab antiquo

montanis illis hoc nomen Brenner vulgariter, latine vero dicuntur Alpes

Brenni, cujusdam Teutonicorum sive Suevorum principis, qui nominabatur

Brennus, de quo habetur in Pantheon magistri Gottfridi episcopi

Viterbiensis, opere metrico, particula IX. longa historia, in qua

dicitur, quod Brennus Suevorum dux potentissimus tempore Cyri regis

Persarum, collectis Suevis, adunatis Burgundionibus et Gallis Italiam

intravit et Sabinum consulem Romanum sibi occurrentem cum universo

exercitu prostravit et Romanam juventutem occidit, Romam subvertit et

contra Romanos Mediolanum, Veronam, Paviam, Brixiam, Senogalliam et

Senam urbem in Thuscia construxit et inde Graeciam cum exercitu petens

eos vicit, et in Delum insulam Delphos et Delphicos deos visitavit, ubi

cum in templis immensum aurum reperisset in ornatu idolorum, omnia

tulit et deos nudatos dereliquit, unde Apollo requisitus, quid de

Brenno fieret, dixit, eum et omnem exercitum ejus propter deorum

spoliationem albis virginibus opprimi et exstingui. Sed Brennus oraculo

spreto cum spoliis revertit in Sueviam, sed cum in haec venit montana

tempore solutionis nivium, globi de verticibus ruentes et ipsum Brennum

et universum ejus exercitum obruerunt et exstinxerunt, et isti globi

nivium dicti sunt virgines albi. In hujus rei perpetuam (#b#) memoriam

retinent montes illi nomen hoc usque in hodiernum diem et dicuntur

Brenner a principe Suevorum Brenno. Igitur post longum et taediosum

intra montes transitum descendimus, tandem autem post longum descensum

occidente sole in Mattar, villa grandi, hospitati pernoctavimus.

De Pontina.

Vigesima quarta die sumto jentaculo in Mattara recessimus et in

montana, quae dicuntur Schönberg, ascendimus per vias obliquas et

taediosas propter circuitiones vallium profundissimarum. Circa meridiem

autem de illis montanis descendimus contra amplissimam vallem Inis,

quae et amoena et delectabilis est nimium et fructuosa, in qua vidimus

de montibus perspicientes duas civitates, scilicet Pontinam et Hallam,

et villas magnas civitatibus aequales, et per medium aulonem

decurrentem Inum, fluvium navigabilem. Descendimus ergo ad imum vallis

et prope Pontinam ad monasterium venimus, Wilta nominatum, ordinis

Praemonstratensium de observantia, magnum et abundans, in quo vidi

quadam alia vice tot vasa aurea et argentea in sacristia pro reliquiis

et in abbatia pro mensis, quod ammirabar. In sacristia inter multa vidi

unum de dentibus S. Christophori, os utique magnum et ingens, argento

inclusum, et unam draconis linguam trium palmarum longitudinem

habentem, quam dux inter reliquias reposuit in memoriale

perenne.[TR228] Dicitur enim, quod temporibus gigantum quidam gigas

patriae illius princeps ingentem peremit draconem, linguam ejus

reservans, haereditario jure ducibus Pontinensibus eam relinquens. Si

liceret nobis cum poetis fingere, dicere possemus, hunc gigantem de

sobole Herculis ortum, quae semper inimica draconibus serpentibusque ac

monstruosis feris exstitit, nam ipse Hercules in cunis infans existens

serpentes a Junone ad se missos occidit, manu capita eorum puer

viriliter apprehendens, et perfectae aetatis pervigilem draconem horti

aureorum pomorum interemit et aurea mala rapuit puellis Hesperiis.

Gigas, de quo sermo est, audiens in Alpibus Carneis et Rhaeticis fore

vallem aurea mala gignentem, sed ab insidiosissimis feris possessam,

assumtis ergo sociis Alpes ingressus et peremtis possessoribus earum in

hanc pervenit vallem et draconem repertum interemit locumque argento

septum possedit, in quo aurea mala habuit; argento enim montes paene

omnes in gyrum virent, quo de mineriis extracto aurea mala, ducatos

florenosque facile est reperire. Nam omnis illa terra argento referta

est, unde sole splendente arena et lapides scintillant visumque

inspicientis repercutiunt, et quod dicitur de Pyrenae montibus

mirandum, revera de nostris Julianis Rhaeticisque Alpibus ac Fericiis

montibus similiter fingi posset. Praefati enim montes silvosi sunt, et

priscis temporibus casu per pastores ignem sibi facientes incensa sunt

omnia ligna igne, et omnis regio combusta, ideo etiam pyrenae dicuntur.

Ardente autem continuis diebus igne plures ex montibus argenti puri

rivuli flammarum vi effluxerunt. Sic, sic, si nostrarum Alpium ligna

arderent et viscera illius nobilis terrae incalescerent, haud dubium,

quin e visceribus copiosum argentum per modum rivulorum usque in valles

desudaret.

Igitur a montanis per plana equitavimus ad Pontinam civitatem et

ingressi urbem eam repletam nobilibus et armigeris invenimus, quia

aliqui principes et marchiones et barones cum archiduce erant, siquidem

ipse dux terrae uxorem acceperat, ducis Saxoniae filiam, et ad nuptias

celebrandas universae Alemanniae nobiles confluebant, et ita tota

civitas fuit praeoccupata in tantum, quod in civitate non potuimus

invenire locum paululum respirandi. Haec civitas non est magna mole,

sed ingens virtute et nobilitate ex nobilissimorum ducum Austriae

possessione, ad quorum nutum dependet totius Alemanniae salus,

praecipue nunc hac tempestate, in qua mundi monarcha a domo illorum

illustrissimorum ducum dependeat. Nam imperialis majestatis solium

Fridericus III. possidet (#228 a#), et coronam Romani imperii

Maximilianus ejus filius obtinet, qui sicut dux Austrasiae, sic et dux

Burgundiae totius solus existit cum filio suo Philippo, et Athesim et

comitatum Tyrolim, Sueviam, Brisgoviam, Alsatiam Sigismundus habet,

tantaque gloria domus Austriae pollet, ut universi reges et principes

obsequium praestent aut formident, et omnis civitas et locus ab eis

possessus quandam ingenuitatem cunctis venerandam et tremendam

contrahit, praecipue tamen loca illa famosa redduntur ducum illorum

inhabitatione solemnisata, ut est locus ille Pontinensis civitatis,

quae dicitur Pontina, a ponte et Ino flumine, cui etiam consonat

vulgare ejus vocabulum Insprugg, et signum civitatis in clipeo, quod

est pons et Inus, in quo communiter sedem habet aliquis principum

Austriae ab eo tempore, quo hoc dominium ad domum Austriae devolutum

est. Nam olim ducum Bavariae comitatus Tyrolis erat, et ea portio data

fuit dominae Margaretae, quam propter sui turpitudinem nominabant

Multesch, quia excessiva oris latitudine deformis et quasi monstruosa

erat, ut referre solet vulgus, eratque de ingenuo Bornarorum sanguine,

cui nullus princeps copulari voluit propter turpitudinem, quamvis esset

abundantissima et industriosa; quae dum Venerem avidissime appeteret et

cooperator nullus accederet, amissa foeminea pudicitia divulgari

praecepit, ut quicumque ejus frui vellet concubitu, veniret et eam

terramque suam possideret. Multi autem nobiles ad eam successive

accesserunt, qui omnes perditi amplius non fuerunt visi. Erat enim

foemina inhumana forma et specie et libidinis cupidine bestialis, ut

Semiramis, et quia inter nobiles nullus Priapus erat, qui ejus

bestialitatem satiare posset, irata naturali disciplinae omnes peremit.

Porro tunc temporis erat dux quidam Austriae, multis ornatus filiis,

qui audiens venalem tam elegantem patriam cum una turpi bestia, misit

unum de filiis suis, robustissimum, ut acciperet ambo. Juvenis autem

collectis viribus ingressus est Tirolim et perductus ad dominam

Multesch, quae eum statim in thalamum rapuit. Cum autem juvenis nihil

delectabile in ea cerneret, in memoriam duxit delicabilem[TR229]

regionem seque in amorem odibilis foeminae commovit, sicut Boreas in

equas Dardani exarsit, et sicut Pasiphae, filia solis, uxor Minois, ab

irata Venere infausti amoris flammis succensa amavit taurum et

artificio Daedali in ejus venit concubitum et ex eo suscepit et peperit

medium taurum et medium hominem. Sic et hic princeps accensus a Venere

concubuit cum deformi Multesch et copiosissimam sobolem ex ea suscepit

tam bestiarum quam hominum, id est, regionem omnibus bonis affluentem

ex illo meruit concubitu. Verum statim celebratis nuptiis ipsam uxorem

filius ad patrem misit, quae numquam reversa in aliena terra obiit et

ducibus Austriae haereditario jure terram illam dereliquit, quam

possident non sine invidentia domus Bavariae usque in hodiernum diem.

In ea Pontina civitate habet dux regiam solennem et palatium, et

civitas habet forum spatiosum ad hastiludia et alios Olympicos ludos

faciendos; ad muros civitatis descendit rapidissimo cursu Inus fluvius,

in cujus littore sub Pontina ad milliare est alia civitas, Hallis

nomine, in qua est salina et coctura salis pretiosissima. Sunt ibi

sartagines tam magnae, ac si in fabrica Jovis per Cyclopes Vulcani

servos essent fabricatae. Puto autem cum Aenea Sylvio, hoc oppidum

Hallis nomen illud accepisse a flumine minoris Asiae, dicto Allis sine

adspiratione, cujus aquae faciliter in optimum decoquuntur sal. Et

eadem ratione etiam alia loca Alemanniae, in quibus sal decoquitur,

Hall dicuntur (#b#), ut Hall in Suevia, Hall in Franconia, Hall in

Bavaria etc. Vel consuetudine rudis vulgi factum est, ut oppida prius

dicta Sal, a salis recoctione dicantur nunc Hall, cum facilioris

expressionis sit dicere Hal, quam Sal. Hoc enim modo frequenter mutat

vulgus indoctum locorum nomina.

Ex hac salina habet dux per annum thesaurum ingentem auri. Ad latus

hujus civitatis descendit consequenter Inus fluvius et longo tractu

valles lustrans et impatienter angustiatus violenter penetrans tandem

victor evadit et juxta Bocodurum civitatem, quae nunc dicitur Patavia,

in Danubium ruit. Igitur de civitate Pontinensi per pontem in magno

tumultu egressi sumus, quia eadem hora egrediebatur dux unus Bavariae

de Monaco, Christophorus, cum exercitu, fuitque in ponte concursus

periculosus equorum. In hoc tumultu vidimus civem unum de Ulma, qui

dixit nobis, quod non longe ante nos essent tres in equis, qui usque

Ulmam equitare vellent; quo audito festini procedentes secuti sumus et

in villa Zierlin ad eos venimus, quos optime omnes novimus, et

gratissimi socii nobis erant. Unus fuit venerabilis M. Paulus Zoller,

vir multarum experientiarum, plebanus in Ruetlingen, quem ante plures

annos novi; alter fuit Cunradus Kraft, civis et consul Ulmensis,

affinitate mihi junctus et familiaritate amicus et socius; tertius fuit

servus amborum, Johannes Schichenberger, cliens Ulmensium. Illi ergo

tres et nos duo in bonam societatem venimus, et eodem die simul de

valle in montana conscendimus et usque in Schneckenhusen villam

equitavimus ibique noctem egimus. Cum autem jam tenebrae essent,

supervenit balivus[TR230] Alsatiae, dominus Wilhelmus de Roppelstein,

baro et miles, frater domini Maximi de Roppelstein, militis socii

peregrinationis meae de secunda societate. Hic me de germano suo, qui

adhuc Venetiis erat, libenter loquentem audivit, et noctem illam paene

insomnem duximus propter colloquia et propter tumultum, quia multus

erat in domo populus alienus, quod quies parva.

Die XXV., quae est conversionis S. Pauli apostoli, et erat dominica II.

post octavas epiphaniae, summo mane ascendimus equos et festini per

montium clivos, saltus et scabrositates equitavimus et in aliam grandem

vallem per praeceps descendimus in villam, quae dicitur Nazareth, et

Missa audita cibum sumsimus. In hac via conveniunt viae ambae, per quas

est ingressus in Italiam, via dextrae per vallem sursum ducit ad

adscensum montis S. Nicolai, ad quem ingressus est per vallem, quae

dicitur os tenebrosum, vulgariter Finstermünz; per quod exeundo et

intrando est caliginosus ingressus, et inde venitur in campum

Malserinum, latissimum, sterilem et frigidissimum, in quo Athesis et

Inus flumina oriuntur, quae simul et diversas plages et maria petunt,

nam Athesis cursu rapidissimo de montanis ruit non longe a Tirolo et

oppidum Maron percurrit et inde mitior factus quieto transitu contra

Tridentum tendit, aulonem pulcherrimum et fertilissimum, in quo Bozana

civitas et grandis villa Tramindum et alia plura castra et oppida sunt.

Inde, cum Tridentum transierit, Veronam adveniens ipsam in duas dividit

partes, et postremo Padi paludes amplissimas suprafluens haud longe a

Brandulo integer in Adriaticum mare funditur. Via sinistra est in

montana contra Pontinam. Peracto igitur prandio equos adscendimus et

contra Fericium montem altum (#229 a#) iter aggressi sumus venimusque

ad montis custodiam, Sigmundsburg, ubi lacus parvus, in quem decurrunt

aquae defluentes, in medio lacus extollitur monticulus, in quo

fortalitium pulchrum est, magis ad delectationem quam ad munitionem

constructum, siquidem dux Sigismundus voluptuosam vitam duxit et in

multis locis terrae suae domus, voluptatis suae officinas, construxit.

Juxta locum illum montis ascensus incipit, per quem omnia onera curruum

et onerariorum equorum de Italia ducuntur in Teutoniam et de Teutonia

in Italiam. Ascendimus ergo Fericium cum labore, et ab alia ejus parte

a summo descendimus longa via inter montana, et per Lermoss et alias

villas usque in Rueti villam equitavimus, et ibi noctem egimus. Juxta

Rueti villam decurrit Suevis Bavarisque notus fluvius, Licus dictus vel

Leca, vulgariter Lech, qui juxta Augustam Vindelicam, insignem Sueviae

urbem, decurrit et contra Danubium tendens juxta oppidum Rein dictum

Danubio jungitur. Hic fluvius discriminat Suevos a Bavaris, et aegro

animo ferunt utrique, si quid possessum fuerit in alia parte ab aliis,

jam tamen Bavari longe ultra Lecum palmas suas extendunt, non sine

terrae commotione et perturbatione. Supra villam Rueti est ascensus

altus in montana, per quem descendimus in villam, et in stricto

descensus ante fortalitium est custodia montium nova et firmissima

muris, vectibus et seris, et in supremo castrum Ehrenstein est

inexpugnabile.

Vicesima sexta die, sumto jentaculo in Rueti et transmisso ponte

descendimus per aulonem nemorosum et in aestate satis amoenum propter

alta montana ab utraque parte, et propter nemora et prata et

decurrentem Lechum, et transcurso oppido Vils et villa Nesselwang in

silvam Campidonensem venimus, quae finem facit montibus. Silva hac

penetrata in ipsam civitatem Campidonam descendimus et noctem ibi

egimus. Hanc civitatem transfluit Ilarus, fluvius de Rhaeticis Alpibus

descendens, qui juxta Ulmam a Danubio suscipitur, ut patebit.

Campidona oppidum novum, populosum et magnum est, in ejus celsiori loco

stat grande monasterium ordinis divi Benedicti, quod S. Hildegardis

Caroli Magni fundavit, anno Domini DCCLXXIII, et ipse Carolus M. anno

sequenti ratificavit et pluribus bonis immobilibus et mobilibus

dotavit. Papa vero Hadrianus dedicavit personaliter et quasi jubilaeum

et concilium ibi celebravit cum maximo hominum concursu. Institutus

autem primus abbas fuit Andegarius, qui vitam ibi regularem inchoavit.

Tempore autem illius concursus et concilii incepit ibi civitas

aedificari, quam Carolus abbati et monasterio appropriavit, dans ei

omnem jurisdictionem tam in temporalibus quam in spiritualibus, et

omnes decimas, primitias et datias eidem tribuit. Devotione autem

monachorum incipiente decrescere decrevit etiam affectio hominum ad

monasterium, unde multo tempore steterunt in magna diversitate simul

abbas et civitas, et multae diaetae hinc inde fuerunt celebratae.

Tandem autem abbas dorsum quaerebat et se cum duce Georio de Bavaria,

qui tunc ad magna adspirabat, confoederavit, ut ejus assistentia

civitatem urgeret. Sed audiens imperator Fridericus III. Campidonam

adiit et civitatem liberam reddidit, eo modo, quo aliae civitates

imperiales sunt, et abbati et monachis potestatem recepit. Anno Domini

1487 sunt haec acta aevo nostro. Est autem nobile monasterium sepultura

S. Hildegardis dedicatum, in quo est organum musis ligneis cantans,

quod nusquam vidi nisi ibi.

(#b#) Die XXVII cibum in Campidona sumsimus et pertransito ponte Ilari

in campestria silvosa, tum et tortuosa processimus, et sine pausa usque

in Memmingen oppidum equitavimus, ibique per noctem mansimus in domo

protonotarii civitatis, sororii Johannis Müllers, socii mei. Erat autem

civitas plena populo, quia celebritas hastiludiorum, chorearum,

sagittariorum, conviviorum ibi fuit, ad quam quasi ad Olympicos ludos

proceres regionis confluxerant. Cives etiam nobiles de Ulma ibi erant

plures, qui ad spectacula adscenderant, de quibus multi ad me venerunt

et congratulabantur mihi de salubri reditu; sic et alii utriusque sexus

de ipso oppido multi ad me venerunt et laetanter susceperunt; eram enim

notus toti populo urbis, quia saepe ibi praedicaveram, ad publicum

autem non processi, ne quis aestimaret me velle videre spectacula, et

ne me ipsum populo monstrum et spectaculum facerem, quia prolixam habui

barbam contra consuetudinem Latinorum monachorum, fratrum et sacerdotum.

Vicesima octava die, quae est translationis S. Thomae de Aquino, cum

parati essemus ad recessum, audivi advenisse ingenuum dominum militem,

Johannem Truchses, mihi singularissime, ut saepe expertus sum,

affectum, de quo quid pro me egerit, vide Parte I. Fol. 24. Rogavi ergo

socios meos, ut vel hodie mecum in Memmingen manerent, vel sine me

recederent, quia abscedere nullatenus possem, nisi viso et salutato

domino Johanne Truchses de Waldburg, milite, quem desideranter

concupivi videre, quia multum timui, quod forte per mare molestatus

inquietudinibus aut defecisset aut invalidior factus perpetuam

aegritudinem contraxisset, sicut pluribus contingit. Erat enim vir

tenerrimus, quasi ligni vermiculus, sicut dicitur de David 2. Reg. 23.

Accessi ergo ad nobilem, et gaudiosissime nos invicem salutavimus, cum

quo diem illam deduxi pro majori parte.

Memmingen oppidum imperiale suum nomen dicitur sumsisse a subjecto

casu. Cum enim non esset ibi civitas, nec villa, sed tantum possessio

et praedium nobilium comitum de Kelmünz, qui tunc ditissimi erant et

praeter thesauros auri et argenti abundabant in frumento, spelta,

tritico, siligine et hordeo ac avena et similibus frugibus, accidit

autem, famem vehementem in regione illa fieri, et deficientibus

alimentis defluebant cuncti per gyrum ad comitem nobilem, qui tunc

temporis regebat Kelmünz et ibi residebat, eumque pro alimentis

interpellabant, se ipsos ei offerentes et omnia sua pro vitae

sustentatione, sicut fecerunt Aegyptii Joseph, Geneseos 47. Videns

autem multitudinis confluxum, et quod vallarent domum suam exercitibus,

designavit spatium per gyrum praedii praefati, et populo denunciavit

esse suae voluntatis, in illo spatio civitatem esse, et quicumque

veniret et in muro circulari laboraret, hunc alere pane vellet et locum

sibi intra murum dare ad aedificandam sibi aedem; sicque factum, ut

multitudo conflueret, et brevi temporis spatio murum circumduxerunt et

domos intus erexerunt; et quia de diversis regionibus et pagis

convenerant aedificantes, nomen multitudinem significans oppido

dederunt, id _Mengengen_ vocantes, quod vulgus Memmingen vocat usque in

diem hanc. Eadem tempestate idem comes de Kelmünz aedificavit etiam

castrum et villagium Babahuusen, ut habetur in chronica comitum de

Kyburg vetustissima (#130 a#), et interseritur complete legenda S.

Udalrici, episcopi Augustensis, qui erat genere comes Kyburgensis.

Quidam dicunt, primum oppidi instructorem Memger appellatum fuisse et

ab eo nomen sortitum esse. Oppidum hoc munitum est et in bono campestri

loco situm, aquis et paludibus cinctum et vivo rivulo pervium, duas

habet parochias et hospitale locuples et Augustinensium duo monasteria,

fratrum et sororum, et ad murum civitatis est praepositura S. Nicolai,

ordinis S. Benedicti, a quo non longe in montanis est egregium

monasterium Ottenbüren, ordinis S. Benedicti, in quo grandes sunt

reliquiae Sanctorum, praecipue vero in argenteo sarcophago corpus beati

Alexandri martyris, qui unus fuit de VII fratribus filiis sanctae

Felicitatis Romae passis. Campanae duae insignes et optimi soni sunt

ibi adhuc, tertiam quondam vendiderunt, ut dicitur, Ulmensibus. Ab alia

parte civitatis super littus Ilaris est monasterium Carthusiensium

notabile, Buchshaim dictum, in quo degunt patres, viri doctissimi et

boni.

Porro homines oppidi Memmingen bonae conditionis homines sunt, sinceri

Christiani, divinis locis et personis bene affecti et eleemosynis

largi, ad verbi divini auditionem avidissimi et bene morigerati ac

honesti. Unde magister Johannes Nyder, ordinis Praedicatorum, in quodam

tractatu commendat virgines illius oppidi dicens, ipsas esse propter

innatam disciplinam religioni aptissimas et monasticae vitae. Sunt in

isto oppido divites cives et mercatores et mechanici, et multa

negotiatio, et tamen nullum sustinent in eo Judaeum, ne usuris

respublica eorum deturpetur.

Die XXIX., quae est Agnetis secundae, ego et Johannes Müller sumto cibo

et stratis equis a Memmingen recessimus cum festinantia per vallem

Ilari descendentes. Vallis illa lata et longa est, per ejus medium

Ilarus decurrit, et ad utrumque ejus latus villae et campi, prata et

agri fertiles sunt, in montium vero cacuminibus castra et fortalitia

multa olim fuerunt, quorum ruinae hodie patent, et usque nunc aliqua

integra perseverant. Ingressi autem sumus comitatum comitum de

Kirchberg, qui olim majorem partem illius vallis, montium et silvarum

possederunt. In silvis supra vallem ultra Ilarum ad sinistram

venientibus de Memmingen, sunt monasteria gloriosa, scilicet Rott,

ordinis Praemonstratensium; Ochsahusen, ordinis S. Benedicti;

Gutenzella, monialium, ordinis Cistertiensium; et Hegbach, monialium

ejusdem ordinis. Sic ergo descendendo per aulonem Ilaricum pervenimus

in villam Thyssen, et ea hora densissima cecidit pluvia, ita quod

madidi facti fuimus paene usque ad pellem nostram, et numquam per totam

meam peregrinationem ita indispositus fui redditus, sicut ex

inundatione illa, quia homo maditatus naturaliter fit tristis,

pusillanimis, contractus ex frigoribus et totus indispositus, sileo de

impatientia, qua afficitur homo, et de sollicitudine pro rebus, quas

homo ducit, aquam non sustinentibus, ut sunt libri et hujusmodi. Pluvia

autem inundante intravimus hospitium ad exspectandum imminutionem, et

si pluvia imminuta non fuisset, ad crastinum sursus ascendissemus ad

pernoctandum, siquidem in recessu meo transitum habui per castrum

illud, sicut patet P. 1. Fol. 26., et promisi domino Philippo comiti de

Kirchberg et dominae Cunigundae, matri suae, quod in reversione ad eos

declinare vellem; de magna enim affectione conventus nostri Ulmensis

erant omnes de domo illa, et tota (#b#) familia. De illo dominio in

sequentibus plus venit dicendum, et de venditione comitatus Kirchberg

in manus Bavarorum patebit postea. Igitur cum paululum pluvia

cessasset, equos ascendimus, et contra Danubium equitavimus in terminos

dominii Ulmensium et usque ad conspectum delectabilis civitatis

Ulmensis pervenimus. Quantam autem consolationem, delectationem et

laetitiam in aspectu ejus habuerim, pensari potest ex miseriis, quas in

elongatione ab ea sustinui. Singulari autem nitore videbatur mihi

civitas resplendere, quia gubernatores ejus medio tempore turres et

moenia reformaverant et muros exaltaverant et fortalitiis ac praesidiis

novis ornaverant et vallum novum circumduxerant, cum palis et aggeribus

ac fossatis aqua plenis, cum novis pontibus et portis, ne cui pateret

ad placitum via ad flumen. Insuper ab alia parte fluminis, ubi ipsa

civitas est, magnificam munitionem erexerant tantis expensis et

laboribus ac ingeniis, ut cuncti videntes obstupescant et mirentur; nam

per ipsum alveum fluminis murum ingentem, spissum et altum

aedificaverant, a ponte sursum usque ad finem civitatis cum turribus et

propugnaculis per medium rapidi decursus aquarum, quae omnia contra

Bavarorum incursus fecerant. Illis temporibus et civitatem non solum

munitam sed et ornatam et decoram reddiderant. In tantum autem

venustaverant eam novis propugnaculis, muris et turribus, ut vix faciem

urbis cognoscere possem et de facto eam prae decore non novissem, nisi

situs et alia, quae mutari non possunt, Ulmam veterem demonstrassent.

Cum gaudio ergo et ammiratione ad pontem Danubii devenimus, ipsum

flumen inundans et alveum suum excedens vidimus. Porro de fluminis

illius ortu, medio, et fine dicemus in descriptione Sueviae et Ulmae.

Cumque jam in ponte essemus, quidam me cognoscentes festinato ad

conventum cucurrerunt praemium petituri, ut moris est pro bono nuntio,

sciebant enim, quod fratres mei desideranter exspectarent adventum et

reditum meum, et quod primus et certus nuntius irremuneratus non

maneret. Ponte transmisso ingressi sumus urbem, et usque ad portam

conventus equitavit mecum saepe dictus Johannes Müller ibique licentia

accepta in suam domum reversus est, ego vero validis ictibus ad portam

pulsavi, ut melius audiretur, quia fratres stabant in vesperis et alte

cantabant, quorum sonum vincere conabar forti pulsu. Vix autem primum

ictum feceram, ecce canis conventus affuit meque foris existentem

praesensit et jam non latratibus iracundis, ut solebat adesse quendam

prodidit, sed insuetos ululatus et sibilos laetitiae emittebat et

pedibus ac dentibus portae lignum laniabat, quasi effringere conaretur,

sicque impatientissime gestiebat ad me exire et amicum adhuc optimae

bestiae optime cognitum suscipere. Aperta autem porta, antequam limen

pertransirem, saltavit canis quasi usque ad sinum meum, et insolitis

saltibus, sibilationibus ac caudae blandimentis gaudebat et rapidissimo

cursu per conventum currebat cum sibilo, quasi adventum amici nuntians.

Cum ergo conventum ingressus fuissem, et me adesse nunciatum fuisset

reverendo magistro Ludwico Fuchs, priori et patri meo singularissimo,

dimisso officio vespertino, cui adstabat, ocius accurrit, oblitus

gravitatis et senectutis, et quasi adolescens per saltus, ac si ignem

exstinguere vellet inortum, prosiliit et super collum meum cecidit et

in amicabiles complexus ruit meque cum tanto gaudio suscepit, cum

quanto moerore me dimisit. Interea, finitis vespertinis, venit subprior

conventus, pater Michael Brenner, cum omnibus (#231 a#) senioribus et

junioribus et hilarissime me susceperunt et cum processione festina de

horto me duxerunt in chorum, ad majus altare ante sanctissimum

eucharistiae sacramentum, ibique pariter omnes prostrati oratione facta

benedictionem fratrum de via venientium more ordinis a praelato accepi.

Finita oratione ad locum hospitum ductus fui, ibique familiarius loqui

coepimus; intuebantur enim me cum gaudio et desiderio, ac si de

monumento eis restitutus fuissem. Nam relatio dudum me praevenerat

duplex, una videlicet, quod in mari mortuus essem; alia quod a Turcis

in Thracia captivus detinerer simul cum caeteris peregrinis. Quibus

dictis fides in eis aucta fuerat ex eo, quod domini mei, cum quibus de

terra nostra emigraveram, nulla scripta de me eis praesentaverant, cum

tamen a Hierosolymis eis litteras miserim, sed ille, cui tradideram,

aliis intentus mea scripta neglexit tradere. Interim collaetantibus

nobis attulit vestiarius conventus mihi nova vestimenta, sicque habitum

sorditatum et laborum deposui et novum quasi nuptialem indui vestem et

omnem peregrinantium sollicitudinem abjeci. Per continuos autem VI dies

ex dispensatione benigni patris M. Ludwici concessum est fratribus

laetari et gaudere mecum. In his diebus primatus Ulmensium, magistri

civium et communitatis rectores et caeteri amici et fautores suis

praemiis me honorabant et conventum laetificabant. Sed et religiosi

patres ordinis S. Benedicti de Elchingen, Wiblingen, et Blabüren audito

meo adventu venerunt ad mihi congratulandum. Demum generosi milites,

domini mei, dominus Johannes Wernherus de Zimbris, baro, dominus

Heinricus de Stöfeln, baro, dominus Johannes Truchses de Waldburg,

dominus Ursus, vulgariter Ber de Rechberg de Hohenrechberg, cum

percepissent, salvum me rediisse Ulmam, ad me cum suis famulis

successive venerunt et cum gaudio salutaverunt me. Sicque omnes dies

illi facti sunt ita celebres, ac si Romuli festa Laurentialia fuissent

innovata.

Finitis autem diebus recreationis meae abradi feci barbam, quam

hucusque servaveram et XI mensibus in longum et latum nutriveram,

invitus tamen, fateor, deposui eam, quia videbatur mihi, quod in ea

audacior, maturior, sanior, ornatior ac venerabilior essem, et si

proprii juris essem, nullatenus ea carere vellem, cum sit naturae

ornatus, venustans viri vultum ac robustum timorosumque reddens virum.

Sed, quia frater et sacerdos Latinus sum, propter conformitatem libens

careo.

Similiter rubeas cruces, quas assutas scapulari et cappae habui,

deposui, quamvis et ipsas libentissime retinuissem, cum eas intrepide,

manifeste et glorianter semper portaverim coram inimicis crucis,

Sarracenis, Turcis, Grossonibus, Mauris, Judaeis, Samaritanis et

Tartaris. Sed quia speciem habitus fratrum Praedicatorum tollere

videntur, portare amplius non libuit, decrevi autem ab interiori parte

vestimentorum ipsas cruces transponere.

Et his peractis[TR231] ad solita religionis nostra exercitia et ad

implendum mihi commissa officia me reduxi.

Fuerunt autem dies meae primae evagationis 215 anno Domini 1480. Deinde

vero secundae evagationis 289, quam inchoavi anno Domini 1483 et redii

anno 1484 in die Agnetis secundae; et praedicare in conventu reincepi

ad laudem et gloriam Domini mei Jesu Christi et beatissimae Mariae

Virginis et beati Dominici patris nostri et pro salute animae meae et

proximorum aedificatione.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium · 第 22 / 57 题