INDEX.

Indicem, qui sequitur, a Fratre Henrico Wild confectum, ab alio quodum

monacho correctum, ipse noster Felix secundo operis sui volumini

praefixit. In quo evolvendo illud tenendum, quod praemonui, non quidem

ad nostrae editionis paginas referri debere numeros et litteras, sed ad

pristinam libri indolem interpositis numeris atque litteris expressam,

ut si legas 268 A, folium 268 primae codicis partis ejusque recta, quam

dicunt, pagina, si vero legas 62 b, folium 62 secundae codicis partis

ejusque versa pagina indicetur, Ubi C vel c additum est, de illa

materia etiam folium proxime sequens perlustrandum esse significatur.

Illud denique notandum est, vocabula littera ae incipientia pro

diversa, qua uti solet auctor scribendi ratione, saepissime sub littera

e quaerenda atque similiter litteras i et y, c et k aliasque inter se

esse permutatas.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium · 第 24 / 57 题