NOBILISSIMAE URBIS VENETIANAE

fidelis descriptio vel potius circumscriptio,

quam ex diversis collegi descriptionibus, et

nonnulla auditu didici et multa experientia

propria accepi.

Venetiana urbs est venustior et pretiosior cunctis civitatibus, quas

ego vidi, tam in Christianitate quam extra, nec vidi quidquam

mirabilius hac urbe, nihil curiosius perspexi et in nullo loco diutius

mansi hospes. Ea ergo, quae de hac urbe legi, audivi et vidi, hic

inseram simpliciter et profecto insufficienter. Quis enim hanc

clarissimam et florentissimam urbem, cujus immensa fama et gloria per

se toti notissima exstat orbi, describet ad plenum? Credo equidem, etsi

Daedalus ab inferis remearet, qui solus homini inducere pennas novit et

mortalibus insuetas coeli vias ostendere, ipse forsan ad hoc posset

praestare suffragium; nec Cicero, licet sit dicendi magister, quidquam

loqui novit, nisi quae divini ingenii homo Daedalus, inferorum

consiliator, sibi tradiderit. Hujus quidem urbis, cum multae poterant

latissimae commendationes (exhiberi), ad XIII tamen eas reducere

curavi. Commendatur ex his hic subjectis: I, ex ejus mirabili

fundatione et aedificatione; II, ex copiosissima populatione; III, ex

ordinato regimine et longa ejus duratione. IV, ex dominii lata

dilatatione; V, ex divini cultus multiplicatione; VI, ex sanctarum

reliquiarum recordatione; VII, ex thesaurorum pretiosorum possessione;

VIII, ex necessariorum omnium inventione; IX, ex mercantiarum

adductione et eductione; X, ex spectaculorum pomposa celebratione; XI,

ex prudentissima senatus consiliatione; XII, ex frequenti diaetarum et

capitulorum congregatione; XIII, ex multarum et magnarum dotatione

privilegiorum et gratiarum.

Dico primam commendationem civitatis Venetianae esse ex ejus mirabili

situ, fundatione et aedificatione. Nam aliae civitates, quas per varias

orbis terrarum oras aspexisse contigit, celebres gloriosaeque vocantur,

haec autem admiranda una est, cui tamen coelestis adspiravit favor, ut

ipsa rerum natura cesserit, cum caeterae mortalium ingenio, opibus,

manibus, quod humanitus dici potest, jactis humi fundamentis conditae

sint, haec intra fluctuosos maris impetus et medios pelagi vertices

quasi regina inter alias caput extulit urbes habetque pro pavimento

mare, pro muro fretum, pro tecto coelum, pro stratis et regiis viis,

quibus in eam venitur, pelagi aquas, nec est in eam introitus, nisi per

aquas, et in ipsa urbe in quocumque loco, modica terra remota, venitur

ad aquas.

Porro, de ejus primo initio multi varia dicunt, hoc vero, quod

familiare est et vulgare, recitabo. Erat ante tempora Trojanorum, forte

temporibus Jani et Saturni, piscator quidam pauper, habitaculum habens

in extrema Adriatici sinus ora, in loco, ubi nunc est Margerum oppidum;

habuit etiam uxorem satis prudentem, nomine Nesam, amboque simul et

soli de piscium captura (#b#) vivebant. Quadam autem die piscator

naviculam adscendit piscaturus, et cum per littora propinquiora

quaeritaret nec pisces occurrerent, naviculam altius in mare duxit

viditque a longe intra paludes campum assurgere, ad quem cum navicula

appulit invenitque copiosissimam praedam optimorum piscium, de quibus

cum cepisset quantum voluit, remeavit et ab uxore comiter susceptus est

et laetanter propter allatam praedam. Cum autem frequenter vir ille

rediret a loco illo et numquam vacuus veniret, cum tamen ante loci

inventionem non multum fortunatus fuisset, et locum apud uxorem

plurimum commendaret, quadam die uxor Nesa cum viro naviculam ingressa

transducta ad locum, ubi campus inter paludes eminebat, de palude et

arundineto ascendit in campum, ut autem solum vidit firmum et

habitabilem, suasit viro, et transtulerunt domicilium in eum campum, et

crescere coepit vir et mulier in illo loco in servis et ancillis, in

auro et argento in immensum. Tandem autem viro mortuo domina Nesa domum

gubernabat eratque prudens, dives, affabilis et hospitalis, unde domus

dominae Nesae facta fuit hospitium et refugium piscatorum et aliorum

ibi navigantium, et ab ea locus nomen accepit Nesia, et sub illa Nesa

multa aedificia sunt ibi erecta.

Porro ante Domini incarnationem anno MCLXXVIII destructa Troja, cum

Antenor rex Trojae repulsus de regno esset, cum duobus millibus

Trojanis, qui et Heneti dicti sunt, aufugit per mare ad oras Adriatici

maris et ibi plures aedificaverunt civitates. Quidam autem de

principibus illis Trojanis, dictus Venetus, in campo Nesiae, ubi erat

domus Nesae, sibi fortalitium construxit idque Venetiam nominavit, et

circumjacentem regionem vulgus eodem nomine appellavit, tum propter

Henetos, tum etiam propter Venetum principem. Sic ergo stetit locus

ille multis annis in continuo profectu, et dicunt quidam, quod illi

Veneti cum navibus Phrygiam intraverint ad locum destructae Trojae et

de ruinis ejus columnas marmoreas, tabulas politas et sculptas petras

et conchas levaverint et navibus impositas Venetias duxerint, eamque

urbem de ruinis nobilissimae Trojae suscitaverunt, sicque[TR207] stetit

tempore adventus Christi usque ad Attilae Hunnorum regis tempora, qui

tyrannizare coepit anno Domini 450 et terribilissimo impetu universas

Europae regiones vexavit. Nobiles ergo Venetiae regionis et Italiae et

convicinarum urbium congregati locum tutum quaerere deliberaverunt, in

quo se a tyrannide Attilae vel absconderent vel defenderent, et

ascensis navibus cum omni substantia sua commigraverunt ad Venetias,

parvulam adhuc licet pulchram et munitam civitatem, sed quia locus

arctus admodum erat nec tantam nobilium multitudinem cum tam ingenti

substantia capere poterat, exsiccaverunt cottidie de industria solum et

mansiones muniverunt, aedificia exilia Nesae et aliorum piscatorum

destruentes, in altiori autem loco campi, qui dicebatur Rivoaltum,

primo fundamenta fortissima jactaverant anno Domini 456. Aliqui habent,

quod fundamenta Rivoalti primo jactata sint anno 321 septimo Idus

Aprilis, et ecclesiam S. Jacobi super (#212 a#) Rivoaltum

aedificaverunt, quae hodie ibi manet, et fuit prima parochia

Venetiarum. Cottidie autem augmentabatur numero nobilium confluentium

ad eos, et aedificaverunt pontes ad LX insillas per circuitum Rivoalti

jacentes, in quibus ecclesias et templa et regias ac amplissimas aedes

et grandia monasteria aedificaverunt et pontibus conjunxerunt, ita, ut

unius civitatis esse corpus videretur, quamvis sint plures distinctae

civitatiunculae, per canalia media junctae tamen pontibus multis

lapideis et ligneis. Unde non solum usus grammaticorum privavit nomen

illius urbis singulari numero, sicut contigit civitati Athenarum, sed

etiam realis habitudo illius urbis ostendit, eam carere singulari

numero, ut non dicamus Venetia, Venetiae, sed Venetiae, Venetiarum, cum

sint plures civitates unius civitatis. Quamvis autem urbs illa sit

multipliciter per canalia distincta, principalis tamen divisio ejus est

per canale magnum, quod quasi mediam urbem secat. In una parte est

ecclesia S. Marci cum ducis palatio et latissima platea, et praeter

regias aedes duo conventus Praedicatorum et archanale et fonticus

Teutonicorum et multa alia. In alia vero parte est Rivoaltum, cum

grandi foro et platea, et conventus fratrum Minorum[TR208] magnus, et

multa alia monasteria et ingentia aedificia, nec loqui permittit me

stupor, dum convertere me volo ad singularia, propter multitudinem,

magnitudinem et pretiositatem structurarum. Quid de ducis palatio

dicere possum, altum, amplum et pretiosum ab extra undique a summo

usque deorsum polito et vario marmore vestitum, pretiosis columnis

fulcitum, triclinia, solaria, coenacula, camerae et cuncta habitacula

usque ad cubiculum ducis lustravi, quae miris picturis, auro et

coloribus pretiosis decora nimis exstant. Supra palatium in alto est

viridarium, arboribus pomerantiarum et aliis virgultis aromaticis

consitum; similiter et aliae domus polito marmore nitent, magis autem

regiae, quae modo aedificantur, quae non solum polito marmore et vario,

sed auro fulgent, quo vestitae sunt, cybariae, arcus et culmina, modum

enim virtutis in aedificiis notabiliter excedunt, volentes coaequare

exilium paradiso; unde Turci et alii infideles videntes has mirandas

structuras scandalizantur et arguunt ex hoc, Christianos nihil de

futura vita curare et sperare. Et ut finem faciam de primo, sciendum,

quod septem faciant fundationem illius urbis celebrem: 1) quia non est

fundata in terra, sicut aliae mundi civitates, sed in mari; 2) non est

aedificata a tyrannis, sicut Ninive, Babylonia, sed a tyrannide

fugientibus; 3) non est aedificata a latronibus, raptoribus,

ignobilibus, rusticis, pastoribus,[TR209] sicut Roma, sed a divitibus,

dominis honestis et nobilibus Venetorum; 4) non est constructa a

paganis et idololatris, sicut Troja, Athenae, sed a Christianis et

Crucifixi cultoribus; 5) non est aedificata communibus lapidibus vel

lignis, sicut Ulma, Augusta et Constantia, sed lapidibus in Troja

nobilitatis, sicut supra patet;[TR210] 6) non habet murum, sicut aliae

civitates, communem, sed quaelibet domus est quasi per se castrum, ex

qua resistentia adversariis fieri potest, et idcirco est

inexpugnabilis, tot munitionibus protecta; 7) portum habet mirabilem,

quem nulla externa classis ingredi potest, nec formidant alicujus

hostis incursum.

Secundo commendatur urbs Venetiarum a copiosissima populatione (#b#).

Nam anno Domini 570 quidam tyrannus, Daphon nomine, Italiam infestavit,

quo terrore multi nobiles desertis urbibus per maritimas paludes ad

Venetiarum civitatem se contulerunt, quorum adventu tunc Veneta civitas

mirum in modum aucta fuit in populo et aedificiis. Nec multo post

destructa fuit Heraclea, civitas populosa, a qua omnis populus Venetias

transmigravit. Insuper et Aquileirenses destructa Aquileja in

Venetiarum urbem populariter commigrarunt, adeo, ut tunc secunda urbis

conditio fuisse dicatur. De Sclavonia etiam multi ibi domicilia

aedificaverunt, et de universis de sub coelo modo gentes ibi morantur

in tanta multitudine, ut mirabile sit videre; nec est numerus hominum

per vicos currentium et recurrentium, per canalia navigantium, in

palatio S. Marci stantium, in foro Rivialto confabulantium, in fontico

et alibi negotiantium, in valvis et pategis mercantium, in laborariis

operantium, in plateis et vicis otiose spatiantium, in domibus

residentium, in monasteriis Deo servientium, in ecclesiis orantium et

cantantium, in ambitu exteriori ducis et atriis ecclesiarum

mendicantium, in hospitalibus infirmantium, in consistoriis et

praetoriis causantium, in scholis studentium et disputantium, in

tabernis comedentium et bibentium, in theatris ludentium, in occultis

locis se ludis depauperantium, in omnibus locis urbis artibus suis

laborantium, in prostibulis multis scortantium, in carceribus pro suis

culpis swalentium,[TR211] in omnibus rivis naves intrantium et

exeuntium; sine autem confusione, contra commune dictum: ubi multitudo

ibi confusio, cohabitat sibi tam innumera multitudo. Aestimo enim me

vidisse totum universum in duplici speculo, secundum mundi duplicem

considerationem. Consideratur enim mundus primo sub quadam confusione,

secundo sub quodam ordine. Primo modo vidi mundum Cayri, secundo modo

vidi eum Venetiis, in qua ordinatissime convivunt homines et mundissime

cohabitant, puramque et sine foetore urbem servant, nec stercoribus aut

purgamentis vicos foedant, sed mare omnia deportat. Nam semper in sex

horis, postquam influxerit, per alias sex horas refluit, sicque

continue influit et effluit nihilque foedum et immundum in urbe

relinquit. Unde experti credunt, in mari Venetiarum esse voraginem

quandam, quae aquas sorbet et rursum absorbtas revomit, ad modum

abyssi; magna ejus rei causa fluxus et refluxus vicissim perpetua

successione ibi est.

De diuturno Venetorum regimine.

Tertium commendabile urbis Venetiarum est diuturnum regimen, quod

idcirco alia regimina duratione transgreditur, quia ordinatione bona

administratur. Nam haec urbs a principio suae constitutionis graves et

maturos viros habuit, et ab ejus conditione usque ad tempora Sisinnii

papae et Justiniani imperatoris, qui fuerunt anno Domini

septingintesimo sexto, sub tribunis gubernabatur, sed propter

frequentes adversariorum incursus reprimendos ab omni populo creatus

est primus Venetorum dux Paulus Lucius, civis Heracleanus, sub quo

respublica Venetorum miro modo profecit, et ab eo tempore usque ad hoc

tempus duces habuit sibi succedentes, unde modernus dux est 76. Sic

ergo steterunt sub ducibus annis septingentis LXXXII. Non tamen sedes

ducalis semper fuit in Venetiis, sed primo fuit in Heraclea et in

Alaroa, deinde in Metamacho, post hoc translata fuit in Rivoaltum et

postremo est ad S. Marcum devoluta, et (#213 a#) ibi hodie est in

insigni palatio, sicut supra patuit. Nec legimus, regimen alicujus

multitudinis tantum temporis durasse, sicut Venetorum. Ea namque

regimina, quae videbantur esse perpetua, sicut Hebraeorum, Persarum,

Medorum, Graecorum, Romanorum, illo citius defecerunt. Nam in Jerusalem

non amplius regnatum est, quam 483 annis, a David usque ad Sedechiam.

Idcirco Venetorum regimen a Sanctis plurimum commendatum invenimus.

Sanctus enim Thomas de Aquino, ordinis Praedicatorum, operum libro 4.

C. 8. C. 2 multum commendat Venetorum regimen. Et Bartholdus de

proprietatibus rerum Lib. 17. Et Heinricus de Armino in Tract. de

quatuor virtutibus et Leonhardus de Utino in sermone de S. Marco

pulcherrime commendat, et Antoninus in Chronicis, et Jacobus Philippi

in supplemento Chronicarum, et omnes alii docti et prudentes. Nam ipsum

regimen Venetorum conforme est propheticis et philosophicis institutis.

Moses enim, ut habetur Exodi 18., princeps populi Israel, eligi fecit

de populo viros sapientes et probatae conversationis, quos populo

praeposuit, cum quibus ipse rexit, et majora ad eum deferebantur. Et

haec politiae species includit tres species illas, quas Aristoteles

ponit 3° Politicorum. Una species dicitur popularis, in quantum hi

majores a nullo praeficiebantur, sed a communi populo eligebantur.

Altera species est optimatum, in quantum populum gubernabant et

inferiores causas judicabant. Tertia species dicitur regni, in quantum

unus praeficiebatur omnibus, quasi singulariter praesidendo, ad quem

majores casus referebantur. Et ad illum ordinem de propinquo accedit

Venetorum regimen; nam in communitate illa sunt circiter quadringenti,

tam ex nobilibus quam ex honorabili populo, qui ad consilia publica

procedunt, per quos aliqui prudentiores in creatione sui principis

eliguntur, et hi aliquem ex suis nobilibus eligunt, quem in ducem

Venetorum praeficiunt. Ille autem dux sic electus, una cum sex, quos

consiliarios vocant, et XL, quos quasi populi anteanos vel patritios

habent, politiam gubernat, nec hi, qui cum duce regunt, semper manent,

sed singuli de consilio statutis temporibus ad praedicta officia per

electionem omnium assumuntur, et ita quilibet de praedictis electis

partem aliquam habet in politia, quae ex tribus praefatis regiminibus

aliquid participat. In quantum enim est unus omnibus praefectus,

regimen regni dici debet. In quantum vero aliqui majores ipsum ducem

eligunt et cum ipso politiam regunt, regimen optimatum est. Sed in

quantum praedicti majores, ducis electores, consiliarii vel patritii, a

toto consilio eliguntur, aliquid de politia populi habet. Ipse insuper

dux regulatam habet potestatem, tantaque eum statutorum observantia

coarctat, ut non plus possit praefectus, quam velit praeficiens, et, si

limites suorum statutorum excesserit, statim aut repellitur aut oculis

orbatur aut patibulo, quod ante fores palatii est, suspenditur. Sunt

enim duae columnae quadratae marmoreae politiae et sculptae, passibus

forte VII ab invicem distantes, quibus trabs superponitur in excessu

ducis, et in eo suspenditur. Supra deambulatorium vero palatii contra

plateam sunt aliae duae columnae rubeae marmoreae in fenestris, quibus

imposito trabe suspenduntur consiliarii aut patritii rempublicam

destruere conantes. Ad hanc autem severitatem inducti sunt pluribus

turbationibus priorum ducum, qui populum vexabant, unde secundus dux,

dictus Urius, propter insolentias fuit decapitatus; et quartus,

Adeodatus, fuit oculis (#b#) orbatus; quintus, Gabanus, coecatus et

expulsus. Deinde electo sexto duce, Dominico, ei consiliarios

adjunxerunt, ne insolescere posset, et tamen communitatem vexavit, unde

etiam hunc excoecaverunt et honore privaverunt. Nonum, Odelerum,

patibulo suspenderunt; et decimum ducem, dictum Beatum, exilio

relegaverunt; XIII., Johannem, renuntiare ducatui compulerunt, qui

depositus mox monasterium monachorum est ingressus et tonsuratus

reliquum vitae suae in oratione et jejunio complevit; XIV., Petrum,

apud sanctum Zachariam in tumultu interfecerunt; XXIII., alium Petrum

ducem, cum se in palatio tueretur, pice et igne injecto palatium

incenderunt, ipsumque et uxorem cum filio combustum cadaver ejus in

mille frusta conciderunt; XXVI. ducem, dictum Mennium, vi monasterio

intruserunt et monachum fieri coegerunt; XXVIII. ducem duxerunt

Constantinopolim eumque monasterio tamquam carceri mancipaverunt; XXXI.

dux, dictus Dominicus, effugit Ravennam, alias occisus fuisset; XXXIV.

dux depositus cum ignominia fuit. XLI. dux, Vitalis, quia in urbem

duxit classem peste infectam, ideo a populo occisus fuit. LVIII.

Martinus dux, securi, omni spectante populo, interiit. Si enim ducibus

suis admisissent, agere placita, dudum defecisset respublica Venetorum;

nullum enim ducem interfecerunt, nisi in rempublicam peccasset. Sed et

ipsos duces recte et juste regentes tantis honoribus prosequuntur, ut

salva eorum prudentia metas excedant, ita quod non duces saeculares

videantur esse duces Venetorum, sed patres spirituales, cardinales,

patriarchae et episcopi; inter quos procedit tamquam unus ex eis in

processionibus et publicis apparitionibus. Omnia enim illius ducis

insignia a religiosis et ecclesiasticis dignitatibus ortum habent, ac

aliquam similitudinem praeferunt; defert enim umbellam pro infula quam

sic accepit. Nam cum papa Alexander et Fridericus I. imperator a

Venetiis simul navigio Romam pergerent et Anconam venirent, protulerunt

Anconenses duas umbellas, unam papae Alexandro, alteram imperatori

Friderico; tunc pontifex jussit afferri tertiam duci Venetorum, qui cum

eis erat, eique potestatem tradidit pro se et suis successoribus uti

umbella. Aliqui libri habent umbrella. Defert etiam funale candidum,

quod solum pontifex Romanus de consuetudine defert, quod non nisi jussu

pontificis summi habet. Sed et annulum ut ecclesiae sponsus portat,

Alexandri papae III. praecepto, propter victoriam contra Ottonem,

filium Friderici I.; sigillat etiam plumbo, ut papa; auctoritate ejus

habet etiam sedem in latere papae, ita, quod ex una parte imperator, ex

altera dux Venetorum. Sed et tubas argenteas habet, ut papa, etiam ejus

concessione. Et caetera multa habet, quae splendidum reddunt ejus

principatum; et ultra alios duces eum reddunt honorabilem. Ducum enim

probitate stabilitus est principatus ille.

Sicut multa regna translata sunt de gente in gentem culpa ducum et

regum, aliud habent Veneti, quod firmat et quodammodo perpetuat eorum

imperium, scilicet sapientiam, justitiam et misericordiam. De sapientia

dicitur Sapientiae 6.: diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis.

Nam major pars patritiorum sunt juris periti, oratores et philosophi,

et libros legunt ac sine prudenti deliberatione nihil agunt; expertes

senes decrepitos, si ire pedes non possunt, in consilium portari eos

faciunt. Dum in processione vadunt, videntur tam multi graves viri in

senatu illo, ut homo ex maturitate eorum judicet eos sufficientes

gubernare mundum. In vestibus sunt splendidi et honestissimi et

incedunt, ac si omnes episcopi, longis et pretiosis tunicis, nec est

aliquis etiam quantumcumque juvenis, qui curtatus et truncatus et

excissis vestibus appareat, sicut nostri imprudentes Teutonici, qui ad

illas devenere nugas, ut turpitudinem esse putent pulchritudinem.

In cibo et potu, ut prudentes decet, ultra quam credi potest sunt

temperati, ne per ingurgitationem et ebrietatem mercandi usus

impediatur aut status politiae turbetur. Tabernas non habent, nisi quas

pro Teutonicis et Sclavis et Vadienis et scortis sustinent quas Venetus

si ingressus fuerit, tamquam diffamis habetur, et si adolescens Venetus

visus fuerit in talibus, etiam si abundantissimus fuerit, nullus filiam

suam ei junget matrimonio, sed tamquam scortator et turpis spernitur.

Suos etiam adolescentes ad studia mittunt sub cautissimis tutelis, ne

maculentur vitiis adolescentiae, sciunt enim, quod principatus ille

corrumpitur, cujus nobiles et optimates prostituuntur vitiis. Idcirco

inhumana et enormia crimina non habent et a convicinorum moribus sunt

penitus alieni. Ideo imperium eorum non tam robore corporum quam vigore

animorum incrementum ac tutelam sui comprehendit.[TR212] Sua insuper

prudentia magnam pacem inter concives servaverunt et partialitates

perniciosas omnibus modis (#214 a#) vitaverunt. Cum enim tota Italia

anno Domini 1238 divideretur in duas partes, et omnes cives civitatum

et supposita communitatum inter se disjungerentur per Guelphos et

Gibellinos, pestiferas partialitates, Veneti paene soli hac peste non

fuerunt infecti. Tempore enim praenominato Gregorius IX. et Fridericus

II. contra se invicem tumultuabant, nam cum Fridericus Gregorium

pontificem hostili animo insequeretur, et omnes Italiae civitates in

tumultu existerent, easque divisisset scire volens, qui secum et qui

cum ecclesia sentirent, non modo civitates, verum etiam et castella ac

familias, ut ita dixerim filios cum patre et fratrem cum fratre, tum

primum in duas partes divisit. Erant autem in Italia in civitate

Pistoriensi tunc duo fratres Alemanni, Teutonici, quorum unus Guelph

dicebatur, alter Gibel, et Guelph ecclesiae favebat, Gibel vero

imperio, sicque ab illis duobus deinceps hujus perniciei nomina indita

sunt. Unde Florentini pontifici faventes nobiles suos Gibellinis,

partibus faventes expulerunt, quo facto Pisani, qui, imperio favebant,

et ipsi e vestigio Guelphos sua urbe propellunt, quorum exemplo multae

civitates itidem fecerunt, et in ipsis urbibus partes contra se invicem

turres altas aedificavere et domus suas munivere et congressiones

periculosissimas in ipsis urbibus fecere usque ad totius Italiae

interitum, demta urbe Venetiarum, cujus cives fidelissimi sunt

reipublicae eique adversantia nequaquam introducere permittunt.

Insuper justissimi sunt, et justitia suum imperium manet, dicente

scriptura Proverb. 16.: justitia firmabitur solum. Leges communes non

sequuntur, sed secundum statuta propria vivunt, miro modo politiae

negotiis accommoda nec tamen a jure aliena. Sed et ipsa respublica suos

cives etiam plebejos magnis libertatibus et singularibus immunitatibus

conservat et tuetur, vim nullam alicui inferre permittunt, nullus

alterius oppressor est, nullus alieni habitaculi invasor, secura sunt

omnia. Homicidia vel humani sanguinis effusio aut numquam aut raro ibi

audiuntur in tanta hominum multitudine, rigore justitiae coërcente. Si

quis Venetus in aliena patria gravatur, adhibet sive ducalibus

scriptis, sive nuntiis publicis, seu repressalium terroribus, ut eum a

gravatione liberet, unde pro redemtione cujusdam civis sui apud

Eslingam, Sueviae urbem, captivi construxit respublica Veneta, ut

dicitur, pontem illum lapideum arcuato opere factum super Neccarum,

quia nullis parcit expensis pro suorum civium salute, et propter hoc

tardissimi sunt ad bella ineunda, unde vexationes etiam injuste eis

illatas vel inferendas pecuniis et muneribus redimunt. Imperatorem

Romanorum crebris muneribus placant. In proeliis audacissimi sunt, unde

Turcis et Graecis multa intulerunt bella. Demum anno Domini 1472[TR213]

Turcis pro conservatione sua confoederati fuerunt. Joannes enim

Mocenicus, 75. Venetorum dux, vir prudentissimus, publicae saluti

consulens, cum jam anno superiori Forum Julium Turci infesto agmine

percurrissent, veritus ne etiam in Italiam bellum inferrent, eo maxime,

quia constabat, quosdam Christianos principes litteris et nuntiis in

dies hostem fidei in senatum concitare, ex senatus consulto pacem a

Mahometo Turco magno magnis difficultatibus tandem impetravit.

Cives honorabiles, at divitiis tenues, officiis vel retanrie[TR214]

provisione sublevare curant. Advenientes profugi (#b#) a quocumque loco

apud eos tute servantur, ad justitiam nullus de hac civitate natus est

alterius servus, nec etiam mercenario pacto conductus, sed unusquisque

libertatem sibi vindicans victum proprio labore quaerit, et juventutem

erudiunt in usibus maris ad acquirendum vitae necessaria, sicque pro

colentibus agros remiges habent et pro bove navigium, pro ligonibus

anchoras, pro equis dextrariis et mulis habent barcas depictas et

pannis ornatas.

Suam denique justitiam summa misericordia temperant, scientes illud

Esa. 16.: quod in misericordia praeparabitur solum. Non solum autem

pietatem exhibent his, qui digni sunt, sed et illis, qui severae

justitiae summas incurrunt. Carceres enim reorum sub deambulatorio

palatii sunt contra publicam plateam respectum habentes, patentibus

fenestris lucidi, quae ferreis cancellis sunt clausae, per quas captivi

respicere possunt et manus extendere et cum astantibus colloquium

habere, et si sunt pauperes, eleemosynam a transeuntibus petere

possunt. Vidi in uno carcere ultra XL pauperes transeuntes inclamantes

pro misericordia. In alio vidi foeminas pauperes pro eleemosynis

clamantes. In alio vidi sedentes mechanicos captivos, qui manibus

nihilo minus laborabant in suis artibus et denarios lucrabantur. In

alio carcere vidi divites negotiatores inclusos, qui simul ludebant in

alea et scacho, et domicellae uxores eorum cum ancillis et servis ante

cancellos stabant colloquentes eis. In alio singulari inclusorio vidi

Judaeum quendam senem, captivum ratione debitorum, qui se ipsum in

custodia strangulavit, quem custodes carcerum posuerunt sic defunctum

ad publicum palatii deambulatorium et quosdam deputaverunt, qui eum per

multas horas circumsteterunt exspectantes, si aliquis veniret ad

inculpationem vel excusationem Judaei mortui, ostendentes omnibus

patentibus signis, a nullo nisi a se ipso occisum. Sed cum nemo

veniret, nisi testes homicidii in se ipsum, traxerunt cadaver in

plateam et juxta littus maris concremaverunt. Multos etiam captivos cum

industria minus caute custodiunt et aufugiendi opportunitatem tribuunt,

praesertim cum partem adversam crudeliorem justo sentiunt, unde non

curant, quod tales carceres frangant et effugiant, sicut ante paucos

annos mercator quidam de Ulma evasit carcerem per effractionem

testudinis. Verum, qui pro enormibus excessibus, qui morte plectendi

sunt, in carceribus detinentur arctioribus, tolerabilibus tamen. Inter

multas crudelitates Teutonicorum est illa una, quod reorum carceres

sunt inhumani, terribiles, obscuri, in profundis turrium, humidi,

frigidi, et nonnumquam serpentibus et bufonibus pleni, longe ab

hominibus sequestrati, nec aliquis accedit consolator ad miseros illos,

nisi tortores crudelissimi, qui terreant, minentur et torqueant. Aliam

pietatem exhibent Veneti reis, etiam morte plectendis; consumunt enim

eos brevibus poenis, ut puta: jam suspensus laqueo non dimittitur

simpliciter pendere, sed lictor dimittit se per funem super collum

suspensi et pedibus stringit laqueum, sicque vi magna extorquet sibi

vitam, repellens conglutinatam corpori animam, quae diutius manet in

nostris suspensis cum inexplicabili poena etiam post cessionem omnis

motus. Sic et alias poenas celeri festinantia morientibus inferunt,

sicut saepe vidi apud eos. Inaudita enim etiam apud eos crudelitas,

dimitti hominem vel in laqueo palpitare vel in rota diutius agonizare,

sicut apud nos fieri solet. Inscelerati (#215 a#) effugiendi apud eos

habent opportunitatem, antequam captiventur. Si enim reus praesentit se

captivandum et currit ad aliquod canale, ubi barcae stant, et ducatum

in barcam projicit in eamque saltat, tenetur barcarius eum educere ad

quamcumque plagam petat, etiamsi ducis et totius senatus servi

currerent ad eum capiendum, et si etiam vel civitatem incendisset vel

S. Marci thesaurum furatus fuisset vel ipsum ducem interfecisset, nec

ipse barcarius punitur propter eductionem talis malefici, sed

puniretur, si reum ad se confugientem cum industria negligeret.

Quartum commendabile est, quod non solum Venetorum potestas est

durabilis, sed ampliata et dilatata nimis, ita, ut etiam inter

ferocissimas gentes late mari terrisque imperet. Quaenam civitas in

toto orbe, quae conimunitas, quis rex invenitur terminos suos tantum

ampliasse, sicut haec Venetiarum urbs, cujus potestas hodie Germanorum

fines attingit et Ungarorum, Turcorum, Sarracenorum, Barbarorum,

Siculorum et Italorum; et Europae, Asiae et Africae terminos tangit?

Includit dominium eorum Forum Julium, Aquilejae patriarchatum,

Histriam, Dalmatiam, Sclavoniam, Croatiam, Albaniae partem, Illyrici,

Graeciae, Venetiae, Italiae. Et in medio illarum provinciarum est mare

latissimum cum insulis suis, regnis et regionibus, quod totum paene ad

eos spectat. Et faciendo crucem per eorum dominium ponitur pes crucis

in occidente ad principatum archiducum Austriae in Alpibus, cujus

magnam obtinent partem, et protrahitur haec pars crucis in longum a

montanis per mare secando aquilonem et meridiem usque in orientem,

sistitque in Syria, cui Cyprus connumeratur, quae hodie eorum est.

Deinde trahendo transversam crucis partem a terminis Pannonum sive

Ungarorum usque ad mare Adriaticum et Siciliam in australem plagam. Has

autem latissimas regiones acquisiverunt multipliciter. Nam Cypri regnum

jure haereditario, sicut patet supra Fol. 142 b. Cretam emerunt, ut

patet Fol. 160. Echium vero insulam et Samum, Mitylenen, Andrum,

Dominicus 38. dux Venetorum anno 1117 Graecorum imperatori abstulit

justa de causa, et Metanum, Spalatrum et Tragurum ab Ungaris eripuit.

Et Petrus Pollanus, 39. dux, Corinthum, Thebas, Euboeam, quae est

Negropontum, Corcyramque insulam accepit et Justinopolim Venetis

addidit. Tandem omnes insulae Aegei maris eis oblatae fuerunt, et

multae civitates ducum et nobilium relictis suis dominis se sponte

Venetiano senatui tradiderunt, sicque creverunt in immensum.

Insuper, dum Christiani in recuperatione terrae sanctae laborarent,

tantum adjutorium a Venetis acceperunt, ut reges Hierosolymorum Latini,

et omnes principes Christiani eis in recompensam multa privilegia et

libertates darent in regno Hierosolymitano et in universa Asia, prout

continetur in formula concessionis illius, in qua inter alia dictum

fuit, ut dux Venetorum haberetur princeps regni Jerosolymitani et

communibus cum rege Jerusalem jungeretur honoribus. Deinde concessum

fuit Venetis, ut in omnibus Hierosolymitani regni Antiochenique

principatus urbibus primam aream, primum vicum primumque forum

haberent. Concessum etiam fuit Venetis, ut in omnibus negotiationibus

suis per Asiam mari terraque immunes haberentur et essent a

vectigalibus, teloneis, pedagiis, gwidagiis et gangfragiis et

quibuslibet tributis. Sed et pars tertia civitatis Tyri eis fuit

assignata in suam possessionem, quod ob id eis concessum arbitror, quia

captis aliquibus urbibus sacri regni Hierosolymitani facta fuit inter

principes populi Catholici longa concertatio et contentio, quae civitas

jam oppugnanda esset? Ad hanc contentionem ingessit se dux Venetorum,

tamquam mediator, et hoc dedit consilium, ut omnes civitates

oppugnandae conscriberentur in schedulis et ipsae schedulae super aram

unam in aliqua ecclesia adducerentur et lecta Missa invocatoque divino

responso puer unus innocens litterasque non cognoscens, intelligens

tamen verba secum conferentium, adduceretur ad aram, et diceretur sibi,

ut unam schedulam, quam vellet, de schedularum numero acciperet, eamque

regi Hierosolymarum assistenti his assignaret. Summe ergo placuit

omnibus regibus et principibus ac nobilibus ducis consilium, et

dispositis omnibus juxta consilium Venetorum ducis arripuit puer

schedulam, in qua stabat Tyrus civitas, et mox consurgentes eam

ceperunt sine difficultate et infinita bona ibi repererunt, quia

aestimabatur inexpugnabilis propter fortitudinem. Videntes autem reges

et principes, quod dux Venetorum divinum dedisset consilium, tertiam

partem Tyri ei tradiderunt et suis successoribus. Sic Ptolemaidae vel

Acon, principalis civitatis, partem possederunt.

Quamvis autem Veneti sectatores pacis semper sint, ita tamen cottidie

instrumenta bellica parant pro mari et terra, ac si nunc ad bellum

esset procedendum. Ad latus enim aquilonare urbis armamentarium habent

vel archanale, muris altis et turribus cinctum, in mari situm, tam

amplum, ut non parvum oppidum intra muros istos contineri posset, nec

patet alicui ingressus nisi de licentia senatus, qui hospitibus

nobilibus ingressum non denegant. Fui ego tribus vicibus in eo cum

nobilibus Alemannis. Stupendum profecto est videre apparatum bellicum

in hoc armamentario paratum. Nam facile et parum est sexcentas armatas

galeas ex eo archanali producere bidui duntaxat spatio in mare, et sub

unius horulae intervallo ducenta millia virorum expeditorum ad pugnam

vel terrestrem (#b#) vel navalem omnibus necessariis et opportunis

armis a planta pedis usque ad verticem munire et providere possunt de

reservatis in hoc armamentario. Non autem solum facta arma in illo

archanali habentur, sed cottidie in eo nova fabricantur et conflantur,

sunt enim in eo habitacula paene omnium artificiorum, in quibus semper

morantur expertissimi artifices, nulli nisi communitati laborantes, de

qua et pretium copiosum suorum laborum suscipiunt. Ibi fiunt naves

variae omnis generis, et omnia attinentia ad eas, de lignis, ferro,

funibus et velis. Sunt autem loca, in quibus naves fabricantur,

permulta, et distincta habitacula ordinata, quia quaelibet galea et

quaevis navis oneraria indiget non parvo spatio pro sua compositione,

et illorum habitaculorum sunt plura, ita quod simul et semel possunt

fabricari naves, et de habitaculis, in quibus sunt, submitti in mare,

quod ante aperturas habitaculorum est. Ibi sunt multi metallorum fabri,

qui parant ferramenta pro navibus, et invasiva et defensiva arma. Ibi

sunt caesores lapidum, qui saxa sphaerica ad machinas faciunt, magna et

parva. Ibi sunt mulcibri et fusores bombardarum. Ibi textores pannorum

ad vela navium, et foeminae supra quinquaginta, quae nent et consuunt

vela stupamque parant et cannabim aptant pro funibus, sunt quasi

inclusae tamquam moniales, nec recipiuntur ad illa communitatis opera,

nisi viri et foeminae clarae formae et fideles. Est autem in medio

domus magna, sicut grande et oblongum dormitorium, quatuor habens

partes, estque per gyrum tricamerata, inferius, in medio, et superius:

in illis tribus interstitiis sunt multae cellae et camerae repletae

instrumentis bellicis, ibi loricae, thoraces, galeae, scuta, clipei,

gladii, fustes, cuspides, lanceae, arcus, tela, balistae, fundibula,

machinae et bombardae, massae plumbeae ad jactandum et jacula, massae

sulphureae et piceae ad ignem incendendum, et haec omnia in tanto

ordine et multitudine sunt ibi, ut stupor sit videre. Ibi vidimus multa

bellica instrumenta terribilia et rara, mirabili ingenio excogitata.

Ibi vidimus oblongas naves in alto suspensas, in memoriam victoriae cum

eis adeptae; nam dum Garlacum terrestri pugna aggressi fuissent, nec

profecissent, fabricatis navibus ad hoc aptis oblongis ipsas naves

portaverunt supra montes, et ab alia parte in locum deorsum

submittentes navali proelio civitates, castra, villas, fortalitia

ceperunt munitissima per gyrum loci, quae terrestri bello obtinere non

poterant.

Insuper ibi vidimus vetusta ingenia bellica ex spoliis Othonis, filii

Friderici primi, quem navali bello vicerunt. Nam dum dictus Fridericus

I. hujus nominis imperator Alexandrum primum ab urbe repulisset,

occulte Venetias venit, unde Veneti solemnem legationem pro papa ad

imperatorem miserunt, cum litteris more communi cera sigillatis; hoc

cernens papa dedit potestatem Venetis et tunc et semper non cera sed

plumbo, ut papa facit, suas litteras sigillare. Emissis ergo

ambasiatoribus ad imperatorem, dure eis respondit remandans, vel sibi

vinctum mittere papam Alexandrum, imperii hostem, vel exspectare totius

imperii contra se commotionem et victrices aquilas ante divi Marci

templum. Revenientibus autem nuntiis concitatur continue bellum contra

Venetos, et misit imperator filium Othonem cum classe 75 navium contra

Venetos, cui occurrit dux Venetorum cum classe 30 navium in Histriam et

regiam prostravit classem filiumque imperatoris captum cum multis

nobilibus Venetias duxit. Papa autem intelligens adventum victorum cum

captivis navem ascendit exercituique mari extra portum occurrit et duci

victori congratulatus annulum porrexit aureum eique dixit: accipe,

inquit, et me auctore ipsum mare hoc tibi pignore obnoxium reddito,

quod tu tuique successores singulis annis statuto die servabitis, ut

omnis posteritas intelligat maris possessionem jure belli vestrum esse

quandoque factam, atque uti uxorem viro, ita id vestro subjacere

imperio. Haec in dominica ascensionis facta sunt, ideo illo die illa

maris recolitur desponsatio. Otho ergo Venetias ductus agit cum

Venetis, ut liber eat ad patrem pro faciendo concordias inter papam et

patrem. Dimissus ergo Otho patrem vicit precibus, eumque Venetias

comitatus veniam a papa petiit ante ecclesiam S. Marci et obtinuit; in

ejus rei memoriam perennem papa in ecclesiam S. Marci indulgentias

plenariae remissionis posuit per totas octavas ascensionis Domini. Sed

et imperator Fridericus libertatem Venetorum, a Carolo Magno olim

datam, innovavit. Siquidem dum inter Carolum Magnum occidentis

imperatorem et Nicephorum orientis imperatorem esset diversitas propter

Venetos, cujus essent imperii, et celebrata principum utriusque imperii

conventione pactum initum est, ut urbs Venetorum neutrius censeretur

imperii, sed esset tamquam mons naturae vel isthmus inter ista duo

potentissima regna imperialia, occidentis et orientis. Verumtamen, ne

omnino alieni et separati viderentur a Christianorum principum

imperiis, constitutum fuit, ut singulis annis loco census aut tributi

aliquid darent utrique imperatori in recognitionem. Sicque imperatori

occidentali aut Romanorum dabant singulis annis aureum pannum, quem

Otho primus eis remisit pro eo, quod dux Venetorum, Urseolus, filiam

ejus ex baptismate levavit. Quaedam etiam alia tenebantur, quae

successu temporum per non usum sunt abrogata. Insuper hoc in libertate

eorum stetit, ut adhaerere possent illi vel isti imperio, et eligere in

suum protectorem occidentalem Romanorum Caesarem aut orientalem

Constantinopolitanum imperatorem possent. Et quia mare orientale et

orientis regiones reipublicae magis utiles erant Venetis, quam terra

occidentalis et regiones Romani imperii, ideo adhaeserunt imperio

Constantinopolitano usque ad id tempus, quo Turcus Othomannus imperium

orientis invasit et Constantinopolim cepit, ei tamen sub certis

pactibus foederati sunt pro subsistentia reipublicae eorum ad usum

maris liberum habendum, et nequaquam ad praejudicium occidentis imperii.

Ad propositum ergo redeundo multa vidimus in archanali et vetera et

nova paramenta bellica. De hoc archanali omnia parata ministrantur

instante bello, nec permittunt, ut quis arma penes se in domo habeat,

ne tumultu exorto ad propria arma concurrant, nec aliquis navem

bellicam pro se et propriam habet, nisi fuerit sibi de hoc archanali ex

armamentario S. Marci concessa.

Multa mira vidimus in hoc archanali instrumenta nova et vetera, quibus

civitates et regna superaverunt, nam vexatio proeliorum frequens et

gravis ipsis Venetis intellectum dedit ad ingenia bellica excogitanda.

Non enim semper victores exstiterunt, sed pluries prostrati et

angustiati fuerunt, tam ab infidelibus quam a fidelibus. Nam anno

Domini 1367 Genuenses adeo eos arctaverunt, ut chartam et atramentum

eis mitterent, accepturi leges, quas Genuenses imposuissent, ut pacem

et dextras darent. Sed pacem Genuensibus (#216 a#) habere nolentibus

recurrerunt Veneti ad arma et ingenti plaga a se repulerunt elatos

Genuenses, et quos in gratiam recipere noluerunt, jam eorum gratiam

precabantur.

De multis legimus Venetorum bellis et triumphis; semper enim habuit et

hodie habet inimicos plures, tam occultos quam manifestos, cujus causam

assignat Socrates, dicens: felicitas semper subjecta est invidiae; sola

enim miseria caret invidia. Et quia Veneti summa status civilis

potentia felicissimi sunt, ideo omnibus invidis odiosi. De Venetorum

bellis, triumphis et diversis successibus luculenter et copiose

disserit M. Antonius Sabellicus per multos libros rerum Venetorum ab

urbe condita.

Ecclesiarum maxima multitudo.

Quintum commendabile civitatis Venetianae est multitudo ecclesiarum et

divini cultus grandis celebratio. Ex quo enim Veneti divites sunt, ideo

divina sunt multiplicata, quia Aristoteles Ethicorum ...[TR215] dicit,

quod una bona et commendabilis conditio divitum est, quod bene se

habent ad divina. Ideo sicut in divitiis in immensum creverunt, sic

quodammodo in immensum divinum cultum augmentaverunt. Stupendum

profecto est videre multitudinem ecclesiarum collegiatarum,

parochialium, monasteriorum et capellarum. Non credo, quod in tota

Christianitate in aliqua una civitate sint tot ecclesiae sicut

Venetiis. Anno Domini 554, cum Tothilam Gothorum regem in Italia

tyrannisantem Narses, eunuchus Justiniani imperatoris auxilio nobilium

Venetorum prostrasset, in recompensam amicitiae idem Narses sacellum S.

Theodori martyris, ubi nunc est templum S. Marci, aedificavit et

quasdam alias ecclesias. Illo namque tempore non erat civitatis

patronus S. Marcus, sed S. Theodorus. Deinde anno 810 Romano pontifice

Leone, imperante Carolo Magno, Justiniano duce Venetorum XII. fuit

corpus S. Marci evangelistae ab Alexandria Venetias translatum hoc

modo. Quidam mercatores Veneti, non ex proposito sed coacti impulsu

ventorum, Alexandrinum portum intraverunt et S. Marci ecclesiam et

reliquias visitaverunt, quibus duo sacri corporis custodes conquesti

fuerunt, quod Babyloniae vel Cayri regulus sibi construi faceret

palatium, ad quod columnas marmoreas de Christianorum aedificiis

recipere mandavit, sicque plures ecclesiae in dies destruerentur, et

hoc idem timerent fieri in proximo ecclesiae S. Marci et corpus sacrum

dispergi. Ad consilium ergo illorum mercatorum monachi illi tradiderunt

corpus evangelistae illis Venetis, quod accipientes cum multis et miris

prodigiis Venetias transtulerunt. Ob ejus honorem dux Justinianus

templum egregium fundavit, quod Johannes, successor ejus in ducatu,

consummavit in loco, ubi Narses sacellum sancti Theodori aedificavit.

Ad hoc templum multa dona duces Germaniae contulerunt et ex tunc primum

senatus Venetus Marci ipsius imaginem tamquam urbis patroni in

vexillis, scutis et velis deferri statuit.

Porro, ut dicitur, non diu S. Marcus Venetiis mansit, sed ab urbe abiit

post centesimum LXXXIV annum suae in eam translationis, ducante Petro

Candiani 23 Venetorum duce, indisciplinato homine. Suo enim tempore, ut

dicunt, expulsi fuerunt omnes alieni de urbe et quicumque post tertium

diem inveniebatur, capite plectebatur. Infra hoc triduum in solis

occasu venit quidam peregrinus ad barcarium exspectantem homines in

rivo S. Marci, et projecto ducato in barcam petivit se celeriter educi

ad littus juxta Margerum. Barcarius ergo accelerato negotio eduxit

illum putans, eum vel decurrere fugitivum, vel aliâs alicuius sceleris

reum: in eductione autem videbatur barcario, quod peregrinus ille

venerandissimus homo esset, et mirabatur ejus casum; cumque ad littus

venissent, dixit peregrinus ad barcarium: vade Venetias et dic duci et

senatui: haec dicit Marcus evangelista: quia omnes alienarum

provinciarum homines expulistis et hospitalitatem abnegastis, ecce, ego

ipse ad tempus hospitatus apud vos transmigro ad quendam locum

transmontanum, quem elegi. Et his dictis (#b#) disparuit peregrinus.

Barcarius vero renavigans Venetias haec duci et senatui nuntiavit, per

ordinem seriem gestae rei dicens. Qui currentes ad sarcophagum

evangelistae eum vacuum invenerunt et patronum a se recessisse

intellexerunt tum propter inhospitalitatem tum etiam propter ducis

inhonestatem, qui cum uxorem suam Johannam exosam haberet et aliam

amaret, suam coëgit monachari eamque in S. Zachariae monasterio

monialium ordini S. Benedicti intrusit et cum alia amata contraxit,

quam ob rem indignati affines adversus eum conspiratione facta in ipsum

populos concitaverunt, qui eundem dejicere cupientes, cum ille se in

palatio tueretur, injecto igne, pice et sulphure mixto, ipsum et uxorem

cum filio, quem simul habuerunt, et palatium et ecclesiam S. Marci, S.

Theodori, S. Mariae in Rubinaco et plusquam CCC civium domos

combusserunt, et si S. Marci corpus adhuc in ecclesia fuisset,

incineratum et consumtum fuisset, cujus mali praescius sanctus

praevenit tempus et in Alemanniam ad Sueviam transmigrans ad insulam

Rheni, Owiam, quae est inter duos lacus, se recepit, ubi hodie in

veneratione habetur in monasterio quondam celeberrimo ordinis S.

Benedicti. Alii dicunt de translatione corporis S. Marci in Owiam, quod

quidam monachus de eodem monasterio fugitivus venit Venetias et

opportunitate inventa corpus sacrum furatus tulit et ad monasterium

suum Owiam illud portavit, placatum abbatem habuit et monasterium ultra

modum dotatum fuit, et jam non Owia, sed dives Owia dicebatur. Haec

omnia de translatione illa S. Marci non legi in aliquo libro nec

scriptum vidi, sed a mercatoribus et vulgaribus auditu didici. Sed

tandem in libraria nostrorum fratrum in Eslingen reperi antiquam

chronicam in pergameno scriptam, in qua sic habetur de translatione

corporis S. Marci: corpus S. Marci evangelistae sub nomine Valentis

martyris Ratolphus Veronensis episcopus a duce Venetiae impetravit et

cum corpore Genesii martyris in Augiam insulam attulit. Haec ibi. In

margine ponitur annus ab incarnatione Domini M.XXX°.[TR216] Secundum

haec dicta, si scriptor non errat in annorum Christi numero, corpus S.

Marci non mansit Venetiis nisi XX annis ab eo tempore, quo delatum fuit

ab Alexandria Venetias. Porro Venetorum disertissimus orator M. Anton.

Sabellicus in libro rerum Venetarum altius clariusque de his disserens

dicit, quod S. Marcus, dum adhuc viveret in humanis et Aquilejae

degeret, duci se jussit in barca ad locum insularum Venetiarum ante

urbis constitutionem ibique divino edoctus oraculo aperte suis

discipulis dixit, locum requietionis ossium suorum ibi esse et

insignissimam civitatem ibi futuram, apostolicae fidei suae fulgoribus

caeteras illustrantem regiones etc. Post passionem et Alexandriae

multis transactis annis Soldanus Aegypti rex regnum sibi construere

statuens ecclesias Christi destruere coepit et inde egregios abstulit

lapides, in sui palatii decus sumens; inter haec etiam S. Marci

basilica dissolvi coepta fuit. Interea classis Veneta X navium, quam

ducebant Bonus Mediocensis et rusticus Torcellus contra publicum

edictum vi ventorum portui Alexandrino injecta est. Duo ergo classis

capitanei praedicti ecclesiam S. Marci ingressi, semiruptam eam

cernentes, duobus Graecis monachis Staurario et Theodoro mentionem

fecerunt de sacro corpore S. Marci inde transferendo Venetias et

opportuna hora sporta exspectata accepta sacra injecerunt clam ossa,

sed ne scrutatores ea invenirent, super ossa sacra caules posuerunt et

carnes porcinas, quas Sarraceni abhorrent. Verum dum sic ossa

efferrent, tantus erupit odor dulcissimus, ut tota concurreret civitas,

nec tamen intelligere poterant, unde spiraret coelicus ille odor. Sic

extra portam civitatis allata ad portum Ganzir usque in classem

tulerunt, ubi velo grandi involutum ipsam antennam cum velo in altum

mali traxerunt, ut sic inveniri nullatenus posset. Habito autem vento

opportuno a portu cum optato thesauro recesserunt et cum multis

miraculis usque Venetias venerunt eaque ossa honorifice in loco occulto

templi condiderunt. Porro anno Domini ... ignoratus fuit locus corporis

S. Marci et creditum a vulgu, S. evangelistam ad alium emigrasse locum.

Indicto autem omni plebi jejunio et completo antistites cum clero et

omni populo ad aedem S. Marci supplices venerunt, tunc post multas

preces cunctis videntibus altero extento brachio ex humo se suis

civibus ostendit, unde inde sublatus et (in) augustiorem locum

translatus est. Hunc locum ex decreto nulli fas est scire nisi principi

et templi procuratoribus. Successu temporis dux corpus sacrum episcopo

Veronensi tradidit, ut supra patet.

Fuit autem ecclesia S. Marci conflagrata, ut dictum est, anno 978, et

per ducem 25. Venetorum, Petrum Urseolum, reaedificata in pristinam

formam post XVII annos a sua combustione. Anno Domini MLXXXII idem S.

Marci templum conflagratur, quod Vitalis 35. Venetorum dux restauravit

et decoravit tabulaturis et picturis. Creditur autem, quod formae et

figurae illius ecclesiae depictae fuerint ad voluntatem et jussionem

alicujus sancti viri et prophetae, quia multa futura inventa sunt in

picturis illis expressa, et inter alia S. Dominicus fuit ibi depictus,

longe antequam natus, ut habet Antonius in Chronic. Pars. II. Tit. 23.

C. I. II. In una etiam ecclesiae parte erant duae imagines, una ad

alteram versa: una stabat in habitu et figura, qua depingi solet S.

Paulus apostolus, super ejus caput scriptum erat: Hagios Paulus, id

est: sanctus Paulus, et ad pedes fuit scriptum: Per istum itur ad

Christum. Altera imago erat in habitu ordinis Praedicatorum, cum lilio

in manu, super ejus caput stabat scriptum: Hagios Dominicus, et ad

pedes scriptum habebat: Facilius itur per istum. Nec mireris de

scriptura, qua dicitur, quod per Paulum itur ad Christum et per

Dominicum facilius, quia doctrina S. Pauli, sicut caeterorum

apostolorum, ducebat ad susceptionem fidei gentes et ad observantiam

praeceptorum; doctrina autem Dominici inducebat ad confortationem

fidelium in fide et ad observantiam consiliorum, quod utique facilior

via est. Ex hoc ergo templo praenuntiatio sancti patris nostri Dominici

fuit accepta, cujus pictura et nomen recepta est centum et XX circiter

annis ante nativitatem S. Dominici. Postquam autem S. Dominicus in

mundo claruit (#217 a#), ipsius imaginem renovaverunt, similiter et S.

Petri martyris; et in alia parte jam noviter opere musaico imagines S.

Thomae Vincentii et Catharinae de Senis posuerunt et S. Franciscum cum

sua diva prole, nec sunt parvipendenda, quae in illa ecclesia sunt

depicta, quia non aestimo, in mundo esse pretiosiorem picturam, demtis

picturis ecclesiae Bethlehemitanae, nec vidi pavimentum simile nec

tabulaturas parietum nec tecta mirabiliora. Campanile sive turris S.

Marci non est conjuncta ecclesiae, sed platea intermedia in parte alia

est aedificatum per Dominicum, ducem 40. Venetorum, anno Domini 1148,

in quam turrim campanas suspendit, quae prius in humiliore loco erant

suspensae. Optimae enim sonorositatis sunt Venetianae campanae, et

olim, tempore, quo in Campania usus campanarum coepit esse, artifices

Venetorum arte primo inventa campanas fuderunt easque ad universas

regiones Christianorum venales circumduxerunt, unde Ursus, XV.

Venetorum dux, qui fuit anno 865., campanas duodecim fundi jussit magni

ponderis et boni soni easque Basilio Graecorum imperatori misit

Constantinopolim pro munere. Nec ante hoc tempus fuerunt campanae visae

in Graecia, ita quod a Venetiis primo venerunt Constantinopolim

campanae. Verum videtur, quod usus campanarum fuerit ante Christi

incarnationem, cum Virgilium poetam legimus fecisse campanile tale de

lapidibus, quod motis campanis etiam ipsum agitabatur campanile aut

turris. Et in regula beati Hieronymi mentio fit de tintinnabulis.

Turris ista S. Marci magna est, quadrangularis et alta, ejus ascensus

est ita factus, quod equus cum insidente potest ascendere usque ad

campanas; unde anno praeterito, quum Fridericus III. fuit Venetiis,

duxerunt illum Veneti in mulo sedentem usque ad campanas. De campanis

est scala una ad altiora ducens ad locum speculatorum, de quo est

longus et latus conspectus per mare et terram, unde speculatores per

multa milliaria naves vident venientes, sed et speculatores navium

ipsam turrim a remotis vident, praecipue dum sol ejus tectum, quod

deauratum est, illustrat, videturque turris illa ab a longe[TR217]

existentibus in alto maris esse in profundo locata, propter elevationem

maris supra terram.

In platea S. Marci, inter turrim et ecclesiam vel palatium contra mare

stant duae columnae insignes marmoreae, politae, utraque unius lapidis:

in una columna supra capitellum stat leo magnus, S. Marci imago. In

alia stat vir armatus, quem dicunt esse imaginem S. Theodori, primi

civitatis patroni. Alii dicunt, esse S. Georgii imaginem. De his

columnis dicit M. Antonius Sabellicus, quod ex Graecia fuerint adductae

cum una altera, quae navi rupta in profundum maris mersa est. Istae

vero duae multis annis in S. Marci platea jacuerunt, nec erat, qui

modum erigendi eas excogitare posset. Tandem venit quidam Teutonicus,

qui hoc opus se facturum esse promisit, si domini Venetiani ejus

petitioni assensum praebere opere perfecto promitterent, praesertim cum

rem eis possibilem petere decrevisset. Conventione autem facta vir iste

columnas erexit et pontem Rivoalti construxit nec aliud petiit, nisi

quod domini Veneti permitterent omnem ludum tesserum, sive justum aut

fraudulentum, liberum inter columnas istas; et cum multi viro

compaterentur, hortantes eum petere aliquid sibi utile, noluit stultus

ille aliud quidquam accipere, nisi ut libertas illa inter columnas

firma servaretur.

Super ostium occidentale ecclesiae S. Marci stant quatuor equi magni,

ex aere fusi et deaurati, quos cuidam imperatori, Friderico I., urbem

Venetianam obsidenti fecerant; juraverat enim imperator, obsidionem non

velle solvere, nisi equos suos locasset in ecclesiam S. Marci et

plateam aratro arasset, et ita factum fuit. In ejus rei signum equos

illos fecerunt et plateam totam marmore straverunt vario per longum in

signum sulcorum aratri. Ecclesia illa S. Marci est valde pretiosa et

rotunda, undique marmore ornata et adeo mirabilis, ut vulgi fama sit,

quod non humanis sed angelicis manibus sit fabricata.

Vir eloquentissimus M. Antonius Sabellicus, rerum Venetarum ab urbe

condita libro ... sic templum praefatum describit. Est itaque templum

ipsum non tam magnitudine quam venustate sua, ut pleraque alia, quam

opulenter insigne. Ejus effigies crucis imitatur speciem, cujus anguli

in altissimas consurgunt testudines, quarum fastigia ut reliqua templi

facies plumbeis tegulis operta ad centum XX stadia ex alto ad urbem

navigantibus inter eminentissima urbis aedificia occurrit. Superbissimi

ad id fornices mira inter se arte coeuntes totam molem fulciunt,

quidquid a vico sursum est, pretiosisissimo auro fulget, recedit tamen

quam longissime ab oculis, in ipsa testudinum convexura graecanici

operis vetustissimae imagines, moesta quadam venerabilique patientia,

honorem cum religione mixtum spectantium animis inferentes. Quod inde

ab auro ad pavimentum subjacet, id totum est marmoreis tabulis

compactum, quae blanda inter se venarum similitudine citius fatigant,

quam expleant intuentium oculos. Circa imum sedilia peregrini lapidis

porphyridem rubentis, pavimentum figurarum varietate incredibili

distinctum, et in tanta colorum diversitate nec alia nisi marmorum

materia (?) praeditum, et ita composita est, ut imagines diversarum

rerum ambulantes exterreant, ut quodam timore et reverentia pedes

ponant. Columnae ad haec et tabulae multae et variae Thapsici lapidis,

Parii, Spartani, Numidici, suggesta duo circa aram maximam muniunt;

idem ferme ornatus est et vestibuli, quod a fronte dextra laevaque

templo adjacet, cujus aureae fornices exteriore parte CCC et amplius

fulciuntur columnis, non tam magnitudine sua quam colorum varietate

conspicuis, intercolumnia et quidquid omnium est, marmoreis tabulis pro

tectorio renitet. In vestibuli fastigio a fronte quatuor aenei equi

auro micantes alacri statu prominent, opus eximium, nec quidem nostri

saeculi. His operosum templi supercilium incubat, senis sese explicans

pinnaculis, quorum singula in tabernaculi speciem surrecta singulas

habent ex candido lapide statuas, nudi genii aliaque suavissimi

aspectus simulacra, suo quaeque statu operibus inserta. Miro quodam

modo ipsam pinnarum exornant intercapedinem, idem opus, eandem materiam

tam dextrum latus quam laevum habet, et id, quod sub his convexi est,

id nihil est nisi aurum. Brevi, nullus est inter aedem locus, nullus

quidem extra, qui non auro sit aut marmore aliove pretioso lapide

conspicuus, ita ut geminae ex alabastro columnae post aram maximam

stantes, et sex septempedales Chalcedonii, qui pavimento inserti

visuntur, nihil in tanta opulentia habeant admirationis. Sed quod his

mirabilius, in alto testudinis simulacrum evangelicorum virorum,

Dominici et Francisci, relucent, qui ante eorum primum ortum quodam

divino praesagio ibi dicuntur formata habitu et signis, quibus post

eorum canonisationem in ecclesiis depinguntur. Caeteraque multa

admiratione digna ibi cernuntur. Hanc ideo oratores historici auream

nominant, ob id, quod paene tota auro munita est. Et tantum de illo.

Praeter hanc sunt Venetiis LXXII parochiales ecclesiae et monasteria

omnium ordinum. Ordinis et regulae S. Benedicti sunt ibi monasteria

multa omnium differentiarum, degentium sub eadem regula.

In portu Veneto, inter mare et civitatem, est grande S. Nicolai

monasterium, quod 33. dux Venetorum, Dominicus, aedificavit anno Domini

1042. Singulariter tamen fratres Praedicatores et Minores ibi habent

egregios (#b#) conventus: nam fratres Minores tres habent ibi

conventus, scilicet conventum majorem cum insigni ecclesia et turri

grandi et altissima, cum multis campanis; non tamen est conventus

reformatus. Secundus conventus est ad Vineam, magnus, cum triplici

ambitu, et reformatus. Tertius est conventus novus ad sanctum Job, quem

suis impensis construxit Christophorus Maurus, 70. Venetorum dux, anno

1461 ibique sepultus est. Sed et fratres Praedicatores tres ibi habent

conventus. Principalis et major est ad S. Johannem et Paulum, conventus

multorum fratrum, tres habet ambitus et hortos amplos, dormitoria et

refectoria et alias officinas solennes. Ecclesia illius conventus est

adeo magna et alta, ut a longe venientes Venetias, sive per mare sive

per terram, primo culmen nostrae ecclesiae appareat, et

appropinquantibus urbi nulla structura videatur major totius civitatis,

quamvis multae majores sint, tamen non videntur. Ab antiquo fuit ibi

monasterium et praepositura ordinis S. Benedicti cum humili ecclesia,

cujus ecclesiae columnae marmoreae adhuc hodie jacent in ambitu majori.

Porro anno Domini 1225., cum Jam ordo Praedicatorum in mundo clarere

incepisset et octo anni a consecratione ordinis transissent et duo a

transitu beati Dominici, dux Venetorum XLVI. Jacobus Teupullus,

patritius Venetus, vir sane Deo et hominibus carus, justitiae amator,

pacis conservator et virorum religiosorum protector, audiens de novo

ordine Praedicatorum, quomodo ex Bononia tamquam ex fonte paradisi

emanaret et ecclesiae agros irrigaret, loca sterilia foecundaret,

tenebrosa illuminaret, misit magnificam legationem ad Potestatem

Bononiensem et ad Praesidentem S. Nicolai, ubi S. Dominicus conventum

instituerat in praefata urbe, petens sibi mitti fratres novi ordinis

pro suae civitatis et domini salute. Missi sunt ergo fratres

Praedicatores Venetias et cum solenni apparatu et ingenti totius populi

devotione recepti, et quia locum nondum habebant, commendati sunt per

ducem et senatum domino venerabili episcopo Castellano, apud quem

manserunt, quousque de loco eis provideretur. Inceperunt autem

ferventissimo zelo praedicare et urbem replebant divino sermone

omniumque tam religiosorum, quam saecularium convertebant ad se

affectum. Unde patres ordinis S. Benedicti a principio nostri ordinis

usque nunc ordini et fratribus affecti singulariter felices se

aestimabant, si fratribus istis mansionem darent. Sponte ergo dederunt

eis conventum et ecclesiam ad S. Johannem et Paulum, resignantes omnia

jura sua Praedicatoribus. Quo facto praefatus dux suis expensis resolvi

fecit omnia aedificia claustri et ecclesiae et conventum novum amplum

et ecclesiam ingentem excitavit, sicut hodie est; jecit etiam

fundamenta in mare et aream illam ampliavit, sicque conventus ille

factus est in ordine famatus usque in posterius, in quo semper ultra

centum sunt fratres et multi doctores. Verum observantia regularis est

ibi tenuis, necdum est reformatus, sed vivunt ibi fratres in quadam

saecularis gloriae pompa, unde festivis diebus Missae officium et

vesperas ac completoria cantant in figurativis cum solemnitate

saeculari; quapropter ad officia illa confluit multitudo juvenum et

dominarum, non tam propter divinum officium, quam propter melodiae et

discantorum auditum. Organa[TR218] duplicata habent et multum

sacristiae ornatum ultra modum. Est etiam in ecclesia (#218 a#) illa

plurium ducum Venetiarum sepultura. Non vidi pretiosiores tumbas et

sepulturas pomposiores, nec Romae summorum pontificum sepulchra possunt

sepulchris ducum Venetorum aequari. Sunt enim tumbae elevatae a terra

murisque immissae, et tota superficies parietis illius vario marmore et

sculpturis auro et argento est decorata et ultra virtutis modum ornata.

In sepulchris illis imagines Christi, B. Virginis, apostolorum et

martyrum et caeterorum, quos quis amat, Sanctorum ponuntur in medio,

tamquam principales, sed per circuitum sunt imagines gentilium,

Saturni, Jani, Jovis, Junonis, Minervae, Martis et Herculis, cum signis

poeticarum fictionum. Ibi vidi in ecclesia nostra juxta ostium in

dextro latere in sepulchro cujusdam ducis pretiosissimo sculptam

Herculis imaginem, in ea forma, qua eum fingunt pugnasse, sed indutum

leonis, quem interfecerat, pelle loco pallii, et congressum habere cum

hydra, immani monstro, cui cum essent septem capita, et uno exciso

septem illi statim renascebantur. Ibi stant pugiles nudis corporibus,

in manibus habentes gladios et hastas, et ad colla suspensa habentes

scuta, et nec loricam nec thoracem, nec galeam, quae sunt verae figurae

idolorum. Ibi pueri nudi et alati, triumphi signa tenentes vel

colluctantes, et multa talia gentilitatis signa inter signa nostrae

redemtionis posita sunt, et simplices putant esse Sanctorum imagines,

et honorem exhibent Herculi, putantes Samsonem, et Veneri, aestimantes

Magdalenam, et sic de aliis. Insculpunt etiam sepulchris monstra marina

et defuncti arma et metra gesta mortui explanantia.

Secundus conventus est ad S. Dominicum, qui fuit constructus anno

Domini 1312 per Marinum, ducem 73. Venetorum, et in ecclesia sepultus

est. Est autem conventus ille parvus quidem in structuris, sed

ordinatissime aedificatus, et hortum amoenissimum habet et latum contra

austrum in mare protensum, et undique aquis cinctus est. Verum anno

Domini 1486 erant fratres nostri in periculo amissionis illius

conventus; dux enim Marcus Barbarigo monasterium S. Antonii, quod

nostro conventui adjacet ad meridiem per intermediam lacunam, de novo

aedificavit, et, ut dicitur, pro hospitio peregrinorum terrae sanctae

officinas ordinavit, cupiens autem amplificare locum, lacunam inter

praedicatorum hortum et Sanctum Antonium arte exhaurire et terram

infundere et hortum facere, ubi jam mare est, decrevit, sicut solitum

est ibi fieri. Sed quia adhuc videbatur insufficiens spatium, de horto

fratrum Praedicatorum mediam partem sibi dari petiit, quod dum fratres

facere recusarent, promisit eis, quod contra plagam orientalem, ubi

mare liberum est et paludes nullo aedificio occupatae, vellet propriis

expensis lacunam exhaurire et exsiccare solum et fundamenta jacere in

tanto spatio, quantum peterent fratres; sed fratres nolebant. Unde dux

et senatus commoti vi fratribus locum eripere conabantur, sed fratres

ut leones se formaliter opposuerunt et consilio et auxilio suorum

fautorum suum locum integrum servaverunt.

Conventus ille est bene reformatus, et fratres ibi magno rigore degunt

sub observantia regulari. In eodem conventu sepultus est primus

confessor sanctae Catharinae de Senis, qui post mortem miraculis

dicitur claruisse (#b#) Vidi in eodem conventu fratrem, qui ab omnibus

sanctus reputatur et nonnullis claruit miraculis. De ejus vultu

innocentia splendet, saepe cum eo conversatus sum cum multo desiderio,

est enim vir valde dulcis conversationis et totus aedificatorius.

Tertius conventus Praedicatorum est S. Petri martyris novus, in Muriano

mari cinctus, de reformatione; hic anno superiori incineratus fuit, sed

jam reaedificatus in pretiosiorem statum.

Porro praeter mendicantes quatuor sunt valde multa monasteria

diversorum ordinum et regularum utriusque sexus, et tot monachi et

moniales ibi degunt, quod numerum eorum non crederem faciliter. Sicut

enim olim Romani ab externis partibus mundi idola tulerunt et in Romam

ducentes eis templa aedificaverunt, et quanto plura idola fuissent

adducta et templa constructa, tanto sanctiorem urbem esse credebant:

sic Venetiani omnes ecclesiae sanctae ordines in suam vocavere urbem,

quam sanctam et fortunatam fieri sentiunt in eorum multiplicatione,

unde hodie augmentant monasteria et ecclesias.

Longe alterius mentis sunt cives nostri in Alemannia, qui aestimant,

civitates depauperari per monasteria et ecclesias, nec admittunt

religiosos, imo loca antiqua, ubi possunt, destruunt et falso dicunt,

se magis per religiosos et clerum gravari, quam per Judaeos. Unde

Judaeis usurariis loca apud se concedunt ad habitandum, quod nullo modo

concederent religiosis personis. Non sic domini Veneti faciunt, qui

nullum Judaeum in tanta urbe sustinent, nullam religionem excludunt,

collapsa monasteria erigunt et nova construunt. Unde anno Domini 1480,

me existente Venetiis, inchoatum fuit monasterium Sanctae Mariae de

miraculis, quod a fundamentis construitur pro monialibus ordinis

sanctae Clarae tam pretiose et sumtuose, quod est mirum videre. Nullus

princeps Alemanniae posset talem structuram exsolvere. Sic autem hoc

monasterium initium habuit. Modus quippe est, quod in omnibus angulis,

ubi arcti sunt vici et curvi, est suspensa una lampas, quae noctibus

accenditur, et ne lumen gratis ardere videatur, ad parietem retro

lampadem ponunt aliquam imaginem beatae Virginis, ut lampas tam ad

honorem beatae Virginis accendatur quam ad commoditatem transeuntium.

Erat autem in uno angulo satis immundo et arcto talis beatae Virginis

imago, de qua fama percrebuit, quod miracula ibi fierent. Unde in brevi

factus fuit tantus concursus ad locum illum et tantae oblationes

apportabantur, quod domus ibi stantes emerent constituti procuratores,

et in loco ecclesiam construxerunt et alios pontes et vicos fecerunt.

Insuper ipsis Graecis dederunt ecclesiam S. Blasii, ut more eorum

officia sua in ea peragerent, quod tamen mihi adeo displicet, ac si

Judaeis synagogam construere indulsissent vel Sarracenis moscheam, cum

Graeci nostris ecclesiis sint infensissimi, ut saepe supra patuit.

Audivi tamen, quod eos expulerunt ab illa ecclesia.

Unde autem tot clerici, tot monachi et moniales, tot religiosi

nutriantur in mari, est bene mirum. Porro legata et testamenta divitum

ecclesias, monasteria aedificant, personas nutriunt, et cottidianae

grandes civium eleemosynae. Nobiles enim et cives de populo honorabili

ab hac vita decedentes decimam pecuniae, in qua fere omnia eorum bona

consistunt, ecclesiis et ecclesiarum ministris derelinquunt, et inde

ditantur monasteria, et cum hoc viventes sunt magni eleemosynarii.

Sed et praeter ecclesias et monasteria sunt in urbe illa scholae

fraternitatum multae et magnae, ubi una schola vel fraternitas habet

sexcentos viros, qui conjurant et leges inter se statuunt ad serviendum

alicui Sancto, ut puta S. Marco vel S. Petro martyri vel beatissimae

Mariae Virgini vel sanctae (#219 a#) Trinitati vel S. Johanni vel S.

cruci, et talis fraternitas denominatur a Sancto, cui se devovit, et

dicitur schola S. Marci, vel schola beatae Virginis, vel sanctae

crucis. Et in his fraternitatibus sunt cives optimi, praecipue in

fraternitate S. Marci, quae potentior et ditior est habetque suam

scholam apud fratres nostros ad S. Johannem et Paulum pretiosissimam,

auro ab intus vestitam, quae anno praeterito exusta fuit usque ad

fundamenta, nunc autem omnia de mari ex integro nova resuscitant cum

solidissimis fundamentis. Sic ergo conjurati in aliquam societatem pro

tempore in scholam conveniunt, in qua cistas, candelas et ornamenta

altarium habent, et ad cyppum vel pyxidem pecunias statutas ponunt et

defectuosos in aliquo secundum tenorem statutorum pecuniaria poena

puniunt; unde contingit, aliquam scholam thesaurum non modicum

congregare, de quo ornamenta sacra suae societatis comparant, lampades

semper ardentes constituunt, sacerdotes conducunt, religiosos nutriunt,

hospitalia solantur, pauperibus subveniunt, captivos propter debita de

carceribus eripiunt, servos emtitios redimunt et libertati restituunt,

puellis pauperibus viros dant et dotant (eas), masculos orphanos ad

mechanicas artes addiscendas ponunt et ad similia pietatis opera

thesauros illos expendunt. Habent insuper in scholis illis habitus

multos albos, quasi ad modum Carthusiensium, et in communibus

processionibus simul bini et bini incedunt in habitibus istis sicut

monachi. Nonnullae fraternitates habent habitum ita formatum, ut facies

sit velata et per duo foramina habeant visum, et retro dorsum sit

denudatum, et circumeuntes quilibet habet flagellum et se ipsum

verberat, ad quemlibet passum se percutiens, nec possunt videri, qui

sint, cum facie velata incedant. Unde vidi nonnullos se sic dure

verberantes, ut vulneribus sanguis efflueret. Multa alia possem dicere

de religione Venetorum, quae omitto.

Reliquiae.

Sextum, quod valde magnificat urbem Venetianam est multitudo sanctarum

reliquiarum. Ex quo enim facti sunt potentes terra et mari, omnia

Sanctorum corpora, quae habere poterant, in suam transtulerunt urbem,

sicut corpus S. Marci evangelistae de Alexandria tulerunt, et in suam

ecclesiam locaverunt, sicut supra dictum est Fol. 206. In ecclesia S.

Georii, ex opposito S. Marci, est brachium sinistrum ejusdem martyris,

et capita sanctorum Cosmae et Damiani, et caput beati Jacobi majoris

apostoli, et sancti Felicis in punicis, et plura alia etc.

In ecclesia Sanctorum Simonis et Judae est caput S. Simonis et brachium

S. Judae apostolorum. In ecclesia S. Luciae virginis est corpus ejusdem

virginis integrum. In ecclesia S. Julianae est corpus S. Pauli primi

eremitae. In insula S. Helenae est corpus integrum ejusdem reginae, et

pars S. crucis, pollex Constantini imperatoris et pectorale os S.

Mariae Magdalenae. In monasterio Acrusecherii dicto est corpus S.

Barbarae et os crucis S. Christophori valde magnum, et caput Gregorii

Nazianzeni, et tibia cum pede S. Martini. In Murano sunt in ecclesia

parochiali circiter centum corpuscula sanctorum innocentum. In

Torrecello est corpus sanctae Christinae virginis. Ad sanctum Zachariam

est corpus S. Zachariae, patris S. Johannis Baptistae integrum, aperto

ore jacens, et corpus beati Gregorii Nazianzeni et corpus S. Theodori

confessoris et corpora sanctorum martyrum Marci Achillei et Pancratii

martyrum (#b#), et corpus S. Sabinae virginis. Hoc monasterium cum

ecclesia aedificavit Angelus, XI dux Venetorum, et tantis reliquiis

dotavit anno Domini 792. Ad S. Crucem est corpus S. Episcopi

Alexandrini, qui psalmum fecit: Quicumque vult etc. Ad alium S. Georium

est pars spongiae, de qua Christus fel et acetum accepit, et corpus

cujusdam ducis Venetorum, quod sanctum dicunt. Ad S. Nicolaum Alliu est

una de sex hydriis de Cana Galilaeae, et corpus S. Nicolai, non illius,

de quo ecclesia festivat sexto Decembris, sed alterius; et corpus S.

Theodori, et baculus pastoralis S. Nicolai magni, et tibia cum pede S.

Mariae Aegyptiacae, et brachium cum manu S. Porphyrii martyris,

conversi per S. Catharinam. Ad S. Dominicum est pes integer S.

Catharinae de Senis, et plures aliae reliquiae. Ad Apostolos est corpus

S. Marinae virginis, de qua in vitis patrum mentio fit. In ecclesia

Sanctorum Johannis et Pauli sunt eorundem Sanctorum reliquiae, et S.

Petri martyris, et plures aliae. In ecclesia Castellana sunt multa

particulares reliquiae et indulgentiae speciales per totam

quadragesimam. Ad S. Andream, ubi sunt Carthusienses in insigni

monasterio, cujus simile vix vidi, sunt reliquiae S. Andreae apostoli

et sancti Laurentii. Ad S. Danielem est corpus S. Johannis martyris. Ad

S. Mariam Virginem est corpus S. Sabbae Abbatis, et multae aliae. Ad

sanctum Cantionum est corpus S. Maximi episcopi. Ad S. Jeremiam est

corpus S. Magni, primi Venetorum episcopi. Ad corpus Christi, ubi est

egregium monasterium monialium ordinis nostri, est caro Christi

miraculosa, et plura alia. Ad S. Marcum est corpus S. Isidori. Praeter

haec alia multa sunt hinc inde per ecclesias.

Thesaurus.

Septimum, quod venustat Venetiarum urbem, est praedicto annexum,

thesaurorum multorum pretiositas. Quantus ibi thesaurus sit in auro,

argento et lapidibus pretiosis in omnibus ecclesiis et monasteriis, in

thecis, sarcophagis, monstrantiis, reliquiariis, crucibus, imaginibus

et similibus, partim videtur in processionibus cum stupore et

admiratione. Quantus in calicibus et Missae paramentis cottidie

cernitur. Apud S. Marcum in quadam testudine est thesaurus Venetorum,

summa cum diligentia reclusus; in sacristia vero est thesaurus, qui

certis festivitatibus profertur. Ibi vidi XII coronas et XII pectoralia

de auro probatissimo, ornata margaritis, sapphiris et smaragdis

aliisque gemmis. Ibi vidi sex aureas cruces, gemmis incomparabilibus

ornatas, quae non sunt parvae. Ibi est capellum, quasi birretum, quo

quilibet dux Venetorum singulari privilegio coronatur, et est pretii

inaestimabilis. Ibi sunt duo candelabra aurea magna, quibus inserti

sunt lapides pretiosi. Ibi est cornu unum unicornis pretiosissimum, et

multa alia. Sed et dux ipse thesaurum habet, quem ostendunt pro tempore

camerarii ejus, de vasis ultra aestimationem pretiosis.

Abundantia omnium rerum.

Octavum, quod Venetias nobilitat, est omnium rerum abundantia, quae ad

vitam humanam spectant. Cum enim non sint ibi agri nec campi nec silvae

nec montes nec valles nec vineae nec pascua pro bestiis nec currus nec

bigae, nihilominus tamen tanta est ibi copia omnium desiderabilium pro

ventris voluptate, sicut numquam vidi in aliqua civitate. Non est ibi

rerum mensura, quae omni hora advehuntur, et omne forum repletum rebus.

Sunt autem multae plateae et fori lati, in quibus semper est concursus,

ac si essent (#220 a#) nundinae annuales. Nec est ibi forum

hebdomadale, sed cottidianum. De magnis taceo et de minimo dico, quod

in foro S. Marci est tanta copia olerum ad salutucium duntaxat, quod

mirabile est videre, ubi crescat aut quis consumat. Sic de piscibus,

avibus, carnibus, fructibus et caeteris, quae omnia indefectibiliter

semper venalia reperiuntur paene in omnibus vicis et plateis,

singulariter tamen apud S. Marcum et in ponte et platea Rivoalti. Omnia

autem Veneti nummo comparant, etiam potum aquae. Licet enim cisternae

multae sint ibi, non tamen sufficit aqua pluvialis pro potu tantae

multitudinis. Ideo communiter sunt putei clausi seris, et si non sunt,

statim evacuantur, nam tot pauperes ibi hauriunt, ac si esset vinum

commune. Aqua dulcis in magnis navibus quasi repletis in Brenta fluvio

in Venetias ducitur et venditur. Emtam autem aquam dimittunt de navibus

currere in curiam emtoris, et terrae immersa recolligitur in cisternam,

in qua et sub terra distillat et colatur. Magnam pecuniam Veneti per

annum solvunt pro aqua, quamvis sint in medio aquarum, quae tamen nec

ad potum nec ad loturam utiles sunt.

Merces.

Nonum, nominatam reddens urbem Venetiarum, est inductio et eductio

mercimoniarum continua. Est enim ibi portus maris solemnissimus, in

quem advehuntur omnia bona orientis et occidentis; ex quo bona orientis

transfundunt in occidentem et occidentis in orientem. Mirum est videre

multitudinem navium onerariarum continue intrantium et exeuntium.

Mercatores Germaniae habent ibi domum, quam nominant fonticum, quae est

dupla cum curia duplici multarum cellarum et habitaculorum, in quibus

mercatores suas res et se servant. Ex hoc fontico tantae merces

emittuntur in Alemanniam, quod nemo credit. Nam de publicis mercibus

egredientibus recipiunt Veneti per annum ultra XX millia ducatorum pro

telonio, demtis privatis minutis et furtivis mercibus, quae noctibus

educuntur vel aliis rebus ignobilioribus commiscentur. Festa nundinarum

per octavas ascensionis Domini durant, in quibus indicibilia videntur

Venetiis. Sunt ibi semper mercatores de omni natione, quae sub coelo

est, fidelium et infidelium, et omnium mundi rerum tractatur ibi

negotiatio, et omnia ibi venduntur et emuntur, demto quod ibi forum

hominum venalium non habetur, quamvis olim grande ibi forum hominum

fuerit, sed Zacharias papa sub poena anathematis illam negotiationem

ibi fieri prohibuit anno Domini 747. Quamvis autem ibi hominum forum

non habeatur, in aliis tamen regionibus homines emunt, ita, quod tota

civitas est plena emtitiis servis et ancillis, unde credo, quod praeter

Sclavos ibi sint tria millia Aethiopum et Tartarorum emtitii. Vide de

hominum foro supra Fol. 121 a. Dicunt etiam vulgares, quod tamen ab

expertis non audivi, quod Venetiis sit locus subterraneus, nulli

hominum notus, nisi paucissimis rempublicam gubernantibus, in quo

resideant fabri, qui arte sciant segregare aurum a cupro, et uno mortuo

intruditur alius, et isti tam divites faciunt Venetiarum mercatores.

Quid de facto sit, nescio.

Spectacula multa.

Decimum commendabile Venetiarum est solemnis et pomposa celebratio

spectaculorum. Nam in festo S. Marci tanta solennitas est in tota urbe

et tot exponuntur in diversis locis monstra in pategis negotiatorum,

quod homo videns stupore miratur. Singulariter tamen in die ascensionis

Domini ad maris benedictionem et desponsationem spectabili celebritate

procedunt, habent enim grandem navem, depictam auro et coloribus, quam

vulgo Buzatorium nominant, quae aestimo latine Bucephala dicitur ab

equo Alexandri Magni, qui tam insignis et dilectus Alexandro erat, ut

in loco, ubi mortuus fuerat, civitatem ingentem aedificari mandaret,

quam Bucephalam in sui equi honorem nominavit, ut habetur in legenda

Alexandri M. et in Speculo Historiar. L. V. C. 49. Verum M. Anton.

Sabellicus illam navem ducalem nominat Bucentaurum, per excellentiam ad

Centauros. Hanc Bucephalam adscendit praefato die dux et senatus cum

patriarcha, episcopis et omni clero, et concomitantibus multis valde

navibus procedunt ad mare solenni spectaculo, ut etiam dictum est P. I.

Fol. 37. sub VIII. die Maji, et per totas octavas ascensionis (#b#)

sunt feriae nundinarum, quae cum cottidianis peraguntur spectaculis, et

quamquam monstruosa tunc videntur et exercentur in omnibus totius urbis

vicis et plateis.

Similiter et in die corporis Christi et in receptione principum et

legatorum mira videntur et in adventu classium et capitaneorum

exercitus eorum et in pace facta et in confoederatione cupita inita et

firmata dies gaudiorum constituunt, in quibus continue campanas pulsant

et de sero ignes in turribus accendunt. De die in navibus ad mare

exeunt cum omni genere musicorum et cum bombardis et vela vetusta

incendunt in navibus, et ita mira faciunt in solemnibus. De hoc vide in

P. I. de diebus supra dictis.

Porro ad illa festa procedunt dominae Venetianae cum tanto fastu, pompa

et ornatu, quod non videntur Christianorum uxores, sed Trojanorum, et

ipsius Helenae et Veneris sodales.

Maturitas consulum.

Undecimo plurimum magnificat urbem hanc senatus maturitas et prudentia,

qui omnia pacifice gubernant et de pace et tranquillitate suae

communitatis cottidie tractant, secundum illud sapientis: ubi multa

consilia, ibi multa salus. De his superius patuit.

Diaetae et capitula.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium · 第 21 / 57 题