continens finem peregrinationis totius et
terminum laborum et sequentia.
Januarius felix primus anni mensis diem felicem nobis attulit, sed
ventus contrarius mansit et inquieta flavit borea; ut autem sol ortus
est, dominus Johannes et ego accepto missali ad littus navigavimus et
ascenso monte in ecclesiam fratrum tertiae regulae sancti Francisci, de
quo supra dixi, transivimus et ad celebrandum Missas nos disposuimus.
Multi autem de navibus venerunt galeotae pauperes, de zentilomis vero
et gubernatoribus nullus comparuit; multi autem utriusque sexus
Dalmatae in ecclesia affuerunt Missis nostris. Verum nobis Missas
legentibus Dalmatae murmuraverunt pro eo, quod in lingua eis non
intelligibili legeramus, consueverunt enim Missas in vernacula audire
et putabant male actum, quod in eorum ecclesia in alia lingua legeretur
Missa, quam in Sclavonica. Magnum autem desiderium habui, ut finitis
Missis navigarem in Sebenicum ad videndum nostrum conventum et patres,
fratres et libros, sed ausus non eram, quia horam nescivi classis
recessus, timebamus enim, quod sub Missa recederent. Statim ergo, ut
officium complevimus, in nostram galeam navigavimus; erat autem die
illo magnum in galea gaudium propter novum annum, et in tota classe
tubis canebant et fistulis, quod ante diem inceperant, comedebant et
bibebant, clamabant et saltabant, et plurimi post prandium ad littus
navigabant et in monte ignem incendebant et in multis superstitiones
antiquorum repraesentabant, qui in illo die Janum honorabant. Nam
Janus, pater et deorum dominus cognominatus, vir utique perhumanus,
bonus et summus hospitalitatis cultor, qui etiam Saturnum de Creta
pulsum a Jove suscepit, et fuit ante Domini adventum 1560 annis ex
orientalibus partibus veniens primusque in Italia regnavit et Janiculum
haud procul a Roma condidit. Hunc opinio hominum inter deos retulit,
quem posteritas interpretata ipsum quasi mundi aut coeli aut anni sive
mensium Januam appellavit, cui Januarium mensem dedicaverunt eo, quod
mensis ipse principium et anni finem respiciat, unde et bifrontem eum
depingebant, cujus idolum hodie scio in quadam ecclesia esse positum,
duplicem frontem habens in uno capite, scilicet faciem senis et
tristis, et faciem juvenis et alacris. In hieme ergo vertunt vultum
tristem ad populum, in aestate vultum laetum.
(#b#) Ob honorem ergo Jani multa ab antiquis fiebant, quae hodie sua
vestigia habent apud plures. Unde prohibet ecclesia sub anathemate,
quod hoc die propter novum annum nihil novi fiat ritu paganorum, ut
habetur 26. qu. 7. c. Si quis etc. Et sanctus Augustinus in sermone
Calendas Januarii invehit dure contra Christianos, qui diem illum in
ludis celebrant et strenas dant.
Secunda die fuit facta tranquillitas in mari magna, et ideo soluta
classe eam remis extra traxerant portum maximis laboribus usque maris
latitudinem, modicus autem venit ventus, qui nos de Sebenniticis
rupibus tulit, sed non duravit, post duas enim horas contrarius
surrexit ventus, qui contra Apuliam nos ducere potuisset, sed
subtractis ei velis contra montana Dalmatiae rostrum vertimus. A longe
autem vidimus super collem signum securi portus et ad signum
tetendimus, et montana ingressi per angustum districtum in portum
delicabilem venimus, quem nominabant Larmolum, et ibi naves
stabilivimus. Vix locum desertum ita delectabilem vidi sicut illum, nam
mare ibi fuit profundum et parietibus altissimis rupium conclusum sicut
piscina, demto angusto exitu, per quem aquae de mari intrabant et
naves, et ita ordinata fuit interior mansio et rotunda, ac si ars
humana lacunam ibi constituisset, et multo melius naturae conditor
composuit istum portum; altissimis enim rupium parietibus cinxit locum,
ita tamen, quod ascensus graduatus ex natura sursum erat usque ad
cacumen promontoriorum, et mirum fuit videre tam ingentia saxa, quasi
ad ascendendum ordinata per manus, utique summi opificis nutu cuncta
ordinantis, insufficientes enim essent omnium hominum manus et
defectiva ars ad apponendum tam grandem molem hoc ordine. Ideo antiqui
Deum ignorantes artificem rerum quibusdam Titanibus et Gigantibus
attribuebant talia immania opera. Allectus ergo loci dispositione
mirabili rogavi dominum Johannem socium, ascendere mecum in
promontorium, in cujus summitate stabat signum; qui cum difficultaret
assignans promontorii celsitudinem, dixi ei cum jocunditate: et si
altum est promontorium, tamen ecce ascensus gradatus et optime
ordinatus; ut (ad) quid etiam Dominus hunc ordinasset ascensum, nisi
adscendere quis voluisset? non pigris aut stultis hominibus hunc fecit
ascensum, sed ammirativis et congrescitivis eum paravit, et quis scit,
si forte superius sit aliquid pretiosum vel mirabile, quo viri fideles
delectentur. Bis et similibus verbis incitatus vir venerabilis
descendit mecum in barcam, et educti per rupes ascendimus scandentes
sicut caprae usque in celsum cacumen. Horribilis quidem fuit ascensus,
sed securus, nec poterat homo retrorsum cadere, etiam vertiginosus,
quamvis formidandum praecipitium videretur adscendenti esse. Cum ergo
in summitatem venissemus, invenimus ibi altum acervum lapidum et super
eum grandem crucem ligneam in signum portus. Sunt enim in locis
portuosis sic signa locata, ut dum navigantes tempestas acceperit,
possint videre, ad quae littora sine periculo confugere debeant.
Adorata autem cruce ascendimus super acervum et circumspicere incepimus
(#201 a#) ad mundi plagas, contra Orientem enim habuimus Illyricum,
contra meridiem vero Siciliam et Apuliam, contra aquilonem Pannoniam,
Ungariam, et ibi ostendit mihi dominus Johannes montes et terminos
Ungariae et quomodo ab illo loco per Sebenicum trita via venitur usque
in Transsilvaniam; sed quia Turci occupant jam loca media, non patet
amplius via Christianis brevis in Ungariam, sed per longas circuitiones
intrare necesse est. Dum autem verteremus nos contra occidentem,
conjectis oculis ad longius vidi et ex corde gavisus sum, apparebant
enim nobis cani montium vertices se tenui quadam ostentatione
manifestantes, quos ut vidi, optime novi esse Alpes nostras Penninas,
Rhaeticas et Julianas, quae terminum maris constituunt et Italiam ab
Alemannia dividunt. O quam laetabar animo Alemanniam meam videre! Olim
quidem prudentia, potentia, divitiis exilem, nunc autem claris operibus
non tantum aequalem, sed loquacem superare Graeciam, superbam
antecedere Italiam et contentiosam premere Franciam. Quam verum est
illud poeticum: Dulce natale solum, quod immemores non sinit esse sui!
Et potui dicere:
Saepe peregrinas evagans transmissus in oras,
Regrediens patriae moenia jam video.
Dulcis ave natalis humus, tu Suevia felix,
Inclita urbs tu Ulma, nobile palladium.
Ad socium autem meum dixi: ecce, domine Johannes, limen patriae et
terrae meae nunc video, nam montes istos, quos hic in mari cernimus,
fratres mei in conventu Ulmensi per fenestras dormitorii intuentur et
sereno aëre cottidie vident. Iste est thesaurus, quem ambo in hoc monte
invenimus, scilicet aspectum terminorum terrarum nostrarum, quam dulcis
autem sit intuitus proprii soli et memoria, vide supra Fol. 48 et Fol.
112. Igitur cum ad horam in promontorio fuissemus, ab alia parte, ubi
terra continens est, descendimus per petras et frutices et in villam
Muters dictam venimus, et plena erat galeotis de navibus, qui omne
vinum et omnem panem et omnes gallinas et omnia ova, et fructus
emerant, nec frustum panis poteramus nos invenire. In capellam autem,
quae in villa est, transivimus et fusa oratione in galeam reversi sumus
die advesperascente.
Tertia die, quae est octava sancti Johannis evangelistae, mutato aëre
in melius, naves extra portum illum educebantur, et dum in latum maris
venissemus, subito terribilis affuit flatus, cui subtraxerunt vela, et
statim cessavit, et restitutis velis cursu veloci ad Jadram, civitatem
veterem Dalmatiae destructam venimus; fuerat enim quondam regis
Ungariae eique se opposuerat, rex autem dissimulavit usque ad festum S.
Simeonis senis, in quo omnis populus a minimo usque ad maximum cum
cruce extra civitatem consueverat procedere ad ecclesiam praedicti
Sancti in ejus festo, quod est die 8. Octobris. Cunctis ergo in
ecclesia extra manentibus suam urbem rex cum suis intravit et super eam
irruit, inventos occidit, domos exussit, muros destruxit et abiit.
Jadrenses autem derelicto loco exustae civitatis aedificaverunt novam
civitatem juxta ecclesiam S. Simeonis minutam et pulchram super littus
maris.
De illa ergo veteri Jadra ad novam navigavimus, et portum ejus ingressi
naves stabilivimus. Educi ergo nos fecimus in barcis extra ad littus et
ingressi urbem ibat unusquisque quo volebat (#b#), vel ad tabernas, vel
ad ecclesias; ego vero ingressus conventum fratrum nostrorum
praesentabam me Priori, petens, si diutius nos ibi manere contingeret,
quod ingressum et egressum meum non aegre ferre vellet. Ibi primo
percepi a fratribus obitum magistri ordinis, fratris Salvi de Panormo.
Die advesperascente regressi sumus in galeas.
Quarta die, quae est dominica in octava innocentum s. ante Epiphaniam,
non fuit tempus navigationi aptum, et ingressi sumus in civitatem ad
divina officia; ideo intravi ego conventum Praedicatorum et ibi divinis
adstiti et cum fratribus pransus fui. Post prandium autem convenimus
nos peregrini et civitatem circumivimus, ipsam videntes, et omnes
ecclesias visitavimus reliquias et indulgentias venerantes.
Est enim Jadra Dalmatiae civitas ad regnum pertinens Hungariae, quae a
Venetis capta et possessa multis vicibus eis rebellavit, et tandem ex
integro in eorum potestatem est redacta. In ea civitate sunt multae
antiquissimae columnae marmoreae magnae in virorum aliquorum insignium
memoriam, multae etiam fornices et arces triumphales Romanorum victorum
signa ibi sunt, quo potuimus intelligere, terrae principes ibi
habitasse. Marmoreas etiam tabulas cum sculptis scutis et imaginibus et
latinis scripturis ibi per loca in antiquis muris vidimus. Ibi est
ecclesia S. Simeonis senis, qui in faciem Domini: Nunc dimittis,
cecinit et puero Jesu matrique ejus benedixit, Lucae II. Est autem
ecclesia pretiosa de perpetua fabrica, quia valde artificiose de
sculptis et politis lapidibus fabricatur. Ad sinistrum latus chori est
capella, in qua est tumulus pretiosus cum tumba corporis S. Simeonis,
ferreis cancellis obfirmatus. Hanc tumbam nobis canonici aperuerunt, et
corpus sacrum vidimus, foramina oculorum, aurium et oris bombyce erant
obstructa. Dicunt autem, linguam in ore adhuc recentem esse nec
tabefactam aut corruptam. Legi in quodam peregrinali, quod peregrinus
affirmat, se linguam vidisse carneam et recentem; sed nos non sumus tam
prope admissi ad experiendum hoc. Est etiam ibi ecclesia sanctae
Anastasiae martyris et in ea corpus ejus, quod etiam vidimus. Similiter
et corpus S. Donati. Praeter illas sunt adhuc plures ecclesiae et
capellae vel Latinorum, vel Glaborum, et nulla Graecorum. Vidimus etiam
S. Joëlis prophetae caput.
Praesul ejus civitatis est archiepiscopus dominus Jadrensis. Minores et
Praedicatores habent ibi conventus pulchros, et vulgus loquitur lingua
sclavonica.
Post visitationem ecclesiarum quidam in naves remigaverunt, alii in
hospitiis manserunt, ego conventum nostrum intravi, ut in eo coenarem
et pernoctarem, sed dum sederemus in coena, audivi tubam nos in naves
invitantem et derelictis omnibus in tenebris cucurri ad civitatis
portam eamque jam clausam reperi. Accurrerunt una mecum multi alii, et
aperta fuit nobis alia parva porta, per quam exivimus et in naves
navigavimus.
Quinta die, quae est vigilia Epiphaniae, stabant gubernatores
triremium, ventorum afflatum exspectantes, conticuerant enim cuncti
venti, stabam et ego cum eis, quia, si non illico solveretur classis,
volebam reingredi civitatem et celebrare. Non autem potui notare, an
classis solvenda esset vel non. Descendi ergo in barcam et remigavi in
urbem et celebravi ad Praedicatores. Post missam descendi ad mare, et
ecce, soluta classis ferebatur a portu et velis inflatis ventum
sequebatur, navis autem mea omnes praecedebat et a longe per mare (#202
a#) volabat. Quod ut vidi expavi et aperiens bursam marcellum in barcam
unam projeci et in eam saltavi, significans me esse de classe et de
galea capitanei Alexandrini, non enim cum barcario scivi loqui, quia
Sclavus erat, et signis cum eo conferebam. Navigavimus ergo post
classem cum possibili festinantia et unam galeam attigimus, quae nondum
vento vela dederat, galea vero mea continue remotior fiebat, nec
possibile fuit eam attingere cum barca. Jussi ergo barcarium me in
galeam proximam ducere, quae cujus esset ignoravi, et quis in ea esset
nescivi. Ascendi ergo de barca per galeae gradus sursum et ad locum
pauperum, qui non habent proprias cumbas, transivi in proram et
diffortunium meum galeotis illis recitavi, quomodo non negligentia, sed
propter Missam me tardare contigisset, rogans eos mecum habere
patientiam usque in proximum portum. Allocutus etiam fui baronem galeae
et scriptorem, petens eos, ut misererentur mei pauperis, et omnes
benevolos inveni, quamquam eos non noscerem, nec ipsi me. Dato ergo
velo ventis sulcantes mare fortiter praecedentes galeas secuti sumus.
Cum ergo hora prandii adesset, sedi mecum cogitans, quid ego facturus
essem, et dum sic sederem, vidi unum militem peregrinum de secunda
societate, dominum Caspar de Bulach, ascendere de cellula prorae, ut
cibos de coquina portaret. Hoc videns plurimum laetificatus fui et post
eum clamavi teutonicis verbis vocans eum nomine suo, qui me respiciens
obstupuit prae ammiratione et descendit ad cumbas dominorum militum et
baronum, Ferdinandi de Werna et domini Maximiliani de Rappenstein,
dicens eis meam praesentiam in navi; statim autem audientes ascenderunt
et audita causa mea introduxerunt in stantiam suam et cumbam pro
dormitione assignarunt, et ita colloquebamur illo die de multis, quia
valde conversativi et honestae conversationis erant barones et milites
secundae societatis, et dicebant mihi, quod dudum optaverunt, ut per
aliquos dies cum eis manere possem in navi. Dum autem sol occidentem
peteret, irruit tempestuosus ventus, et multas anxietates nos (nobis)
illa nocte tulit, ut patebit.
Sexto die, qui est Epiphaniae Domini, per noctem praecedentem
tempestuosum habuimus ventum, prosperum tamen, quia ducebamur intento
itinere. Circa medium autem noctis incidimus in angustias Corneri; est
enim civitas quaedam in littore sita, Corinium dicta, a qua mare
Cornerum dicitur, vel a sua saevitia, quia saevissimum ibi est, et
periculosissima navigatio, ibi enim mare velocissimo cursu contra
Anchonam et portum S. Petri tendit, et si quando gubernatores non sunt
circumspecti, navis rapitur et cum maximo periculo extra sinum in aliam
partem contra Romam projicitur, sicut saepe factum esse ante nos et
post nos audivi. Verum jam singulariter cavebant nautae, quod naves non
tollerentur in oppositum littus, quia absque hoc, quod in periculo
fuissemus maris, hostium in manus devenissemus: fere enim tota quasi
Italia contra Venetos tunc erat commota et ad debellandum parata.
Interea ventus invaluit et mare fremuit in tantum, quod vela
tempestatum grandium apponere coacti (#b#) fuerunt; commune enim velum
dilacerassent venti, aquae autem navem continue operiebant et ad nos
incidebant, vela etiam deposita et funes in cellulam nostram
trajiciebant, quae tamen strictissima erat, et compressi sedimus per
totam noctem in angustiis, et quamvis bene inclusi essemus, per
insuspecta tamen loca copiosa aqua influxit, madidique atque compressi
sedimus. Gratus autem fui Domino Deo, quod illos dominos reperi, quia
si ad eorum cumbas receptus non fuissem, per totam illam noctem in
aquis fuissem, et omnes fluctus super me inducti fuissent, sicut sunt
omnes in superioribus manentes. Verum tempestas illa fuit delectabilis,
nec erat in classe, qui ea carere voluisset, quia itinere nostro
repentino volatu proficiscebamur, eadem enim nocte usque in Histriam
rejecti sumus, nam in solis ortu vidimus Polam, Histriae vetustissimam
urbem, et ejus portui non longe aberamus. Gavisi autem sumus, nos in
regionem venisse nobis ex nomine non ignotam, nam Danubius etiam
fluvius terrae nostrae orientem petens, quam cito Illyricum tangit,
nomen nobis notum amittit et Hister sive Ysterus vocatur, et inde
Histria regio. Quidam dicunt, quod brachium quoddam a se emittit
Danubius contra mare Adriaticum, et illud Hister vocatur et regioni
nomen partitur. Hoc brachium quamvis non sit navigabile, tamen Jason
adepto aureo vellere ex Colchis per illud brachium navigio penetravit
usque in mare Adriaticum. In locis tamen, ubi omnino navigare non fuit
possibile, navem humeris impositam portaverunt fortissimi illi
Argonautae. Verum antiquiores Argonautarum navigationem multo amplius
extenderunt, ut patet supra. Insuper moderni dicunt, Polam civitatem a
Colchidis incolis esse aedificatam, alio tamen, nescio quo, nomine
vocatam. Pola autem hoc nomen illo casu adepta est. Quidam enim
Graecorum rex, dum a Graecia usque ad Polam omnia vastasset et in
obsidione Polae diu laborasset et multum populum amisisset, tandem
taedio fractus dixit: Pola, id est, sufficit, in lingua Graeca, et ita
recessit nomen civitati derelinquens.
De hac civitate Pola fuerunt, ut fertur, illi duo impiissimi et
crudelissimi tyranni, Diocletianus et Maximianus, de quorum assumtione
ad imperium talis fertur historia. Erant hi duo immanium corporum
rustici et socii, concives Polenses, agriculturae dediti et non nisi
ruralibus vacantes; ideo Martinus in Chronica, quod Diocletianus sit
obscure natus et Diocletianus Dalmateus dictus. Quamvis alii dicant eum
cujusdam scribae filium. De quo non curo; ad historiam inceptam
progredior, quae habetur in Chronica Hermanni. Cum imperator Carus
functus vita fuisset, concordare Senatus populusque Romanus non
potuerunt de imperatore eligendo, unde oraculum Apollinis statuerunt
consulendum. Sacerdotes autem tale Senatui responsum dederunt ex
Apolline, ut nuntios per regiones mitterent et illum ad imperium
assumerent, quem residentem ad ferream mensam comedentem, et speciosam
virginem sibi servientem, et canem observantem invenirent. Multis ergo
nuntiis emissis aliqui in Dalmatiam venerunt, quaerentes suum
imperatorem in signis, cum ferrea mensa, virgine et cane. Campum ergo
Polae cum pertransirent et de via dubitarent, viderunt rusticum in agro
arantem et de via declinantes ad ipsum interrogandum iverunt. Eis autem
cum rustico conferentibus venit filia ejus juvencula, portans sibi
alveolo (#203 a#) pulmentum intrito pane, rusticus vero everso aratro
super vomerem cibum allatum posuit et comedit sedens in terra.
Recordati autem nuntii de oraculo ad invicem dixerunt: ecce, mensa
ferrea, juvencula et canis, profecto imperator ille est Romani imperii.
Erant autem nuntii illi viri potentes, prudentes et nobiles, armati in
equis sedentes, et a rustico declinaverant paululum, consulentes sibi
invicem, et accedentes interrogabant ejus nomen et ipse, Diocletianus,
inquit, vocor. Cui dixerunt: surge et proficiscere nobiscum Romam, quia
oraculo deorum imperator mundi factus es. Quibus respondit: difficulter
credo, nec vobiscum proficiscar, nisi jam in continenti jussis meis
obtemperaveritis. Quibus promittentibus interrogavit, quis inter eos
nobilior haberetur? Quo astante dixit: ut videam, inquit, me non deludi
a vobis, hunc jugulate. Si feceritis, bene; si non, me delusum agnosco.
Amaro ergo animo interfecerunt ducem illum servi. Quo facto, iterum de
nobiliori quaesivit et interfici eum mandavit. Et tertia vice fecit
similiter et post hoc surrexit et Romam perrexit imperatorque est
declaratus. Non multo post infirmatus fuit graviter Diocletianus, ad
quem visitandum venit Maximianus, rusticus socius suus; dicens ei, quid
mihi daturus esses, si te sanarem? Respondit: dimidietatem totius
mundi. Accepit autem Maximianus eum in curam, et nihil illi dabat nisi
cibum et potum rusticalem, quo ante imperium usus fuerat, sicque
sanavit eum, propter quod recepit eum in consortium imperii, occidentem
illi tribuens, ipse autem orientem gubernavit anno Domini 286, et erant
strenuissimi bellatores et saevissimi omnium Christianorum persecutores
omnibus suis diebus, unde in tribus diebus XXII millia Christianorum
sunt occisa propter fidem ab eis.
Diocletianus primus violavit imperatorum humilitatem et vestibus ac
calceamentis gemmas inseruit. Alibi legi, quod nuntiis ad se
venientibus praecepit jugulare superiorem et omnium inferiorem ambos,
et secunda vice iterum duos, et tertia similiter.
Polam ergo postergavimus et cum bono vento navigantes a longe Rubinam
civitatem vidimus, in cujus aspectu novo laetitiae jubilo affecti
sumus, quia erat primus portus, quem apprehendimus in exitu nostro de
Venetiis, ut patet supra P. I. Fol. 58. In meridie mutatus est ventus,
et rostra classis in portum Rubinae civitatis convertimus, de quo bene
fui contentus, ut in navem meam et cumbam propriam revenirem, nemo enim
in nostra navi sciebat, me esse in classe, sed putabant, me Jadrae
mansisse, vel aliquod diffortunium passum fuisse, vel periisse. Nescio
autem quo casu accidit, quod galea, in qua eram, quamvis ultima de
portu Jadrino educta fuerit, in tempestate tamen projecta ante cunctas
galeas prima in portu Rubino fuit. Quam statim autem in portum venimus,
ante introductionem aliarum navium, cum nobilibus peregrinis scaphis ad
terram ducti in civitatem ascendimus ad vesperas, quae actu pulsabantur
in ecclesia S. Euphemiae; nobis in choro stantibus venit patronus
galeae meae cum dominis et peregrinis sociis meis, et videntes me quasi
monstrum inspexerunt, mirantes, cum quo venissem, et congratulabantur
mihi de fortuna mea. Post vesperas videns ecclesiae praepositus
ecclesiam esse repletam hominibus, reseravit tumbam beatae virginis
Euphemiae, in qua corpus ejus quiescit, et ibi deosculati sumus sanctas
(#b#) martyris reliquias. Legi etiam ibi in libro chori pulchram
historiam, quomodo miraculose de Chalcedonia, ubi fuit martyrizata,
fuit huc translata. Chalcedonia est urbs in Asia minori, in littore
Bassori pelagi sita, ex opposito Constantinopolis, sicut superius Fol.
176 dictum est, in qua Euphemia filia Senatoris sub Diocletiana
persecutione a Prisco consule martyrium mirabili agone consummavit
superatis inauditis poenis, ut habetur in ejus Legenda. Eam itaque
mortuam Christiani cum honore sepelierunt, construentes ei ecclesiam
supra petram, quae de littore in mare prominebat, et aqua sub ipsa
petra in terrae viscera intrabat, meritis enim beatae martyris in brevi
tota Chalcedonia ad fidem fuit conversa, et magna devotione corpus
virginis venerabatur, eique tumbam grandem valde, quasi domunculam,
fabricaverunt de candido marmore. Post temporum autem decursum
tepescente Chalcedonensium devotione negligentius se habuere ad ejus
sepulchrum, et jam nec lampades nec aliquem ornatum et honorem sibi
exhibuere. Quod virgo beata non ferens ab hoc loco recessum a Deo
impetravit, nam nocte quadam facta est in mari tam horribilis
tempestas, ut Chalcedonenses non nisi suae civitatis et suum interitum
adesse lamentarentur. In hac tempestate crepuit et scissa est petra,
super quam beatae Euphemiae stabat tumba, et per ipsam scissuram tumba
cum corpore dilapsa est in mare, sed nequaquam mersa: quin imo sicut
lignea navicula super undas natavit et a fluctibus importune pulsa
eadem nocte in ea tempestate per maxima maris spatia est de Asia in
Europam delata, a mari Aegeo per Hellespontum in mare Adriaticum et
Histriam Dalmatiae translata et in hiatu petrae sub civitate Rubina
injecta, ubi multis diebus stetit hominibus incognita. Sancti autem
homines viderunt noctibus singulis splendores de scissuris petrae
adscendentes et lumina et harmoniam coelestis melodiae audierunt. Cum
ergo his signis tumba cum sacro corpore inventa esset et vellent eam
deportare, nequaquam eam movere poterant, donec consilio cujusdam
sanctae foeminae fuerunt adducti duo tauri indomati, jugis non assueti,
qui funibus sarcophago colligati ipsam ingentem tumbam de hiatu
advexerunt et supra montem sine difficultate venerunt per praeceps
adscendentes in locum, ubi usque hodie manet et a cunctis veneratur
fidelibus, ubi est ecclesia constructa pulchra, habens episcopum et
canonicos.
Dicta est autem civitas haec Rubina a sanguine martyrum ibi quondam per
tyrannos occisorum pro Christo, estque sub potestate Venetorum, ad
Histriae ducatum pertinens. Visis ergo reliquiis et civitate Rubinensi
descendimus ad mare et hiatum sub civitate, in quo S. Euphemiae tumba
steterat, vidimus et ita in galeas navigavimus. Cum magno desiderio in
galeam meam navigavi, quam amiseram, et cum multa jocunditate ab
omnibus receptus fui, et gaudebant tamquam de fratre perdito et
reinvento.
Septima die, ante lucem solis, in splendore lunae solutam classem extra
portum eduxerunt, et paulatim vento tenui ferebamur in mare Venetum.
Sole autem orto vidimus non longe grandem et vetustam domum, quam
dicebant fuisse fortalitium Rulandi, strenuissimi militis, qui comes
Cenomanensis mira bella contra infideles gessit pro recuperatione
terrae sanctae et demum coronam aeternam accepit. Deinde fortius
navigantes usque (#204 a#) ad Parentiam venimus et ingressi Parentinum
portum naves stabilivimus. Est autem consuetudo, quod quando huc
veniunt naves, non statim ingrediuntur civitatem, sed navigant in
oppositam civitati insulam, et in ecclesiam ascendunt, Deo et S.
Nicolao ecclesiae patrono gratias agunt, et nonnumquam patroni galearum
in angustiis tempestatum se et omnes secum navigantes devovent, sicut
nunc credo etiam contigisse, nam, quam cito naves stabilitae fuerunt,
nemo (in) civitatem inductus fuit, sed omnes ad insillam navigavimus et
Missam de S. Nicolao solemniter cantavimus. Post Missam autem ipsam
insillam et locum curiosius inspeximus. Est enim insilla montuosa,
fertilis oleo valde et aliis fructibus, circumdata profundo pelago, in
cujus vertice est una vetustissima turris, pro maris custodia
temporibus bellorum, et una ecclesia S. Nicolai, cui annexum est parvum
monasterium ordinis S. Benedicti, praepositura. Videtur etiam ex ruinis
antiquis, quod olim ibi castrum munitum steterit. Cum ergo votum
persolvissemus, descendimus ad mare et contra Parentiam navigavimus;
occurrit autem nobis in mari multitudo delphinorum, quos quasi cottidie
per mare vidimus, sed eorum descriptionem usque huc servavi. Est enim
delphinus bellua marina magna, communior aliis, et in magno numero in
freto gradiuntur gregatim eo ordine sicut grues in coelo; non habet
spinas sed ossa, mirabilis formae est, os habet sursum in dorso et
oculos deorsum, et ideo difficulter capit praedam, quia non nisi
resupini atque conversi rapiunt, pro voce gemitum faciunt humano
similem, extra aquam spirant, in aqua sicut pisces aquam attrahunt,
vivit centum XX annis, et decem annis crescit, pro auribus habet unum
foramen. Hoc animal omnium animalium est velocissimum, ocior est
volucre, acrior telo, et velocior navi pleno vento velo; unde salientes
plerumque naves transvolant, et nisi multum infra rostrum os illi paene
medio ventre foret, nullus piscium celeritatem ejus evaderet; sed
affert providentia remoram in capiendo cibum. Delphini miro modo se
diligunt, unde narrat Plinius, quod dum rex Cariae delphinum
captivasset eumque ad palum juxta littus ligasset, convenerunt multi
delphini in mari plangentium more se habentes, ideo rex solvit eum et
dimisit resilire in mare. Delphinus etiam nequaquam hominem ut alienum
expavescit, sed navigiis obvius venit ludens et saltans, navem gyrans,
et saepe ab una parte navis se immergens et ab altera in ictu oculi
reemergens familiarem et amicum se hominibus manifeste exhibens. Optime
intelligit voces hominum ad se directos, et suum nomen, quo
consueverunt vocari quidem, est Simon. Humano cantu et sibilo exultat,
ideo dum occurrunt nautae, vel sibilant, vel cantant, vel eos vocant,
vel quod pluries contingit, eis maledictiones imprecantur, quia sunt
nuntii tempestatum, et in eorum discursu intelligunt futuram auram.
Musicis instrumentis avidissime auditum praebent, et musicis hominibus
naturales amici sunt, unde narratur de quodam musico, quod frequenter
in mari canebat, et eo ludente multi delphini maximi navem
conveniebant. Hic musicus cum mortem meruisset, judicium submersionis
in eum latum fuit, petivit autem, quod prius posset facere gaudium
delphinis cum suo musicali, accurrentibus autem multis delphinis
prosiliit[TR196] reus in medium eorum, quem statim unus (#b#)
delphinorum assumsit super dorsum, eumque vivum et incolumem ad littus
transportavit. Quid multa dicam, non est novum nec inusitatum,
delphinos cum hominibus amicitias habuisse, unde apud veteres Proteus,
marinus deus, habuit filiam Melanthonam, cui consuetudo erat positis
vestibus delphinos inequitans vagari per maria patris, quae cum formosa
esset, in gratiam venit Neptuni, qui ad eam transformatus in delphinum
venit atque concubuit, et deificata fuit a veteribus. Apud Jasum puerum
delphinus adamavit, quem dum post assueta colludia impatientius
sequeretur recedentem arenis inventus haesit. Alexander autem magnus,
sed superstitiosus, illum amorem numinis fuisse interpretatus est
praefecitque puerum Neptuni sacerdotio. Legimus etiam, Plinio tradente,
apud Hipponem delphinum fuisse ex hominum manu cibum sumentem seque
tractandum manibus praebentem, et nantibus alludentem et consedentes
portantem, et multa talia vera, non fabulosa, dicuntur de istis. Si cui
placet, legat in Speculo Naturali Libro XVIII. c. de delphinis.
Alia quadam vice cum pluribus peregrinis nobilibus navigavi mane ante
solis ortum de Parentia ad illam insillam ad celebrandum Missas, et
ecce, respicientibus nobis ad littus insillae, vidimus supra rupem,
quae de mari prominebat, stare quoddam monstrum, cujus forma haec erat:
longitudo ejus forte quatuor hominum, non multum grossum aut
corpulentum respectu tantae longitudinis, sed erat quasi truncus altus
nigri coloris, et movebatur sine progressu, quasi fortiter tremens.
Quod cum attonitus unusquisque tacitus aspiceret, antequam unus alteri
loqueretur, lapsum impetuosum recepit in mare et nusquam comparuit;
quid autem hoc fuerit, nec barcarii nec alii poterant nobis dicere, sed
affirmabant, se prius tale quid numquam vidisse, unde prodigium esse
inimici plurimi judicabant, sederamus enim cum summo silentio, quia ad
Missam navigare voluimus, et forte ut interrumperetur quies et oratio
et ut curiosa imaginatio daretur devotis. Aliqui dicebant, esse signum
alicujus futuri eventus, vel praenuntiatio mortis, vel submersionis.
Quid horum fuerit nescio, sed hoc scio, quod pauci peregrini huic
spectaculo praesentes redierunt vivi.
Parentia.
Navigavimus ergo ab insula S. Nicolai ad Parentiam et ingressi prandium
sumsimus in hospitio, post prandium ad ecclesias in civitate et extra
transivimus ad indulgentias et ad videndum reliquias: postea per littus
maris spatiando deambulavi et inter scopulos inveni juvenes ostrearum
captioni insistentes et pueros conchas colligentes vel testas
conchiliarum. Est autem ostrea piscis carne mollis, dura tectus testa,
in cautium et saxorum scissuris, ad quas aqua maris intrat, jacens.
Aliquae ostreae sunt totae testis inclusae, nec progrediuntur,
aliquando adhaerent saxis et parietibus rupium e mari consurgentium et
habent solam mediam testam, quae firmissime adhaeret petris in aqua,
ita, ut ferreis instrumentis avelli eas necesse sit. Aliquae
progrediuntur cum suis domibus sicut terrestres cochleae, cornua
extendentes bina et contrahentes, quia oculis carent. Aliquae habent
testas (#205 a#) spinosas, et in colore et figuris maximam varietatem
ludens natura inducit, quo non solum parvi sed prudentes admirentur.
Inter omnes conchas principatum tenent margaritiferae, quae et ecelolae
dicuntur, in quarum carne pretiosus (lapis) s. calculus solidatur. De
his dicitur, quod nocturnis temporibus littora petunt seque contra
coelum aperiunt et ita ex coelesti rore concipiunt, unde certo tempore
anni recipiunt et appetunt rorem, sicut foemina virum, et roris
desiderio hiant et hauriunt humorem cupitum, quotiens autem aëris
matutini semen excipitur, fit margarita clarior, vespere accepta fit
obscurior. In aliquibus ostreis pretiosissima margarita naturaliter est
infixa, quae maris aqua in ea solidatur, et haec difficulter apud reges
invenitur. Testae tam ingentis magnitudinis in aliquibus maris
littoribus reperiuntur, ut domum non parvam multarum camerarum contegat
una, et in aliquibus regionibus navigii loco his utuntur cymbis.
Recitat frater Odoricus, ordinis Minorum, quod viderit in
provincia[TR197] orientis, Campra dicta, unam testudinem, majorem
trullo, seu cappa ecclesiae S. Antonii Paduae. Sedi ergo aliquamdiu et
venationi illi respiciendo tempus dedi, et inde ad alia loca evagatus
sum, ut patet in descriptione Parentiae.
Parentia Dalmatiae et Histriae civitas vetustissima olim Paradina fuit
dicta a Paride Trojano. Hic enim Paris cum Helenam Graeciae reginam
raptum pergeret, omnem suam classem in hac civitate aptari fecit, et
cum ipsa Helena rapta illuc de Graecia reversus votoque potitus portum
aedificavit et oppidum eique nomen suum dedit, unde hodie Parenza
dicitur, et est sub Venetorum ditione, sicut aliae civitates Histriae,
ut Justinopolis a Justino secundo condicta, quam Veneti receperunt anno
Domini 1129. Est autem Parentia parva, satis munita, optimo solo
posita, nam a parte maris rupibus et scopulis protegitur a procellarum
impetu, a parte vero terrae fertilissimis collibus est circumdata et
silvis olivarum cincta per gyrum a mari usque ad mare. In ipsa est
ecclesia episcopalis cum canonicis et clericis, in qua positae sunt
multae reliquiae et Sanctorum corpora. In majori altari quiescunt
sancti martyres Demetrius et Julianus. In alio altari ante chorum
sanctarum virginum Bertae et Acolitae. In eadem ecclesia ante pauca
tempora sanctorum martyrum Mauri et Eleutherii corpora quieverunt, sed
per Genuenses inde asportata Genuam translata fuerunt. Narratum quoque
nobis fuit pro certo, quod cum iidem Genuenses aliud quoddam altare
tentassent effringere, animo quaedam sanctorum corpora inde recipiendi,
mox sanguis miraculose ex eo altari profluxit, cujus hodie sunt ibi
vestigia derelicta, unde territi raptores aufugerunt. Fratres minores
etiam habent ibi conventum parvum. Aliae ecclesiae non sunt in
civitate, sed extra in hortis, agris, campis sunt multae ecclesiolae,
et campus plenus tumbis lapideis mortuorum, et tamen non est
coemeterium, sicut etiam ante civitatem Ulmensem in quolibet horto est
una domuncula, in qua ligones et rastra servantur, vel pro solatio: sic
Parentiae in quolibet horto est una capella et juxta eam tumba, pro
horti domini sepultura. Aliquae capellae habent tria altaria, aliquae
unum, aliquae duo, sunt tamen pro majori parte desolatae et pecorum
stabula factae, pauperes etiam et domiciliis carentes in eis dormiunt,
unde vidi unam navem repletam miserrimis et nudatis hominibus
applicantem in (#b#) portum illum, qui cum non intromitterentur, omnes
simul in unam illarum ecclesiarum, quae stat super mare,
commigraverunt, et ibi in tanta penuria et miseria manserunt, quod non
potuit absque motu pietatis videri; erant enim homines isti de quodam
pago Dalmatiae, quem Turci invaserant, et in devastatione homines isti
sicut nudi cum mulieribus et parvulis ad mare confugientes navigio
evaserunt et per ventum ad hunc delati fuerunt portum.
Sed quid sentiendum sit de illis capellis et sepulturis et tumbis vix
video, hoc autem credo, quod campus ille paganis olim idolis fuit
consecratus, et in eo sepeliebantur in tumbis, quae hodie ibi jacent.
Supervenientes autem Christiani extumulaverunt corpora damnatorum et
campum Christo dedicaverunt construentes capellas et altaria. Vel forte
sic accidit, quod aliquis pius Parentinus episcopus coecis devotionibus
saecularium condescendens licentiam dedit, ut quilibet in horto suo
posset aedificare capellam, altare, et aptare in ea tumbam pro
sepultura, et aedificata eis consecravit, et ita episcopus ille sponsam
suam et ecclesiam exsecrabiliter prostituit et foedandam exposuit, sunt
enim diverticula luxuriantium, nec amplius sunt juxta eas sepulturae,
sed tumbae vacuae; moderna sepultura est in coemeterio majoris
ecclesiae in civitate, ubi etiam est baptisterium. De illo baptisterio
aliquid ibi recitandum occurrit. Quadam vice, dum solus in ecclesia
essem et loca circuirem, veni ad concham baptismi, quae erat operculo
ligneo operta, sed sera non clausa; elevavi ergo operculum, volens
videre sacramentalem aquam, qualis esset et quanta, quia concha
marmorea erat magna. Sed dum ambabus manibus appositis operculum
levarem et intus respicerem, ecce, tota margo repleta erat scorpionibus
per circuitum, et ad remotionem ligni cucurrerunt, et multi et major
pars in aquam baptismi ceciderunt, aliqui in terram labebantur, aliqui
ligno, aliqui lapidi adhaeserunt, quos ut vidi, expavi et operculum
cadere permisi et aufugi, cavens, ne aliquis scorpio mihi adhaereret.
Modica autem aqua erat in concha et crassa, viridis, et in his omnibus
suspicabar, diu nullum ibi baptizatum fuisse. Porro scorpiones per
circuitum baptisterii currebant, quaerentes reascendere ad locum suum,
et in latibula murorum se recipiebant; sunt enim scorpiones in illis
partibus in magna multitudine sub lapidibus, in silvis, in muris, sub
lignis et lectis crescentes et morantes, et generantur ex aliquibus
putrefactionibus, sicut alii vermes, praesertim ex putrefactione cancri
statim generantur, unde etiam quasi cancro assimilantur, unde Ovidius:
Concava littorei si demas brachia cancri
Scorpius exibit.
Est autem scorpius vermis niger, multorum pedum, et habet loco manuum
duo bifurcata magna sicut cancri, et cornua gracilia sicut cancer, et
habet caudam longam, non cancri, sed serpentis, et in ejus fine duos
habet aculeos, quibus arcuato vulnere ferit. Dicitur autem scorpio a
scorte, quod est: dulce et picis (?) fingere; quia in anteriori parte
blanditias fingit et in posteriori interficit. Scorpionis punctura
facit homini multa mala, quia videtur locus puncturae, statim
apostematur apostemate duro et rubro, et dolor protensus quandoque
inflammatur (#206 a#), quandoque infrigitatur, et imaginatur percussus,
se contundi pilis, quibus sal contunditur, et accedunt dolores subito,
et punctura est sicut punctura acus, et sequitur tremor et frigus, et
mollificatio totius corporis et inflammatio ventris et extensio virgae.
Si autem sit punctura ex vehementi scorpionis malitia, tunc punctura
est quasi cauterium adustum, et corpus totum rigorem patitur cum
frigore, et fluit ad labia humiditas viscosa, quae inter ipsa labia
congelatur, et currit ex oculis multa humiditas, quae in angulis
congelatur, et alteratur forma et egreditur anus et apostematizatur
virga et incrassatur lingua et stridunt dentes et clauduntur compressae
nec aperiuntur. Hac mala bestia caret Alemannia nobilis et sana recenti
aëre dotata. Haec bestia occidit Orionem, quem nulla bestia vincere
potuit. De hoc Ovidius talem recitat fabulam. Jove, Neptuno et Mercurio
terram peragrantibus factum est hospitio alio deficiente, eos intrare
Herei senis pauperis gurgustiolum, qui cum eos cognovisset deos,
obtulit eis bovem in sacrificium coquens, qua oblatione motus Jupiter
dixit ei, ut peteret quod optaret, qui dixit, se non habere conjugem et
praemortuae promisisse se aliam non sumturum, optare tamen filium.
Jupiter autem cum reliquis duobus[TR198] diis bovis occisi sumserunt
carnem, et cum in eo minxissent, jusserunt seni, ut decem mensibus
carnem terra tectam manere permitteret et filium inde nasciturum
exspectaret. Qui cum fecisset, mense decimo prosiliit puer, qui Orion
appellatus est, et adeo vir robustus est factus, ut nullum timeret
animal omnesque bestias cum suo cane venaretur. Cui indignata Diana
venatrix misit contra eum scorpionem, qui eum interfecit. Dii autem pro
scorpionis audacia ipsum in signum coeleste sublimaverunt, quod
scorpionis dicitur. Demum miserti Orionis ipsum et canem suum in coelum
assumserunt et Orionem et canem signa coelestia constituerunt etc. Haec
dicta, licet fabulosa appareant, sunt tamen naturae cursu verissima, ut
ostendit Johannes Boccardus de Generatione deorum gentilium, Libr. 12.
Cap. 12.
Ultima dicta maritimae peregrinationis.
Octava incipiendo diem a vespera praecedenti propter continuationem
insonuerunt navium servi tubis per civitatem vocantes nos ad ingressum
navis, et soluta classe tenui vento extra portum elati sumus, de quo
naucleri plurimum gaudebant; nam quando sunt venti importuni, etiamsi
sint pro navibus et pupales, non audent eis committere naves per hoc
maris spatium usque Venetias, quod nominant Venetiolam: periculosissima
est etiam navigatio, et naves in intempestatibus[TR199] bithalassum
incurrunt, quia fundum inaequalem habet, nec profundum ulterius est, et
ideo magis arte, cautela et industria indiget navigatio Venetiolae, per
quam singulares et jurati habentur gubernatores, qui Parentiae
morantur, et sine eorum nutu nulla galea Venetiolam ingreditur, sed
praefati navium gubernationem assumunt, et alii, qui per totum mare
gubernaverunt, non se intromittunt nec judicant. Contingit saepe, quod
naves magnae in mense vel amplius non possunt de portu Parentino
descendere propter ventorum vel maris defectum, et oportet singularem
ibi ventum habere (#b#), ideo illi gubernatores sunt experti
auruspices, ventos considerantes et eorum durationem, nisi enim ventus
duret usque in portum Venetianum, male stant naves in Venetiola. Ideo
propter periculosum ingressum navium in portum Venetianum non possunt
Venetiae classe peregrina oppugnari. Igitur classis ferebatur vento
secundo in Venetiolam, nec erat amplius timor de periculo nec dubium,
quin mane essemus in portu optato, quapropter factum est carnisprivium
in classe, et gaudium majus, quam umquam in galea viderim. Est enim
modus et consuetudo marinariorum, quod quando post transmarinam
navigationem ad portum suum veniunt, miro triumpho gaudent. Eodem sero
lautissimam coenam habuimus, carnes et pisces. Inter pisces fuit per
navem distributus unus cancer valde magnus, quem in Parentia cellarius
emerat, de quo multi homines sufficientiam habebant. Sunt enim in
paludibus maris valde magni cancri, durissimae testae et optimarum
carnium. In aliquibus partibus maris sunt ita magni, ut hominem forcipe
sua apprehensum in mare trahunt et submergunt. Albertus dicit, quod
quandoque forcipe navi immissa eam dimergunt. Cancer sicut scorpio
propter Jovis ministerium in coeleste signum translatus est; nam
Jupiter, cum vidisset juxta Capream Garamantidem nympham
speciosissimam, lavantem pedes suos, ut erat in libidinem pronus, e
vestigio concubitum ejus optavit, quem cum virgo vidisset ad se venire,
territa voluit capere fugam, verum cancer pedi propinquus pedis ejus
digitum forcipe apprehendit et tenuit, quae dum cancrum deponere
conaretur, supervenit Jupiter eamque ad votum habuit. Jupiter ergo ob
impensum beneficium cancrum in coelo locavit signumque zodiaci fecit.
Terminata autem coena, cum hora quietis advenisset, inquietissima
commotio in tota classe facta est ex laetitia, et totam noctem insomnem
duximus, quia illi cantabant, isti saltabant, alii comedebant, bibebant
et res transponebant et separabant illa ab aliis, saccos, cistas, vasa,
cassas, et omnia in motu erant, nec lumina exstincta sunt illa nocte,
et cum hoc dulcissimo vento ferebamur. Ex quo enim cani montium
nostrorum vertices coeperant videri, videbatur mihi mare placidum, et
nullis fere impeditum obicibus, et undas solito laxiores praestare, et
spe atque aviditate contingendi littoris, in quo quies promittebatur
futura, et ob superatos labores et transgressa pericula. O quam
praestolabamur diem fieri, quae benedicta dies finem datura erat
omnibus maris amaritudinibus, miseriis, laboribus, angustiis et
periculis, et praestitura initium priorum consolationum, etc. Itaque
dies increpuit, et cum sol ab oriente inciperet splendere, incepit ab
occidente urbs nobilis Venetiana rutilare; hanc cum vidissemus, quantus
clamor gaudii, quanta laetitia omnium fuerit, non facile dixerim. Ad
hoc galeotae visa civitate pannos scissos, saccos et ruptas vestes,
quibus in mari involvebantur, elevabant et in mare projiciebant cum
clamore et cantu, et omnia vetusta et inutilia tali solennitate
ejiciebantur. Insuper servi patronorum productis vexillis, tapetiis et
omni ornatu navium classem regaliter ornaverunt, et ita ornata classe
vexillis et velis contra Venetias per aëra volitantes processimus.
Pulcherrimum erat videre ornatam classem sic in jubilo advolare.
Porro, antequam nos videremus Venetias, visi fuimus a speculatoribus
turris S. Marci, qui currentes arreptis (#207 a#) campanarum chordis
pulsare omnes campanas coeperunt. Hoc audito id ipsum fiebat in omnibus
turribus et campanilibus per universam urbem Venetianam; sic enim
solitum est fieri in adventu classium. Ut autem intellectum fuit
mysterium pulsus, omnes, qui habebant amicos in classe et res suas,
cupidi fuerunt audire nova, et qui volebant lucrari pecunias in ducendo
homines, et qui officia habebant in colligendo teloneo in civitate, ad
mare currebant et ascensis navibus et barcis nobis obviam festinabant
venire et antequam ad portum venissemus, multa millia navicularum de
civitate in classem venerunt, circumnavigantes et res suas agentes. Cum
autem ad portum Liu venissemus cum classe, non intravimus, sed anchoris
ejectis naves ad manendum ibi stabiliverunt usque ad tempus suum; nos
autem peregrini, nihil nisi nostra peregrinalia in navibus habentes,
soluto naulo et expensis et datis curtusiis famulis, qui servierant
nobis, valefecimus omnibus de galea nostra, dominis et servis, res
nostras in unam barcam deposuimus et in eam descendimus, galeam et
omnia nostra jura in eam resignantes domino Sebastiano Contarino,
patrono; et quamvis laeti essemus de nostra liberatione ab illo poenoso
carcere, tamen propter societatem contractam cum galeotis et aliis
tristitia gaudio fuit commixta de separatione a galea. Sic ergo a galea
navigavimus contra portum, statim autem quidam exactores ad nos
navigaverunt quaerentes, an merces aliquas duceremus, et perscrutatis
rebus omnibus, cum nihil sui invenissent, dimiserunt nos, sicque inter
duo castella navigavimus per ostia maris et ibi iterum exactores nos
tenuerunt et telonarii et cuncta perscrutantes sine solutione unius
denarii dimissi sumus, fidem tamen dedimus eis, quod nullas duceremus
merces. Cum ergo ad S. venissemus Andream, ubi est insilla
Carthusiensium, arbitrati sumus, propinquiorem esse navigationem extra
civitatem per circuitum archanalis civitatis, et dimisimus canale
commune, per quod omnes exibant et intrabant naves, et per alias
lacunas civitatem ingressi sumus, verum difficultatem reperimus: quia
enim frigus erat, congelatae fuerunt lacunae illae, per quas intrare
necesse erat, et ideo remis oportebat glaciem confringere et viam navi
facere, sicque tarda navigatione usque in usitata canalia devenimus, et
ad hospitium nostrum, quod dicitur ad S. Greorium,[TR200] devenimus
navi. Occurrerunt autem nobis omnes noscentes nos de domo et cum
ingenti congratulatione susceperunt,[TR201] et eportatis rebus nostris
sursum in cameram locum proprium et singularem praestitit hospes.
Reperimus autem in domo factam esse mutationem a tempore recessus
nostri: hospes enim, quando eramus in ingressu, obiit sicut patet P. I.
Fol. 39 A., et uxor ejus domina Margareta vidua remansit, quae tempore
medio nupsit famulo domus, Nicolao Frig, et factus est de famulo servus
(dominus), quod mihi bene placuit, quia vir jocundus et bonus erat.
Quam statim autem res nostras composuimus, antequam quidquam gustarem,
cucurri extra domum in fonticum Teutonicorum, ut investigarem nova de
terra mea et (#b#) de civitate Ulmensi et de conventu nostro. Ut autem
ingressus sum fonticum, vidi in corona stare Ulmenses, qui eadem hora
venerunt Venetias de nostris partibus, a quibus et litteras accepi et
gaudiosa nova de Suevia, de Ulma, de colendissimo patre meo, magistro
Ludwico Fuchs Priore, et de omnibus fratribus amantissimis meis et
amicis audivi. Venerunt autem ad me omnes domini mercatores de Ulma,
quorum multi tunc Venetiis erant, et congratulabantur mihi. Porro
quidam mercator Ulmensis, dictus Ytel Rentz, vir juvenis et humanus,
procurator illius magnae societatis, quam nominant Rottengetter, duxit
me in cameram suam, nolens me manere in hospitio, sed clavem ad cameram
thesaurorum suorum dedit, ut in eam meam supellectilem ponerem et in ea
dormirem et in refectorio communi dominorum mercatorum manducarem,
quamdiu ibi mansurus essem, quod et feci: regressus enim sum in
hospitium et omnia mea tuli, inferens in cellam praefatam, et mansi
inter mercatores, nunc ab isto, nunc ab illo invitatus, inter quos
degens recuperavi vires meas notabiliter in mari deperditas et
reassumsi cornua et speciem meam solitam. Dicebant enim noti mei, quod
in primo meo aspectu, quando intravi fonticum, vix poterant me
cognoscere propter maciem et pallorem et defectionem. Sic ergo transiit
illa dies.
Una die intravi hospitia dominorum peregrinorum et inveni aliquos jam
recessisse a Venetiis, alii vero ad recessum se disponebant, qui
libenter vidissent, quod cum eis remeassem, sed colligaveram me
mercatoribus de Ulma, cum quibus redire volebam. Valediximus ergo nobis
invicem, et non absque lachrimis separati sumus, praecipue tamen
dominus Johannes Laczinus, Hungarus, archidiaconus Transsylvaniensis,
de quo saepe facta est mentio, cum ingenti fletu a me divisus est, et
ego ab eo non cum minori tristitia et moerore recessi, et ita diem
illum cum sociis et dominis peregrinis transegi, qui in crastinum
volebant mane recedere.
Decima die, quae est S. Pauli, primi eremitae, invitavit me in
hospitium suum magnificus vir, dominus Burchardus de Braitenbach,
decanus majoris ecclesiae Moguntinensis, et contulimus de conficiendo
peregrinali et de concordia confectorum, libenterque vidisset, quod
statim secum Moguntiam perrexissem, sed sic fieri non potuit, quia
officium praedicaturae in Ulma mihi providere incumbebat ex obedientia
ordinis. Sicque dies illa iterum transiit.
Undecima die, quae erat dominica infra octavas epiphaniae, Missa lecta
et audita, audivi, quosdam Teutonicos velle navigare in Paduam, et
statim reverti, et quia mercatores illi, cum quibus recedere
disposueram, nondum parati erant, associavi me navigaturis Paduam, ut
et reliquias ibi viderem et ecclesias et monasteria et civitatem.
Navigavimus ergo sero extra Venetias et ad extremum sinum (#208 a#)
Adriatici maris navigavimus, non in galea, nec in barca, sed in
barchoza, quae sunt naves semper ascendentes et descendentes de
Venetiis Paduam. Cumque ad maris limbum venissemus, in littus omnes
exivimus, non longe autem a littore currit Brenta, fluvius descendens
de Padua, in quem navem, in qua veneramus, spectabili ingenio
transtulerunt, extrahentes eam de mari in fluvium; nam super littus
fluvii in alto aedificio ligneo sunt rotae magnae et de aedificio est
descensus aliqualis usque ad mare, per quem descensum trabibus et
asseribus est planata via et vehiculum quoddam grande navibus
proportionatum. Advenientibus navibus de Venetiis dimittitur in funibus
per circumvolutionem rotarum deorsum ab aedificio ad mare, et absque
magno labore gravis navis de mari vehiculo infertur, sicque vehiculum
cum navi de mari sursum trahitur in Brentam, nec laborat ibi nisi unus
homo, qui in rota currit volvens eam. Statim autem navi de vehiculo
Brentae injecta assunt equi, quorum tractu naves sursum contra aquam
trahunt usque in Pataviam, sicut naves Colonienses trahuntur per equos
sursum per Rhenum usque Moguntiam. Est autem Brenta fluvius de Alpibus
descendens et Patavium percurrens; cum prope mare venit, per littus
ejus ad longum spatium ascendit et diu differt ingressum quasi quaerens
locum effugiendi mare, sed tandem ipsi illabitur, sicut et caetera
flumina. Ad navem ergo nostram resedimus et per Brentam sic in nocte
ascendimus et sedendo dormivimus usque mane.
De civitate Paduana.
Duodecima die ad Patavinam urbem venimus mane et hospitium unius
Teutonici ingressi res nostras viales deposuimus et primo omnium ad S.
Augustinum, ubi est conventus Praedicatorum, transivi, Priori me
praesentavi. Aestimabat autem Prior, me esse Graecum fratrem, propter
prolixam barbam, quam habebam, et viso conventu in hospitium ad socios
redii et prandio sumto urbem gyravimus et per ecclesias pervagati sumus
et insignia ejus civitatis vidimus, sicut in ejus descriptione patet.
Patavina civitas, quam Ptolemaeus nominat Oppibergium et nunc Padua, a
Teutonicis Badua dicta, est urbs vetustissima, ab Antenore Trojano
condita ante Christi nativitatem annis mille ducentis. Qui Antenor dum
regnasset apud Trojanos XXIV annis, Hectoris filii eum repulerunt de
regno, qui cum duobus millibus Trojanorum mare transiens ad has
regiones venit et urbem insignem, Patavinum, condidit et in ea mortuus
ac sepultus fuit, cujus hodie ingens tumba ibi habetur, quam et
vidimus. Erat autem cunctarum urbium Venetiae regionis excellentissima,
bonis quippe omnibus refertissima fuit, quae cum olim populosissima
esset, propter ejus summam aequitas plurimum caruit: nam antiquis
temporibus centum et viginti millia militum in ea recensita fuisse
Strabo commemorat. Romanorum vero temporibus in ea censi fuisse
quingenti equestris ordinis viri, unde et eorum rempublicam
difficillimis temporibus pecunia et armis plurimum juverunt. Ea etiam,
etsi conditione vetustissima sit habita, aedificiis tamen nunc
extantibus publicis et privatis nova habetur. Attila, Hunnorum rex,
igne ferroque vastatam reliquit immunitam (#b#), quam cum Ravennates
instaurassent, post centesimum instaurationis annum Longobardi penitus
incenderunt, verum Caroli M. tempore mirum in modum augeri coepit, sed
quidam Teutonicus tyrannus, dictus Ezelinus, anno Domini 1234 eam
civibus aliisque bonis viduatam reddidit. Quo mortuo in Carrariensium
manus deveniens mirabiliter excitata et ornata fuit atque triplici muro
communita et fluvio exornata. In eam Heinricus V. imperator Germanorum
anno 1108 cathedralem ecclesiam exstantem aedificavit et praetorium
toto orbe celeberrimum igne casu concrematum Veneti construxerunt, qui
eam urbem anno Domini 1406 ceperunt expulsis immundissimis ejus
rectoribus, qui suis immunditiis fere totam Italiam infecisse feruntur.
In eum ergo statum, quo nunc stat, Veneti eam deduxerunt. Clarissimos
autem viros genuit multos, inter quos Titus Livius unus fuit, et Petrus
Aponus de Abano, qui tam mathematicus quam physicus expertissimus fuit,
de quo studentes Paduani referre solent, quod dum quadam vice febribus
vexaretur, desideravit bibere aquam de cisterna cujusdam nobilis
divitis indicans, illam solam aquam sibi non nocituram, et frequenter
misit servum suum cum amphora ad tollendam aquam; tandem nobilis ille
taedio affectus propter frequentem servi ingressum dixit servo, ne
amplius rediret; in crastinum, dum servus propter inhibitionem ire
difficultaret, coactus a doctore venit ad curiam nobilis, petens saltim
pro hac vice aquam, et vix obtinuit, dominus etiam putei juravit, se
amplius non daturum aquam. Sequenti die dominus Petrus iterum misit
servum pro aqua, sed non fuit intromissus et vacuus rediit ad dominum
suum, qui mox remisit eum denuntians nobili haec verba: ecce, si huic
servo non dederis aquam, communem faciam puteum tuum et in crastinum
omnis populus bibet de eo. Dominus autem putei sprevit verba aquamque
dare noluit. Mira res, crastinus advenit dies, et puteus extra curiam
translatus in vico publico stetit ante ostium dare nolentis aquam, et
omnis populus venit et bibit. Quare mathematicus iste comprobatur
alicujus nymphae potentis amicus fuisse, quarum aliquas dicebant
translationis fontium et fluminem auctoritatem habere. Aliud aeque
mirabile recitant studentes ab eo factum. Nam non longo a Padua est
villagium, dictum Abanum, de quo idem Petrus natus fuisse fertur et ibi
suas haereditarias possessiones habuisse, ebulliuntque in eo villagio
de terra fervidae aquae in tanta copia, ut rotas molendini evolvant. In
medio vero inter Paduam et Abanum est paludosus humus; quadam ergo die,
morante domino Petro in sua possessione in Abano, misit servum suum in
civitatem Paduam, pro uno libro sibi afferendo, quem sibi per
intersignia ostendit, prohibuitque, ne quovis modo eum aperiret et
legeret. Servus igitur civitatem et domum ingressus librum accepit et
reexivit, in via autem existens cogitare et mirari coepit, quid tamen
in libro scriptum esset, et qua ratione dominus suus ita stricte eum
legere prohibuisset; resedit ergo, librum aperuit et unum[TR202]
punctum legit. Et ecce, eo legente ferocissimi dracones multi affuerunt
terribilemque conatum in eum fecerunt, interrogantes, ad quid vocasset
eos? Qui animo assumto dixit: ut viam istam lutosam quadris sternatis
lapidibus. Sicque discesserunt ab eo, et via in crastinum[TR203] fuit
strata sicut imperaverat, et usque hodie manet. Et nisi servus ille
statim responsum congruum draconibus dedisset (#209 a#), corpore et
animo periisset. Tanta autem in arte medicinae egit, nisi quod mortuos
non suscitavit, omnia incurabilia sanavit, unde ab omnibus consiliator
est dictus. In ea civitate sunt conventus medicantium insignes, et
multi in eis Doctores studentes; antiqua enim est universitas ibi et
notabilis in omni facultate. Conventus fratrum Minorum mirabilium est
structurarum pretiosarum. Ecclesiam grandem habet cum multis turribus
altis, ad instar ecclesiae S. sepulchri in Jerusalem, rotundo opere
aedificatam, et totum tectum ecclesiae, turrium et campanilium plumbo
est opertum, ab intus vero omnia sunt vario et polito marmore obducta.
Sedilia autem stallae chori spectabili varietate lignorum sunt, quasi
essent depicta, diversis vivacibus figuris expressa, sed super omnia
capella cum sepulchro beati Antonii, sacri ordinis Minorum,
solemnissimo decore rutilat. Est ecclesia in ea urbe, monasterium valde
solenne et antiquum, ordinis sancti Benedicti, quod dicitur ad sanctam
Justinam, et sicut ecclesia illius monasterii est plena corporibus
Sanctorum, sic ipsum monasterium repletum est monachis doctis et
religiosis. In ipsa ecclesia sunt corpora sanctorum Matthiae apostoli
et Lucae evangelistae, quae S. Urinus de Jerusalem tulit occulte et huc
portavit, verum caput S. Matthiae non est ibi, quia S. Urinus illud
tradidit cuidam se petenti, qui Trevirim asportavit, ubi hodie in
veneratione habetur. Corpus etiam ejusdem S. Urini ibi quiescit, et
corpus S. Prosodati confessoris, S. Danielis martyris, S. Maximi
episcopi, et corpus S. Felicitatis, et multa Sanctorum innocentium
corpora, et S. Justinae virginis et martyris corpus ibi est reconditum,
a quo totum monasterium denominatur. Est etiam super altare, in quo
corpus S. Lucae quiescit, una tabula cum imagine beatae Virginis,
puerum Jesum in gremio tenentis, quam dicunt ab ipso S. Luca esse
depictam. Audivi etiam, quod quondam reliquiae et thesauri[TR204] S.
Marci Venetiis in illa ecclesia fuerint repositae, unde meritis horum
sanctorum creditur factum esse, ut monachi S. Justinae fierent forma et
exemplar omnium religiosorum; nam congregatio S. Benedicti, quae S.
Justinae nuncupatur, anno Domini 1412 in hoc monasterio primo per
venerabilem virum, dominum Ludwicum Barbum, patritium Venetum, initium
sumsit. Ubique enim ipsa divi Benedicti religio a regularibus
institutis deciderat et jam nulla religionis facies in eo ordine
videbatur, sed Ludwicus ipse tamquam novum sidus una cum Rolando
Patavino ac Jacobo Ticinensi, religiosissimi viri, in eo fulsit, qui
non modo ordinem suum denigratum et devium illuminavit et ad viam
veritatis reduxit, sed et primus omnium ordines omnes ad eam, quae nunc
tanto tempore viget, observantiam regularem perduxit, ut sicut monachi
S. Benedicti dicuntur a divo Benedicto patres monachorum, sic sint et
patres reformatorum a Ludovico jam dicto, quia ejus exemplo omnes
religiosi permoti eidei subsequi pro viribus conati sunt. Ipsi itaque
viri religiosissimi suae religionis calamitate et ruina permoti ibidem
scil. ad sanctam Justinam pontifice summo concedente suae observantiae
fundamenta jecere, et ab eo Justinae loco succrescens congregatio S.
Justinae denominata est, quae postmodum incredibiliter et viris
praestantissimis et locis bonis temporalibus excrescens, et (#b#) per
universas provincias se diffundens, Eugenius gloriosus pontifex IV. eam
maximis privilegiis et immunitatibus et locorum concessionibus plurimum
juvit. Qui nostro saeculo, quanto splendore virorum religiosissimorum,
doctrina, gravitate ac sapientia venerandorum, fulgeat, dicere non
attinet, qui, etsi birretatos et in universitatibus promotos paucos
habeant et pauca conscribant aut populo publice non declament, tamen,
cum religiosissimi sint, continue legunt, continue student et tempus
extra divinum officium non nisi legendo deducunt, nec patiuntur,
propter studium divinum diminui cultum, nec divinum officium impedit
eorum felix studium. Unde accidit Deo opitulante, ut apud eos innumeri
viri existant docti, juristae, legistae, canonistae, philosophi,
rhetores, historiographi, et ante omnia fundatissimi theologi, qui
obmutescere faciunt verbosas clamosasque argumentationes biretatorum et
sine fundamento titularium promotorum. Insuper dicti domini de
observantia Patres virtuosae activae vitae lucidissima exemplaria prae
cunctis clarent. Quae enim religio tam larga in eleemosynarum
distributione? tam pia in hospitalitatis exhibitione? quis quaeso
episcopus eis in hoc antefertur, aut certe quis princeps? Profecto
nullus. Ad eorum enim monasteria convolant examina pauperum, ut mel de
ornatissimis sugant flosculis, ita, ut eorum curiae non videantur esse
monachorum et dominorum habitacula, sed pauperum, miserorum et
peregrinorum receptacula. Super omnia autem religiosos ad se
declinantes eximia caritate, hilari jucunditate suscipiunt, praecipue
si docti et exemplares sint, unde raro sunt sine religiosis hospitibus.
Ad hos fratres Praedicatores et Minores de observantia tamquam ad
proprios conventus sine metu gaudenter intrant et tam frequenter, ut in
nonnullis monasteriis caritas illorum dominorum designaverit illis
fratribus proprium habitaculum ad manendum, in quo ita delicate
tractantur ab eis, ac si essent angeli a Deo missi. Hanc charitativam
hospitum religiosorum susceptionem et liberalitatem illorum dominorum
in egenos et mendicos percipientes principes et nobiles cum exercitibus
transeuntes ingrediuntur, et quisque reutherus, cliens et armatus
breviorem et longiorem suam diaetam facit, ut per noctem apud dominos
istos sit, quatenus ipse et equus provisionem habeat et suis pecuniis
parcat. In tantum autem gravantur domini illi hospitibus, ut vix
sufficiat dimidietas totius substantiae eorum pro hospitum equestrium
enutritione. In tantum etiam ingratitudo et inhumanitas nobilium
clientum et reutherorum increvit, ut jure velint provisionem ad suum
desiderium habere, et si hoc in parvo denegatum fuerit, igne ferroque
minentur se vindicaturos et inimicos futuros. His tamen gravaminibus
non obstantibus se a pauperum subventione et eorum receptione nequaquam
avertunt, scientes, quod non nisi talibus hostiis promeretur Deus,
Hebr. XIII.:
Ecce, quomodo evagatorium ordinatissime conficiatur, nisi enim sine
ordine processus texeretur, nequaquam evagatorium diceretur!
Tertia decima die, quae est octava epiphaniae, conducta nave per
Brentam ad mare descendimus et navigantes hora satis tarda Venetias
revenimus, passi enim fueramus (#210 a#) in mari impedimenta per ventos
contrarios. Ascendimus ergo per canale magnum in Rivoaltum et pontem
transgressi fonticum Teutonicorum intravimus et coenantes dominos
reperimus, cum quibus refecti in locis nostris dormivimus.
Quarta decima die navigavi cum negotiatoribus ad Murianum oppidum, et
eis negotiantibus cum vitriatoribus ego intravi conventum nostrum ad S.
Petrum martyrem et ibi aliquos mihi notos reperi fratres, cum quibus
ivi in ecclesiam parochialem, et multa Sanctorum innocentium corpora
ibi fuerunt nobis ostensa. Deinde ad mercatores redii, et Venetias
reversi sumus navigio cum vitris emtis; non enim reperiuntur hodie in
mundo tam pretiosa vitra, sicut ibi fiunt cottidie, nec tam industriosi
artifices, qui ex fragili materia formant vasa tam elegantia, ut paene
superent aurea, argentea, pretiosis lapidibus ornata vasa, et si solida
essent, ut vasa metallina, super omne aurum pretium eorum emineret,
unde legitur in Isidis XVI,[TR205] quod quidam artifex vitreum vas
ductile sive fabricabile obtulit Tiberio Caesari, quod ad parietem
projiciens non est fractum, sed curvatum. Artifex autem levato vase id
malleo ad pristinam refert formam, dicens imperatori, artem a se
inventam nulli homini adhuc notam in mundo, nisi sibi. Quod imperator
audiens mox artificem decollari jussit dicens: si ars haec manifesta
fieret, pro nihilo aurum et argentum reputabuntur. Indignabamur Tiberio
propter hominis illius occisionem, quia, si ars illa manifestata
fuisset, sine labore et sollicitudine possent duci per loca vasa.
Fragilitas illorum vasorum sola ea reddit vilia et nullius
reputationis, quamvis sint elegantissimae speciei, visu pulcherrima;
nam dum imperator Fridericus III. anno praeterito esset Venetiis et dux
cum senatu ei mirabile quoddam vas vitreum pulchrum valde obtulissent,
ut ejus aspectu laetaretur, imperator autem accepto vase cum
aliquantisper ejus ammiratus pulchritudinem laudasset artificum
industriam, ex intentione quasi ex casu elabi permisit vas de manibus
in pavimentum, quod in multa concidit frusta. At imperator quasi
territus de fractura dixit: heu, quid accidit? et dum quidam inutiles
fracturas levaret, dixit: ecce, quantum excellunt vasa aurea et
argentea, quorum fracturae utiles sunt! Ex qua imperatoris locutione
Veneti instructi imperatori vas aureum propinaverunt, quod accipiens
nequaquam projecit in terram. Igitur illum totum diem in occupatione
fuimus, ut vasa vitrea caute illigaremus, ne ductu et motu rumperentur.
Quinta decima die mane navigavi ad S. Dominicum et fratres ibi
visitavi, quos ibi novi, et deinde navigio descendi ad conventum S.
Johannis et Pauli, in quo etiam notos meos fratres visitavi. Post hoc
transmeavi canale majus ad [hospitium?] dominorum Teutonicorum,[TR206]
in quo plures mihi affectos habui, quibus salutatis in meum navigavi
locum.
Sexta decima die illigaverunt negotiatores Ulmenses sua mercimonia in
fontico, quibus supellectilem meam etiam involverunt, sportam scilicet
cum ramis palmarum, quas in Alexandria aptaveram, et sportam cum
lapidibus de sanctis locis collectis et lectulum meum, quem in
Jerusalem emi, eoque per desertum et mare usus fui, et omnia alia, quae
in equo ducere mecum nolui. Circa vesperas illius diei magnus concursus
populorum fuit, concurrentium ad Rivoaltum per pontem ad videndum
combustionem farinae falsificatae. Quidam enim saccos plenos farina in
navi adduxerat, ut venderet, et compertum est, quod farina erat cinere
permixta et calce et aliis albis pulveribus, ut eo copiosior esset;
erat enim tunc fames Venetiis valida et farina ac frumentum in foro
charissimo. Comperto autem dolo domini Venetiani in captivitatem
redegerunt venditores farinae et omnibus emtoribus ut farinam
reportarent mandaverunt accensoque igne in medio Rivialto omnem
injecerunt farinam et combusserunt infinito inspectante populo. Dies
ille longior mihi caeteris videbatur, pro eo, quod in crastinum
intendebamus recedere; licet enim urbs Venetiana sit pulchra et
mirabilis et omnium rerum mundi sit ibi abundantia, tamen illi, qui in
ea nati et enutriti non sunt, longas ibi habent horas, nec morari ibi
diutius delectat, pro eo, quod semper homo alienus ibi stat in quodam
timore et sollicitudine, in tantum, quod aliquando quidam non possunt
ibi nec dormire nec quiescere, quorum aliquos vidi; nam aliqui timent,
quod urbs absorbeatur lubrico fundata solo, aliqui quod fluctibus
obruantur irruentibus, aliqui quod domus altae solvantur in fundamento,
aliqui ne subito tumultus fiat populi timent et in seditione adversus
alienos occidantur. Sed illi timores sunt aut superstitiosorum, aut
phantasticorum, aut formidulosorum. Superstitiosi timent non timenda,
ut Aegyptii timebant casurum coelum, si Apollinis idolum removeretur;
et phantastici timent, Atlantem fieri fessum et coelum abjecturum a se;
et formidulosi timent ad sonitum et casum (#b#) folii de arbore
cadentis. Sed et nonnulli fatui in securitate existentes timent, et
sine formidine in locis insecuris sunt. Vidi de his unum, nam vitricus
meus conduxerat famulum, domui suae servientem, qui erat villanus, et
numquam in oppidis moratus fuerat, cumque per diem unum et noctem in
domo nostra mansisset, petiit licentiam redeundi in villam, dicens, se
nulla ratione posse manere. Cumque vitricus meus causam quaereret,
respondit: ecce, inquit, quando cogito, oppidum esse muro cinctum et
nocte portis clausum, tantus timor me invadit, quod inhorrescunt pili
capitis mei. Sicque dimissus reversus est in villam, ubi nec muri nec
portae erant, et ibi quiescere potuit. Sic etiam est cum illis, qui
timent Venetiis. Verum tamen nihilominus causa subest aliqua timoris in
Venetiis, nam ego ipse nonnumquam timore affectus fui: ibi enim non
auditur folium de arbore cadere, sed tantum strepitus et fragor maris
ab extra, praecipue noctibus, dum omnia in silentio sunt, quod non
vitiose timet homo. Solebam frequentius in mediis noctibus surgere et
in altanam ascendere ad orationem, ubi quandoque prae confusione
sonitus maris non poteram manere. Cottidie etiam ibi corruunt muri et
domus, et quam saepe obruuntur homines, quod etiam contingit in solo
firmo. Nam in juventute mea An. 1450 corruerunt in Diesenhofen tres
domus in media nocte, et multi obruti perierunt. Et An. Domini 1486,
dum essem Terviso, corruit una alta turris non longe a meo hospitio. Si
ergo cadunt domus in firmo solo locatae, quid mirum si Venetiis super
luto fundatis domus corruunt? Et quis non ibi timeret? videntur plures
ecclesiarum proceri turres inclinati et ruinam minantes et alti
parietes multi resoluti, quorum casus omni momento exspectatur.
Navigans enim per canalia Venetianae urbis, nisi non aperiat oculos,
videbit multa aedificia inclinata, ac si jam casus eorum instaret. Et
quod his plus est, videtur mihi, quod etiam turris illa altissima,
firmissima et spississima S. Marci sit in latus paululum inclinata, quo
tamen non obstante saepe superius fui.
Formidulosum etiam reddunt terrigenam cottidiana nova, quae maritimis
regionibus accidunt ex maris frequenti immutatione, quomodo obruantur
subito civitates, villae et pagi et integrae regiones, montes etiam
mergantur, et talia nobis inconsueta cottidiana sunt in maritimis
regionibus et Venetiis saepe eveniunt. Nam anno praeterito in die S.
Stephani subito mare intumuit et venti importunissimi de mari excitati
sunt, qui ipsos fluctus incusserunt per canalia adeo terribiliter, quod
omnes cymbae et barcae in canalibus repertae et extra sunt submersae,
et quicumque navigabant inter Venetias et Murianum perditi fuerunt,
similiter, qui inter S. Nicolai alvum et S. Helenam in naviculis erant,
perierunt; nam mare intravit urbem et per canalia etiam arctissima se
diffudit et in lacunis adeo fremuit, ac si domus subvertere et obruere
vellet. Et haec frequentius contingunt. Ideo alieni citius se expediunt
et ad loca sua redeunt. Sic et ego cum magno desiderio exspectavi diem
recessus mei et mercatores instigavi ad celerem expeditionem.