continens Gesta peregrinorum et casus varios per
mensem Decembrem, et navigationem maris et
caetera.
December in prima sua die rigidus et durus nobis fuit, augmentati sunt
enim venti inutiles et aura hiemalis facta est, sub qua navigatio
secura fieri non potest. Ea namque die defuscari nubibus coelum et
solis praeclarum jubar deficere, turbari ventis aëra, audiri silva,
mugire solum et quodammodo in cavernis tumultuari et omnia reliqua
repente tristari coeptum est. Mane autem in ortu solis de alia classe
navigaverunt multi ad littus et caedentes ligna de saltu et erectis
palis super maris littus in plano coquinam fecerunt, ignem accenderunt
et pro grandi convivio paraverunt. Interea dominus capitaneus classis
Syriae misit nuntios in barcis per omnes galeas, et invitavit ad
prandium alios capitaneos duos, scilicet nostrum Alexandrinum et
Africanum, et decem patronos omnesque principales navium officiales et
sibi notos. Ad hoc convivium mactaverunt ultra mille galinas, vitulos,
oves et porcos, et de villis adducebantur necessaria. Cum ergo hora
prandii advenisset, navigaverunt capitanei singuli cum suis tubicinis
et patronis ad littus, et facta est magna hominum congregatio. Nam, ut
praemisi, ibi erat capitaneus navium Alexandrinarum cum suis tubicinis,
qui sub se habuit quatuor galeas pretiosis rebus oneratas et bene
armatas; similiter capitaneus navium de Syria, cujus erat convivium,
cum suis tubicinis erat ibi, sub se habens quatuor galeas, et
capitaneus navium, quas nominant de Traffico, quae merces tulerunt de
Barbaria, de partibus Libyae in Africa, cum suis tubicinis, et duas
ingentes sub se habuit galeas, ibi venit; ascenderunt etiam cum his in
terram decem patroni cum suarum galearum officialibus; insuper alii non
invitati secuti sunt eos et fuit classis exhausta hominibus. Nos etiam
peregrini in terram descendimus, et comparatis carnibus et aliis
necessariis, vino et pane, de navibus allatis, in clivo montis, qui
mari imminebat, ignem fecimus in specu desuper pendente minaci rude, et
ibi simul laetabamur. Poteramus autem de specu deorsum in hominum
congregationem aspicere, et mirum fuit videre gloriosum apparatum
dominorum illorum in consessu et epulationem et tantam hominum
multitudinem, et tumultuationem, erant enim, ut opinor, ibi ultra sex
millia hominum. Post epulas diversis exercitiis et solatiis variis in
littore juvenes colludentes pulchrum cernentibus spectaculum praebuere,
senes vero et potentes spatiabantur super littus; erat enim locus
delectabilis inter mare et montes, spatiosus et graminosus. Nos etiam
peregrini post commestionem curiosius per circuitum deambulantes, quae
viderimus, describam, ut loci dispositio (#183 a#) patescat. Primo
super littus maris stat una capella, in quam transivimus ad orationem.
Ante fores capellae stabat unus juvenis de ordine Minorum, eleemosynam
postulans, qui missus a castello Milum fuerat. Hoc castellum est situm
longe sursum in montanis, in quo fratres Minores habent conventum, et
tempore, quo naves in portu sunt, mittunt fratrem ad mendicandum.
Praeter hanc capellam nulla habitatio est in illo littore. De capella
descendimus ad oram maris, ad locum quendam scopulosum, ut videremus
impactionem maris in scopulos. Reperimus autem ibi antiqua aedificia de
quadratis lapidibus et ruinas vidimus murorum etiam usque in mare
protensas, ubi castellum stetisse minime dubitavimus pro custodia
illius portus. Ex opposito vero in alia parte stat una vetusta turris,
quae olim erat refugium piratarum, quae etiam deserta est et ruinosa;
lites enim Genuensium et Venetorum decem annorum et Turcorum multa
desolata reddiderunt loca.
In eodem loco multos reperimus pumices lapides supernatantes, quibus
utuntur balneantes. Sunt autem lapides leves et cavernosi, de spuma
maris compaginata generati; unde dicitur pumex, quasi spumex, et est
bene mirabile, quod spuma gracilis ita potest indurari, ut lapidis
duritiam praeferat, est enim ibi margo littoris unus integer pumex,
sicut grandis petra, et per omnia est sicut rupes, demto, quod est
levis, cavernosus, aquis supernatans; habet etiam refrigerativam
naturam, unde, quando in vas vini aestuantis ponitur, cessat ebullitio.
Sumsi ego pumicellos in sinum meum et usque Ulmam mecum duxi, ad
frigerationem calcaneorum in balneo, et pedum lotione. Erant autem
pumices illi grisei coloris, in aliquibus locis maris reperiuntur albi,
quos vulgariter vocant Bims, quibus utuntur scriptores ad planandum
pergamenum; aliquando sunt nigri, secundum qualitatem regionis. In
cavernis pumicis reperimus dulces aquas, quae tamen de mari injectae
fuerant, et frigore pumicis amaritudo ablata fuerat.
Deinde de lapidibus pumicum in arenam maris ascendimus et ibi mirabilem
practicam vidimus, nam aliqui galeotae foveas in arena faciebant
ligonibus quasi juxta maris aquas vix duobus passibus a pelago; de mari
autem destillabat in foveas per arenas aqua, et per illam
instillationem purgabatur aqua a salsedine et potabilis efficiebatur,
de qua hauserunt et vasa implebant et in galeas ducebant.
Sunt et alii fontes in insula de terra erumpentes delectabiliores ad
potandum. Dicunt etiam in eadem regione esse fontem, qui de fundo
profundi maris impetu maximo sursum aquas maris penetrans supra mare
saltat in longitudine unius viri, ad quam navigant aquasque dulcissimas
hauriunt a salsissimis prodeuntes. Hunc fontem fabulantur esse alicujus
Nymphae urinam, quae vetulae Charybdi adversatur.
Consequenter gyrando super littus maris venimus ad quandam magnam
montis scissuram, quae protenditur usque in mare, ubi rupes montis
scissuram habuit non latam sed profundissimam, in quam mare currens
sonitum in penetralibus dabat, ac si pulsarentur campanae. Horribile
fuit scissuram illam videre, et mirabile sonitum ab intus audire, qui
argumento monstravit grandem montis concavitatem esse plenam aquis, ubi
forte belluarum sunt habitacula; mons enim huic mari imminet vertice
praecipiti atque alto, in cujus radicibus exesae speluncae sunt
asperaeque concavitates, in has frequentibus procellis delata maris
profundi tempestas sonum tonitruo similem reddit, dum a longe auditur,
de prope vero campanarum et vacuorum vasorum aut tintinnabulorum habet
sonum, fluctus enim ibi ad magna illisi saxa sursum feruntur spuma
mirabili edita, partim a locis concavis absorbentur maximo edito
fragore et strepitu, adeo, ut eis locis appropinquantes eo sonitu
perculsi timore tabescant, mare enim accurrens cavatis locis non
illiditur cautibus et scopulis, (#b#) sed subintrabat montem, nam totus
videtur ibi super mare pendere, quia contra mare penitus nullo
fulcitur, sed est cavus totus, et in ipso monte facit mare sonum et
strepitum.
Dum ibi spatiaremur, quodam occulto timore eram affectus, metuens
resolvi montem et labi, sicut una dierum indubitanter continget, nam
mare ipsum cavat montem et continue rodit nec est status suae
corrosionis, tandem autem consumtis fundamentis ruinam patietur mons
iste. Sic enim omni die, omni hora recipit mare terrae loca, unde
dicitur mare esse fur terrae, quia regna et regiones terrae aufert.
Deinde ascendimus in altum montis ad circumspiciendum et specus ac
cavernas reperimus multas. In una specu reperimus virum quendam
Teutonicum, Suevum, qui fodit de pariete rupis salpetrae, cujus est ibi
in specubus magna abundantia; erat enim magister bombardarum in una
galea de Syria. Videbantur autem nobis specus illae esse factae ex
corrosione aquarum, cujus manifestissima reperimus signa, nam in
parietibus rupium invenimus testas ostrearum, quae non sunt nec vivunt,
nisi ubi mare attingit, mare autem longe sub nobis erat, in quo
perpendere potuimus, quod mare aliquando ita magnum fuit, quod montes
illos operuit, cum signa aquarum etiam in cacuminibus videantur. De
quibus signis loquitur etiam Orosius, in libro contra querulos fidei
Cap. 35. dicens quidem ex iudicio ei conjectura lapidis, quos in
montibus, conchis et ostreis scabros, saepe etiam cavatos aquis videre
solemus. Alia nonnumquam reperiuntur signa in altis montibus
ostendentia mare ibi fuisse, nam juxta Tyrolim castrum nobilis
comitatus Athesis, qui nunc ducum Austriae est, reperiuntur in altis
montibus Alpium circuli ferrei, parietibus rupium arte immissi, ad
quos, dum mare ibi adhuc erat, naves ligabantur. Similiter juxta
oppidum Maronum in montibus circuli sunt, et dicunt, oppidum a mare
nomen suum sortitum fuisse. In valle etiam Valsciana ferrei circuli et
nomen monstrant mare ibi fuisse, ut dixi P. II. sub die 22. April.
Dicunt etiam, quod olim Aegyptus inferior fuerit mare, post cujus
recessum sit facta terra illa. Imo Herodotus dicit, quod mare fuit
usque ad montes Aethiopiae, sicque nec inferior nec superior Aegyptus
fuit. Unde Aristoteles II. Metaphys. dicit: ubi nunc est mare, olim
fuit arida, et e contra, et de hoc loquitur Consiliator, doctrina 67.
Secundum haec ergo, si mare ita altum olim fuit, paucae esse poterant
orbis habitationes; ideo dicunt, quod signa illa aquarum in montibus
remanserunt ex diluviis usque huc. Tria enim fuerunt diluvia: primum
sub Noa, Genes. VII., et hoc fuit per universam terram. Secundum fuit
sub Jacob[TR177] patriarcha tantum in Achaja, Ogygis regis temporibus.
Tertium fuit sub Moyse, tantum in Thessalia, tempore Deucalionis. De
quibus omnibus plura loquuntur poetae. Sed tunc est dubium, dum illa
diluvia non manserint, nisi paucis diebus, quomodo potuerant tam cito
crescere conchae et ostreae ad rupes? Quomodo homines tam cito
fabricare poterant circulos pro navibus in altis rupibus? Si autem mare
altius fuit quam nunc, quomodo Aristoteles in I. Metaphys. dicit, et
Isidis, quod mare propter influxum aquarum non accipit incrementum?
Solvat illas dubitationes, qui vult, et legat in Speculo Natur. L. VII.
Cap. 32., et consequenter de his et de generatione insularum et de
diluviis: ego ad evagandum procedam. Cum enim in altitudine aquarum et
maris signa mirati vidissemus, descendimus in planum ad ludentem
populum et sub virgultis, quae per circuitum paludum stabant,
consedimus, erat enim ibi palus aquae dulcis, ad quam stabant ultra LX
galeotae et lavabant camisias et alia (#184 a#), ipsa vero virgulta et
cuncta arbusta ei gramina virescebant, et omnia, quae aestivi solis
ardoribus fuerant arefacta, jam incipiebant revirescere et flosculos
producere, hiemem tamen adhuc passura erant. His ergo visis, cum sol in
occidentem pergeret, ascendimus barcas et in galeas navigavimus ad
coenam.
Secunda die nulla dispositio fuit ad navigandum, nec moti sumus a loco
illo. Prandio peracto conduxi barcam et ad socios meos navigavi in
aliam galeam et per aliquas horas cum eis mansi. Post haec ad littus
eductus ad loca supra dicta regressus sum et curiositati meae
satisfeci, melius omnia considerans et notans: advesperascente autem
die redii navigio in cumbam ad coenam.
Tertia die facta fuit in crepusculo maris tranquillitas et venti
conticuerunt, quod nostri gubernatores cernentes parari naves ad
profectionem jusserunt, quae praeparatio fit cum ingenti galeotarum
labore, et dum omnia parata essent, et nihil nisi etiam tenuem bonae
aurae flatum exspectarent, mutata est aura in pejus et surrexit ventus
magnus contrarius, nec exire poteramus, et omnis labor galeotarum
inanis fuerat, et ita mansimus ibi cum taedio. Verum tamen quia S.
Barbarae festum instabat, iterum sperabant nos in crastinum prosperum
ventum habituros meritis beatae Barbarae, quae etiam maris potens
patrona esse creditur.
Quarta die, quae est beatae Barbarae dies, contrarium spei nostrae
accidit, nam mox, ut noctis medium praeteriit, obfuscari nubibus coelum
coepit et turbari ventis, aëre coruscationes crebrae videri, tonitrua
audiri et pluviae refundi, et per omnia tempus navigationi contrarium
fuit, cum diei ortum, neque etiam lunam nec stellam nec solem videre
poteramus, nec ulla apparebant nobis sidera, duces navigantium mare: in
tantum autem pluvia inundavit, quod cooperuerunt omnes naves suis
opertoriis, sicque sedimus in taediosis umbris et tristem diem egimus.
Galeotae male contentabantur de S. Barbara et iam dedignabantur ei
solita obsequia exhibere.
Quinta die meliori qualitate aër disponebatur, nam venti desidierunt et
maris fremitus mitigatus est et fugatis tenebris serenior illuxit sol.
Statim autem levatis anchoris, solutis promesiis et acatone, epidromo
et dolo erectis, cum gaudio extra portum evecti sumus sperantes nos
ventos secundos habituros. In hac spe dominus Johannes, socius meus,
indeliberate orans hos protulit versus, quos mox ab ejus ore
conscripsi, quo labori tunc insistebant:
Iam pater omnipotens tantis miserere periclis,
Atque de thesauris ventos dimitte secundos.
Siquidem magnus metrista, rhetor et orator fuit praedictus vir et ad
quemlibet eventum statim orationem metricam promere novi. Cum ergo
extra portum venissemus, surrexit ventus lateralis inutilis ad
vincendum Maleum, de quo non parvam habebant tristitiam per classem,
attamen permiserunt ipsas galeas ad venti latus procedere declinatis
antennis, una earum sursum in altum protensa, altera deorsum usque ad
transtra demissa, quod fieri solet, quando conantur deludere ventos, ut
vento eis contrario (#b#) ad optata ducantur loca, sicque die illo
processimus et quasi ventum coarctavimus et captivavimus in recurvis
velis, quod fieri potest quidem, dum non nimis potens sit flatus. Sed
dum sol mergi ad occasionem inciperet, emersit ventus impetuosus nimis
factaque tempestas saevissima, surgebant venti, saeviebat mare,
elevabantur aquae supra galeam et reincidentes eam penitus operiebant
et replebant, unde omnia in superioribus aut in aqua stabant aut
natabant, et gubernatores supra in unda currebant. Superiores
currebant, clamabant et laborabant, inferiores adhaerentes parietibus
et columnis pavidi stabant, orabant et tristes interitum suum
exspectabant singulis momentis. Dicere audeo pro vero, quod illa nocte
ultra centies rapidis procellis fuimus obvoluti, operti undis, immersi
aquis, sed nec immersas naves immanis vis et furor sinit sub aquis ad
momentum manere, sed eo ictu, quo immersa fuerit, rejicitur, et quae
ante in profundum labebatur, nunc in altum elevatur, et quae iam
rostrum versum infernum directum habebat, statim eversa ipsum in coelum
extendebat. Nobis ergo sic per maris vertiginosos anfractus
navigantibus, terribilis casus nobis accidit, quo nihil nisi mortale
naufragium jam jam advenisse (opinantes) cuncti clamabant: O Deus, o
Maria, o Beati omnes, succurrite miseris in procinctu constitutis!
Quaedam enim navis de nostra classe impetu ad nostram fuit adjecta,
adeo repente, quod non poterant eam retinere, nec nostram abducere nec
accursum ejus videre valebant, cum nox obscura esset et motus navis
nimis velox, ultra volatum cujuscumque avis. Improvise ergo accurrens
impegit in nostram galeam confregitque carascopum vel scaffam majorem,
quae pendebat ad sinistrum latus puppis, comminuitque in frusta, cum
tamen esset cymba fortissima, de solidissimis lignis querci compacta.
Alterius autem galeae rupta fuit coquina et omnia, quae in ea erant,
discerpta in mare ceciderunt. Quantum autem terrorem in illo contactu
subito habuerimus, quantus strepitus, fragor et quam horribilis omnium
fuga, et quam lamentabilis clamor ibi fuerit, mente gero, sed verbis
exprimere vel calamo exarare nescio. Et profecto, ut est apud
Virgilium: Venimus, inquit, in loca foeta furentibus austris, inter
reluctantes ventos tempestatesque sonoros.
Ibi venti nutu Aeoli principis sui, ut poetae fingunt, facto:
Qua data porta ruunt et terras turbine perflant
incumbuntque mari, totumque a sedibus imis
una Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad sidera fluctus,
Igitur, et cum nox infelix transisset, omnes, ut moris est mari,
similes effecti vertiginosi infirmi eramus, ita, ut non solum cibum non
sumere possemus, sed nec de cibo cogitare eversus et vomitationibus
evacuatus stomachus sinebat languens. Et ita infirmi jejunio illum diem
consumsimus. Et paulo melior fuit dies, quam nox praecedens.
Sexta die, quae est beati Nicolai episcopi, antiqui adjutatoris in
marinis anxietatibus, antequam illucesceret, videbatur clementior fieri
aura, et habebant omnes marinarii spem, quod meritis sancti antistitis,
patroni maris, secundos habituri essemus ventos, et rogabant Sanctum,
jejunabant, vota privata emittebant pro navigatione prospera. Unde
dominus Johannes concinnabat metra (#185 a#):
Suscipe nautarum pater, Nicolae, precatus,
Assis et solita nunc pietate tua.
Ut autem factus est dies nullum vestigium boni venti apparebat, sed
contrariis ventis non absque ingenti labore inter stygios fumos et
nebulas vacillantes, hinc inde galea projecta, impulsa (in) syrtium
vada, aquilonis stridente sono fracti improbitatibus vela ventis
dedimus, qui statim raptis importune navibus cursu velocissimo in
Cycladum insulas reportaverunt ad Milon portum, de quo nudius tertius
egressi fueramus. Ibi ergo per angustias rupium ingressi naves
cautibus, transillis et anchoris stabilivimus, et ad hiemandum in loco
illo nos tristes disposuimus. Verum adhuc aliqua spes nobis erat,
propter reliquas duas maris patronas, beatae Mariae Virginis et S.
Luciae, quarum festa nondum transierant. Si enim ante festum S. Luciae
Maleum pertransire non potuissemus, nulla spes galeotis erat hac hieme
Maleam vincere. Sic enim sedent galeotae in navibus, et quando non sunt
venti secundum eorum desiderium, disputant, arguunt et concludunt de
causa malorum ventorum et de impedimentorum ratione conferunt. Unde in
tota classe erat occultum murmur de corpore defuncti consulis, quod in
nostra jacebat galea, et pessimas maledictiones et imprecationes
inferebant defuncto; et si fuisset peregrinus princeps, vix
sustinuissent; sed quia senator Venetianus erat, nemo audebat aut loqui
aut facere contra eum. Alii inculpabant peregrinos, dicentes, eos esse
infortunatos, quia non cum devotione loca sancta visitassent, vel quia
aquam Jordanis secum tulissent, quam nullo modo patiuntur, ut patet P.
1. Fol. 197., vel quia furatas reliquias haberent et lapillos de locis
sanctis, quae omnia asserebant esse impedimenta navigationis. Quidam
autem instigabant gubernatores, ut sacculi nostri perscrutarentur et
inventa in mare projicerentur; quod et fecissent, si defuncti corpus
non fuisset. Non enim admisissemus nostra ad mare ejicere nisi prius
cadavere exposito, cui omnes causam impedimenti attribuebant. De
superstitionibus marinariorum saepe superius me fecisse mentionem
memini.
Septima die, quae fuit dominica secunda adventus Domini, fortificati
sunt venti contrarii nec spes erat recedendi. Quidam miles autem de
sociis nostris in alia galea deliberaverat diem illum deducere in
jucunditate nobiscum et volebat Missam navalem, quam nominant torridam,
audire a nobis, quia ipsi carebant sacerdote in galea sua, sciebat
enim, quod singulis diebus officium Missae legebatur aut per me, aut
per dominum Joannem in cumbis nostris, ad quod audiendum intrabant
plures ad nos, praecipue festivis diebus. Miles ergo ille ob
urbanitatem accommodavit a patrono suo pateram argenteam pulchram,
pretiosam et deauratam et repletam cincibro viridi confecto cum zucharo
ad nos deferre intendebat ad propinam. Cum ergo pateram manu gerens de
galea per gradus descenderet in barcam, contigit, eum casu pede
lubricitari (#b#), sicque oblitus sui lapsa patera e manu in mare
cecidit immersa profundo. Reascendit ergo in galeam, promittens
praemium ei, qui se mari immitteret et pateram reportaret, sed non est
inventus, qui faceret. Dicebant enim, maris fundum ibi esse scarosum et
cavernosum et cum hoc profundum valde, insuper non clarum, cum coelum
esset atrum, nec tranquillum, sed inquietum et tumorosum, et verisimile
esse, ipsam pateram longe a galea fundum petiisse, et res tales leves,
latae et cavae tarde fundum petunt et longe sub undis fluitant.
Dicebant etiam, quod aurum et argentum cadens in mari statim raptum a
loco, ubi cecidit, abducitur, affirmantes, in maris profundo deambulare
raptores decidentium rerum. Hos raptores antiqui dicebant esse Nymphas
marinas, quas nominabant[TR178] Nereides, diversa officia sub aquis
habentes, inter quas Doxa raptrix marina dicebatur. Sic ergo miles ille
tristis in sua galea mansit et domino patrono VI ducatos pro concessa
et perdita patera solvit. Ecce, quam mirabile fortunae ludibrium, de
quo bene canit Ovidius sic dicens:
Omnia sunt hominum tenui pendentia filo,
Et subito casu quo voluere ruunt.
Omnia lapsum spondent et citius sunt prospera promta ruinae:
Ludit in humanis divina potentia rebus,
Et certam praesens vix habet hora fidem.
Post prandium serenatus fuit paululum aër, et magnam concepimus spem,
quod beatissima Virgo Maria, vera maris stella, nos adjuvare vellet;
instabat enim festum sanctificationis ipsius in utero. Unde in barcam
descendimus quasi omnes de classe, et ducti in littus in capella pro
navigatione prospera ipsam misericordiae matrem interpellavimus.
Delectabile fuit videre maturitatem omnium et serium et fidem. Aliqui
enim intra capellam prostrati orabant, aliqui foris genibus flexis,
aliqui circuibant continue capellam, aliqui ad littus contra mare
orabant, demum omnes in unum coeuntes intra capellam et juxta
antiphonam: Salve Regina, cantavimus. Post cujus completionem venerunt
in mentem duo versus cujusdam sequentiae beatae Virginis[TR179] ad
propositum, quos ego ore, alii mente, cantavimus:
Salve splendor firmamenti,
Tu caliginosae menti
Desuper irradia;
Placa mare, maris stella,
Ne involvat nos procella
Et tempestas obvia.
Laetissimam notam hi duo versus habent, quasi placitam gloriosae
Virgini, quas saepe solitus fui cantare in mari existens.
Nobis igitur in Virginis Mariae obsequio sic persistentibus ecce subito
adjutorium adfuit, mutati sunt enim venti et fuerunt facti secundi, et
hortatorius clamor per universam classem insonuit ad labores. Ingressi
ergo sumus galeas, in quibus iam magnus clamor et labor fuit et
praeparatio ad recessum; sublatis ergo anchoris et illatis barcis et
solutis transillis et vento commissis velis suavi navigatione extra
portum evecti sumus, tamquam si regina coeli tali oraculo nos
alloqueretur:
Pergite jam miseri, sancta Theotocos inquit,
Et velis inflatis portus intrate salubres.
Sicque licentiati a beatissima Maria Virgine in Aegeum pelagum
navigavimus et in brevi spatio vento prospero ducente multam viam
fecimus et per totam noctem cum jocundissimo celeumate et lunae
splendore profecti (#186 a#) per mare in altitudinem ejus venimus.
Sedimus autem superius cum galeotis quasi per totam noctem
confabulantes de diversis. Unde quidam eorum dixit, in hac parte maris
aliquando fuisse visas Sirenas, de quibus dicitur, quod sint monstra
marina magna, ab umbilico et sursum habentia formam virginis, inferius
formam piscis, et suavi modulatione cantus navigantes obdormire
faciunt, quod dum sentit, ad navem accedit et, quem poterit rapere,
secum ducit ad locum siccum, et primo ipsum secum coire cogit, et si
hoc facere noluerit, vel non potuerit, in eum ruit et perimit ejusque
carnes comedit. Aliquando videntur et non canunt, et tunc nautae eis
projiciunt lagenas vacuas, cum quibus ludunt, donec navis pertranseat.
In historia Alexandri Magni de his legitur. Porro poetae dicunt,
quatuor fuisse Sirenas, filias Acheloi et Musae, quarum prima voce,
altera cithara, tertia tibia, quarta tympano cantu concinnabat,
erantque sociae Proserpinae, quam raptam diu quaesiverunt, sed dum
invenire sodalem nequirent, in monstra marina conversae sunt.
De Ulysse legitur, quod dum per mare vagaretur et ad loca Sirenarum
venisset, obstruxit omnium suorum sociorum aures cera et se malo navis
alligari jussit et sic eis canentibus loca earum pertransiit. Nec sunt
timendae, quando secundi venti flant, sed in adversis tempestatibus
gaudent et canunt. Et pro certo, si cantus earum auditur tempore
tempestatis, oportet, quod altissimas voces habeant, quae tam terribili
maris sonitu praevaleant. Ideo aliqui dicunt, quod dum canere
incipiunt, in stuporem et amentiam audientes vertunt propter vocis
magnitudinem et horribilem sonum et intolerabilem clamorem.
Octavo die, qui est conceptionis et sanctificationis Mariae Virginis
beatae, bonum et fortem ventum habuimus, qui in sinum Laconicum nos
detulit, ubi post meridiem vidimus promontorium Maleum, vel Maleam
iterum vidimus, in cujus aspectu conterriti sumus, sicut ille formidat
et trepidat, qui aciem inimicorum contra se stare aspicit, timuimus
enim iterum pati repulsam; circa vesperas autem invaluit ventus noster
prosper, et levi spiritu subsolani deducti usque cornu Maleae venimus
ibique sancti Michaelis alam non repellentem sed promoventem et
protegentem sensimus; nam sine omni impedimento forti sulcatione
transivimus Maleam, quo facto inceperunt nostri joculatores tubis
canere et galeotae vocibus clamare et manibus plaudere et singuli in
Dei laudes consurgere, beatissimae Mariae Virgini laudes canere et S.
Michaeli gratias agere, sicque de mari Aegeo in mare Adriaticum
devenimus et nos liberatos esse gratulabamur.
Delati ergo sumus per ventum in sinum quendam,[TR180] Messenio dictum,
in quo cursum galearum intercepimus, quia mare illud plenum periculis
erat, scopulis et rupibus undique repletum, nox vero affuit, cui
confidere ausus nemo fuit, quia, quamquam quae propinqua sunt,
remotiora esse videantur, et e contrario in noctibus. Sic ergo
reclinatis velis naves per noctem ad sortem currere in latioribus
permisere, sicut equus effrenis, et valde inquietam noctem habuimus et
periculosam, quia ventus erat fortis, et agitabantur naves sine velis
duris et inordinatis motibus, et cum majori molestia nostra, quam in
saevis (#b#) tempestatibus, non enim stabant naves, nec
progrediebantur, sed inter saevos fluctus agitabantur nunc ante, nunc
retro, et in latera ambo crebrius importunius reflectebantur, sicut
equus sine freno et volatile sine pennis, quod nisibus inordinatis ad
volatum movetur, pennae enim navis sunt vela, et frenum est clavus,
quorum neutro regebatur. Ideo communiter, quando poetae loquuntur de
equis pennatis vel alatis, intelligendum de navibus est, quae dicuntur
alati equi, sicut in P. I. Fol. 78 dicitur Perseus venisse in equo
alato ad liberationem Andromedae de scopulis Ioppe. Et supra
Fol.[TR181] 149. Bellerophon dicitur in equo alato vicisse Chimaeram,
qui equi alati creduntur naves velatae fuisse, quia historiae illae
poetarum non omnino fictae sunt, sed aliqua non intelligentibus
videntur esse ficta; in rei veritate tamen natura equos alatos
producit, qui dicuntur Pegasi. De quibus in Spec. Nat. Lib. 17. C. 126.
Generatur enim Pegasus in Aethiopia, et est animal magnum et horridum,
formam equi habens caputque cornibus armatum, alas ut aquila magnas,
secundum proportionem corporis sui, cumque sit gravis corpore alarum
adjutus remedio fuga mirabili potius currit quam pervolat et aëre
colliso virtute pennarum ad instar turbinis ventos impellit; escas
multas devorat et inquiete movetur, infestus est animalibus et maxime
hominibus.
Generationem Pegasorum poetae tali inducunt facetia. Dicunt enim, tres
fuisse sorores pulcherrimas, unum tantum oculum habentes, ex monstro
marino natas, quae tres Gorgones nominantur: senior autem inter eas
dicebatur Medusa, habebat crines non solum flavos, sed aureos. Hanc
Neptunus rapuit eamque in templo Minervae oppressit, quae concepit et
Pegasum equum peperit, quam ob rem turbata Minerva, ne ignominia templo
injecta maneret inulta, crines Medusae mutavit in angues, et sic ex
pulchra monstruosa facta est. Hujus Medusae caput abscidit Perseus, et
dum ipsum portaret in patriam suam, ubicunque ceciderunt guttae
sanguinis, ibi creverunt serpentes. Sic a Gorgone nati sunt Pegasi,
propter quorum velocitatem etiam naves Pegasi, equi alati, vocantur.
Nono die illucescente Pegasis nostris alas dedimus, id est, navibus
nostris vela remissa reduximus sursum et benedicto vento nostro
commisimus, statim autem rapti per mare rupibus altissimis plenum
navigavimus cum jocunditate et ad Coronam insulam Achajae venimus. Est
enim Coronum insilla ad latus Achajae et habet in promontorio pulchram
civitatem, Coronam dictam, sub qua navigavimus, quae ad manus Venetorum
devenit anno Domini 1204., et hodie est. In hac insilla tot capiuntur
quiscolae, quae deplumatae et exenteratae in vasis salitae ducuntur
Venetias, sicut halleca. Aestimant aliqui, quod illae aviculae hieme
adveniente transmigrent de nostris partibus ad illam insillam, ut ibi
calore foveantur usque ad vernale tempus, quo ad nos revolant. Nobis
autem juxta civitatem (#187 a#) navigantibus venit in cymba praefectus
civitatis et insulae et ad nos ascendit et usque Venetias nobiscum
venit. Circa octavam horam ante meridiem vidimus civitatem Metonam,
quam Modum nominant in cornu Achajae, et cum laetitia portum ingressi
sumus, ubi sex galeas invenimus, quas in praecedentibus tempestatibus
amiseramus. Stabilitis ergo navibus in scaphis ad urbis muros
navigavimus et exeuntes ingressi civitatem primo cursu ad ecclesiam
fratrum praedicatorum festinavimus et Missam ibi audivimus cum multo
desiderio, quia multis diebus stetimus sine Missa. Post Missam omnes
pariter domini peregrini ex omnibus galeis congregati convenimus in
domo dominorum Teutonicorum, comedentes simul et bibentes in laetitia
multa, gratias agentes Deo, qui nos de magnis liberatos periculis mutua
visione fecit laetantes, quia ab Alexandria usque huc numquam simul
omnes fuimus. Peracto prandio, quia per dies aliquot didicimus nos ibi
mansuros propter negotiationes mercatorum, res nostras in hospitium
comportavimus.
Decima die mansi ego cum fratribus in conventu, et erat quidam frater
Johannes de Neapoli, ordinis nostri, cum quo et Hierosolymis fui, qui
et rector ludi erat, Metonae docens Graecorum pueros litteras latinas,
quia erat doctus et expertus in lingua graeca, latina et italica,
mihique magna familiaritate junctus. Hic facto prandio eduxit me extra
urbem ad montem civitati imminentem et a longe ostendit mihi montem,
quem Stimphalon nominant, dicens, eum Herculis memoria esse celebrem,
siquidem ipse insignis Hercules in regione illa multa suae fortitudinis
exercuit magnifica, quae poetae diversis ornavere figmentis. In
praefato monte arcu occidit Hercules Stimphalides, aves mirabiles
valde, quae in palude montis erant et toti regioni infestae fuerant:
has, ut quidam dicunt, grandi sonitu aëris ad hoc facti fugavit.
Vidimus etiam nemus Maenali, in qua cerva currebat, quae habebat aeneos
pedes et aurea cornua, quam nemo poterat cursu contingere, ipse autem
cursu superavit et cepit. Hercules, ille filius Jovis, creditur in hac
regione natus, de quo feruntur multa valde, dum enim adhuc esset
infantulus et in cunis jaceret cum fratre, a Junone odiis insecutus
dormientibus parentibus ad eum devorandum duo serpentes missi sunt,
quibus visis terrefactus Iphicles, alter puer, ex cunis decidit et
ejulatu suo parentes excitavit, qui surgentes Herculem invenere cepisse
manibus serpentes et eos occidisse. De his et aliis collatione in monte
habita regressi sumus ad loca nostra.
Undecima die cum supra dicto fratre ad mare transivi, et de multis
contulimus; erat enim vir jocundus sermone, sciens loqui sapide de
theologicis, philosophicis et historicis multa. Hic dixit mihi mirabile
de quodam fluvio illius regionis, quem nominant Alpheum, celeberrimum
carminibus poetarum, eo, quod mirandum cursum habeat. Emanat enim de
Achajae monte et contra mare decurrens, antequam mari misceatur,
subintrat terram, et apud Syracusas Siciliae habet exitum, et dicitur
Arethusa. Sic ergo sub mari habet cursum suum ab Achaja in Siciliam per
profundissima terrae longa penetralia. De hoc miraculo illius fluminis
(#b#) loquitur Seneca, Ovidius et caeteri. Advesperascente autem die ad
socios redii peregrinos et cum eis dormivi; non enim noctibus nisi cum
eis manere volui, ne subito in naves vocarentur et sine me recederent.
Diebus vero cum fratribus in conventu praedicatorum eram.
Duodecima die per totam praecedentem noctem fuit horribilis ventus, cum
quo nemo aggredi ausus fuit navigationem. Cum ergo noctis medium esset,
more solito surrexi ad dicendum officium matutinale, dicto autem in
tenebris cursu beatae Virginis coquinam intravi ad accendendum lumen et
vidi ardere titiones sub cineribus, erant enim carbones et titiones
cineribus operti, et tamen sub tegumento omnia viva erant; ascripsi
importunitati ventorum, id fieri posse, et erumpentes flammas de
cineribus subjectis aliis cineribus sopivi et tamen exstinguere non
valui. Accenso ergo lumine, cum matutinam legissem, compulit me naturae
necessitas ad inferiora domus descendere. Cum lumine pertransivi domum
et in curiam, ubi locus erat, veni et sedi; me sic sedente vidi per
ostium, per quod exiveram, in domum et splendorem in ea, et nihil aliud
suspicabar, nisi quod aliquis surrexisset et cum lumine exspectaret
expeditionem meam, ut et ipse ad idem procederet; celerius ergo me
expediens domum ingrediens non vidi aliquem, et circumspiciens, unde
splendor emicaret, ecce, trabes sub foco ardere inceperant, quod ut
vidi, expavi et cucurri ad cameram domini hospitis nostri, in qua cum
aliquibus militibus nostris dormiebat, eumque excitans rogavi, ut
citius surgens ad me exiret, etiam sine vestimento, quasi sibi haberem
verbum necessarium loqui; nolui enim mentionem facere de igne, ne
tumultum concitarem; videbatur enim mihi, quod eum absque tumultu
possemus exstinguere. Cumque ad me exivisset, dixi: ecce, domine, domus
ardere incipit, ubi aqua? Et allata aqua ignem exstinximus sine omni
clamore et tumultu et focum removimus, per spissum enim fundamentum sub
igne trabes incensi fuerant, et haec fuit causa, quod titiones sub
cineribus ardebant, quia ab inferioribus spiraculum habebant. Cum ergo
totum exstinxissemus, dixit dominus domus ad me: o Felix, quam felices
sunt matutinae et vigiliae tuae! Per eas domus mea et tota civitas ab
incendio liberata, et nos omnes a confusione et periculo. Cui respondi:
adjutorium nostrum in nomine Domini. In bona profecto hora surrexi, si
enim ad sextale unius horae mansissem, domus tota ignea fuisset, et per
consequens domus contiguae, erat enim domus tota lignea et antiqua, de
aridissimis lignis, vallata sibi similibus domibus in vico stricto et
arcto, et ingens ventus, qui ad statim ignem per totam civitatem
detulisset: nescio, qua parte nos incendium potuissemus evasisse, sed
simul periissemus, et si fugae locus fuisset, Graeci incensam suam
civitatem videntes nos absque dubio in ignem injecissent vel in vincula
conjecissent pro extorquenda pecunia in recompensationem nocumenti.
Cuncti ergo, cum dies facta esset, benedicebant Dominum, quod nos a
magno liberavit periculo in die isto. Deduximus ergo et hunc diem simul
et laeti fuimus, quod non eramus in mari, propter maximam tempestatem
et ventorum vim (#188 a#).
Tertia decima die, quae est festum S. Luciae virginis, erat procinium
ad fratres Praedicatorum, ad quorum ecclesiam transivimus et divinis
officiis interfuimus. Quidam etiam milites peregrini mane confessi
sacram communionem receperunt in eadem ecclesia, de licentia tamen
domini vicarii episcopi Metonensis. Finito officio et prandio sumto
ecclesias civitatis Metonensis visitavimus et primo in ecclesiam
cathedralem transivimus, quae ad S. Johannem dicitur, in qua reconditum
est corpus S. Leonis, cujusdam peregrini teutonici. Puto autem illum
fuisse peregrinum, qui inter Turcos mortuus non paucis claruit apud eos
miraculis et postea ad Metonam per Christianos fuit translatus, de quo
Anton. in Chron. P. III. Tract. 19. C. 8. §. 12.
Vidimus etiam in illa ecclesia caput Anastasii, episcopi Alexandrini,
et duos digitos S. Cosmae et Damiani. Transivimus etiam extra urbem,
ubi fratres Minores parvum conventum (habent), et inde ad vesperas
venimus ad ecclesiam Praedicatorum et auditis vesperis reversi sumus ad
locum nostrum. De ecclesiolis Graecorum, quae etiam ibi sunt, non
curavimus.
Quarta decima die, quae fuit dominica 3. adventus Domini, dum
disponeremus nos ad officium, audivimus tubae sonum, vocantes nos in
classem, et cogitavi diaboli esse opus, qui semper celebribus diebus
impedimenta parare solebat in mari. Sic ergo praetermissis omnibus in
classem navigavimus; intendebant enim naves educere de portu ad
promontorium Sapientiae, quod in mari eminet, ad unum milliare
teutonicum ex opposito Metonae, et jam duae galeae extra portum erant
eductae, licet cum industria et labore, quia ventus erat nimis magnus,
et dum conarentur etiam nostram educere, nihil poterant efficere, de
quo in corde laetabar propter Missam dominicalem. Educi nos ergo
fecimus ad civitatem et ingressi in conventum Praedicatorum officium
audivimus, et ego mansi in prandio cum fratribus. Porro nobis
manducantibus obtenebrati sunt coeli et coeperunt coruscare fulgura et
mugire tonitrua tam gravi sonitu, sicut me numquam audivisse memini:
videbatur enim terra moveri et aedificia tremere, nec dubium nobis
erat, quin in aliquo propinquo loco fulmen cecidisset, et vera nostra
aestimatio erat; nam ad duas galeas, quae mane eductae fuerant ad
Sapientiae promontorium, cecidit et omnes inexistentes prostravit, qui
aliquamdiu semivivi jacebant, unum vero penitus exstinxit, qui fuit vir
honestus, totius classis medicus et chirurgicus, cum quo saepe in
insulis de bonis rebus contuli; erat enim intentionis, ut saepe mihi
occulte expressit, ingredi carthusiam Venetiis in S. Andrea, sed Deo
hoc placuit. In hoc casu accepimus, quod forte Deus illam turbationem
istis galeis immisit, quia sine causa officium neglexerant. Post
tonitrua et fulgura subsecuta est inundatio magna aquarum, ita, ut per
vicos civitatis quasi flumina rapida currerent, de qua inundatione
Metonenses plurimum laetabantur, quia omnes eorum cisternae aquis (#b#)
implebantur, steterant enim multis mensibus vacuae, et passi fuerant
penuriam aquarum, nec erat in civitate aqua, nisi ea, quam inferebant
de cisterna quadam, quae longe a civitate stabat extra, juxta conventum
Minorum. In illis enim partibus non sunt flumina nec fontes nec pluviae
frequentes: et quando non semel aut bis in anno habent talem
tempestatem, tunc maximam patiuntur aquarum penuriam. Dum ergo sedata
fuit tempestas, mansi adhuc per duas horas in conventu et conquerebar
mihi, per quod quidam frater minor in transacto festo sanctificationis
beatae Mariae Virginis contra sanctum Thomam invexisset in cancellis et
nostrum confudisset ordinem, cui dixi: nec S. Thomam, nec ordinem
Praedicatorum frater ille confudit, sed omnibus paene antiquis
doctoribus contradixit et probatissimis veritatibus et cum hoc populum
Christi scandalizavit, et addidi: miror vehementer, quod, cum hic sitis
in medio Turcorum, Sarracenorum, haereticorum et schismaticorum et
malorum Christianorum, quod praedicetis tales inutiles et brigosas
materias, et pauperem populum Christi, reliquias ecclesiae et
superstites paucos fideles non potius consolamini et confortatis. An
forte nemo sufficiat vobis materiam de fide aut de aliis necessariis
virtutibus, vos praedicatores deberetis insurgere contra maledicti
Machometi sectam, et fidelibus detegere perfidiam et Turcos impugnare
evangelicis veritatibus. Minores vere tota virtute deberent se
Graecorum erroribus opponere et contra orientales haereticos
schismaticos vila et verbo praedicare et ubique vitiis Christianorum
reclamare, et ita juxta sententiam sanctorum patriarcharum nostrorum,
Dominici et Francisci, simul stare, simul currere, simul ecclesiam
aedificare, propter quod et positi in medio ecclesiae. Et si ego,
inquio, hic essem praedicans, et frater minor non vellet desistere ab
hac materia, tunc ego una cum eo eandem materiam vellem praedicare ad
opinionem suam et doctrinae S. Thomae potius vellem cedere, quam fidem
negligere et populum scandalizare. Longum sermonem de his habuimus et
licentia accepta ad dominos peregrinos redii.
Advesperascente autem die cucurrit per civitatem famulus classis cum
tuba convocans ad galeas homines. Colligatis ergo nostris sarcinulis
hospitem solvimus et valefecimus familiae, tamquam non reversuri, et ad
mare usque comitabantur nos, et in barcis classem ingressi sumus. Cum
ergo sol occidisset, ventus nimis invaluit et de mari, quod
furiosissime fremuit, procellas et fluctus in portum projecit et adeo
naves concussit, quod non fuisset mirum, etiam si ferreae fuissent, eas
destrui et dissipari. Unde ex importuno aquarum incursu agitabatur
galea inquietissimis motibus et nonnullae rudentes ruptae sunt, unde
ventus irruens puppim galeae contra littus tulit, non obstantibus
promesiis, anchoris et fortissimis ligaturis tonsillorum, cancrorum et
rupium, et in illa importuna admotione impegit gubernaculum nostrae
galeae in rupem sub aquis et fractum fuit, in ejus autem ruptura tantus
fragor et strepitus insonuit, quod nihil aliud nisi interitum
suspicabamur. In illa nocte fuimus in majori periculo, quam si
fuissemus in medio maris saeva tempestate; praecipue tamen ego cum
socio meo, qui eramus retro in penetralibus galeae, fuissemus perditi
in omnem ventum (#189 a#). In patulo enim suas cumbas habentes periculo
imminente fugere possunt et in ruptura navis vel in submersione evadere
possunt in scaphas vel apprehendere lagenam, brillam, asserem, mensam
et aliquid hujus modi supernatans, sicut fecisse et evasisse legimus
Ulyssem, qui rupta nave apprehendit malum et nudus in eo pependit novem
diebus hinc inde per fluctus agitatus, et demum in Cycladum insulas
dejectus in Deli portu terram apprehendit. Sed qui intus sunt in
oneribus, in tali casu perditi sunt.
Die decima quinta mane statim in scaphas descendimus et in civitatem
regressi sumus, scientes, navem non posse recedere (ob) temonis
reparationem, qui hac die vix reparari potuit. Missam ergo audivimus et
in nostrum hospitium regressi ibi pransi sumus,[TR182] post prandium ad
forum transivimus et multos Turcos negotiantes cum Christianis ibi
vidimus. Sunt enim Turci vicini Metonensibus, nutriunt autem Turci
porcos et impinguant eos et in Metonam ducunt Christianis vendendos,
quia ipsi carnibus porcinis non vescuntur, sicut Judaei; et praecipue
quando percipiunt classem advenisse, tunc cum gregibus porcorum ad
Metonam veniunt, et in tam bono foro sunt, quod levius quam pro uno
marcello, qui facit duos boëmos, potest quis emere saginatum porcum.
Illi autem de galeis ementes occidunt et igne depilant et caput cum
intestinis abjiciunt et carnosa excidunt et ossa ejiciunt, solum lardum
reservantes, et omnem pinguedinem duorum vel trium porcorum in corpus
evacuatum unius porci intrudunt et acu ventrem consuunt firmiter et ita
in galeas portant et Venetias ducunt in domos suas vel vendunt. Credo,
quod in illis diebus, quibus Metonae mansimus, ultra sex millia
porcorum fuerunt in galeas portati, quia omnes galeae repletae occisis
porcis erant, et quilibet porcus in se tres aut quatuor porcos
continebat, civitas enim Venetiana lardum et porcinam pinguedinem ab
hoc loco recipit; sed et farcimina in maxima multitudine ibi fiunt et
venduntur et ulnis mensurantur in venditione.
Pomerantiae sine reputatione ibi sunt, unde unam sportam plenam optimis
et probatis pomerantiis emit quis pro quinque vel sex marketis, et pro
uno denario XX vel XXX. De illis malis repletae fuerunt galeae, et
quilibet emit pro se unam sportam, etiam nos peregrini. Sed de vino,
quod ibi crescit, quid dicam, cum solus cogitatus de eo me delectet,
ibi enim crescit vinum muschcatellum, cujus florem (et) nobile usurpat
sibi nomen quoddam vinum crescens in aulone Tridentino juxta Tramindum
villam, quod vix est aqua respectu illius, et est ibi copia magna et
bono foro nobiliusque est vino Cretico, unde Ulmae carius venditur
Metonense quam Cretense, unum tamen saepe pro reliquo datur, et ambo
Malvaseti nomen habent. Sed et alia sunt ibi in bono foro et est ibi
fovea pinguedinis, et mirum est, quod Turci non dudum locum illum non
desolaverunt, sed forte dimittunt propter commercia, quae habent cum
Christianis, quae cessarent, si eam desolarent civitatem.
De Metona civitate.
Metona civitas ex dictis pro parte descripta habetur. Est enim in
provincia Achajae, in qua plures sunt urbes, quas omnes Turcus cepit,
demta illa sola, cum quibusdam parvis munitis locis. Est autem Metona
civitas vetustissima, cujus Thucydides Graecorum historicus meminit in
oratione Brasidis ad milites Libr. IV. et Hieronymus in vita S.
Hilarionis C. 32. et in vita S. Paulae in Epist. Haec ab antiquo fuit
de regno Graeciae, sicut et tota Achaja, sed anno Domini 1204 in
Venetorum dominium devenit, qui hodie ibi dominantur. Est autem civitas
competenter magna et munitissima tam a parte maris quam a parte terrae,
et est in ipsum mare protensa, scopulis et cautibus superaedificata,
ita, quod mare saeviens usque ad murum adscendit, impetus tamen ejus,
antequam murum attingit, in obstantibus petris et rupibus
confringuntur. Portum habet valde nobilem, arte factum per immensa saxa
profundo immersa, et desuper longa via in curvum est strata. Ab alia
parte, ubi est terrae continenti juncta, est monti imminens, ad cujus
clivum pro parte dependet, et mirabilibus fossatis per petras et rupes
scissas est munita, et spissis altisque muris et turribus est vallata.
Ab extra est suburbium, et ad partem suburbii ad clivum montis sunt
multae domunculae parvae et tuguriola stupa et calamis et sarmentis
factae et luto compactae, et est quasi villula, inhabitantque illam
Zigari illi, qui per orbem vagantur, de quibus supra Fol. 80 dictum
est. Et omne forum equorum, porcorum, et quidquid tumultuosum est,
agitur in illo loco extra urbem, et in urbe est quies et pax, et
negotiationes quietae in ea tractantur. In ea urbe est sedes
episcopalis, humilis ecclesia, miser clerus, distractus populus. Ea
urbs est in cornu Achajae sita, quae olim Argea dicebatur, et inde
Graeci Argivi dicti sunt et imperium Graeciae multo tempore tenuerunt.
Ab ea urbe potest iri pedes per Macedoniam usque in Thraciam et
Constantinopolim contra aquilonem, contra meridiem autem per fretum
Adriaticum in Siciliam, quae antiquiori vocabulo dicitur Trinacria,
facili navigatione cum vento prospero devenitur.
Trinacria, quae et Sicilia, est insula magna, et Trinacria dicta
secundum Isidem, quasi triquadra, quia in tres quadras divisa. Vel
dicitur Trinacria propter tria acra, i. e. promontoria, scilicet
Pachinum, Pelorum et Lilybeum. Pelorum promontorium respicit ad
aquilonem, sic nominatum a Pelon, gubernatore Hannibalis ibi sepulto.
Pachinum vero ad austrum spectat, ab aëris crassitudine dictum.
Lilybeum autem occidentem. respiciens a civitate ejusdem nominis in eo
constructa sic dicitur. Pelorum Poennio monti olim junctum fuit, et
tunc non erat insula, sed Italiae pars, terrae motu autem factum est,
quod mare intervenit, et Trinacriam ab Italia divisit, exiguo quidem
freto, sed multum aestuoso et numquam quieto. Pachinum autem respicit
Achajam.
Antiqui dicebant, quod gigas Typhon, filius Titanis, cum provocasset
Jovem in certamen, iratus Jupiter cum fulmine prostravit et ad ejus
opprimendam superbiam corpori ejus superimposuit Trinacriam perpetuo
portandam.
In ea insula sunt montes perpetuis incendiis flammantes, qui sine
intermissione ut fornaces ardent et lapides exustos ejiciunt. Ibi est
Aetna, mons celeberrimus in medio insulae, in vertice habens duos
hiatus, per quos globi flammarum ascendunt, quos tamen strepitus
antecedunt, magni. Ad conspiciendum hoc mirabile naturae incendium
venit Plato philosophus ab Athenis in Siciliam et montem Aetnam
perlustrans sensu et ratione causam investigavit ignium illorum. Huic
incendio propter ejus exundantiam comparat beatus Hieronymus in Epist.
ad Furiam flammascentem juventutem dicens: non Aetnaei ignes, non
Vulcania tellus, non Vesevus[TR183] et Olympus tantis ardoribus
aestuat, ut juveniles medullae plenae vino et (#190 a#) dapibus
inflammatae; semper enim juventus incensa fervet, Aetna autem pro
tempore, ut patebit.
De hoc monte erumpit igneus fluvius, decurrens contra Catanam urbem,
saxa terramque liquefaciens, sicut habetur in Legenda S. Agathae.
Dicunt insuper, quod hic mons Aetna tantas cineres ejicit, ut civitates
et villas operiat et loca multa deserta faciat. Ignibus tamen non
obstantibus tantum frigus est in ejus summitate, ut perpetuis nivibus
candescat. Incolae dicunt, quod flammatio cessavit et solum fumus
emittitur. Sed quid sentiendum sit de istis ardentibus montibus, et
unde sit ignis ille, diversa est relatio. Nam aliter de hoc loquuntur
poeticae fictiones, aliter vulgarium opiniones, aliter naturalium
descriptiones. Nam poetae dicunt, quod haec insula ante Jovem fuerit
habitatio Cyclopum. Erant autem Cyclopes gigantes, solum unum habentes
in fronte oculum, et habitabant in antris devorantes homines et
bestias. Unde longa contexta est historia, quomodo Ulysses cum sociis
suis naufragium passus venit in Siciliam in insulam et vidit ibi
hominem ingentem villosum et hispidum, greges mulgentem, et ab antro
suo solum amoventem lapidem, quem movere nequivissent juga boum XX.
Cujus antrum ingressus cum sociis Ulysses eum oravit amicum fieri.
Cyclops autem sprevit dicens, se etiam Jovis amicitias non curare, et,
captis duobus ex sociis Ulyssis, illos discerpsit et devoravit. Quare
commotus Ulysses cogitavit eum occidere, sed quia non potuit tam
ingentem molem ab ostio antri amovere, destitit. Mane Cyclops alios
duos comedit de sociis Ulyssis, et exiens gigas advolvit saxum et
Ulyssem cum reliquis sociis inclusos reliquit et cum gregibus ad pascua
abiit. Ulysses autem clausus ingentem baculum acuit et in specu
abscondit, Cyclops autem rediens alios duos comedit, Ulysses autem, ut
misericordem eum faceret, obtulit cadum optimi vini, quo potato
promisit misereri, si alium cadum offerret, et cum tertium potasset,
solutus est Cyclops in somnum, Ulysses autem accepto stipite eo igne
praeusto incensum in oculum Cyclopis acri nixu impegit, juvantibus eum
sociis, nec eum occidere poterant clauso antro. Cyclops expergefactus
ingenti clamore socios antro propinquos invocavit adjutores, qui
venientes circa antrum aestimabant eum naturali aegritudine gravatum
[et] abierunt. Cyclops autem tristis coecus amovit lapidem et greges ad
pascua numeravit, singulos oves et boves stans ad ostium manu tetigit,
ne illi cum bestiis effugerent. Ulysses autem cum sociis occisorum
(pecorum) pellibus se contegerunt et more bestiarum quadrupedes cum
grege exierunt sicque evaserunt.
Contra hos Cyclopes movit Jupiter proelium et captos montibus inclusit,
servos Vulcano Jovis fabro ipsos faciens. Vulcanus enim ad imperium
Jovis fulmina fabricat in his Trinacriae montibus adjutorio Cyclopum.
De fabrica ergo Cyclopum incendia illa ex monte Aetna spirare dicebant
antiqui. Illorum Cyclopum habitationes ante eorum inclusionem adhuc in
montibus patent in maximis et amplis cavernis et subterraneis locis.
Insuper ipse mons persaepe movetur et agitatur et tunc maxime flammas
emittit, quod ideo poetae (#b#) dicebant fieri, quia Typheus, cujus
capiti Trinacria erat superposita a Jove, quamque conatur abjicere, et
tunc tremit et movetur mons, et quandoque tota insula; sed quando
lassus et attaediatus sub onere suspirat, tunc flammas eructat, quae
per hiatus montis Aetnae exundant, quo spiritu etiam saxa et arenae ab
interioribus montis ejiciuntur.
Sed naturales melius de his loquuntur, quamvis et ipsi poetae in suis
fabulis idem, quod naturales, dixerint, sed occultatum corticibus
fabularum. Dicunt philosophi, quod montes illi ab ea parte, qua Eurus
vel Africus flat, habent speluncas plenas sulphure, quae usque ad mare
sunt deductae, unde fluctus speluncas intrantes ventum creant, qui
exagitatus ignem gignit et sulphur incendit, quo incenso fremit et per
cavernas erumpit et nonnumquam quasi fluvius candentis aeris decurrit
et cuncta inventa consumit. Vulgus vero dicit, quod sub Trinacria vel
Sicilia sit os inferni, de quo ignis spirans montes incendit, unde
incolae regionis dicunt, quod quando est futura de propinquo hominum
occisio, sive peste sive gladio, aut alio modo, quod tunc ignis montium
plus solito flammescit, et hoc ideo dicunt fieri, quia infernus
praesentiat, se spolia de mundo accepturum, ideo os magis dilatat et
flammae abundantiores emittuntur. Ad hoc accedit, quod Diodorus refert,
in ista regione prope Aetnam esse speluncam pergrandem, quae hiatum sub
terra habet ad Arctum spectantem, per quem Plutonem fabulantur cum
curru rapta Proserpina transisse.
Aliqui dicunt, purgatorium quoddam animarum ibi esse, de quo facit
mentionem Gregorius in dialogo: Juxta Trinacriam versus Italiam sunt
aliae insulae, flammigeros montes habentes, quarum potior dicitur
Lipara, et vocantur Vulcaniae, quia in eis dicebant antiqui officinas
Vulcani esse ad ignem fabricandum et ad arma deorum faciendum; ibi enim
monile Hermionis et corona Ariadnae et Achillis et Caci arma sunt
fabricata. Dicuntur etiam insulae hae Aeoliae,[TR184] a rege Aeolo, qui
in eis regnavit. Hunc Aeolum regem nuncupant poëtae deum ventorum,
habentem potestatem emittendi et retinendi ventos. Ad eum Ulysses supra
dictus accessit et ventos ab eo sibi dari petiit, et dedit sibi omnes
ventos praeter Zephyrum, quos corio bovis intrusit tamquam in saccos et
argentea catena alligavit sicque ventos in utres coactos in navem suam
portavit, socii autem sui putabant, in pellibus esse thesauros
inclusos. Cum autem sic navigarent, aperuerunt socii utres, e quibus
adversi ventus erumpentes rejecerunt navem ad insulas Aeolias, quam
Aeolus a littore repulit emittens contra eam pessimos ventos, de quibus
Ulysses in magna naufragia venit.
Sunt autem insulae septem in Sicilia, dictae Aeolides, scilicet
Strongyla, Evonyma, Dydima, Phoenicodes, Sacra, Vulcania, Lipara, sitae
inter Italiam et Siciliam recto cursu. Hae insulae hactenus omnes ignem
evomebant, quarum meatus oraque ignis etiam nunc visuntur in Strongyla
ac Sacra, hujusque ex terrae hiatu ventus erumpit et foetor ingens,
eructat quoque arenam lapidesque igneos permultos, quemadmodum et
Aetnae accidit. Asserunt vero nonnulli, esse subterraneos meatus ab
Aetna ad has insulas et his omnibus eandem ignem spirandi caussam esse.
Haec Diodorus Antiqu. Histor.
De insula Vulcania dicitur, quod olim non fuit, sed tempore Pompeji
primo apparuit.
Trinacria ergo haec, de qua sermo est, respicit etiam tres mundi
partes, sicut supra dictum est de Creta. Nam cum Peloro promontorio
respicit Europam, extendens se contra Italiae ultimam partem, a qua non
distat nisi mille quingentis passibus. Altero promontorio respicit
Africam, a qua distat non amplius quam centum XX millia passuum. Tertio
vero promontorio respicit Asiam, a qua longo interjacente mari
Adriatico et Aegaeo divisa est. Et notandum, quod in constitutionibus
nostris ponuntur duae provinciae, scilicet Trinacria et Sicilia, et
tamen ipsa Trinacria Sicilia ab antiquo (#191 a#) nuncupata fuit a
Silico Agenoris filio. Sed illam differentiam ponunt multi, quod partem
illam regni Siciliae, quae aquis circumdatur et insula est, nominant
Trinacriam, aliam autem Italiae partem condependentem et ad regnum
Siciliae pertinentem nominant Siciliam. Alii vero, et praecipue illi de
insula, verecundantur de hoc nomine Trinacria, dicentes, a Teutonicis
esse inventum, quod tamen verum non est, sed ante omnia alia nomina
dicta fuit Trinacria, sicut patet per Joh. Bocc. L. 10. C. 42 de
Generatione deorum gentilium, et Isidem 33. C. 6. Ethicorum 1., et
Diodorus Siculus eam Trinacriam nominat. Post haec dicta fuit Sicania,
a Sicano filio Neptuni, antiquissimo ejus rege, post quem regnavit
Siculus eamque Siciliam nominavit. Contendunt Siculi de insula
dicentes, quod ipsa insula deberet nominari absolute Sicilia in
nominativo: alia vero pars regni in obliquo, ut diceretur, provincia
regni Siciliae. His contentionibus aliquando interfui.
Haec igitur insula, de qua loquimur, ditissima est, abundans omnibus
bonis mundi, unde antiqui eam vocaverunt horreum Romanorum, propter
abundantiam frumenti, olei, mellis, croci et animalium comestibilium,
pellium, lanarum et caseorum. Ad hanc insulam propter ejus temperatum
aërem credunt nonnulli emigrare de partibus Teutoniae hirundines
adveniente hieme, et inde reverti. Unde legi in quodam vetustissimo
libello, quod quidam Teutonicus mirabundus alligavit hirundini domus
suae tempore recessus schedulam sic scriptam: hirundo, ubi habitas in
hieme? quae avolans cum schedula, dum peracto hieme reverteretur,
reportavit schedulam aliam, sic scriptam: in Sicilia, in domo Petri.
In ea insula sunt magnae urbes, ut Cathana, in qua S. Agatha passa
fuit, et Syracusa, in qua S. Lucia martyrium sustinuit, et Panormus et
aliae.
Sexta decima die erant adhuc venti acres, nec speravimus nos de portu
posse exire, unde in conventum transivi, celebravi et cum fratribus
pransus fui. Eodem die venerunt Metonam peregrini de partibus
Britanniae, qui per terram sine maris transitu intraverant usque ad
terram sanctam in Jerusalem, gyrando pontum Euxinum per longissima
itinera, per quae frequenter Judaei ingrediuntur et egrediuntur, et per
eam viam exierant usque huc, et ibi per mare navigare in Siciliam
intendebant et in Romam. Ad omnem enim plagam a Metona invenit homo
navigia, quia est quasi in media via ad omnem terram et mare. Facilis
enim est navigatio inde Constantinopolim contra aquilonem, Tyrum,
Sidonem in terram sanctam contra orientem, Aegyptum et Africam contra
aquilonem [austrum], Siciliam, Italiam, Venetias contra occidentem.
Advesperascente die dato signo tubae ad ingressum galearum, nescio quo
negotio circumventus, exitum navium neglexi, conduxi ergo barcam et ad
promontoria Sapientiae secutus sum galeas et ingressus sum galeam
nostram in cumbam meam, et ita illa nocte ad radices Sapientiae
quievimus in mari, sine quiete tamen, propter ventorum impulsum
importunum.
Die XVII., quae est O Sapientia[TR185] juxta calendarium nostrum, erat
ventus quidem bonus pro itinere nostro, sed nimis fortis, cui naucleri
formidabant classem committere, et diliberabant[TR186] ibi manere usque
ad remissionem venti. Post prandium descendimus in barcam et paene
omnes de nostra galea ad radices promontorii Sapientiae navigavimus, et
(#b#) ibi juvenes diversis jocis luserunt, senes vero sedebant et
respiciebant vel spatiabantur, delectabilis enim et graminosa planities
erat sub monte super maris littus, et arduus ac altus ascensus per
petras et rupes sursum in promontorium. Dimisimus ergo nos peregrini
populum ludentem et sursum in altum cum labore magno ascendimus in
culmen promontorii et ibi longe lateque per mare circumspeximus in
provinciam Achajae, cumque per horam in monte moram fecissemus,
descendere incepimus, et dum paululum descendissemus et in arbusta et
scabrosa loca venissemus, subtraxi me a sociis et in promontorii
cacumen reascendi, ut solus essem ibi, propter causam jam subjungendam.
In ipso enim descensu venit mihi in mentem de dicendis vesperis, quia
hora vespertina aderat, et cum inspexissem calendarium, et o.
Sapientiam vidissem, dixi mihi: has vesperas, aeternae Sapientiae
laudes, non nisi in monte Sapientiae dicere convenit; sicque reascendi
et totas vesperas per me cantavi sine adjutore, ipsam vero antiphoniam:
o sapientia, altiori voce quam valui cantavi in jubilo, adeo tamen
altus mons est, quod nemo poterat me audire clamantem, nec videri
poteram ab his, qui in littore ludebant, videbar tamen ab his, qui in
classe erant, quae stabat remota a littore, cautibus tamen promontorii
alligata. In ipso vertice consistens multum delectabar, et locum
quondam insigni aedificio ornatum fuisse deprehendi in antiquis ruinis,
nunc vero nihil aliud ibi est, nisi signum in alto palo vel longo
baculo suspensum ad maris custodiam et quod inferius est portus. Quare
autem hoc promontorium Sapientia dicatur, rationem evidentem non
inveni, nisi forte Jupiter in eo consistens dicatur ibi caput suum
percussisse et de cerebro suo Minervam, armatam virginem elegantissimam
produxisse, quam Minervam, id est Sapientiam, nominavit, quae armata
omnem vincit malitiam, Sapientiae VII., et virgo est omnem refugiens
spurcitiam; vel quia Minervae, deae sapientiae, hoc promontorium
sacratum quondam exstitit ejus templo; vel quia forte antiqui Achaici
in eo scholas sapientiae habebant remotas a communi tumultu hominum.
Sedi ergo super praeruptum plus quam per horam solus, describens locum,
et quasi nimis tardavi, nam antequam descendens venirem in planum, sol
occasum petierat, et adhuc una barca in littore stabat; in quam cum
aliis ingressus redii in locum meum. Si illam barcam neglexissem, illa
nocte non venissem in classem, sed in littore per noctem patientia
necessaria fuisset, et forte periissem, quia nocte illa classis
recessit, nisi transillas[TR187] solventes me secum in classem
reduxissent.
Die XVIII. in noctis medio, dum omnia essent in silentio, subito
aspiravit ventus salubris et bonus, et statim rupto silentio clamores
magni excitabantur per classem, et ad recessum se parabant levando
anchoras, sursum trahendo barcas, erigendo vela, extendendo spiras,
solvendo promesias, et multa, quae gravibus laboribus et cum ingentibus
clamoribus et cum violentia, cursu et festinantia fiebant, de quibus
saepe dixi. Soluta ergo classe, cum per ventum bonum deportati
fuissemus in maris latitudinem, invaluit ventus nimis et orta est
tempestas adeo saeva, sicut vix sustinuimus, et duravit toto die illo,
unde incipiente saevire tempestate domini de castello madidi et pavidi
confugerunt ad nos in carinam (#192 a#), et clauso ostio toto die illo
in tenebris sedimus, adhaerentes columnis, parietibus et saccis
gravibus, ne sic projecta navi de latere in latus simul laberemur. Nec
alicui indulgebatur de carina egredi ad quamcumque necessitatem, nec
illo die oblatus nobis fuit cibus nec potus, quia coquina non igne sed
aqua plena erat, sicque in illo tetro mansimus carcere usque ad
vesperas; advesperascente die, ecce quasi in antrum Aeoli revocati sunt
venti, et omnia quieverunt et turgida hactenus vela languida
exhaustaque adhaeserunt malis, sicque in taediosa bonaza mansimus usque
in diem alterum, in loco, ubi mare effusum nobilissimum constituit
sinum Ambraticum in Epyro.
Die XIX. revenit ventus bonus, et velis inflatis celerrimo cursu
navigavimus, ac si ventos in utribus ab Aeolo accepissemus. Illo die
insulas multas pertransivimus, quae dicuntur Casopiae in generali,
aliâs habent propria nomina. Hae insulae, ut dicitur, fuerunt ante
confoederationem Venetorum cum Turcis cujusdam domini Christiani
Graeci, qui in multis subvenit saepe Venetiis et utilis fuit quasi
maris custos contra Turcos, quia insulae istae magnam occupant maris
partem et mediant inter regiones Turcorum et Christianorum, sed facta
confoederatione cum Turcis Venetos amplius non timuerunt, irruerunt
insulas istas et capto domino earum eum tributarium constituerunt et
aliquas[TR188] desolaverunt. Unde tempore primae meae peregrinationis
episcopus Sophoniensis de una illarum coactus fuit deserere sedem suam,
eratque vir maturus et grandaevus, et nobiscum Venetias navigavit, qui
dixit nobis, quod Turci in captione illarum insularum nullum
Christianum occiderunt nec populum transtulerunt, nec abnegare fidem
coëgerunt, sed tantum suae servituti subjecerunt dantes eis praefectos
et capitaneos Turcos. Statim autem facta illa mutatione dominii
temporalis defecit etiam potestas spiritualis et ecclesiastica, nec
populus communis curavit amplius episcopos nec presbyteros, non
praedicatores, et ecclesiasticas censuras contemserunt, praecepta
spreverunt, et si ecclesiastici praelati aliquem contumacem corrigere
volebant, ille contumax conquerebatur hoc judici praefecto Turco, et
statim, si occisus praelatus non fuit, ille tamen fuit compulsus
exulare. Dixit etiam nobis idem episcopus, quod quando rumor primo
venit in insulas de adventu Turcorum, tantus metus, tantus ulutatus
erat in populo, quod miserabile fuit videre; sed quam cito Turcis
juraverunt, statim obedientiam praelatorum ecclesiasticorum contemnere
coeperunt et sine praefectorum coactione per se a legibus Christianae
religionis recesserunt, nec amplius celebritates ecclesiae nec jejunia
nec sacramenta nec missas curaverunt, pigri et involuntarii facti ad
omnia Christianorum exercitia. Nihilo tamen minus gerebant se et adhuc
hodie gerunt se pro Christianis, nomen quidem habentes sed pietatem
abnegantes, per illum enim modum augmentata est secta Machumetana et
potestas Turcorum, nam dum incepissent Turci persequi Christianos et
terras eorum invadere, multi Christiani volentes declinare
persecutionem se ipsos eis sponte tradiderunt. Hoc patet, quia adhuc
hodie multa castella et oppida sunt in Turcia de illis antiquis Graecis
sub dominio Turci, qui se sponte tradiderunt, sicque intactae (#b#)
manserunt eorum habitationes, unde factum est, ut ipsi Christiani
Turcis auxilio fierent ad persequendum alios Christianos et proditores
fratrum efficerentur. Et sic eorum culpa coepit crescere propter
censuras ecclesiasticas, quas non curabant incurrere. Et quia ipsi
Christiani erant, inceperunt sub quadam pietatis specie Christianis
devictis parcere et eos in servos et ancillas retinere. Et videntes
Turci, quod ex hoc Christiani ditarentur, conceperunt aviditatem
possidendi servos et ancillas, et captos Christianos non occiderunt,
sed vel in suam servitutem redegerunt vel vendiderunt. Illa ergo ficta
Christianorum pietas in tantum excrevit, ut malitia Christianorum in
persequendis caeteris Christianis excederet malitiam infidelium, et in
hoc eorum magistri fuerunt et praelati. Et cum ecclesia contra eos
censuras fulminaret, excusantes se dixerunt, quod ecclesiae plurimum
prodessent, quia, quos Turci occidissent gladio, ipsorum pietate
viverent, et ex hoc se contra ecclesiam erexerunt dicentes, ecclesiam
injusta judicia ferre et censuras inanes esse, sicque tandem Turcis
traditi sunt, et facti Janizari, id est, abnegati Christiani, quos
Sarraceni Mamaluccos appellant. De his supra saepe mentio facta est in
invectione contra Graecos.
Ex his patenter sequitur, quod saevior est illa persecutio, qua
dimittuntur Christiani vivere, quam ea, qua perfide morte plectuntur.
Quod est contra illos, qui sub quadam virtutis specie volunt Turcos
advenire, dummodo non eos fidem negare cogeret, sed hoc ex vitio
crescit inobedientiae, quia ecclesiae praelatis et Christianis
principaliter obedire taedet.
Igitur cum bono vento fortiter navigantes in Corinthium sinum venimus
et multis insulis transgressis contra Epyrum processimus et in
Epyroicum mare venimus contra Corcyram insulam, ad quam navium rostra
vertimus, sed quia sol jam in occubitu erat, Corcyram attingere non
valuimus nec procedere potuimus propter ibi scabrositatem maris. Ideo
aversi contra insillam, Paxo dictam, applicavimus. Ego puto hanc esse
Ericusam: ibi anchoris ejectis et navibus stabilitis noctem egimus.
Vicesima die, orto sole, soluta classe contra Corcyram insulam
navigavimus; ibi primo vidimus Fallarium, Corcyrae promontorium, ex quo
in mare protenditur scopulus, quem a similitudine Ulyssis navem fuisse
dixere vetusti. Scopulus hic satis horribilem navis speciem habet. Inde
gyravimus insulam, et negligentia nautarum factum est, ut cunctae
galeae ante nos essent in portu Corcyrae, cum tamen nostra, in qua erat
potestas et praefectura classis, ante alias jure ingredi debuisset.
Unde propter hanc causam praefectus armaturae classis nostrae cum
naucleris contentiose litigavit, cui vice versa in faciem restiterunt,
ad quod litigium filius armiregii accurrit, uni de gubernatoribus
galeae improperavit uxoris suae meretricium, quod ille iniquo animo
ferens captata hora, antequam in portum Corcyrae veniremus, cultrum
scapulis ejus infixit, et lapsus extra navem, sub prorae rostro ab
extra pendens se continuit, quousque per barcam a suis abductus in
aliam galeam fuit. Tota autem galea fuit (#193 a#) commota, et
discurrerunt per galeam, ubique quaerentes vulnerantem in latibulis et
penetralibus, sed non fuit inventus, affirmantibus galeotis, quod extra
galeam cecidisset, nec fuit proditus, pendens ad prorae rostrum, sed
nec ille laesus fuit mortuus nec multum debilitatus. In isto disturbio
portum Corcyrae ingressi sumus et magna cum solemnitate recepti per
pulsum campanarum in duobus castellis, et per clangores tubarum, et
voces et clamores galeotarum, et strepitus bombardarum, cum omnibus
solemnitatibus, quibus consuetum est naves grandium recipi, siquidem in
ipso portu Corcyrae praeter naves classis nostrae stabat alia armata
classis cum falcatis biremibus ad custodiam maris, quia illo in tempore
Hercules, dux Ferrariensis, quem senatus Venetus in dominium
collocaverat, bellum grave eis intulit mari, Pado et terra, et fere
totam Italiam et ipsum papam Sixtum contra Venetos excitavit, ita, ut
papa etiam spirituali gladio, censuris et sententiis in eos
debaccharet, quae fulminatio nos plurimum perturbavit propter
ambiguitatem et communionem in divinis; super qua re consultum habuimus
quendam magnum patrem religiosum, qui noviter de Venetiis venerat, qui
dixit nobis, quod nulli religiosi in civitate Venetiana, nec
Carthusienses, nec Mendicantes, nec alii servarent interdictum, et quod
non esset verum de hoc; sic ergo, licet cum formidine, eis nos
conformare decrevimus.
Stabilitis ergo navibus inducti sumus in civitatem Corcyram, quam
plenam armatis reperimus, et nec domum nec cibum reperire poteramus,
magna enim erat ibi caristia omnium, et propter bella et propter anni
sterilitatem, quae ubique erat per totam Europam. Nam quando nos a
nostris partibus egressi fueramus, fuit defectus panis in Suevia et
Alsatia. Cum ergo nos peregrini circumiremus civitatem ut canes propter
panem, venit quidam stipendiarius Teutonicus ad nos et misertus nostri
duxit nos in quoddam pandocheum, et cum magna difficultate modicum
panis habere potuimus pro offala. Vidimus tamen in publicis coquinis
stare ignem ad ollas carnium et feruta cum assaturis et legalia carnium
paramenta, contra Christianae religionis leges, quia dies illa erat
jejunii dies, sabbatum quatuor[TR189] temporum et vigilia beati Thomae
apostoli. Excusat tamen forte necessitas et defectus panis et imminens
bellum et populi multitudo et labor assiduus, et caetera, quae illi
miseri patiebantur. Verum, et si non fuissent ibi armati, adhuc Graeci
manducassent carnes non obstante ecclesiastica prohibitione. Prandio
peracto reversi sumus in galeam sperantes nos illico recessuros.
Die XXI., quae est beati Thomae apostoli, et erat dominica quarta
adventus Domini, cum sol ortus esset, aptabant naucleri navem, ac si
vellent recedere, nec ausi fuimus ad officium Missae audiendum exire.
Cum autem hora Missae pertransivisset, cessaverunt a labore et tempus
recessus nostri non advenisse denuntiabant. Hoc audito in barcam
descendimus et ingressi civitatem omnes ecclesias clausas reperimus et
in pandocheo praefato macram offam pro nostro prandio sumsimus. Post
offam in cathedralem ecclesiam ascendimus (#b#) ad orationem, et in
suburbio ad ecclesiam Augustineorum et ad ecclesiam fratrum Minorum
ingressi orationi paululum institimus, Graecorum autem ecclesias
vitavimus. Juxta[TR190] mare est ecclesia beatae Virginis, jam quadris
aedificata, ubi in prima mea peregrinatione stetit solum lignea
capella, et est etiam ecclesia latina, galeotarum eleemosynis
constructa; in hac diutius moram traximus. Interea sonum tubae
audivimus vocantis nos ad classem, et commotam classem quasi recessuram
vidimus, sed dum in eam festini navigassemus, cessavit omnis tumultus,
qui recessum solet praecedere, mansimus ergo sic in galea cum
impatientia, quia ventus bonus erat, quem negleximus.
Vicesima secunda die mane discurrebant per galeam et in tota nostra
classe recessum simulabant, sed domini patroni in naviculis remeabant
in urbem, quo vidimus nos non recessuros. Erat autem apertum
navigationis tempus, causae autem tres erant, quare sic ibi
detinebamur. Prima fuit, quia capitaneus armatae classis male contentus
erat de capitaneis nostrae onerariae classis, pro eo, quod portum illum
ingressi fuerant, cum ibi vix alimenta reperiri possent sufficientia
pro armigeris; hoc ut notaverunt capitanei nostri, sibi in faciem ibi
manebant. Secunda causa, propter merces, quas ibi deponebant et
imponebant; illati enim erant in nostram galeam ultra CCC lodices
ungaricales villosi, quos nos nominamus sclevos, quia Sclavi eis
involvuntur die ac nocte, et sunt lecti eorum, vel quia in Sclavonia
fiunt sicut in Ungaria. Hos lodices posuerunt ad stantiam et cumbam
nostram, et desuper struere lectulos nostros fecerant, quod domino
Johanni et mihi valde profuit, quia hactenus stratum nostrum tenue
super saccos nudos specierum durissimos habuimus, sed nunc molliori
strato contra duritiam et contra frigus fruebamur, quem pecunia
libenter comparassemus. Tertia causa tardationis erat, quia domini
practicabant concordiam inter illos duos, qui in nostra galea[TR191] se
laeserant, ut patet supra; nam sine eo, qui extra navem lapsus fuerat,
non poterat galea stare bene, quia optimus nauta erat et unus de
principalioribus; et concordaverunt eos regressusque est in galeam.
Porro quartam causam nostrae tardationis principalem ego suspicabar
esse diabolicam, instabat enim festivitas dierum sacrae nativitatis
Domini nostri Jesu Christi, et ne istis solemnibus diebus interessemus
divinis officiis, diabolus impedimentum praestabat, non enim poteramus
amplius aliquem attingere portum habitabilem, optavimus nos peregrini,
impetuosissimum fieri mare, ne illis magnis diebus sine sacramenti usu
esse oporteret, male enim navigantibus, provisum est de sacramentis,
cum careant eis simpliciter. Non sic antiquitus fuit, quia saepius
legimus, in periculis communicasse navigantes, sicut patet in III.
Dialogorum Gregorii et Legenda beati Ludwici, ubi habetur, quod
navigante eo die de Syria, cum Carybdim incidissent et cuncti per navem
discurrerent interitum exspectantes, invenerunt regem ante eucharistiae
sacramentum prostratum. Sed vide P. 1. Fol. 49, quare non habeatur
eucharistia in navibus. Cum ergo non habeant sacramenta in navibus,
cooperatur diabolus ad hoc vigilanter (#194 a#), ne ad loca veniant
illis temporibus, quando usus sacramentorum est consuetus. Hoc enim
detestabile malum habet illa Hierosolymitana peregrinatio, quod
frequenter festivis diebus et dominicis major motio, labor et
inquietudo est in navibus, quam aliis diebus, et quanto major est
festivitas, tanto gravior labor et inquietudo, et hoc certa experientia
didici, prout evagatorium demonstrat. Eodem igitur die, cum
advesperasset, misit capitaneus armatae classis nuntium in classem
nostram, praecipiens et supplicans praefectos nostrae classis, ut
abirent a portu illo, quia pro tanta multitudine non essent alimenta et
armati paterentur in nostra praesentia defectum; praecepit etiam
auctoritate Ducis et Senatus Venetorum omnibus patronis singularum
galearum, ne quis aliquem hominem pertinentem ad classem armatam
recipiat in galeam suam ad abducendum, et si aliquis receptus sit, in
continenti remittatur: multi enim de exercitu libenter recessissent, et
furtive fugere quaerebant, quibus capitaneus praeclusit hoc modo viam,
verumtamen aliqui redierunt nobiscum, sed cum consensu capitanei.
Descriptio insulae Corcyri.
Corcyra insula, quae Corfun vulgariter nominatur, hoc nomen accepit a
filia Asopi, Corcyra dicta, quae a Neptuno rapta in eam insulam fuit
deportata. Haec insula est multis promontoriis anguloso freto
contracta, contra aspectum Italiae continens portum urbis Romae, a mari
Adriatico declinando sinum Jonicum, et dimittendo ad dexteram Siciliam,
Campaniam, Calabriam, Apuliam, et ad sinistram insulas Sardiniam et
Corsicam et mare Sardonum et Ligusticum, sicque per medium intrando
mare Tyrrhenum venitur ad ostia Tiberina et inde Romam. Navigando autem
simpliciter per mare Adriaticum in sinum Jonium venitur in Venetiolum,
et ita Venetias, habendo Dalmatiam et Istriam vel Tablantiam ad
dextram, et totam Italiam ad sinistram dimittendo. Et haec est via
nostra.
Est autem Corcyra insula non magna, sed fertilissima, abundans
frumento, vino et oleo, habetque salineriam bonam, id est locum, in quo
terra sulcatur et in terrae scissuras maris aqua importatur in salque a
sole decoquitur, et portum capacem multarum navium habet, qui numquam
sine hospitibus reperitur, quia est portus pinguis et bonus communibus
annis, in quo copiose nutrimenta reperiuntur. Alia vice multis diebus
degui in hoc loco et experimento habeo ejus rei notitiam: unde ante res
Trojanas ex ea maxima sunt bella habita cum Corinthiis et caeteris
maritimis, ut Thucydides narrat.
Porro civitas ipsa cum suburbio est competenter magna, quae nominatur
Corcyropolis, et bene munita, inter rupes aedificata. In ipsa enim
civitate sunt duae rupes e diverso stantes, in altum protensae, in
quibus sunt duae arces aedificatae, in quarum culminibus pendent duae
campanae, quas continue alternatis vicibus pulsant ob maris custodiam.
In ipsa civitate nullus plane locus est, sed ad statim, dum quis
ingreditur, adscendere incipit usque ad ecclesiam cathedralem, quae sub
majori arce sita est. In prima mea peregrinatione erat episcopus
ecclesiae frater ordinis nostri sed obiit. Suburbia sunt multo majora
civitate, et in una sunt duo conventus fratrum, scilicet Minorum et S.
Augustini, et tam in civitate quam in suburbiis sunt plures ecclesiolae
(#b#) Graecorum et capellae. Collectus populus est in illa civitate,
ibi sunt Graeci et Latini, Judaei et Christiani, Turci etiam frequentes
sunt ibi. Haec insula facit finem Graeciae, et Graeca locutio in ea
desinit et incipit. Fuit olim de regno Graecorum, dicitur autem, quod
erat duorum fratrum, qui discordantes ambas arces muniverunt contra se
invicem, ille autem, qui desperabat se posse vincere, Venetis suam
arcem in partem dedit, qui venientes ambos expulerunt et insulam
possederunt. Anno Domini 1129 Rogerius, rex Siciliae, abstulit
imperatori Graecorum eam, sed Veneti Siculis expulsis eam Graecis
restituerunt. Post hoc anno Domini 1204 in manus fuit devoluta
Venetorum et hodie eorum est ditioni subdita.
Die XXIII., antequam illucesceret, solverunt classem a portu Corcyrae,
et solitis laboribus educta fuit ad canale latum, quod dividit Epyrum
ab insulis, quas nominant Gazopoleos. Per hoc canale Dei ex gratia
bonum habuimus ventum nec retardati fuimus voragine, quae ibi
aestimatur esse, sicut dixi P. I. Fol. 13. Nam quando non sunt venti,
solutae naves in quodam loco canalis subsistunt, et nullis galeotarum
laboribus educi possunt sine adjutorio aliarum navium; stat enim navis
et rotatur continue et ibi subintraret aquam, nisi ejus longitudo
obsisteret, nam aqua creditur ibi per voraginem et hiatum labi in
abyssum. In ipso canali navigavimus per rupem, quae de profundo maris
se tollit, in qua quondam generatus est immanis et terribilis draco,
qui supra civitatem Gazopam, in opposito promontorio existentem,
volitans urenti anhelitu ipsam infecit, et qui a morte erepti, fugerunt
et omnia dereliquerunt, unde hodie stant muri civitatis, turris et
domus, sed sine omni habitatore. Cum autem per multos annos bellua ista
ibi omnibus formidabiliter existeret, incolae prudenti usi consilio
cadaver hominis veneno intoxicaverunt eique projecerunt, quo devorato
scissus venter bestiae interiit. Dicunt adhuc esse in ecclesia aedituum
liberum nec tunc cum aliis hominibus infectum, ex quo arguunt, propter
hominum peccatum permissum saevire draconem. Saepe enim immittit
dominus propter peccata hominum plagas, sicut contigit in Aegypto et in
Massara, terra optima, sed tota desolata propter multitudinem aranearum
et scorpionum. Et quaedam Libyae civitas magna vacua manet propter
impetum leonum. Haec et similia dico eorum gratia, qui parum quandoque
fidei scriptoribus, ut incredibilia narrantibus, habent.
Sub civitate super littus maris est una beatae Virginis ecclesia, in
qua dicitur lampas semper ardere sine humano adminiculo, non natura sed
divino miraculo. Non sic lampas Veneris, nec lucerna Pallantis, quae
etiam sine humano ministerio ardebant, sed non sine humana arte, nec
sine naturae dispositione, de quibus dictum est supra Fol. 140 b.
Celeriter ergo loca illa pertransivimus, sed mirum dictu, ecce enim
circa vesperas improvise, nullo opinante, subito incidit quasi in ictu
oculi tempestas validissima et ventus adeo fortis et importunus
advenit, quod in multis locis grande velum dirupit et [in] magna
foramina laceravit et, nisi marinarii id citius eripuissent, totaliter
ruptum fuisset. Multos enim remos extensos procella subito vento allata
confregit et omnia in superioribus non ligata vel clavis fixa
subvertit, ignem coquinae aqua incidens penitus exstinxit, ollas
confregit et magnum timorem omnibus incussit. Saeviente sic tempestate
confugerunt ad nos domini praeceptores omnes, paventes, singularem
classis turbationem adesse dicentes. Mansit autem tempestas haec per
totam noctem, et in magnis angustiis stetimus. In eodem maris passu
alio quodam tempore saevissimam (#195 a#) sensi tempestatem, in qua
miraculo divino consolati fueramus, ut patet P. I. Fol. 20. Sancta
etiam Helena existente in hoc mari et grassante tempestate, ut mare
placatum redderet, ei pretiosissimum munus obtulit, nam tres clavos
secum ferebat, quibus Dominus Jesus cruci affixus fuerat, et unum mari
donavit, dumque in Dei nomine eum in fretum projecit, cessavit
tempestas. Est enim hoc mare Adriaticum saevissimum, praecipue juxta
Epyrum et Albaniam, ita, ut nonnumquam saxa grandia ab imo eleventur
sursum et tamquam lignum transferantur de loco ad locum, et saepe
inventum est, quod saxa non modica trajecta sunt de uno maris littore
in aliud.
Dicitur autem hoc mare Adriaticum ab Adria, civitate Illyridis, quae
super littus est. Totum enim unum mare Adriaticum et Aegeum, sed alia
et alia sortitur nomina a provinciis vel civitatibus vel eventibus. Et
sicut Adriaticum a civitate Adria, sic Aegeum dicitur a capra, nam
inter Tenedum et Acium saxum est in mari potius quam insula, quod
videntibus procul caprae simile est. Graeci autem capram aegeam
nominant, et ab eo dicitur totum illud maris spatium Aegeum.
Vicesima quarta die, quae est vigilia natalis Domini, venti, qui adeo
impetuose heri aequora et naves pellebant, ac si usque ad limbum
producere conarentur, hodie quasi in antrum Aeoli revocati imperio
omnes abierunt et quieverunt, et turgidum hactenus velum languidum
exhaustumque[TR192] adhaesit malo, quod ego perspectans illico adverti,
quia silentium hoc ventorum Deo permittente aërearum potestatum imperio
fieret, ut illo die in nullum portum catholicum veniremus ad
festivandam tantam solemnitatem; conabantur autem gubernatores ad
aliquem portum applicare, sed incassum laborabant, quia nullum habebant
ventorum adjutorium, nec labores eorum aliquem habebant effectum.
Post tempus aliquarum horarum venit quidem ventus, sed inutilis, quem
etiam nullo modo sequi conveniebat, portasset enim nos ad littora
Albaniae, quae nunc Turcorum sunt. Est autem sciendum, quod duplex est
Albania, una est Asiae majoris provincia ad littora oceani
septemtrionalis et ad mare Caspium se extendens, regio frigida, in qua
albi nascuntur homines ferocissimi, ita, ut leones perimant, et habent
oculos glaucos, quibus melius in tenebris et noctibus vident, quam cum
lumine vel in die. Ab his gentibus venit olim exercitus in Peloponnesum
et diffusi per littus maris regionem illam etiam Albaniam vocaverunt,
et de ista jam loquor. Civitas, quae est caput totius Albaniae, dicitur
Scodra, quae Venetorum fuit, sed anno Domini 1478 eam civitatem Turco
dederunt in confoederatione. Hanc nos in vulgari nominamus Scultur. Ad
eam bene venissemus pro celebratione festorum, sed jam nec cultus nec
festa in ea sunt, mansimus ergo sic in mari per illam sacram vigiliam
et sacratissimam noctem.
Die XXV., quae est sacratissimae nativitatis Domini Jesu, in medio
noctis (#b#) illius celeberrimae, Dominus Johannes Transsilvaniensis
archidiaconus et ego suus collateralis petito lumine a cellerario
cistam, quae stabat ad latus cumbae nostrae, tamquam altare
praeparavimus; emeram enim Alexandriae tapeziam Turcicam pulchram, quam
cistae superposuimus, et mappas sericas, quas Hierosolymis comparavi,
expandimus et lumina accendimus et imagines, quas habuimus, desuper
locavimus et simul officium matutinale psallere coepimus, ad quod
plures excitati intraverunt ad nos audientes officium; omnia enim
legimus manifeste, sicut in ecclesiis fieri consuetum est, matutinam
cum Missa sacrae noctis. Sic etiam fecimus in aurora et in die, nihil
autem ita quiete agere potuimus, sicut officium mediae noctis, eo enim
finito cometa galeae, qui est principalis de gubernatoribus, vir utique
inquietus, maledicus, blasphemus et nullius fidei nec conscientiae,
descendit in carinam et convocatis omnibus galeotis et companis ad
durissimos labores stimulavit et totum galeae statum immutavit removens
et evertens graves et grandes specierum saccos, et de latere in latus
aliud transponi fecit cum multis clamoribus, maledictionibus[TR193] et
blasphemiis. Vasa etiam mercibus plena et cistas transposuit, serris et
securibus asseres abbreviavit et omnia infra et supra, quae ab
Alexandria intacta steterant, illa sacratissima nocte ac die transponi
mandavit dicens, cursum galeae pati impetum, nisi alterentur. Non vidi
graviores labores, nec audivi pejora juramenta et blasphemias, nec
tantam inquietudinem percepi in toto marino itinere, sicut hac sacra
nocte et die. Et profecto coeco coecior est, qui non videt daemonis hoc
esse opus. Haec res odibilem mihi fecit peregrinationem
Hierosolymitanam.
Die hoc sacro advesperascente invaluit ventus, nec progredi nocte
licebat propter maris illius petrositatem, nec in tutum portum Albaniae
intrare valuimus propter inhabitantes Turcos, alia autem loca
importuosa erant. Tandem autem post decursum inquietum in littus
portuosum Albaniae appulit galea, sed desertum, juxta quod nec homines
nec bestiae morabantur. Dicebatur autem locus ille Stamnum, in quo cum
taedio stabilitis navibus per noctem mansimus.
Vicesima sexta die, quae est festum beati Stephani protomartyris, ante
lucem aptabant navem pro recessu, quia ventus bonus adspirare coeperat,
cui cum vela daremus, repente ferebamur via nostra, et promontorium
Acrocerauni, quod in angustias Adriatici sinus protenditur,
pertransivimus et in Jonicum incidimus sinum; post hoc promontorium est
quaedam civitas, Epidaurum et Dirrhachium dicta, ubi dicunt, quod
Constantinus Magnus, resignans Romam papae, volebat constituisse et
aedificasse Constantinopolim, et fundamentis jactis dimisit totum et
transivit Bysuntium in Thraciam, ibi aedificans, quod intendebat. Vide
Fol. 197.
Eodem die transivimus juxta insulam, quae dicitur Tremula, in sinu
Risenisco, et ibi ab utraque parte (#196 a#) terras vidimus
Christianorum: ad dextram vidimus Dalmatiam, ad sinistram autem
Campaniam et Apuliam, in qua S. Michaelis montem vidimus, montem
Gorganum in Adriaticum venientem mare, cujus in radicibus Sipontum
civitas, olim a Diomede, Martis victore, condita.
Secus hunc montem dicunt Danaen Acrisii regis Argivorum filiam inventam
per mare advectam, stupratam enim et impraegnatam a Jove in specie
aureae pluviae pater in arcam posuit et in mare misit, quae arca usque
ad littus Apuliae pervenit et a piscatoribus inventa et extracta, quam
aperientes invenerunt Danaen et parvulum filium, quem enixa fuerat, et
eam regi Apuliae Pilunno praesentaverunt, qui eam uxorem duxit. Hujus
rei gratia antiqui in littore illo Danae templum aedificaverunt. Item
secus hunc Metapontum dicunt Palladis templum fuisse, in quo diu
servata sunt Epii instrumenta, quibus durum equum apud Ilium
fabricaverat, et bipennes aereae et arma Diomedis sociorum deposita et
diu ostensa sunt. Dicunt insuper, ibi canes fuisse Graecis venientibus
laeta garrulitate blandientes; sed quod longe majus et verius et
venerabilius est, hoc in monte anno Domini 481 tempore Senonis
Michaelis archangeli specus incolis ostensus est mirabili prodigio, ubi
summa devotione a Christianis visitatur. In hoc monte dicit Catholicon,
ibi ferula crescit herba, quae dicitur ferula, quia tam calidae naturae
est, quod austro flante incenditur herba, et quandoque tota regio
aduritur. Ibi in mari sunt insillae, quae dicuntur insulae Diomedis,
ubi occiso ab Illyricis templum ingens aedificatum fuit. Hic Diomedes
dux audacissimus cum caeteris Graecis ad obsidionem Trojanam accessit
et cum Hectore et Aenea congressiones fecit ipsumque Martem vulneravit
et Venerem, Aeneam protegere volentem, qui cum in Graeciam repatriare
vellet et uxorem suam cum alio concubuisse audiret, patriam renuit et
in exilium se relegavit navigans in Apuliam, et oppugnato monte Gargano
et aedificata Siponto interfectus ab Aenea fuit et deificatus, cujus
socii in aves conversi ejus templum circumvolare dicuntur. Sunt enim
aves albae, quas Latini diomedes, Graeci herodios vocant, quae nusquam
reperiuntur, nisi in insula Diomedis, et omnibus infestae sunt et
clamant, demtis Graecis, et vulgus credidit, fuisse socios Diomedis, et
singulis diebus aquam rostris sumunt et templum Diomedis perfundunt. De
his loquitur Augustinus de civitate Dei et in Spec. Natur. L. 17. C. 68.
In ea Apuliae et Calabriae regione est urbs Hydruntum, quam Turci magna
adducta classe ceperunt et multo effuso sanguine cunctos, nemini
parcentes, crudeliter peremerunt, in quo Italiae universae immensus
timor incussus est, et nisi Deus Machumetum, virum utique in bellicis
rebus fortunatissimum, statim de medio tulisset, Italiam aggressus
fuisset, ad quam semper anhelavit, unde in epitaphio sepulchri ejus
inter metra haec habentur:
Mens fuit bellare Rhodum, superare superbam
Italiam, sed non fata dedere modum.
Heu mihi! nam rupit mors aspera, quamquam
Pectore condideram, vertit et hora brevis.
Mortuo autem illo magno Turco rex Siciliae rehabuit Hydruntum a filio
ejus: dereliquit enim duos filios, quorum (#b#) unus alterum de regno
expulit, qui ad Rhodum transfugit; hunc magnus militum magister regi
Franciae pro munere destinavit, Turci vero hoc scientes regi Hungariae
magna munera et aliquas terras promiserunt, si a rege Franciae Turcum
illum habere possent, propter quod rex Hungarorum hoc anno 1488 misit
solemnem legationem ad regem Franciae cum pretiosis et multis muneribus
petens Turcum, sed non accepit, unde valde offensus rex Hungariae.
Multi credunt inde bella mala futura. Si Christiani principes jam jam
essent uniti, sine magno labore Turcos premerent et debellarent, quia
caput et fortunam perdiderunt.
Huic Apuliae conjuncta Campania, provincia nobilis, in qua civitates
grandes sunt, ut Capua, Neapolis et Puteolis, ubi balnea Virgilii in
honore habentur, et dicebatur olim terra laboris, quia est fertilis
undique, ferax, et hujusmodi terrae sunt laboriosae. Calabria regio his
est annexa, quae alias dicebatur Locrensis. Praedicta autem obsidio
Hydruntinae statim facta fuit, postquam Turci solverunt obsidionem
Rhodianam.
Igitur praedictas regiones dimittentes ad sinistram in dexteram navigia
divertimus contra Dalmatiam et in mare ruposum venimus, et celeri cursu
per medium montium Dalmatiae regionem ingressi sumus, insulam Corcyram
ingressi, quae modo dicitur Corsula, in portum Cursulinum, et ibi naves
stabilivimus et civitatem Cursulam ingressi sumus, non omnes, sed qui
volebant, quia ad statim recessuri eramus.
Dalmatia regio secundum antiquam terrae partitionem est pars et
provincia Graeciae, habet enim ab oriente Macedoniam, et ad hanc
computabatur, nunc autem computatur ad Sclavoniam, cui adjacet ad
orientem. Sclavia sive Sclavonia est provincia grandis, continens
regiones et regna multa, continet enim Moesiam, Ungariam, Boëmiam,
Poloniam, Ruthenam et Dalmatiam, et plures particulares regiones alias
sub illis, quae omnes sunt quasi ejusdem linguae et se intelligunt.
Hungaria provincia, quae alias Pannonia dicitur, nomen accepit ab
Hunnis, quae gens olim ultra Maeotides paludes constituta in ulteriori
Scythia, a qua primitus Hunni venationis gratia exeuntes per longissima
paludum et terrarum spatia cervorum et aliarum bestiarum vestigia
sequentes tandem solum Pannoniae invenerunt et reversi ad propria
collecto exercitu redierunt et expulsis incolis a primaeva sua origine
nomen genti et patriae indiderunt. Est enim Pannonia sive Hungaria
terra spatiosissima, fertilissima, montibus et silvis munita,
fluminibus et aquis irrigua, venis aureis et aliis metallis ditissima
etc. nobisque contermina.
Aliud Sclavoniae regnum est Boëmia, regio valde bona, quae montibus et
silvis circumsepta per montes, silvas et flumina ab aliis est divisa.
Est autem, ut ex chronicis colligitur, vetustissimum regnum, quod eo
tempore, quo Aegyptus, incepit esse regnum, ante Domini incarnationem
2426. Nam princeps quidam Boëmus nomine, qui turris Babel exstructioni
interfuit, per mare veniens, Italiam pertransiens et Alemanniam
penetrans ultra Danubium consedit et terram a se Boëmiam nominavit. In
ea provincia Amazones, foeminae, sumsere regnandi principia; illae,
scilicet Amazones, quae nostris temporibus scriptis notae sunt
communibus, recitat enim Diodorus IV. Libr. Antiquar. historiarum de
Amazonibus Libycis, quae multis antea saeculis Trojanum bellum
praecesserunt, quarum miranda gesta habentur. Nostrae autem post
Trojanum bellum initia sumserunt in Ponto, juxta flumen Thermodonta.
Ferunt enim, tres fuisse sorores, pulchrae, etiam praestantissimae
(#197 a#) virgines, quarum una astrorum peritissima fuit, altera
herbarum mirabilis praegnostica, tertia quadam singulari prudentia
praedita. Ad has devoluta fuit regni possessio. Communi autem consilio
decreverunt, ut junior earum virum acciperet, qui esset Boëmiae dux, et
terra per viros regeretur. Suasit autem astronoma, ut quaereretur
sorori vir, qui agrum in duabus vaccis variis perscinderet; quo invento
statim ejus stimulus effloruit et adductus uxorem duxit, qui regno
suscepto calceos rusticanos in regni thesauros ad sui suorumque
humilitatem servandam mandavit. Hi in hodiernum usque diem apud Pragam,
quae civitas caput est regni, diligenti cura servantur.
De Amazonibus istis mira leguntur in historiis, nam maritis suis dolo
interfectis virorum suorum arma arripientes hostes virili animo
aggressae de maritorum nece sumserunt ultionem et omnem masculum a sene
usque ad parvulum in ore gladii peremerunt, foeminas reservantes.
Deinde pariter sine masculorum consortio vivere decreverunt et duas
reginas elegerunt, quarum una procedens contra hostes bellicis rebus
operam daret, altera autem rempublicam gubernaret. Effectae sunt autem
tam fortes et feroces bellatrices in brevi, quod de Europa ascenderunt
in Asiam, et horridis ibi bellis gestis magnam Asiae partem per centum
annos tenuerunt nullum penitus masculum inter se vivere permittentes,
sed vocatis ad se certo tempore anni vicinis viris et cognitae ac
impraegnatae ab eis a se repulerunt, masculos a se genitos vel
mactaverunt, vel extra earum regionem miserunt et filias ad sagittandum
et venandum informabant, quarum mammas in septimo anno exurebant, ne
grossitia impedirentur in ferendis armis; ideo dicuntur Amazones, id
est, sine mamma. Cum his pugnavit Hercules, et post eum Achilles,
Alexander autem bonitate, amore et benignitate eos vicit; gladio
numquam vicisset, quia fuerant fortunatissimae in bellis. Dicitur
etiam, quod nostram Augustam proeliis laceraverunt, cum cives eis
resistere conarentur. De his loquens Orosius L. 1. C. 60. post multa
infert: pro dolor, pudet erroris humani, mulieres patria profugae
Europam et Asiam, et plurimas mundi partes fortissimasque intraverunt,
pervagatae sunt, deleverunt centum paene annis evertendo urbes plurimas
atque alias constituendo tenuerunt.
Alia regio Sclavoniae est Polonia, hodie grande regnum. Alia Ruthena,
concordans cum Boëmis et Sclavis in idiomate. Alia Moesia, quae ab
oriente ostiis Danubii jungitur. Alia regio Sclavoniae est Dalmatia, de
qua nunc est propositum, et haec etiam est per diversas nationes in se
divisa. Nam Dalmatiae pars est Croatia et Histria et Pannoniae pars
magna etc. Et dicta est Dalmatia a Dalin, civitate ejus magna.
Nonnumquam etiam dicitur Illyridis vel Illyricum, et hoc in quantum ad
Graeciam pertinet, quia secundum Isidem 14. Ethic. C. 4. generaliter
omnis Graecia Illyricus dicitur. In se ergo Dalmatia dicitur Dalmatia
proprio nomine; a Graecia autem dicitur Illyricus; a Sclavonia autem
dicitur saepe Sclavonia.
Cursula, Dalmatiae insula, olim Corcyra nigra dicta, est civitas, sita
in uno promontorio, firma et fortis, et est Venetorum, pertinens ad
principatum Dalmatiae, in qua est episcopus Cursulensis, et omnia sunt
ibi in bono foro, bonum portum et capacem habens multarum (#b#)
triremium. In Cursula vidimus quoddam castrum in monte, quod est
principium regni Hungarici, et est regis. Ex opposito Cursulae in alio
latere canalis, est totius Dalmatiae caput, Ragusium, civitas pulchra,
in qua alio tempore ad tempus degui. Haec alio nomine dicitur
Epidaurum; non credo tamen ipsam illam Epidaurum esse, in qua
Aesculapius, Apollinis filius, deguit et post mortem templum habuit,
cujus simulacrum in forma serpentis colebatur. Unde, cum Romani tribus
annis peste gravi vexarentur, inspectis Sibyllinis libris Aesculapii
simulacrum tulerunt et veluti fatale remedium contra pestem Romam
duxerunt et convaluerunt. Hanc Epidaurum superius Dyrrhachium nominavi
Fol. 185., in qua Constantinus coepit aedificare Constantinopolim. Ab
ea civitate Epyrus regio nomen accepit, et in ea S. Hilarion mare, quod
contra civitatem elevabatur, opposito signo crucis stare fecit, sicut
legitur in vitis patrum, et in ea draconem immanem concremavit, ut
dicit Hieronymus in ejus vita C. 33. Illa ergo Epidaurus est in Epyro
et dicitur Dyrrhachium; ista vero est in Dalmatia et dicitur Epidaurus
et Ragusium.
Est autem Ragusium civitas munita valde et partim in mari fundata. Muri
ejus spissi supra communem modum et turres fortissimae, constituta
inter duos altos montes; in quibus fortalitia et arces sunt ad
protegendum; ab ea parte, ubi non est mare, per incisiones petrarum
sunt profundissima fossata facta. Domus ejus sunt ut plurimum polito
marmore albo vestitae, sunt enim prope in Ungaria montes marmorei, de
quibus tollunt ea. Habet haec urbs navalia et optimum portum catena
clausum. Habet et molendinas, tam ad ventum quam ad aquam, quae de
praecipitio labitur et rotas impellit. Cives illius urbis caeteros
Dalmatas superant opibus, qui cum liberi legibus moribusque instructi
Venetorum more senatum et magistratum, et patriciorum regulam habent a
plebe distinctum, et patritii soli rempublicam administrant, plebs vero
suis rebus studet, de publicis minime curiosa est, ad mercandum pace
omnibus quasi serviunt, nam regi Hungariae, quem dominum suum esse
agnoscunt, multum aurum tribuunt et libertatem ab eo emunt; Turcorum
imperatori annuatim XV millia ducatorum. Regem Siciliae muneribus
placant et Venetos, qui quondam sex annis eam obsederunt civitatem et
ante urbem arcem aedificaverunt, nec tamen profecerunt. Semper in
munitione civitatis laborant, ut omnibus resistere valeant. Ditissimi
sunt ibi mercatores; quidam galeota dixit mihi, quod non esset ditior
in christianitate communitas, quam illa. Mulierum ornatus est notabilis
cum cornutis capitibus. Ibi omni septimana est forum magnum, in quo
venduntur homines, habent enim certas insulas et terras, de quibus
nihil aliud habent, nisi certum numerum hominum, quos vendunt, et de
tota Sclavonia venales adducuntur homines ad forum eorum. Inde venit,
quod omnes servi et pressi dicuntur Sclavi, etiam qui non sciunt, ubi
sit Sclavonia. In ea civitate est archiepiscopatus notabilis et dives,
unde ibi fuit archiepiscopus dominus Johannes de Terraecremata,
cardinalis sancti Sixti, ordinis nostri, vir doctissimus, qui ante hoc
quinquennium obiit. Ecclesia cathedralis est pulchra, in qua vidimus
mappam, cum qua Simeon senex recepit puerum Jesum in ulnas suas, et
multae reliquiae de S. Blasio habentur ibi et alibi. Quatuor ordines
Mendicantium in illa civitate conventus habent notabiles, et prope est
parvum oppidum, Cattarum dictum, in quo fratres nostri etiam conventum
habent, et in scopulo maris ex opposito urbis quidam (#198 a#) civis
Ragusinus aedificavit conventum fratribus nostris, quem fratres
Praedicatorum de Ragusa sustentant.
Igitur cum per aliquas horas in portu Cursulae moram traxissemus, inde
recessimus post bonum ventum. Dum autem sol occidisset, vertit se
ventus factusque est nobis contrarius, incidimus autem in loca
asperrima, rupibus scabrosa, nec erant ibi littora portuosa, et plenum
periculis erat canale istud, timebant ibi syrtim, bithalassum et
charybdim; paulatim autem descendimus, et in locum, ubi canale satis
latum erat, stabilire tentavimus classem in medio canalis, nullo enim
modo ad littus appropinquare licebat propter rupes multas, quarum
capita apparebant, aliquae non apparebant, et si unam rupem, etiam
modicam, navi tetigissemus, perdita omnia fuissent; nec procedere
potuimus, quia jam tenebrae noctis aderant et non erat secura navigatio
in mari illo montuoso. Immerso autem bolide invenimus excessivam aquae
profunditatem; ideo processimus, et iterum quaesito fundo invenimus
quidem terram, sed non juxta placitum gubernatorum; quia tamen nox
erat, grandem ejecimus anchoram, quae fundum petens non potuit haerere,
quia nec scopulus nec rupes ibi erat, cui mordacem dentem infigere
posset, sed currentem galeam sequebatur arans terram, de quo valde
torquebantur nautae nostri; rursum ergo iterum sublata anchora cum
ingenti labore et alio loco injecta stabilitatem quaesivimus, sed non
invenimus, et anchora navem sequebatur sicut aratrum boves. Iterum ergo
ea levata cum maximo periculo processimus, et alibi injecta adhaesit
saxo, sed dum galea pendens ad rudentes indiscrete agitata per ventum
moveretur, avulsus est dens anchorae a saxo, et iterum currentem
sequebatur galeam, quo stridor et clamor exortus est ingens in navi,
sed statim reperta rupe alia firmiter haesit. Stetimus ergo in
angustiis non modicis soli cum galea nostra, caeterae enim conservae
nostrae per alia secura canalia transierant; est enim mare ibi
montuosum, et multae sunt viae maris per medium montium, nostri autem
gubernatores minus providi in canale periculosum nos induxerunt,
propter quod et ipsi inter se discordes erant et corrixabantur et totam
noctem insomnem ducebant, omni momento navis resolutionem exspectantes
aut promesiae ruptionem aut dissipationem galeae in prora; si quid enim
horum contigisset extremum periculum incidissemus, erant enim importuni
venti, et mare inquietissimum fremebat, et accurrentes fluctus in navem
durissime impingebant, ac si contra eam in ejus latera mitteretur moles
de monte, et ex illa dura percussione movebatur galea ad anchoram
pendens importunius, quam si frementi mari libera fluctuasset; sicut
canis rabidus, catena ligatus, terribilius movetur, quam liber, sic et
galea nostra tota nocte insaniebat concitata fluctibus. Eadem nocte
multi emiserunt diversa vota ad Deum et Sanctos, ut per noctem illam
custodiremur ab imminentibus periculis. In hac tribulatione, ut verum
fatear, complacentiam habui, quia digne tribulabamur pro eo, quod in
tam sacratissimis diebus ad nullum declinavimus portum, ubi tantum
saltim unam audivissemus Missam, valde enim bene venissemus in
Ragusium, vel in Cursula mansissemus per illam noctem et in mane
habuissemus officium, sed nihil curae de his erat nostris
gubernatoribus. Numquam vidi ita desperatos et duros homines, qui nec
Deum timebant (#b#) nec Sanctos honorabant nec homines amabant, et
praecipue rectores galeae erant penitus sine anima, id est, sine
conscientia.
Die XXVII., quae est beatissimi Johannis evangelistae, cum lux
advenisset, laeti anchoris levatis procedere coepimus, sed nulla vis
venti affuit, et omnes impetuosi nocturni venti abierunt, et cum hoc
coelum nubibus atris opertum nullum sidus ostendit, quorum ductu et
solatio navigantes procedunt die noctuque, insuper pluvia inundavit
magna, et factum fuit tempus intemperatissimum navigationi, unde a
pelago recessimus et Illyricos montes ingressi in portum desertum
devenimus, ubi et alias duas galeas reperimus de nostris, eadem
infelicitate de mari fugatas. Ibi ergo anchoras ejecimus et navem
cautibus et tonsillis alligavimus et ita tristes sedimus in loco
horribili et deserto, ubi nulla ecclesia nec capella erat, quia nulla
hominum commoratio ibi fuit in illa Tortula.
Vicesima octava die, quae est sanctorum innocentum, et erat dominica
infra octavas nativitatis Christi, mane solvimus navem et vento bono
aspirante celeriter via optata navigavimus, et ad Lesinam insulam
venimus, quam tamen pertransivimus festine; in ea insula et civitate
aliquibus diebus degui in prima evagatione mea. Est enim Lesina insula
maris Dalmatiae, quae justo nomine vocatur Pharum, rupibus abruptis
undique e mediis fluctibus prominens, in cujus cornu est civitas nova,
sita in regione Liburniae vel in Illyride, et dependet ad latus alti
promontorii, a quo emittuntur duo cornua in mari, in quorum medio est
portus securus et bonus. In cornu uno habent fratres nostri
Praedicatores conventum, in alio fratres Minores. Conventus noster est
arctus, quia ex una parte mons, ex alia parte arctat mare, verum
licentiam habent locum ampliandi, si in profundum maris jacere
fundamenta volunt, vel si de monte descindere et saxa removere placet
[et] possunt; et utrumque fecerunt maximis impensis et laboribus.
Singulis enim diebus certis horis accedunt fratres ad rupis parietem
durissimam et ferreis instrumentis fodiunt et scindunt locum sibi
ampliantes, ea autem, quae rescindunt, in mare mergunt, et sic uno
labore in monte et in mari spatium quaerunt. Sunt enim boni fratres ibi
de observantia, et est ibi fratrum bonus locus, si non esset adeo
angustus. Indigerent illi fratres oratione S. Gregorii veteris potenti,
qui angustia montis et maris pressus non potuit, ut desideravit,
ecclesiam aedificare, eo autem orante cessit mons, dans spatium
sufficiens, ut etiam supra patet Fol. 87. In alio cornu simili
incommodo fratres Minores sibi locum ampliaverunt, pulchrum conventum
habentes. Ego cum quibusdam peregrinis promontorium civitati imminens
ascendi ad capellam S. Nicolai, quae in ejus cacumine est, et ibi
invocato Sancto longe lateque per maria circumspeximus usque ad partes
Italiae contra Apuliam, in qua corpus S. Nicolai quiescit in civitate
Bariensi, quod 70 audaces milites Christiani per medium Turcorum
irruentes in Myrream tulerunt de tumba et in Barium transtulerunt, ubi
hodie dicunt de ejus membris desudare oleum.
Post visa loca descendimus per arbusta et vineta, ficeta et oliveta
delectabilissima, nam quidquid ibi propria sponte crescit, nobile est
et aromatico[TR194] odore redolet. Extra hortos totus mons plenus erat
rosmarino et magni frutices (#199 a#) ejus et alti quasi silvam clivum
constituunt. Est autem frutex rosmarini medius inter arbores et herbas,
numquam tamen vidi proceriores frutices ejus, quam ibi, folia habet
simillima lavandulae, longiora tamen et grossiora, habentia odorem
thuris, flosculos habet valde suaves, et tam folia quam flores et radix
sunt medicinalia multipliciter. In brevibus annis delati sunt hi
frutices in Alemanniam, sed non possunt sustinere nostrum asperum
frigus, ideo in hieme in cacabis reponuntur ad cellaria calida etc.
Dicitur autem rosmarinus, quia de maritimis regionibus tollitur. Aliae
herbae omnes odoriferae erant illius montis.
Juxta[TR195] mare in plano erat quasi silva de fruticibus agnicasti,
quae nobilissima plantula est marina, usui medicinae competunt folia et
flores, et habet folia quasi salix, unde ab aliquibus salix marina
dicitur. De hoc dicit Isaac physicus: agnicasti proprietas est,
libidinem defaecare, concupiscentiam mortificare, inflammationem
aufert, sperma siccat. Duae autem sunt ejus species, una cum flore
purpureo, altera cum albo. Folia habet salici vel olivae aequalia,
molliora tamen, semen quoque tamquam piper virtutisque ferventis.
Lectus ex eo stratus serpentes arcet longius et libidinem reprimit, et
fumigatio ejus idem facit, et vinum potatum, in quo semen ejus est
impositum. Unde antiqui deorum sacerdotes ad continentiam servandam
agnocasto struebant sibi, et matronae castae Romanorum in absentia
virorum idem faciebant, et omnes virgines vestales sub lectis suis
agnicasti frutices habebant. De hoc etiam superius mentionem feci P. 1.
Fol. 60 A.
A Lesina autem recedentes longius in Crawatiam venimus regionem et in
solis occubitu a latitudine maris contra montana Liburniae vel
Cranatiae applicuimus et inter scopulos loco invento navem stabilivimus
anchoris et ligaturis in loco, quem nominabant Dalmatae Brusset sigwis.
Erat autem locus pulcher satis, sed desertus, et nullas vidimus
habitationes, quamvis non longe essent a nobis habitationes, sicut
patebit.
Die XXIX., quae est S. Thomae Cantuariensis, erat ventus nobis omnino
contrarius et nulla dispositio ad navigandum, sed e contra naves
fortius ligabant. Habuimus autem taediosissimam diem, caliginosam et
pluviosam, et spirituale nec corporale gaudium habuimus, sed tristes
sedimus. Nonnulli tamen de galeotis gaudebant de istis otiosis diebus,
quia ipsi in ludo chartarum exercebantur et ludebant simul pro argento
et auro, et ita ipsi diem deducebant. Majorem partem illorum dierum ego
scribendo et interrogando de locis deduxi.
Tricesima die manente vento contrario incidit intensum frigus, et
domini de superioribus galeae ad nos in carinam confugerunt, et illo
die primo incepimus sentire hiemem, hactenus enim tamquam vernum et
aestivum tempus habuimus. Post prandium factus est tumultus in tota
classe propter quendam galeotam furem torquendum in alia galea, ad quod
videndum omnes ad superiora galearum adscendebant. Ligaverunt enim sibi
manus a tergo cum longa chorda, quae ex heba deorsum in trochlea
dependebat duplicata, eo autem ligato trahebant alteram chordae partem
reum(que) sursum in altum miserabiliter manibus transversis suspensum
trahebant quasi usque mali summitatem, et demum eum cadere deorsum
(#b#) dimittebant, non omnino usque super pavimentum, quia confractus
fuisset, sed post ruinam suspensus mansit. Mirabar, quod brachia non
fuerint a corpore avulsa. Pauci cum eo habebant compassionem, dicentes
eum dudum majora meruisse supplicia. Dum nox facta fuit, omnes, quibus
licuit, in carinam descenderunt, et facta fuit inquietudo et compressio
in carinam propter frigus, quod fugiebant. Incepimus etiam egestatem
pati in multis, et male de coquina et cellario providebatur nobis, ex
quo augmentabatur taedium navigationis et maris odium et navis
abominatio.
Die XXXI., quae est Sylvestri papae et ultima decembris, serenatum
quidem fuit coelum solque et sidera apparuerunt, sed ventus contrarius
augmentatus est nec classis se movere a loco potuit. Peracto prandio
cum galeotis ad littus descendi pro deductione diei, habebamus enim in
facie montem petrosum, non multum altum, et videre desideravi, quid
tamen in alia parte montis esset. Ascendi ergo per rupes sursum et alia
parte vidi maris brachium inter montem, in quo eram, et oppositam
terram ultra brachium, in ea autem parte vidi Sibenicum, civitatem
Dalmatiae pulchram, in qua conventum habent fratres Praedicatores. Mons
autem, in quo stabam, ab ea parte, quam Sibenicum respicit, erat totus
fertilis, vineis plenus et hortis, in quibus stabant domus muratae,
quasi castella et capellae, et suspicabar esse in eis hominum
habitationem; descendi ergo per hortos illos, et ad unam domum accessi,
sed neminem ibi reperi, in ea vidi tamen ibi habitasse homines. Ad
aliam accessi et omnibus officinis lustratis vacuam reperi, sic etiam
de aliis domibus erat; nam nobiles et divites de Sibenico aestivo
tempore cum familia transmigrant in insillam illam, et propter
recentiam aëris et loci amoenitatem in eis domibus habitant usque post
fructuum collectionem. Ulterius descendi quasi usque ad mare et unam
capellam, quam ibi vidi, et juxta capellam erat aqua dulcis fluens,
juxta quam sedebant mulieres peregrinae de classe nostra, quae Metonae
classem nostram intraverant, et multi galeotae ibi aquam accipiebant et
in naves portabant. Ingressus autem capellam reperi altaria profanata,
nuda et quasi destructa, et una campana pendebat in campanili sine
fune; a longe supra illam capellam vidi aliam majorem et ornatam et
juxta eam habitationem. Ascendi ergo per littus maris ad eam et
ingressus altaria festive decorata inveni et lampades ardentes et
eucharistiam parieti sinistro inclusam. Gavisus autem procidi, uti
dignum erat, et finita oratione domum annexam ecclesiae pulsavi; exivit
autem ad me unus frater tertii ordinis et regulae tertiae sancti
Francisci, et verbis Sclavonicis me recepit et introduxit, videns
autem, quod eum non intelligerem, vocavit ad me sacerdotem eorum, qui
verbis tantum italicis mihi loquebatur, nec latinum scivit et
teutonicum ignoravit. Dixi autem ei, quomodo in multis diebus non
audivissem nec legissem Missam, et si contingeret, in crastinum non
recedere classem, mane revertere cum sociis vellem et divina celebrare,
si placeret. Sacerdos hoc audito annuit, dixit tameri, se latina
missalia non habere, et audito, quod unum haberemus in navi nostra,
invitavit me, ut venirem; erat enim unus de illis sacerdotibus, quos
nominant Glagolas, qui solum sciunt Sclavonicas litteras et sclavonice
legunt Missas et non ordinantur nisi Romae. Dicuntur autem Glagolae vel
Glabolae vel Glabri a Graecis pro eo, quod sunt sine barbis, sicut
sacerdotes latini, glabrus enim graece imberbis dicitur (#200 a#)
latine. Graeci autem sacerdotes sunt omnes ad modum Nazaraeorum comati
et barbati, similiter et Latini inter eos habitantes. Dicunt autem,
quod S. Jeronymus Dalmatis nationi suae propinquis quasdam litteras a
latinis graecisque diversas adinvenit, composuit et eis tradidit, quae
postea sclavoniae appellatae sunt. Quod autem beatus Hieronymus in
vernaculam linguam divinum officium et sacram scripturam transtulerit,
patet in epistola de locis et nominibus hebraicarum quaestionum, ubi
dicit: studii nostri est, de libris Ebraeorum errores refellere,
etymologias quoque nominum atque regionum vernacula lingua explanare.
Et iterum in epistola ad Sophronium: antiquorum, inquit, translationem
diligentissime emendatam olim meae linguae hominibus tradidi. Pannonia
enim adhaeret Dalmatiae, in qua oppidum sancti Hieronymi fuit, dictum
Sidrona vel Stridon, dudum penitus destructum a Gothis. A nullo autem
in divinis differunt a Latinis, nisi in lingua: legunt sicut nos;
cantant et mores habent per omnia, sicut nos. His ergo peractis redii
in classem ad navem meam.
Finit decimus tractatus.