Creta insula habet montes altissimos multos. Unus nominatur Dyptanus,

abundans herba, quae dicitur dyptana. Alter dicitur Crocus. Alius

Carina dicitur, ex quo mirabile recitatur: ajunt enim cum mollis sit

per totum spatium, quod occupat, nullas reperiri muscas, nec mel ibidem

factum attingunt. Calistus est alius mons altus, adeo in vertice semper

candens, ut a navigantibus nubes potius arbitretur, quam vertex. Alius

dicitur Dictaeus, a Dictaea Nympha, quae in eo colebatur, qui etiam in

verticibus semper nivibus candet, ut navigantes putent esse nubes.

Alius mons altus[TR158] non longe a civitate Candia, qui dicitur

Idaeus, de quo multa narrantur. In eo dicitur esse specus, in quo

Jupiter a Nymphis fuit nutritus. Est etiam in eo Labyrinthus a Daedalo

factus, ubi fuit Minotaurus inclusus, in quo si quis intraret sine

glomere lini, exitum invenire non valet. Ejus aedificii talis est

situs, ut aperientibus fores tonitru intus terribile audiatur.

Descenditur centenis ultra gradibus; intus simulachrum et monstrificae

effigies. In partes diversas transitus multi per tenebras, ita ut de

tenebris ejus ad lucem venire impossibile esse videatur.

Quatuor sunt autem Labyrinthi. Primus Aegyptius, secundus Creticus,

tertius in Lemno, et quartus in Italia, omnes ita constructi, ut

dissolvere eos nec ulla saecula quidem possent. De Labyrintho Italico

supra dictum est fol. 83. Sunt enim in plerisque montibus cavernae,

ducentes in tenebrosa loca, ita per rupes et petras sit ingressus et

varius digressus, nisi quis lumen habeat, sicut prope Ulmam supra

Blaubüren infra villam Syssen est Labyrinthus satis intrabilis in

montis penetralia per longum spatium, ubi quidem primus introitus

patens specus est, et deinde, dum in tenebras ad rupis parietem ventum

fuerit, per foramen et antrum strictum serpendo ingredi oportet, sicut

serpens antrum suum ingreditur, et dum intus ventum fuerit, longo, alto

et latu transitu in rupe usque ad finem venitur, ubi est dispositio, ac

si aliqua ibi fuisset habitatio. Bina vice inductus fui in specum illum

per religiosos patres ordinis S. Benedicti de Blaubüren ad mirandum Dei

occulta opera.

O si poetae veteres scivissent hunc specum, quam statim locum alicujus

fictionis invenissent aut dixissent esse locum Nympharum, aut

habitationem Musarum, aut labyrinthum a Daedalo constructum, aut specum

a Venere factum, ad quaerendum in eo Adonidem amasium suum, et

plangendum non inventum in ea. Dicunt enim Cynaram regem Cypri

pulcherrimum habuisse filium, cujus amore capta Venus ubique eum

sequebatur per silvas et montes, tandem autem eum perdidit, quia ab

apro dilaceratus fuit; (#b#) quo percepto, nimio moerore afflicta lucem

sufferre non valens in montium speluncas commigravit, clamans, ejulans

et deflens suum Adonidem, omnes etiam se colentes ad celebrandum fletum

Adonidis in speluncis induxit, unde successu temporis per mundum ubique

fuerunt consecratae speluncae Veneri ad planctum Adonidis. Nec evasit

spurcitiam illius ritus specus sacratissima nativitatis Domini Jesu,

qui ultra centum et nonaginta annis consecrata stetit Adonidis

planctui, sicut dicit Hieronymus in Epistola ad Paulinum: Bonus homo

etc. Sic et alii mundi specus insignes. Nonnulli etiam specus et

cavernas ac terrae scissuras inturpant ad responsa quaerenda a

Demagorgone et ad divinandum, ut supra dictum est fol. 157.

Est insuper in hac insula specus illa, in qua Epigenides philosophus

dormivit 75 annis continue. Nam ut dicitur de vita Philosophorum, cum

juvenculus esset missus a patre ad custodiam ovium, declinans autem in

quoddam antrum, obdormivit per tot annos, surgens autem postea

quaesivit oves parumper se dormivisse aestimans, non inventis autem

ovibus ingressus civitatem omnia mutata mirabatur, et neminem sibi

notum, etiam in paterno domo, invenit, nisi fratrem, quem infantem

reliquerat, jam senem, eo autem omnia dicente cognitus fuit a multis et

propheta ab eis habitus, quia in ista longa dormitione didicerat

inenarrabilia, et ejus sermones tamquam divina (oracula) acceptabantur,

non solum in Creta, sed etiam per totam Graeciam.

Dicunt etiam in hunc montem Idon sanctum Paulum apostolum transfugisse,

dum praedicaret ibi in insula et quaereretur ad mortem. De hoc monte

numquam deficit nix, unde rustici in media et calidissima aestate

montem ascendunt et in terreis vasis nivem portant in civitatem

Candiam, quam divites emunt ad refrigerium quaerendum, quod satis

mirabile est pro tam calidissima regione.

In hac insula multi illustres viri fuerunt, ut patet de Saturno, Jove

et aliis, qui multa sua industria adinvenerunt vitae humanae

necessaria. Unde in ea primo inventum boves aratro domare et frumenta

sulco quaerere et mel ac zuckarum colligere, vina uvis expressa in vasa

recondere et defaecata bibere. Unde hodie illa insula electo frumento

abundat, et zuckarum sudat ex canna mellis, et vinum Malfasaticum, in

toto terrarum orbe notum, producit, quod ideo hoc nomen habet, quia est

villa in insula illa, Malficium dicta, juxta quod praecipuum crescit

vinum; vel ideo sic nominatur, de quo vide fol. 181. A.

Insuper primi habitatores sua industria artem remigandi et naves remis

regendi invenerunt, et arcus ac sagittae ibi inventae sunt, et ibi jura

litteris data sunt, et equestres turmas tribuunt, et studium musicum

primo in ea est inventum.

Silvae illius insulae gerunt ligna cypressina, arbusta, et rubos de

rosamarina et de salvia, de quorum sarmentis faciunt ignes.

Pecudes domesticas copiosas habet, cervos aut capras paucos, lupos,

vulpes, apros, leones, ursos ac hujus modi animalia rapacia et noxia

nusquam gignit. Serpens ibi nullus nascitur nec vipera aut bufo aut

scorpio; et si venenata bestia in eam fuerit apportata, moritur. A

cunctis enim animantibus nocivis purgavit eam Hercules, qui etiam

exercitu ibi collecto ad omnem mundi plagam, contra quos voluit,

pugnavit, cum sit in mundi medio, ut habet Diodorus Lib. V. Verum unum

genus animalis habet haec regio commune cum aliis regionibus, cujus

morsus est venenatus et mortiferus. Dicunt enim, quod si mulier irata

virum dentibus mordet aut unguibus lacerat, statim veneno infectus

moritur, ac si morsu pessimae bestiae fuisset laesus.

Ad hanc insulam missi fuerunt duo magni apostoli, sanctus Andreas et

sanctus Paulus. Andreas quidem in Cythea, castello Cretensi, ad tempus

praedicavit, et postea in Achajam navigavit, Paullus autem in Aulaciam

principalem Cretae civitatem processit et Titum ibidem civem divitem ad

fidem convertit eumque episcopum ordinavit, ad quem et epistolam

scripsit pulchram, instruens eum, quomodo oporteat episcopum esse

perfectum. Civitatem illam Aulaciam aestimo esse Candiam, quae hodie

metropolis est insulae et major, in qua pluribus ante diebus degui.

Civitas haec est magna et populosa et negotiatoribus plena de omni

gente congregatis (#170 a#). Dependet autem ad clivum contra mare

estque optime munita moenibus, turribus et muris et fossatis. Ecclesia

cathedralis est ecclesia latina, in qua corpus S. Titi, discipuli S.

Pauli, episcopi civitatis, quiescit cum aliis reliquiis, de quibus

infra fol. 172 dicam (nota etiam de alio juvene Tito nota de Candia, in

epist. Cyrilli Episc. Jerosol.).

Est autem ecclesia metropolitana archiepiscopum habens ab antiquo,

etiam tempore S. Jeronymi, ut habetur ex epistola Cyrilli ad August.

Hipponensem. Et qui nunc est archiepiscopus, etiam est patriarcha

Constantinopolitanus.

Sub illa ecclesia sunt etiam ecclesiae et sacerdotes Graecorum totius

insulae; unde, quando volunt vel puerum baptizare vel mortuum sepelire,

oportet eos sacramentalia ab illa ecclesia accipere. In eadem civitate

fratres nostri praedicatores pulchrum habent conventum ad moenia

civitatis supra mare, ita, quod una pars cellarum respicit mare, et

fluctus maris irruentes per scopulos et cautes in murum impingunt, quem

tamen dejicere non possunt, quia super cautes est fundatus, et antequam

procellae murum attingunt, confractus est impetus in rupes fremens,

verum qui non est assuetus et per fenestras fretum accurrere videt,

horrescit ab impetu, timens ne murus obruatur.

Saepe miratus fui, quomodo fratres in illis cellis possent quiescere

aut studere per confusionem sonitus maris et fluctuum, quia tantum

facit aqua sonitum, quod homo proprium cantum aut vocem non audit.

Aliquando pro temporis deductione jacui in muro mirans mirabiles

elevationes maris, et post admirationem vel cantavi vel oravi, sed me

ipsum audire nequivi. Aliae officinae conventus sunt etiam pulchrae,

ecclesiae ambitus, dormitorium, refectorium etc. Sed ruinas cottidianas

nemo reficit, et unum post alterum ruit, et pauci sunt ibi fratres, qui

sibi ipsis provident non curantes de ruinis murorum. Fratres etiam

minores duos habent ibi conventus, unum in civitate grandem, alterum in

suburbio, in quo etiam fratres Augustinenses conventum habent pulchrum,

qui non longe aberat hospitio nostro. Stalla vel sedilia chori sunt

ingenioso artificio de lignis cypressinis facta, ita, quod supra

quodlibet sedile est sculpta imago aliqua, Domini Jesu, beatae

Virginis, apostolorum omnium, beati Augustini, et imagines patronorum

ecclesiae. Sed imagines illae passae sunt injuriam, quae etiam usque in

contumeliam imaginatorum pertingit; quidam enim graecus haereticus,

occulte ingressus ecclesiam, abscidit nasos omnium imaginum et opus

egregium et devotum confudit. Sic enim Graeci, ubicumque possunt,

nostras confundunt ecclesias, et si eis aditus ad sacra et

sacramentalia patet, in odium Latinorum vel ea furantur vel effundunt.

In eodem suburbio est hospitale magnum S. Antonii, quod habet

dormitorium cum multis cellis pro collocatione peregrinorum de

Jerusalem venientium, in quo etiam aliquando hospitatus fui; modernus

hospitalarius est Teutonicus de Landshuta.

Extra urbem prope est mons, in quo est monasterium magnum Cologerorum

ordinis et regulae S. Basilii sub abbate monasterii S. Catharinae sub

monte Sinai, ad quod etiam omnes decimae totius insulae spectant, quas

contulit eis quidam archiepiscopus Cretensis ob devotionem ad S.

Catharinam. Vidi in eadem ecclesia etiam bullam papalem, in qua

indulgentiae dantur porrigentibus manus adjutrices illi monasterio; et

apud me satis mirabile est, quod decimae et indulgentiae dantur

personis non (#b#) catholicis. Notum enim est omnibus, qui in monte

Sinai fuerunt, quod monachi illi non subsunt romanae ecclesiae, nisi

fingant se propter lucrum subesse, de quo vide fol. 70.

Praeter nominatas ecclesias sunt adhuc plures Graecorum ecclesiae.

Haec insula fuit olim per se regnum, et bellicosissimi reges in ea

fuerunt, qui mundum domuerunt, sed postea ad regnum Graecorum est

assumta et honore regio privata.

Porro anno Domini 1188 dum Christiani conarentur et agonizarent pro

dominico sepulchro et civitate sancta et pro tota terra sancta, Alexius

Graecorum imperator in Constantinopoli dedit insulam Cretam Bonifacio,

comiti Montisferrati, qui tunc erat dux exercitus domini per mare

contra infideles, qui dum pecunia indiguus esset, vendidit insulam

Venetis, pro qua magnam summam pecuniae accepit. Videntes autem Veneti,

insulam ad merces et navigationes esse aptissimam, deliberaverunt in

senatu, ut omnem negotiationem, quae Venetiis est, cum merciis

transferrent in Cretam eamque cameram mercium, sicut iam Venetia est,

facerent. Cum autem vota singulorum consulum recepta essent, inventae

sunt non nisi duae voces plures partis illius, qui cameram

negotiationum voluit esse Venetiis.

Porro Cretenses, uti Graecorum mos est, saepe conati sunt se a

Venetorum jugo excutere, dedignantes Latinis subesse. Sed Veneti

oculati eos vi retinent. Unde anno Domini 1475 conspiratio gravis et

periculosa in Creta orta est; nam Cretenses Turcis fidem dederunt, se

transituros in eorum potestatem, si mitterent eis armatam classem, et

arma suscepturos contra Latinos visa classe. Ut autem hoc nequam

consilium Venetis innotuit, statim dux classis Venetianae cum 40

biremibus armatis in insulam navigavit. Cretenses autem, videntes

classem, putabant esse Turceam classem et ad arma concurrerunt, nomen

Turcorum inclamaverunt et in urbis Candiae custodes saevierunt. Classis

ergo portum ingressa pugiles armati de navibus in civitatem commotam et

turbatam sunt ingressi et conspiratores omnes vinctos in classem

eduxerunt eosque Venetias examinandos et puniendos miserunt. Turci vero

paraverunt quidem classem, ut insulam caperent, sed audientes, classem

Venetorum ibi esse, converterunt classem suam a mari Aegeo in

Hellespontum, ad Propontidem navigantes in Euxinum pontum, qui est

trans Bosporum, et urbem Capham Genuensibus abstulerunt. Haec urbs est

magna et populosa, in septemtrionali plaga in littore Euxini maris, ad

merces aptissima, ab antiquo tempore christiana. Ibi sanctus Clemens

relegatus habitavit et fontem per agni demonstrationem fodit et

martyrium ibi complevit, et marmoreum templum angelicis manibus paratum

in mari pro corpore ejus fuit. Ibi etiam S. Martinus papa, qui

concilium magnum in Lateranensi ecclesia celebravit, ratione contra

Constantinum minorem exulat.

Hanc ergo civitatem egregiam Turci ceperunt loco Cretae insulae.

Quamvis autem insula Creta sit optima, sunt tamen in ea quaedam valde

detestabilia. Primum est immunditia. Immundi enim tenent Candiam

civitatem in tantum, quod abominabile est videre; omnem namque domorum

immunditiam effundunt in publicos vicos, ante aedes humana (#171 a#)

stercora, non enim habent in domibus cloacas, sed egesta in ollas

projiciunt in publicum, sicut cadavera animalium, canes mortuos et

cattos, et quaecumque in domibus non possunt sustinere, per fenestram

in vicos projiciunt ante suas fores, nec est qui deportet, et nisi suo

fervore statim humiditates consumeret [sol], nemo posset tolerare

foetorem. Adeo autem augmentatae sunt immunditiae, quod terra super

postes inferiores ostiorum excrevit, ita quod jam in domos est

descensus per duos vel tres gradus, in quas secundum aedificii

dispositionem fuit ascensus per duos vel tres gradus. Caussam autem

illius incuriae sciscitatus a quodam Cretensi mihi facto familiari, qui

dixit mihi, quod ante Constantinopolitane urbis perditionem omni

septimana purgabatur civitas per personas deputatas, sed amissa urbe

tam ordinatae politiae Cretenses et aliae Christianorum civitates

desperantes politiae ordinem deseruerunt, providentes solum domibus

suis, de publicis et communibus rebus non curantes, ac si jam in Turcos

transferendi essent. Alia immunditiae caussa est, quia Veneti tributa

exigunt magna nec de civitatis ordine et politia curant in his, sed

magno studio observant, ut tributa solvant et quod non conspirationem

faciant; ideo semper aliqui magni de senatu Venetorum ibi sunt

officiales annui, qui non curant de pulchritudine vicorum. Tertia

caussa illius immunditiae sumitur ex communi proverbio apud nos, quo

dicitur, omne pingue est immundum; et: ubi opes ibi sordes; et: ubi

pinguedo ibi putredo. Est autem Candia farrago pinguedinis et

abundantiae omnium bonorum, quibus humana[TR159] vita sustentatur, ideo

immunda.

Secundum detestabile est, quod cum sit in medio mundi, ut supra dictum

est, confluunt ad eam multi cottidie, et tamen in tota urbe non sunt

aliqua hospitia honesta nec pro mercatoribus nec pro peregrinis, nec

pro Turcis nec pro Sarracenis, sed omnes coguntur adire lupanaria,

honesti, et religiosi, et ibi pro vitae suae necessitate in confusione

vulgi manere. In his autem locis sunt communiter alemanni lenones

hospites, qui ad ingressum honestorum hominum removent inhonesta et

turpia.

Tertium detestabile est potestas Judaeorum, qui in prima mea

peregrinatione erant apothecarii in optimis et ditissimis apothecis.

Est enim insula illa multorum aromatum fluitiva, et ex Aegypto et

Africa et Arabia in eam deferuntur aromata, ideo habet opulentas

apothecas, ex quibusque materiam recipiunt apothecarii quasi totius

Europae, et illam ministrant Judaei, quod est contra quod habetur in

Can. 28. q. 1. C.: Nullus communicet cum Judaeo in mensa, in balneo, in

medicinis.

Quartum detestabile est et nimis odibile Turcorum quotidiana commoratio

et communicatio; ex eo namque tempore, quo Veneti foedus cum Turcis

inierunt, patet illis liber aditus ad omnia loca fidelia Venetis

subdita, et mercantur cum Christianis sicut cum suis, et quandoque

contrahunt matrimonia contra canones, quibus sub poena

excommunicationis prohibetur, ne Christianus carnaliter non Christianam

cognoscat, nec infideli commercio commisceatur 28. q. 1. C.: Si quis.

Sunt autem Turci in insula illa tam bene visi, quod eligibilius est

offendere potentem Christianum, quam vilem Turcum. Unde quadam vice

contigit tribus Turcis pertranseuntibus domum nostram, quendam militem

de nostris (#b#) derisionem eis facere et marras eos nominare, quo

audito compescuit hospes militem dicens, si praefecto constaret,

militem in vincula jactaret, et vehementer hospes timuit, ne Turci

praefecto dicerent. Quam detestabilis autem sit illa Turcorum

confoederatio et Christianorum, patet ex lamentabili casu, qui contigit

nobis Cretae existentibus in mea prima evagatione. Cum enim Turci a

Rhodo essent depulsi, ad aliqualem vindictam sumendam a Christianis cum

aliquibus armatis navibus in Apuliam applicuerunt et improvise

irruentes omnia inventa diripuerunt, praedam magnam abducentes et duas

naves cum captivis juvenibus utriusque sexus. Una autem de illis

navibus non erat bona, et timebant Turci de submersione suae praedae,

quapropter Cretam appulit navis illa, petentes aliam navem securam a

Cretensibus, concessaque est eis navis, et gubernator ad educendum

Christianos de finibus Christianorum ad locum infidelium et crudelium

Turcorum, omnino non curantes gravissimam excommunicationem, quae

contra tales gubernatores fulminatur de Judaeis et Sarracenis: Ita

quorundam animos etc.

O certe res flenda et multis lachrimis Christo conquerenda, quod crucis

inimici crucis cultores advocant contra crucis adoratores, et crucis

professores praestant auxilium, ut crucis blasphematores ad erucis

abnegationem ducant crucis veneratores! O quam mala societas, quam

odibilis amicitia, quam detestabilis confoederatio, quam abominabilis

conjuratio et intolerabilis colligatio! O Cretenses, bene poeta et

veraciter nominat vos malas bestias, qui Christo Domino oves suas, quas

sanguine proprio redemit, aufertis easque lupis, leonibus, pardis,

canibus lacerandas, mactandas exhibetis! Concurrite quaeso omnes

christiani populi et magno zelo accensi illam injustissimam

Christianorum et Turcorum societatem dissolvite, amicitiam inficite,

confoederationem irritate, conjurationem cassate, consilium dissipate,

conventionem disjungite, ligam rumpite sicque simul omnes Christi

baptismate renovati praedam illam eripite et in sinum Christi oves

innocentes reducere studete.

Quintum detestabile est, cujus saepe in antedictis memini, odiosa

diversitas Latinorum et Graecorum, qui simul bono corde numquam

cohabitant. Saepe conati sunt antiqui patres in generalibus conciliis,

synodis et congregationibus, Graecos Latinis unire, sed nihil

profecerunt, quin potius aversi Graeci totam Orientem ab obedientia

romanae ecclesiae averterunt. Et profecto dicere audeo, et dictum

probabile censeo, quod Sarraceni Aegyptum, Arabiam, Palaestinam,

Judaeam, Syriam, Mesopotamiam, et Turci Ciliciam, Capadociam,

Pamphiliam, Cariam et totam Minorem Asiam, Macedoniam et totam paene

Graeciam et totam Africam, et Europae magnam partem nequaquam

possiderent, si Graecorum odium in Latinos et superbia contra ecclesiam

romanam non fuisset. Insuper omnes orientales Christianos, Armenos,

Nubianos, Abisinos, Georgicos, Jacobitos, Nestorianos, Maronitos,

Graeci ipsi corruperunt et ab ecclesiae romanae adhaerentia averterunt

et hodie avertere non desistunt. Ego aestimo, omnia praelia

Christianorum contra Turcos, Sarracenos, Barbaros et Tartaros esse

cassa et vana, nisi Graeci prius radicitus cum sua secta fuerint

exterminati. Sancta mater ecclesia pia et misericors Graecorum

contumaciae et superbiae locum dans, eos tolerare cum suis ritibus

determinavit, sed nunc (#172 a#) considerans, per eos totam Asiam in

Turcorum manus devenisse, facti poenitens, optat eos, dum potens erat,

delevisse. Certum est enim, quod numquam Machometi secta tantum

crevisset, si Graeci firmi et fideles catholici fuissent, in odium enim

romanae ecclesiae multas regiones fidelium Satanae tradiderunt. Quanta

impedimenta Graeci catholicis praestiterint, dum tota Occidens ad

terram sanctam recuperandam per eorum regiones transiret terra et mari,

libri pleni sunt, et hoc ultimo tempore fideles contra Turcos

procedentes panibus et aquis infectis necaverunt. Sed et omni die,

dominico excommunicant in suis ecclesiolis papam, romanam civitatem et

omnem clerum et populum catholicum. De his vide P. I. fol. 68 A, et

fol. 134 B, et Parte II. fol. 13 a, et fol. 70 ab, et fol. 160 et hic,

ut patet.

Ecclesiarum in Creta visitatio et reliquiarum deosculatio.

Quum autem tempus recessus nostri instaret a Candia, ingressi sumus

ecclesiam S. Titi pro indulgentiis et ad videndum reliquias Sanctorum:

sic enim in omni loco peregrini faciunt, quod primo et ultimo in

ecclesias currunt pro indulgentiis. In illa ecclesia est caput S. Titi

apostoli, Pauli discipuli et archiepiscopi Cretensis; et brachium S.

Effrem, antiqui doctoris Graecorum; et caput S. Barbarae virginis.

Credo plures virgines fuisse hujus nominis Barbara, quia plura vidi

capita, quae dicuntur S. Barbarae virginis. Alias etiam particulares

reliquias vidimus, quas deosculati sumus, de quibus transeo.

Reliquiae Rhodianorum.

(Hoc pertinet supra ad folium 155 a.)

Superius omisi de maximis reliquiis Rhodianorum, quas aliquoties vidi,

nunc autem occasione habita de eisdem loquar. Primo est ibi crux aenea,

ex illa conflata pelvi, unde Christus discipulorum suorum lavit pedes,

et fertur, quod si dicta crux in ceram imprimatur, marinas compescat

mitigetque tempestates. Sunt etiam duae spinae de corona Domini nostri

Jesu Christi, quarum altera quidem in castro, altera vero in ecclesia

S. Johannis honorifice conservatur, narratumque nobis pro certo fuit,

quod una earum, scilicet quae est in castro, per singulos annos in die

parasceves florem producere aperte et manifeste videatur. Ibi etiam

illorum XXX argenteorum unus esse perhibetur, imo et demonstratur, pro

quibus Christum vendidit Judas Judaeis, et de quibus emerunt Judaei

agrum Akeldama in sepulturam peregrinorum, de quo habetur Matthaei

XXVI. Qualis formae sit argenteus ille in Rhodo, vide Parte I. fol.

163. Ibi etiam est caput S. Philomelae virginis et portio non parva de

ligno sanctae crucis et brachium S. Georgii martyris et brachium

Blasii; brachium etiam S. Stephani protomartyris; brachium S. Thomae

apostoli; brachium S. Leodegarii episcopi; caput S. Euphemiae virginis

et martyris; caput S. Polycarpi episcopi; caput unius ex undecim

millibus virginum; manus S. Clarae virginis et manus S. Annae, matris

virginis Mariae; sinistrum brachium cum manu (#b#) inclitae virginis S.

Catharinae, quod nonnisi in ejus festo demonstratur in castro in

capella domini Colossensis. Sed et monachi S. Catharinae reconditam

sinistram manum in tumulo virginis peregrinis ostendunt, ut supra patet

fol. 40. Cui credendum sit dijudicet vir prudens. Ostensis autem

omnibus praefatis reliquiis ultimo loco pretiosiorem thesaurum

producunt cum multo honore et reverentia, sanctissimi praecursoris

Domini, Johannis baptistae brachium dextrum cum manu extento digito,

quo demonstraverat mundo ad oculum filium Dei dicens: ecce agnus Dei,

ecce qui tollit peccata mundi, ecce, de quo dicebam vobis: qui post me

venit, ante me factus est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti

solvere; ecce, hic est filius Dei, Johannis primo.

In hoc beatissimus Johannes baptista omnibus prophetis antefertur, unde

de ipso canitur: Caeteri tantum cecinere vatem corde praesago; jubar

affuturum tu quidem mundi scelus auferentem indice prodis.

Quomodo autem hoc sanctissimum brachium Rhodum delatum sit, breviter

dicam. Scimus ex lectione evangelica, Johannem baptistam ab Herode

Antipa fore decollatum propter Herodiadem, quae accipiens caput saccis

cilicinis involvit et juxta Herodis palatium sepelivit caute in

Jerusalem, nolens ut caput cum corpore maneret, ne resurgeret.

Discipuli autem ejus tollentes corpus illud sepelierunt in Sebasta

Palaestinae, quae est Samaria, inter Elisaeum et Abdiam prophetas. Dum

autem ad ejus tumulum multa miracula fierent multo tempore usque

tempora Juliani apostatae, qui fuit anno Domini 363., non ferens

apostata, invidus gloriae Dei, ad lecum sepulchri venit, sarcophagum

aperuit et ossa sacra tamquam inutilia abjici et per campum dispergi

mandavit. Ubi dum majora miracula fierent, jussit tyrannus ossa sacra

latius ab invicem dispergi; sed nec sic cessantibus miraculis jussit

ossa omnia recolligi et comburi. Cum autem ossa ad combustionis locum

congregarentur, quidam Christiani se gentilibus immiscentes collectis

aliquibus membris et ossibus praecursoris abierunt. Porro dextrum

brachium, dum cum aliis ossibus fuisset igni infectum, comburi non

potuit, sed integrum cum manu et extento digito mansit; unde

combustione peracta monachi ad locum accesserunt, intactum sacrum

brachium cum digito, quod postmodum datum fuit sanctae virgini Teclae

(auferentes) quae illud ad transmarinas partes usque in Normanniam

detulit; ubi multo tempore in honore habitum est. Quidam autem

imperator pro causis Normanniam transiens brachium accepit et illud in

Constantinopolim[TR160] portavit et in ecclesiam S. Sophiae locavit.

Porro anno Domini 1452[TR161] ceperunt Turci Constantinopolim, et dum

ecclesias profanarent et altaria suffoderent et reliquias dispergerent

et conculcarent, invenerunt etiam saepe dictum brachium cum suo scripto

titulo, quod accipiens Machumet pro se conservavit reponens in suos

thesauros; siquidem et Sarraceni et gentiles caeteri honorant S.

Johannem baptistam. Demum anno Domini 1480 idem Machumetus Rhodum

obsedit (#173 a#), sed victus et confusus abscessit, ut supra patet

Fol. 153., et anno eodem obiit, cui unus filiorum suorum successit,

alter ab eo de terra profugatus inter Christianos usque hodie manet.

Ille ergo successor regni, cum paternos lustrasset sibi derelictos

thesauros, inveniens sancti Johannis baptistae brachium et manum

produxit et quasi pro nihilo habuit, uxor autem ejus, quae Christiana

graeca est, suasit ei, ut hoc brachium Rhodianis transmitteret et ita

illo munere eos placaret super malum a patre eis illatum eosque sibi

propitios et amicos constitueret. Siquidem post turpem fugam Turcorum a

Rhodo terribiles facti fuerant Rhodii Turcis nec amplius dare solitum

tributum volebant, quinimo Turcus ipse tributarius eisdem effectus est,

nam Johannitis ipsis in genere 35 millia ducatorum, Magistro vero 10

millia persolvit, quod certo dominorum ipsorum didicimus narratione.

Misit ergo, sicut uxor suaserat, brachium Rhodum cum litteris, quod

accipientes Colossenses summo cum honore cum reliquiis deposuerunt. De

illis reliquiis Rhodiensium debui scripsisse supra Folio 155 ante diem

XVI.

Igitur cum in Candia omnia vidissemus, transivimus ad valvas

carpentariorum et pictorum et emimus scrinia[TR162] cypressina, quae

valde subtili opere ibi fiunt, et imagines beatae Virginis, quas

singulari quadam arte vivaciter depingunt secundum formam, qua S. Lucas

dicitur depinxisse beatae Virginis imaginem. Et his omnibus peractis in

classem descendimus.

Progressio marina cum saevissima tempestate.

Die XIX., quae est festum Sanctae Elisabethae, in nocte coepit graviter

infirmari dominus consul Alexandrinus in nostra galea, praeter hoc

cursus navium fuit interceptus per velorum remissionem. In alia autem

galea erat quidam expertus medicus, pro quo emissa scapha in mare

misimus, et veniens virum in extremo periculo dixit constitutum et

repentinam navigationem sibi plurimum nocere, sed non paulatinam.

Inutiliter ergo tota classis ferebatur in aulone Cretico inter Candiam

et Standiam infra schiis Cretensibus, et ita propinqui adinvicem fuimus

cum sex galeis, ut poteramus conclamare. Porro circa meridiem surrexit

ventus magnus, inutilis navigationi nostrae, et mare inquietissimum

habuimus, projecitque nos contra aquilonem ad insulas Cycladum, et arte

ac vi ingenti obstabant nostri nautae, ne relaberentur in mare

Rhodianum, vidimus enim Napuliam Turcorum regionem vicinam insulae

Rhodi; longe tamen supra nos. Versis autem velis rejecti venimus in

Carpaticum fretum, cui nomen tribuit Carpatus, insula una Cycladum,

cujus mentionem feci Fol. 155. Tempestuosum autem, obscurum et

inquietum valde diem habuimus et cum hoc pluviam, quae navigationi est

semper molesta, nec[TR163] sinebant nobis venti et pluviae ignem

ardere, et ita hac die sine cibo mansimus, quia cibus etiam sumtus non

poterat in subverso stomacho manere. Sole autem occidente et tenebris

ingruentibus invaluit ventus nimius et mare saeviens fremuit et

intemperatae aquarum inundationes in tristem nos exspectationem (#b#)

omni momento rapiebant. In superioribus galeae nihil erat, quod non in

aqua staret aut nataret, unde domini omnes de castello et de

superioribus galeae confugerunt ad infima, quia procellae elevabantur

supra galeam et sine mensura decidebant aquae in eam. Erant autem

galeotae XVIII febricitantes, infirmi in Alexandria facti, qui nec

supra nec infra sua transtra manere poterant, nec licuit eis sine

licentia in carinam descendere. Hi stabant ad os carinae lamentabiliter

precantes intromitti, ne frigore morerentur. Post multas preces

obtinuerunt a dominis et descendentes angustam carinam fecerunt eamque

foetore repleverunt. Invaluit autem tempestas et tanta erat navis

agitatio, quod stare nemo poterat nec sedere nisi cum adhaerentia

alicujus rei stabilis et firmae. Accurrentes autem aquae influebant

usque ad cumbas et cubilia nostra, et per insuspectas rimas

destillabant usque ad nos; adeo autem dure et impetuose repercutiebatur

navis ab accurrentibus aquis, ac si grandia saxa de monte

submitterentur in galeae latera currere, ex quo tantos fragores naves

dabant continue, ut viderentur dissolvi in omnibus nexibus et juncturis

suis. Ad illos autem terribiles fragores perterriti continuo

clamavimus, ac si jam rupta navi involvendi undis essemus, sphaericos

enim bombardarum lapides in prora jacentes saevissima haec tempestas

elevavit ac usque in medium galeae contra malum jactavit, plures etiam

ad mare projecit. Interea amore et timore affecti plurimum fuimus,

vertiginem et evomitionem omnes patiebamur, infirmi pejus habebant et

sani aegri fiebant, et duravit tempestas illa tota nocte, in qua duo

galeotae mortui sunt et nudi in mare projecti belluis devorandi,

siquidem hoc mare Carpaticum belluas ferocissimas generat, phocas et

felchos, quorum pastor fingitur fuisse Proteus, ex eo, quia antiquitus

rex ad littora hujus maris fuit. Sunt autem phocae boves marinae,

animalia fortissima, animosa et iracunda non tantum ad alia animalia,

sed etiam ad sua domestica, semper enim vir cum muliere pugnat nec

placatur, donec eam interficiat, et ejecta illa aliam ducit, cum qua

novum proelium implacabilis inimicitiae incipit, et ita semper aut

victus aut victor moritur. Felchi autem sunt vituli marini, Habet autem

felchus cutem pilosam, aliqui totam albam, aliqui nigram, aliqui

maculosam, more pecudum in terra parit et post XI. diem partus suos in

mare ducit, et ibi saeviunt in omne, quod occurrit. Inter omnia

animalia gravissimo somno premitur, unde in somnis mugitus magnos

emittit, nec capi faciliter potest, nisi in terra dormiens inventum

fuerit, et inventum, nisi caput sibi ferreo malleo contritum fuerit,

evadet, quantumcunque gladio aut cuspide transfossum. Satis gracilem

habent pellem cum pilis mollibus, unde cinguli religiosorum de ea

fiunt. Hoc autem mirabile de illa bellua dicitur, quod ea mortua et

excoriata pili in pelle, ubicunque pellis fuerit, naturali quodam

instinctu prout mare se habet, ita se gerit. Nam si mare turbatum in

fluctus surrexerit, et pili similiter erecti surgunt, si vero mare

pacificatum fuerit, pili in planum sternuntur, sicque maris status in

re insensata et morticina deprehenditur. De hoc habetur in Speculo

naturali Libr. 18. C. 78. Idem ego ipse expertus sum, nam cingulum

detuli pelle Venetiis comparatum; saepe, antequam legerem Speculum in

praedicto loco, miratus fui, cur pili nunc asperiores nunc leniores,

nunc ordinatae nunc distortae cernerentur, nesciens causam praedictam.

Unde, qui non posset dormire, si haberet pinnam dextri lateris illius

animalis et capiti supponeret, mox obdormiret. Insuper cum isti marini

vituli numquam fulmine percutiantur, judicant prudentes, quod homines

sub pellibus eorum existentes, vel in tabernaculis illarum pellium, vel

tecti pellibus, ictus fulminis tangere aut percutere nequit, ut habetur

in Speculo natur. L. V. C. 69. Quae autem ferae in mari Carpatico

morentur (#174 a#), patet in Bocc. de Generatione deorum gentilium L.

VII. C. 1.

Vicesima die, cum dies illucesceret, mitescere mare coepit et tempestas

decrescere, verum tamen fortissimos ventos habuimus, qui nos de

proposito itinere nostro rapuerunt longe a nostro tramite contra

aquilonem et in Cycladum insulas in medio ordine longo sub Rhodo

portaverunt, et si ventum secuti fuissemus, in Sami insulam et Pathmum

devenissemus et inde in brevibus horis Mitylenam, quae etiam Lesbos

dicitur, apprehendissemus, ad quam nautae nostri formidabant accedere,

propter bithalassum, id est, littus in mare protensum: terrae enim vel

arenae interjectu dividitur mare et fit quasi duplex, unde naves

impingentes ad arenas de facili confringuntur, in quo periculo fuit S.

Paulus hanc navigans insulam, ut patet Actor. 28. In ea, dum ignem

faceret, vipera manui ejus adhaesit, quam in ignem excutiens venenum

evasit, unde incolae barbari dicebant, ipsum esse deum.

Haec insula dicitur Lesbos, Mitylena tamen filia regis Macharei,

civitatem in ea construens Mitylenam, a qua insula nomen accepit.

Tempore Moysis aedificata fuit urbs illa. Est autem rebus omnibus

refertissima, duos habens portus multarum triremium et navium capaces,

eamque S. Paulus ad fidem convertit, in qua mansit usque ad nostra

infelicia tempora fides. Nam anno 1467[TR164] Machumetus, Turcorum

imperator, ipsam insulam maxima cum humani sanguinis effusione cepit,

diripuit, ejus quoque omnes animas in Asiam transportavit.

De hac insula Lesbos fuit Theophrastus, Aristotelis successor. Dum enim

Aristoteles ad finem vitae venisset, venit ad eum turba discipulorum

suorum obsecrans, ui aliquem eligeret sui magisterii successorem; erant

autem duo praecipui inter eos, Theophrastus et Mimedemius, quorum

primus de Lesbos, alter de Rhodo, quae insulae sunt Aegei maris,

oriundus fuit. Porro ambae insulae vino optimo sunt foecundae. Cum ergo

Aristoteles differret instituere successorem et discipuli instarent,

inter convivia postulat Aristoteles potum et hausto poculo, quod tunc

in mensa habebatur, dixit, vinum illud insalubre et asperum, laudans

vinum Lesbium et Rhodium. Statim autem utrumque adlatum vinum et ab eo

gustatum, praetulit Rhodio Lesbium et ita post paululum mortuus est. In

eo autem, quod Lesbium vinum elegit et praetulit, intellexerunt

discipuli, Theophrastum Lesbium prae cunctis eminere, sicque eum ut

Aristotelem habebant.

Inde in paucis horis cum eodem vento venitur in Phrygiam, regionem

Asiae, quae dicitur Phrygia ab Europae filia; alias nominatur Dardania

a Dardano, qui de Graecia profectus pervenit in Phrygiam et ibidem

primitus regnavit et ipsam maris oram, in qua habitavit, de suo nomine

appellavit, post quem filius ejus Ericthonius, dein nepos ejus Tros, a

quo civitas Troja nomen accepit, quae in Dardania vel Phrygia est, et a

Troja regio dicta est Trojana, et nonnumquam regio et civitas dicuntur

Ilion vel Ilium, ab Ilo, filio Tröis. Fuit autem Troja sive Ilium

constructa tempore judicis Israel Ajoth, de quo judice Judicum III.

habetur. Haec autem civitas teste Homero Libro IV. erat omnium, quae

sub sole ac stellifero coelo sunt, urbium quidem insignissima. Haec

est, quae decennalem Graecorum obsidionem passa est et ab eis deleta

propter Helenae raptum, quae ob sui speciositatem ter rapta fuit et

semper cum multis hominum stragibus repetita, unde propter eam multa

hominum millia sunt interfecta; dum autem jam senuisset seque deformem

speculo cerneret, risit et admirata virorum amentiam et fatuitates

derisit, puellis suis longo sermone stultitias virorum detexit, quomodo

propter illam tot mille millia occubuissent et quomodo nobilissima et

maxima civitas Troja demtis aliis civibus propter eam destructa fuisset

et nobiles Trojani dispersi: nam post Trojae exitium nobiles Trojani,

qui gladium evaserunt Graecorum, factis classibus per diversas mundi

partes sibi sedes quaesierunt et habitatores expellentes pro eis loca

tenuerunt, ex quorum congerie prodierunt potentes saeculi et nobiles,

sicut diversarum regionum verissimae historiae attestantur, et nobiles

hodie (#b#) de hoc gloriantur et conantur de hoc testimonia inducere

omnibus modis. Fuit autem Troja totaliter derelicta, ita ut Ovidius

dicat: Jam seges ubi Troja fuit. Et quod his amplius est, quo in loco

Troja fuerit, nulli nunc compertum habetur, ea enim exusta lapides et

quaecumque alia inde ablata sunt, ex quo satis edocemur, ut nemo in

rebus humanis spem suam constituat aut se perpetuo in hoc saeculo

mansurum putet, quin ingens Troja et totius Asiae columen ita exstincta

est, ut neque cadaver nec vestigium appareat, et expertissimi mundi

descriptores de loco suae situationis discrepant, quibusdam dicentibus,

quod in Peloponneso, aliis, quod in Phrygia, inter quas duas regiones

magna maria Hellesponti mediant, et Phrygia est in Asia, Peloponnesus

autem in Europa in Macedonia.

Communiter tamen dicitur, quod fuerit in Phrygia super littus

Hellesponti Asiatici, et illi, qui locum viderunt, dicunt, quod non

habeat dispositionem, quod potuerit ibi fuisse tam grandis urbs et

portus bonus. Dicunt etiam, quod omnis ornatus lapidum, columnae

marmoreae et tabulae politae, quibus Troja fuit aedificata, ductus fuit

ad constitutionem urbis Venetianae. De Troja vide Parte 1. Fol. 257.

Sanctus Paulus legitur et Corum et Troadem ad evangelizandum venisse.

Hanc Troadem dicit Hieronymus prius dictam Trojam, in epistola ad

Hedibiam de verbo apostoli: illis odor mortis in mortem.

Igitur navigantes ventum, qui in Phrygiam nos ejicere conabatur,

declinare non poteramus, ideo ad insulam quandam Nyon vel Nium dictam

declinavimus per canale strictum in medio insularum et portum securum

et bonum ingressi naves stabilivimus anchoris et cancrorum alligatione.

Eodem modo et aliae post nos venerunt galeae, quas nox tempestuosa

longe a nobis ejecerat, et ingressi portum ad latus nostrum suas

locavere naves. Stabilita ergo classe et prandio sumto projectis

scaphis descendi cum galeotis in terram, nolui enim socium meum dominum

extra mittere, quamvis obnixe precaretur me, quia in

praecedentibus[TR165] tempestatibus valde debilitatus fuerat et

acutissima febre correptus, et timui, quod subita aëris mutatio et

terrae contactus et gustatio eorum, quae extra reperire sperabamus, eum

magis debilitarent. Cum ergo ad littus venissem, inveni socios nostros

de aliis galeis congregatos ad fontem, et valde consolati simul fuimus.

Circa hunc fontem stabant multi galeotae et lavabant dominorum suorum

et suas camisias, quia aqua marina salsa inepta est ad lavandum.

Similiter ergo per montem praecipitem et altum per petrosum clivum

adscendimus contra castellum, quod in montis cacumine est situm, et

inter adscendendum invenimus tres ecclesias graecas, unam inferius in

montis pede super mare, aliam in montis ascensu, tertiam superius in

castello, quas ingressi Deo gratias retulimus, qui hucusque nos

incolumes conservavit. In ipso autem castello nihil reperimus venale ex

his, quae victui erant necessaria, nec panes neque ova neque fructus,

nam qui primi ascenderant, tulerunt omnia.

Est autem ipsum castellum parvum, sicut Albeck castrum, sine oppido,

sed multus est intus populus, habent enim unam honorabilem habitationem

in arce, in qua residet dominus castellanus. Alii autem homines habent

domunculas demissas, exiles, et tuguriola, in quibus homo vix potest se

erigere stans et extendere jacens. Nec habet insula illa nisi illos

habitatores, qui vivunt de fructibus terrae in insula. Ipsum autem

castellum est munitum, a veteribus Graecis aedificatum pro maris

custodia, super abruptas petras constructum. Ex eo enim per latissimum

(#175 a#) mare ad insulas caeteras Cycladum patulus habetur respectus.

Cumque per horam vel duas morati in castello fuissemus, descendimus et

reliquum tempus usque horam vespertinam juxta fontem, qui de crepidine

montis ebullit, deduximus et mirabamur de aquae illius dulcedine, cum

tamen insula tota in aquis amaris sit constituta. Post solis

declinationem remigavit quilibet in galeam suam.

Die XXI., quae est praesentationis Mariae Virginis, antequam

illucesceret, clamor ingens cujusdam lamentabiliter flentis in nostra

audiebatur galea, eratque ululatus ille filii domini consulis, qui

scilicet consul nocte eadem universae carnis debitum exsolvens diem

clauserat extremum. Hunc non solum filius, sed cuncti, qui virum

noverant, plangebant. Die facto jussit filius defuncti patris corpus in

terram eductum poni in capellam, quae ibi in littore erat, super quod

illic positum irruens planctum magnum fecit, et omnes galearum patroni

et domini cum eo in luctu erant. Missa autem dicta in capella avulsum

filium a corpore in galeam reduxerunt, corpus vero medici et

barbitonsores super tabulam supinum posuerunt novacula ventrem

scindentes a juncturis costarum usque ad genitalia, ejicientes omnia

intestina in angulum capellae sepelienda locaverunt, ipsum vero corpus

aqua marina laverunt, omnem sanguinem intus et extra exterserunt.

Quamvis autem vir ille macilentus esset ab extra, tamen intestina et

ilia pinguissima erant, et totum corpus ab intus erat pinguedine

vestitum, ac si esset pulcherrima cera obductum. Eo autem exenterato et

loto quibusdam conservativis unguentis ipsum inunxerunt et copioso sale

infuso sicco stramine ventris vaccuitatem repleverunt et acu cissuram

resuerunt. In oculos autem ejus bombicem posuerunt, similiter et aures

bombice obstruxerunt. Fecerant etiam loculum ex asseribus et ipsum

intus et extra fervida pice undique perfuderunt, quo peracto corpus

involutum imposuerunt et firmissime clavis obstruxerunt rimis picem

infundentes, ita quod nec spiraculum aliquod evaporare poterat. Et his

factis intestina sepelivimus in capella, loculum vero cum corpore

reduxerunt in nostram galeam, et in carina sub sabulo prope sentinam

absconderunt, reponentes arenam et saccos specierum et alia, quae prius

ibi jacuerant, ita quod nemo poterat scire, ubi corpus jaceret, nisi

illi, qui ipsum absconderant.

Hunc virum ante paucos dies vidimus Cairi in magna gloria et

Alexandriae, sicut patet supra Fol. 85 b. Omnes quippe morimur et quasi

aqua dilabimur, 2. Reg. XIV., nec aliquis prudenter confidere potest de

aetate juventutis, de virtutis robore, de corporis sanitate, de mundana

prosperitate, quia nulli parcit mors, et aeque moriuntur senes et

juvenes, divites et pauperes. Caduca nimirum et fragilia pluribusque

consentanea crepitis sunt ista, quae vires humanae atque opes vocantur;

affluunt subito, repente dilabuntur, nullo in loco, nulla in persona

stabilibus infixa radicibus insistunt, sed incertissimo flatu ruinae

huc atque illuc acta, quos in sublime extulerunt, improviso decursu

destitutos profunda cladium miserabiliter immergunt. Quod luculenter

demonstrat Jeronymus in epitaphio Nepotiani, plur. replicans vicinas

regum miserias et nostri corporis calamitates, ut non tam plangendus

sit, qui hac luce caruerit, quam congratulandum ei, quod de tantis

malis evaserit, quod per multa ibidem probat exempla, sicut et nos

(#b#) ad oculum cernimus. Omnibus his, quae cum defuncto viro

gerebantur, interfui manumque, ubi oportunum fuit, apposui, et

manifesta experientia didicimus, confictum esse mendacium, quo dicitur,

quod corpus exanime sive mortuum per mare non possit duci, et praetextu

illius figmenti peregrini, etiam magni, nobiles, barones et milites,

qui pro tempore in mari rebus excedunt humanis, statim in undas

mittuntur, nec vel ad terras proximas sinuntur vehi gratia sepeliendi.

Dicunt enim cum peregrino mortuo non posse esse fortunatam

navigationem, ideo festinant, ut ejiciantur, suorum vero dominorum

corpora ad paternas sepulturas transducunt, quia corpora nostra sint

infeliciora eorum cadaveribus.

Illo die sepelivimus de classe quatuor mortuos, duos in quadam galea

mortuos ex infirmitate, unum gladio interfectum in castello a quodam

alio galeota, qui nobis cum evaginato et cruento gladio occurrit,

abdita petere volens, quartum, consulem, in galea nostra, cujus

sepelitio fuit mihi et omnibus non solum in nostra galea, sed per totam

classem molestissima, sed nemo loqui verbum ausus fuit nec vultum

torvum ostendere.

Facto vespere in galeam reversi sumus omnes, et aptabant naucleri

classem, quasi securi essent, se in illa nocte prosperum ventum

habituros pro navigatione, cum tamen pejor videretur mihi ventus, quam

heri et nudius tertius; sperabant enim, quod propter instans festum S.

Caeciliae, quae una est de patronis maris, ventum bonum futurum: nam

hos sanctos dicunt esse navigantium singulares patronos, scilicet

Sanctam Caeciliam, S. Clementem, S. Catharinam, S. Andream, S.

Barbaram, S. Nicolaum, S. Luciam, et Sanctam Mariam beatissimam

Virginem. In horum Sanctorum diebus marinarii non minus ex

superstitione quam ex devotione de bono vento et prospera navigatione

desperant, si non habuerint placitum ventum et placatum mare in aliquo

illorum dierum. Incipit enim nunc in festo Caeciliae vel Clementis

intuta fieri navigatio, et si ante festum sanctificationis beatae

Virginis non poterant exire Aegeum mare, necesse erit in Cycladum

insulis vel in aliquo portu Asiae hiemare.

Profectio.

Vicesima secunda die, quae est sanctae Caeciliae virginis, conticuerunt

paululum boreales venti in nocte praecedenti, et spes erat nautis, quod

ad diem profecturi essemus. Praeter hoc autem, quod laborabant per

noctem aptando navem, inquietati omnes fuimus per quendam infirmum

galeotam agonizantem, qui in extremis laborans clamabat, cantabat,

gemebat et continue loquebatur, cui socii sui cum candelis assistebant

exspectantes ejus exitum, mirabantur autem omnes, quod tantis oppressus

doloribus non moriebatur, quia multis diebus et noctibus extra mentem

factus agonizabat, cui et ego astiti, quia prope me decubuit, et ultra

solitum vere mirabar agonizantem, inter alta enim et profunda suspiria

ridebat, flebat, et nemo quiescere circa eum poterat. Illa tamen nocte

videbatur nobis mors adesse. Et dum sic circumstaremus agonizantem,

accessit quidam graecus socius marinarius, increpans socios

agonizantis, cur eum sic torqueri permitterent. Sciscitantibus autem

illis, quid illi (#176 a#) infirmo facere deberent, dixit, nisi

removeritis eum a lectulo, in quo decumbit, mori non poterit; erat enim

lectulus saccus plenus plumis columbarum cujusdam mercatoris, qui

comparaverat illas plumas Alexandriae, et dictum fuit ibi a multis,

quod homo agonizans super columbarum plumas non de facili posset mori.

De hoc ergo multum mirabar, quia hoc nec legi nec prius audivi. Socii

ergo agonizantis hoc audientes, subtracto sibi sacco plumarum super

sacco cincibrorum jacere permittentes, in quo statim obiit, et mox

semicinctiis involutus in fretum projectus profundum petiit sibi ipsi

sepulchrum quaerens, de cujus morte non multus planctus fuit, sed suae

et nostrae liberationi congratulabamur.

Ut autem aspirabat dies, facto hortatorio clamore per classem

levaverunt anchoras,[TR166] et soluta classe de portu cum quiete

exivimus et in altum mare venimus secundos exspectantes ventos. Magno

ergo conatu et ingenti galeotarum labore contra freti impetum

tetendimus, sed nihil profecimus, et valde poenituit portum Nium

reliquisse; victi ibi a vento rejecti sumus in Cycladum insulas et

insulam Nixiam praeterivimus, quae importuosa est, similiter insulam

Paron dimisimus, quae licet portum habeat, non tamen tantae classis

capacem. In hac insula, quae prius Minoia dicebatur, gignitur

candidissimum marmor, quod Parinum dicunt, et Venetias ducitur.

Nascitur etiam in ea Sardius lapis, qui est marmore praestantior. In

medio autem insularum rapidissimo cursu contra aquilonis plagam

processimus terga vertentes nostro tramiti et in portum cujusdam

insulae ingressi naves stabilivimus. Hunc portum nominabant Schefanum,

et erat desertus, nullas habens habitationes, satis tamen capax et

securus.

Si navem ventis commisissemus, quam statim ad Pathmum insulam provecti

fuissemus et expeditum iter habuissemus in provincias Minoris Asiae, in

Cariam scilicet, in qua est Ephesus urbs, in Lydiam, in qua est sedes

antiqua regum, quam Pactoli unda extulit in divitias torrentibus

aureis, in qua Midas rex, qui a Baccho impetraverat, ut quidquid

tangeret, aurum fieret, mortuus projectus fuit. Hic fluvius juxta

civitatem Smyrnam decurrit ejusque agros irrigat. Habuissemus etiam

expeditum mare et ventum in Phrygiam, in regionem Troadem, in qua est

Ilium sive Troja, et Olympus mons, non ille Macedonicus, sed alius, et

urbs Nicaea, in qua anno Domini 314 celebrata est magna synodus

Nicaena, episcoporum 318 pro nationibus totius mundi clamantium: vivat

Christus, sub Sylvestro papa et Constantino Magno imperatore.

Venissemus etiam levi navigatione in Pontum Bithyniae, in qua est

Nicomedia urbs, in qua beata Barbara virgo et martyr nata et occisa

fuit, et multi alii martyres. Est etiam ibi urbs Chalcedon, in qua

beata Euphemia martyrium pertulit, cujus corpus miraculose in Rubinam

Histriae venit, ut patet Fol. 203 A. B.[TR167] In qua etiam anno Domini

454 sub Leone papa primo, Martiano et Valentiniano imperatoribus,

synodus oecumenica 1200 episcoporum fuit celebrata pro universis

nationibus orbis, in qua multae haereses sunt damnatae. Ibi tunc

contigit hoc spectabile miraculum, quod fertur. Nam dum haeretici

validissimis argumentis contra catholicos se armassent, ita, ut nostri

episcopi penitus in responsionibus deficerent, advocatus fuit S.

Achatius, qui in duro lapidis arto antro diu conclusus pro dei amore

steterat. Ambae ergo partes in hunc sanctum virum compromiserunt et

sententiae ejus stare juraverunt, qui ab utrisque petiit sibi dari in

scriptis conclusiones, de quibus erat certamen. Acceptis ergo chartis

ambabus ad sepulchrum S. Euphemiae accessit easque super corpus posuit

petens, ut ipsa sancta martyr ostendere dignaretur, cui parti standum

esset. Statim autem sacra virgo schedulam haereticorum longe a se

projecit, nostrorum vero schedulam in pectore reconditam servavit (#b#).

Hanc Chalcedonensem provinciam et omnes circumjacentes terras et totius

Asiae Minoris latitudines hodie Turci possident, et terra latissima,

conclusa maribus tamquam insula. Habet enim solum ab oriente

Capadociam, ab aliis plagis est maribus cincta, nam a septemtrione

habet pontum Euxinum, ab occasu Propontidem, a meridie Aegyptium[TR168]

mare, et continet provincias Bithyniam, Phrygiam, Galatiam, Lydiam,

Cariam, Pamphiliam et Isauriam, Lyciam et Ciliciam.

Die XXIII., quae erat dominica 26. post festum S. Trinitatis, non erat

aliqua aut venti aut maris dispositio pro recessu, sicque quievimus

illo die, et missis et divini officii orationi institimus et longas

horas in isto sterili et inutili portu habuimus. Plures horas deduxi

ludendo cum psittacis avibus, quarum multae erant in mea galea. Dominus

consul defunctus, unum dereliquit valde jocundum, qui omni mane clara

et clamosa voce vocavit defunctum, sicut edocta fuerat in Alexandria,

sic dicens diserto: miserlo consulo, id est, mi domine consul. Saepe

his clamoribus commotus fuit ad fletum filius, patris sui pietatem

recolens et praesentiam ejus nobiscum in mortuo corpusculo. Cum illa

etiam bestia mirabili, quam dominus decanus Moguntinus emit

Alexandriae, quae in camera cellarii erat prope cumbam meam, multum

tempus deduxi, erat enim foramen in assere cum terebro factum, et

quando bestia sensit, me in cumba esse, misit manulam suam per foramen,

digitis plaudens, ad ludendum me provocans cum ea. Aliquando, si bestia

dormiebat, faciebam cum digitis strepitum ad parietem et concitabam

bestiam, nunc ad laetitiam, nunc ad iram, prout volui. In scribendo

tamen plus de tempore consumsi. Igitur coacti sumus hoc die in illo

portu manere, et erant marinarii tristes et impatientes pro eo, quod S.

Clemens, cujus festum erat, non fecerat promissionem de bono vento,

quem singularissimum maris patronum profitentur, et quasi pro augurio

diem illum considerant et ab ejus qualitate sequentes judicant.

Vicesima quarta die post noctem inquietissimam propter nimiam navium

agitationem ejecerunt alias anchoras firmantes navem spiris

fortioribus, quia timebant, quod funes, quibus alligatae stabant,

solverentur et rumperentur, quod fuisset noster et navis interitus,

quia circumdati cautibus et scopulis eramus et altissimis rupibus

cincti, in quas navis impingens in mille frusta confringeretur.

Porro post prandium educti ad littus per scapham in oppidum Scheffanum

ascendimus, bene per unum magnum milliare teutonicum, ut emeremus

recentes panes, quia paximatios fastidivimus. Dum autem ad castellum

venissemus, clauserunt portas, ne ingrederemur, et omnem communionem

nobis denegabant, nihil penitus volebant nobis ministrare, nec panem

nec aquae potum, nec pecunia nec pretio; quinimo cum lapidibus a porta

et muris nos fugabant; auditum enim et divulgatum apud eos fuerat, quod

classis nostra peste esset infecta et quod defuncti cadaver nobiscum

duceremus et multi essent de nobis mortui, ideo tali acrimonia ad nos

sunt usi. Vacui ergo reversi sumus in classem. Si Jasonis et

Argonautarum robur habuissemus, contra eos proelium movissemus, sicut

praedicti contra Trojam pro eo, quod rex Trojae a portu civitatis eos

repulit. Porro galeotae et marinarii spem magnam habebant, quod S.

Catharina, maris magna patrona, pro vento bono exoraretur, cujus festum

instabat, sed dum nox adesset, plus solito mare turbatum habuimus et

inquietissimam noctem egimus (#177 b#).

Die vicesima quinta, quae est festum beatissimae virginis Catharinae,

non erat bonus aurae flatus, sed nobis omnino contrarius: propter quod

naucleri nostri impatientes blasphemabant et Deum et S. Catharinam,

timebant enim, ne eis accideret sicut navibus in praecedenti anno, quae

coactae tempestatibus continuis manserunt ibi XXXI diebus, nec poterant

movere se de isto ergastulo ad mare propter ventos contrarios.

Quia autem haec dies erat mihi celeberrima, tum propter sponsae meae

festum, tum etiam propter anniversarium solemne, quod solitus illo die

sum peragere, quia eo die ingressus Praedicatorum ordinem sum et anno

revoluto professus, cogitavi diem illum cum honesto gaudio deducere.

Descendi ergo de galea in barcam et duci me jussi in galeam domini

Bernhardi Conterini, in qua erant domini peregrini tertiae societatis,

ad quos cum venissem, cum magno gaudio me receperunt; reperi autem

dominum Heinricum de Schomburg, militem mihi carissimum, febricitantem,

qui juramento affirmavit, quod ad ingressum meum reliquisset eum

febris. Scio enim, militem istum magno corde mihi affectum, et ita

propter inopinatam transmutationem melius habuit in meo aspectu. Illa

die multa nova audivi de Venetiis in illa galea, quae nos in nostra

ignoravimus. Inter alia dictum fuit, quod palatium Ducis Venetorum

esset combustum per traditores Ducis Ferrariensis, cum quo tunc stabant

Venetiani in differentia. Cum autem sero factum esset, navigio redii in

galeam meam, in coena autem absque deliberatione dixi circumsedentibus

audita nova de exustione palatii Ducis; statim unus verba ex ore meo

rapuit et ascendens in castellum dominis capitaneo classis et patrono

et consulibus, ac galeae gubernatoribus quae dixeram retulit, quae illi

audientes per nuntium vocaverunt me ad se et cum indignatione

increpaverunt me, cur talia auderem dicere, nec volebant excusationes

meas audire, sed duris verbis affecere (et) abire jusserunt. Si fuissem

saecularis, credo, quod me in poenam aut extra galeam in terram

exposuissent et a classe ejecissent, aut tormentis tribulassent, vel

forte nec sic mihi pepercissent, si non fuisset verum, quod dixeram,

sciebant autem, rem esse ita, sed celabant. In facto illo didici, non

esse prudenter actum, imo periculosum, recitare primo nova audita,

praecipue quando sunt turbativa.

Vicesima septima die mutatus est ventus, et levatis anchoris et solutis

navibus de portu illo in crepusculo egressi sumus, sed quam cito sol

ascendit, ventus ille inutilis rediit, et ferebamur extra Cycladas

quidem, sed intrare mare Maleaticum, ad quod tendebamus, non voluimus,

pellente nos vento altius contra septemtrionem in mare Aegeum.

Continuimus autem vi navem et ejecta (anchora), in sinum Saronicum ne

laberemur in Euboeae vel Nigroponti angustias, non enim longe eramus a

Nigroponto, quae insula alias dicitur Euboea, in qua dicunt veteres

Junonem esse educatam, et filii Herculis condiderunt in ea civitatem.

Haec insula fertilissima esse dicitur frumento, vino et oleo, et ex ea

habentur ligna apta pro navium fabrica, et ab olim Venetianae ditioni

subjecta. Civitas principalis dicitur Calcidis alias Chaltis, quae

populosa, negotiosa et opulentissima ac munitissima fuit. Anno autem

Domini 1471 Turci vi magna cum multa sanguinis effusione eam ceperunt.

De cujus captione in peregrinali venerabilis domini de Braitenbach,

decani Moguntini, (#b#) longa et lamentabilis habetur historia, et de

immanissima crudelitate ibi per Turcos facta in Christianos.

Consequenter a Nigroponto navigio venitur in brevi temporis spatio in

Hellespontum a mari Aegeo, ubi mare in angustias VII stadiorum

constringitur, in quo stricto Helle, soror Phrixi, submersa nomen mari

dedit, ut supra dixi Fol. 45.

Insuper Xerxes rex Persarum ponte de navibus ibi facto cum innumerabili

exercitu transivit: Demum iterum aqua dilatatur et facit Propontidem,

in quem ex Hellesponto naves decurrunt, de hinc contra septemtrionem

iterum coarctatur quinquaginta passibus juxta urbem

Constantinopolitanam, et per longas angustias juxta Theodosiam, quae

alias dicitur Capha, Euxino mari jungitur. Has autem angustias nominant

buccam constantinopolitanam, vel brachium S. Georii, per quod a

Constantinopoli est descensus in pontum Euxinum, in quem pontum a

septemtrione decurrunt per strictum Cimerium aquae de paludibus

Maeotidis, quae congregantur de fluvio Tanai et aliis fluminibus ex

hyperboreis montibus concurrentibus Sic ergo fluvius Tanais de montibus

praedictis longo tramite decurrens Maeotides auget paludes, quarum

immensa exundatio juxta Theodosiam urbem Euxinum pontum late

ingreditur; inde juxta Constantinopolim longe emittuntur angustiae,

donec eas mare nostrum excipiat; et ista praedicta linea dividit

Europam ab Asia, sicut strictum freti Herculis dividit ex altera parte

Africam ab Europa, et sicut Nilus dividit Asiam ab Africa.

Ad propositum ergo in recto tramite eramus et ventum optimum habuimus

navigandi in Nigropontum, et inde in Constantinopolim brevibus

venissemus horis.

Haec urbs condita fuit ante incarnationem Domini anno 669, a Pausania,

Spartanorum rege, vel Byzanto, eamque Byzantium nominavit, ex opposito

sita Chalcedoniae, quae est in Asia in provincia Bithyniae, ipsa vero

urbs est in Europa in provincia Trojae. Ea autem cum parva esset,

Constantinus Magnus, Roma relicta Papae, anno Domini 316 structis

moenibus fortissimis celsisque turribus a se Constantinopolim

nominavit, quam ejus successores plurimis tum publicis aedibus tum

civium palatiis superbissimis exornare curarunt adeo, ut exteri eo

venientes urbis splendorem admirati non tam mortalium quam caelestium

eam domicilium dicerent. Erat enim ibi praeter caetera

magnificentissima S. Sophiae templum, Justinianum opus toto orbe

mirabile, in quo nonginti sacerdotes Deo famulantes erant praebendati.

Erant praeterea portae XI, urbis dignitatem praeferentes, et eam

propter pulchritudinis splendorem prisci novam Romam appellavere eo,

quod patriarchali sede ac imperiali throno a Constantino redimita

fuerit. Haec profecto, ut ita dicam, totius Orientis columen et unicum

graecae sapientiae domicilium erat, ubi ita magna concilia, Gratiano

teste, celebrata sunt, videlicet sub Theodosio seniore, sub Agathone

papa, et sub Justiniano principe, ut in Canon. patet 15. d. c. Sexta

Synodus.

Semper erat ibi populi maxima multitudo, quia in optimo mundi loco sit

sita, et habuit portum amplissimum. Non erat ibi necessariorum

defectus, nec erat angusta aut stricta, sed ampla, ad figuram

trianguli, cujus duo latera versus mare sunt, tertium versus terram.

Innumerabiles denique ex hac urbe celeberrima in omni scientia ac

virtute clarissimi exiere viri, inter quos Johannes Chrysostomus (#178

a#), ejus urbis episcopus CC. Nazianzenus, Joannes Cassianus diaconus,

et novissime omnium Emanuel philosophus et orator eminentissimus, qui

litteras graecas in Italiam retulit, quae jam per septingentos annos

non fuerunt in usu. Sicut autem claros nobis produxit viros plures, ita

malos et perversos multos enutrivit filios, fidei destructores et

ecclesiae romanae perturbatores; unde multis persaepe attrita malis, ut

correcta resipisceret. Ad ultimum autem anno Domini 1453 civitas ipsa a

Turcis capta est, et de tali ac tanta urbe Machumetus Turcorum princeps

triumphavit tantamque crudelitatem exercuit, quantam in superioribus

factam non legimus. Trucidatis autem et venditis omnibus Christianis

declaratus fuit Machumetus imperator, sicque imperium translatum est in

Turcos a Graecis.

Quam justo Dei judicio fuerint Graeci illi exterminati et ad nihilum

redacti ab infidelibus, satis patet ex hoc, quod postquam Constantinus

transtulit sedem imperii ab urbe Roma in Constantinopolim, duodecim

vicibus in diversis temporibus successive recesserunt ab obedientia

Romanae ecclesiae per diversas haereses et schismata, cum tamen

secundum catholicam fidem Romana ecclesia sit mater omnium ecclesiarum

et magistra, ut dicitur Disc. 119 in memoriam. Cui superba

Constantinopolis, quae per ecclesiam fuit sublimata, et Orientis primas

instituta, in faciem spuit. Nam ut legitur, tempore apostolorum, dum

adhuc Byzantium esset oppidum parvum, venit illac S. Andreas apostolus

et illam convertit, ibique episcopum et episcopalem ecclesiam

ordinavit, sicque usque ad Constantinum stetit, ipse autem Constantinus

civitatem amplians clerum et ecclesiam magis extulit et

archiepiscopalem sedem ibi fecit. Post hoc in concilio magno ordinatum

fuit per patres, ut Constantinopolitana ecclesia esset secunda post

Romam et patriarchalis, altior quam ecclesia Alexandrina aut

Jerosolymitana aut Antiochena. Ut patet Disc. XXII. in pluribus

capitulis. Postquam igitur sic sublimata est et praelata cunctis

ecclesiis sub Roma, secuta sunt multa mala et divisiones et facta est

ecclesia Constantinopolitana laqueus diaboli et causa, ut frequenter,

divisionis aliarum ecclesiarum orientalium a Roma. Quomodo autem et

quibus temporibus et in quibus erroribus duodecim vicibus discesserit

Constantinopolitana ecclesia a Romana, sic cui[TR169] placet diffuse

legere, videat in Chronico Anton. P. III. Tit. 22. C. 13 per totum.

Quia ergo Constantinopolis noluit esse sub Romano summo pontifice,

juste actum est, ut sit sub cruentissimo carnifice, et quae sprevit

catholicos fideles, spernatur, conculcetur per infideles Turcos.

Exterminium hujus urbis ante multa tempora mirabili prophetia fuit

praedictum. Erat enim quidam philosophus graecus antiquus, nomine Leo,

qui, nescio quo spiritu edoctus, columnam fecit marmoream, vario

vestitam marmore, ad modum scacorum sic ordinatam, quod incipiendo a

principio in uno scaco ponebatur nomen imperatoris et in sequenti nomen

patriarchae, qui futuri erant. Dixit autem philosophus ille, quod dum

facta esset impletio omnium scacorum illius columnae, tunc perderetur

urbs illa. Et ita factum est. Nam praesidentibus Constantino et

Gregorio, quorum nomina in ultimis scacis erant, capta fuit civitas.

Ideo in columna erat scriptum: Constantinus me fecit et Constantinus me

dissolvet. Haec columna stetit in ecclesia S. Demetrii in

Constantinopoli, quae in captione urbis pariter cum ecclesia dissipata

fuit, quam quidam Graecus doctus saepissime vidit et cunctis, quae

dixi, narravit.

De hac urbe et ejus memorabilibus, de ejus profectu et defectu libri

pleni sunt. Hoc ego non vidi, sed in Hellesponto mari Aegeo navigans

ventum et viam maris habui (#b#).

Est autem sita Constantinopolis, ut dixi, in Thracia, cui regioni nomen

dedit Tiras, filius Japhet, qui primum ibi habitavit. Alii dicunt, quod

a saevitia populi Thracia sit dicta, sicut etiam apud vulgare

teutonicum saevi dicuntur _trazig_ et provocativi _trazlich_. Poetae

dicunt, quod propter juvenem illius regionis nobilem et animosum, qui

regis Atheniensium filiam rapuit, Tracia sit dicta. Est vero regio

grandis, habens ab oriente Propontidem cum urbe Constantinopolitana, a

septemtrione habet Istrum sive Danubium fluvium, a meridie mare Aegeum,

ab occasu vero Macedonia illi adjacet.

Peloponnesus.

Die XXVII. inutiliter evagabamur per mare Aegeum in Peloponneso et

duram noctem habuimus, mare autem Macedoniae vidimus, regionis, cujus

aspectu parvum gaudium habuimus, quia non erat itineris nostri, sed

ventus abduxit nos contra regiones aquilonis. Haec Macedonia est

Alexandri Magni patria, qui paene totum domuit mundum. In illa regione

sunt venae aureae et argenteae, et inveniuntur lapides in ea pretiosi.

Demonstratus fuit nobis a longe in ea Olympus, mons excelsus et

altissimus, et alius mons, Ossa dictus, aeque altus ex ejus opposito;

unde quidam arbitrati sunt, ambos montes unum fuisse et tandem cum

terrae motu disjunctos peperisse Pineum fluvium et paludibus, quibus

laborabat Thessalia, exitum praebuisse; nam hi duo montes in duabus

siti sunt regionibus, quas distinguit Pineus fluvius. Hic fluvius cum

montibus in poetarum fabulis crebrius recitantur. Aquas habet

clarissimas, in ejus autem processu e caverna erumpit Orcan,

turpissimis undis se ei immiscere conatur, quem Peneus spernit, nec

sinit suis aquis misceri, quin imo desuper fert, non aliter, quam si

esset oleum, nec etiam hoc modo diu patitur, sed eum a se abdicat.

Ajunt enim, Orcanum ex inferorum Dite genitas habuere undas, et idem

flumini nomen impositum conveniens undis; nam Orcus idem est quod

infernus, et Disset ferrea inferni civitas, de qua etiam dixi supra

Fol. 114.

Hic fluvius decurrens per nemorosa convallia quingentis stadiis navigia

defert, et juga montium, condensitas et altitudo arborum, et venustas

graminum, cantus avium, sonorositas aquarum delectabilem reddit ejus

navigationem, et tandem in sinum Termaicum influit.

Jordani videtur mihi hic fluvius similis, qui, ut aliqui dicunt,

dedignatur misceri undis maris mortui, sed statim, ut intravit mare,

reexilit ab alia parte et ibi a terra absorbetur.

Olympus mons adeo verticem in coelum extollit, ut nubes argumento

cognoscatur excedere; nam cinere sacrarum characteribus litterarum

signato consueverant sacrificantes abscedere et in sequenti anno

redeuntes, uti liquerant, signatum inveniebant. Ex quo apparet, nec ibi

ventos efflare nec aves volare, nec pluvias cadere, aut aliam nullam

alterationem caussari, quin immo, quia subtilissimus sit aer, sunt qui

dicunt, solitos cum spongiis aqua plenis et olfactui appositis

adscendere, ut aërem attraherent crassiorem.

Dicitur autem Olympus, quasi Ololampas, id est, coelum, quod (#179 a#)

coelum dicitur sic saepe; in officio ecclesiastico canimus Olympum pro

coelo. In hoc monte Jupiter maximam partem vitae colebat, et eo ad eum

veniebant causas contrarias habentes vel aliquid novi deferentes, et

deum coeli se esse credi voluit. Contra Gigantes pugnaturus augurium

aquilae primo ibi habuit, unde aquilam in suis vexillis et clipeis et

navium velis pro signo habuit. Et longe post eum Alexander Magnus, rex

illius regionis, idem signum habuit, in quo mundum stravit, quia

aestimabat se filium Jovis, quem in specie draconis cum matre Olympiade

concubuisse credebat, ut supra (habetur) P. 1. Fol. 88. Ideo insigne

Jovis, aquilam, sibi tamquam haereditario jure proprium aestimavit. Nam

Jupiter multa pericula evasit sub forma aquilae, Gigantes enim fugiens

mutatus in aquilam evasit; et ad Asteriem virginem elegantissimam

mutatus in aquilam venit et cum ea concubuit, ex quo concepit et

fortissimum Herculem peperit, qui et ipse aquilae insigni usus est. Quo

etiam postea usi omnes Romani imperii imperatores usque in hanc diem.

Jupiter[TR170] in sui perpetuam memoriam instituit Olympiacos ludos,

qui sub monte hoc celebrabantur, a quo et nomen sortiti sunt, et de

quinquennio in quinquennium conveniebant proceres terrae, et festa

Olympiaca peragebant diversis lusibus, et qui victor in aliquo ludo

exstitit, dabatur sibi, quidquid peteret, unde praemium Olympiadis

maximum reputabatur. Unde Romanis legibus statutum fuit, quod,

quicumque tyrannum occideret, Olympico praemio potiretur.

Ab his ludis computabant antiqui annos et tempora distinguebant, unde

Olympias prima fuit celebrata apud Graecos in monte Olympo anno ante

incarnationem Domini 774 tempore Oziae regis Judae, et fuit instituta

ex agone gymnico. Hercules enim tempore Jair, judicis Israel,

olympiacum agonem apud Graecos ad Jovis honorem in Olympo monte primus

instituit, quod de quinquennio in quinquennium, quatuor in medio annis

expletis, fieri voluit. Ita Olympias una quatuor plenos continet annos;

et quidem sub centesima (et) 93 Olympiade, ut martyrologium habet,

Jesus Christus in Bethlehem Judae nascitur, ex qua fiunt anni 774.

In eadem regione est alius mons, Parnassus dictus, qui biceps est,

cujus vertices alter Apollini, alter Baccho sacer est, cui propinqua

civitas est Thessalonica, ad quos scribit S. Paulus epistolas duas

pulcherrimas, et regio adjacens propter civitatis eminentiam dicitur

Thessalonia. Et Thessali primi dicuntur fuisse, qui equos frenis

domuerunt super dorsa eorum insidentes, et videntes a longe aestimabant

unum corpus, in superiori parte hominem, in inferiori vero equum,

propter quod milites Thessalorum Centauri ficti sunt. Veri tamen

Centauri dicuntur esse homines equis mixti, monstra eremi, ut habet

Hieronymus in Legenda beati Paul. Pulcherii. In ea regione primo solidi

aurei inventi sunt. Porro tempore Moysis accidit quoddam diluvium in ea

regione, quo multi perierunt, de quo omnes veteres mentionem faciunt

dicentes, quendam Deucalionem solum cum Pyrrha conjuge in navicula

evasisse et in Parnassum devenisse montem, et cum jam aquae cessassent,

et oraculum Themidos consuluissent pro reparatione humani generis,

jussi sunt tecto capite solutisque vestibus posttergare saxa, tamquam

magnae parentis ossa, et ea in homines foeminasque conversa. Hoc

figmentum sic explicatur: supervenientibus aquis homines territi ad

suprema montium fugerunt et cavernas et antra petierunt finem

exspectaturi. Ad hos cessantibus aquis Deucalion et Pyrrha uxor ejus in

moesto habitu accesserunt et aquarum cessationem nuntiaverunt sicque

eos e verticibus montium (#b#) atque ex saxeis antris eos in terrae

habitationes reduxerunt; et ideo dicitur Deucalion humanum genus ex

lapidibus reparasse, quia ex cavernis et antris montium uti lapides

educti sunt, quorum Deucalion rex factus est.

Est alius Macedoniae mons, Pieria dictus, cui maximum auri pondus ab

antiquis imperatoribus fuisse positum fama fuit, ex quo quatuor locis

ab imo apertus est, et ex imo ferunt per planum aurum concrescere. In

hanc regionem venit Cadmus, fundator urbis Thebe Boeotiae, de qua talis

recitatur fabula. Cum rapuisset Jupiter Europam, filiam Agenoris, modo

dicto supra Fol. 178., Cadmus raptae frater missus a patre ad

quaerendum eam, hac ei indicta lege, ne absque ea reverteretur in

patriam. Qui sumtis sociis, cum, quorsum quaereret, ignoraret, novas

sibi acquirere sedes statuit, ingressus autem Macedoniam non longe a

Parnasso monte applicavit, ibi autem consulto oraculo et habito

responso,[TR171] ut bovem sequeretur indomitam et ibi sedem suam

locaret, qui in destinatum sibi locum ductus ibique consedit et locum

Boecias a bove nominavit, et ibi Thebas boecianas construxit, et

literas ibi et apices adinvenit, quibus omnis Graecia utitur, et primas

lapicidinas adinvenit et auri ac metallorum conflaturam.

In illa Macedonia est etiam regio Attica, cujus principalis civitas

fuit Athenarum vel Athenae, nutrix et nidus quorumdam philosophorum et

mater litterarum, quo nihil habuit Graecia clarius, nihil nobilius.

Hanc civitatem cum Cecrops aedificasset, certamen fuit, quo nomine

vocaretur, et dato judicio, ut Neptunus et Minerva terram ambo

percuterent et ad cujus percussionem laudabilior produceretur effectus,

is civitati nomen imponeret, Neptunus percusso tridente solo equum

produxit, Minerva autem hasta percutiens produxit olivam, quae quoniam

utilior visa est equo, Minerva ex suo nomine nuncupavit Athenas, nam

Minerva a Graecis Athena nominata est, et Minerva dea sapientiae et

Athenae civitas sapientiae. Hinc fuit Plato, doctor totius Graeciae,

hanc Demosthenes eloquentia per multorum saeculorum tempora publicavit.

Sed super omnia commendat Areopagita Pauli discipulus Dionysius, cujus

sapientia omnes saeculi partes illuminavit. Vetustissimum fuit

Athenaeum regnum, ibique viguit per multa tempora et potentia et

sapientia in tantum, ut ad nihil aliud vacarent Athenienses, nisi aut

dicere aut audire aliquid novi, ut dicitur Actorum XVII. In hac urbe

fuerunt constitutae gravissimae leges pro pacifico et virtuoso hominum

convictu. Primae tamen leges fuerant contra mulierum praesumtionem

latae, quod sic accidit. Constituta civitate ortum fuit grave litigium

inter deos de ejus nomine imponendo. Neptuno adhaeserunt omnes viri,

mulieres vero Minervae, quae et obtinuerunt, ut ex Minervae nomine

civitas appellaretur, et sic Athena graece, quod latine Minerva

dicitur, eo, quod mulierum voces una virorum superavit numerum.

Quamobrem iratus Neptunus marinis aestuantibus undis Atheniensium

terras depopulatus est, quem cives placare volentes triplici lege

supplicio mulieres affecere: primo ut de caetero[TR172] nullis publicis

interessent consultationibus; secundo, ut nullus nascentium cognomen

maternum acciperet; tertio, ne quis eas Athenas vocaret. De hac urbe

loquitur Augustinus L. 18. de Civitate Dei. Dum ergo prope littora

Athenarum essemus et monstratus nobis fuisset situs et locus tam

celebris, urbem aspexi non dicam Athenas, sed earum dum fere consumtum

parvumque vestigium intuerer, risi nostrae mortalitatis insana judicia,

quibus vetustas decepta, dum illas futuras (#180 a#) perennes

arbitraretur, primo deos in litem nominis imponendi traxit.

Inde eas vocavit eorum sententia immortales, nunc paucis elapsis

saeculis ruinis suum finem venisse testatur, in mortem profecto nos et

nostra corruunt omnia celeri passu. Attamen quantumcumque exinanitam

civitatem, imo potius civitatis bustum, viderem, memorare coepi, quanta

philosophorum ac poetarum luce, quanto studiorum omnium decore, quanta

regum ducumque gloria, quanta insignis potentia, quanta victoriarum

fulgore splendida jamdudum fuerit, et exhorrui videns, omnia sub turpi

ruinarum tam templorum quam aedium cumulo dejecta jacere. Interea venit

ventus et nos longius a littore tulit et hinc inde nos in sinu Megarico

projecit, nec aliquam amplius terram videre poteramus. Vidimus tamen a

longe unam grandem navem inaniter per mare cursitantem, ventis

inutilibus sicut et nostras vexatam. Suspicabantur autem nostri

gubernatores, esse piraticam navem vel adversariorum falcatam et ad

insidiandum paratam, unde magister armaturae galeae nostrae totam movit

galeam, singula ordinans et producens ad oppugnandum illam navem,

bombardas, balistas, arcus, jacula, sagittas, lapides, quos de

penetralibus galeae educi jussit, ipsam etiam navem scutis cinxit,

clipeis munivit, et thoraces, casses et arma defensiva et invasiva

marinariis tribuit et ordinem aggrediendi instituit; quibus compositis

instabant gubernatores, sine intermissione agitantes hortationibus,

clamoribus, percussionibus galeotarum ad trahendum navem, et aversa

galea de nostro tramite contra suspectam navem rostrum prorae

direxerunt. Videntes autem gubernatores aliarum galearum classis

nostrae galeae, quae principalis erat, intentionem, intermissis omnibus

vela volvebant et armantes naves post nos festinabant, eratque in tota

classe ingens tumultus, clamor, commotio et ad bellum navale

praeparatio. Cum navis suspecta cerneret classem contra se venientem et

intelligeret paratam ad se spoliandum et invadendum, tali signo se non

ad insidiandum et praedandum paratam ostendit: accatonem enim de

sublimi remiserunt tribus vicibus, sursum trahentes et remittentes.

Quae ut nostri viderunt, scapham in mare miserunt, in qua de nostris

aliqui usque ad eam navem navigaverunt, ut perscrutarentur qui essent

vel cujus, et nova aliqua addiscerent; et revenientes dicebant, esse

navem de Candia. Et ita deposito apparatu bellico et revolutis velis

conabamur in Maleaticum procedere pelagum, sed venti obsistebant et in

Aegeo mari trajiciebant.

Maleaticum pelagus.

Vicesima octava die post inquietam noctem clementiore vento facto

paulatim in Maleaticum fretum devenimus, ubi ad littus quasi appulsi

fuissemus Achajae sive Peloponnesi sive Moreae, quae unam regionem

nominant. Est autem Achaja provincia Graeciae in Europa, ab Achaeo,

Jovis filio, rege, appellata. Haec provincia fere tota est insula, nam

praeter a septemtrione, ubi Macedoniae jungitur, undique mari cingitur.

In ea est principalis urbs[TR173] Corinthus, olim grandis, potens et

gloriosa, quae tempore Moysis a Sisypho latrone fuit aedificata et

Arthea dicta, et post aucta Epyra est (#b#) nominata, quia aeris

conflatura ibi erat. Sed inde destructa quidam Corinthus dictus eam

renovans ei nomen suum dedit. Ad hanc scribit S. Paulus duas magnas

epistolas, personaliterque cum Corinthiis fuit eosque convertit ad

fidem. Haec civitas fuisse dicitur munitissima, quam tamen Romani in

solum deduxerunt, et post numquam convaluit. Est insuper in ea Patras

magna civitas, in qua beatus Andreas apostolus praedicavit et

crucifixus fuit. Est nunc tota Achaja possessa a Turcis.

Habet etiam Achaja promontorium quoddam, Maleum dictum, quod intrat

mare et per milliaria quinquaginta protenditur, ubi unda ita saeva est,

ut prosequi navigantes videatur et nautas insequi. Ex quo narratur,

quod cum conscendisset in eum Maleus Argivorum rex, qui primus tubam

aeream invenerat et piratica mare infestabat, in eo templum Apollinis

consecravit, eumque promontorium Meleatrem nuncupavit, quod nos Maleum

dicimus. Ad hoc promontorium Amphiaraus vates et augur ascendit una cum

Melampo, visurus, quid futurum esset Argivis sive Achaeis, si bellum,

quod in foribus erat, cum Thebanis assumeret. Accepit autem in monte

responsum, si in bellum iret, non esset reversurus in Achajam.

Abscondit ergo se et non nisi suae uxori, quam fidelissimam aestimabat,

suum latibulum demonstravit. Quaesitus autem, ut intraret bellum, non

inveniebatur, videns vero uxor ejus monile pretiosum [quod gestabat

inquisitor], id dono accepit et virum prodidit eoque producto in bellum

cum aliis principibus curru vectus intravit, ubi dum fortiter

dimicaret, terrae motu facto ingenti et in ea parte, in qua

consistebat, voragine telluris patefacta absorptus est cum maxima

superstitum perturbatione. Sic et alii Apollinis oracula volentes

consulere hoc ascendebant promontorium et responsa accipiebant. Sed et

Centaurorum in eo promontorio erat habitatio, cum vino ebrii insultum

fecissent in nuptiis Thesei, quapropter fugati in hoc fugerunt

promontorium et templa idolis erexerunt. Porro destructis templis et

dejectis idolis in cornu promontorii illius aedificata est una

praeclara capella spectans ad mare in honore S. Michaelis et sanctorum

angelorum, quorum ministerio Deus mare conturbat et quietat, ventos

emittit vel retinet, quia sunt legati maris, de quibus habetur Esaiae

18. et Apocal. 7. de quatuor angelis, tenentibus quatuor ventos, ne

flarent. Et de sancto Michaele similiter canitur, quod concussum est

mare et contremuit terra ad ejus descensum, unde moderni nominant cornu

hoc promontorii S. Michaelis alam, et opinantur simplices, quod S.

Michael stet in cornu promontorii et ala sua concutiat ventos navesque

illas, in quibus sibi reverentia non exhibetur, repellat, ne transire

valeant. Unde nautae circa haec loca singularia S. Michaeli servitia

exhibent et vota vovent. Hoc promontorium quidam nominant Tenorium,

forte a tenendo dictum, quia naves ibi saepe diutius tenentur nec

progredi permittuntur; aliqui habent Tenarus: contingit enim naves ibi

teneri per duos vel tres menses propter multitudinem ventorum in cornu

illo concurrentium. Nam per ventos maris ex hiatu montis fortis efflat

spiritus multum infestus maribus, nec possunt naves petere et venire in

latitudinem, quia scopulis et rupibus undique repletum, ita ab una

parte est promontorium, ab alia est quidem mare, sed totum scopulosum,

et solum remanet locus magnis navibus transeundi ad latus Malae, ibi

enim mare ipsum dividitur; nam illa pars superior attingens Graeciam et

insulas Cycladum et Asiam dicitur mare Aegeum, et protenditur usque ad

Maleam, post Maleam (#181 a#) sequitur mare Adriaticum, quod extenditur

usque Venetias ad finem. Et in isto utriusque maris medio est

periculosa difficultas navigationis, et semper fuit, unde vetustissimi

poetae reperiuntur in carminibus suis ironice compassi fuisse Graecis,

pro eo, quod cum Iliis pugnantes innumerabilem hominum multitudinem

perdiderunt et Trojani similiter in parte adversa, et quod non potius

servaverunt interfectos ad hoc, ut per medium Malei gurgitem fodissent

et a supremo vertice rupem scidissent usque ad fundum maris et manibus

interfectorum canale et viam navibus fecissent, ne navigantes perpetuo

impedimento vexarentur. Et profecto, si mons Maleus esset per medium

divisus, multo citius reducerent naves de oriente in occidentem,

conveniunt enim in illo stricto multi venti, et uno flante non possunt

naves evadere, sed omnes retrocedere. Est videre Maleum horribile, quia

petrosus mons est, rupis limpidissima de profundo maris exsurgens et

usque ad nubes se attollens, cujus summitas et cacumen semper nivosum

est.

In radice Maleae est civitas, quae Malfasia dicitur, juxta quam crescit

praecipuum vinum, quod vere est malfaticum, ut dicunt quidam, et hoc

olim ducebatur in occidentales partes. Numquam cretense vinum esset

occidentalibus cognitum, sed postquam gustatum est cretense esse melius

malfatico, cretense emunt et sibi nomen malfatici tribuunt, non enim

amplius ducitur malfaticum vinum in occidentem, cum Malfasia jam sit

Turcorum, qui vineas non plantant, sed hoc, quod nobis de oriente

adducitur, est vinum creticum, de Creta vel Candia et de Metona

transvectum, nihil de Malfasia habens, nisi nomen. Vel creticum vinum

dicitur malfasetum aut malfaticum, sicut metonense et coronense dicitur

malfaticum, quia Maleae regio cum civitate Malfasia est media inter

Cretam et Coronam ac Metonam. Ideo utriusque vinum a media regione

denominatur malfasetum. Melius tamen credo, quod vinum creticum ideo

malfasetum dicatur a Malficio, villa insulae Cretae, juxta quam

praecipuum crescit vinum, a quo totum vinum Cretae malfasetum dicitur,

ut supra habetur Fol. 169 b.

In civitate Malfasia dicuntur esse pessimi homines et hominibus alienis

durissimi, unde cavent navium gubernatores, ne in portum Malfasiae

intrent. Ideo repulsi a Malea potius revertuntur in Cycladum insulas,

per multa maris spatia, quam quod ad istos malitiosos confugiant. Ad

malitiam enim ipsorum facit eorum nomen, quia dicuntur Malfati, id est,

mali fati, vel malifacti, vel malefacientes.

De difficultatibus navigantium per Maleam experientia sequens melius

docebit legentes. Ideo praefato die, cum meridies adesset, venit ventus

fortis et tulit nos repente contra Maleam praedictam, quamvis autem

magna celeritate contra eam navigaremus, parvam tamen spem habebant

nostri gubernatores, quod vincerent et evaderent, nihilominus tamen

contra eam conabamur tentantes praetergressionem, quia si eam illa die

pertransivissemus, altera die mane in portu Metonensi fuissemus, ad

quem desideravimus venire. Navigantibus ergo nobis sole ad occasum

declinante desiit et ventus flare, ita cum sole amplius non apparente

nec venti aliqui remanserunt. Stetimus ergo sic in sinu Laconico

taediosissima tranquillitate, et de latere in latus inclinati nunc huc

nunc illuc inutiliter ferebamur usque ad tenebras et noctem certe

miseram habuimus diemque fieri postulabamus.

Die XXIX., quae est vigilia S. Andreae, in noctis medio surrexit ventus

impetuosus et nobis insidiosus classemque atrociter invasit et de sinu

Laconico in mare Aegeum rejecit, et ingentem tempestatem habuimus, in

qua naves ab invicem separatae. Cum dies esset facta, nullam videre

poteramus in multis horis, iterum autem, quia mitior ventus advenerat,

contra Maleam rostra extendimus (#b#), et industria magna in golfum

Maleaticum devenimus, quasi contra venti conamen. Mira ergo celeritate

iterum ad S. Michaelis alam properavimus, et aliae galeae, conservae

nostrae, quas perdideramus, advolabant cum Malea pugnaturae. Cum ergo

advesperasset, ad cornu Maleae appropinquavimus, sed cum jam aciem

attingere deberemus, ecce ventus contra nos erupit de hiatu cum ingenti

murmure navemque evolvens rapuit et longe in sinum Laconicum rejecit,

unde magnis laboribus educta fuerat. In quo facto jam non mirabar

antiquorum scripturas, quibus tradunt, per Maleae hiatum esse descensum

in infernum. Sed et alii maris venti contra nos boabant et mare

occurrere impellebant, quasi S. Michael extenta ala magna ventum et

mare contra nos fremere faceret. Retrocedentibus ergo nobis occurrerunt

nobis aliae galeae contra Maleam celerrima navigatione procedentes, una

post aliam, et videbatur ibi res stupenda et mirabilis, non experto vix

credibilis. Nam galeae, quae contra Maleam procedebant pleno vento, ibi

autem et galeae rejectae aeque veniebant similiter repletis velis, et

currebant naves contra se invicem plenis velis, ac si duo contraria

simul essent in eodem. Sicut ergo nobis contigit in cornu Maleae, sic

et omnibus aliis navibus accidit, mox enim, ut rostrum aliqua galea

extendere coepit ultra Maleae cornu, ventus ipsam rapuit et expulso

priori vento a velo ipsum contrario complevit, et ita aversa

relabebatur. Sicque relapsae sunt omnes galeae in sinum Laconicum, et

noctem turbatam egimus, ut patebit. Erant tamen nautae nostri in spe,

quod S. Andreas, cujus festum instabat et cujus jejunia celebrant pro

bono vento, provisionem faceret, cum et ipse apostolus sit maris

patronus. Eramus etiam prope Patras, urbem sui martyrii, et multae

fiebant ad eum preces tamquam ad patronum regionis singularem.

Vicesima die, quae est beati Andreae festivitas, et erat Dominica prima

Adventus Domini, transacta horribili nocte, cum lux oriri incepisset,

videntes gubernatores nostri nullam aëris clementiam adesse nobis, de

Maleae victoria desperaverunt nec in sinu illo manere poterant, cum

terra circumjacens importuosa sit vel parvos portus habeat. Ideo

eversis velis ventis classem commiserunt, et importuna celeritate

classem rapuerunt eamque per scopulos et mare montuosum in insulas

Cycladum reportaverunt.

Porro multas insulas pertransivimus, quae importuosae erant, et ad

quandam quasi de extremis contra aquilonem insulam, quam sciebant

portum capacem et securum habere, navem currere permittebant. Fecimus

autem in quinque horis tantam viam, quantam non-expertus maris

celeritatem credere non valet, et ad longum retrocessimus, et si ventum

secuti fuissemus, deportati fuissemus usque in Lempnos, insulam Aegei

maris contra Thraciam, in quam insulam dejectus fuit Vulcanus. Dicunt

enim Vulcanum Jovis et Junonis esse filium; hic, eo quod claudus et

deformis erat, quam cito natus est, a parentibus in Lemnon[TR174]

insulam est dejectus. Est autem insula grandis, sed pauci eam

inhabitant, tum propter labyrinthum, qui ibi est, unus de quatuor, ut

supra Fol. 159 (#182 a#), tum propter fulmina frequentia, quae in ipsam

cadunt. Porro Vulcanus nutritus est a simiis, quae solae insulam

inhabitabant, et didicit artem fabricandi in metallis, unde faber Jovis

dictus est, et officinae ejus sunt apud Liparam et Vulcanias insulas,

quae alias Acolae insulae dicuntur, in quibus sedens cum Cyclopibus

fabricat fulmina.

Igitur post longum insularum decursum in strictum quoddam canale

incidimus, per quod caute transeuntes in latum et portum capacem

venimus, profundum, tranquillum et securum, promontoriis altissimis

undique conclusum. Tantus enim est portus ille in magnitudine, quod

mille navium magnarum capax fuit. Non vidi per mare tam notabilem

portum, non humano studio sed almi opificis sapientia ab initio

conditum pro navium refugio et conservatione.

Insula autem, juxta quam portus ille est, dicitur Milo. Porro dum per

canale portum intrassemus, vidimus ibi stare quatuor grandes galeas, in

quarum primo aspectu obstupuimus, timentes eas esse Turcorum aut

Cataloniorum aut Siculorum aut aliorum inimicorum, sed cum propius

accessissemus, vidimus eas insigne Leonis habentes, et magno gaudio

exultavimus scientes, eas esse galeas S. Marci de Venetiis; venerant

enim de Syria a portu Barutino et Tripolitano cum mercibus Damasci, et

ante plures dies in pugna Maleae desudaverant, sed victae rejectae

fuerant in hunc portum, sicut et nos. Hi autem, qui in navibus illis

erant, cum vidissent nos advenire et cognovissent, stabant in

superioribus navium et buccinabant tubis, vocibus clamabant et

bombardis incensis fragore omnia commovebant, et illo modo

beneveneritis nobis dicebant, et tantus fuit fragor, sonitus et clamor

in utraque classe, quod horribile[TR175] fuit audire, totque bombardas

emiserunt, quod aër fuit plenus fumo, ita, quod de una galea vix

poteramus aliam collateralem videre; tali enim modo naves coëuntes se

salutant. Cogitavi, si conventio navium in amicitia et pace ita

terribilis est, qualis potest esse congressio navium et classium in

proeliis? Profecto horribilis nimis. Itaque cum salutatio finita esset,

alligaverunt nostram classem ploresis atque rudentibus scopulis et

anchoris in profundum demersis, ne ab undis se retrahentibus una cum

illis retraherentur in pelagus. Stabilitis ergo navibus venerunt in

scaphis ad nostram galeam capitanei, consules, patroni, domini et

singuli gentilhomi et navium praefecti et salutaverunt capitaneum

classis nostrae et filium consulis super morte patris sui consolati

sunt. In artum autem consilium considentes tractaverunt de suis

negotiis, et simul Venetias descendentes deliberaverunt[TR176] in illo

portu manere, quousque venti mutati fuerint. Multi autem putabant et

timebant, quod tota hieme essemus ibi mansuri usque in Martium, sicut

saepe prius factum fuit. Disposuimus ergo nos (#b#) tamquam diutius in

loco illo mansuri. Qualis autem locus sit, sequentia declarabunt.

Finit nonus Tractatus.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium · 第 18 / 57 题