nobis odiosos detestabilesque Turcos, edidit nobis S. Barnabam
Apostolum, qui ibi martyrium sustinuit, et amabilem sanctamque virginem
Catharinam, quae ibi nata esse dicitur, et in loco nativitatis capella
hodie peregrinis monstratur. Nam Costus in Salamina sui regni habuit
sedem. Hanc civitatem nonnullae historiae Constantiam Cypri nominant,
quod est nomen ejus novum, ut dicit Hieronymus de vita et obitu S.
Paulae. Quidum autem historiam S. Catharinae legentes, dum legunt eam
in Constantia natam, putant, Constantiam illam (#157 a#) esse Germaniae
urbem, super chronicum lacum vel potamicum sitam, unde ibidem solet
monstrari locus suae nativitatis, sed non verus.
Insuper in Salamina fuit sanctus vir, ille antistes Epiphanius, cujus
persaepe mentionem facit cum ingenti praeconio S. Hieronymus, quia cum
eo socius erat in expugnatione haeresis Origenis, ut patet per
Hieronymum in epistola ad Pammachium contra Johannem episcopum
Jerosolymitanum, ex quo etiam patet, quod episcopatus Famagustanus
antiquitus fuit Salaminae et demum Famagustam translatus.
Tertius Cypri episcopatus est Paphum, omnium civitatum insulae
antiquior, sicut patet supra Fol. 139. Hanc civitatem non solum
celebrem reddunt carmina poetica, sed facta apostolica. Nam sanctus
Paulus et Barnabas ibi praedicaverunt. Ibi S. Hilarius abbas habitavit
et S. Manna, quem Graeci contra pestilentiam invocant, eumque fidelem
advocatum sentiunt. Quanta autem haec civitas fuerit et quam solemnes
ecclesiae ibi steterint, ruinarum immensitas et prostatae marmoreae
insignes columnae demonstrant. Haec jam est desolata, nec est civitas,
sed paupercula villa ruinis superaedificata, propter quod et portus
ipse desolatus est, in quem naves non ingrediuntur nisi cogente
necessitate, sicut contigit nobis. Haec civitas prostrata per terrae
motum, sicque prostrata manet, cui nec rex nec episcopus manum
porrigit, ut erigatur.
Quartus episcopatus est in Nimona, in littore maris, ubi etiam per
aliquot dies degui in navium exspectatione. Est enim Nimona urbs
destructa, portum maris bonum habens, qui respicit contra Tyrum et
Sidonem, et ab eo vento secundo afflante potest navigari, in una die et
nocte in meliores mundi portus pro negotiationibus, scilicet in
Armeniam, in Ciliciam, in Laodiceam, Seleuciam, Antiochiam, in Syriam,
Palaestinam, et Aegyptum in Alexandriam, in Berytum, Tripolim,
Ptolemaidem, Caesaream, Tyrum, Sidonem, Joppen, Ascalonem et in
caeteros portus orientales. Fuit autem Nimona urbs magna, sicut ruinae
ostendunt, ad quam capta per Saladinum Hierosolyma transmigraverunt
Templarii, Johannitae et fratres ordinis Teutonicorum, eamque
possidentes muris et turribus[TR142] muniverunt et praecipue portum, in
quem arcem fortissimam erexerunt a maris profundo partim consurgentem.
Ecclesias etiam ab intra latinas aedificaverunt et conventus fecerunt,
quorum omnium adhuc exstant ruinae; nihil autem remansit, nisi una
ecclesia misera sine campanis et cum vilissimis paramentis, in qua
signa ad officia faciunt cum lignis. Adhuc quidam clerici ibi degunt
latini, cum parva aedificatione, sicut patebit in sequentibus.
Multiplici plaga est haec urbs in nihilum redacta per Sarracenos in
odium Templariorum, Johannitarum et Teutonicorum, per terrae motus et
per inundationem aquarum de monte a tergo civitatis descendentem; nam
mons altus civitati imminet, in cujus clivo optima crescunt vina, et
dicunt, vites ita magnas ibi esse, quod homo non potest ambobus
brachiis circumplecti eas stipites. Crescunt etiam ibi corrobi in magna
multitudine.
Super Nimonam est quidam locus nemorosus, adeo plenus serpentibus et
nocivis animalibus, quod nemo potest ibi manere, hoc tamen non obstante
in medio nemoris construxerunt antiqui patres monasterium, ut
circumdati serpentibus minus visitarentur a saecularibus, quorum utique
crebra visitatio devotis monachis noscitur esse molesta. Sed ne
serpentes ipsos in monasterio molestent, nutriunt multitudinem
cattorum, qui serpentibus et muribus, gliribus, soricibus naturaliter
insidiantur, et eos non sinunt prope muros morari, sicque quottidie
pugnant catti isti cum serpentibus a muris repellentes (#b#), noctibus
vero intersunt et officinas omnes lustrant, ne aliquod reptile ibi
manere possit, diurnis vero horis per nemus vagantur, et quando hora
refectionis eorum instat, tunc deputatus monachus quandam campanam
pulsat, cujus audientes sonum omnes accurrunt ad locum suae
comestionis; habet enim murilegus bonum auditum, meliorem odoratum, sed
optimum visum, quo etiam noctis tenebras penetrat, propter quod cattus
dicitur: cattus enim idem est, quod ingeniosus, unde antiqui credebant,
cattos esse socios geniorum sive larium, dicentes, quod genii non
possint se abscondere, quin a cattis videantur, qui hominibus sunt
invisibiles. Brutum tamen dicunt nocte quadam, dum in domo cum lumine
quid ageret, vidisse atram quandam imaginem, et interrogata, quae
esset? tuus, inquit, malus genius sum, et sic sub oculis mirantis
evanuit. Nam antiqui ponebant, cuilibet homini semper adesse bonum
genium sive larem, et malum, sicut christiana veritas dicit, cuilibet
homini sociatos esse duos angelos, unum bonum, alterum malum; lares
autem dicebant esse filios Mercurii et Laris Nymphae et inhibitare
privatas domos easque et homines custodire et in communi loco domus
habitationem habere juxta ignem, ibique veteres eos ritu venerabantur,
quod utique nondum plene abolitum est. Et quia catti scintillantem
habent visum et libenter morantur juxta ignem in cineribus, dicebant
eos esse socios geniorum, larum, penatum. Sunt et alia plurima Cypri
notabilia, sicut mons sanctae crucis, de quo P. I. Fol. 66 habetur. Et
tantum de Cypri descriptione.
Invectio contra Cypri provisionem.
Satis ex praecedentibus patet insulae Cypri conditio et ejus status ac
regimen in mundanis et saecularibus et de ejus quatuor dioecesibus. De
dioecesanis autem et clero, plebanis et religiosis, loqui non possum
nisi cum cordis amaritudine, et si loqui vellem, non possem, nisi velim
os in coelum ponere. Summe necessarium esset pro fidei catholicae
dignitate, quod in finibus ultimis christianae religionis, ut est
Cyprus, ponerentur episcopi maturi, fortes et in ecclesiis suis
residentiam habentes, qui verbo et exemplo non solum sibi subditos, sed
graecos, armenos, et caeteros schismaticos ac orientales haereticos ad
ecclesiae romanae dilectionem inclinarent et Sarracenos, Turcos in
ammirationem verterent ob insignia virtutum. Praefatis enim monstruosis
gentibus Cyprus undique circumdata est, et quottidie pro suis negotiis
per insulae totius loca vagantur. Ideo magis esset ibi necessaria
maturitas, quam Romae sanctitas, et tolerabilius est Romae esse
excessum, quam ibi videre malum exemplum.
Scimus, quod in primitiva ecclesia ad loca gentilia mittebantur
principales Apostoli, unde Petrus et Johannes fuerunt missi a Jerusalem
in Samariam, Actor. VII. Nunc autem qui mittuntur ad illa extrema loca,
ut sint episcopi, videant ipsi mittentes, nam fratres de ordinibus
Mendicantium, qui paupertatem professam abominantur, castitate non
afficiuntur, obedientia onerantur, et qui observantiam suae regulae
detestantur et ferre habitum despectum monachalem verecundantur, ad
illa loca destinantur episcopi ad eorum adulationes et preces et
mendicatas (#158 a#) principum et nobilium promotiones et nonnumquam ad
oblata iniqua et simoniaca munera, quae ipsi in ratione eleemosynarum a
Christi fidelibus acceperunt pias sed falsas allegantes causas.
Conversatus fui ad tempus cum episcopo Paphiensi in tali casu: quadam
vice tribus diebus detenti fuimus in portu Salimensi Cypri, et
dicebatur, quod duo episcopi essent venturi et nobiscum navigaturi;
tandem duo episcopi cum equitaturis et apparatu multo venerunt et
ingressi galeam nobis peregrinis multum infesti fuerunt et nostra
angusta loca magis angustiaverunt. Inter illos episcopos unus erat
religiosus, de ordine quodam mendicantium, ad quem ego oculum habui
magis, quam ad alium dominum. Erat autem episcopus ille juvenis,
imberbis, foemineam habens faciem et mores per omnia muliebres, habitum
suum portavit, sed in colore et valore mutatum. Nam de pretiosa
scamalota formaverat sibi habitum cum cauda retro, sicut foemina, et
multos in digitis habebat annulos gemmatos et in collo habebat auream
catenam et cum suis ministris quottidie contendebat, aspernabatur autem
cunctos, praecipue tamen peregrinos, quos non sinebat secum consedere.
Quadam vice quidam sacerdos de nostris, capellanus cujusdam militis
peregrini, rogavit eum paululum ascendere a loco, in quo sedebat, ne
sic arctaret militem, episcopus autem despective sacerdotem illum
inspiciens despexit, sacerdos autem locum et cumbam, quam ingenti
pretio pro se emerat, defendit opponens se episcopo, ad quem episcopus
in omnium audientia dixit: et quomodo tu asine audes contendere mecum,
nonne scis, quis ego sum? Ad quem clericus dixit: ego asinus non sum,
sed sacerdos, nec sacerdotem sperno nec episcopum contemnere debeo, sed
superbissimum monachum et irreligiosum fratrem sentio, cum quo usque ad
unguem pro juribus meis contendere volo. Ad haec ostendit episcopus
ille sacerdoti ficum, ut solet fieri ab Italis cum pollice, cum alicui
contumeliam inferre volunt. Hoc dum miles clerici vidisset, insurrexit
contra episcopum, et alii milites juvenes cum eo, cum clamore et
jurgio, episcopus autem prudenti usus consilio fugam arripuit sursum in
castellum ad patronum, nec amplius ad peregrinorum loca descendit. Dixi
superius in P. I. Fol. 68 de quodam clerico, latino et graeco simul, et
multa alia notavi, ita quod miror, quod nomen Christi non dudum est a
Cypro deletum, cum sit in medio Turcorum et Sarracenorum.
Octavo die mansimus adhuc in portu Paphum usque ad vesperarum tempus et
tunc levatis anchoris et soluta navi a portu quidem recessimus, sed
nostro itineri ventum aptum non habuimus, unde ad latus Cypri tota illa
nocte inutiliter agitabamur. Si ventum secuti fuissemus, in Asiae
Minoris venissemus loca ad insulam Carpaliam, et inde iterum in
Cilicium aulonem rejecti fuissemus; avertentes autem navem a vento
longius subacti sumus in mari Cypriorum.
Nono die, qui erat dominica 24., apparuit adhuc Cyprus, et vidimus, nos
illa nocte longo spatio retrocessisse, tentavimus autem navem reducere
ad aliquem portuosum insulae locum, sed non valuimus. Verum in nocte
arripuit nos ventus, et circumducens jactavit nos in mare Pamphilicum
longius ab optato itinere. Ipsam tamen regionem Pamphiliae (#b#) minime
vidimus, nec Cyprum amplius videre poteramus, sicque illo die longum
maris iter fecimus, sed non ad propositum nostrum.
Decima die mitigatus est ventus inutilis et fuit facta taediosa
tranquillitas, quam bonazam vocant, sicque stetimus coeli adjutorio
carentes. Cum autem sero factum esset et lumina accensa fuissent,
inceperunt tubicines tuba clangere et galeotae et alii marinarii
cantare, saltare, chorizare ad celebrandum festum S. Martini, cujus
instabat solemnitas, quae cum multis levitatibus in plerisque mundi
partibus peragi solet. Credo inolevisse hanc consuetudinem ex aliqua
veterum observantia, qui deorum suorum celebrabant festa cum ludis
scenicis: nihil enim ludicrum habetur in beati Martini legenda, sed
ingens maturitas, et apud eum vinum nemo noverat, in quo tamen
luxuriantur homines praecipue in vigilia S. Martini, in qua forte
veteres festa Bacchi celebrabant. Bacchus enim, Jovis secundus filius,
primum dicitur in Graecia vites plantasse et Thebanis incognitum vini
usum dedisse. Dicebant autem antiqui, quod sacra Bacchi, quae in
extrema ebrietate consistebant, ad animi purgationem pertinerent,
asserentes, si quis in tantam ebrietatem procideret, ut in vomitum
usque veniret, post praeteritum cerebri stuporem animum exutis curis
taediosis atque ejectis remanere tranquillum; vinum etiam moderate
sumtum laetum et jocundum reddere animum. Idcirco Lycurgus quidam rex
Thraciae Bacchum contemnens et (cum) vites ejus se amputare crederet,
sua sibi succidit crura, et cum primus aquam vino miscuisset et rem
haustu sinceram plurimis infecisset venenis, odiosus factus est superis
et oculis privatus, eo, quod tam incliti liquoris moderate sumti
commoda ignorasset, et ultimo in mare praecipitatus est. Nequaquam enim
antiqui ritum Machometi sustinuissent, putantes se a Baccho derelinqui,
quorum aliqui dicebant, Bacchum animam mundi esse, quae quamvis
membratim per mundi corpora dividatur, tamen se redintegrare videtur de
corporibus emergens et se reformans et semper una eademque[TR143]
perseverans nullas simplicitatis suae patiens sectiones.
Noctem ergo illam quasi totam insomnem duximus, non tantum beatum
Martinum, quantum damnatum Bacchum honorantes.
Undecima die, quae est beati Martini festum, retrogrado modo per noctem
navigavimus, tamen die illucescente satis forti conamine processimus
ductu venti, qui tamen non omnino nos quo volebamus duxit, sed contra
septemtrionem nimium nos impulit de mari Pamphiliae in mare Aegaeum, et
venimus prope Lyciam vel Lycaoniae regionem, quae habet ab ortu
Ciliciam, ab occasu et meridie mare, a septemtrione Cariam, in qua
dicitur esse mons Cadinus, qui nocturnis aestibus ignem exhalat, sicut
in Sicilia Aetna et Vesuvius in Campania.
Lyciae major portus dicitur Lystra, de quo Actor. XXIII. habetur. Ad
hanc regionem fugit S. Paulus cum Barnaba ab Iconio, ubi dum sanasset
S. Paulus virum in civitate Lystris, credebat populus, istos esse deos,
vocantes Barnabam Jovem et Paulum Mercurium, ipsosque adorare volebant
et sacrificare (eis), ut patet Actor. XIV. In hac fuit S. Paulus quasi
mortuus Judaeorum castigatione, ut ibidem dicitur.
Ab hac alia civitas est, dicta Derbon (#159 a#), in qua similiter S.
Paulus cum Barnaba praedicavit, patet ubi supra. Quare autem Barnabam
Jovem et Paulum Mercurium esse voluerint, non alia ratio est, nisi quod
Barnabas fuit senior Paulo et videbatur ejus prior: Paulus autem
eloquentissimus, sicut Mercurius, quem deum ventorum esse credebant. In
ipsa etiam regione est Patera, urbs in littore maris, in qua S. ille
Nicolaus magnus natus est, et non longe ab ea est Myrrha sive Myrrhea
civitas, in qua idem Sanctus dignissimus fuit episcopus anno Domini
343., de cujus tumba sacrum ibi resudabat oleum, quo liniti omnes
languidi sanabantur; postquam autem Turci urbem illam ceperunt,
venerunt LXX milites de Apulia et corpus S. Nicolai in Bariensem
transtulerunt civitatem anno Dom. M LXXXVII., de cujus membris hodie
dicitur sudare oleum. Haec regio Lycia est poëtarum carminibus
memorabilis: Dum enim Jupiter Latonam oppressisset, et geminos
concepisset, Apollinem et Minervam, insidiabatur praegnanti Jupiter
(Juno), unde fugiens dum in Lyciam venisset sitim passa, ad locum
quendam Lyciae se contulit, ut biberet, quam cum vidissent rustici,
confestim lacum intraverunt turbantes aquam pedibus; cum autem Latona
deos pro vindicta exoraret, mutati sunt rustici in ranas perpetuo
coaxantes. E contra lacus quidam (est) Seriphus dictus, repletus ranis,
quae tamen numquam coaxant, sed ad alias aquas deportati clamosae sunt.
De praefata Latona vide infra Fol. 144 b.
Insuper antiquum fuisse regnum Lyciam veterum historiae tradunt, nam
Bellerophon juvenis a Pritone Argivorum missus fuit ad regem Lyciae
Ariobatum cum litteris proditoriis, ut occideretur, sicut Urias,[TR144]
pro eo, quod ipsius Priti regis uxorem Antinam amaverat, quae erat
filia regis Lyciae. Ariobatus ergo lectis litteris noluit eum per se
occidere, sed misit eum ad Chimaeram, ut ab ea occideretur. Erat autem
Chimaera monstrum Lyciis infestum, igneum habens caput, pectus
leoninum, caprinum ventrem et crura serpentis. Bellerophon autem equo
Pegaso pennato assumto evolavit ad illam atque occidit. Inde missus ad
Solimissos eos etiam prostravit. Tertio contra Amazonas, quae Lyciam
infestabant, missus in proprias sedes redire coëgit, et ita vitam suam
redemit et filiam regis obtinuit et regnum Lyciae possedit. Haec fictio
de Chimaera aliquid significat, sicut omnes poeticae fictiones. Ut ergo
videant laici, quod Chimaera aliquid sit, sciendum, quod in Lycia est
mons, Chimaera dictus, Carinam regionem a Lycia disterminans; hujus
quidem summitates perpetuis flagrabant flammis, quae augentur aqua
infusa, terra vero injecta extinguuntur, demum paululum inferius alit
leones, inde infra capras, et radices ejus sunt serpentium plenissimae.
Ad hunc montem purgandum misit Ariobatum juvenem putans, esse
impossibile eum cum vita evadere, sed omnia vicit et montem habitabilem
reddidit; ideo dicitur Chimaeram vicisse. Hunc montem aliqui nominant
Cadinum, ut supra patet.
Sic etiam, quod supra dictum est de rusticis mutatis in ranas, non est
aliud, nisi quod quondam Delones cum Rhodiis erant congressuri, et dum
Delones vellent bibere in Lycia de lacu, prohibiti sunt a rusticis,
quos omnes Delones interfecerunt rusticos, et in lacum corpora
projecerunt, et cum (#b#) amici interfectorum venissent, ut tollerent
corpora, non invenerunt nisi ranas, quas putabant esse suos
transformatos.
Duodecima[TR145] die vento inutili deferebamur in aquilonem contra
Lyciam, et nisi grandi vi et arte nostri obstitissent naucleri, in
Lyciae littora provecti fuissemus, de quibus absque Turcorum molestia
non evasissemus. Dicitur enim, quod sicut Lycia olim habuit
zelosissimos Christianos, sic nunc habeat crudelissimos Turcos. Satis
prope adjecti fuimus ad locum, ubi fluvius Xanthus mari influit de
montibus Lyciae, et ubi supra mare quondam civitas nobilissima, S.
Nicolai natalis, Patera stetisse in maximis ruinis cernitur, quae
peccatis exigentibus habitantium nunc penitus est in nihilum redacta.
Dicitur enim, quod post tempora S. Nicolai fuerint ibi infelices
homines, omnem luxuriam prosequentes et omnibus illecebris se
subjicientes, quapropter civitas in manus Turci tradita fuit et post
usque ad solum deducta, et quod his terribilius est, locus campestris
juxta urbem totus creberrimis incendiis sicut vetus vestimentum
scinditur et ex hiulcis meatibus perinde fumum emittit teterrimum, per
noctem vero quasi ferrarii[TR146] fornax ignivomam vaporat flammam,
cujus natura esse dicitur, ut si quis experientiae caussa manum propius
adhibuerit, ardorem quidem sentiat, sed nullam patientiam adustionis.
In Spec. Hist. L. XIV. C. 67.
Tertia decima die a Lycia longius ejecti in Aegeum pelagum decidimus et
per aulonem Magistae et Chistae, insillarum Turcorum, navigavimus tarda
profectione, in illo enim stricto ventos non habuimus, prohibentibus
eorum afflatum promontoriis. Quia autem in medio Turcorum eramus et
stare diutius ibi erat periculosum, ideo miseri galeotae plagis et
verberibus cogebantur ramos trahere, et hortationes, quae alias fieri
solent clamoribus, nunc fiebant durissimis percussionibus, quia clamare
non audebant. Toto ergo die laboriosa, taediosa et periculosa
navigatione processimus, et nocte adveniente lumina accendere prohibiti
fuimus, ne aliqui videntes sumerent occasionem nos turbandi. Multa
pericula sustinuimus, de quibus mentionem facere non possum, quia nimis
longum foret.
Quarta decima die in Rhodense mare devenimus, per quod die illa
sulcantes in vespera portui civitatis propinquavimus, sed quia tarda
hora erat, intrare portum non praesumsimus, sed alias infra urbem ad
littus portuosum appulimus et navem stabilivimus, in littore autem erat
fons, de quo attulerunt nobis aquam galeotae, et tota nocte
praeciderunt ligna in galeam de nemore, quia magnum defectum et
lignorum et aquae habuimus.
Die quinta decima mane in portum Rhodianum venimus, et ut
intellexerunt, qui essemus, licentiam dederunt nobis urbem ingrediendi,
non enim ausae sunt naves passim portum illum ingredi, nisi amicae sint
dominorum militum de Jerusalem Johannitarum, nec amici civitatem (#160
a#) ingredi permittuntur, nisi de speciali licentia Magistri magni
dominorum militum Jerosolymorum. De hoc ingressu vide P. I. Fol. 67.
Insula famosa Rhodus describitur.
Rhodus insula nunc justo ordine venit describenda. Haec in Aegeo mari
est sita, nongintorum stadiorum spatio continetur. Poetae hujus insulae
antiquitatem et nobilitatem adstruentes fabulam confinxerunt dicentes,
auream pluviam ibi fusam fuisse, cum Pallas, quae alias Minerva
dicitur, de Jovis capite nasceretur. Nam cum Jupiter cerneret, Junonem
conjugem suam non ferentem filios, ne omnino absque germine esset,
percusso cerebro suo armatam misit Minervam cum dulcissimo coeli
aurifluo imbre. Ferunt etiam hanc insulam consecratam ipsius Danaae
coelibatu, quae cum esset unica Acrisii, regis Argivorum, in responsis
habuit, se manu ejus, qui ex filia nasceretur, moriturum, qui ad
effugiendum mortem praenuntiatam filiam in hanc insulam Rhodum
transtulit eamque vestalibus claustris tradidit. Erat autem formosa
valde, quo comperto Jupiter, cum accessum alium non haberet ad
inclusam, versus in auri guttam ex tegulis in cellam virginis
destillavit, quae cernens guttarum fulgorem dulcemque tinnitum labentis
auri, accurrit et guttas sinu suo suscepit sicque praegnans effecta est.
In hac insuper insula dicunt reconditum fuisse illum thesaurum
desiderabilem, quem multis periculis incursis adeptus est Jason ille
nobilis Graecus, aureum videlicet vellus. Verum tamen hoc ex antiquorum
dictis non accepi, sed in libellulis militum peregrinorum id reperi,
qui solum propter quaedam consonantia nominum aestimant factum in
Rhodo, quod est factum in Colchide. Nam Rhodus alio nomine dicitur
Cholos, et quia aureum vellus apud Colchos fuit reconditum et inventum,
putant illi idem esse Cholos et Colchos, quod tamen non est: nam
Colchidis regio est quidem asiatica, sicut et Cholos, sed longe in
septemtrione distenta usque ad littora ponti Euxini, quem habet ad
occidentem, montem Caucasum ad orientem, a septemtrione Sarmatiam et a
meridie Capadociam, quae propinquior Rhodo, et tamen latae provinciae
inter hanc et illam mediant: scilicet grandis pars maris Aegei, et
Caria, Lycia, Pamphilia et juga montis Tauri, et inde sequitur
Capadocia, a qua longa itinera sunt usque ad littora ponti Euxini, qui
se flectens in occidentem nostras germanas regiones contingit, Danubium
domesticum nobis, a sinu nostro emanantem, in se suscipit. Sic ergo
patet, non unum esse Cholos et Colchos, nec apud Cholocenses fuisse
vellus aureum, sed apud Colchenses. Non enim difficile fuisset Jasoni
et nobilibus Graeciae a Thessalia navigare Rhodum, cum mare Aegeum
utriusque littus, Thessalonicense et Cholocense contingat. Omnes autem
mentionem facientes de Jasonis itinere (#b#) eum et omnes Argonautas
plurimum audaciae commendant et mare indevirginatum primum sulcasse
dicunt, quod utique mare Aegeum et Adriaticum non fuit inter
Thessaloniam et Rhodum, sed longissima maris itinera terrarumque
arripuit insueta; in quibus belluas marinas et crudeles terrae bestias
vincens et penetrans in Colchidem devenit.
Videamus historiam, ut satisfiat evagatorio, nec enim liber iste
evagatorium diceretur, nisi ex hoc in hoc evagaretur. Ovidius et
Servius, Augustinus etiam de civitate Dei Lib. III. C. 7. recitant,
quod Athamos, rex Thebanorum, filium Phrixum et filiam Hellen habuit,
quibus mater arietem aureum tradidit, ut novercam fugerent, quae
machinabatur eorum in mortem, eaque jubente conscenderunt ambo, frater
et soror, aurei velleris arietem, qui repente cum eis in mare saltavit
et per ignotas eis regiones portavit; quos cum sic ferret, contigit, ut
Helle perterrita caderet in pontum, a quo casu illa maris particula
nomen aeternum accepit et Hellespontus usque hodie nominatur. Phrixus
autem procedens, quo eum aries tulit, devenit usque in Colchidem
regionem et arietem ibi superis sacravit, ubi templum juxta ostia
fluminis et locus nobilis Phrixi aurei velleris ariete multo tempore
colebatur, cui etiam rex Colchidis filiam suam uxorem tradidit. Porro,
hoc sic stante, auditum fuit de vellere aureo, quod multi quidem
cupierunt, sed nemo sperabat id assequi propter inevitabilia
discrimina. Erat autem Peleus tunc rex Thessaliae, cui oraculo dictum
fuit, quod, quando sacris Neptuni operam daret et videret aliquem nudo
pede sacrum ingredi, proxime moriturus esset. Contigit autem eo
celebrante sacra, Jasonem inclitum juvenem festinantem ad sacrum in
limo fluminis calceamentum alterius pedis liquisse, quod videns Peleus
expavit suasitque Jasoni, ut Colchos iret aureum vellus quaesiturus,
eum non rediturum existimans; cum audisset, opus esse humanis viribus
insuperabile. Qui expeditione assumta fabricata est illi navis longa,
et nobiles Graeciae audaces fere omnes convocavit, inter quos fuit
Hercules, Orpheus, Castor, Pollux et caeteri splendidissimi genere, qui
a nomine navis et factoris ejus, Argo, vocati sunt Argonautae, qui in
Peloponneso ascensa navi devenerunt in portum Trojanorum, quos rex
Trojae Laomedon a portu cum jurgio repulit. Ponunt autem scribentes de
hoc diversi varias vias et mirabiles, quibus illi Argonautae in
Colchidem navigarunt: ut enim navem solverunt, secundo urgente vento ex
sinu Pegaso in Trojam et inde repulsi in Lemnum insulam devenerunt,
inde in loca innavigabilia venientes, obstantibus navi sacoi[TR147]
(sabuli?) montibus, socii naves humeris imposuerunt et montes
superaverunt, in quibus tigrides, dracones et alias feras superaverunt,
et ubique in locis triumphorum altaria Jasoni erexerunt. Demum Histrum
sive Danubium, flumen cisalpinum, transierunt, cum Amazonibus foeminis
conserto bello se composuerunt. Erant enim Amazones foeminae, virorum
regimen aspernatae, quarum prima origo dicitur fuisse in Boëmia, in qua
creditur Jasonem fuisse. Post hoc in pontum Euxinum transierunt, et
inde (#161 a#) in Colchidem navigaverunt. Ibi ergo Jason quia florida
juventute valens erat, Medea regis Colchorum filia eum accepit
docuitque, quo pacto aeripedes tauros et domare et jugo subigere
posset, occidere draconem pervigilem, et hoc pacto qualiter illi ad
aureum vellus iter pervium esset. Qui cum juxta monita peregisset
omnia, in praedam devenit optatam, et ea sublata clam cum sociis et
Medea fugam arripuit et per longa itinera a propria venit eum gloria ad
Peliam, regem Thessaliae, dixitque ei, quomodo repulsus fuisset a portu
Trojae per regem eamque rem vindicare vellet. Porro de longissima
redeundi via Argonautarum vide infra Fol. 226 a. Rursumque assumtis
copiis inchoavit bellum trojanum, Laomedonte interfecto. Et tantum de
vellere aureo, quod forte post ejus adeptionem translatum fuit per
Jasonem in Cholos sive in Rhodum insulam, propter insulae nobilitatem
et munitionem. Nec omnino inutile est posuisse hanc historiam, cujus
meminit Hieronymus in epistola, qua sacerdotem Valentem ad castitatem
inducit hortans exemplo Jasonis viriliter agere.
In Spec. Natur. L. VI. C. 78 dicitur, quod vellus aureum sit res
quaedam ex aquis generata nobilissima, pretiosissime colorata, sed
Michael Libro de memorabilibus orbis dicit, quod in Colchide regione
torrentes aurum ferunt, quod barbari lanosis pellibus excipiunt,
haeretque pellibus arena defluente. Guido autem de Columna, translator
historiae trojanae in stilum familiarem, detectis figmentis, quibus
antiqui eandem exornavere, libro I. C. 1. dicit, quod vellus aureum
fuit immensus thesaurus Octae, regis Colchorum, traditus custodiae
mirabili dei Martis, in cujus custodia erant boves quidam deputati
urentes flammas ex ore vomentes, et draco squamis horridus, flammas
igneas exhalans, et haec per incantationem signita et artes
mathematicas, quibus etiam Salomon tutavit thesauros reconditos in
paterno sepulchro, ut dicit Josephus et habetur supra P. I. Fol. 97 B.
Quicumque ergo hunc thesaurum optavit habere, cum bobus necesse habuit
inire certamen et demum cum dracone. Et cum multi strenui cumulum
thesauri quaerere sibi voluerunt, inpugnantibus incantationibus noxiis
necem crudelem invenerunt. Et ibi lege, quomodo Jason ad thesaurum
venit.
Porro Diodorus Historiarum libro dicit multo aliter de aureo vellere.
Ait enim: cum Phrixus in Colchidem venisset cum suo paedagogo, qui
dicebatur Aries, ambos Octa rex captivavit, sicut omnibus adventantibus
fecit, ut eos sacrificaret. Eodem tempore advenit amicus Octae, Cambrus
Scytharum rex, qui Phrixo misertus eum ab Octa petitum dono accepit,
Aries autem ad sacrificia ductus jugulatus est, pellem autem a cadavere
avulsam de more templo affixit, ubi prius multae pelles hominum
expansae stabant, quo facto divinorum oraculo dictum est Octae, se tunc
moriturum, cum hospites advenirent, qui Arietis pellem auferrent. Quo
rex audito adhibitis templo custodibus pellem ipsam deauravit et
accuratissime custodire fecit, sicque usque ad adventum Jasonis res
stetit, qui pellem tulit. Porro rapta pelle per longissima itinera,
tota Europa gyrata, reversi sunt Argonautae. De hoc itinere mirabili
vide infra fol. 226 a. Haec tamen omnia legentibus suo arbitrio
judicare licet.
Insuper ante trojanum bellum fuit facta Rhodus regnum proprium; legitur
enim, quod Hypolemus, Jovis filius, magnus factus, fabricatis navibus
cum multitudine gentium fratres fugiens et affines, quia occiderat
Licemonem, a Marte progeniem ducentem, intravit mare et Rhodon abiit
ibique imperavit Rhodiis. Inde euntibus Graecis in Trojanam
expeditionem cum eis abiit ad Trojae destructionem.
Insula haec duo habet nomina principalia: dicitur Rhodos et Cholos, vel
Rhodon et Colon, vel Rhodis et Cholis, vel Rhodus et Cholus, vel Rhodum
et Colum (vide plura nomina fol. 157 b.).[TR148] Inde Rhodienses et
Colocenses. Volunt tamen aliqui dicere, quod Rhodus sit nomen totius
insulae, et Cholus sit nomen civitatis principalis in ea, sed unum pro
alio sumitur. Sumtum est autem hoc nomen Rhodus ab eo, quod dum urbis
fundamenta foderentur, rosae capulum dicitur fuisse inventum, dicitur
enim rhodus graece, rosa latine.
Cholos autem dicitur vel Colus propter colossorum multitudinem et
propter ingentis Colossi magnitudinem. Est autem Colossus simulachrum
quoddam et statua, aliqui dicunt Jovis, communiter dicitur idolum Solis
fuisse, et fuerunt centum colossi in illa insula, unum tamen simulacrum
et unus colossus adeo ingentis erat magnitudinis, quod connumeratus
fuit inter septem mirabilia mundi tertium, quae ponit Josephus post
librum vigesimum Antiquitatum. Fuit autem simulacrum ex aere
fabrefactum per clarum Liddum statuarium, fusum, altitudinis LXX
cubitorum. Alibi legi, quod erat imago aerea, CXXX pedum, longior XV
pedibus quam major colossus inter colossos, qui in Colosseo Romae
erant. Mirum profecto fuit, quomodo tam immensa moles fundi potuerit,
et facta quomodo eam erexerint? Verum hoc, quod vulgus refert de isto
Colosso magis mirabile est, quod fateor me non legisse sed audivisse.
Dicunt enim, quod Colossus ille in mari stabat et portum rhodianum
observabat, distentis enim ab invicem cruribus stabat in introitu
portus ita in altum erectus, quod naves quantumcumque altae et magnae
per crurium medium sub ventre ejus intrabant. Digiti ejus majores erant
plerisque statuis. Porro anno quinquagesimo sexto, quo fusum est,
idolum hoc terrae (#b#) motu insulam concutiente corruit, unde Soldanus
rex Aegypti, cum insulam invasisset, ex fracturis hujus statuae naves
oneravit et in Lyciam ducens camelis imposuit nongintis et terrestri
itinere per regiones Lyciam, Pamphiliam, Ciliciam, per portas Tauri
montis, juxta Aegeam civitatem, quae in capite maris est supra sinum
Issinum ingressi Syriam, per Syriam, Galilaeam, Palaestinam, Arabiam,
usque in Alexandriam Aegypti ducens, totum pondus asportavit.
Civitas haec Rhodon multis olim excellentiis claruit, praecipua autem
fama Colossi exstitit, robur etiam et habitatorum probitas, et
civitatis firmitas et glebae fertilitas. Unde hanc antiqui Graeci et
potentes Romani amicos habere satagebant. Est enim insula haec tamquam
caput et regina omnium insularum, quas Cycladas nominant, per gyrum
maris aegei sitas. Nam CIV insulae simul per circulum sunt constitutae
in mari Hellespontico inter Aegeum mare et Maleum, vel sinum
maleaticum, quae dicuntur Cyclades, quas ideo Cycladas autumant esse
dictas, quod licet spatiis longioribus a Delo, quae in medio earum est,
porrectae sint, in orbem tamen circa Delum sitae sint, nam orbem Graeci
cyclum vocant. Quidam tamen dicunt, eas sic vocatas propter scopulos,
qui in circuitu earum sunt. Circumdatae autem sunt pelago Myrtheo et
tendentes a septemtrione in meridiem. Faciunt spatium quinquaginta
millia passuum, ab oriente vero in occidentem totidem, secundum Isidem.
Ab oriente finiuntur littoribus Asiae Minoris, ab occidente mari
Icario, a septemtrione mari Aegeo, a meridie mari Carpathico. Prima
vero inter has insulas ad orientem est Rhodus, ad septemtrionem est
Tenedos, ad meridiem Carpathos, ab occasu caeterae, media vero est
Delos. Non autem omnes hae insulae sunt aequales in magnitudine, sed
aliquae magnae sunt, aliquae parvae, aliquae habitabiles, aliquae non
solum non habitabiles sed inaccessibiles propter importuositatem. Jam
nominatiores describam, longam enim in his insulis habui navigationem,
ut docebit processus, et ideo ante earum ingressum me expediam de eis
incipiendo a capite.
Rhodiae insulae descriptio.
Rhodus praeter ea, quae dicta sunt, est insula prima Cycladum et caput
earum, siquidem ut veterum habent historiae, cum Cyclades adhuc vacuae
cultoribus essent, Minos, Jovis et Europae filius, Cretensium rex,
potens terra marique, in Cycladas classe abiit easque Cretensibus
colonias fecit, et aliquas ex eis suo nomine vocavit, Rhodum autem
primum invasit, quae utique optima et sanissima, in qua metropolitana
civitas dicta Colon, a Colosso insigni idolo, et cives urbis Colocenses
sunt dicti, ad quos S. Paulus apostolus personaliter non accessit, ut
dicit Jeronymus in Prologo Colo, sed eis Archippum misit et dulcissimam
epistolam quatuor capitulorum per manus Tychici et Onesimi acolythi
misit. Ipse enim apostolus tunc in vinculis tenebatur dum eis scripsit,
ut patet in fine epistolae. Videtur mihi, quod inter omnes Pauli
epistolas Colossensium sit magis affectuosa et informativa et plana ad
omnes et singulariter amicabilis, ut in salutationibus activis et
passivis patet capitulo ultimo. Plurimum etiam commendat fidem eorum in
primo capite.
Civitas illa Rhodiorum est antiquissima, in qua quondam philosophiae
florebant studia, eo scilicet tempore, quo Atheniense viguit studium.
Legitur enim, quod Aristippus philosophus, Socratis discipulus,
naufragium in mari passus ad Rhodiensium littus fuit ejectus, et nudus
civitatem ingressus gymnasium intravit, ubi cum plurima de philosophia
disputaret, magnis muneribus fuit ditatus, unde hortabatur discipulos
tales aggregare divitias, quae e naufragio una possent enatare.
Est autem haec civitas una ex parte mari (#162 a#) cincta et freto
impetuosissimo juncta et profundo, altis vero montibus ab aliis
partibus est circumamicta; unus mons altus dicitur Artiimuti, quod
dictum tactum fuisse ab arca Noae, nescio a quo hoc habeant, nisi forte
ex aliquo carmine poëtico, quae et de diluvio Noae et de insulis multa
cecinerunt. Alius mons dicitur Philermi, in quo beatae Virginis
oratorium devotum existit. Per circuitum autem urbis, in locis ubi mare
muros non tangit, sunt horti et viridaria et pomoeria, quae irrigantur
ex cisternis ibi fossis.
Porro ipsa urbs adeo est munita, ut videatur esse inexpugnabilis, nam
fossata per gyrum, ubi non adest mare, sunt profunda, per praeruptas
petras inscissa, et ipse civitatis murus superpositus scopulis et
rupibus est adeo spissus et altus et de ingentibus saxis compositus,
quod inspiciens dubitat, an hominum robur ad sublevandas tantas moles
se extendere valeat, faciuntque muri isti fidem poetarum miraculis, qui
canunt, Orpheum in constructione Thebanae urbis affuisse cum sua lyra
et adeo dulciter cecinisse, ut saxa ingentia, quae homines elevare non
poterant, super se invicem ad sonum lyrae saltarent. Sed et Titani,
diis coelum eripere conantibus, montes montibus et petras molibus
superposuerunt, ut sibi in coelum ascensum pararent. Videtur ergo murus
ille non hominum labore, sed gigantum conatu vel Orphei ludo esse
constructus, praecipue tamen turris S. Nicolai in eo loco maris ab
antiquis constructa, ubi priscis temporibus Colossus ille ingens, de
quo supra dictum est, positus erat. Est enim moles ipsa trecentorum
circiter passuum in mare protensa, miro artificio manufacta vel
giganteo robore aut Orpheseo canore comportata, quae suo progressu
portum triremibus aptum a parte occidentis efficit, cujus introitus
cancribus concluditur, ut triremis intrare vix possit. Denique turres
portarum et angulorum tam fortes et altae sunt, ut stupori sint
intuenti. Sed super omnia castellum dominorum militum Jerosolymitarum
in altiori parte urbis locatum est sicut mons Sion, firmum ut civitas
et arx David. Demolitis enim omnibus inferioribus ab inimicis adhuc vix
est inceptio desolationis urbis stante hoc castello.
Demum et possessores illius insulae et civitatis sunt milites
Hierosolymitae, dicti Johannitae, sed quomodo ad eorum manus haec
devenerit insula, statim subjungam. Populus multus est in hac urbe,
Christiani utriusque ritus, Latini et Graeci, Judaei plures et
Judaeorum synagogae, et orientalium parochicolae et occidentalium
ecclesiae, monasteria et capellae. Latini ibi habent archiepiscopum
dominum Colossensem. Porro inter milites templi, dominos insulae,
praecipui sunt Cataloni, et demum Francigenae et Anglici, minimi sunt
nobiles Alemanni, semper pauperiores et omnium servi.
Insula haec et civitas ab antiquis temporibus diversis proeliis fuit
vexata. Hanc enim Argonautae centum annis ante destructionem Trojae
purgavere et repositione aurei velleris celebrem fecere, non absque
bellis illatis (#b#) incolis ejus, quibus expulsis nobilium habitatio
facta est, sed quia vivebant sine rege et lege, insurrexit contra eos
Hipolemus, Jovis filius, vir bellicosus, et classe appulit insulae
eaque devicta rex ibi sedit et post cum Graecis contra Trojam
processit, ut prius etiam dixi. Romanorum etiam bella sustinuit, et
demum Graecorum jugo pressa diu eisdem subjecta fuit. Demum cum Turci
Asiam Minorem domassent et per Syriam usque in Aegyptum venissent et
omnia sibi passim subjicerent, etiam hanc insulam Graecis abstulerunt
eamque tributariam sibi constituerunt. Deinde Johannitae ibi venerunt.
Antequam autem de hoc loquar, altius aliquid, quod jam inveni de hac
insula, dicam, ab initio resumendo breviter.
Ante Christi nativitatem 1740 Rhodus urbs, a qua insula nomen accepit,
condita est, nam ante urbis constitutionem dicebatur Ophnisa, deinde
Stadia et postea Telchinis, eo quod Telchines urbem ibi condiderunt et
insulam incoluerunt, quos nonnulli maleficos et fascinatores fuisse
credunt, tamquam stygiam aquam arboribus et animalibus perniciei gratia
inspergerent. Alii contraria sentiunt, Telchines eximios artifices
primosque ferri et aeris fabricam invenisse, quos ex Creta in Rhodum
profectos vicini per invidiam fascinatores dixerunt.
Rhodus ergo insula primum inhabitata est ab his, quos Telchines
appellant secundum fabulas, maris filios. Fertur sane, eos una cum
Chalfurna Oceani filia nutrisse Neptunum, ab Rhea illis datum, fuisse
quoque eos ajunt quarumdam artium inventores et statuas deorum
fabricasse. Neptunus jam vir ex Halia, Telchinum sorore, ab se dilecta,
mares sex genuit et foemellam unicam, nomine Rhodus, a qua et insula
cognominata est. Fuerunt in ea parte insulae, quae orientem respicit,
gigantes eo tempore, quo Jovem ferunt expugnatis Titanis Himaliae
nymphae amore captum tres ex ea suscepisse pueros; demum Telchines,
futurum praevidentes diluvium, relicta insula abierunt. Facto ergo
diluvio caeteri quidem aqua deleti sunt, locis insulae planis in modum
stagni redactis, et Jovis filii, qui ad montes confugerant, evasere.
Sol ergo secundum fabulas Rhodiae amore captus insulam aqua amota
Rhodum ab ea dixit. Post haec existimatum est, insulam Soli esse
sacram, Rhodii quoque postmodum Solem prae diis caeteris coluerunt,
tamquam sui generis auctorem. Demum cum serpentes insulam odiosam
facerent, venit Phorbantes eamque purgavit. Post Telchines Heliades
insulam tenuere. An autem illae sint Heliades filiae Solis Aegyptii,
nescio, cum de iis habeatur fictio, quod dum secus Padum flerent mortem
Phaëtontis, in arbores sunt versae electrum lachrymantes; nisi dicere
velimus, quod antequam ad Padum venirent, habitassent in Rhodo, et quia
filiae solis erant, ideo forte tot colossos consecraverunt Soli Rhodii.
Post Heliadas venerunt Argonautae, post quos cepit insulam Tripolemus,
inde Graeci, inde Romani, et demum iterum Graeci, sub quibus Turci
ingressi insulam possederunt, ut dixi, et multo tempore ibi cum
Christianis habitaverunt, et nisi Deus citius succurrisset, tandem
Christiani penitus de insula eliminati et deleti fuissent. Sic autem
Dominus illi insulae auxilium praestitit. Anno Domini 1308, dum capta
et perdita esset Hierosolyma et terra sancta, exstinctis Templariis
ordinatione Clementis V. Johannitae, in quos militia templi translata
fuerat a Templariis, primo in Cyprum navigaverunt, sed quia rex
Jerusalem cum nobilibus et multitudine populi in Cypro habitabant, non
bene poterat insula eos omnes capere, sc. regem, patriarcham et
magistrum militiae templi cum eorum populo; unde Johannitae templi
milites instaurata classe vagabantur per mare, quaerentes sibi locum ad
habitandum a Turcis possessum. In Aegeum vero mare processerunt et
Rhodum videntes animo fixerunt insulam capere. Applicantes autem
fortissimam in ea manum repererunt, unde eam quatuor continuis annis
obsederunt, tandem spe obtinendi quasi frustrati, cum obsidionem
solvere cogitassent, acceperunt, nonnullos in civitate se habere amicos
et fautores, et tunc fortius oppugnata urbe illorum, qui intus favebant
obsidentibus, practica capta civitas fuit, quam numquam cepissent, si
illi intus non favissent. Capientes autem urbem Turcos omnes ejecerunt
et paene dirutam Christianorum suffragiis instauraverunt et navalia
reformantes non solum (#163 a#) insulam ipsam tutati sunt, sed et
Cypriis aliisque finitimis Christianis et peregrinis Hierosolymam
petentibus magno auxilio esse ceperunt factique sunt terribiles et
Sarracenis et Turcis et nonnullis infidis Christianis odibiles, nam
Genuenses quondam mari terraque potentes contra eos et insulam eorum
classem duxerunt, qua superata plurimi Genuensium sunt necati, major
tamen pars captivi in urbem ducti sunt. Hos captivos Genuenses
redemerunt, aedificantes propriis sumtibus murum molendinarum in mare a
civitate porrectum in profundum multis passibus, et super murum XIII
turres, cum rotis ad ventum volubilibus ad molendum frumentum. Et ita
aedificio peracto suos reduxerunt captivos.
Sed et Veneti non multo affectu Rhodios prosequuntur: est enim insula
illa eis spina in oculis et lancea in lateribus, ideo ipsis militibus
fide et gratia ac religione clarissimis, christianam fidem professionis
voto ingenti virtute tutantibus addita sunt eis per pontifices et alios
orthodoxae fidei principes Templariorum bona; postmodum etiam beati
patris Augustini regulam profitentes, a summis pontificibus maximis
privilegiis et ecclesiasticis beneficiis prosecuti sunt, et quanto
feliciores fiebant et crescebant, tanto magis invidorum eos zelus
rodebat, unde factum est, ut sentirent inimicos tam ex christianis quam
ex paganis. Hoc enim paulo ante aetatem nostram (apparuit): cum
Soldanus dominus Aegypti toto quinquennio armata classe [eos] vexasset,
multo majora pertulit quam intulerat damna confususque obsidionem
solvit.
Turci etiam quatuor vicibus diversis temporibus eorum agros invaserunt
et civitatem oppugnaverunt et tamen non victoriam, sed maximam cladem
reportaverunt. Causa vero, quare Turci insulae illi tam infesti sunt,
est illa, quia ab antiquo pertinet ad imperium constantinopolitanum,
quod idem Turcus magnus sibi subjugasset, et omnia illius imperii.
Venerunt ad eum Johannitae. petentes manere in possessione insulae.
Turcus autem certum tributum annuum eis imposuit et eos in insula
manere permisit, sed quia non solverant, eos manu armata aliquotiens
est aggressus, sed non profecit. Haec recitavit mihi quidam cliens
Rhodiensis. Per XXIV annos continuos excogitaverunt mille modos,
qualiter hanc insulam subjicerent aut tributariam haberent, aut amicam,
sed Domino auxiliante nihil proficere usque ad hanc horam potuerunt.
Novissime autem anno Domini 1480, eo scilicet anno, quo in itinere
primae meae evagationis constitutus eram, Machumetus Othomanus Turcorum
bellicosissimus princeps, duobus jam imperiis adeptis et XII regnis
subactis multisque potentatibus devictis, adorsus est quoque hanc
Rhodiam civitatem sibi vindicare, et Rhodiorum militum delere nomen si
posset, omnino destinabat, quapropter ingenti exercitu comparato et
centum velorum classe instructa, Bassam quendam graeculum, virum in
armis exercitatissimum ex nobili Palaeologorum familia natum,
expeditioni praefecit, qui cum centum millibus armatorum et XVI
ingentibus machinis aliisque armamentis hostili animo in Rhodum duxit
et statione mari terraque firmata ingenti tumultu urbis moenia
bombardis dilaceravit, porro S. Nicolai custodem portus dejecit,
molendinarum turres XIII prostravit, alios etiam turres et muros
machinarum importunitatibus invalidavit, fossata urbis terrae reliquae
coaequavit et fortalitia rupit. Verum cum omnem agrum insulae
depopulatus fuisset, et Rhodios milites per novem et LXXX dies (#b#)
cruentissimis proeliis vexasset, tum divino auxilio et clarissimi
illius principis Magistri Petri Dambussa sollertia Turci omnes maxima
ignominia et caede discessere. Ferunt autem, quod dum Turci ultimo
impetu urbis moenia conscendissent numero ad XL millia, eo in conflictu
vexilla Domini nostri Jesu Christi et beatissimae virginis Mariae, ac
maxime Johannis baptistae Christiani erexerunt divinumque auxilium
valido cum clamore imploraverunt, armati contra locum ingressus
inimicorum procedentes, et hoc dum fieret, candidissima virgo cum
clipeo et hasta in manibus apparuit, et quidam homo vili veste obsitus,
sed splendidissimo stipatus comitatu, praesidio militibus adfuit, quae
visio non solum a nostris sed a Turcis etiam apertissime visa tantum
eis terrorem incussit, ut ultra progredi non possent, sed aversi
retrorsum, prolapsi de muro se ipsos peremerunt plurimum statimque
solventes classem discesserunt, nihil ibi relinquentes nisi campum
repletum cadaveribus et littus maris infectum humano sanguine, sicque
naves vulneratis repletas abduxerunt et multa millia corpora mortuorum
suorum in littore combusserunt et in mare projecerunt; et multa alia
memorabilia in hac obsidione contigerunt, de quibus confecta sunt
diversa opuscula, et ego ipse, quia tunc in mari eram, confeci de hoc
libellum singularem. Egregie tamen de hoc bello scribit quidam orator
insignis, Guilielmus vicecancellarius Rhodiorum, quem ego vidi, ejusque
inscriptionem inseruit dominus decanus Moguntinus suo peregrinario, cui
legere placet ibi videat, ego vero persequar sequentia obsidionem, de
quibus supra P. I. Fol. 18. feci mentionem.
Eodem tempore, Turcis in obsidione ea debachantibus, ego cum pluribus
eram in Jerusalem, in reversione autem declinavimus de mari syriaco in
mare creticum fugientes a mari asiatico Aegeo propter Turcos; sed
quadam die galeam Venetianam obviam habentes, cum audivissemus, Turcos
obsidionem Rhodiae solvisse, convertimus nos ab Africa in Asiam et
Rhodum appulimus. Quanta autem ibi fuerit violentia et agonia, oculis
perspeximus cum stupore et ammiratione et non sine piarum lachrimarum
effusione. Invenimus enim per circuitum urbis totum campum defossatum
subterraneis habitaculis et diverticulis repletum, et mirae humanae
industriae ibi opera vidimus. Sed et corpora humana inhumata ibi multa
valde invenimus, et campum humano sanguine infectum et multa membra
abscissa dispersa vidimus in littore et in terra et multam congeriem
sepulchrorum; nam obsidionis tempore ceciderunt, ut dicitur, novem
millia Turcorum, et millia XXV vulneratos et mutilatos abduxerunt.
Vidimus etiam deturpatam faciem pulcherrimae civitatis, ita ut prioris
urbis facies penitus perdita esse videatur, muri enim crassissimi et
turres altissimi, propugnacula et dominorum palatia tamquam gigantea
cadavera prostrata jacebant. Nec mirum! injecta enim (#164 a#) fuerunt
per Turcos tria millia quingenta saxa bombardarum sphaerica, quibus
vidimus conspersas plateas, sed et super muros et in fossatis ingenia
bellantium mirabilia perspeximus.
Porro ibi victores laetissimos invenimus, laborantes in ruinarum
remotione et murorum ac turrium novarum exstructione, primo tamen
turres molendinarum, quos omnes dejecerant inimici, erigere satagebant
pro quotidiani panis usu. In illa civitatis purgatione et
reaedificatione vidimus Turcos, compedibus ferreis vinctos, portare
saxa ad muri, quem destruxerant, reformationem. Sed et sanctissimus pro
tunc papa, Sixtus IV., sollicitus manum apposuit ad illius urbis
reaedificationem et per mundum maximis datis indulgentiis cunctos
fideles ad hoc induxit. Et quia Judaei et Graeci, qui intra urbem
tempore obsidionis inventi fuerant, fidelissime laboraverant seque
audacius ad mortis pericula dederant per urbis defensionem, indulsit
idem papa, ut Judaeis nova aedificaretur synagoga, dispensans in
juribus et legibus hoc vetantibus sub poena L librarum, ut patet C. ti.
infi. et C. Judaei de civitate etc. De Judaeis et ibidem C. consuluit.
Ipsis et Graecis secundum eorum ritum jussit fieri ecclesiam.
Cum ergo civitas jam reaedificata staret, occulto Dei judicio aliud
turbativum Rhodiis accidit, improvise enim tota insula tremere coepit
et tanto motu agitabatur, ut turres, quas Turci reliquerant,
dejicerentur, et muri, quibus prae crassitudine nocere non potuerant,
scinderentur et multa aedificia ruerent. Haec in secunda mea
peregrinatione vidi et ab omnibus Rhodiae militibus audivi, quod major
angustia, timor, tremor et pusillanimitas cunctos acceperit in illis
terrae motibus et majus nocumentum factum fuerit, quam in omni Turcorum
impetu.
Non longe a Rhodo habent domini milites munitissimum castellum in
Turcorum confinibus, quod nominant S. Petri castellum, quod magno sumtu
in insula custodiunt, quod non parvo eis usui et Christianis est, qui
manus Turcorum incidunt saepe eo fugientes salvantur, in quo ingentes
canes tenent et nutriunt ferocissimos, quos per circuitum castelli
currere permittunt, de quibus pro vero dicitur, quod Christianos odore
cognoscunt[TR149] eisque adventantibus blandiuntur, Turcos vero latratu
horribili produnt et morsibus insequuntur, sicut etiam superius dixi
fol. 120. de porco in Alexandria, et P. I... de cane in hospitio fol.
32. Habent enim se canes isti ad Christianos, sicut canes Capitolii ad
Scipionem, cui canes occurrentes numquam latratu prodiderunt, quare
murmure vulgi dicebatur, quod a Jove esset in serpentem mutatus. Non
sic canes Actaeonis venatoris; de quo fabulantur, quod dum venaretur,
cum canibus lassus intravit vallem Gargophiae, ut se in fonte
refocillaret; dum autem accederet, vidit Dianam nudam se lavantem; hoc
dum Diana aegre tulit, assumtam manibus aquam in faciem ejus sparsit,
qui repente in cervum conversus est, quo facto canes sui eum comederunt.
Hoc castellum S. Petri a quodam Teutonico, Suevo industrioso est primo
inchoatum, hoc modo: cum domini milites Rhodenses nihil penitus
haberent in continente ejus propinquo et solam insulam possiderent,
incidit Commentatori, domino Johanni Schlegelholz, qui de insula lacus
Podamici prope Constantiam de domo Johannitarum Meinaw Rhodum
advenerat, aedificium aliquod in continenti erigere; assumtis autem
militibus et servis navigavit in continentem terram Turcorum, quam
nominant Tharsiam, et prope littus maris invenerunt campum
delectabilem, in quo certis anni temporibus nundinae Turcorum sunt et
multa hominum millia ibi confluunt. Designata pecia campi locum pro
aedificio optaverunt, quod videntes Turci eorum vicini et fautores opus
dimittendum persuadere conati sunt dicentes, totam Turciam per hoc
commoveri posse, nec esse aliud venturum, nisi ut erecta per Turcos
discerperentur. Imperterritus autem vir primo locum fossa et vallo
munivit, deinde, quoddam ligneum fortalitium erexit, in quo positis
speculatoribus fundamenta pro fortissimis muris fodit et jecit, et
paulatim murum aedificavit. Hoc cum saepe Turcorum capitaneis delatum
fuisset, habita principum congregatione dissimulare decreverunt usque
ad castelli consummationem, ut tunc collecto exercitu sine labore arcem
acciperent; sicque aedificaverunt inexpugnabile castrum, quod Turci
numquam vi capere[TR150] potuerunt, verum dolo et fraude noctibus
furtive multa et saepe attentaverunt. Quod considerantes Johannitae
canes pervigiles per gyrum castelli locaverunt, qui omnia se moventia
latratibus et morsibus produnt, Christianos a Turcis evadentes et ad
castellum transfugientes odoratu cognoscunt. His canibus tantum
insidiantur et Turci ipsi, et quicumque Turcus aliquem de eis
occiderit, statutum pondus auri de publico aerario habet, et qui canem
vulneraverit, etiam suum habet pretium, nec hodie est Turcorum proelium
in homines castelli, sed totum proelii pondus est versum in
fidelissimos custodes (#b#) Christianorum, canes.
De fidelitate canum illorum ad suos dominos mira dicuntur et
referuntur, sicut etiam paene incredibilia de canibus scribunt in
libris naturalium de bestiarum conditionibus. Dicitur de cane Titi
Sabini, quod dominum suum nec in carcere nec in morte dereliquit, sed
moestus, edens ululatus, continue cum mortuo mansit, cui cum quidam
cibum adjecisset ad os defuncti cibum tulit, et cadavere in
Tiberim[TR151] projecto, ut corpus sustentaret, saliens
in aquam subternatavit. Canis etiam Jasonis Ciliciae cibum noluit
capere interfecto domino suo. Leguntur etiam canes pro dominis suis
usque ad mortem pugnasse. Sic et canes praefati castelli pro
Christianorum defensione morerentur. Ex opposito enim Rhodiae
interjacente profundissimo maris brachio Turcorum terra adeo est
propinqua, quod homo valide vociferans posset in Turcia audiri. Unde a
Rhodo navigando in medium Cycladum pervenitur ad insulam Delos, quae
olim Ortygia dicebatur, eo, quod ibi primum visae sunt cothurnices
aves, quas Graeci ortygias vocant. Ad hanc insulam confugit Latona a
Jove, quam prosequebatur [Juno] eo, quod concepisset geminam prolem de
eo, peperitque in ea primo Dianam, quae e vestigio surgens obstetricis
officium in nascituro fratre matri praestitit et Apollinem nascentem
suscepit, qui mox sagittis pythonem, matri insidiantem, interemit et
dare responsa divina coepit.
Sic in hac insula geniti sunt duo magni veterum dii, Diana scilicet, de
qua habetur Actor. 19., et Apollo, in responsis dandis maximae
celebritatis, in tantum, ut etiam Christiani oracula Apollinis aliqua
pensent, ut est illud: Gnothi seauton, id est, Cognosce te ipsum. Et
Augustinus L. III. de civitate Dei C. 14. dicit, quod oracula Apollinis
partim fuerint a Deo et bona, partim a diabolo et mala, et dicebatur
deus divinationum eique corvus adjungitur, quia corvus dicitur habere
LXIV vocum mutationes, ex quibus optime augures futura comprehendere
asserebant. Dicitur etiam deus sapientiae, quia physicus magnus erat et
inventor medicinae optimaque consilia dabat, tam in naturalibus quam in
moralibus. Ferunt hanc insulam olim solitam cum undis fluctuasse
semper, pro quo cum Apollinis oraculum petitum fuisset, respondit, ne
in ea mortuum corpus sepeliretur, et jussit sibi sacra quaedam ibi
celebrari, quibus factis cessavit terrae motuum infestatio.
In hac insula sanctissimae crucis virtus mirabiliter est praesignata,
nam cum perpetuo olim tremeret et una cum fluctibus moveretur, consulto
Apollinis oraculo contra hoc periculum, dicit sibi fieri simulacrum ex
materia dignissima eique divinos honores impendi. Congregatis igitur
prudentissimis de materia simulacri disputabant. Primum ergo visum,
fuit de auro et argento, sed inspecta veritate refutarunt haec, quia
infoecundae terrae atque infelicis morbi colores esse putabant, et
invidiosa possessio esset. Aes etiam et ferrum abjecerunt, quia belli
sunt instrumenta. Sed nec ebur placuit, pro eo, quia animam deposuit.
Lapidem omnino materiam inanem esse dixerunt. Sic ergo Crisichthon
vates lignum omnibus praetulit et ligneum simulachrum fabricatus
Apollini insulam securam reddidit. Sed et Palladi constitutum legimus
ligneum simulacrum. De his vide in Eusebio de praeparat. evangelica L.
3. C. 3. Ad hanc insulam profectus est cum universo exercitu suo ille
audacissimus tyrannus Brennus, Suevorum princeps, qui subjugata Roma
cum Italia Graeciam vastavit et non solum in homines sed et in deos
desaeviit, qua propter in hac insula responsum lugubre Apollinis
accepit, et ita ei accidit ut audivit, sicut infra patet fol. 227 a.
Dicta autem est haec insula Delos, ut fertur: post diluvium Ogygis
temporibus, cum orbem multis mensibus continua nox inumbrasset, ante
omnes terras haec insula Lunae et Solis radiis illuminata est
sortitaque ex eo nomen, quod prima manifestata sit visibus humanis, nam
delon graece manifestum dicitur latine.
Juxta hanc insulam navigavimus et in ejus portum non appulimus. Non
longe ab hac Delos insula est Melos alia insula dicta, rotundissima,
non magna, sed fertilissima. Alia Cycladum non longe ab his dicitur
Paron, in qua fui, quam iam Paris nominant, a quodam nepote Jasonis sic
dicta. Alia dicitur Carpatus, insula Cycladum magna, a meridie posita
contra Aegyptum, a qua Carpaticum mare appellatur, sicque est vocata
propter celerem fructuum maturitatem. In hac insula primo fuerunt naves
magnae fabricatae, quae dicuntur Carbases vel Carpaticae ab insula.
Tenos alia Cycladum insula, a quodam juvene, Tenos dicto, sic vocata,
de quo fertur, quod dum infamatus esset, quod suam novercam
cognovisset, navem ascendit et fugit in incertum, per mare tristis
evagabatur. Videns autem hanc insulam eamque nondum ab aliquo
inhabitatam reperiens, sibi ejus dominium vindicavit eique nomen a se
imposuit, estque in parte septemtrionali ultima. Alia dicitur Cytherea
Cycladum in parte occidua sita, cujus Porphyris antea nomen (#165 a#)
fuit, Cytherea autem vocata, quia ex ea Venus (alia a Cypria Venere)
fuit orta, et a Paride sub oppido ejusdem insulae Helena fuit rapta.
Alia insula Cycladum dicitur Icaria, quae Icario mari nomen dedit. Haec
inhospitalis est, cum undique sit importuosa nec navibus adiri possit.
Dicitur autem, Icarum Cretensem ibi naufragio interiisse ei de exitu
hominis impositum nomen loco. Alia Cycladum dicitur Naxon, prius
Strongile dicta, quae fertilitate caeteras vincit, ex qua olim
Jupiter[TR152] fertur, contra Titanos ad bellum processisse. Alia
dicitur Cya, Syra lingua, eo, quod mastix ibi gignitur. Alia est Samos
dicta, quae antiquitus dicebatur Parthenia. In hac insula nata est
Juno, quae errore gentilium putabatur mater deorum, et Sibylla Samia et
Pythagoras Samius. Haec insula erat apud veteres celeberrima propter
Junonis venerationem, et ibi erat templum insigne Junonis. In hac
insula primo fictilia vasa sunt inventa, ideo vasa samia appellantur.
De praedicta Junone mira fabulati sunt veteres, omnia tamen ex ratione
aliqua, quantumcumque effectibus naturae improportionata videntur.
Inter alia dicunt, eam fuisse pulcherrimam et invitatam ab Apolline ad
convivium ab eoque sibi lactucas agrestes appositas, quas cum
comedisset cum desiderio, illico praegnans effecta est peperitque Heben
filiam sine viro. Supra hanc insulam contra aquilonem declinando in
orientem est Pathmos insula, non inter orbem Cycladum, in quam S.
Johannes evangelista relegatus exilio dicitur, ibique Apocalypsim
conscripsit, a qua directa navigatione contra orientem in Asiae loca
venit et in Cariae provinciam, in qua est Ephesus. Caria regio ab
oriente habet Lyciam, et est Caria dicta a Carro, rege primo ejus, qui
adinvenit primo carros vel bigas aut currus, et fuit primus auriga
fuitque filius Erebi et Noctis, quem finxere veteres esse factum post
mortem nautam infernalem, qui animas morientium ad profundiora Erebi
transfert per Acherontem fluvium.
In hac Caria est civitas Halicarnassus, in qua sepulchrum fuit tam
magnificum, ut inter septem orbis spectacula computaretur, quod quondam
foemina suo viro construxit defuncto. In ea provincia est Ephesus, ut
dixi, in qua S. Paulus et S. evangelista Johannes mira egerunt. De hoc
habetur Actor. XIX. In ea regione fuit primus S. Pauli discursus, ut
patet in Actibus Apostolorum.
Porro plures sunt adhuc insulae Cycladum, et multae inhabitabiles. De
istis dicta sufficiunt ad praesens, in sequentibus adhuc plura de his
insulis veniunt dicenda.
De reliquiis Rhodiensium vide Fol. 172.
Sexta decima, quae dominica erat XXVI. post Trinitatis, in noctis medio
solvimus galeam a portu rhodiensi et profecti sumus cum satis bono
vento et ante diem Carpathum insulam et Cesi transivimus, illucescente
autem die vidimus insulam Choa dictam, quam iam vulgo Longo vocant,
unam de Cycladibus, quondam celeberrimam, in ea enim equi optimi
gignuntur, velocissimi, et securi; unde regibus ad longinquas partes
describuntur, etiam ipsi ditissimo Salomoni, regi Jerusalem, ut habetur
3 Reg. 3. Ars etiam lanificii secundum Isidem dicitur ibi primo
inventa, et vestes lineae.
Plutarchus in vita Salomonis scriptum prodidit, Milesios, quodam
tempore apud hanc insulam hospites a piscatoribus rete trahentibus
jactum emisse, qui aureum extrahentes [extrahebant] tripodem, quem
ferunt Helenam, cum e Troja navigaret, quodam oraculo admonitam, in his
locis immersisse. Varia de hac re narratio est, ut patet supra Fol. 125.
Ex hac insula Hippocrates fuit, divinus ille medicus, cujus adhuc
exstant opera, et ruinae domus ejus ostenduntur et hortus herbarum
medicinalium.
Symus etiam ejusdem artis clarissimus inde originem traxit. Quondam
etiam insigne templum Aesculapii ibi erat, in quo Antigonissae imago ab
Apelle depicta, et Venus nuda, arte ingeniosissima.
Hanc insulam cum desiderio vidi, ut clarissimis doctoribus medicis
urbis Ulmensis, mihi utique colendissimis, de ea referre possem, cum
haec insula singulariter sacris (#b#) divae medicinae fuerit dicata, et
ratione medicorum in ea genitorum, et ratione glebae salubris, ferentis
aromaticas herbas et radices, et ratione librorum medicinae in hac
insula factorum. Eadem etiam ratione insula Delos honori habita est,
quia in ea Apollo, medicorum summus floruit, ut patet supra fol. 154 b.
Post quem medicina quingentis annis abolita fuit, et in hac Coa insula
per Hippocratem reinventa. Occasione ejus hic videre placet aliquid de
clarissimis primis divae medicinae inventoribus.
Apollo Vulcani et Minervae filius, a matre, sapientiae dea, in multis
instructus et postea ingeniosus factus, primus herbarum novit virtutes
et radicum vires et ad opportunitates hominum earum virtutes adaptavit,
et ita medicus efficax factus ab hominibus divinos honores habere
meruit et vivens pro deo colebatur. Fuit autem ante Domini
incarnationem anno 1740 sub temporibus Isaac patriarchae. Multa autem
ficta propter insignia sua facta de eo habentur. Dicitur enim, quod dum
audivisset, uxorem suam, quam impraegnaverat, habuisse cum altero viro
colloquium, iratus eam occidit, facti vero poenitens cum remediis suis
eam ab inferis nequiret revocare ad vitam, secto ejus utero infantem
vivum eduxit eumque Aesculapium vocavit. Juno etiam, dum esset
sterilis, sibi conquesta est, qui eam invitavit, dans ei comedendam
lactucam agrestem, a qua praegnans facta fuit. Quo etiam tempore fuit
Chiron quidam, vir justissimus, medicus expertus de Centauris, qui cum
Argonautis in Colchidem navigavit et eorum dux, judex et medicus fuit,
Aesculapii et Achillis magister exstitit. Statim post hunc Aesculapius
celeberrimus medicus claruit, hic primum speculum adinvenit et alvei
purgationem et dentium evulsionem. Hic quondam Hippolytum frustratim
discerptum membris collectis undique in vitam revocavit Dianae
precibus, cui Romani insigne templum fecere, dum a diuturna peste eos
liberaverat, et deus Romanorum fuit. Sed et Machaon, filius ejus, eadem
arte claruit. Quidam etiam Mercurus inter deos relatus propter
medicinam fuit, unde etiam post mortem homines juxta sepulchrum ejus
suos defectus explicantes sanabantur. Deus vini, Bacchus, jussit usque
ad ebrietatem et usque ad vanitatem bibere, dicens esse medicinam.
Deinde Hippocrates Choacensis, de quo dictum est, floruit ante Christi
incarnationem 464 annis, qui renovavit abolitam medicinam ad quingentos
annos. Post eum fuit Macides medicus, quem, cum Darius rex Persarum cum
pluribus aliis captivasset et rex pedis vehementem dolorem pateretur,
Macides eum sanavit et magnos honores habuit et libertatem.
Aristoteles etiam medicus fuit ante Domini incarnationem 314, post quem
venerunt Ptolomaeus, Galenus, Avicenna, Averrhoes, Johannes Damascenus,
Lucas, Rasis, Alburnasar, Isaac, Seneca, Constantinus Mesve, et usque
in hanc horam insignes clarent viri in hac facultate communibus utiles
et necessarii.
Et ut de caeteris taceam, nostro aevo in nostro oppido Ulmensi habuimus
expertos et nobiles clarosque hujus artis doctores, scilicet Johannem
Wirker, Heinricum Steinhöwel, Nicolaum Stocker et ejus filium Johannem
Stocker, Johannem Minsinger, Johannem Jung, Johannem Kyfer et Ulricum
Ulmer. Hi omnes cum suis antecessoribus sunt Hippocratis alumni, quem
nobis ab hac insula Choas missum esse diximus, de quo fertur, quod
filiam habuerit ingentis elegantiae, quam Diana in draconem mutavit.
Est autem locus quidam desertus cum ingenti specu in insula illa, in
qua dicunt hodie draconem vivere, qui terribilis est aspectu et
conspectibus hominum se exhibet, quasi desiderans liberationem a
draconina forma; dicunt enim delirantes, quod qui audacter in amplexum
draconis irrueret (#166 a#), mox virginis speciem recuperaret eamque
cum incomparabili thesauro haberet. Multi ergo audaces conati sunt
virginem eripere et thesauros acquirere, sed ad eorum accursum draco
tam horribiliter prodiit flammantibus oculis et iracundis
tortuositatibus, quod nemo huc usque sustinere potuit. Hanc fictionem
sumtam puto ex carmine quodam Ovidii, in quo per omnia simile
recitatur. Si de hoc loquitur, nescio.
Commune valde est apud veteres, loqui de transmutationibus hominum in
saxa aut bestias aut arbores, sicut patet de Circe, malefica muliere in
monte Circaeo, Campaniae, circa quem adhuc ajunt incolae rugire leones,
sibilare dracones ferasque alias, quos ex hominibus incantatrix nunc
fecit, de quibus Virgilius multa metra canit; et Medusae flavi et aurei
crines per Minervam mutati sunt in angues pro eo, quod Neptunus cum ea
concubuit in templo Minervae. Et Alexander Magnus gloriabatur se esse
filium draconis, ut Fol. 88. habetur. Et filiae Antiopae mutatae in
vaccas, et Jo facta fuit vacca, et Orchades mutati fuerunt in lupos.
Perseus etiam cum Gorgonis caput abscissum ostendisset Acrisio, mutatus
fuit Acrisius in saxum; et Cinara rex Assyriorum, dum in calamitatem
sui filii inciderent, flendo eorum infortunia mutatus fuit in lapidem.
Sed et sacra scriptura verissima commutatam esse in statuam salis
uxorem Loth testatur, quia retrospexit, ut habetur Geneseos XIX, de quo
habetur P. I. Fol. 245. Quod autem herbis aut cantato carmine in
belluas et lapides homines transformentur, hoc videtur a multis concedi
possibile magicis illusionibus, cum Pharaonis magos ea suis artibus
fecisse credimus quae faciebat Moyses virtute divina. Sed de hac re
disputare non est nostri propositi. Ad Hippocratis medici filiam
redeamus, quae quare in draconem mutata fuerit, non legi, nisi dicere
velimus, quod sicut pater ejus multos sanavit, sic illa sua
pulchritudine multos intoxicavit, ideo propter aliquod scelus turpe a
patre camerae subterraneae fuit inclusa et mortua, quam rudis vulgus
suspicabatur vivam, et invenit praedictam fabulam.
Porro praeter hanc filiam aliam habuit, nomine Ageroniam, optimam
medicam, quam romani veteres pontifices cultu divino venerabantur XII
scil. Januarii eamque solis filiam nominabant, a qua foeminae
potestatem medicandi acceperunt, et hodie passim se intromittunt de
dandis medicinis mulierculae indoctae, phantasticae, superstitionibus
plenae, Bozosae et Beguttae; non Hippocratis filiae, sed Biantis, qui
medicus interrogatus ab Iphylo, filios non procreans, quid ad
procreandum esset, agedum, suasit ille, ut serpentis potaret venenum;
sic et illae delirant fatuellae, communiter contraria monstrant. Et
tantum de illo.
Hanc insulam inhabitant[TR153] hodie Cologeri, monachi graeci, et tam
strenue eam hucusque tutaverunt, quod Turci numquam eos voluerunt
expellere. Praefata igitur die fortiter navigavimus, et ejecti sumus ab
insulis Cycladum de mari Aegeo et Carpathico in mare Creticum contra
austrum.
Regressus Fr. Fel. Fabri in naves Alexandrinas.
Decima septima die antequam illucesceret, habuimus ventum validissimum,
in tantum, quod gubernatores nostri cogebantur polystrelum sursum
trahere et accatonem quasi saccum facere, ad impediendum cursum galeae
nimium. Dum autem dies esset, vidimus alias galeas, quae nobiscum de
Alexandria egressae fuerant, et laetati sumus, et ibi in Alexandrinarum
navium classem redii; a qua ad tempus evagatus fui cum peregrinorum
navibus, ut supra patuit Fol. 132. Ita prope autem convenerunt naves,
quod poteramus (#b#) conclamare, deinde mutatus est ventus, et factus
nobis quasi contrarius, et vi et arte retinebant galeas, ne
rejicerentur in Cycladum insulas, unde exivimus. Sole autem occidente
invaluit ventus, et disgregavit naves ab invicem longe et terribili
impetu naves concussit, noctemque inquietissimam habuimus, vidimus
autem, quamvis nox esset, prope insulam quandam esse, quam dicebant
Aege vocari. Est enim insula deserta, in qua vetustissimis temporibus
immanis et saevissimus gigas Aegaeona habitavit et crudelis piratae per
maria latrocinia exercuit centum habens famulos, ideo etiam
Centumgeminus dicebatur, et aevo suo nemo in eo mari, nisi quantum huic
placuisset, aliquid audebat. Unde nomen ab eo accepit, dictumque est
mare Aegeum, sicque hodie vocatur, et juxta hanc insulam junguntur duo
maria, Aegeum scilicet et Creticum. Dicunt autem fabulae, quod Jupiter
hunc ligavit centum catenis propter sui fortitudinem. Die XVIII. mane
recens advenit ventus et reportavit de pelago Aegeo in fretum Creticum
et usque ad insulam nos tulit Cretam, juxta quam naves onerariae non
solent littus petere, sed naves peregrinorum, itaque portum Creticum
intravimus et civitatem Candiam, et necessaria ibi comparavimus.
Ingressi autem hospitium, ut verum fatear turpitudinis, ibi comedimus
et bibimus; nam in tota urbe non est locus peregrinis ad manendum nisi
lupanar, quod tamen lenones ad ingressum dominorum peregrinorum mundant
et in honesta transferunt. Sicut enim olim fuit in oriente, quod non
erant hospitia, nisi domus inhonestae, ut patet Josuae II. de
exploratoribus, qui domum meretricis ingressi fuerant, et Judicum XVI.
de Samsone: sic hodie est. Si autem aliqui peregrini alibi volunt
manere, magna exigitur pecunia ad emendum omnia, ollas, caldaria et
caetera, quae in publicis domibus habentur parata, et non in privatis.
Communiter etiam patroni turpitudinis sunt Alemanni, vel sciunt
linguam, ideo propter locutionem non obstante inhonestate ingrediuntur
peregrini ad eos, quia alias suas necessitates exprimere nesciunt.
Descriptio Cretae insulae.
Cretam sive Candiam descripturus multa gentilium et poetarum facta
inducere regio cogit. Sicut enim descriptio terrae sanctae complectitur
sacras historias, sic descriptio Graeciae, maris et insularum ejus
fictiones implicat poeticas. Nam sicut in terra sancta exortae sunt
veritates theologicae, sic in Graecia ortae sunt fictiones poeticae. Et
sicut in terra sancta apparuit unus Deus et homo verus, sic in terris
his apparuerunt plures homines, dii falsi. Et sicut terra sancta habuit
homines sanctos, sic terrae illae habuerunt homines spurcissimos, de
quibus quidem taedet me dicere, sed superato taedio occurrentia de his
tangam.
Hujus insulae nomina sunt plura: olim enim dicebatur Oceania, postea
Macaroneson, deinde Creta, demum Centopolis, Aërea et Candia. Primum
nomen habuit a quodam dicto Oceano, quem credunt ibi habitasse, et
filium Coeli et Vestae sive Terrae eum dicebant, a quo et mare mundum
circumiens Oceani nomen accepit, eumque pro summo Deo colebant, imo et
patrem deorum dicebant, illi praecipue, qui humiditatem principium
omnium rerum esse dicebant.
Dicta etiam fuit Idaea haec insula, ab uxore Jovis Idaea dicta, ex qua
multos genuit gentilium deos, ipsamque diis consecrarunt ita, ut ab
extremis mundi finibus transmitterentur homines et pueri immolandi
daemonibus in Idaeam vel Cretam mactandi, quod Apollo Delphicus
oraculis consuluit, ut patet per Eusebium de praeparat. evangel. L. 7.
C. 10.
(#167 a#) Aliud nomen, Macaronesum, habet propter singularem bonitatem
ejus, nam Macaronesum idem est, quod beata insula; est enim una de his
insulis, quae ab antiquis reputabantur paradisi, et ideo praecipui dii
eam inhabitavere.
Aliud nomen, quod est Aërea, habet propter aëris temperiem et
sanitatem. Illud vero nomen, quo etiam sacra scriptura et historiae eam
nominant, est Creta, venit ab ipso nomine Cureta, vel habet ab una
nympha Hesperidis filia, quae dicebatur Creta, secundum Plinium. Sed
hoc nomen Cureta habet a Curetis, primis insulae possessoribus. Alii
dicunt, quod hoc nomen accepit a quodam filio Demogorgonis, Cres dicto,
qui a se eam denominavit et in ea regnavit tempore Abrahae patriarchae,
ante Christi nativitatem 1848. Veteres patrem ejus Demogorgonem
dicebant esse omnium deorum primum et patrem, a nemine genitum,
aeternum et rerum omnium parentem, atque in visceribus terrae
delitescentem rati sunt; hujus autem insipidae credulitatis non a
studiosis hominibus habuisse principium, sed a vetustissimis Arcadum
rusticis, qui, cum homines silvestres essent et viderent, terram sponte
sua silvas et arbusta, quandoque flores, fructus et semina emittere,
animalia cuncta olere, et demum in se omnia morientia suscipere, montes
flammas evomere, e duris silicibus ignem excuti, ex concavis locis
ventos exhalare, ejusque e visceribus fontes, lacus, et flumina fundi
et maria, aestimabant, aethereum lumen etiam et stellas e terra
excrevisse. Sicque terram deum esse non simpliciter dicebant, sed illi
mentem implicitam esse, divinum intellectum, et nutu ejus agerentur
ista, eamque mentem in subterraneis habere sedem arbitrati sunt. Cui
errori auxit fidem apud rusticos, antra et profundissimos terrarum
abditus intrasse nonnumquam, cum in processu languescente luce
silentium augeri videatur, subintrare mentes cum nativo locorum horrore
religio consuevit, et ignaris praesentiae alicujus divinitatis
suspicio, quae a talibus suspicatam deitatem non alterius quam
Demogorgonis existimabant, eo, quod ejus mansio in terrae visceribus
crederetur, e quibus et Cretem filium huic insulae misisse credebant;
sunt enim in ea plures horribiles speluncae, in quibus antiqui oracula
Demogorgonis quaerebant.
Alii dicunt, insulam illam esse Cretam dictam propter terrae illius
albedinem, quia creta, qua scribitur ad parietes, est in ea copiosa et
optima. Alii dicunt, quod licet Creta sit pars Graeciae, tamen antiqui
Graeci nolebant, quod illi de ista insula in nomine cum eis
participarent, sed dicerentur Cretes, et non Graeci, quia Cretenses
erant malitiosi.
Dicitur etiam Candia, a terrae candore, quia gleba est candida. Et
dicta fuit Centopolis, quia centum egregias habuit olim civitates.
Antiqui dicebant hanc insulam esse in mundi medio constitutam, et
tripartiti orbis tenere medium, Asiae scilicet, Africae et Europae, et
idcirco opinari potest, eam Oceaniam esse dictam, quia sicut oceanus
mundum ambit et includit, sic Oceania ambitur et includitur mundi
partibus; ideo ponebant, eam esse paradisum et voluptatis locum, sub ea
ponebant infernum esse, quapropter in ejus altissimo monte Idone
posuerunt statuam vel idolum cujusdam senis, cujus caput aureum, pectus
et brachia argentea, corpus et renes ex aere, tibiae et crura ex ferro,
pedes autem ex cocta terra. Ad hanc statuam dicebant spectare omnem
corpoream molem mundi. Ex rimulis hujus idoli sudabant semper
lachrimae, quae collectae per cavernas defluebant (#b#) et collectae
stagnum faciebant, ex quo consequenter fluvius generatus in terrae
viscera per hiatum incidebant, quem in profundum inferni cadere
credebant ad locum damnatorum, eumque Achorontem fluvium nominabant,
quia forte idolum, a quo fluebant aquae, dicebatur Acharon. De hoc
flumine infernali mira dicunt poetae in multis locis, et Eusebius de
Praep. Evang. de eo facit mentionem L. II. C. ult.
Sic ergo antiqui credebant infernum esse in terrae centro, et supra
paradisum, et Cretam sive Oceaniam esse beatitudinis locum, sub eo vero
infernum, et ideo ad hanc insulam tamquam ad medium omnia essent
migratura. Pro quo est notandum, quod de medio mundi possumus loqui
tripliciter. Uno modo de illo punctuali medio, ad quod spectant omnes
partes aut lineae protractae a limbo oceani contra eum. Alio modo
accipiendum medium solum terrae habitabilis, mensurando a locis
habitabilibus usque ad medium. Tertio modo accipiendo, medium per
respectum ad tres mundi principales partes. De primo orbis medio, ubi
sit, vere scit orbis conditor, qui et latitudinem maris et terrae
magnitudinem, profundum abyssi et coeli altitudinem dimensus est. Multi
tamen opinati sunt, hoc mundi medium in Jerusalem, in loco, ubi passus
est Dominus, uti patet P. I. Fol. 117. Multi autem non credunt, in
Jerusalem posse esse centrale medium mundi, et plures de hoc
disputationes fiunt. Dicunt tamen, quod medium mundi secundo modo
acceptum est in Jerusalem. Medium vero tertio modo est in Creta, quod
patet, quia ad eam insulam maria trium orbis partium terminantur. Nam
illi ab arctoo Aegeum est mare et ab occiduo Jonium seu Myrteum, quae
Europae sunt maria; a solis ortu est illi Icarium mare atque Carpacium
sive Aegyptium, quae Asiatica maria sunt. A meridie vero et occiduo
Afro alluitur ponto, et sic tribus orbis partibus terminus est. Quomodo
autem totus mundus in has tres dividatur partes, breviter sic
accipitur: Asia, prima et major mundi pars, incipit ab oriente
extenditurque lateraliter hinc usque ad septemtrionem, illinc usque ad
torridam zonam terminaturque ab occidente septentrionali Tanai fluvio,
qui ex Riphaeis montibus profluens grandis efficitur et per multarum
regionum decursum paludibus Maeoticis illabituri ponto Euxino jungitur
per strictum; ab occidente vero meridionali Nilo terminatur, et haec
pars mediam partem nostrae habitabilis obtinet.
Dictaque est Asia ab uxore Iapeti quondam potentissimi hominis, quae
dicebatur Asia et orientis regna tenuit. Et ab oriente habet haec pars
ortum solis, a meridie oceanum, ab occasu nostro finitur mari, a
septemtrione Maeotide lacu et Tanai fluvio, habetque multas provincias
et varias gentes.
Africa, alia mundi pars, et minor inter tres, terminatur ab oriente
Nilo, Aegypti flumine, a meridie torrida zona, a septemtrione
mediterraneo mari, ab occidente mari Atlantico.
Dicitur autem Africa quasi aprica, eo quod soli sive coelo sit pervia
et aperta, ideo horrori frigoris nullatenus est subjecta. Et quamvis
haec pars sit minor spatio quam Asia et Europa, ditior tamen est et
mirabilior, in auro enim et gemmis et terrae frugibus ditissima est
valdeque mirabilis in diversis monstruosis hominibus et bestiis. Vel
dicitur Africa ab Afer filio Abrahae, qui ex Ketura natus ei fuit et
eam regionem incoluit.
Europa ab oriente Tanai flumine terminatur, ab occidente mari Gaditano,
a meridie (#168 a#) mediterraneo mari, et a septemtrione frigida zona.
Dicta est autem Europa a filia Agenoris[TR154] regis Tyri, de qua talis
fertur fabula. Cum esset virgo pulcherrima et cum suis sodalibus in
pratis Phoenicum supra littus luderet, transformavit se Jupiter in
candidum taurum et pulcherrimum et armentis ibi in pascuis existentibus
immiscuit. Hunc cum[TR155] cerneret virgo, pulchritudine et
mansuetudine ejus delectata illum primo tractare manibus coepit ac inde
ejus conscendit dorsum, qui paulatim procedens contra mare cum ea in
mare prosiliit, quae territa manibus cornibus apprehensis se tenuit,
ille autem transnatans cum ea usque in Cretam insulam, de qua nunc
sermo est, deduxit, ubi in veram redactus formam eam in uxorem accepit
et ob ejus eximium amorem, ut maneret ejus memoria perpetua, tertiam
mundi partem ab ea denominavit Europam.
Haec Europa spatiis major est Africa et minor Asia, et quamvis sit
minor Asia, ei tamen par est in populorum numerositate, et forte multo
major, populos enim, ut dicit Plinius, alit corpore majores, viribus
fortiores, animo audaciores, forma et specie pulchriores quam Asiae vel
Africae regiones.
Hae tres mundi partes mari mediterraneo intersecantur, et maria trium
partium ad Cretam insulam terminantur, quae est insula suavissima,
fertilissima, inter paradisos terrestres computata. Sunt enim sex
terrestres paradisi: unus in occidente versus Zephyrum seu favonium;
alterum in aequinoctiali inter Eurum et Euronotum; tertius, de quo Beda
loquitur, inter cancri tropicum et circulum antarcticum; quartus
paradisus est versus orientem ad Eurum ultra aequinoctialem, in quo
sunt arbores solis; quintus est ad polum arcticum, de quo Solinus
loquitur; sextus etiam invenitur in occidente, de quo Jeronymus: quod
senatus populusque Romanus mandavit, summum sacrum pontificem nisi de
Italiae deliciarum horto eligi.
Praeter hos paradisos multos invenimus, de quibus antiqui scripserunt,
sicut Plato in Gorgia dicit: ego, inquit, verissimum arbitror, quod qui
juste sancteque vixit, eum postquam mortuus fuerit, in beatorum insulas
profectum absque ullo incomodo summa in beatitudine vivere. Ex quo
patet, quod quasdam insulas paradisos et beatitudinis locos esse
aestimavit. Diodorus Libr. III. dicit, insulam esse in meridionali
oceano, de qua mira narrantur, quam felix terra et felices ejus
inhabitatores, nam insulae virtus aërisque temperies terram sua sponte
frugiferam ultra quam satis est reddit sine hominum labore ac
sollicitudine, sunt ibi aquarum fontes permagni, ex quibus partim aquae
calidae ad usum balneorum ad curandosque morbos manant, partim summa
dulcedine frigidae, quae ad valetudinem conferunt. CL annos vivunt: mos
est eis ad certam usque aetatem vivere, qua peracta variam sibi mortem
sponte constituunt: Ocanima est apud eos herba, supra quam si quis
jaceat, in suavem deductus somnum moritur. Ad hane proficiscuntur
Aethiopes maximis cum periculis, et dum advenerint, aestimant se
adeptos beatitudinem.
Aliam insulam magnam in oceano esse asserunt, non minus priore felicem,
saluberrimi aëris glebaeque optimae, quam etiam paradisum putabant, de
qua Libr. VI. Diodorus loquitur. Sic et insulas fortunatas beatitudinis
loca esse crediderunt, et ob ubertatem rerum Fortunatae sunt
cognominatae. Hae enim insulae omnibus propinquis, non solum priscis
sed etiam nostris temporibus, bonitate soli, locorum amoenitate et
salubritate, aëris felicitate praestant, ita, quod vere felices
beataeque dici queant. Insuper Plato paradisos posuit quosdam hortos
Jovis, ut Eusebius de praepar. evang. Libr. 12. C. 6. ponit. Et multa
his similia invenimus, et quia Creta, de qua sermo est, singularis erat
deorum habitatio, de qua utilibus legibus mundum regebant, eam veteres
paradisum aestimabant. Haec insula tale fertur in fabulis habuisse
initium. Dum Graeci a Trojanis bellis continuis urgerentur, Graeci
uxores suas in eam insulam, quae adhuc inculta et nondum inhabitata
erat, transtulerunt. Bello autem diutius durante foeminae pro viris
anhelabant et impatientissime eorum absentiam tolerabant diisque se
devovebant precantes pro consolatione. Dii vero pro calamitate muliebri
miserti in insulam descenderunt easque mulieres omnes impraegnaverunt
et filios ac filias genuerunt. Finito praelio Graeci suas uxores
reacceperunt, derelinquentes pueros genitos in insula, qui pessimi
homines facti sunt, uti germen daemonum mundum turbaverunt. Nam dii
isti, patres Cretensium, non alii nisi diaboli fuisse probari potest ex
sacra scriptura, quae dicit ad Titum Cap. 1: Cretenses semper mendaces,
malae bestiae, ventres pigri. Quod dictum Epimenides poeta contra
Cretenses intulit, et S. Paulus idem assumit, dicens: esse verum
testimonium, Capite ubi supra. Si ergo sic est, quod Cretenses semper
sunt mendaces, semper fuerunt filii diaboli, cum secundum Domini
sententiam Johannis VIII. diabolus ab initio in veritate non stetit,
sed mendax est et pater mendacii. Si semper malae bestiae,[TR156]
semper fuerunt hominibus insidiosi, quod etiam de diabolo dicitur, quia
insatiabilis homicida est. Idem ex alio patet, quod scilicet Cretenses
a diabolo sint: nam Johannis I: qui de terra est, de terra loquitur,
qui de coelo, de coelo. Sic qui de inferno loquuntur, de inferno.
Cretenses autem in omni locutione, jocosa et seriosa, falsa et vera,
semper nomen diaboli assumunt, et secundum verbum est diabolus. Unde
dicunt pro certo, quod puer, antequam sciat vocare patrem suum, scit
nominare diabolum. Et hoc hodie experti sumus in hac insula. Idcirco
propter singularem illorum hominum nequitiam placuit antiquis Graecis
non Graeciam sed Cretam eam terram nominari. Haec insula celeberrima
apud veteres fuit, et creberrime carmina poetica canunt. Nam in ea
Saturnus creditur ille vetustissimus esse progenitus et frater ejus
Titan et sorores. Titan autem, cum esset major natu, regnare voluit,
sed quia turpis facie fuit, et (#b#) inhumanus gigas, suasum est
Saturno accipere sibi regnum. Titan autem, videns fratris sui
ambitionem, cessit regno illa conditione, ut si quis nasceretur virilis
seminis ei, mox eum necaret, hoc pacto sperans tandem regnum in suorum
filiorum potestatem deventurum. Natum ergo primum filium necavit. Alii
dicunt, quod omnes suos filios devoravit et statim devoratos evomuit.
Porro, dum uxor ejus Opis iterum concepisset geminosque edidisset,
Junonem foeminam et Jovem marem, obtulerunt patri Junonem et lapidem,
dicentes, Opem cum Junone petram genuisse, Jovem autem clam in
altissimum Cretae montem Idam alendum matri transmisit, et Curetis
populis transmissus est, quem Melissëus rex Cretae assumsit eumque
duabus suis filiabus commendavit, quae eum melle et caprino lacte
nutrierunt. Alii dicunt, quod melle tantum sit nutritus ab apibus. Nam
dum puer fleret, ne audiretur ejus fletus, cymbala, tympana, clypeos et
arma pulsabant, ad quorum sonitum suo more convolantes apes mella in os
parvuli Jovis inferebant; ob quod beneficium postea deus factus, hanc
contulit apibus gratiam, ut sine coitu generarent.
Fingunt alii dicentes, eum Nymphas in apes convertisse, a quibus
nutritus sit. Hic ergo cum adolevisset, insulae regimen accepit et ex
ea paene totum mundum turbavit et fratrum suorum dominus factus cum eis
immanes gigantes, Titanes, devicit, eosque montibus supposuit; patrum
suum Saturnum de regno expulit usque in Italiam, ubi tunc Janus[TR157]
regnavit, qui eum benigne recepit et conregnare permisit, Saturnus ergo
multo populo ostendit antea non cognita, et inter alia cum eo usque ex
pellibus pecudum duratis igne pecunia conficeretur, ipse primus aera
signavit et nomen apposuit suum, ex parte una Jani, sui susceptoris,
bifrons, ex altera vero navem, eo, quod in navi venisset.
Sub illis duobus regibus fuere aurea saecula in Tuscia et in Italia,
quia nihil privatum, sed omnia erant communia. Igitur Jupiter, rex
Cretae, cum quinque vicibus totum mundum peragrasset et ubique tam in
campestribus, quam in montibus sibi templa construxisset seque deum
esse populis nuntiasset et populum humaniter vivere instruxisset;
fratribus suis divisit imperium, dans Plutoni inferorum dominium,
Neptuno maris, reservans sibi coeli dominium. Tandem post multa vitam
commutavit et moriens ad deos abiit, eumque sui filii constructo decoro
sepulchro in Creta juxta Aulacium oppidum sepelierunt; quem Cretenses
pro summo Deo coluerunt eumque aliis terris colendum praedicaverunt,
cum tamen fuerit vitiosissimus homo et immundissimus, ut Augustinus
libr. II. de Civitate Dei Cap. 7. ostendit. Unde vitiosi homines ad
palliandum sua scelera eum pro deo coluerunt. Non solum autem Cretenses
pro deo Jovem suum habuerunt, sed et prudentissimi Graeci, qui ipsum
mundi mentem arbitrantes, quae in se ipsa mundum continens produxit. De
quo Orpheus, Graecorum theologus, carmen edidit valde magnificum et
omnino divinum, ut patet per Eusebium de praepar. Evangelica L. III. C.
3.
Qualis homo fuerit Jupiter ostendit Lactantius L. 16, qui, inquit,
Jupiter, qui in solemni precatione optimus et maximus nominatur? Nonne
a sua prima pueritia parricida deprehenditur, cum patrem regno expulit
nec exspectare finem decrepiti senis voluit cupiditate regnandi, et cum
primum solium paternum et arma cepisset, bello a Titanibus lacessitus,
quibus victis reliquam vitam suam in stupris adulteriisque consumsit.
Omitto virgines, quas imminuit, illud enim tolerabile judicari solet.
Amphitryonem ac Tyndareum praeterire non possum, quorum domos dedecore
ac infamia (#169 a#) plenissimos fecit. Id vero summae impietatis et
sceleris, quod regium puerum rapuit ad stuprum, parum enim ei
videbatur, si in expugnanda pudicitia maculosus esset et turpis, nisi
etiam sexui suo injuriam faceret. Miror profecto illius rudis aevi
insaniam, ut quod ex homine natum, passibilem atque mortalem viderant
et servum vitiorum multorum experti fuerant ejusque jam mortuum cadaver
ante oculos habebant, Deum, et summum optimumque Deum tam inconsulte
crederent. Sinamus ergo veteres in sua fatuitate et ad propositum de
Creta insula redeamus.
De Creta.