saccos ac sportas aptavimus et res in eis, ut scrutatores nihil
pretiosi invenirent in ore reservaculorum et illi peregrini, qui
habebant pecunias, multa excogitaverunt, ut eam inferrent sine scitu et
nota exactorum scrutatorum, unde quidam in amphoram meam ultra centum
ducatos posuit, quos in amphora in civitatem portavi, alii paximaciis
intruserunt, alii in locis non suspectis suis vestimentis in suorum
[insuerunt], alii in vasculum, in quo oleum nobiscum duximus,
posuerunt, alii in butyrum, alii in caseum et ita diversis modis
abscondere satagebant, quia de omni re, quae infertur et effertur
Alexandriae, exigunt crucigerum denarium exactores pro pedagio et
theloneo. Liber ego tunc eram ab illa cura, quia dudum defecerat
pecunia mea, clenodia autem aurea et argentea in annulis et crucellis
et signis, quae mecum ferebam in una bursa, in ipsa bursa abscondi in
saccum farinae avenae, intrudens in farinam ne inveniretur. In illa
autem rerum absconsione non peccavimus, secundum Hostiensem in Summa,
quia ipsis Sarracenis et legibus aut statutis eorum non suberamus, nec
eis quidquam juravimus aut promisimus, et terram ipsam, quae nostra
est, per vim tenent sine jure. Ideo nihil tenebamur eis. Porro Halliu
videns (#b#) nos sollicitos in absconsione rerum, consuluit quod
sportas et saccos aperiremus et omnia colligata solveremus, quia omnia
fortiter conclusa et connodata cultellis solverent exactores et
scinderent; cui cum diceremus, quod litteram libertatis haberemus a
rege Aegypti Soldano, derisit nos ille nequam asserens, si Soldanus
personaliter adesset, imperscrutati illam urbem non ingrederemur,
suasit etiam, litteram potius occultandam, ne scrutatores ampliorem
sumerent occasionem exactius visitandi. Solvimus ergo omnia illigata et
in lucem deduximus singula, ut citius et sine difficultatibus
perscrutatio fieret, demtis clenodiis et pecuniis, quae celavimus. Jam
autem sol dudum ortus fuerat et multus tumultus et clamor erat ante
exteriorem portam cupientium intrare cum oneratis camelis; tandem autem
venerunt portarii cum dominis scrutatoribus thelonariis et exactoribus
et exeuntes ad nos omnes res nostras de via ejecerunt et camelos ante
portam stantes intromiserunt, singulos autem camelos prostraverunt et
dejectis saccis omnia perscrutabantur et ipsos camelarios de ritu
eorum, Sarracenos, Aegyptios, Mauros nobis videntibus nudaverunt et
quaesiverunt, an aliquid occulte inferretur. Erant autem ultra
nonaginta cameli et multum temporis transivit, antequam omnia erant
scrutata. Demum venit ad nos Trutschelmannus Alexandrinus, dictus
Schambeck, vir personatus et niger, robustus, magnus, ut videbatur
colericus, potens Mamaluccus, Italicum optime sciens loqui,
salutavitque nos pacifice et singulos ad osculum more eorum recepit, in
quo etiam confregit corda nostra et omnem spem nostram in eum posuimus.
Ostendimus ergo sibi litteram Soldani, et consilii fuit, quod omnino
eam dominis scrutatoribus ostenderemus, consolatus est etiam nos de
visitatione dicens, se velle apud dominos instare, ne inhoneste nos
tractarent, dictum enim erat nobis, quod etiam in secretioribus locis
corporum lapides pretiosos quaererent. Nihilo minus tamen animavit nos
ad patientiam dicens, quod ritus antiquus civitatis Atheniensis adhuc
in hac civitate servaretur, nam quicumque Athenas ingredi volebat,
senes in porta sedentes conviciebantur eum factis et verbis,
molestabant etiam usque ad contumelias, et patientes intromittebantur,
impatientes bene vexati repellebantur. Sic et hic: omnes intrantes
perscrutantur et maxime illi, qui impatienter ferunt, quos quandoque
spoliatos redire compellunt. Cum ergo cameli omnes pertransissent,
consederunt domini inter interiorem portam sub turre ipsius portae et
assumsit Schambeck aliquos de senioribus peregrinis et ingressus cum
eis ad dominos obtulit eis litteram domini Soldani, qui accipientes
litteram cum reverentia multa deosculabantur eam et legerunt. Perlecta
littera aliqui eorum exierunt ad nos et singulos saccos et sportas
primo levaverunt gravitatem pensantes et deinde quaesiverunt, non tamen
exacte, sed satis perfunctorie, nec omnia ligata solverunt, sed cum
festinantia egerunt. Rebus visitatis stabant sub portam et unum post
alium vocantes in vestibus et bursis quaesiverunt et argentum et aurum
cujuslibet singillatim posuerunt, nullum[TR95] tamen nudaverunt ex
toto. Cum autem et ego accessissem, videntes me sacerdotem, nihil mecum
egerunt, nec bursam, quam manifeste cingulo ferebam, aperuerunt, sed
quasi pauperem, sicut de facto eram, (#126 a#) et sine perscrutatione
dimiserunt. Sic et fratribus minoribus similiter fecerunt et ita cum
bona pace tempestas illa transivit, videbatur enim mihi, quod tantum
haberent taedium in quaerendo, sicut nos in sustinendo. Singulis autem
restituerunt pecunias theloneum statutum inde accipientes. De quolibet
autem homine octo postulabant madinos, quos tamen ab nostris religiosis
et sacerdotibus non acceperunt, nulla enim thelonea a clero, etiam a
Christiano, recipiunt. Laeti autem fuimus pro eo, quod exacte visitati
non fuimus, quia multa pretiosa in auro et argento et lapidibus
pretiosis et pannis sericis et balsamo nobiscum habuimus, de quibus non
modicum recepissent censum: si fuissemus negotiatores, non sic
evasissemus, eos enim usque ad nudam pellem spoliant et quod inhumanum
est et turpe dicere, in posterioribus quaerunt, in ore et auribus
absconditum aurum et lapides pretiosos. Expeditis ergo nobis intravit
Schambeck urbem et adduxit camelos et asinos pro nobis et rebus
nostris. Nos ergo colligatis sarcinis bestias oneravimus et urbem
ingressi sumus et cum tam miserabiles undique cerneremus ruinas,
obstupuimus ammirantes vehementer, quod tam miseram civitatem
circumdarent muri tam firmi et decori. Per longum autem vicum
processimus in curiam grandem domini praefecti urbis, potentissimi
Mamalucci, ducente nos Trutschelmanno ad ejus prospectum. Moris est
enim, quod omnes alienigenae primo praesentantur conspectibus
praefecti. Egressus autem praefectus, vir senex venerandus et
personatus, salutavit nos et singulos diligentissime intuitus abire ad
locum nostrum permisit, siquidem homines illi uno intuitu miram de
homine accipiunt notitiam, in hoc enim praecellentissimi judices sunt,
sicut patebit fol. 121. Demum ergo de curia illa adhuc per longum vicum
ambulavimus et ad curiam regis Siciliae venimus, in qua Cathalani
mercatores suas merces et cameras habent, quia est fonticus
Cathalaniorum et hospitium omnium Christianorum peregrinorum, nisi ex
singulari favore Veneti et Januenses velint eos in suis fonticis
hospitari. Ingressi ergo cum rebus nostris fonticum vel curiam domus,
occurrit nobis dominus patronus domus, Cathalonus consul et
familiariter nos suscepit, sed et familia occurrit in adjutorium
nostrum in exoneratione bestiarum, et laetati sumus ultra modum, quod
in domum Christiani hominis revenimus, multis enim diebus cum nullo
Christiano potuimus hospitari, videbatur ex hoc nobis, quod in foribus
terrae nostrae essemus. Rogavimus ergo patronum,[TR96] ut provisionem
nobis faceret de cibo et potu, diximusque ei famem et sitim nostram et
defectum; qui statim ascendit et prandium parari fecit. Porro
Trutschelmannus Schambeck prohibuit nos die illo domum exire dicens, se
in crastinum reversurum et computum de omnibus habiturum nobiscum.
Licentiavimus etiam Halliu vicarium Trutschelmanni Chayrini et non
paucos madinos coacti fuimus dare illi infidelissimo (#b#) et malo
homini, qui ad nihilum nobis fuerat utilis, sed proditor pecuniarum
nostrarum et infidelis protector, nam, ut de multis unam infidelitatem
recitem, quidam miles tradidit sibi secrete et bona fide ante civitatem
Alexandriam auream imaginem St. Christophori, timens gravitatem
thelonei de tanto auri pondere, et dum venissemus in domum, noluit
militi depositum restituere, nisi daret sibi quam postulabat pecuniam,
et si voluit miles aurum suum rehabere, opportebat cum majori redimere
pretio, quam exposuisset in theloneo. Sic ergo illi duo Trutschelmanni,
Schambeck et Halliu, de domo exierunt, nos autem ascendimus in
coenaculum pulchrum et paratam mensam reperimus et dominam domus
fidelem Christianam cum omni familia; sicque ad mensam sedimus et
lautum prandium habuimus, vinumque de aureis et argenteis vasculis
bibimus et bene refecti sumus. Peracto prandio conventionem fecimus cum
domino domus de pretio sibi praestando pro prandiis et coenis, quamdiu
contingeret nos ibi moram trahere, et facta conventione duxit nos per
circuitum domus, quae grandis est et multorum habitaculorum et dedit
nobis distincta habitacula secundum distinctionem trium societatum
peregrinorum. Quae omnia ante adventum nostrum fuerant disposita per
militem illum, qui ante nos de Cairo recesserat, ut dictum est supra
fol. 91.
Acceptis habitaculis descendimus in curiam et supellectilem nostram
habitaculis intulimus. Porro in illo labore casu in mortis periculum
incidi, sed Deo protectore illaesus evasi. Steti enim juxta sarcinas et
res nostrae societatis cogitavi segregare, quia omnia in confuso simul
in uno cumulo jacebant; habebamus autem sportam magnam, in qua graviora
utensilia erant, fuitque ita gravis, quod non poteram eam levare de
terra; apposui ergo manus ad sportam eamque de cumulo per terram traxi
incurvatus retrocedens, et quia gravis erat, violentiam feci et cucurri
quantum poteram retrorsum vadens, nec a tergo videre poteram, quo irem.
Dum autem sic sportam post me traherem, ecce clamor ingens attollitur
et de superioribus domus, ubi stabant et respiciebant, clamabant: o
frater, fuge, fuge; inferiores etiam socii mei super me clamabant, ut
caverem et velociter fugerem. Ad quorum clamorem territus suspexi fixo
stans gradu, et ingeminabant[TR97] clamantes cum ira ad me, ut fugerem.
Conversus retrospexi et inveni me stare ad latus saevissimi et
crudelissimi leopardi alligati catena, ardentibus oculis et acutissimis
unguibus, quo viso repente ab eo declinavi. Mirabantur autem omnes
domestici de insolita bestiae indomatae mansuetudine et
congratulabantur mihi, quod me non apprehenderit, cum tamen posteriora
mea anterioribus ejus juncta fuerint. Nam si ungues suas acutissimas
dorso meo incussisset, me dilaniasset, et si tantum unguibus me modicum
vulnerasset, infectus veneno fuissem, quia habet ungues venenosas et
dentes et morsum pestiferum. De hac bestia et ejus ferocitate vide
supra fol. 93. Sic ergo gratus de protectione laborem incoeptum perfeci
cum (#127 a#) majori cautela. Vidi post hoc illam bestiam saepe
iracundissimam, ita quod timui, quod rumperet catenas. Unde quodam die
struthio unus, qui in curia habebatur, incautius cibum quaerendo ei
appropinquabat et levato pede contra eum evulsit a corpore ejus alam
cum multa carne, quia erat struthio magnus. Interea audientes
Christiani, qui in classe Venetiana venerant et in portu stabant
Alexandrino, attulerunt de navibus flascones vini ad nos et alia, et
cum eis zechas fecimus et de recessu galearum cum eis contulimus.
Duxerunt etiam nos ad altanam domus, quae adeo alta erat, quod urbem
supervidere poteramus et classem in mari stantem cernere, in cujus
profecto aspectu tantum laetati sumus, ac si aliquam patriae nostrae
civitatem vidissemus et sicut ille laetatur, qui habitat in loco alieno
sibi inconvenienti et videt equum, sive vehiculum, in quo reducendus
est ad optatum sui natalis soli locum. In illo die singulare mihi
gaudium occidit, nam dum in superioribus domus starem et in curiam
deorsum respicerem, ecce duos fratres ordinis praedicatorum
intraverunt, in quorum profecto aspectu commota sunt omnia viscera mea
prae gaudio, et statim descendi ad eos et magna caritate salutavimus
nos invicem; erant enim capellani honoris, conducti a mercatoribus, et
unus frater, Wilhelmus de Sicilia, providebat sicut plebanus homines
domus nostrae; alius frater, Johannes de Janua in fontico Januensium
provisor Christianorum erat. Erant autem duo experti viri, multa mihi
exhibentes solatia me Alexandriae degente. Duxerunt autem me in
capellam domus bene paratam et ornatam, dicentes, me ibi habere locum
celebrandi et orandi ad placitum, ostendentes mihi in loco occulto
clavem ecclesiae etc. Cum autem sero factum esset, cum domino consule
coenam ad lumen fecimus cum gaudio et deinde pro quiete ad habitacula
nostra ivimus et in lectulis, quos de Jerusalem nobiscum tuleramus,
quievimus, Et ita dies illa transiit.
Die XXV., qui est Crispini et Crispiniani, disposuimus nos et in
capella domus pulsata nola missas celebravimus et audivimus et gavisi
fuimus, nos locum ordinarium invenisse pro divino officio. Statim autem
post missas, antequam de capella descenderemus, audivimus fragores
bombardarum et clangores tubarum et strepitum tympanorum et clamores
populorum tripudiantium, quod signum erat adventus alicujus magni
domini in navi per mare, tali enim solemnitate recipere solent naves
magnatum. Cucurrit ergo familia domus extra ad mare ad spectaculum, nos
vero, qui captivi eramus, ascendimus in altanam et ad mare prospeximus
in navium portum et ecce grippae et fustes et barcae plenae ornatis
Sarracenis in portum appulerunt, ad quorum ingressum haec facta
fuerant. Siquidem praepotens quidam Sarracenus de Libya Africae
advenerat cui praefectus Alexandriae obviam naves cum armatis miserat,
(#b#) ad eum honorifice suscipiendum, tum quia peregrinus erat
sepulchri Machometi, ad quod tendentes ubique cum honore suscipiunt,
tum etiam, quia desideratam praedam in mari captam ducebat secum. Idem
Sarracenus cum suis in mari navigantes ceperunt navem cum XIII
Christianis rebusque eorum inter se divisis ipsos Christianos
Alexandriam vendendos adducebant et praedictis clamoribus omnem
civitatis populum ad spectaculum convocabant, cumque in terram de
navibus descendissent, colligaverunt cordis et funibus illos pauperes
Christianos et cunctum exercitum praeire fecerunt miseros captivos et
urbem ingressi cum gaudio Christianis lugubre spectaculum fuerunt et
causa timoris moeroris et tristitiae. Duxerunt autem eos in fonticum
Tartarorum et eos ibi venales habuerunt et vendiderunt. Post hoc ad
prandium accessimus et cum luctu comedimus compatientes fratrum
nostrorum infortuniis. Post prandium venit Schambeck et congregatis
nobis legit registrum suum et pro solutione thelonei et pro salvo
conductu et libertate ambulandi per urbem postulavit de quolibet
peregrino XIII ducatos. Quo numero audito obstupuimus dicentes sibi,
quod in libellis peregrinorum, qui ante nos fuerant, reperimus non plus
quam sex ducatos pro persona et quare nos gravare plus vellet.
Respondit: libellos, inquit, vestros non curo, registri mei ordinem
tenebo, ideo sine litigio cogitetis de solutione mea et cavete, ne
domum hanc egrediamini, nisi per me educti fueritis; si secus
feceritis, non bene stabitis. Et hoc dicto egressus est a nobis. Erat
autem vir paucorum verborum et non litigativus, sed strenuus, et
suspectum habuimus Tanguardinum de Cairo, quod ille eum scriptis
corruperit, ad excoriandum nos inducens. Et ita de facto fuit. Sed et
Halliu nos etiam promovit et perdidit; in se vero vir justus fuit ipse
Schambek, nullum gravans et fideliter protegens. Sic ergo et hoc die in
hospitio mansimus, sed nullum defectum nec vini nec alicujus rei
necessariae passi sumus. Vicesima sexta die, quae erat dominica XXII.
post Trinitatis, missas celebravimus et quietius devotioni hac die
stetimus et prandio sumto in umbrosis locis nos continuimus propter
intensissimum solis fervorem, nam cum illo in tempore sit apud nos
quasi hiems, ibi adhuc erant calidissimi dies, sicut numquam sunt apud
nos aestivo tempore. Advesperascente die iterum audivimus clangorem
tubarum et fragorem bombardarum ad receptionem aliarum navium.
Ascendimus ergo altanam et vidimus grandem galeam Christianam portum
intrare. Misimus ergo servum unum de domo ad mare, ut exploraret, unde
galea illa venisset et quas merces afferret. Revenit ergo servus
dicens, navem istam de Campaniae partibus, quae est contermina Apuliae
et Italiae, venisse et nullas alias merces habere, nisi avellanas, quas
nos vocamus nuces avellanas, quarum galea tota repleta. Si quidem
Campania illa nuces istas in magna copia producit, unde etiam
appellantur abellanae, ab Ellana, oppido Campaniae, nec crescunt in
orientalibus partibus, (#128 a#) propter siccitatem et calorem terrae,
sed solum crescunt in locis humidis, frigidis et macris et ideo
ducuntur de Campania in Syriam et Aegyptum, tamquam peregrinae et carae
merces. Interrogavimus autem die sequente unum Theutonicum, qui eadem
galea venerat et galeota erat, quanti pretii aestimarentur avellanae
istae simul. Respondit, quod inexpertus vix credit, quod galeae
patronus speraret, se multa millia ducatorum recepturum pro eis.
Scribere non audeo numerum millium ducatorum, quem servus ille nobis
determinate expressit. Carae enim valde sunt in Oriente nuces illae et
homines orientales libentissime eas comedunt tamquam rem pretiosam et
eis sanam, cum tamen apud nos non pretiosae nec sanae sunt, sed
puerulis ad ludendum exponuntur et inter silvestria computantur, sicut
et glandes. Verum tamen alias conditiones merces illae acquirunt ductae
in Orientem, quam habent apud nos. Nam nobiscum ultra annum reservatae
tabescunt vel marcescunt aut oleascunt et insipidae fiunt. In Orientem
autem ductae semper manent etiam per centum annos sine defectu et ideo
sanae et pretiosae efficiuntur. Unde[TR98] Amalfitani mercatores, de
Amalfia, Apuliae civitate, primi creduntur fuisse, qui avellanas in
Aegyptum et Syriam, peregrinas utique merces, quas Oriens prius non
noverat, lucri faciendi causa per mare detulerunt longe ante tempora
Latinorum, dum adhuc regnum hierosolymitanum in manibus erat paganorum.
Propter has ergo merces meruerunt Amalfitani gratiam et favorem
dominorum terrae; unde, quia tunc Latini in Jerusalem nullum habebant
locum, in quo hospitarentur peregrini, obtinuerunt praefati mercatores
a rege Aegypti potestatem construendi habitaculum in quocumque loco
voluissent in civitate sancta. Sic ergo ante januam ecclesiae dominicae
resurrectionis aedificaverunt monasterium in honorem beatae Mariae
Virginis et abbatem et monachos latinos imposuerunt et quia Latini id
fecerunt, nominaverunt locum Sancta Maria de Latina. Ecce hanc gratiam
obtinuerunt cum avellanis Christiani. De quo supra. P. 1. fol. 268. A.
Die XXVII., quae est vigilia Simonis et Judae apostolorum, mane ad
dicendum officium meum surrexi et descendi in curiam et sub testudine,
quae est in introitu portae domus, sedi orans. Adhuc autem erat porta
domus clausa, quam aperiunt et claudunt Sarraceni ab extra ad placitum,
sicut omnes alias domus Christianorum, ad quas ipsi et non
inhabitatores Christiani claves habent. Pari modo fit ipsis, dum sunt
Venetiis negotiantes, nam domum, in qua sunt Christiani, a foris
noctibus claudunt, ne quis vel intrare vel exire possit, ut nocturni
insultus praecaveantur. Me autem ibi sedente venit portuarius
Sarracenus et remoto repagulo et seris aperuit ambas valvas et abiit.
Surrexi ergo et sub ostio steti, respiciens deambulantes et apud me
mirabar, de tam diversis hominibus percurrentibus, vidi enim
Christianos multos, orientales et occidentales, Judaeos, Samaritanos,
Sarracenos, Mamaluccos promiscui sexus, inter quos pertransire volebat
quidam juvenis barbitonsor, quem prius Venetiis noveram; hunc ut vidi,
vocavi Italice, ô barbarero veza; et audiens venit. Cui dixi, utinam,
bone socie, essem in habitaculo tuo, ut caput mihi lavares et barbam et
coronam meam raderes, captivus, heu, sum detentus cum aliis a
Trutschelmanno propter debita solvenda. Ad quod juvenis respondit:
adhuc mane est et nondum surgunt Sarraceni, venite mecum et antequam
Trutschelmannus procedat de domo sua, vos eritis rasus et lotus (#b#)
et capite reformato in locum vestrum ibitis. Cumque adhuc trepidarem,
dixit: quid formidatis? numquam juramentum praestitistis, venite ergo
mecum. Ad hanc persuasionem surrexi et secum ivi per forum usque ad
majorem fonticum Venetorum et ibi lotus et rasus fui ad placitum, sed
dum in domum reverterer, obvium habui Schambeck Trutschelmannum, ad
cujus adspectum territus de vico reclinare volui ab eo. Hoc dum
consideraret me revocavit Sarracenica lingua clamans: thali, ihali,
Christiane, hoc est, veni, veni Christiane. Tremens ergo ad eum veni,
spem tamen (concepi), ut vir prudens nulla passione permotus leviter
Italice dixit, ut in domum reverterer et peregrinis dicerem, quod post
prandium venire vellet et pecuniam sibi debitam exigere, quam utique
aut dare opportet, aut in publicas custodias poni et cum tormento
exigi. Ad hoc viro respondi: ecce, domine, ea quae mandasti, dicam
quidem dominis meis peregrinis, sed in Domino meo crucifixo juro vobis,
quod ego pauper frater et sacerdos non habeo pecuniam propriam et
illam, quam habui, dudum consumsi et de misericordia dominorum
peregrinorum utcunque sustentor et in natale solum, quod longe ab hinc
distat, ultra mare et montana, sub eorum expensis reducor. Ad hoc
benignius intuitus me dixit Italice: Startu praeto non paga ingenti, id
est:[TR99] Es tu presbyter, non solves quidquam; quasi diceret: De te
non est quaestio, cum sis sacerdos, quia sacerdotes, sive sint divites
sive pauperes, non solvunt thelonea, nihil exigam a te, sed domini
saeculares solvent. Gratias ergo egi viro et laetus domum reversus
reperi adhuc peregrinos dormientes, nullum enim cogitatum alium
habueram, nisi quod ego sicut alii ad solvendam pecuniam arctarer et
jam quibusdam dominis peregrinis locutus fueram de concedenda mihi
pecunia, nec constabat mihi, quod sacerdotes Christianorum libertatibus
gauderent apud gentiles. Cum ergo surrexissent domini peregrini, dixi
eis, quod dominus Schambeck fuisset mecum et haec dixisset mihi et
quomodo libertatem me habere dixisset ex sacerdotio. Hoc audientes
domini congratulabantur mihi et sibi ipsis condolebant pro elargitione
tantae pecuniae, unde aliquorum consilium fuit, quod res ad Amiraldum,
praefectum civitatis, deferretur, sed dominus consul, patronus et
hospes noster, dixit, quod nihil proficere possent contra Schambeck,
qui ab omnibus vir verax habebatur et amabatur et si eum offenderemus,
non bene in Alexandria staremus. Sic ergo inclinaverunt se domini ad
solvendum. Igitur facto prandio venit Trutschelmannus[TR100] et exegit
pecuniam ab omnibus aequalem, a paupere sicut a divite, ab ignobili
sicut a nobili, demtis sacerdotibus. Quicumque enim signa sacerdotii
sui ostendebat in rasura et veste, illum libere dimisit; ab antiquo
enim innatum est Aegyptiis libertati dare sacerdotes, nam Genes. 47.
legitur, quod cum tempore famis cunctorum Aegyptiorum terram Pharao
emeret pro dandis victualibus, atque sub eodem fame cunctos servituti
subjiceret, sacerdotibus ita necessaria ministravit, ut nec
possessionibus, nec libertate privarentur et nudarentur. Domino ex tunc
pronunciante sacerdotes in omni gente liberos esse oportere inquit
Gratianus XXIII. a.[TR101] VIII. §. quamvis etc.
Et ut altius de hoc aliquid referam, sciendum, quod apud Aegyptios, ut
libri gentilium docent, primo fuerunt instituti sacerdotes ad deorum
cultum, hoc modo, ut habet Diodorus Lib. 1. cap. 2. antiquarum rerum:
Osiris, homo valens ingenio, filius Jovis et Junonis, et Isis foemina
industriosissima, cum antiquissimis temporibus, amplius quam decem
millibus annorum, ante Alexandrum M., ut habent fabulae, regnarent in
Aegypto, erexerunt templa et statuas aureas parentibus, Jovi et
Junoni,[TR102] et populum haec honorare docuerunt et multam humanitatem
in gentem illam, quae antea bestialiter vivebat, induxerunt. Triticum
et hordeum, vinum et cerevisiam primi invenerunt et litteras scribere
et legere tradiderunt. Propter quae populus eis divinos contulit
honores et Osirin solem et Isidem lunam esse dicebant. Post haec Osiris
fuit a fratre suo Typhone interemtus et in XXVI partes corpus divisum.
Isis ergo regnum accepit et divisa membra Osiridis recollegit eaque in
pristinum corporis ordinem posuit et in pretiosissimo aureo sepulchro
collocavit, convocavitque dignos homines et sacerdotium instituit pro
servitio Osiridis. Ut autem eos promtiores ad cultum illum faceret,
tertiam eis agrorum partem ad sacra deorum concessit. Sed et Isidi
mortuae, sicut vivae, divinos exhibuerunt honores, quorum sacerdotes
singularem ducebant religiosam vitam, de quibus Cheremon Stoicus, ut
habetur in Reg. beati Hieronymi CVIII., narrat, quod omnibus mundi
negotiis curisque postpositis semper in templo fuerint et rerum naturas
causasque rationesque siderum contemplati sunt, numquam se mulieribus
miscuerunt, numquam cognatos et propinquos, nec liberos quidem viderunt
et ex eo tempore, quo coepissent divino cultui deservire, carnibus
vinoque semper abstinuerunt propter tenuitatem spiritus et maxime
propter appetitus libidinis, quae ex his cibis et hoc potu nascuntur,
pane vero non vescebantur, ne onerarent stomachum et si quando
comedebant tonsum (tusum), pariter isopum sumebant in cibo, ut escam
graviorem illius calore decoquerent. Oleum tantum in oleribus noverant,
verum et ipsum parum, propter nauseam et asperitatem gustus leviandam,
et ova et lac, ut carnes vitabant. Cubile eis de foliis palmarum,
mollem horrebant stratum, nec dormiebant nisi in strato resperso agno
casto, propter continentiam, ut infra fol. 199. habetur. Propter haec
erant sacerdotes populo pretiosi, eosque nutriebant (#129 a#) de
communi fisco et in nullo saeculari negotio gravabant, quia saeculo in
illo utebantur, utpote omnibus incogniti, semper sapientiae studiis
intenti, semper divinis suis occupati. Non credo, umquam fuisse aut
esse gentem sub coelo, quae pro dolor! ita viliter suos tractet
sacerdotes, sicut gens Christiana, et multo vilius tractarent, si
possent vel auderent. Status enim sacerdotalis grandis et potens est,
nec possunt saeculares tantum, quantum vellent, eos gravare, nihilo
minus tamen gravant, thelonea, pedagia, dacias, sturas exigendo, non
obstantibus gravissimis excommunicationibus et censuris in tales latis.
Extra. de Coen. C. et in L. VI. et in multis locis in canonibus et
legibus. Sed si veritatem fateri fas esset, dicere oporteret, quod
mirum foret, quod Christiani saeculares sacerdotibus suis non vitam
auferunt propter vitam scelestam, quam ducunt, et corruptissimos mores.
Non sic erat apud antiquos Aegyptios, qui se pro suis sacerdotibus
periculis exponere magnis curabant. Legitur enim in c. l. Diodori, quod
Bocharus insignis Aegypti rex, cum saepe in somnis Deorum responsa
accepisset, se privandum regno, nisi omnes interficeret Aegypti
sacerdotes et infelicem his viventibus semper fiendum, nisi cum suis
per cadavera interfectorum transiret, accessitis ergo omnibus
sacerdotibus deorum oraculum patefecit dicens: nolle se in Aegypto
manentem alicui perniciem struere, sed malle purum omnique solutum
scelere ab Aegypto abscedere se fatisque vitam reddere, quam impia
caede inquinatum regno potiri. Ita Aegyptiis regno tradito in
Aethiopiam migravit.
Cum ergo Schambeck pecuniam imbursasset, ascendit equum suum et jussit,
ut eum sequeremur; eduxit autem nos foras ad portam maris, quae ducit
ad Christianorum portum, in quo eorum naves stant, et ostendit nos
portariis, thelonariis, exactoribus et scrutatoribus pronuntians, nos
tributum solvisse et conductum domini Soldani habere et ideo sine
impedimento deberent nos dimittere exire ad naves et intrare pro
exigentia negotiorum nostrorum. Viri autem senes ibi sedentes
diligenter nos inspiciebant, ut notitiam nostri caperent dicentes, quod
nec in exitu nec in introitu vellent nos impedire, sed nollent nos
emittere vel immittere imperscrutatos, ne quid deportaremus vel
importaremus thelonaticum, cunctos enim alienos, sive Christianos sive
Sarracenos, tam in exeundo quam intrando visitant et perquirunt, nec
pecuniam deportare sinunt, sed eam reservant usque ad introitum illius,
cujus est; verum tamen satis superficialiter quaerunt, multa enim ego
ipse deportavi sub cappa, quae non repererunt etiam me visitato, saepe
etiam pertransire sinunt sine inquisitione. Cum ergo nos visitassent,
exivimus cum Schambeck ad mare et visis navibus reduxit nos ad portam
et iterum nos perscrutabantur et hoc facto reversi sumus in curiam
nostram. Sicque dedit Schambeck nobis licentiam eundi per civitatem in
vicis publicis et intrandi in fonticos et foros (fora) et in vicos
cocorum, sed prohibuit ne per aliquam portam exiremus demta porta maris
et ne per vicos strictos iremus et in locis ruinosis non staremus, nec
quovis modo montem custodiae civitatis ascendere praesumeremus. Et
datis istis regulis abscessit et dies illa transiit.
XXVIII. die, quae est apostolorum Simonis et Judae, audita missa
advocavimus Schambeck, rogantes, ut per loca martyrii St. Catharinae
nos duceret et ad ecclesias Christianorum. Exivimus ergo cum Schambeck
de domo per longum vicum, in quo multi sedebant mechanici operantes, et
in quandam plateam venimus, in qua stabat una singularis domuncula
clausa et erat carcer beatae Catharinae Virginis, in qua reclusa
tenebatur XII diebus sine cibo et potu humano, sed in eo angelico
utebatur alimento et claritate coelesti tenebrosus ille locus
replebatur, ut habetur in legenda Sanctae Catharinae. Hunc carcerem
aperuerunt nobis Sarraceni, datis eis aliquibus madinis et ingressi
adoravimus et indulgentias (†) accepimus. Deinde exeuntes in plateam
revenimus et locum illum diligentius consideravimus, quia in illa
platea virgo sacra (#b#) creditur fuisse flagellis caesa. In illa etiam
fuerunt illae duae rotae horribiles erectae, quibus virgo gloriosa
discerperetur, sed ab angelis fuerunt destructae. Haec autem ligneae
rotae duabus marmoreis columnis sustentabantur et in eis volvebantur et
illae columnae usque hodie ibi manent in eminenti super murum locatae
XII passibus ab invicem distantes. Viso loco illo extra urbem venimus
ad locum decollationis virginis, ibi in terram procidimus et locum
passionis deosculavimus recordati ibi, quomodo lac pro sanguine de
collo abscisso capite fluxit et pro sui memoriam agentibus oravit et
quo modo ab hoc rapta subito per angelos in montem Sinai deportata
fuit. Creduntur etiam in loco illo quinquaginta rhetores, quos S.
Catharina convertit, flammis injecti, sed incombusti emigraverunt hinc
ad coelum; et uxor Imperatoris Maxentii conversa ibi fuit torta et
decollata; et Porphyrius cum ducentis militibus et multi alii sancti
creduntur in loco illo per tyrannos martyrizati. In loco illo stant
duae columnae marmoreae, quarum una corruit, et est locus venerabilis
tam Christianis quam paganis. Non longe a loco stat una grandis et alta
columna, in loco, ubi Ptolemaeus Pompejum Romanum contra Caesarem
reluctantem decollavit et nominant eam hodie columnam pompejanam.
His visis reingressi urbem sumus et per multas ruinas miserabiles et
loca desolata in civitate devenimus in locum ruinis jam distortum, in
quo quondam Imperatorum palatium fuisse dicunt et Alexandrum M. urbis
fundatorem ibi habitasse referunt. In hoc loco stat hodie una
spectabilis et multum mirabilis columna, unius quidem lapidis, sed
mirae altitudinis et magnitudinis, de marmore rubro excisa; summitas
ejus est acuta ita, ut a procul cernentibus credatur esse turris non
parum alta murata, quadrangularis est et in parietibus sunt sculptae
figurae animalium volatilium et gradientium et figurae instrumentorum
artificum mechanicorum a summo usque deorsum, nec potest aliquis nunc
scire, quid significent istae figurae. Quidam tamen indubitate tenent,
quod olim veteres scribebant suas scripturas talibus characteribus et
quod sit quaedam scriptura. Nam, ut refert Eusebius de Evang. Praepar.,
olim litterae Aethiopum fuerunt figurae animalium, membrorum et
instrumentorum mechanicorum et illae figurae significabant non
litteram, sed mentem et intentionem, ut accipiter velocitatem,
cocodrillus malum, oculus custodiam. Sic enim hodie reperimus rusticos
nec legendi nec scribendi scientiam habentes, suam tamen intentionem in
pictos characteres redigere sciunt et tamquam in scriptura legunt et
scribunt. Vidi unum in nostro ordine, conversum, qui nec legere nec
scribere novit, omnes tamen sermones auditos imaginibus depinxit et ita
legit ac si litteris signasset. Haec columna major est multo, quam
illa, quae Romae retro Sancti Petri ecclesiam stat, de qua nonnulli
dicunt, quod etiam olim hic steterit et hinc Romam delata sit. Haec
columna est adeo alia, quod videtur in mari existentibus et putatur a
nescientibus esse turris murata.
Vidimus hic et in aliis locis, Cairi praecipue, ingentes columnas unius
lapidis, quas antiqui aut Colossos aut Obeliscos nominant, ut Plinius
de Natur. Histor. Lib. 36. C. 9 et Diodorus de variis priscorum
historiis. Illa autem nomina significant columnas et simulacra soli
consecrata, de quibus mira recitant. Hoc tamen refertur, dum obeliscus
ille esset erigendus, vererenturque artifices, ne machinae ponderi non
sufficerent, quo majus periculum curae artificum denunciaret rex,
filium suum alligavit cacumini, ut salus ejus apud molantes prodesset
lapidi, major enim difficultas erat in erigendo, devehendo, statuendo,
quam in excidendo. A Satyro enim architecto aliqui devectum tradunt
rate a Phoenice, fossa perducta ad Nilum usque. Sed inimaginabile, in
qualis modi ratibus aut navibus tam ingentes moles transduci poterant
etiam per mare Romam. Moderni artifices hos stupendos obeliscos
videntes, quasi eorum motio, erectio, translatio, imaginationem
transcendit, dicunt, eos opere fusorio fore factos, artemque ipsam
modernos latere. Sed certo per tale opus eos factos in antiquissimis
non invenio, nec Plinius nec Diodorus aliud credunt nisi ab excelsis
montibus excisos aut a protensis rupibus, sicut excidit Semiramis
petram. Supra fol. 50 A.
Circa illa imperialia loca creditur habita disputatio inter S.
Catharinam et rhetores; et locus, in quo sancti martyres examinabantur.
Non longe ab illo loco venimus ad unam vetustam ecclesiam, quae dicitur
ad S. Catharinam, in quo loco dicunt stetisse domum Costi regis et ibi
inhabitasse virginem Catharinam post mortem patris et fidem in ea
suscepisse. Deinde ulterius progressi sumus ad ecclesiam Sancti Sabbae
Abbatis, cui annexum est monasterium monachorum Cologerorum de graeco
ritu, et illi dicunt, S. Catharinam ibi fuisse in fide instructam et
baptizatam. Aestimo etiam, in illo loco fuisse antiquitus templum (#130
a#) mirabile Serapis, de quo habetur in ecclesiastica historia L. II.
C. 24., toti mundo spectabile, quod postea Theophilus Alexandrinus
episcopus purgavit a sordibus, eamque basilicam in honorem Sancti
Johannis baptistae consecravit, in quod posuit ejusdem praecursoris
caput sibi a Jerusalem missum, ut dicit Beda venerabilis.
Ab hoc loco consequenter ad ecclesiam S. Marci Evangelistae venimus,
juxta quam habitant Jacobini christiani. In hoc loco S. Marcus
habitationem habuit et Alexandriam ad Christi fidem convertit et missas
ibi celebrare consuevit et ordinatus episcopus Alexandrinus fuit
primus. In Italia autem existens evangelium conscripsit. Hic autem
regens et officio episcopi fungens verae religionis et perfectionis
normam tradidit, de qua multa habentur in Eccles. histor. L. II. C. 16.
Unde[TR103] Cassianus in Coll. Patrum L. II. in primordiis, inquit,
fidei probatissimi monachi a beato Marco, qui primus Alexandriae
pontifex fuit, normam susceperunt vivendi, non tantum illa magnifica,
ut in Actibus Apostolorum retinebant, verum tamen multa etiam
subtiliora atque sublimiora cumulaverunt. Ab eo autem susceptis regulis
diffusi sunt per Aegypti et Thebaidae loca, et eremus repletus fuit
monachis. In hoc loco singulariter oravimus tamquam circa fontem
religionis et spiritualis vitae. Quondam erat ecclesia illa
patriarchalis et corpus beati Marci Evangelistae in ea reconditum; sed
omnia defecerunt, et corpus S. Marci ad Venetias fuit translatum et
fides catholica est ibi exstincta. Deinde ad aliam ecclesiam
transivimus, quam ecclesiam Jacobini habent, quae dicitur ecclesia
Sancti Michaelis, et ibi patrocinia Sancti Archangeli invocavimus. In
eadem ecclesia est sepultura Latinorum, quando aliquando contingit mori
in Alexandria, sicut patebit. Ab hoc loco venimus ad locum passionis
Sancti Johannis Eleemosynarii, qui etiam Alexandrinus fuit episcopus,
et mira sua in vita gessit.
Deinde ad fonticum primum Venetorum venimus, et ingressi capellam
gratiosam et ornatam visitavimus ad invocandum Deum. Inde egressi in
secundum Venetorum fonticum venimus ad capellam pulchram et ibi
similiter adoravimus. Ad fonticum etiam Januensium venimus et valde
pretiosam et magnam capellam ibi invenimus, in qua Deum laudavimus.
Post illa in domum et fonticum Cathaloniorum, ubi nostrum erat
hospitium, ingressi etiam capellam visitavimus, et finem processioni
illi fecimus et ad prandium sumendum accessimus. Finito prandio
transivimus ad littus maris extra urbem, et sub porta visitati fuimus,
an aliquid exportaremus, nobis autem in littore stantibus applicuit una
navis cum armatis Mamaluccis, quos miserat praefectus urbis ad
invadendam quandam navem, quam speculatores a longe viderant in mari,
sed dum navi venienti appropinquassent miserunt Christiani illi contra
eos bombardas et in portum fugaverunt, unde quidam Christianus ad nos
accessit, interrogans, an sciremus, quare illi armati Sarraceni ita
tristes de mari in terram descenderint. Cui cum diceremus, non, dixit
nobis casum praedictum. Post modicum spatium intravit portum illa
navis, de qua Sarraceni fugati fuerunt. Post hanc navem venerunt aliae
duae naves, una Venetorum, alia Januensium, sed navis Venetiana
spoliaverat et ceperat Januensem nomine guerrarum inter Venetos et
ducem Ferrariensem, cui Januenses favebant contra Venetos, nam in mari
nemo securus est ab alio; quaecumque navis aliam potest spoliare,
invadit eam. Unde[TR104] Sarraceni Alexandrini evagantes semper habent
naves ad insidias Christianorum, nec sunt ab eis securi, nisi dum in
portum civitatis venerunt, omni die audiuntur nova juxta mare de
proeliis maritimis et de spoliationibus navium.
(#b#) Vicesima nona Octobris in nocte incepit graviter[TR105]
dyssenteria vexari dominus Joannes comes de Solms, qua et dissolutus
fuit, ut patebit. Missa autem audita et prandio sumto deliberavimus
circuire omnes fonticos mercatorum, institorum vel negotiatorum mundi
domos et videre ibi negotiationes. Est autem fonticus domus, de qua
merces profluunt in alias regiones, sicut aqua ex fonte. De his
fonticis multi sunt in Alexandria, sicut aliquando in aliqua terrae
petia multi simul fontes erumpunt; quilibet autem fonticus habet
patronum de illa regione, ad quam diriguntur merces ex eo, et ille
patronus dicitur consul, et illi consules fonticorum sunt potentes, ad
eosque spectat consulere, et taxas rerum mitigare et suo fontico
providere, et pacem tueri et simul cum aliis consulibus consiliis
rempublicam promovere in negotiationibus. Convertimus ergo nos primo ad
considerandum merces et dispositionem fontici nostri Cataloniorum, sed
illo tempore nec merces nec mercatores ibi erant, nisi pauci. Est tamen
fonticus curia grandis, cum multis habitaculis per circuitum, sicut
monasterium. Ratio autem, quare jam nemo aderat, fuit, quia Cathaloni
sunt maris piratae, et mare infestum habent, et aliquos spoliaverant,
et turbaverant potentes, quos timebant, ideo non audebant, se mari illo
(tempore) committere, et domus fuit vacua. Deinde de fontico
Cathaloniorum exeuntes in fonticum Januensium transivimus, qui est
domus ampla et pulcherrima cum curia magna, in cujus parte stat hortus
diversis raris plantulis consitus. In illo fontico vidimus multos
mercatores, et (cum) ingentibus cumulis specierum, et multa animalia
nobis incognita ibi currebant. Egressi illum primum fonticum Venetorum
ingressi sumus, quem ita repletum et refertum saccis et sportis
specierum reperimus, quod vix erat locus transeundi, quamvis curia
magna sit et habitacula multa. Ibi ibant octo struthiones et duo
gazelli, quasi hinnuli cervorum, quorum multos per desertum vidimus.
Sedebant in domo illa viri notabiles Veneti cum potentibus Sarracenis
tractantes suum forum. Abinde egressi secundum fonticum majorem primo
Venetorum ingressi sumus, in qua erat stupenda multitudo mercium
diversarum, quas ipsi de partibus nostris attulerant, et quas reducere
volebant. Ibi praeter species vidimus multa monstruosa, juvenes
leunculos, leopardos, simias diversarum specierum, struthiones, et
psittacos albos valde pretiosos, rubeos ex toto, et aliquos rubeos cum
nigris maculis, et multos communes virides. De psittacis superius
dictum fol. 73. Inter alia tamen vidimus quandam bestiam, nobis
domesticam, sed Sarracenis monstruosam; deambulabat enim in curia unus
porcus grossus, de quo nos multum mirabamur, quia lethalem inimicitiam
habent Sarraceni ad porcos et abominantur eos, sicut Judaei, nec quovis
modo sustinent secum porcos, unde per totum iter nullum (#131 a#)
vidimus, nisi istum. Dictum autem fuit nobis, quod Veneti multis
pecuniis emerunt salvum conductum a Soldano pro porco illo, alias
Sarraceni non sinerent eum vivere, imo domum propter porcum everterent.
Et transit porcus ille ibi pro quadam magnificentia dominorum
Venetorum; nisi enim magnifici essent et formidandi ipsis Sarracenis,
hoc non facere possent. Vitant Sarraceni domum illam plus propter
porcum, quam si esset ibi canis rabidissimus. Hoc autem memorabile est
de tam cruda bestia, quod statim, nescio quo instinctu aut sensu,
percipit praesentiam Sarraceni in curia, et statim, etiam jacens in
luto volutata, accurrit magno grunnitu et inimicum suum quaerit, et
nisi fugiat aut ab aliquo Christiano defendatur, vindictam sumit de eo,
ut vel vestes ejus trahat vel crura dentibus laedat; nec canis tam cito
adesse alienum percipit hominem, sicut sus ille Sarracenum, qui tamen
de nullo Christiano curat, quantumcumque alieno. Ego multis vicibus
ingressus fui, nec me sensit adesse vel non curavit, sed ad ingressum
Sarraceni insanit; ideo tamquam canis curiam custodit, et forte propter
hanc rationem eum nutriunt, vel forte ad imitationem antiquorum
mercatorum Romanorum, qui per annum porcum nutriebant, et inpinguatum
in ludis Maji Deae dictae Majae, quae fuit filia Atlantis, soror
Mercurii, uxor Jovis, de qua et mensis Majus denominatus est,
sacrificabant, ut dicit Cornelius orator. Ego tamen credo, quod ad
magnificentiae et potentiae signum porcum nutriant, ac si in
Sarracenorum contumeliam hoc facerent; sunt enim Veneti ultra omnes
Christianos apud Sarracenos magni, nec eos timent, sed castigant. Vidi
quadam vice in curia illa, quod quidam Sarracenus stabat juxta cumulos
specierum, servi autem et custodes rogabant eum, ut discederet a
cumulis timentes furtum; et noluit, et ita diu litigabant cum eo.
Tandem superintravit dominus centilhomo Venetianus, et videns
proterviam illius Sarraceni, percussit eum pugno ad caput ictu adeo
grandi, quod in terram corruit, et jacentem pedibus trusit et
conculcavit, et turpiter de fontico ejecit, non curans videntes
Sarracenos. Si alius fecisset Christianus, etiam princeps aut rex, in
captivitatem ductus fuisset. Multos potentes Venetos ibi vidimus cum
Sarracenis negotiantes. Viso illo fontico egressi in fonticum
Constantinopolitanum Turcorum venimus, ibi diversas merces vidimus et
Turcos magnos, maturos et seriosos. Inde progressi in fonticum
Tartarorum ingressi sumus, in quo profecto invenimus merces
pretiosissimas, quae tamen vili pretio vendebantur. Merces illae erant
rationabiles Dei creaturae, ad imaginem Dei factae, homines utriusque
sexus ultra LX, qui vilissimo pretio venales habebantur. Hos
circumstabant multi emtores gentiles et tractabant de venditione
hominum, quos Christus emit sua pretiosa morte. Aliquamdiu stetimus in
hoc funesto foro et lamentabiles, imo horribiles hominum
contrectationes vidimus. Nam dum homo vult emere hominem, masculum aut
foemellam, intrat domum et considerat venales, quis sibi placeat, et in
illa consideratione sunt oculatissimi et expertissimi, non enim est
medicus aut physicus, qui valeat eis comparari in cognoscendis
complexionibus et conditionibus hominum; immediate enim, ut in faciem
alicujus inspexerint, cujus sit valoris, artis vel (#b#) fortunae
cognoscunt, et si puer est, scit, ut eum inspicit, ad quod habilis sit.
Sic etiam in cognoscendis equorum naturis et conditionibus tantam
habent industriam, ut videantur omnem physicae artis peritiam ad plenum
consecuti, ad unum enim unicum respectum omnes ejus defectus et
profectus, et cujus sit utilitatis, aetatis et valoris immediate
discernunt. Aliis enim artibus speculativis physicalibus omnino carent,
nec est apud eos quaestio de anima aut ejus potentiis, passionibus et
habitibus, nec quaerunt de ejus infusione aut unione ejus cum corpore.
Sed tamen in praedicto sunt super omnes naturales et physicos periti,
tam in inspectione bestiarum quam hominum. Dum ergo aliquis hominem
emere volens considerat sibi placentem, extendit manum in cumulum, et
placentem foemellam vel masculum educit et variis modis probat emendum,
loquitur ei et audit responsum, si rationabile. Respicit ei in oculos,
an bonos et rectos habet, an bene audiat, tentat, et demum etiam
vestimentis denudat notans omnia membra, quam verecundus, quam timidus,
quam laetus, quam tristis considerat, quam sanus et integer. Ibi, quod
pudor dictu, masculorum et foeminarum pudenda coram omnibus
contrectantur et manifesto ostenduntur, nudi etiam compelluntur caesi
flagellis coram omnibus incedere, currere, ambulare et saltare, ut
manifeste appareat, utrum infirmus vel sanus, masculus vel foemella,
virgo aut corrupta. Et si quos viderint erubescere, circa illos magis
instant impellendo, virgis caedendo, colaphisando, ut sic coacte
faciat, quod sponte erubuit coram omnibus facere. Probato autem homine
conveniunt emtor et venditor, et hominem, quem. venditor praebuit pro
XV ducatis, emtor solum offert pro eo quinque, allegans defectum
hominis, sive sit pure corporalis, sive animalis, et diu disputant de
defectibus venalis, sicut nobiscum fit cum equis. Et dum ille emere
hominem et secum educere vult, exoritur mox clamor magnus et fletus in
cumulo venalium, quia forte puer venditus habet ibi matrem etiam
venalem aut fratres. Ibi enim venditur filius inspiciente et dolente
matre, ibi venditur mater in confusionem et despectum filii, ibi marito
erubescente uxor ut scortum deluditur et alii viro traditur, ibi
parvulus a sinu matris rapitur et commotis totis visceribus mater ab eo
separatur. Et hoc est verum in prima venditione, dum in aliqua civitate
vel villa Christianorum praedati fuerint Christianis, vel dum partes
Christianorum depopulatae fuerint; nam illi, qui ducuntur Alexandriam
ad nundinas, ut vendantur, prius saepe ut in plurimum venditi fuerunt,
ideo tales gaudent quandoque de sui venditione et ad introitum
alienorum emere volentium rident et affabiles et modigeratos se
exhibent, ut melius placeant emtoribus, praecipue si prius dura sunt
perpessi. Est enim inaudita aviditas possidendi proprios homines
emtitios in omnibus Sarracenis et Turcis et caeteris infidelibus, et
una omnium universalis est opinio, quod quicumque potuerit possidere
unum servum aut ancillam, egestatem amplius non videbit. Nec eos fallit
ista opinio, nam pro certo credo, quod propter hoc maledictio Dei cum
homine emto intrat in domum ejus, ut frustratus totaliter spe
felicitatis aeternae gaudeat felicitate terrena, nam ex tunc tanta
insatiabilitas cor ejus occupat, ut, cum unum possederit servum vel
ancillam, statim ad habendum secundum tanto cordis desiderio adspiret,
et sic deinceps de secundo ad tertium, de tertio ad quartum, et sic
crescente culpa in infinitum se extendit concupiscentia, ita, quod
multi inveniantur, qui villas de servis et ancillis constituunt, et
servum cum ancilla (#132 a#) conjugio jungentes domos efficiunt,
quatenus ex eis nascentibus filiis et filiabus suo insatiabili
desiderio aliqualiter satisfiat. Vix enim est domus in tota Aegypto,
Syria et Turcia, in qua non sit homo emtitius, unde fit, ut
quantumcumque in numero et in copia multiplicentur, numquam tamen valor
et pretium decrescit, imo potius augetur, et exinde ipsorum mercatorum
sollertia excitatur, dum conspiciunt, suorum mercimoniorum[TR106]
pretium et valorem ex copia non minui sed potius augeri. Unde Turci
Christianis vicini saepe terras eorum ingrediuntur, non in odium crucis
et fidei, non propter aurum et argentum capiendum, sed ut homines
capiant et in suam servitutem redigant. Unde cum improvise in villas
irruunt, non solum adultos, sed et parvulos in lacte matris, a
parentibus fugientibus derelictos, inventos portant in saccis, et cum
magna diligentia nutriunt. Sed sicut dominorum magna est aviditas
servos possidendi, ita et servorum magnum est desiderium manus eorum
evadendi, nam nihil aliud inter se tractant, non aliud cogitant et
loquuntur, nisi quo modo et quo fugiant et evadere possint. Sed cum
ipsi domini eorum hoc perpendunt et considerant, statim incipiunt eis
negare copiam alimentorum, ne ex superfluitate sibi ad fugam viaticum
praeparare possint. Fugiunt autem multi, sed nihil proficiunt, nec
evadunt, et dum post fugam inventi fuerint et redacti, duplicatur eis
miseria, et si secundo fugerint et reducti fuerint, jam non est locus
veniae, sed sine aliqua misericordia verberantur, cruciantur et
affliguntur. Si autem fugiendo perseveraverint, venduntur vel etiam
variis necessitatibus a fuga coërcentur, nam alii eis cibo et potu
negato et vestimentis permittunt mori, alii massam ferri in pedibus
apponunt, alii colla catenis stringunt, alii combustis nervis eos
claudos reddunt, alii abscissis auribus et naso inutiles et deformes
reddunt et notabiles, alii etiam crudeliter galiis reductos necant.
Multi autem in fuga ad loca inhabitata veniunt, et montibus et
solitudinibus errantes fame et situ pereunt, vel quod extremum malum
est, sibi ipsis duro servitio pressi vel miseria et defectu in fuga
affecti, manus injicientes vel laqueo sibi vitam extorquent vel se
ipsos de alto praecipitando perdunt vel aquis immergunt. Haec
quottidiana sunt in locis, ubi homo hominem sicut bestiam possidet, nam
hoc quidem fieri vidi occulis meis in nostro hospitio Alexandriae.
Hospes vel consul emerat unam Aethiopissam cum aliis emtitiis, quos
habebat. Illa Aethiopissa quadam die pro aliquo defectu arguta a
domina, correctionis impatiens restitit corrigenti dominae, quae jussit
verberibus affici, sed ita contumaciter se habebat, et servus
castigator arrepto baculo in eam totis viribus sicut in asinum
percutiebat, et in terra jacentem pedibus conculcabat, quae nihilo
minus contumacissime restitit, repercutiens, sputum projiciens, linguam
extendens tortorem paene fatigabat. Demum difficiliter victa cum
fuisset funibus ligata, in se ipsam atrociter desaevit, ululans sicut
bos, et dentibus se lanians, caput terrae et parietibus illidens, et se
de scamno, in quo ligata fuit, frequenter in caput praecipitem dedit et
modis omnibus sibi vitam extorquere quaesivit. Deinde contra dominam
insurrexit pessimisque verbis eam dehonestavit et in ipsum consulem
contumelias valde turpes manifeste tulit. In tantum autem ira dementata
fuit, ut Deum blasphemaret et Machometum benediceret, seque ad ritum
Machometi migraturam proclamaret, quod et fecisset, si omnibus membris
non ligata fuisset, et ultimo tamquam mortua multis horis jacuit,
quousque passio (#b#) ejus mitigata fuit. Ad tantas enim miserias homo
venditus devenit, ut vivere taedeat et mors omnibus modis quaeratur.
Magnum ergo compassionem habuimus in hoc fontico Tartarorum cum
emtitiis illis miseris. Creduntur praeter jam nominatos fonticos adhuc
plures esse, in quibus non fuimus.
De loco turpi, in quem casu venimus.
Consequenter procedentes ad locum quendam venimus ubique ignominiosum,
quem salva honestate nec nominare possum, sed injuria et contumelia
nominis Christi et derisio catholicae fidei et opprobrium fidelium
cogit me de hoc clare loqui, cum indulgentia tamen et pia legentium
interpretatione. Venimus, inquam, per publicum civitatis vicum in
locum, ubi ante ostium domus sedebant mulieres multae pulchrae, ad
omnem impuritatem ornatae, et erant pro dolor! Christianae omnes,
scorta delicatissima, prostitutae per sceleratissimos Christianos
lenones, in publicum expositae omnibus, Judaeis, Samaritanis,
Sarracenis, Mamaluccis, Tartaris et impudicissimis Christianis. Erant
autem misellae[TR107] istae de Christianorum terris, quaedam de
Francia, aliquae de Hispania, de Calabria, de Italia, aliquae autem et
pars major erant Catalonae, aliquae Januenses, Paduanae, Tervisanae et
Venetianae, filiae non dubium bonorum hominum, seductae per
intemperatas (passiones?) et usque in fauces damnationis inductae. Eo
enim ipso, quo comiscentur infidelibus, sunt excommunicatae, per can.
28, 9. 1. si quis etc. Ideo ad praecavendam illam innodationem et
excessum tam depravatae conmixionis statutum in partibus fidelium est,
ut Judaei signa manifesta portent, ne meretrix Judaeum admittat putans
Christianum. Et hoc statutum jam innovatum est in ultimo Synodo
Moguntina, praesidente Cardinali ad Vincula, domino Nicolao de Cusa, et
gravibus poenis vallatum. Et secundum leges lenones prostituentes
foeminas fidelibus et pretium recipientes puniendi sunt poena capitis,
qua poena digni sint illi archilenones, qui prostituunt filias
Christianorum infidelibus pro mercede, dijudicet vir prudens. Scimus
enim lege prohibitum et interdictum conjugium ratione diversi cultus.
Exod. 34, Deut. VII. et in Canone, ubi supra cap. Judaeorum etc. Cave
Christiane! Si ergo Christianus graviter peccat tradens filiam suam in
conjugium Judaeo vel Sarraceno, quam gravissime ille peccat tradens
alterius filiam omnibus, ut prostitutionis habeat pecuniam?
Hoc nefas nullo pacto, nulla ratione admitterent nec Judaei nec
Sarraceni, ut scilicet Judaea vel Sarracenica esset Christianis
exposita. Imo legem illam Lev. 19. hodie servant, quae dicit: ne
prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. Nec
sustinent, de filiabus suis esse scortum inter se, servantes illud
Deut. 23. Non, inquit, erit meretrix de filiabus Israel nec scortator
de filiis Israel. Sed hac causa, quod habetur Ezechiel XVI., videtur
loqui de ecclesia, vel potius de ecclesiae perditissimis filiis, ubi
inter multa dicit: aedificasti tibi lupanar et fecisti tibi prostibulum
in cunctis plateis et abominabilem fecisti decorem tuum et fornicata es
cum filiis Aegypti. Plateae sunt civitates gentilium, quae non habent
personas in lupanaribus, nisi Christianas. Nam audivi, in Cairo esse
grande lupanar, plenum foeminis Christianis, similiter et in Damasco et
in Baruto et Tripoli, sicut et in Alexandria et Constantinopoli. Et per
hoc profecto decor ecclesiae redditur multum abominabilis: (#133 a#)
Melius quodammodo stant homines in foro venditioni expositi, quam istae
misellae prostitutae pro tanto pretio; nulla enim in civitatem
intromittitur, nisi sub porta solvat in promtu XXX ducatos, et iterum
nulla exire umquam permittitur nisi iterum sub porta eundem numerum
ducatorum solvat sine defectu et ita oportet, quod misera illa
turpissima arte lucretur LXXXV florenos tantum ad solvendum pedagium,
demtis expensis suis et sui lenonis, qui etiam nutrit (se) de pretio
prostibuli, propter quod eam prostituit. Sunt ergo Sarraceni in hoc
Christianis meliores, quod lupanaria in civitatibus suis de suis
filiabus non sustinent, sed in illo sunt multo pejores, quod
nefandissima loca epheborum intolerabilis immunditiei habent, et
stabula pecorum passim ingrediuntur de permissione Machometi. Redeundo
ergo ad propositum, ad domum praedictam non venimus ex industria,
sed[TR108] duce via et vidimus, quod in adspectu nostro aliquae
erubescebant, aliquae flebant, aliquae eripi rogabant et suam miseriam
explicabant, aliquae gaudebant dicentes, se nobiscum reversuras,
aliquae supplicabant, ut Deum pro eis rogaremus. Habito ergo brevi
colloquio in vico cum eis. ad alia processimus.
Visis locis et fonticis intra urbem processimus extra et in littore
maris negotiationes vidimus circa naves. Cum ergo per portam exiremus,
iterum visitabant nos custodes, sicut prius saepe fecerant, et
dimittentes venimus ad mare, et magnum tumultum hominum ibi reperimus,
de novo enim naves advenerant, et aliae naves onerabantur saccis
specierum, et littus plenum saccis jacebat, et licet omnes sacci prius
in fontico fuerint praesentibus officialibus Sarracenis impleti et
librati cum speciebus et sub porta visitati, tamen ultimo, quando jam
in naves sunt ducendi, effunduntur omnia de saccis in terram, ut
videant quid adductum sit. Et circa hoc est magnus labor et multi
accurrunt, sunt[TR109] enim sacci grandes, quinque pedum latitudinis et
quindecim vel amplius longitudinis, et dum evacuantur, accurrunt multi
pauperes, foeminae et pueri, Arabes et Afri, et quidquid subripere
possunt accipiunt, et in sabulo cinciber, cariophilas, cinammomum,
muscatos quaerunt, ei inventa sub porta vendunt levi pretio, unde
aliqui mercatores eos sequuntur, et rapta vel inventa ab eis emunt.
Vidi aliquando de illis mendicis raptoribus ultra quingintos ibi
currere ad quaerendum et rapiendum species, unde quando importune se
ingerunt, disponunt mercatores aliqui Mamaluccum, qui cum baculo et
clamore incipit caedere pauperes et durissimis percussionibus repellere
a cumulis specierum longius post eos currens et sine misericordia
caedens sine differentia, senes, mulieres impraegnatas et pueros
percutiens in eos sicut in bestias, non attendens clamores, lamenta et
ejulatus, quibus coelum repletur. Hanc crudelitatem saepe vidi.
Assistunt istis cumulis praeter laboratores multi custodes omnium
circumstantium manus respicientes. Perscrutatis autem speciebus
reponunt in saccos et in barcas deportant, in quibus ducuntur in
galeas. Cumque ad tempus ibi stetissemus, conduximus barcam et in
classem navigavimus ad videndum galeas, in quibus reducendi fuimus in
patriam. Visis galeis (#b#) remeavimus ad littus, et ingressi urbem
sub porta iterum visitati fuimus, et sub interiori porta stabat unus
Soqui, sacerdos Sarracenicus, ululans et clamans, ad vespertinam
orationem populum invitans. Ingressi ergo sumus in nostram domum ad
quietem.
Conductio navium pro transductione.
Tricesima[TR110] die in aurora audivimus tumultum in mari et
intelleximus advenisse aliquas naves, et sperabamus, quod essent naves,
quas Veneti exspectare se dicebant, ante quarum adventum non poterant
recedere, nec nos poteramus conventionem inire cum eis. Statim ergo
missa finita ad mare processimus et, sicut speravimus, ita reperimus
advenisse desideratas naves de Africanis locis. Regressi ergo in domum
infra (inter) prandia colloquium habuimus cum consule, qualiter nos
habere deberemus in conventione cum patronis navium, et an simul omnes
in una navi deberemus manere, vel in tribus navibus per tres
societates. Ad quod respondit consul, quod nequaquam possemus omnes
simul esse in una galea, propter onera multa navis cujuslibet, et
difficulter possemus in tribus recipi galeis, suasitque, ut quilibet
sibi provideret de navi et conductionem meliorem quo posset faceret,
quia patronos duros essemus habituri in conventione. Finito ergo
prandio intravimus fonticum Venetorum et cum dominis galearum patronis
contulimus de transvectione nostra et de pretio et naulo, sed duriores
invenimus eos et indiscretiores in postulando naulum Sarracenis et
Arabis, unde aliqui postulabant de peregrino uno quinquaginta ducatos,
ad quos praestandos dum difficiles essemus, quidam alius superbus
patronus dixit, se non minus quam centum ducatos de homine accepturum.
Et illo modo deridebat et vexabat nos. Verum ista indiscreta
postulatione non obstante domini primae societatis conventionem
fecerunt cum domino Sebastiano Conterini, patrono galeae principalis
classis, in qua consul Alexandriae cum filio suo et capitaneus classis
transfretare volebant, et multi nobiliores cives Venetorum. Conventio
autem fuit dura in quantitate nauli, quam tamen inierunt propter
dominum Johannem de Solms, comitem, qui infirmatus graviter
indesinenter clamabat petens se transportari in galeam, in qua
aestimabat se sanitatem recuperaturum. Male autem contenti erant domini
aliarum duarum societatum propter illam conventionem initam timentes,
ne etiam cogerentur per hoc ad dandum tantum pretium.
Porro post conventionem voluit dominus Bernhardus de Braitenbach,
decanus Moguntinensis ecclesiae, intrare galeam conductam, ad
disponendum locum pro domino comite debili, et rogavi eum, ut irem
secum. Sic ergo nos duo in galeam navigavimus et locum suae mansionis
consideravimus et aptavimus. Valde autem placuit mihi galea illa, nec
videbatur mihi, me umquam pulchriorem vidisse, erat enim nova, ampla,
optime ornata et ordinata, et ministri in ea amicabiles, et capitaneus
classis, qui intererat, vir prudens et bonus. Et haec videns incepi
gemere prae desiderio manendi in illa galea cum dominis primae
societatis, et exposui domino Bernhardo praefato desiderium (#134 a#)
meum, sed defectum expensarum lamentabar. Venerabilis autem vir de
utroque me pie consolabatur, et egressi de galea concito gradu duxit me
in Venetorum fonticum ad dominum Sebastianum, patronum suae galeae, et
pro me intercedens, tamquam pro paupere, conventionem conclusit, ut et
ego in praefata galea mare transirem; insuper eduxit XII ducatos eosque
mihi tradidit in sublevamen expensarum, rogans, ut deum pro se et suis
orarem, et ut in navi dominum comitem infirmum consolarer et curam ejus
in spiritualibus agerem; non enim habebat societas prima sacerdotem.
Hanc grandem pietatem exhibuit mihi utique anxio et necessario
venerabilis vir ille misericors ex sua liberalitate et magnificentia,
dominus generosus Bernhardus de Braitenbach, pro tunc camerarius
ecclesiae metropolitanae Moguntinensis, nunc autem dignissimus ejusdem
ecclesiae decanus, cui deus ut retribuere dignetur hic et in futuro
supplex oro.[TR111] Igitur, cum de galea provisus essem, laetus in
domum nostram ad socios meos redii, cum autem audivissent, me divisum
ab eis, contristati quidem sunt, sed auditis subsidiis mihi praestitis
non poterant non congaudere. Eadem hora exivi cum domino Johanne,
archidiacono Transsylvaniensi, ut et sibi de navigio provideret, et
locuti cum domino Sebastiano Conterini sumus, eumque sicut me in suam
galeam suscepit, de quo plurimum gavisus (sum), nam a Venetiis usque
huc semper individui fuimus, nec in societatem peregrinorum Sanctae
Catharinae venisset, nisi per me inductus et adjutus, ut patet P. 1.
Fol. 221. B. Consequenter alii peregrini etiam sibi providerunt de
navibus, et divisi sumus[TR112] ab invicem in quatuor naves: octo enim
peregrini venerunt in galeam[TR113] domini Sebastiani Conterini, omnes
scilicet domini primae societatis et ego cum domino Johanne de tertia
societate; quatuor reliqui de tertia societate venerunt in galeam
domini Bernhardini Conterini; duo fratres minores, paler Paulus et
frater Thomas recepti fuerunt in galeam domini Marci de Jordano; domini
peregrini secundae societatis venerunt in galeam domini Andreae de
Jordano. Ista autem divisio nostra non absque litigiis et
contentionibus transivit, de quibus scribere non est necesse. Effectu
autem patebit, quod nemo melius provisus fuit, nisi octo primi, alii
multa sustinuerunt, ut in sequentibus patebit.
Dispositio peregrinorum ad naves, et quomodo
ramos palmarum emi cum periculo meo.
Tricesima prima die Octobris et ultima, quae est vigilia omnium
Sanctorum lectis missis incepimus nos disponere ad ingressum navium; et
emeramus ea, quae sciebamus nobis esse necessaria per mare. Ea die emi
ego ramos palmarum, ultra LX, pro die palmarum, quos cum periculo emi,
cum sollicitudine per mare duxi et cum expensis et laboribus per terram
Ulmam advehi procuravi. Emtio autem eorum fuit pro tanto periculosa:
transivi per forum et multos vidi de foliis et plectis palmarum sportas
plectentes, sed nullum ramum inveni, dedi autem cuidam Sarraceno
sportario signum, an haberet (#b#) in domo ramos palmarum? Intelligens
autem me surrexit de valva negotii sui et laboris, et me secum duxit
per longum vicum. Incepi autem dubitare inter me timens, ne Sarracenus
seduceret me, et dedi sibi signum, quod redire vellem, et averti me ab
eo. Hoc ut notavit homo, turbatus et tristatus fuit loquens mihi
seriose Sarracenice, quae non intelligebam, suspiciens in coelum, quasi
per Deum jurans, me esse securum, et per brachium me accepit ducens et
tenens, quod non fugerem ab eo. Post longum circuitum vicorum in domum
suam pervenimus, quae erat domus pulchra et ampla, habens pavimenta
marmore strata polito et parietes vestitas tabulis marmoreis, et
mirabar, quod sportarius tale palatium haberet. Duxit autem me sursum
ad superiorem ambitum domus ad unam cameram magnam, quae plena stabat
ramis palmarum, et dedit mihi optionem accipiendi placitas. Elegi ergo
quas volui, et ei pecuniam tradidi.[TR114] Stabant autem uxores ejus in
ostio alterius camerae retro cortinam, et occulte adspiciebant;
colligatis autem ramis accepi eos super humerum et descendi. Volebat
autem Sarracenus ille mecum pro reverentia ivisse, sed nolui aestimans,
me viam scire. Processi ergo per longum, et nunc per vicum illum
intravi, per alium exivi, et erravi ita, quod penitus ignoravi, ad quam
partem me divertere deberem, nec erat in illa parte urbis hominum
frequentia. Tandem obvium habui juvenem Sarracenicum, ad quem non
aliter loqui poteram, nisi: ô Sarracene, fontico Cathalano! Statim
autem juvenis intellexit me errasse, et ad fonticum Cataloniorum
quaerere, apprehendit anteriorem partem scapularis mei et cum clamore
et cantu et magno risu per vicos usque ad fonticum praedictum
(deduxit). Multas derisiones per illam viam sustinui, sine tamen
molestia et laesione, nec curavi, sed laete et gratanter suscepi
reductionem meam, et ita ramos in cameram nostram intuli et sportam
mihi pro eis fieri feci et ideo multas sollicitudines cum eis habui et
labores, vel forte plures, sicut mercator habere potest cum
pretiosissimis mercibus, quas per mare in terram habet ducere.
Et cum hoc finit tractatus septimus totius Evagatorii, et ante
inchoationem octavi tractatus describam Alexandriam, et in fine totam
Aegyptum.
Circumscriptio civitatis Alexandriae ab antiquo,
et qualis nunc sit in praesenti.
Alexandria civitas qualis sit nunc ex praemissis patet, olim tamen erat
civitas Aegypti maxima, ante Christi adventum trecentis et viginti
annis constructa ab Alexandro Macedone Magno, intra spatium XVII
dierum, cum sex millibus murorum passibus condita fuit, cujus situs
chlamydis formam habuit, et latera, quae in longum tendebant
circumvallabantur stadiorum ferme XXX, et universa viis distincta erat,
quibus equi et currus conduci poterant, sed duabus latissimis, quae
plus jugero expandebantur, et sese medias ad rectos angulos secabant.
Munitur autem undique, ut inquit Josephus, incommeabili solitudine aut
importuoso mari, aut fluminibus, aut silvosis paludibus. Verum ante
Alexandrum M. fuit in eo loco alia civitas, dicta Noo, ut habet S.
Hieronymus de vita et obitu S. Paulae, quam Alexander deposuit, et
novam gloriosam exstruxit, quae multas habuit regias (?), magnam urbis
partem occupans (occupantes?) Quilibet enim regum (#135 a#) illam pro
libitu voluntatis suae aliquo ornamento spectabili decorabat, et alii
potentes aliis eam venustabant insignibus; et in quodam ejus prodigioso
aedificio corpus Alexandri Magni alveolo aureo reconditum fuit, quod
post quidam Syriae rex rapuit. De mirabilibus templis idolorum in ea
constructis venit postea in descriptione Aegypti dicendum, de quo tamen
videre potes in ecclesiastica historia L. II. C. 31. et consequenter.
Est autem civitas haec totius Aegypti metropolis, sita in ea parte,
quae Libyam respicit in Africa, in confinio culti soli, ita, ut extra
urbis moenia versus solis occasum vasta protinus eremus adjaceat, nec
longe sita est a Nili ostio, ita, quod certo tempore solito fluminis
incremento pars urbem influit, quam aquarum influxionem cisternis
amplissimis et specubus subterraneis pro toto anno ad eorum usum
reservant. Tota enim urbis fundatis in solo arcubus et testudinibus
superaedificata sustentatur, et in illas concavitates defluit Nili
aqua, nec aliam ibi aquam potabilem habent, quae insuetis insana et
febrilis est, nam omnes paene galeotae classis febribus infecti fuerant
propter aquae potum, quam in caloribus intemperanter biberant.
Civitas haec est commodissime sita ad celebranda commercia, portus
habens duos disjunctos, lingua quadam interjacente valde angusta, in
cujus capite est turris mirae altitudinis, quam Julius Caesar dicitur
aedificasse, quam nominant Fareglan, sicut et totum portum cum
interjacente lingua et aedificiis.
Portus anterior est pro navibus Christianorum suscipiendis, posterior
vero pro navibus infidelium. Lingua autem utrumque portum secans in
profundum protensa maris duplicatum murum superaedificatum continet cum
XVI turribus, et in acie vel fine linguae in maris profundo est
praedicta Julii turris, quasi castrum et firmissimum fortalitium, quod
ampliavit et renovavit modernus Soldanus mirum in modum, persuasus a
quodam abnegato Christiano, quem ferunt fuisse de Oppenheim, qui
architector illius exstitit operis, opere autem completo clam recessit
et ad gremium ecclesiae rediit. Quidam dicunt, Julium hanc turrim
fundasse in mari in loco, ubi aurea famosissima solis mensa fuit
reperta per piscatores, de quo Jeronymus facit mentionem in Epistola ad
Paulinum, circa finem primi capituli, et Valerius Maximus Libro IV.
Piscatoribus enim in mari verriculum trahentibus quidam in littore
transiens jactum emit, extracto autem rete magni ponderis auream mensam
extraxerunt; orta est inter piscatores et illum, qui jactum emerat,
controversia, illis piscium se capturam vendidisse affirmantibus, hoc
fortunae ductus emisse dicente. Qua conditione propter novitatem rei et
magnitudinem pecuniae ad universum civitatis populum delata placuit
Apollinem Delphicum consuli, cuinam mensa adjudicari deberet. Qui
respondit, illi esse dandam, qui sapientia caeteros[TR115] praestaret.
Miserunt ergo eam Milesio Sapienti, qui se non praestantiorem aestimans
misit eam Bianti. Bias Pittaco, hic protinus[TR116] alii, deincepsque
per omnem septem Sapientium orbem ad ultimum ad Solonem, qui titulum
amplissimae prudentiae habuit. Et hic ipsam mensam ad templum Apollinis
transtulit. Aliis videtur, hanc mensam in alia maris regione repertam,
in insula Choa, de qua fol. 155. vide de medicis.
Istam turrim, quam nunc Sarraceni nominant Faruglan, veteres nominabant
Pharum vel Farum, idem sonat, vel graece Pharos, quod idem est, quod
turris altissima, Alexandrina, quae unum erat de septem mundi
mirabilibus. Stabat enim super quatuor cancros vitreos grandes, qui XX
passuum sub maris aqua in fundo stabant, super quos gravissima moles in
altum erecta aedificata erat, in cujus summitate semper ignis accensus
ardebat, qui longe lateque per mare splendens navigantibus nocte
indicium portus erat, ut habet Catholicum in dictione Pharos, littera
F. Hoc opus Sapientes mundi mirabantur, quomodo tam magni cancri fieri
de vitro poterant, et quomodo fuerint deportati et non fracti, et quod
desuper jacta fundamenta non lubricabant, et quomodo caementum sub aqua
tenere poterat, et quod tanta moles vitrum non contrivit. Ab hac turri
Pharos reges Aegypti Pharaones sunt vocati, imo tota Aegyptus quandoque
Pharaon ab ea nominatur. Cum autem successu temporis turris cecidisset,
venit Julius Alexandriam contra Pompejum et eo decapitato hanc, quae
hodie stat, structuram in eo loco de mari erexit, ut essent duo maris
portus. Isti autem duo maris portus stant semper pleni navibus de
Oriente et Occidente advenientibus, nam de superioribus Aegypti
partibus per fluenta Nili omnium alimentorum suscipit ubertatem
Alexandria et de regionibus transmarinis navigio omnis opulentia
ministratur. Adhuc ex utraque India, Saba, Arabia et Aethiopia,
Perside, Media et aliis adjacentibus provinciis quidquid (#b#)
aromaticum, margaritarum, gemmarum et orientalium gazarum et
peregrinarum mercium, quibus noster indiget orbis, per mare rubrum,
unde gentibus illis ad nos iter est, ad eam urbem, quae in superioribus
Aegypti partibus, quae Ardech dicitur, alias Thor, quae in ripa ejusdem
maris sita, defertur et inde in camelis ad Nilum ducta per fluvium in
Alexandriam descendit. Sic ergo orientalium et occidentalium illic fit
concursus populorum, estque eadem civitas forum publicum utrobique
(utrique) orbi. Orbem enim mercatores sic diviserunt: omnes
occidentales de transmontanis partibus ab oceano Britannico et sursum
negotiantur in Italiam usque ad oras maris mediterranei et Januam,
Venetias et ad alia loca, et non ultra procedunt. Italici vero ipsum
mare mediterraneum complectuntur et negotiantur per ejus insulas et ad
Constantinopolim et ad caeteras maritimas regiones Europae, Asiae, et
Africae usque ad alium maris limbum, quem transgredi mercando non
audent nec ultra procedere possunt, et portus transmarini magis
nominati sunt Barutinus, Tripolitanus et Alexandrinus. Graeci vero,
Capadoci, Armeni, Syri, Palaestini, Arabes et Aegyptii et Libyi
negotiantur ab ora maris per suas latissimas regiones usque in Ardech,
sive Thor, sub monte Sinai, et ibi tollunt ab Indis species aromaticas
et ducunt: eos in suas regiones, et Aegyptii Alexandriam replent. Indi
autem quantum isti spatium terrae habeant ad negotiandum ignoramus. Hoc
tamen scimus, quod omnes maris portus suis mercimoniis ditant, faciunt
autem finem Indiani contra Orientem terrae habitabili. Nam servi, quos
quondam miserat Soldanus ad investigandum principium Nili, per exactum
triennium longe ultra Indiam processerunt et redeuntes dixerunt, ultra
Indiam nullam esse hominum habitationem, sed terram prorsus
inhabitabilem, et tantum ibi esse solis ardorem, quem ferre nequaquam
potuissent nec ultra alveum Nili sequi valuissent prae caumate.
Ad illum ergo portum Alexandrinum naves de Africa, Asia et Europa
applicant, naves tamen maris Indici ad eum venire non possunt, ut patet
supra fol. 61.
Est autem propter quottidianum navium accessum mirabilibus muris,
turribus et custodiis munita, nam in ipsa urbe sunt duo montes alti,
non natura ex terra tumescenti elevati, sed arte humana et industria et
labore comportati. In quolibet autem monte stat turris et alta
custodia, de quibus longe lateque speculari possunt naves per mare
advenientes. Quam statim autem navis videtur, signum datur custodibus
murorum, qui id capitaneo vel Amiraldo, praefecto urbis, denunciat, qui
audito adventu navis vel navium jubet parari cursoriam naviculam et
recipi de suo columbario in caveam quatuor aut quinque columbas, quas
exploratores secum portant in naviculam et cursim contra adventantes
naves properant et quid sit conscribunt columbamque cum littera ad
dominum remittunt, et secundum audita praefectus se gerit, aut
tranquille, aut commotionem facit, et alias naves dirigit, si naves
visae sunt armatae. De his columbis nuntiis vide supra fol. 85. A. In
nulla parte terrae et regni sui Soldanus tantam custodiam habet sicut
in Alexandria, ibi enim maxime timent Christianorum invasionem, ideo
communiter praefectus Alexandriae est vir bellicosissimus et prudens,
cui cedit communi cursu soldanatus post mortem regis.
Habuit haec urbs multa gravia proelia, hanc Romani laceraverunt
quondam, sed Trajanus imperator eam reexstruxit. Anno etiam Domini 1230
Petrus, Cypri regis frater, natione Gallicus, classe instructa cum
Catalonis et Gallicis eam invasit, dirupit et combussit, et ditissima
spolia (#136 a#) reportavit, nec postea convaluit, unde hodie est
civitas quodammodo desolata, et in dies domus super domum cadit, et
miserabiles ruinae sunt intra moenia solemnissima, et pauci admodum
habitatores sunt in ea, nam praeter muscheas et domus Mamaluccorum,
regentium, et fonticos mercatorum paene deserta est, nec in domibus
adhuc stantibus sunt habitatores.
Haec civitas a tempore S. Marci evangelistae, qui primus ibi fuit
episcopus, usque ad tempus, quo eam detinent Sarraceni, fuit abyssus
virorum sanctorum litteris et moribus pollentium, de quibus postea
pauca dicentur. Sicut autem fuit principium quodammodo religionis, sic
et principium fuit fidei desolationis, regnante enim et saeviente
Machometo orta est seditio in Alexandria inter cives et graecos
mercatores, contra quos cives Alexandrini invocaverunt Machometi
adjutorium, qui eos a Graecis liberavit suaeque ditione subdidit, et
Christi fidem intulit (abstulit?) Nam patriarcha Alexandrinus,
Dioscorus, primus fuit inter ecclesiasticos praelatos, qui Machometo
consensit seque spurcissimae legi subdidit et totam Aegyptum et
patriarchatum totum perdidit, a quo aliae mundi partes sunt infectae.
De quibus esset longus tractatus, si quis de his scripta narrare
vellet. Et tantum de Alexandria.
Descriptio vel circumscriptio regionis Aegypti,
et de mirabilibus ejus, de ritibus, scholis,
scientiis ibi inventis, de duplici Aegypto, et
aliis.
Aegyptus, regio celeberrima, codicibus poëtisantium, philosophantium et
theologisantium saepissime inserta, nominata et plurimum commendata
(Hermes Trismegistus, Aegyptius, ad Asclepium, dicit esse imaginem
coeli et translationem omnium, quae geruntur in coelo, ut Augustinus de
civitate Dei Libro VIII. C. 23. habet) nunc loco ultimo transmarinarum
regionum venit describenda. Quamvis enim ex supra dictis de Nilo et de
civitatibus satis pateat qualitas illius[TR117] regionis, tamen in
generali aliqua omissa ibi ponentur.
Itaque regio illa primo dicebatur Aërea, forte propter singularissimam
aëris illius serenitatem; saepe enim ibi astra lucent nec obteguntur
nubibus nec obtenebrantur nebulis nec obfuscantur vaporibus aut pluviis
aut nivibus, sed perpetua serenitate aër rutilat et micantia sidera
semper cernuntur, et propter eam causam dicunt studium astrologiae ibi
esse primo inventum. Secundo dicebatur Essaea, quasi ipsius Esse
conservativa, de quo dicit Eusebius de evangelica praeparatione L. X.
C. 2: Aegyptus, inquit, venusta regio, in qua longam aetatem multi
consecuti sunt propter aestivi temporis serenitatem, quam maxime
possidet. Nam calamitas diluvii Deucalionis, cum universas regiones
vastaret et homines ac jumenta submergeret, Aegyptum non tetigit, sed
cessantibus aquis homines et jumenta ad alias regiones de Aegypto
revenerunt. Vel propter terrae sempiternam ubertatem, qua prae aliis
floret, nam alibi deficientibus hominibus et pecoribus fame, hic
conservantur in Esse, ut supra fol. 108 et sqq. Ideo Essaea dicitur.
Vel dicitur Essaea propter longaevum illius terrae statum et diuturnam
inhabitationem. Reperitur enim in libris vetustissimis Aegyptiorum
sacerdotum, ut dicit Varro ille prudens, et Solon, de VII Sapientibus
mundi illustrior, quod centum millia annorum transierunt, postquam
Aegyptii religionem comprehenderent, et quod sapientia apud Aegyptios
viguit XL millibus annorum. De civitate etiam quadam Aegypti, Sami
dicta, dicunt, quod steterit octo millibus annorum, et quod olim numero
hominum omnes fere orbis gentes superavit. Ideo civitates et oppida
decem et octo millia in Aegypto fuisse antiquorum libri continent, et
numerum universi populi fuisse septies decies centena millia; nunc haud
pauciores decies tercentenis millibus tradunt. Haec Diodorus L. I. Cap.
1. Et quod his amplius tradunt Aegyptii, ab orbis initio primos homines
apud se creatos bonitate et felicitate soli et propter Nilum, qui multa
generat, et suapte natura, quae genuit facillime nutrit. Et illi primi
homines in Aegypto geniti hunc mundi ornatum conspicientes
admirantesque universorum naturam, duos esse deos et eos aeternos
arbitrati sunt, scilicet solem et lunam, et solem quidem Osiridem, et
lunam Isidem putaverunt. Sic ergo numero hominum haec regio omnes
superat regiones. Sic et numero civitatum, quae priscis temporibus
ultra decem et octo millia fuisse in Aegypto libri sacri continent
Ptolomaei, sed post Lagi tempore amplius tria millia, quae usque ad
nostram aetatem perdurant. Haec Diodorus. Et Eusebius de evangelica
praeparatione L. I. C. 2. dicit: plures in sola Aegypto urbes, quam in
reliquo terrarum orbe fuisse audivit, a priscis diis, Jove videlicet,
Sole, Mercurio, Apolline, Pane, Lucina aliisque quam plurimis conditas.
Et multa stupenda antiqui de Aegypto scripserunt. Insuper dicunt, quod
heroes in Aegypto regnaverunt decem et octo millia annorum, post Isidem
homines regno potiti regnaverunt paullo minus annorum, quindena millia,
usque ad centesimam octogesimam olympiadem. Sed haec omnia a catholicis
refelluntur, et S. Augustinus (#b#) de Civitate Dei L. XVIII. C. 4.
dicit, esse mendacissime conficta, et reprobat ex dictis Varronis, qui
ponit, litteras inventas in Aegypto ab Iside, ante[TR118] quas
sapientia esse non poterat.
Tertio nominabatur antiquitus Mephaina, a filio Cham, filio Noae, vel
Mesraina, a Mesraim, ejusdem filio, qui ibi primo habitasse dicitur
post diluvium. Et his nominibus multis annis fuit nominata; nam Belus,
primus Assyriorum rex, Nimrodides, Aegyptum inhabitavit, nec tamen in
ea mansit nec nomen a se ei tribuit, sed eam Danao filio suo reliquit,
qui inde pulsus fratri suo Aegysto cessit, qui possessor ejus existens
Aegystum eam nominavit, a quo mutato s in p Aegyptus dicta est usque in
hunc diem. Nominatur etiam fornax ferrea, Deuteron. IV., propter duram
Judaeorum servitutem in calore, luto et latere. Quidam insuper
aestimant, hanc regionem tempore Noae dictam Heliocaram, quod idem est,
quam regio solis, in quam misit Noë Jonichum filium suum, ibique
Astronomiam invenit, cujus discipulus Nimrod gigas fuit. De hoc
loquitur Magister in Speculo histor. de Noa. Sic ergo regio illa
dicitur Aërea, Essaea, Heliocara, Mesraina et Aegyptus, et nonnumquam
tota Aegyptus dicitur Thebaida a principale civitate Theba dicta. De
Aegypto dicit Herodotus, quod olim non fuerit terra, sed mare, quod
usque in Aethiopiam protendebatur, sed eo decrescente mansit pluribus
temporibus terra paludosa inhabitabilis. Dicunt Aethiopes, Aegyptum ab
initio mare fuisse, sed Nilus de eorum terra limo abducto continentem
fecit. Imo eorum coloniam etiam nominant, Eusebius de Evangel. praepar.
L. IV. C. 1.
Est autem Aegyptus regio Africana terra undique clausa et inaccessa.
Nam ab occidente habet mare magnum, ubi non est accessus nisi per
naves, et hoc in paucis locis, quia littus habet importuosum. Contra
Africam est desertum magnum, multarum diaetarum, Libyae. Ab austro est
desertum Aethiopiae per XV diaetas usque in Nubiam. Ab oriente vero
est desertum Thebaidae[TR119] usque ad[TR120] mare rubrum per tres
diaetas ad Ardech, portum maris rubri. Contra vulturnum et
septentrionem est desertum magnum usque ad terram sanctam.
Forma terrae Aegypti est oblonga, nam secundum Diodorum maritima ora
duo millia complectitur stadia, mediterranea vero stadia circiter mille
sexaginta.
Dividitur etiam Aegyptus in superiorem et inferiorem. Inferior ab
Aegyptiaco pelago incipit et per Nili decursum ascendit usque in
Cayrum. Superior supra Cayrum adscendit complectens solitudines
Thebaidae regionis et latissimas eremos, et pro majori suo
inhabitabilis (est.) Protenditur autem in orientem, et habet a
septentrione sinum Arabicum, a meridie vero oceanum, ab occasu
inferiorem Aegyptum, et ab oriente mare rubrum. Inferior vero regio a
Cayro deorsum tendit per lineam Nili, habens ab ortu Syriam et
Palaestinam, ab occasu Libyam, a septentrione mare nostrum, a meridie
montem, qui appellatur Climax. Et illa pars est plena hominibus.
Homines tamen juxta praefatum montem dominantur mari rubro supra; et
dicunt, quod foeminae ibi insignes habeant prolixas barbas, vacantes
venationibus, et loco canum habent tigrides et leopardos. Superior
Aegyptus est supra montana solitudo vastissima et aridissima, ibi nulla
vis imbrium timetur, nec aliquam ibi fuisse pluviam auditum est, sed
ventorum canis (?) est, ut si quando vel clementiore coelo aliquantulus
spirare flatus coeperit, magis in illis terris quam in ullo mari
naufragium est. Nulla ibi germina sata in illa proveniunt, quippe
instabili loco (#137 a#) arentibus arenis, ad omnem motum ventorum
cedentibus. Verum ubi adversa quaedam promontoria ventis resistunt,
terra aliquantulum solidior herbam raram atque hispidam gignit. Ea ibi
sola messis est, quae celeritate proventus per naturam solis sive aëris
(ac) ventorum casus evadere solet; fertur enim a die jacti seminis
tricesima die maturescere. Consistere autem ibi homines ratio est, vel
quia ibi liberi sunt a gravaminibus dominorum et tributorum, vel quia
vacare possunt divinis et contemplationibus. Unde in illa superiori
Aegypto sancti patres nostri deguerunt eremiticam ducentes vitam.
Tantus autem calor ibi est, ut sanctus Pastumianus dicat, se vidisse
fluere ollam cum pulmento ad solem, et tam fervida et ignea a sole
redduntur saxa, ut carnes crude sine igne, positae supra lapides et
inter eos, assentur, ut superius patet de deserto.
In his calidissimis locis generantur bestiae malae diversi generis:
satyri, basilici, aspides et serpentes, simiae, pigragones, coppini,
inter quae communia sunt dracones, sicut Raphael angelus relegavit
Asmodeum in desertum superioris Aegypti, Tobiae VIII. Ibi dicitur esse
quaedam fera Coothephas, quae quidem corpore est modica et membris
iners atque pigra, caput habens valde grave, propterea semper defert
illud in terrae superficiem inclinatum, quod autem natura saluti
mortalium est provisum, tantae enim est venenositatis et perniciei,
quod nullus eandem in faciem inspicere potest et vivere, sed statim
primo intuitu inspiciens exspirat, sicut et de basilisco dicitur. Ibi
generantur simiae diversarum specierum.
In illo deserto superioris Aegypti loca sunt metallorum feracia, ex
quibus magno cum labore et impensa aurum educitur, ad quod Aegypti
reges mittunt homines crimine damnatos vel ex hostibus captos aut ex
regum ira incarceratos, ut ibi operentur fodiendo. Ad hoc enim desertum
relegatum fabulantur poetae Epimetheum pro eo, quod primo finxerit
statuam hominis ex luto, quapropter iratus Jupiter eum in simiam vertit
et huc locavit, a quo simiae sunt generatae. Vide supra fol. 18. Hic
psittaci crescunt propter loci siccitatem, vide supra.
Aegyptus inferior describitur.
Aegyptus inferior est illa regio, de qua communiter scripturae
loquuntur, quae quidem deserta esset sicut superior, nisi Nili
beneficio foecundaretur. Est autem illa regio fere triangula, duobus
lateribus aequalibus, tertio breviore, et in his tribus angulis
civitates tres, scilicet Lacis, Babylonia et Alexandria, et volvitur
angulus de Lacis per Babyloniam usque in Alexandriam, et inde iterum in
Lacis nonginta quinquaginta milliaria. Adjacentes autem regiones sunt
Syria ab ortu, Libya ab occasu, ab aquilone mare magnum, a meridie
Climax mons, ut supra patuit.
De hac Aegypti regione, ut dixi supra fol. 126. loquuntur mira et
poetae et naturales et theologi, et mirabilia in ea ab eisque gesta
referunt. Haec regio ab initio, ut tradunt antiqui, mare fuit, quod
protendebatur in Aethiopiam olim usque, tandem autem Nilus ab
Aethiopibus emissus in locum, cum secum semper ferat terram et limum
copiosum, propter quod et turbidissimus est, tantum ibi adduxit de
terra, ut superexcresceret fundus et terra continens fieret, et multis
temporibus regio paludosa vermibus et draconibus plena exsisteret,
successu autem temporis exsiccabatur palus, factaque est regio
silvestris in parte, in parte mansit ex Nilo paludosa. In paludibus
erant cocodrilli et serpentes magni, in silvis leones erant et
ferocissimae bestiae, ita quod nullus homo ausus ibi fuit aliquatenus
manere, quousque Hercules venit et bestias aggressus in paludibus et
silvis regionem purgavit eamque hominibus ad habitandum assignavit.
Contendunt etiam Aegyptii veteres fere omnes, deos gentilium ex Aegypto
aut habuisse[TR121] originem aut ibi divini cultus magnificentiam
insignibus gestis meruisse. Dicuntque in Aegypto primos omnium ad
coelos sustulisse, et solem et lunam ut deos adorasse. Haec Eusebius de
evangelica praeparatione. L. I. C. 6.
Ibi Isis, clarissima foemina, metu patris Inachi regis Argivorum ob
perpetratum scelus adulterii cum Jove navigio venit, et terram desertam
reperiens hominesque magis more bestiarum viventes quam hominum
adunavit terram colere, hordeum primo ibi invenit et seminandum populo
tradidit, et dispersos univit, villas construere coëgit, et ultimo
litteras eis dedit, et ita dea habita fuit. Sed et maritus ejus Apis,
qui et Serapis et Osiris, divinos honores ibi acquisivit, ut patet
supra fol. 45. (#b#) Ibi Jupiter, Mercurius, Venus et caeteri apud
veteres celebres habitaverunt, et ideo plures urbes erant in sola
Aegypto quam in reliquo terrarum orbe constructae a diis, Sole, Jove,
Apolline, Pane, Lucina aliisque quam plurimis. In Aegypto natus Titan,
immanissimus gigas, qui cum suis filiis gigantibus, Titanibus, adversus
Jovem, Mercurium, Venerem deosque reliquos bellum habuit, eique coelum
conantes eripere montes montibus superposuere, sibi sternentes iter ad
illud. Victi tamen Titani sunt a diis et fulminibus interemti, atque
apud inferos religati catenis morti perpetuae sunt addicti. Verum
quidam effugientes rursum ut patres eorum bellum et impetum in deos
fecerunt eosque ita terruerunt, ut mutatis formis in Aegyptum per
septem Nili ostia transfugerint. Jupiter enim in forma arietis, Sol in
forma corvi, Bacchus in capreae, Luna in damae, Juno in vaccae, Venus
in piscis, Mercurius in ciconiae, Cybele in merulae, Pan in fluminis
evaserunt formis, et omnis reliquus exercitus deorum non
transformatorum prostrati sunt a Titanis. Deos autem Apis, Aegypti
custos, hospitio suscepit, et Busiris hospites ad se divertentes
sacrificavit aris imponens, quem Hercules trucidavit, ut dictum est
fol. 64.
Dixerunt etiam, praedictos deos stellas esse, aliquam aërem, aliquem
ignem, spiritum, et per universum orbem transire, in varias etiam
formas hominum atque animalium commutari, et illa animalia nequaquam
comedebant, deificata animalia illa credentes et carnes eorum. Maxime
tamen animalia, quae soli consecrata esse credebant, venerabantur, ut
scarabaeum, quem effigiem animatam solis esse putabant. Omnis enim
scarabaeus virilem sexum habet, et spermate in stercus infuso, pila
deinde confecta pedibus involvit veluti sol coelum, et mensem lunarem
exspectat, ut patet per Eusebium de praepar. evang. L. III. C. 2. et
supra P. I. fol. 243. B. Sic ergo proficiente aetate profecit et error.
Primo enim homines illustres, a quibus beneficia acceperunt et
instructiones, pro diis habebant, aestimantes, eos de coelo lapsos, ut
Osirim, Isidem, quos post mortem eorum, habentes apud se sepulchra
eorum, ita extolli ab omnibus volebant, ut statutum facerent, ut
quicumque diceret eos homines fuisse, capite puniretur, ut dicit
Augustinus de Civitate Dei L. XVIII. C. 3. Deinde aestimabant, mortuos
translatos in stellas et elementa unde dicebant Osirim solem et Isidem
lunam, Jovem spiritum, qui per omnia transeat, Vulcanum ignem, terram
Cererem, Oceanum humiditatem, Nilum etiam fluvium deum deorum
asserebant,[TR122] quia ei generationem deorum attribuebant, et
Minervam aërem esse dicebant, peragrare orbem, in variis hominibus
apparere formis animalium, et carnes illorum animalium non manducabant,
imo illa animalia adorabant ut deos. Unde in Spec. histor. L. 16. C.
34. dicitur: Aegyptii sceleratiores et stolidiores omnibus deterius
omnibus erraverunt, qui bruta animalia inducunt deos esse, terrena,
aquatilia et volatilia, et contaminati sunt omnium insania; nam quidam
colunt ovem, quidam hircum, alii vitulum, alii porcum, alii corvum,
alii accipitrem, alii vulturem, alii cocodrillum, cui etiam propriam
consecravere civitatem, quae dicebatur Cocodrillorum urbs, quia juxta
eam in palude nutriebatur a sacerdotibus pane, carne et vino, et ad ei
offerendum de longinquo veniebant. Ad sacerdotem autem mansuetus erat,
sed ad alios ferus, eoque mortuo alius subrogabatur. Alii colebant
canem, lupum, simiam, draconem, aspidem. (#138 a#) Alii cepe, allia,
(?) spinas. Scarabaeum autem summopere venerabantur, quod
ridiculosissimum est. Dicit etiam Apollonius in Vitis Patrum, quod illi
Aegyptii, qui cum Pharaone non fuerant ingressi post filios Israel,
audientes omnes esse submersos in mari, ultra modum multiplicaverunt
deos, quilibet enim divinum honorem illi rei exhibuit, qua impeditus
remansit, ut, si vir sequi Pharaonem volens retractus ab uxore dixit:
deus meus es tu, quia per te vitam habeo. Sic artifex materiae sui
artificii honorem divinum exhibuit, et ita nugis irrationabiliter et
multipliciter delusi fuerunt. De his multa in diversis loquitur
Augustinus de Civitate Dei, et Eusebius de evangelica praeparatione L.
III. C. 3 et 4. L. VIII. C. 5. et Boccardus de generatione deorum
gentilium.
Sic ergo poetae materiam fictionum maxime sumserunt ab Aegypto. Insuper
et naturales de terra scribunt, ut Plato, Aristoteles, et caeteri
Aegyptum commendant prae aliis terris, et in ea ab antiquo doctissimi
manebant, et de universi mundi regionibus ingenio praestantes in
Aegyptum migrabant, ut sacerdotes Aegyptios et vates memphiticos et
heliopoleos ac thebanos audirent et monstra deorum in templis
cernerent. Nam in Aegypto schola erat antiquorum doctorum, sicut refert
Eusebius de evang. praepar. L. X. C. 2. Ibi claruerunt naturali
scientia Orpheus, Danaus, Museus, Melampada, Daedalus, Homerus poeta,
Lycurgus Spartiata, Solon Atheniensis, Plato philosophus, Pythagoras
Samius, Eudoxius mathematicus, Democritus Abdera, Eunapides Chius. Et
probat Eusebius de praeparatione evangelica L. X. C. 2., quod Graeci
paene omnes sapientiam ab Aegyptiis habuerunt, maxime tamen scientiam
astrorum, propter quam etiam Dionysius ab Athenis in Aegyptum
transmigravit, ubi in eclipsi solis, quae fuit in hora mortis Christi,
Deum incognitum philosophia naturali professus fuit. Unde tota terra
illa fuit civitatibus amplissimis ornata et templis locupletissimis et
gymnasiis gravissimis, in quibus multarum scientiarum principia sunt
inventa.
Medicinam dicunt ibi primum floruisse eamque ab Apolline, qui primus
herbarum virium cognitor fuit, practicatam fuisse. Quidam dicunt,
Chironem primum medicum, alii Aesculapium ibi fuisse medicos, unde
potus ille, quem Helena rapta sumsit, ut oblivisceretur suae
calamitatis, fuit inventus in Aegypto, unde inquit Eusebius, usque ad
nostra tempora solae Diospoliticae mulieres iram atque moestitiam
potionibus sedare resciunt.
Ibi nigromantia et aliae prohibitae artes originem sumserunt. Unde
Jeronymus in vita Hilarionis refert, quod etiam tempore Christianorum
fuit studium nigromanticum in Memphis, et observationes dierum, unde
dies Aegyptiaci dicuntur. Quo modo autem dies Aegyptiaci inveniri
debeant in calendario, vide in Catholicon Aegyptus. Non autem solum
philosophi infideles in Aegypto philosophati sunt, sed etiam fideles.
Unde Eusebius de praepar. evangelica L. IX. C. 4. dicit, quod Abraham
vixit cum sacerdotibus Aegypti in Heliopoli et docuit eos astrologiam.
Sic et Moses invenit in Aegypto primo arma bellica et praefectos in
Heliopoli praeposuit, unde Aegyptii eum Mercurium vocaverunt.
Antiqui Aegyptii potentia, sapientia et religione cuncta regna
superabant. Unde legumlatores Graecorum et aliarum gentium ab Aegyptiis
sumserunt regulas suarum legum, et cuncti philosophi in Aegypto
scientiam hauserunt. Sic et mechanici ingeniosissimi ex Aegypto
prodierunt; de quo lege in Diodori L. II. C. ult. et in Eusebio de
praepar. evangel.
De eorum potentia dicit Augustinus de civitate Dei Lib. XVI. C. 17.
quod olim Aegyptii totam Asiam, demta India, subjectam habebant tempore
primae promissionis Abrahae, (#b#) unde tantae potentiae fuerunt, ut
Aegypti reges pro diis colerentur. Potentissimas autem civitates
construxerunt. De sapientia dictum est, et de religione in idolis et
templis et sacerdotibus parum retuli.
Aegyptus sicut olim sub idolis fuit sentina vitiorum, sic sub Christo
facta fuit speculum omnium Christianorum, unde propter incredulitatem
fuit plagis maximis adeo attrita et multipliciter per prophetas
proclamata. Christo autem cum Maria Virgine ingresso in Aegyptum mox
omnia corruerunt idola et templa et delubra, ut habetur supra fol. 81.,
demtis tribus templis, quae intacta remanserunt cum suis sacris; primum
fuit templum virginis, secundum templum sanguinis, tertium templum
ignis. In primo templo stetit imago virginis filium in brachio
gestantis, quod veteres Aegyptii fecerant propter vaticinium Jeremiae
prophetae, qui praedixerat eis, quod in adventum virginis cum filio
idola Aegypti corruerent. Secundum templum habuit idolum pelicani avis,
et dicebatur templum sanguinis, quia sanguine dicitur haec avis pullos
mortuos vivificare. Gignit enim Aegyptus hanc avem, et moratur in
buscis et arundinetis Nili, unde antiqui, qui Nilum deorum parentem
crediderunt, pelicanum Nilium filium aestimaverunt eique divinos
honores impenderunt, et nullo modo ceperunt, sicut nec manducare ausi
fuerunt, ea enim, quae adorabant, non manducabant; mirum, quod Nili
aquam biberunt, de qua tamen eum colentes non bibebant, nisi transfusa
in cisternos, quos primo fodit in Aegypto Danaus. Sicut ergo Nilo
templa fecerunt, sic et animalibus in eo generatis, sicut anguibus,
piscibus et cocodrillis, et volatilibus sicut pelicano. Dicitur autem
pelicanus, quia pellem habet canis plumis respersam, et est avis non
modica, magnarum alarum, et macilentissima, quia lubricum habet
intestinum, nec potest continere cibum usque perfectam incorporationem.
Hanc avem naturaliter odiunt (oderunt) serpentes et insidiantur ovis
ejus, unde dum pro pastu avolat, ascendunt serpentes et aut ova
frangunt, aut, si pulli sunt, enecant morsibus. Mater autem rediens et
suos pullos occisos inveniens fertur per triduum lamentabili garritu
lugere et deinde in pectore se vulnerat et sanguinem calidum super eos
spargit eosque a morte sic suscitat. In quo facto numen inesse avi
Aegyptii aestimabant et eam celebrem inter deos suos habebant eidem
templa consecrantes; et haec templa ad Christi ingressum non
corruerunt, non propter numen in pelicano, sed propter deitatem in
crucifixo, quem figurabat. Ideo communiter haec avis cum nido et pullis
depingitur insuper crucifixum. De pelicano loquitur Jeronymus pulchre
in epistola ad Praesidium diaconum. Insuper tertium, templum ignis,
sacratissimum fuit, conservatum cum suo altari, quod quidem idolo
caruit, quia Deo summo consecratum fuit, et phoenicis incendio
celeberrimum exstitit. Erat enim quidam magnus vates, sacerdos, Onias
nomine, de gente Judaeorum, qui in Heliopoli civitate solis templum
aedificavit ad similitudinem templi Domini in Jerusalem ex instinctu
divino (#139 a#). Primo ergo die azymorum cum multa ligna congessisset,
ut hora sacrificii ea incenderet ad offerenda holocausta, ecce cunctis
inspectantibus per fenestram avis ingressa est oneratas habens alas
diversis liquoribus aromatum seditque super struem lignorum, ipsa ligna
gummi aromatico perfudit ea impinguans et cremabilia reddens; ad hoc
autem accedentibus solis fervidissimis radiis mox ligna accensa sunt et
in cinerem concremata; cum quibus et ipsa avis pariter consumta est.
Haec videns sacerdos intellexit mirificum quid in hoc facto fieri,
precavit ne cineres removerentur finem videre volens illius insueti
sacrificii. Post triduum autem templum ingressus digito diligentius
cineres scrutatus est, in quibus reperit vermiculum vivum complicatum,
qui odore suavissimo fragrabat: nec deformis erat, ut ejus aspectus
suspicionem veneni homini generare posset, sed quodam singulari prae
aliis vermiculis pollebat forma nobili. Secunda die iterum sacerdos
accessit et vermiculum in aviculam profecisse invenit. Tertia die cum
accessisset, invenit avem completam et perfectam stantem in loco
cinerum, ac si esset avis domesticata, quae sacerdoti adstanti quasi
valefaciens evolavit. De hac ave habetur in Epistolari beati Jeronymi,
Volume II. L. 3. Tractat. 8. fol. 204.; valde pulchra in epistola ad
Praesidium, et in Speculo naturali L. XVII. C. 74., et in Bartho. de
proprietatibus rerum. Nec hoc, quod dictum est, contingit frequenter,
sed semel, Deo disponente, pro significatione passionis Christi, qui
semel igne charitatis incensus in ligno mortuus est, factum in Aegypto
fuit. Non enim est avis aegyptiaca sed arabica, nam Arabia felix, quae
mediat inter sinum persicum et sinum arabicum, inter innumera pretiosa
et aromatica, quae gignit, etiam phoenicem nobilissimam nobis mittit,
quae in toto orbe est sine pari, vivens ultra quingentos annos unica et
sola. De qua Albertus Magnus Lib. de animalibus XXIII. C. 4. dicit,
quod phoenix est aquilinae magnitudinis, pulcherrima, caput habens ut
pavo, fauces cristatas, circa collum fulgore aureo purpureus est,
caudam habet longam purpurei coloris, pennis quibusdam roseis
interscripta, sicut interscribitur[TR123] cauda pavonis quibusdam
orbibus ad modum oculorum formatis, et haec varietas est mirae
pulchritudinis. Cumque sentit se gravari aetate, transcensis ultra
quingentis annis, secundum Isidem XII. ethicorum, construit sibi nidum
de pretiosissimis pigmentis, faciens sibi domicilium aptum suae
nobilitati, super arborem altam, sitam super limpidissimum fontem,
ipsamque arborem lignis nobilissimis replet exsiccatis, incendio aptis,
et rogum magnum construit; quibus autem sic paratis in Martio in nidum
ipsum ruit, et se radiis ferventibus objicit solis, et illos
resplendentia pennarum multiplicat et alarum plausu voluntarium sibi
nutrit incendium et incensis lignis se cum nido incinerat sicque iterum
de cineribus suis resurgit. Et hoc communiter in Arabia facit, quamvis
et in Aegypto, ut dictum, factum sit. De quo etiam Albertus, ubi supra,
mentionem facit, et Isid. et Amb. et Alanus. Tradit Cornelius Valerius
tempore Claudii principem phoenicem volasse in Aegyptum, et ibi captum
(#b#) fuisse et in urbem Romam allatum imperatori. Templum ergo
phoenicis in Heliopoli non corruit, quia sanctum. Creditur etiam, quod
beata Virgo degens in Aegypto prope templum hoc habitationem habuerit
septem annis. Sunt enim una civitas Heliopolis, Hermopolis, Busiris,
Cayrum, Babylonia, Thebea, Massora, Memphis, ut plenius supra fol. 93.
est dictum.
Omnia ergo idola per Christi ingressum fuerunt prostrata, et successive
omnis immunditia ab Aegypto eliminata, ita, ut illud Romanorum V.
impletum sit, ubi superabundavit delictum, superabundavit et gratia.
Terra enim illa prae aliis abundavit terris in martyribus, in
doctoribus, in confessoribus, monachis et virginibus.
Primo abundavit in martyribus, ibi enim innumeri pueri innocentes
necati fuerunt a Pharaone Chencre, qui, ut opprimeret et humiliaret
seniores filios Israel, infantulos in flumen jussit projici, Exodi I.
et II. Et praeter hoc mira malignitate desaeviit in populum, nec potuit
ejus saevitia mitigari maximis miraculis nec durissimis plagis, ut
patet Exod. per totum. In Aegypto fuit lapidatus Jeremias propheta a
suis contribulibus Judaeis propter veritatis anuntiationem, quem
gentiles Aegyptii honorifice sepelierunt juxta tumulos regum una juxta
pyramides, de quibus supra fol. 79. dictum est. Oratione enim sua
fugaverat a terra aspides et cocodrillos, qui nimis increverant et
populum gravabant maxime; et ideo populus memor beneficii eum
sepelivit, quem tamen postea Alexander Magnus extumulavit et in
Alexandriam transtulit. Dicitur autem, quod hodie pulvis terrae loci,
ubi propheta sepultus fuerat, sanet morsus serpentum et aspidis. De his
loquitur Magister in Speculo histor. in fine Tobiae.
Deinde post Christi mortem quis numerare posset martyres occisos in
Aegypto, quorum primicerius exstitit S. Marcus evangelista ibi necatus.
Si quis Eusebium in Ecclesiastica historia legerit, pavebit ob
immanissimas persecutiones, quas passi sunt Christiani in Aegypto
primis temporibus, et mirabitur de fortissima tolerantia poenarum et
mortis. De his habetur ubi supra Lib. VI. Cap. 32. et L. VIII. C. 7. et
sequ. Capp. 12, 13 et 17. Valde pulchrum est legere in praedictis
capitulis agones Sanctorum.
Demum, quanti in Aegypto martyrisati sint sub Arriana haeresi, horrorem
legenti incutit, et non solum desaeviit illa persecutio in loca
habitabilia Aegypti, sed et per eremi vastitatem currebant cum ensibus
et monachos in speluncis et cavernis pro fidei constantia necabant. De
his vide in Ecclesiastica historia L. II. C. 2. et 3., et in variis
locis aliis in eadem historia. Non fuit locus vel regio in mundo, quae
tam fortiter pro Christo agonizaverat sicut Aegyptus. Ab hac de
civitate Thebea prodiit illa fortissima legio Thebaeorum, quam S.
Mauritius eduxit per mare Romam, et inde profecti in Alpes ibi pro fide
Christi occisi sunt. Ab illa denique Aegyptica legione multi utriusque
sexus usque in Sueviam devenerunt, inter quos S. Felix, cum germana S.
Regula, et socio Sancto (#140 a#) Exsuperantio in Thuregam, imperiale
oppidum, usque devenerunt ibique multis miraculis factis et doctrinis
populum illius civitatis idolis prius deditum converterunt ad Christum,
propter quod detenti a praefecto regionis Decio post plurima tormenta
eis illata, post carcerum squalorem et mirabiles agones capitis
obtruncatione martyrium compleverunt anno Domini 35.[TR124] sub
Diocletiano. Hoc autem singulare et insigne miraculum de praedictis
Sanctis legitur, qui dum decapitati essent juxta fluvium Limacum,
erexerunt se truncata corpora et de terra levaverunt capita sua sicque
simul de flumine ascenderunt per XL passus ad locum, quem sibi pro
sepultura elegerant, in quo etiam viventes orare consueverant, ibique
se cum capitibus in terram reclinantes quieverunt. Accedentes autem
fideles eorum corpora sepeliverunt. Cum autem crebra ibi clarerent
miracula, construxerunt super eorum sepulchra oratorium, sed post
multorum annorum decursum inclitus imperator Carolus Magnus auditis
miraculis et signis super eorum tumbas aedificari fecit ecclesiam
egregiam; canonicis ibi locatis beneficia pinguia ordinavit, unde usque
hodie ecclesia illa doctos litteris habet viros, ornatos vita et
moribus.
De his gloriosis Sanctis et de illa ecclesia et civitate plurimum
delector audire, legere, scribere, cogitare et loqui, cum, teste
religioso Hugone, natale solum dulcedine cunctos ducat, et immemores
non sinat esse sui. Sum enim natus in illa civitate Turicensi et
renatus fonte baptismatis ad tumbas sanctorum martyrum et consors
nominis factus Felix et Sancto Felici sum votatus sicque ipsis Sanctis
et loco affectus. Et profecto gaudeo, quando me recolo fuisse in
regione, ubi praedicti Sancti ortum habuerunt, in Theba Aegypti, et ubi
fidem Christi et baptisma susceperunt in Jerusalem civitate sancta, et
in loco, ubi confirmationem in fide acceperunt, hoc est, in Roma, et in
loco in quo ab hoc mundo cum palma martyrii emigraverunt ad coelum, hoc
est Thuregum.
Praeter hos autem sanctos Aegyptios evaserunt plurimi de legione
Thebea, qui diversas Germaniae partes vita, doctrina, et miraculis
decoraverunt, ut sancta virgo Verona Zurzachum, Sanctus Ursus
Solodurum, S. Gereon cum sociis Coloniam. De pluribus etiam martyribus
in Aegypto occisis habetur in Spec. Histor. L. XIII. C. 23. Sed et
Diocletiana persecutio in tantum in Aegyptum desaeviit, quod eam
undique sanguine martyrum consecravit. Et tantum de illo.
Secundo Aegyptus clarissimis et multis abundavit doctoribus prae aliis
regionibus, tam ante Christum, quam post, maxime tamen post Christum.
Scimus in illa regione deguisse Abraham, Isaac, Jacob cum filiis suis
patriarchis, scientiarum non ignaros, sed illuminatos.
Ibi rex fuit quidam Philadelphus studiosissimus et librorum totus
cupidus, qui ordinavit quendam nomine Demetrium, qui omnia per
universam terram inventa volumina transscribi faceret, et collegit XX
millia volumina de dictis philosophorum et gentilium. Cumque adhuc pro
libris aliis aestuaret, dixit sibi Demetrius, quod si acquiescere
vellet et Judaeos, quos praedecessor suus de Judaea in Aegyptum (#b#)
transtulerat captivos, liberos abire permitteret, in brevi posset
habere quinquaginta millia libros, cumque rex quaereret, quomodo hoc
fieri posset per liberationem Judaeorum, dixit sibi, quod in Jerusalem
esset liber legis a Deo editae et digito Dei conscriptae, tantae
sanctitatis, quod nemo eam posset in aliam linguam transferre, nisi
cultores ejusdem legis, quotquot autem eam transferre attentaverunt,
vel orbati oculis fuerunt, vel (in) amentiam inciderunt. Remitte ergo
captivitatem, ait, ad summum sacerdotem in Jerusalem et pete ab eo, ut
mittat tibi librum legis Dei et prudentiores Judaeos, in hebraica et
graeca lingua peritos, qui transferant legem. Hoc audito rex amore
librorum liberavit Judaeos centum viginti millia dans pro singulo
captivo centum viginti drachmas argenti et misit eos simul in Jerusalem
cum pretiosis muneribus pro decore templi, inter quae erat mensa aurea,
gemmis impretiabilibus insignita, cujus crassitudo cum esset dimidii
cubiti, tamen materiam superabat opus. De hac mensa et de vasis et
muneribus transmissis ab Aegypto in Jerusalem mira refert Josephus
Libro Antiquitatum XII. C. 2. Pontifex ergo Eleazarus misit regi
septuaginta seniores, in lege doctissimos, in multis linguis peritos,
cum volumine legis, quos Philadelphus cum honore et gaudio suscepit et
introduci eos jussit in domum grandem juxta mare, in qua libraria regis
erat et locus ad deliberationem negotiorum, et datae sunt singulis
singulae cellulae divisae ab invicem. Receperunt autem semper unum
passum legis, quem quilibet in sua cella interpretabatur, prout sibi
videbatur, et sex diebus masticabant passum, in sabbato autem
convenerunt praesente rege et interpretata collationaverunt et
collationata in unum contulerunt, et factum est divino nutu, quod ita
conformes[TR125] fuerunt semper inventi, ac si simul consedissent et
conflassent ex uno capite. Et isti sunt illi LXX interpretes, quorum
frequenter meminit Jeronymus et alii catholici doctores. Porro Jeronymo
non placent cellulae septuaginta interpretum in prologo serm. ad
Desiderium episcopum, sed dicit, eos in coenaculo uno contulisse ad
invicem. Augustinus autem ponit, eos in separatis cellulis suam
opinionem conscripsisse et post contulisse ad invicem.
Sic Philadelphus ille librariam maximam composuit, quae tamen postea
incinerata fuit, nam classis in portu stans incensa fuit, de cujus igne
et libraria incensa fuit. Hic Philadelphus non fuit diu ante tempora
Maccabaeorum. Post Christi autem ascensionem facta est Aegyptus abyssus
illuminatorum virorum. Ibi Marcus Evangelista primus episcopus
Alexandrinus primo docuit. Ibi floruerunt viri doctissimi, Anianus,
Philo, Clemens, Origenes, Ammonius, Dionysius, Anatolius, Pyrrhus,
Athanasius, Didymus coecus, Theophilus, Thyrus medicus et caeteri
plures, qui omnes grandia opuscula de nostra theologia composuerunt.
Tertio terra Aegypti ultra omnes mundi partes plures habuit
confessores, monachos et virginum choros, partim in civitatibus et
villulis commanentes, partim in vasta eremo degentes inter sanctissimos
patres. Nam in superiori eremo Anacharius claruit, in inferiori alius
Macharius, in Sciti Isidorus, in cellulis Pambo, Moyses in Nitria,
Paulus in Apeliota, in Focis alius Paulus, Joseph in Pispiri, demtis
aliis, Paulo, Antonio, Maria Aegyptiaca, Eugenia Syncletica, Sara,
sanctissimis Aegypti foeminis. Non erat villula aut oppidum in toto
Aegypto, quod careret monachis. In civitate Oxiruito erant plurima
monasteria, et ipsa civitas intus et extra (#141 a#) monachis erat
plena, ita, quod etiam in turribus civitatis residerent et super
portarum fortalitia. Per[TR126] quemcumque vicum quis ibat, undique
voces psallentium audiebat; non tamen clerici erant, dicit enim
Gratianus XVI. qu. 1. superiori annot. in fine, monachos usque ad
tempus Eusebii, Sosimi et Siricii monachos simpliciter et non clericos
fuisse, ecclesiastica tradit historia. Unde et Hieronymus dicit,
monachos in Sciti convenisse in unum, ut sacerdotem sibi invenirent,
qui eis missarum solemnia celebraret. Non ergo erat grave regionibus,
monachos esse, quia instantissime laborabant nec mendicabant, sed
mendicis subveniebant. Unde dicit Hieronymus, quod Aegypti pauperes non
sufficiebant monachis, ut eis providerent, et eleemosynas ad longe
positas regiones transmittebant ditatis per eos Aegyptiis, nihil enim
sibi retinebant, nisi quod pro praecissimo victu et vilissimo vestitu
et parvissimo tuguriolo deservire poterat. In praedicta ergo urbe erant
XX millia virginum et XIV millia monachorum. In Nitria, ubi nitrum
colligitur, erant C monasteria; ibi erant magistri, patres, abbas
Johannes, abbas Hor, Abbas Amman, qui erat pater trium millium
monachorum, et sanctus Apollonius, pater quingentorum monachorum, et
Serapion, pater decem millium monachorum, et Theanos, pater trium
millium monachorum. In una Aegypti civitate erant XII. monasteria
virginum. In alia civitate erat monasterium CCCC virorum, et aliud
monasterium CCCC foeminarum, et haec duo monasteria per Nili brachium
erant divisa. Et S. Macarius habebat in uno monasterio MCCCC viros.
Multa talia habemus in vitis patrum, ubi Aegypti monachi ultra omnes
monachos laudantur. Et profecto magna differentia est inter monachos
modernos et antiquos, et inter monachos orientales et occidentales, et
inter monachos Aegypti et Syriae, Palästinae et Mesopotamiae. De hoc
aliquid supra dictum est P. 1. fol. 237. Inter omnes Aegypti monachi
excellebant tam in morositate, quam in religione. De hoc audi Jeronymum
Epist. ad Eustachium, in qua tractat de tribus generibus monachorum
Aegypti et de religiosa eorum vita. Unde de universo mundo quottidie
homines adventabant, ut Aegypti monachos viderent, et hoc faciebant non
solum simplices, sed imperatores, reges et principes. Tanta autem erat
monachis illis cura pro exhibitione hospitalitatis, quod rectores
civitatum ad instantiam monachorum per singulas portas statuerent
observatores, ut, sicubi peregrinus aut pauper appareret, sine
quaestione ad aliquam congregationem monachorum duceretur, et
hospitibus certatim monachi occurrerunt eosque abducebant, et
nonnumquam contentio erat inter monachos de praeventione, et
peregrinorum pallia in diversa trahentes rumpebantur. Quam cito enim
fratres peregrinum adventare senserunt, continuo, velut examen apum,
singuli ex suis cellulis proruperunt, et jocunda facie, laeto cursu,
festina alacritate eos susceperunt. Et haec religio Aegypti duravit
usque ad tempora Heraclii imperatoris, sub quo natus est filius
perditionis Machometus, qui cum Arabibus sibi adhaerentibus ingressus
Aegyptum et ibi effuso veneno intoxicavit patriarcham Alexandrinum et
clerum (#b#), qui abnegata fide catholica Machometo adhaesere. Subverso
autem patriarcha Alexandrino viam accepit in totam Aegyptum, et demum
in omnia maris littora praevaluit, et invaluit in tantum, quod Asiam,
Africam et pro parte Europam Christo auferens sibi subjugavit.
Ex omnibus his patet, quod Aegyptus tres habuit status valde diversos
et in quolibet illustrior cunctis regnis inventa fuit.
Primus status fuit status idolorum multorum, jactabant enim se, deos
apud se natos et nasci, unde Jovem summum deum in Aegypto natum
affirmabant et cum Cretensibus de hoc contendebant. Sic et Venerem
dicebant apud se primo de mari emersisse, et cum Cypriis litigabant; et
ita de aliis diis concertabant asserentes apud se genitos. Unde tam
Graeci quam Romani ab Aegyptiis deos sibi accipiebant, et Aegypti deos
quasi totus orbis summe venerabatur. Hic status ab initio, quo Aegyptus
incepit esse regnum, inchoatus fuit ante incarnationem Domini anno
2426, tempore Saruth filii Cham, et primus rex fuit Zores. Ab eo autem
tempore regnum hoc crebris tumultibus mutatum fuit et multis plagis
afflictum, semper tamen in cultu idolorum remansit. Tandem autem
Cambyses, rex Persarum, venit et cunctos ejus vastavit fines et omnia
templa deposuit et religionem in Persas transtulit. Post decursum
temporum iterum nova templa veteribus diis suis erexerunt, plura et
majora prioribus. Unde in Cayro Serapi templum fecerunt grande, et
idolum ejus sub specie bovis coluerunt. Et in Alexandria eidem mirabile
valde et magnum erexerunt fanum, de quo habetur in Ecclesiastica
historia Libr. II. C. 23. In hoc templo erat simulachrum Serapis sub
specie hominis, et erat simulachrum ita vastum, ut dextera unam
parietem, alteram laeva perstringeret, quod monstrum ex omnibus
generibus metallorum et lignorum erat compositum et mirabili arte soli
oppositum, ut nihil supra dicitur. Fama autem et opinio erat omnium
gentilium, quod quando humana manus hoc simulachrum attingeret, terra
illico desisteret et solveretur, et in chaos coelum repente rueret in
praeceps. Et ita nemo audebat hoc simulachrum tangere. Hic status
duravit usque ad Apostolorum praedicationem, qui omnibus mundi diis
virtute crucis violentiam intulerunt. Unde quidam Sophronius, antiquus
doctor, singulare opusculum composuit de subversione Serapis, ut
Hieronymus de viris illustribus refert, et de ejus subversione vide in
Ecclesiastica historia L.II. C. 23.
Secundus status fuit status Christianorum, qui magnis laboribus
Aegyptum a cultu idolorum averterunt, et ad Christi fidem converterunt.
In tantum autem profecit Aegyptus in isto statu, quod in nulla regione
mundi tot religiosi, tot monachi, tot docti, et tam multae ecclesiae
Christi reperiebantur sicut in ea, ut supra patuit. Et ipse status
mansit a tempore S. Marci usque ad tempora Machometi, diaboli filii.
Tertius status Aegypti est Sarracenorum sub cultu Machometi, in quo
cultu nulla regio ei aequatur, omnes antecellit in muscheis et in
scholis et in zelo ardentissimo pro illa maledicta religione. Nec est
regio adeo firmiter et pertinaciter adhaerens Machometo, sicut
Aegyptus, quae non solum se, sed alias regiones conservat in Machometi
cultu. Unde terram sanctam non possunt Christiani tenere propter
infestationem Aegyptiorum, quotienscumque enim Christiani terram
sanctam ceperunt, semper repulsam ab Aegyptiis (#142 a#) passi sunt,
nec est possibile, Christianos in terra sancta manere, nisi prius
capiant Aegyptum, ante quod omnis labor inanis et vacuus est. Aegypto
habito in perpetuum nemo auderet de Oriente levare manum contra
Jerusalem et terram sanctam. Hoc consilium dedit quidam prudentissimus
Sarracenus nomine Carachuz, a Christianis captivatus et interrogatus,
quomodo possent regnum hierosolymitanum capere et captum tenere.
Respondit, quod per nullam viam nisi per Aegypti possessionem dicens
consequenter, quod facile esset Christianis Aegyptum obtinere, quia,
cum sint in mari potentes, possent Alexandriam et alias maritimas
civitates capere et per Nilum adscendere cum classibus et devastare
Nili civitates usque Cayrum, et clauso Nilo, ne mercimonia de Cayro in
Alexandriam advehi possent, non posset Cayrus diutius se a deditione
continere. Et tantum de illo.
Explicit tractatus octavus.
Praeambulum in tractatum nonum per mensem
Novembrem, necessarium pro intellectu sequentium.
Antequam ad inchoationem novi[TR127] tractatus procedam, quaedam
praemittenda censui. Notandum ergo, quod dum per mare versus terram
sanctam pergerem, celeri cursu pertransivi regiones, provincias et
maris magni insulas, nihil vel parum de his scribens in tractatu quarto
mensis Junii totum ad hunc nonum tractatum mensis Novembris reservavi,
sperans, me in reditu per mare per easdem regiones reversurum. Sed
aliter accidit, nam naves et galeae onerariae de mari Aegyptio in
Libycum pelagum navigant, tendentes ad sinistram contra meridiem et
occidentem, et de Libyco relabuntur in mare Creticum, et ita ad dextram
dimittunt fretum Syriacum cum Cypro insula, et Pamphilia cum Cilicia,
mare etiam Aegaeum et Rhodense cum Rhodo, per quae maria in prima mea
peregrinatione ingressus et egressus sum, et in secunda ingressus per
ea, sed non egressus, quia per mare Libycum et Punicum deveni in
Creticum fretum. Ut ergo Ciliciam nobilem et Cyprum gloriosam, Rhodum
inexpugnabilem convenientius describere queam, resigno usque ad XVIII.
diem hujus mensis classem et naves mercatorum et repono me in galeam
peregrinorum terrae sanctae resumens marinum iter meum, quod revertendo
feci a Joppe per mare Syriacum in Cyprum, de Cypro in Rhodum, de Rhodo
in Cretam per maria intermedia, et in Creta reingredior galeam
institoris domini Sebastiani Conterini. Multos enim otiosos
taediososque dies habuimus in portu Alexandrino, et istis diebus
evagabor de mari Aegyptio in Syriam per loca prius nominata et fortunas
terrasque describam prioris evagationis, nec fictum iter describam,
nisi ab Aegyptio mari in Palaestinum sive Syriacum, quae sunt continua
maria, et de uno in aliud praeprospero vento in quinque venitur horis.