Tertio ex praesumtione et superbia haec lex edita est. Audivit enim,

quod lex Nazarenorum vini inhibitionem habuit; ideo omnes suos

Nazaraeos esse voluit. De lege Nazaraeorum habetur Num. VI. Insuper

sacerdotibus in templo ministrantibus vinum interdictum fuit, Levit. X.

Se ergo non minus familiarem Deo aestimavit eis, ideo legem illam

omnibus statuit. Ex suberbia etiam, quia semper singularis esse voluit,

ideo singularia (#109 a#) praecepit, nam Judaeis vini usus non fuit

prohibetur, nec Christianis; ideo pro differentia ab utrisque hoc

praeceptum dedit.

Quarto ex quadam tristitia vinum interdixit et prima causa

prohibitionis in ordine: dicunt enim, quod Machometus ante legem hanc

fuerit homo ebriosissimus et in cultu Bacchi aut Liberi patris

assiduus, incipiens autem suos errores seminare assumsit in collegam

filium sororis suae sibi dilectissimum et unum famulum cubicularium;

illi autem saepe discordabant et littigia quottidiana habebant, nec

aliqua arte poterat eos Machometus concordare. Porro omni sero

aestuabat Machometus vino et saepe in furia vini surgebat insaniens et

cum gladio parietes impetens, putans se aliquem interficere. Quadam

autem nocte, temulento Machometo jacente, surrexit servus et accepto

gladio Machometi eum in filium sororis mersit et occidit ignorante

Machometo; mane facto, cum mortuum illum in lectu vidisset, perterritus

interrogat, quis hoc fecerit? Respondit, vosque, inquit, fecistis vino

inebriatus. Cui contristatus Machometus dixit: ego non feci, quia

dilectissimus mihi fuit, sed vinum fecit, quod ab hac hora usque in

sempiternum non bibam et ita ulterius a vino abstinuit suisque etiam

ejus potum interdixit, ne homicidia talia amplius contingerent. Unde ex

tunc vinum auctoritate prophetiae excommunicavit et anthematizat

calcatores uvarum et omnes vini collectores, emtores, potatores et ejus

in domibus suis conservatores, quos omnes tamquam arma ad homicidia

perpetranda accipientes puniri mandavit. Quanti enim interficiantur

quottidie in conviviis vini usque ad nauseam audimus et legimus; in

vetustissimis etiam Legendis habemus, quod Bacchus, qui primus Thebanis

usum vini dedit vitesque primo in Graecia plantavit, habuit filium,

nomine Icarum, cui pater potestatem dedit, ut vinum mortalibus

praeberet; qui cum rusticis messoribus suis vinum exhibuisset et

insueti ultra mensuram sumsissent ebrii facti existimabant, quod sibi

venenum esset propinatum, ideo contra Icarum surrexerunt, eumque

interfecerunt: ejus canis a cadavere non recessit, tandem autem fame

coactus cucurrit in domum et accepto a filia Icari pane ad cadaver

rediit, quem mox filia secuta fuit. Quae videns rem gestam prae moerore

ad arborem ibi stantem se suspendit.

Hanc ergo legem de non bibendo vinum strictissime servant Sarraceni,

sicut Rechabitae ad praeceptum Jonadab patris sui abstinebant a vino,

ut habetur Jerem. 35., minusque Dei praecepta curabant, quam sui patris

traditionem; sic et illi faciunt. Nonnullis tamen videtur, quod vini

usus continuus numquam fuerit in Oriente et quod alias apud eos

servaretur ex consuetudine, non enim possunt Orientales vino uti sicut

nos, quia patria et regio est calidissima et vina ibi crescentia sunt

fortissima, nec est proportio naturae hominis et vini, ut sit suus

continuus potus, sed solum pro aliquo tempore et pro quadam

solennitate. Et tantum de Sarracenis dictum sufficiat.

Tanti autem in Cairo sunt, quod eorum non est numerus. Praeter hos

autem et Mamalucos sunt ibi ultra XXII millia Christianorum Orientalium

Graecorum et XV millia Judaeorum et XX millia Maurorum et aliorum.

Sarracenorum autem, Arabum et Tartarorum et Aethiopum et Aegyptiorum,

Samaritarum et Turcorum et aliarum peregrinarum gentium non est

numerus. Plures ibi degunt homines utriusque sexus, qui non habent nec

habuerunt umquam domum, nec casulam, nec lectum vel (#b#) etiam locum

aliquem proprium ad manendum, quam Venetiis sunt homines in toto simul.

Sunt enim intra urbem magnae plateae, in quibus pauperes noctibus sub

divo dormiunt, diebus vero sedent et aliquid laborant. Ibi pauperum

puerperae in publica pariunt platea, nisi forte aliquae foeminae

accurrentes velaminibus contegant.

Sunt praeterea in illa urbe necessario multi coqui communes, quia in

domibus homines non coquunt singulariter nec ignes accendunt, sed de

pategis coquorum cibos recipiunt. Dicitur autem, quod numerus coquorum

communium, habentium coquinas proprias et de arte coquendi se

nutrientium,[TR74] ascendat supra XII millia. Sunt autem tres causae,

quare in domibus non coquunt. Prima est munditia, nam coqui publici, si

lucrari volunt pecunias, oportet quod sint mundi, quia ab immundo nemo

emeret et haec munditia servari in domo non posset. Secunda causa

propter foeminarum abominationem, nullo enim modo possunt

manducare[TR75] a foemina coctos cibos vel contrectatos; ideo nulla

mulier ignibus, ubi cibi coquuntur, appropinquare audet, nec est aliqua

Orientalis mulier, quae parare sciet offam, aut infantis babbam. Si

ergo in domibus fierint cocturae, sine mulieribus coquina non posset

esse. Tertia causa est lignorum defectus, quia Orientales regiones

illae carent silvis et lignis et ligna ibi libra mensurata venduntur

care. Si ergo Cairi in domibus singulis fierent cocturae, sicut apud

nos, omnia ligna Orientis non sufficerent pro illa sola civitate.

Insuper absque illis communibus coquis sunt alii coqui minores et

pauperes, domibus et coquinis carentes; hi habent ferulam, instrumentum

quadratum ferreum ab intus limo obductum, huic carbones imponunt et

ollulos apponunt et craticulos, in quibus carnes elixant et assant,

sumuntque ferulam ita paratam, super capita portantes, transeunt per

vicos et clamore denuntiant, quid coquunt et an habeant carnes, an

pisciculos, aut lacticinia. Homines autem in domibus audientes per

fenestras respiciunt et si coctura placet emunt. Alieni etiam homines

et pauperes paucis contenti in vico conveniunt cum eis et ad aliquem

angulum se contrahunt et ibi residentes comedunt. Coquus autem ille

scultellulas secum fert et omnia necessaria. De illis coquis sunt in

illa urbe multa millia.

Sic multi valde cum utribus cum aqua repletis circumeunt, cyathum

habentes in manibus et collo dependentem utrem et si cui bibere placet

emungit de utre in cyathum et dat ei potum pro uno cremiunto vel

pagadino, quorum 30 vix valent 1 den. Ulmensem. Aliqui[TR76] autem pro

Deo ita circumferunt utres et omni petenti se potum dant et nihil

postulant, oblatum tamen sponte accipiunt.

Sic multi circumferunt fructus, panes et diversas merces. Et praeter

haec vici et valvae et pategae et plateae mercibus sunt undique plenae

et in bono foro sunt omnia.

Moneta regionis est nobilis et pretiosa. Aurei sunt Arabici, parvi

quidem quantitate, sed magni valore. Argentei usuales sunt et dicuntur

madini cum subscriptione Soldani; non tam lati sicut nostri cruciferi,

sed meliores sunt et de puro (#110 a#) argento, quorum 25 faciunt

ducatum. Sunt et alii minores argentei Achaici, quos nominant asperos,

parvissimi in argento, sed parvi qualitate. Sed et moneta Venetiana est

ibi nota, non tamen usualis, et si est de lega eam recipiunt; nostros

vero aureos et argenteos non cognoscunt nec recipiunt. Est et alia

cuprea moneta, quam nominant Fluss, et de hac omnes mercatores et omnes

rerum venditores habent sportas grandes plenas ad cambiendum eam pro

argentea; nam qui vult emere panem vel caseum aut potum aquae aut

aliquid sibi parvum, non necesse est eum (habere) argentum, sed Fluss.

Si non habet, dat campsori unum madinum pro Fluss, qui nummos illos

cupreos non ad numerum assignat, sed habet libram et petiam plumbi aut

ferri, aut lapidem probati ponderis et publici ponit in una parte

librae et commensurat ei Fluss. Sic quilibet aureus et argenteus habet

pondus suum, ad quod commensuratur moneta illa cuprea. Nummi enim isti

cuprei non sunt aequales, sed multum dissimiles in quantitate et

superscriptionibus et signis; quando enim aliquis Fluss recipit pro

madino, datur sibi quasi bursa plena de Fluss. Verum ipsa argentea

pecunia apud eos etiam est falsificata et non omnes madini passim

accipiuntur, nec omnes asperi. Sed artem illam habent omnes, quod

recipiens argenteum ponit eum in os suum, premitque dentibus mordens et

statim percipit, an argentum verum vel falsificatum sit. Omnia ibi

mensurantur, panes, fructus, carnes coctae et ipsum brodium et pulmenta

ad mensuram dantur, sed et aqua ipsa usualis mensuratur. Utuntur enim

multa aqua in domibus, quia diversis et variis baptismatibus utuntur

per singulos dies et horas, non autem habent fontes, sed solum aqua

Nili utuntur, quae in camelis defertur per vicos in magnis utribus.

Unde ultra octo millia cameli nihil aliud faciunt, nisi quod aquas per

civitatem in domos deportant, et asini idem facientes, quorum non est

numerus.

Sunt etiam multo plures cameli, qui pertinent communitati, et

camelariis de communi aerario datur pretium, qui ad hoc tantum sunt

ordinati, quod in utribus portant aquam de Nilo in vicos, et ibi per

singulos vicos diffunditur et spargitur ad pulverem terrae

comprimendum. Tanta est enim hominum et bestiarum deambulatio, quod

nemo posset ibi vivere in excitato pulvere, nisi aqua inspissaretur

continuis profusionibus.

Anno 1476 grassabatur pestis in illa urbe tribus mensibus; dicunt

autem, quod singulis diebus ad minus obierunt XVI millia, ad majus XXIV

millia hominum, medius numerus inter istos duos erat quottidianus et

ita in tribus mensibus mortui sunt in urbe XXIV centum millia hominum.

Dixit nobis Mamalucus, quod in illis tribus mensibus obierunt in

civitate et extra de illis, qui fugerunt pestem, quorum erat maximus

numerus, millies mille et septem centum millia hominum. Porro cum tanta

hominum strages Soldano denunciata fuisset, obstupuit timens urbis

desolationem, sed quidam de assistentibus sibi dixit, quod non timeret,

quia, si de qualibet moschea solum unus homo moreretur, essent (#b#) LX

millia hominum, et sub qualibet moschea sunt multa hominum milia. Est

enim in illa urbe, ut supra dixi, quasi innumera hominum multitudo.

Dicunt quidam Mamaluci, quod Soldanus in toto suo regno non tot homines

habeat, quot sunt Cairi. Audivi a quadam Venetiano, gentilomo magno et

experto, qui credit, quod in tota Italia non sint tot homines, sicut

Cairi. Mirum profecto est, quomodo tanta communitas regi possit, in qua

tam diversi homines de universo mundo sunt de omnibus sectis tam

contrariis, quam monstruosis, mirum, quod non se ipsos discerpunt.

Taceo de disparatis sectis, ut est nostra, Judaeorum et Tartarorum.

Adhuc miraculum est, quomodo ipsi Sarraceni possunt se invicem pati

propter sectarum multitudinem in eorum fide. Sunt enim multipliciter

divisi, habent tamen quatuor principales sectas et in qualibet

sacerdotes eas defendentes.

Prima est illorum, qui dicunt, quod nemo possit salvari, nisi in lege

Machometi, et licet hoc probare non possint aliqua ratione vel

auctoritate vel exemplo, tamen contradicentibus omnibus modis resistunt

et repugnant et habent magnam adhaerentiam.

Secunda secta est illorum, qui dicunt, quod lex nihil est, sed gratia

Dei est, qua oportet omnem hominem salvari, qui sine merito, sine

operibus, sine legis observatione sufficiens est ad salutem. Sub hac

secta sunt Sarracenorum religiosi, quos Sanctos vocant et amicos Dei et

Machometi et regni conservatores, ducuntque magnam post se partem

vulgi, qui spernentes legem et suis conceptibus obtemperantes hanc

sectam nulla ratione vel auctoritate possunt probare, sed miraculis

inauditis et prodigiis diabolicis, revelationibus, exstasibus, raptibus

maniacis, virtutum durissimis exercitiis, nobis horridis etiam auditu,

populum inducunt ad honeste vivendum et castitatem praedicant contra

principalem Machometi legem, quae dicit, quod omnes utriusque sexus

nubant, quam statim annos pubertatis attigerint. Hos sequuntur quasi

omnes mulieres, disciplinam eorum sectantes et minus ad ceremonias

Alcorani attendentes. Sunt enim foeminae Sarracenorum verecundissimae

et honestissime in vestitu velatae et in omnibus exterioribus adeo

pudicae, quod non est comparatio earum ad nostras. Faciunt autem illas

actiones, ut Deus det eis gratiam, non ut mereantur.

Tertia secta illorum est, qui dicunt, quod homo solum salvatur per

propria opera et quod nec gratia sit necessaria, nec legis observatio,

et illi mira operantur in diversis exercitiis, plus quam priores, quia

de priori secta sunt multi otiosi et taediosi, illi autem sunt vigiles

et laboriosi et habent valde multos sectatores. Istae vero tres sectae

sunt omni populo manifestae et plures inter se tam in privato quam in

publico dissensiones gerunt. Sed quia aequaliter sunt aestimatae ab

omni populo, nulla potest praevalere alteri, sed potentes student eas

commodare.

Quarta secta est illorum, qui dicunt, quod unusquisque salvatur in sua

lege, sub qua natus est, nec aliquam legem alteri praeferunt, sed omnes

leges salutares esse dicunt et pro martyribus colunt omnes occisos pro

quacumque lege. Ipsum Anaxagoram philosophum, qui fuit ab Atheniensibus

occisus, quia dicebat solem esse lapidem ignitum, et Maccabaeos et

Christi martyres venerantur. Illius sectae sunt multi, sed non fit

manifeste disputatio de ea, quia derogat legi Machometi, et quia

pauciores sunt, succumberent in disputationibus. Elphahallo Calinus

noster erat illius sectae, ut patet P. 1. fol. 222. A. In talibus

fatuitatibus sunt disputationes eorum et studia, ita, quod illa urbs

olim sapientiae nutrix, Memphis, Delta, Heliopolis, est nunc his

temporibus errorum inutilium inventrix. In eam enim olim mundi

sapientes commigrabant a finibus mundi, ut Memphiticos vates audire

possent; ut Pythagoras, de quo loquitur Jeronymus in epistola ad

Paulinum, et Plato. Sed et (#111 a#) Abraham et Moyses in Heliopoli

prudentiam discentes Deo dilecti facti sunt. Et de multis legitur hic

profecisse, ut infra patet fol. 128. Sed nunc praeter, praedictas

sectas plures sunt aliae sectae inter eos, in quibus manifeste patet,

eorum legem esse fictam et falsam et nisi diaboli nexu essent

conglutinati et uniti, non paterentur se invicem, nec possent regi.

Haec grandis communitas regitur per Soldanum Cathube, Catalanum,

abnegatum Christianum, cui adsunt duo potentissimi Mamaluci, Diodar,

quasi pater Soldani et totius regni gubernator, et Amiraldus, princeps

exercituum. Hi tres totum agunt et praefectos contratarum urbis ponunt

et ad universas provincias Soldani praefectos transmittunt Mamalucos et

officiales Trutschelmannos et alios locis praeponunt. Verum tamen

dicitur, quod inhabitantes Cairum et Aegyptum sint effoeminati et non

bene ad bella dispositi, unde Christiani tempore, quo Jerosolymitanum

regnum possederunt, Aegyptios tributarios fecerunt et in

confoederationem eos receperunt. Unde anno Domini 1167, regnante in

Jerusalem Almarico VI. Latinorum rege in Jerusalem, cum se regi Syriae

Damasci confoederasset, descendit rex Jerusalem Almaricus cum exercitu

Christianorum in Aegyptum et eversis aliquibus urbibus ante Cairum

castra metatus est eamque obsedit et angustavit. Unde Soldanus, ut

dicitur, promisit ei aureorum millesies centena millia et in promptu

sibi dedit centum millia aureos, ut recederet ab ea. Sic habet dominus

Antonius in Chron. P. 11. lit. 17. l. q. §. 3. Et tantum de illa urbe,

de qua et supra patuit fol. 103. a. Hujus civitatis amplitudo et gloria

moderna faciliter creditur, dum ejus antiquus status in scripturis

intuetur, de quo loquitur Diodorus diffuse in libris veterum

historiarum.

Recessus difficilis peregrinorum a Cairo et de

exactionibus Trutschelmanni[TR77] et fallaciis ac

malitiis ejusdem[TR78] viri infidelissimi

Mamaluci.

Die XIX, quae erat dominica XXI post festum S. Trinitatis totam paene

noctem praecedentem insomnem duxeram cum lumine, scribendo eo, quae ad

Evagatorium pertinebant, quia recessus noster instabat. Dum autem sol

ortus esset, ad missae officium in cameram dominorum secundae

societatis convenimus. Venerunt etiam tres Deae, Venus, Pallas et Juno,

duae scilicet uxores Tanguardini cum ancilla, ornatae cultu superbo,

sicut superius patet fol. 71. b. Has invite sustinuimus in officio,

quia nec ipsae propter devotionem affuerunt, nec nobis ad devotionem

profuerunt. Verecundabar multum de praesentia eorum propter quosdam

Sarracenos, qui deridebant ritum nostrum propter mulierum

ostentationem, quod apud eos profanum judicaretur, nam in ecclesiis

illorum mulieres nullo modo cum viris sunt, (#b#) sed seorsim in

ecclesia stant in aliqua parte ecclesiae, ubi a viris nec videri

possunt et ibi orant et plangunt, derelicto domi omni vano et saeculari

ornatu, juxta illud Zachariae IX.: Et plangent familiae et familiae

seorsum et mulieres eorum seorsum.

Derisorium est apud gentiles, quod in ecclesiam procedunt tam viri quam

foeminae cum saeculari pompa, et pro certo detestabile admodum. Igitur

cum missa esset completa, statim venit Tanguardinus verbis pacificis in

dolo et de nostro recessu contulit nobiscum, postulavitque pecunias

sibi debitas ratione officii sui, de persona sex ducatos et quatuor

ducatos pro littera Soldani ad Alexandrinos et XXXIV pro navi emenda ad

navigandum per Nilum in inferiorem Aegyptum. Commendavit autem uxores

suos et familiam dicens, omnes promtos fuisse ad nostra obsequia; et

hoc faciebat, ut Vale eis daremus. Insuper sex ducatos pro asinis et

asinariis habere volebat, quibus ad Nilum veheremur. Collegimus autem

pecuniam secundum taxam de unoquoque peregrino tantam, quanta nobis

videbatur, etiam ultra debitum et justum petentis eam, ut contentus

esset. Accepta pecunia jussit, ut disponeremus nos ad egressum.

Aptavimus ergo res nostras imponendas asinis celeriter, jamque

transierat meridies et nos stabamus et eductionem praestolabamur, sed

Tanguardinus otiose deambulabat per domum et curiam et vultu et moribus

indignatum animum contra nos ostendebat se habere et nostrum

exspectationem dissimulabat se videre; in quo facto non modicum

consternati confusi stetimus et propter viri furorem, quem vultu torvo

prodebat, nec ei loqui ausi fuimus, eramus enim in ejus unguibus, nec

vi ab eo, nisi dilacerati, aufugere potuimus. Cum autem sol declinaret

et tempus transiret, advocavimus procuratorem domus, Mamalucum et

causam tardationis et indignationis domini investigavimus. Respondit

ille brevi sermone: si dominum benignum cupitis habere et cum pace

optatis exire, bursas aperite, pecunias effundite et ultra postulata

pretium pro hospitio, Valete pro uxoribus, curtosias vel bibales pro

singulis officialibus domus promte et hilariter exhibete. Hoc audito

hilaribus quidem vultibus, sed gravibus et tristibus cordibus, multos

ducatos exposuimus; quod dum fieret, incepit nos dolosus ille jucundius

aspicere et familiam in adjutorium nostrum advocare; multis modis

interim, quod cum eo fuimus, mulctavit nos mendaciis et proditionibus.

Dixit enim se dedisse nautis 24 ducatos pro navi et naulo, quod non

fuit verum, et litteras ad Alexandriam promisit Trutschelmanno dicens,

nos esse divites et liberales, ideo deberet sine metu postulare. Igitur

peractis omnibus Tanguardinus equum ascendit et cum suis famulis nos

per civitatem eduxit, numquam autem tantam difficultatem habuimus

penetrando populum, sicut illa vice; graves enim molestias (#112 a#)

nobis intulerunt, percussiones, trusiones, inclamationes, derisiones.

Inter haec quidam de peregrinis dejectus fuit de asino et adeo male

multis plagis percussus, quod forte diebus vitae suae dolorem capitis

sentiet et cum hoc omnia quae habuit, retro dereliquit et adjutorio

cujusdam Sarraceni in asinum relevatus fuit. Ab his molestiis non

poterat Tanguardinus nos protegere, quia, ut saepe dixi, vici civitatis

illius sunt pleni populo, et transeuntes in equis, asinis, aut camelis,

non possunt in cumulo, nec duo simul ad latera transire, sed unus post

alium per primum facto impetu in populum ad dandum locum transeundi.

Sicut ergo Tanguardinus praecedens populum fuste caedebat et de via

fugabat pro via danda, nec retro attendere poterat, quae erga nos

agebantur; caesi enim ab anterioribus sequentes, propter quos caesi

fuerant, caedebant.

Cum magno ergo labore et anxietate in Balachum venimus, ubi Nilus

decurrit, et multas naves in ejus portu stabant; Mauri autem illi, qui

nos ducturi erant, nos videntes de navi exilierunt et omnem nostram

suppellectilem navi intulerunt; erat autem navis spatiosa et pulchra,

solum pro nobis conducta. Porro Tanguardinus longam collocutionem cum

nautis nostris habuit, nec aliud suspicor, nisi quod dixerit eis dolum

istum, quod non obstante solutione nostra sibi facta, possent in Roseto

iterum a nobis exigere, sicut et factum fuit. Deinde venit ad nos,

ducens secum Mamalucum quendam, dictum Halliu, quem saepe prius

videramus, hunc constituit suum vicarium super nos usque in

Alexandriam. Erat autem ille Halliu vir pallidus et callidus,

conditionibus meis penitus disproportionatus; quam cito enim eum

aspexi, diffidentiam et displicentiam in eo habui et ipse in me etiam,

ut saepe rei probavit eventus. Opera et verba ei displicita non dimisi;

nec ipse mihi pepercit. Constituto autem vicario recepit Tanguardinus

licentiam a nobis et ad propria reversus est cum suis; nos autem ad

proximas coquinas Sarracenorum currimus et cibos emimus et coenam in

navi fecimus. Facta est autem obscura nox antequam recederemus a

portu. Sedimus ergo in navi cum laetitia pro eo, quod salvis cutibus de

illo excoriatore evasimus, licet alleviatis marsupiis.

Recessus.

Vicesima die, in nocte praecedenti, nave soluta a portu Nili Cairino

recessimus, ventum autem contrarium habuimus ita, quod quatuor nautae

nostri Mauri remis navem trahere necesse erat. Porro multae naves

aromaticis speciebus nos sequebantur et multae praeibant et aequo

diffortunio sicut et nos contra ventum conabantur, sed tarda erat

navigatio nostra et taediosa, navium vero de mari ascendentium contra

aquam erat e contrario velocissimus cursus et quasi volabant ductu

velorum (#b#) pariter et equorum. Nam sicut per Rhenum sursum trahunt

naves a Colonia equis, sic de mari Alexandrino per Nilum sursum

trahuntur in Babyloniam. Porro ab utraque parte fluminis delectabilem

et fertilem habuimus terram cum multis villulis. Sunt autem domus

villularum omnes sicut clibani testudinati luto Nili, quod tenax est et

aptum ad aedificia rusticorum. Aestimabam primo, quod omnes domus

essent parvae moscheae, quia pulchrae opere camerato sunt factae. Juxta

villas erant amoenissimi horti, agri, viridaria, pomaria, in quibus

canamelli, dactyli et quaeque dulcia crescebant. Verum haec amoenitas

non erat undique, sed solum in locis, qui Nili aquis irrigari poterant,

caetera enim loca irrigua erant arida, arenosa, sterilia, sicut

desertum. Lento autem gradu processimus illa tota die, nec extra emissi

fuimus, ea autem, quae in Cairo emeramus, manducavimus et de aqua sacri

fluminis bibimus, quae tamen erat turbida et tepida, defecerat enim

vinum de utribus et cum Sarracenis aquam bibere studuimus; sine timore

tamen alicujus infectionis de aqua fluminis bibimus scientes, eam ex

paradiso sanissimo profluere. Sic ergo diem illum cum taedio deduximus,

quia lente descendimus et somnolentos nautas habuimus, toto enim die

dormiebant, ut noctem insomnem ducere possent, more sui jejunii. Cum

autem sol occidisset et nos ad quietem poneremus, surrexerunt Sarraceni

et Halliu Trutschelmannus, incipientes cantare, ululare, manducare,

sicut in turribus moschearum fieri solet, nec nobis aliquam quietem

tribuebant, unde ego et aliqui etiam surreximus de cumbis nostris et

cum eis vigilavimus, circumspicientes terram et aquam. Eadem nocte

vidimus cocodrillos, ingentes bestias de littore se in aquam

praecipitantes seque in aqua revolventes, et audivimus eos sub aqua

gementes et eructuantes. De his bestiis et aliis Nili monstris venit

dicendum in fluminis descriptione. Sarraceni, quia assueti, non

curabant nec timebant cocodrillos, sed hippopotamos Nili equos maxime

formidabant, qui nocturnis navigationibus infesti sunt navesque

evertunt.

Die XXI., quae est XI millium Virginum, illuscente[TR79] aurora

cessaverunt Sarraceni a suis clamoribus et quieti ac dormitioni se

dederunt omnes, dimittentes navem solum in manu temonistae. Sed cunctis

sopore depressis etiam gubernaculi rector obdormivit, reclinatus super

temonis clavum, currebatque navis ad sortem deorsum. Steti autem

superius ad legendum horas meas et mirabar de navis circumvolutione,

quae in aqua passim rotabatur, timebamque ejus impletionem. Post

paululum autem, dum minus considerarem, navis cum prora impetuose in

littus impegit, adeo, quod omnes dormientes excitavit et omnes

perterruit, nullum tamen periculum accidit, quia mollis erat terra, cui

incidit navis, sed si fuisset saxosa, comminuta fuisset in petias et

nos submersi et a cocodrillis devorati. Interea in locum venimus, ubi

Nili fluvius dividitur in duas partes et ita divisus descendunt ambae

partes longe a se, quasi per duo milliaria, et tunc iterum conveniunt

et fit unus fluvius. Medium autem illud inter duo illa brachia est

insula una pretiosissima (#113 a#) et amoenissima, quae Delta dicitur,

quia formam Deltae litterae facit; alias autem nominant insulam eam

auream propter ejus fertilitatem in frumento, hordeo, oleo et palmis et

caeteris, sed et vinum ferret pretiosissimum, si illi maledicti

colerent vineas. Sed Dominus hoc potu eos privavit ex demeritis.

Haec insula semper cedit in dotem principali uxori regis Soldani, de

qua habet annuum censum ultra LXX millia ducatorum, sicut dicebant

nobis Mauri nautae. Hanc insulam et ejus littora fugiunt cocodrilli,

quia homines illius insulae illos capiunt et domant. Habent enim

tuguria super littus fluminis et latitant in eis; si quando autem

cocodrillus in aqua natans ibi appropinquat, mox homo repente de

tugurio exsiliens in aquam super cocodrilli corpus saltat eumque ferro

frenat et ducit quo vult. Nam miro modo bene natare sciunt Aegyptii et

tanta agilitate et facilitate moventur in aquis, sicut pisces, sub

aquis etiam ad longum spatium se continent et vadunt; unde incolae

habitantes in littoribus Nili natant ad nundinas sursum in Cairum et ad

alia loca ubi volunt, et dum in civitatem venerint, accommodant sibi ab

aliquo noto vestem et emtis mercibus in naves reponunt et rursum aquis

insiliunt, renatantes ad loca sua et multis horis citius terminum

attingunt quam naves. Tota praefata insula, homines et terra, reginae

servit supremae, quae etiam eam inhabitat, si Soldano placet: siquidem

ipse rex quatuor habet uxores, quamvis XII legitimas habere possit et

concubinas ad placitum, et una eorum suprema in hoc loco communiter

habitat, aliae vero in aliis locis, non enim vel raro habent duas

uxores in uno domo propter litigia vitanda, sed per loca diversa habent

et nunc cum illa, nunc cum alia degit vir. Vidimus in illa insula

habitationem reginae solemnem, quasi castrum, delectationem magnam

habuimus in aspectu illius pulcherrimae regionis et ab utraque parte

voluptuosa loca habuimus, quasi navigaremus per medium paradisi. Circa

meridiem applicuimus ad oppidum quoddam super littus Nili, Phua dictum,

quod nomen aestimo huic oppido datum a Judaeis illo tempore, dum Pharao

eos tribularet, in memoriam perpetuam obstetricum, quae necare nolebant

infantes, sed eos servabant, quarum una dicebatur Phua, sicut hoc

oppidum, ut habetur Exodi 1. Et propter hanc pietatem aedificavit illis

domos manibus filiorum Israel, quieti etiam hoc oppidum aedificaverunt;

cui et nomen obstetricis dederunt. Et ingressi civitatem ab Aegyptiis

illis emimus victui necessaria, panes, gallinas, ova et fructus; cuncta

autem, quae emimus, reportavimus et in littore ad civitatis murum ignem

fecimus, comparatis caro foro sarmentis, plus enim pro eis dedimus,

quam pro panibus. Coximus ergo ibi carnes assas et lixas, cum autem

coquus pullos occideret solvens cultello venam colli, et sanguis

erumperet, stabant Sarraceni et in coquum fremebant et accurrentes

juvenes conabantur nobis pullos incisos eripere et in flumen projicere

et fecissent, nisi nautae nostri obstitissent, et habuimus multa

litigia pro ereptione pullorum occisorum, aestimabant enim esse

immunditiam et peccatum, sic (#b#) pullum comedere vel quamcumque

bestiam, antequam totus sanguis usque ad guttam sit effusus. Ideo ipsi

totam gulam pulli incidunt et pullum incisum manibus premunt, ne cum

aliquo sanguine coquatur, nam manducationem sanguinis vel carnis cum

sanguine abominantur sicut Judaei, servantes ritum praeceptum Genes.

IX. et Levit. XVII. Passim manducant quodcumque, sed prius

mundificatum, unde pullum, quem mundificare volunt, per sex dies

capiunt et in caveam mundam includunt vel in aliquo loco corticula

ligatum tenent et pura grana et aquam mundam ei tribuunt et ita

mundificatum et a sanguine separatum coquunt. Sunt enim, ut saepe dixi,

mundissimi in cibo et potu et vestimentis et creberrimis baptismatibus

utuntur ad mundanda corpora. Sic ergo coximus carnes et comedimus. De

civitate autem omnis paene populus, maxime juvenes, ad nos exierunt ad

videndum hospites, sicut etiam nos facimus in adventu Zigarorum ad

partes nostras. Inter accurrentes[TR80] venit unus masculus Maurus et

portavit manu cocodrillulum, quem ceperat, duarum palmarum longitudinem

habentem, quem curiosius aspeximus et mirabamur, quod tam parva bestia

in tam ingentem draconem proficit. De hoc dicetur infra. Alius juvenis

portavit origem unum, Aegyptium glirem, in quantitate catti dimidii

anni, hunc quidam peregrinus emit, sed non diu vivus mansit. De hac

bestia fit mentio Esajae 51.

Mansimus autem in portu illo die illo toto et in sacro flumine balneati

sumus, non tantum pro necessitate, quantum pro devotione, ut ablueremur

sacris paradisi undis, non tamen aquis in profundo nos commisimus,

timentes belluas in eis viventes. De hoc lavacro et balneo, si gloriari

voluero, non ero insipiens, cum legamus, sanctum antistitem Epiphanium

sola inspectione illius sacri fluminis gavisum, unde dicit in epistola

ad Johannem, Jerosolymitanum episcopum: Ego vidi aquas Geon, aquas his

carneis oculis aspexi etc. Hanc epistolam transtulit Jeronymus ex

Graeco in Latinum.

Porro post occasum solis reingressi sumus navem et ea soluta

recessimus, cum gaudio autem navigavimus, quia Sarraceni, qui tota die

dormierant, jam vigilabant, cantabant et manducabant. Mirum autem et

pulchrum est videre noctibus in regiones habitabiles, quia ubique in

turribus moschearum ardent lumina et videntur noctibus procul propter

ignem. Circa medium autem noctis venimus non longe ab oppido Roseti et

supra ipsum oppidum littus petivimus, ibique navem palo alligantes

stabilivimus usque ad mane, non enim in portum civitatis ausi fuimus

intrare, ne de muris a custodibus molestaremur. Navi stabilita

audivimus per circuitum navis cocodrillos ingentes, in aqua contra

navem frementes, sed nullam in navi molestiam passi sumus, si autem

aliquis in aquam intrasset, in mille frusta discerptus fuisset;

quidquid autem eis projicitur, devorant. Erat nobiscum in navi

Sarracenus quidam, qui Cairi ad nos intraverat, qui tantae disciplinae

vir fuit et, si fas est dicere, tantae devotionis, quantae nullus

religiosus apparere potest in Christianitate, videbaturque ex facie

ejus splendere maturitas. Libenter locutus sibi fuissem, si linguam

scivissem, ego tamen numquam usque Alexandriam vidi eum loqui; credo,

eum fuisse unum de illis, quos nominant Czamutlar, qui perpetuum tenent

silentium. Quidam in illo loco, et major pars dormierunt, ego vero

inter frementes cocodrillos quiescere non valui, sed sedi in aquam

respiciens, ammirans bestiarum magnarum motum et gemitum et non minus

errores ammiratus sum antiquorum, qui templa his bestiis dedicarunt et

immortales honores, unde etiam quaedam civitas Cocodrilla dicta fuit,

quam suspicabar fore Rosetum, propter multitudinem cocodrillorum.

Mirandum profecto, cur lege, ut pro diis colantur, fuerit sancitum? sed

dicebant, toti patriae salutem afferre et Arabiae Lybiaeque latrones

prohibere fluminis transitu. Hanc rationem assignat Eusebius de

Evangelica praepar. L. 11. c. 1. dicens: Arabes in Aegyptum natarent,

nisi cocodrillos timerent, et ideo pro hac salute Aegyptii adorant eos

ut deos protectorios. Aliam assignant rationem, dicentes: Minoem,

Aegypti regem, fugisse insequentes se canes et a cocodrillo susceptum

in continentemque delatum. Ut ergo gratiam animali refunderet,

civitatem loco proximam Cocodrillam nominavit (#114 a#) mandavitque

accolis, ut pro deo coleretur bestia et agrum eum devovit bestiae, ac

pyramidem in sepulchrum sibi ibi ingentem et admirandam erexit et

labyrinthum et ita horribilem bestiae cultum instituit. De his dicendum

venit in sequentibus, fol. 120.

Rosetum.

Vicesima secunda die aurora illucescente solvimus navem et in portum

Roseti navigavimus ibique facto ponte de navi ad littus res nostras

eportare volebamus, sed nautae nostri nolebant quidquam nobis

dimittere, nisi prius essent soluti, cumque diceremus, quod

Tanguardinus Trutschelmannus Cairinus haberet eorum pecuniam,

deriserunt nos dicentes, se conductos ab eo ad nostram solutionem et

quod nihil eis tradidisset. Post multas ergo rixas, quas cum eis

habuimus et inter nos, iterato naulum solvimus cum parva patientia,

quidam enim erant duri, quos vix induximus, ut darent suam portionem;

consilium eorum fuisset, ut cum illis rediissemus navigio Cairum et

illum nequam Tanguardinum accusassemus apud Soldanum de injustitia, sed

consilium hoc videbatur majori parti peregrinorum non utile, imo

periculosum nostrae vitae, ideo melius judicavimus pecunia vexationes

illas redimere. Et ita solutis nautis et aportatis rebus nostris ad

littus ductores nostros licentiavimus, qui cum nave ad propria reversi

sunt.

Sedimus ergo ad murum civitatis ante portam, quae nondum aperta fuerat,

quia adhuc mane erat et tempus quietis Sarracenorum, et deliberavimus

cum Halliu, quod quam statim porta aperiretur, intrarent aliqui cum eo

et camelos aut asinos conducerent, quibus nos et res nostrae in

Alexandriam veheremur, non enim poteramus ulterius per rivum

descendere, quia ab hac civitate non est navigabile brachium hoc Nili,

quod possit per eum in mare descensus fieri, et de navigabili alveo

exiveramus illa nocte, ut ad illam civitatem veniremus, quia in ea

copia bestiarum camelorum et asinorum semper invenitur, quibus ducuntur

alieni Christiani ad Alexandriam, cavent enim omnibus modis, ne ducant

Christianos per alveum navigabilem usque ad ostium, ubi mari influit et

hoc ideo, quia credunt nos exploratores terrae. Ne ergo fluminis via de

mari fiat nobis nota, ad duo vel tria milliaria supra ostia Nili

deponunt eos, siquidem VII ostiis Nilus mari illabitur, sed non omnes

alvei sunt navigabiles, ut patebit. Halliu ergo cum quibusdam

peregrinis ingressus civitatem pro camelis et asinis conducendis, sed

non unum camelum nec asinum nec equum invenerunt in tota civitate,

cunctae enim bestiae ad onera portanda aptae erant in ostio Nili

Heracleotico, a quo portabant merces Indianas Alexandriam a

mercatoribus Cairinis conductae, nec in triduo erant reversurae. Cum

autem audivissemus absentiam bestiarum et quod tribus diebus essemus

ibi mansuri, multum turbati sumus et sedimus tristes conferentes.

Porro alveus navigabilis, per quem Nilus per ostium Heracleoticum (#b#)

mare intrat, non erat longe a nobis, sed per unam insillam

interjacentem distabat et summitates velorum videre poteramus navium

continue descendentium et ascendentium et optavimus quidem nos in una

illarum navium esse, sed non erat nobis spes; cum ingenti autem taedio

ibi sedimus et vidimus naves etiam de portu Roseti sursum duci in

alveum navigabilem et descendere ad mare. Advocavimus ergo Halliu malum

hominem ductorem nostrum et interrogavimus, an possibile esset nos

navigio duci per Nilum ad mare? qui dixit, possibile quidem est, sed

non consuetum, ideo non attentetis, sed per triduum habetote patientiam

in loco illo. Cum amaro ergo animo per locum spatiavimus et inter

homines, qui egressi fuerant de civitate ad nos videndum, deambulavimus

anhelantes ad recessum. Quidam autem Sarracenus de civitate egressus

adjunxit se nobis et colloquium nobiscum habuit Italica lingua, quam

novit. Inter colloquia diximus sibi, quomodo triduana ista exspectatio

esset nobis intolerabilis et si posset nobis navem conducere pro bono,

imo abundanti pretio, faceret nobis rem gratissimam. Concurrit ergo

Sarracenus ille et statim nauclerum adduxit et conventionem inter eum

et nos fecit. Stabat autem Halliu ille falsus et contendebat cum

Sarraceno illo, forte dicens ei, quod sibi de peregrinis suae

providentiae commissis, nihil vero aliud nobis dicebat, nisi si aliquod

periculum nobis accideret, quod eum inculpare non possemus nec vellet

particeps esse periculorum nostrorum. Res ergo nostras rursum

reportavimus[TR81] in navem conductam et ad recessum nos disposuimus.

Cum ergo jam navis solvenda esset a portu, venerunt quidam viri de

civitate et arrestaverunt navem et nauclerum impediverunt, nescio

propter quam actionem; perterriti autem fuimus aestimantes, quod

propter nos factum esset, sed non fuit. Itaque iterum res nostras ad

littus reportavimus cum labore, quia satis gravem supellectilem

habuimus. Post paululum venit alius nauclerus petens nos, ut

ingrederemur naviculam suam et quo vellemus vellet nos ducere pro

competenti pretio. Statim autem etiam Halliu dissuadente conventionem

fecimus et res nostras in navem portavimus: erat navis satis parva pro

tantis rebus et tot hominibus, sed majorem pauper ille nauclerus non

habuit. Cum autem cuncta intulissemus et nos ingressi fuissemus,

sedimus compressi et nimis arctati, libentius tamen sustinuimus istam

angustiam, quam triduanum taedium, habuimus autem navigare contra aquam

quasi ad unum milliare teutonicum. Nauclerus ergo et sui servi Mauri

ligato longo fune ad proram naviculae navem de portu Roseti sursum

trahebant cum maximo labore et post multas horas venimus ad caput, ubi

ille rivus Rosetinus dividitur et exit ab alveo navigabili. Laetati

ergo sumus putantes, nos celeriorem descensum habere quam ascensum, sed

aliter evenit; nam cum navem in verum alveum duxissent, reperimus in eo

(#115 a#) ventum contrarium a mari sursum adscendentem, qui aquas

fluminis decurrentes impetu magno retrusit ita, quod videbantur sursum

currere, nec fluxum earum naturalem poteramus videre. Sicut ergo nautae

nostri per alium alveum navem laboriose sursum traxerant, ita per illum

deorsum majori labore contra ventum trahebant et ibant in luto denso

usque super genua et usque ad nates, aliquando incidebant usque ad

umbilicum et nonnumquam coacti profunditate in ipso luto nataverunt.

Sic ergo tarda et taediosissima erat nostra navigatio et nimis

laboriosa. Magnam profecto compassionem habuimus cum istis miserrimis

Mauris, quamvis nos ipsi in passione sedevimus,[TR82] ita enim

coangustati fuimus, quod nullus poterat se de loco, in quo sedebat,

movere, nec crura pro opportunitate extendere. Interea quidam

Sarracenus per arundinetum et densum lutum cum lancea ad littus venit

et hasta vibrata trahentibus navem se opposuit postulans et exigens

thelonium, de persona madinum ex parte domini Soldani, de quo

mirabantur nautae nostri, quia numquam ibi viderant hominem petentem

aliquid. Halliu autem, infidelis ille nequam, voluit quod solveremus,

nec curasset, quod non unum obelum habuissemus. Dedimus ergo madinos

singulos, et progressi sumus tardissime serpentes. Post unam horam

perspeximus super littus stare multum populum et tentoria ac

tabernacula fixa vidimus et statim intelleximus, agmen Arabum ibi

consistere, sicut saepe prius videramus per Arabiam, Palaestinam et

Judaeam. Turbati autem sumus scientes, quod sine vexatione eorum

transire non possemus, sed et nostri naucleri eos timebant et forte

plus quam nos. Cumque ad eos venissemus accurrerunt de tentoriis cum

lanceis et armis supra marginem et funem nostrae navis detraxerunt

magna violentia de manibus servorum nostrorum et traxerunt nos ad se,

ita, quod prora erat littori infixa, alvei enim parietes erant ibi

satis alti, quo tamen non obstante Arabum juvenes deorsum se

submiserunt, cadentes super nos in naviculam, incipientes scrutari

sacculos et sportas, ut tollerent spolia. Quod dum fieret, clamavimus

ad seniores Arabes superius stantes, cur nobis violentiam inferre

permitterent, cum tamen parati essemus pro voto eorum satisfacere. Quo

audito evocaverunt juvenes multis clamoribus, sed eos non adverterunt,

trahentes saccos et sportas nobis renitentibus. Accepto autem animo,

cum desistere noluissent, consurreximus contra eos et cum violentia eos

de navi ejecimus, quod tamen nullatenus facere ausi fuissemus, si non

intellexissemus, seniorum voluntatem ad hoc accedere; ejecti autem

lutum contra nos jactabant et terram, quia lapides ibi non erant et vix

compesciti fuerunt per seniores, ut nos in pace dimitterent, omnis enim

juventus accurrerat et etiam foeminae clamantes adversus nos, sed et

ipsi (#b#) seniores inter se contendebant, quia quidam volebant nos

absolute spoliare, alii eis contradicebant. Sedato ergo tumultu dedimus

eis unum ducatum, mulieribus autem et parvulis dedimus paximatios, et

hoc facto libere nos abire fecerunt. Mirabamur autem, quod etiam in

Aegypto, prope regiam urbem, ille populus Arabum violentias exerceret.

De illis Arabibus, si legere placet, vide fol. 27. Cum magna ergo

difficultate, invalescente magis ac magis vento, processimus. Porro

ipsi nautae acceptis de nave suis amphoris implebant aqua, dicentes,

nos statim in aquam amaricatam venturos, per commixtionem aquae maris.

Hoc audito hausimus et nos aquam pro poculo nostro, nam aquilonis

flatibus aqua maris per ostia Nili injecta inficit aquas easque amaras

reddit per longum spatium sursum in Aegyptum.

In processu ad alium cuneum Arabum venimus de societate priorum; his

paximatios in littus projecimus et progressi sumus et in latitudinem

maximam venimus, ubi Nilus undique alveos suos exiens planitiem totam

aqua operuit, in tanta latitudine, ac si esset mare, nec finem videre

poteramus, nisi quod cumuli et aggeres arenarum in aliquibus locis

supereminebant. Tota autem illa aquarum congregatio erat salsa, de

maritimis aquis irrumpentibus per ostia Nili. Porro, in illa latitudine

non poterant nautae nostri amplius navem trahere propter profunditatem,

sed nobiscum sedebant. Vagabamur ergo in incertum in aquis, nunc huc

nunc illuc, nec progredi poteramus prohibente nos contrario vento. In

ista ergo confusa circumvolutione devenimus extra veram gurgitem et

alveum Nili, eumque perdidimus, quia aqua turbida pariter et turbata

erat et venti magni et aqua instabilis, nec fundum videre poteramus et

ita supra agros et campos navigavimus, tandem longius projecti in

tenuem aquam devenimus et in incertum ferebamur, quousque in

bithalassum incidimus, impegimus enim in arenarum aggeres, quos non

vidimus et navis limo infixa mansit immobilis, quamvis aqua mira

celeritate et vehementia moveretur vento, navis tamen nostra nec

agitabatur fluctibus eam fortissime percutientibus; qua propter nautae

nostri se denudantes in aquam descenderunt et multo labore navem a loco

removerunt et reingressi iterum agitabamur sine progressu et rursum in

alium aggerem incidimus et fortius infixi quam prius stetimus; nautae

ergo nostri sicut prius maximo labore conabantur navem removere et

remotam tentabant eam in verum alveum reducere et in aquis ibant usque

super umbilicum et saepe in aquam totaliter cadebant et in his saepe

humo haerebat et iterum atque iterum evulsa quassabatur. Tandem autem

magnus et importunus afflavit ventus, navemque de manibus nautarum

rapuit et eam grandi impetu in locum tenuissimae aquae injecit, ubi tam

fortiter luto infixa stetit, quod omnem spem eam movendi amisimus et in

periculo non modico fuimus; nam simili diffortunio tradunt Aeneam vitam

finivisse in fluvio. Porro naves quaedam de mari ascendentes (#116 a#)

contra nos eodem dubio ferebantur, nescientes alvei tractum, ventus

tamen vela eorum implebat et celerrime ducebat, etiam dum lutum

tangerent, sulcabant et aquam et lutum duce vento. Dum enim vidissent

nos luto infixos a nostro tramite declinaverunt et felices ex nostro

periculo facti praeterierunt, si enim in nostra semita mansissent,

infixi fuissent sicut et nos. Aliae etiam naves quaedam speciebus

aromaticis oneratae sequebantur nos et in eandem damnationem devenerunt

stantes luto infixae et maximis conatibus exitum quaerebant. Hoc autem

tantum bonum vitae nostrae subsidium habuimus, quod fundus lutosus

fuit, si enim saxa habuisset, perditi fuissemus. Laborabant ergo magno

conatu nostri usque ad solis occubitum et ita toto illo die in

anxietate stetimus et paene nihil manducavimus, quia sacci paximatium

in profundo navis jacebant et omnes res desuper et nos compressi

superius et sicut unusquisque in Roseto locum acceperat, ita mansit

toto die ac nocte sequenti. Porro sex onerariae naves circumstabant

nos, pro quarum remotione etiam magnus labor fuit spe procedendi; nam

aliquae naves districtum illum evaserant et praecedebant et ideo

similiter laborabant putantes, se noctem in quodam oppido super Nilum

acturos, sed labor nautarum nostrorum et illarum VI navium in vanum et

inanis fuit et tenebrae comprehenderunt nos. Videntes autem nautae, se

non posse proficere, ejecerunt anchoras, navesque stabiliverunt

fortius, ut futuram diem ibi exspectaremus. De aliis autem navibus

clamabant ad nostros nautas, interrogantes eos, quid ducerent? Et cum

intellexissent, quod Christiani essemus, maledixerunt nobis

aestimantes, se a Deo derelictos propter nostram praesentiam, et

fremebant contra nos. Credo enim, si propinquiores eis fuissemus,

multis contumeliis nos adfecissent. Stetimus ergo sic in mediis

fluctibus in caliginosa nocte, nec recolo, nos in majori miseria fuisse

per totam peregrinationem, demta nocte illa, quam habuimus 2. Octobris,

quando aberravimus in vasta solitudine, ut habetur fol. 57. Felix

fuisset ille, qui dormiendi et quiescendi locum habuisset ad illius

longissimae noctis pellendum fastidium. Numquam recolo, me tam

distincte notasse septem noctis tempora, sicut illa nocte. Videbatur

enim mihi, quod in curru, quem antiqui ipsi dominae Nocti adscribebant,

sederemus et seplem rotis, hoc est, septem ejus temporibus, lente

duceremur. Primum noctis tempus, quod dicitur crepusculum, propter

dubium, cum nesciatur, an diei praeteritae vel nocti venturae sit

dandum, deduximus cum Sarracenis nostris, qui toto die laboraverant et

jejunaverant, usque ad hoc tempus, qui comedebant et cantabant, non ex

laetitia, sed ex consuetudine eorum. Quaesivimus ergo paximatios et

etiam manducavimus paucillum et aquam bibimus prius haustam de flumine.

Secundum, cum jam omnino obscurum est tempus, dicitur fax, eo, quod

tunc faces accenduntur; etiam cum nautis nostris deduximus eum parvo

solatio in tenebris, (#b#) sine facibus, sine igne, sed cum

copiosissima aqua. Tertium tempus, cum jam densior facta esset, quod

dicitur connubia, orationi dedimus. Quartum tempus, quod intempesta

dicitur, eo, quod nulli operi sit aptum, dormivimus quidem, sed non

erat quies dormitionis. Quintum tempus, quod gallicinium vocatur, eo,

quod a medio sui nocte in diem tendente galli cantant, deduximus in

collocutionibus; quidam enim mecum sedens occasionem mihi dedit, quod

sibi dixi perfunctorie quasi totum cursum vitae trium Patriarcharum,

Abraham scilicet et Isaac et Jacob, sicut in Genesi habetur, et de Nilo

et Paradiso, et magnam noctis partem sic deduximus. Sextum tempus, quod

canticinium dicitur, gratissimum quieti, aurorae proximum, nos cum

gaudio accepimus et cum vigilia, cum eo enim luna splendescere coepit

et aura in melius immutari. Hoc sentientes prae gaudio inquieti fuimus,

solis ortum quasi liberationem a captivitate durissima exspectantes.

Septimum tempus noctis, quod dicitur diluculum, in quo solertes surgunt

ad opera die jam illucescente, deduximus in precatione ad recessum et

solis clariorem illustrationem exspectavimus. Et ita noctem illam

egimus, qualiter autem diem deduxerimus, folio 122. vide. Nunc etiam

Nilus fluvius venit describendus, ex quo prope ejus terminum sumus, ubi

per illapsum maris fluvius esse desinit.

Descriptio fluminis Paradisi, Nili scilicet vel

Geon aut Gion, de ejus nominibus, origine,

utilitate et virtute, et antiquorum errores circa

hoc.

Nilum sanctum fluvium describere volens primo de ejus nominibus dicam;

secundo de ejus origine, de ejus decursu et fine; tertio de virtutibus

ejus et proprietatibus et de bestiis in eo crescentibus. Habet igitur

haec nomina: quia dicitur Geon, Gen. II., multi libri habent Gion.

Secundo nominatur Nilus ab Aegyptiis, Esa. 23. Dicitur etiam a Latinis

quarto Nileon. Et quinto ab eisdem nominatur Melo. Igilius Astrologus

nominat eum sexto nomine Eridanum, ab eventu. Nam fingunt poetae, Solis

Aegyptii fuisse filium, cui cum Epaphus, Jovis et Isidis filius,

objiceret, non esse Solis filium, ad obtinendam filiationis fidem

currus lucis temerarie impetravit a Sole patre, qui cum equos nequiret

regere, exeuntibus ipsis orbitam, in parte coelum exustum ei in terris

multa exhausta flumina, quam ob rem ab irato Jove fulminatus est et in

Nilum cadens suum illi tribuit nomen. Hanc Graecorum fabulam Itali de

Pado flumine recitare solent eumque idcirco Eridanum vocant. Alii sunt,

qui dicunt, Eridanum juvenem Aegypti potentem decrevisse mutare sedes

et navem adscendens per Nilum ad mare descendit et Nilo suum nomen pro

perpetuo ejus memoratu reliquit; qui in Ligures veniens eis imperavit

et casu in Padum cecidit, etiam illi flumini suum nomen in ultimo

decessu dereliquit et ita ambo flumina ab uno viro sortita sunt idem

nomen diversis ab eventibus. Multo tempore Nilus dictus fuit Aegyptus,

et quia rex Aegypti, Nileus, fluvium divisit per terram eumque utilem

terrae effecit, nomen regis contraxit, dictusque est Nilus. Sed et

Aquila propter cursus velocitatem est nominatus. Et Oceanus ab antiquis

Aegyptiis dicebatur. Et Astopon, quasi de tenebris ortus ex ignotis

locis. Commune tamen nomen illius sacri fluminis, quo nunc ab omnibus

nuncupatur, dicitur Nilus, cujus brachium contra terram sanctam tendens

dicitur Syon, id est turbidus. Nilus autem (#117 a#) dicitur a limo,

quasi limum trahens. Est enim fluvius turbidus, multum de limo secum

ferens, propter quam causam etiam Geon, Gen. II., dicitur, a Ge, quod

est terra, quam secum trahit, vel a terra, quam irrigat et foecundat;

nec debet scribi Gyon, sed Geon, sicut patet per Isidem 13. Et in

correctis textibus Bibliae nonnumquam in sacra pagina nominatur flumen

Aegypti, pro eo, quod similiter illam terram utilem reddit, vel quia in

Aegypto finitur et a mari absorbetur. Dicitur etiam fluvius paradisi,

quia ipsum irrigat et de ipso emanat. Et Jos. 13. et Jerem. 2. dicitur

fluvius turbidus. Sic ergo nomina omnia illa sumta sunt ab effectibus

vel ab eventibus, vel a principio aut a fine fluminis.

Origo sacri fluminis Nili adeo philosophis occulta erat, ut eum

nominarent Astopon i. e. de tenebris fluens, et dum conarentur aliquid

de ejus conscribere origine, ad fabulas se converterunt, quia locorum

inscitia errandi praeparat causam. Unde[TR83] Dionysius dicit: Nili

fontes locaque, ex quibus fluit, nullus ad hoc tempus scriptor neque

vidit neque audivit ab aliis, qui se asserunt adspexisse, ex quo res ad

opiniones et conjecturas pervenit. Aegyptii sacerdotes Nilum ex Oceano

profluere dicunt, nihil certi dicentes. Troglodytae, qui loca

eminentiora incolunt, dicunt, congregationes fontium apud se in lacum

fieri, ex quo credunt Nilum esse. Sed nihil iterum affirmant. Ideo

plures putant eum de coelo fluere, quod etiam gentiles scripserunt,

inserentes fabulas Osiridis. Memphitici philosophi dixerunt, eum oriri

ex opposita nobis zona, ubi est aestus, quando apud nos est hiems, et

hac re nulli ad fontes Nili accessum patere, et quia per loca decurrit

solis adusta ardoribus, dulcoratur ita, quod caeteras mundi aquas

dulcedine superat. Vetustissimi interim poëtae dicunt, Nilum esse

Oceani et Terrae filium, quod tantum est, quod Nilus ortum habet ex

oceano, quo terrae immisso rursus e terra nascitur; sed hoc est commune

omnibus fluminibus et terrae fontibus. Haec origo notatur Genes. 11.,

ubi dicitur: fluvius egrediebatur scilicet de abysso, id est matrice

omnium aquarum. Antiqui poëtae dicunt, ut refert Diodorus antiq.

historiar. c. 2., quod eo tempore, quo Osiris Aethiopibus leges edidit,

circa Siricanis sit Nilus exortus et mox defluens maximam Aegypti

partem inundavit, demergens praesertim eam partem, cui Prometheus

praeerat, et damnificavit. Prometheus autem contra Nilum Herculem

invocans, qui e vestigio contra torrentem se opponens aquarum

compressit impetum et Promethei partem redemit. Alii dicunt, ut

Solinus, quod originem habet a monte inferioris Mauritaniae, quae

propinquat oceano protinusque lacus fit, quem Nilidem dicunt, sed hoc

lacu effusus arenis absorbetur et cuniculis coecis absconditur. Deinde

in Caesareae lacu ampliori prorumpit et iterum ab arenis receptus

absconditur, quasi dedignetur excurrere hiatu terrae, nec apparet,

antequam excursis XX diaetis itineribus per deserta atque inaccessa

loca erumpit in terras iterum et ex eo fonte prosilit, quem Nigrum

vocavere, exinde autem palam procedens totam Aegyptum et Aethiopiam

transfluit usque in mare mediterraneum. Alii dicunt, eum ex fonte

quodam prodire, qui apud Hesperos Aethiopas existit, qui Pyrus ab

incolis appellatur. Alii asserunt, eum in littore maris rubri emergere,

in loco appellato Massilone et inde per mirabiles et longos circuitus

Aegypti aequora subintrare. Alii dicunt, in Oriente esse insulam

quandam, quam Phile nominant, asperam et undique praeruptam, quae

duobus amnibus ibi coëuntibus tingitur, quorum effluxus in Nilum

mutatur. Ab hac ergo insula Nilus magnus magis quam violentus egressus

per arduas excisasque pluribus locis rupes insurgit et vires suas

concitat; frangitur enim occurrentibus saxis et per angusta eluctatus

ubicunque vincit ac vincit, fluctuat et illis exercitatus aquis, quas

sine tumultu leni alveo duxerat, violentus prosilit sibi dissimilis,

quippe ad illud usque lutosus et turbidus fluit, at ubi in scopulos

cautium verberavit, spumat illicque non ex natura sua, sed ex injuria

loci clarior est, tandem vero obstantiam eluctatus in vastam

altitudinem subito destitutus cadit cum ingenti circumjacentium

strepitu regionum, propter cujus fremitum gens in eis regionibus

habitans emigravit et sedes suas ad remotiora loca posuit. Denique jam

manifestus novarum virium Nilus (#b#) alto ac profundo alveo fertur

objectu montium pressus et demum circa Memphim liber ac per campestria

vagus in flumina plana scinditur et totam amplectitur Aegyptum. Alii,

ut Ptolemaeus in effigie orbis, dicunt, in Oriente esse quosdam

altissimos montes, quos nuncupant[TR84] montes lunae, a quibus per

resolutionem nivium profluens aqua paludem ingentem facit ex qua Nilum

decurrere dicit. Moyses autem legislator et Chronicae sacrae scriptor

de Geon, id est, Nilum de paradiso egredi (dicit) Genesis II. Hunc

paradisum, ut praefatus Moyses describit, a principio dominus

plantaverat in Oriente, in loco celsiori totius mundi, interjecto

oceano et montibus oppositis a regionibus quas incolunt homines, in

loco ubique secreto et remotissimo, ut nulli carni peccatrici pateat

aditus, qui et multam habet salubritatem amoenitatemque ac

jucunditatem: salubritatem inquam, quia temperie gaudet, quia nec

frigus nec aestum habet et quidquid ibi vivit mori non potest, sicut

Henoch et Elias ibi vivere referuntur. Amoenitatem vero, quia universae

pulchritudinis promtuarium, ubi nec arbores sive folia aut flores

umquam marcescunt. Jucunditatem denique, quia omne lignum pulchrum visu

et ad vescendum suave est ibi, ut sacrae tradunt litterae. Serenitatem

insuper omnimodam habet, quia locus, ut Beda scribit, altissimus est,

cujus altitudo usque ad lunarem circulum pertingit. De medio autem ejus

fons egreditur, qui totum irrigat nemus, exitque aqua locum et de

altissimis illis locis deorsum cadit et maximum lacum facit inferius,

in suo autem casu tantum facit strepitum et fragorem, quod omnes

incolae juxta surdi sunt, ex immoderato sonitu ruentis aquae. Ex illo

lacu, velut ex uno fonte, procedunt illa quatuor ingentia flumina,

quorum primum appellatur Phison, qui et Ganges; qui universam circuit

Indiam, secum trahens arenas aureas et interpretantur caterva, eo, quod

X flumina recipiat. Secundus Geon, qui et Nilus, totius orbis fluvius

maximus, de quo patet in continuo. Tertius Tigris, qui et Dilach

dicitur, quod sonat acutus, eo, quod velocissimus sit. Quartus

Euphrates qui frugifer sonat, quia, sicut Nilus, uberrimam terram, quam

irrigat, reddit. Duo ultima flumina, Tigris et Euphrates, mille et

quingentis stadiis ab invicem distant, delatique per Medorum regiones

descendunt in Mesopotamiam, circumdantes eam, cui et nomen praebent, et

inde per Babyloniam fluentes in mare rubrum deferuntur.

Haec sane quatuor flumina ab eodem paradisi fonte emanant et separantur

et iterum eorum quaedam inter se commiscentur, iterumque separantur,

saepe etiam absorbentur et locis rursum in pluribus emergunt. Et inde

est, quod de eorum ortu varia leguntur. Certissimum tamen est, omnia de

paradiso effluere. Ascensus autem ad locum emanationis eorum primarium

est impossibilis; hoc patet duplici historia. Prima habetur in parte

prima Vitarum Patrum fol. 115. de Sancto Machario Romano, qui conabatur

adire paradisum et per mirabilia et nimis horribilia loca venit ultra

hominum habitationes prope paradisum, sed non fuit permissus accedere,

sicut nec illi quinque monachi, qui per flumen Euphratem in finem

terrae conabantur venire, sed ultra cellam Macharii non poterant

procedere. Secunda historia est vulgaris. Dicunt enim, quod quidam

Aegypti rex, audiens, Nilum e paradiso profluere, conatus est ejus

primariam originem quaerere. Misit autem multos viros fortes et

prudentes cum expensis copiosis et cum litteris promotoriis ad reges,

per quorum regna erant transituri. Cum ergo multa regna percurrissent

ad littora Nili, cumque aliquotiens perdidissent et reinvenissent,

ultimo perducti sunt in regionem, in qua immensam repererunt paludem,

repletam paludalibus virgultis et magnis (#118a #) arundinibus

condensatis, et de illa palude arundinosa prodibat fluvius, cujus caput

quaerebant, nec poterant incolae dicere, quid post illas paludes esset,

tum quia erant paludes latissimae per multa terrarum spatia protensae,

tum etiam, quia nulla navis videbatur posse arundinetum et herbas in

palude crescentes penetrare. Nuntii autem illi, quod suum erat facere

cupientes, fabricare fecerunt acutas naviculas in prora, sicut barcae

Venetianae, sed multo longiores, et paratis naviculis arundinetum

paludis ingressi sunt et multis diebus cum maximis difficultatibus

penetratis arundinibus venerunt in locum profundissimum et magnum, quo

transito ad duas rupes grandes venerunt, ex quibus vis ingens fluminis

emanabat et lacum ac paludem faciebat. Ab hoc loco ulterius procedere

non poterant propter altitudinem montium, quos transire impossibile

videbant et ita ad propria reversi, non alia experti, quam illa.

Dicitur etiam de vita Philosophorum, quod Plato spretis omnibus amicis

et divitiis, quibus abundabat, Nili inexplicabiles ripas peragravit.

Origo ergo ejus est in paradiso, inaccessibili quidem loco, sed non

inhabitabili, quia, licet locus in Oriente sit, non tamen est inter

duos tropicos, quia talis locus secundum Aristotelem 2. Metaphys. est

inhabitabilis propter nimiam caliditatem, cum ibi sol in anno bis

transeat; sed creditur esse extra tropicos versus Orientem aestivalem

vel hiemalem, vel forte est inter duos tropicos sub aequinoctiali

circulo, ubi dicunt de sphaera materiali praedicantes esse regionem

temperatissimam. Ab hac defluens Nilus progreditur per ignotas et

incognitas nobis terras et per inhabitabiles, imo intransmeabiles

regiones, ut hospes a remotissimis locis veniens, lacum ingentem facit

et demum ex lacu rapido sese procipiens impetu insulas grandes facit et

regionem cinamiferam pertransiens variis incitatus irritamentis montium

coarctatur rupibus, ex quo torrentior factus ad eum Aethiopicum locum

deveniens, qui Cattaduppa vocatur, tam violenter inter obvios scopulos

suo impellitur impetu, ut vasto aquarum se frangentium rumore incolarum

aures in surditatem usque laedat, adhuc autem atrox spumansque amplo

gurgite usque ad Elephantilem regionem devolvitur, hinc deposita

violentia lenis, placidus ac navigabilis efficitur et primo circa

Cercasorum oppidum incipit esse triplex, cujus pars una ad Delta in

Chayrum et Meliam declinans iterum separatur, et sic divisus atque

vagus aliis etiam alveis varie separatis in septem postremo totus

divisus partibus omnem Aegyptum irrigat sole in cancro existente annuo

incremento, sicque totam Aegyptum amplexus haud dubium Dei ordinatione

arenoso et sitienti solo aquam et terram inducit, nam hoc duplex malum,

quod comminatur Deus Judaeis non servantibus praecepta Dei Levit. 26.

dicens: Dabo coelum desuper ferreum et terram aeneam etc., adest

Aegypto non ex plaga, sed ex natura et a principio, habet enim coelum

ferreum, quia, sicut de ferro nullus stillat liquor, sic de coelo supra

nullus descendit humor, vel valde tenuis, quia teste Platone in Aegypto

numquam pluit nec ningit. Et Augustinus in epistola de Pastoribus

dicit: Possum obtinere, mundi meridiem esse partes Aegypti, et illas

exustas sole regiones, ibi pluvia non apparet, quasi ipsa est meridies

ubi floret medius dies. Dicit autem Vincentius in Spec. Nat. L. V. cap.

47.: Quod si in Aegypto pluere contingeret, infinita multitudo murum

cresceret. Habet et terram aeneam, quia, sicut aes durissimum est et

prae duritia sonorosum est et porosum, sic terra Aegypti durissima,

aridissima per omnia, sicut desertum est, cujus lapides prae duritia

sicut aes sonant et adeo porosa arena sicca, quod nullam continere

potest aquam ex se ipsa. Huic duplici malo subvenit Deus per Nili

inductionem: affatim enim praebet Nilus usui, non solum ejus regionis

incolis sed extremis quoque, ad quos salliti [?] deferunt, utilitate

commodisque caeteros orbis fluvios excellit. Incrementum ejus a

solstitio aestivo incipiens usque ad aequinoctium, semperque novum

limum secum vehens rigans cultas et incultas regiones quantopere velint

agricolae, aqua enim leniter fluente facile cum parvis aggeribus arcent

inducuntque pro commodo terrae. Tantam vero fertilitatem infert et agri

colendi facilitatem, ut cum seminaverint aut oves introducant in campos

ad conculcanda jacta semina, aut aratro levi terram subducant, neque

nisi quatuor aut quinque expletis mensibus ad messem redeunt et brevi

tempore uberrimos fructus absque ulla pensa aut damno reportant. Alibi

agricultura magno labore ac sumtu exercetur, soli Aegyptii minima

impensa, labore tenui, fruges fertiles inferunt. Vineae quoque, eodem

rigatae modo, vino abundant, terra inculta pecori ad pastum relicta

adeo exuberat herbis, ut oves bis in anno pariant, bisque praebeant

lanam. Est Aegyptus plana et campestris, suntque urbes, vici et

mappalia aggeribus munita, quae inundationes devitant, tamquam cyclades

apparent aspicientibus. Haec autem et multa alia bona affert fluvius

haud dubium a benedicto loco suae originis.

(#b#) Nilus, ut saepe dictum est, emanans primo ex abysso erupit in

medio paradisi, ex ingenti et profundissima fovea, sicut suo modo

Blavius fluviolus ex fovea valde profunda erumpit. Et illa fovea

dicitur caput Nili, ad quod nulli patet aditus propter flammeum gladium

et regionis altitudinem, de quo Lucanus in in X. dicit: Arcanum natura

caput non prodidit ulli. Si enim caput hoc aliquando inventum fuisset,

statim humana fatuitas illud alicui Nympharum consecrasset, sicut

accidit de caeteris originibus fontium et fluminum. Dum ergo Nilus

erumpit e terra, clarissimas profert aquas et per medium voluptatis

locum transcurrens nobilitate terrae allectus ipsam rapit avare ad se

ei se involvens et terrae formam induens claritatem originalem operit

colore cinereo, malens potius locis, per quae transit, deformis

prodesse, quam clarus obesse, sicque pretiosissimo spolio rapto repente

onustus terra de alto ruit, medicinam terrarum sterilium secum ferens.

Tantum enim de terra paradisi secum affert, ut inspissatus omni

claritate careat et non aliter quam palus fimi appareat, in quo faeces

fimi virgulatim undique actu protendantur. Ideo nominatur fluvius ille

in sacra pagina fluvius turbidus Aegypti, Josuae 13. et Jerem. 11. Quid

tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? Sic sacer fluvius

turbulentus et lutulentus crassus Aegyptum de se arenosam, adustam et

inutilem ingreditur, omnem in siccis et hiantibus locis faecem

relinquit et quidquid pingue secum attulerit, arentibus locis alluit

juvatque agros in duobus contra duo mala praedicta. Primo enim inundat

contra hoc, quia habet coelum ferreum, nullum profundens humorem.

Secundo oblimat et macram terram impinguat, quasi fimo sano obducens,

contra hoc, quia terra illa de se videtur aenea, quam emollit,

impinguat et fluidas arenas solidat et conglutinat porositatem ejus

oblimando. Itaque, quidquid Nilus non adierit, sterile et squalidum

jacet. Mira itaque hujus natura, quia cum mare et caeteri amnes abluant

terras et eviscerent, Nilus nihil exscidit et abradit, sed e contra

vires adjicit, cum illico limat et ungit aridas arenas, in tantumque

solum illum inspissat et consolidat, quod Philosophi dicunt, quod

terrae motus numquam percussit Aegyptum, nec movere potest causa jam

dicta. In plagis tamen Moysis, dicit Eusebius, Aegyptum terrae motu

concussam, ita ut templa et domus corruerent. L. IX. c. 4.

Illa ergo pulcherrima facies Aegypti censetur, cum jam Nilus in agros

se ingessit. Jacent campi, et oppida et villae insularum modo exstant

et in eo major incolis laetitia, quo minus terrarum suarum vident. Non

sic est in partibus nostris, dum enim flumina exundant et effluunt,

terram quam operiunt eviscerant, abradunt et agros, prata et hortos

uberes in arentem terram commutant et sterilitatem faciunt atque famem

et caristiam inducunt. Hoc saepe vidimus in exundantia Rheni, Danubii,

Ilaris et Blavii. Sed sacer Nilus e contrario facit, verumtamen si

super debitum creverit, nocet, si minus debito augmento caruerit,

iterum nocet. Ideo incolae terrae habent passim per oppida et villas

stantes columnas, in quibus incrementorum varietates signis (#119 a#)

notatae sunt, per quae optime futuri tempori abundantiam aut penuriam

vaticinantur secundum majus minusque incrementum, nec coelum aut sidera

ibi attendunt aut impressiones aëris, sed solum ad fluminis

dispositionem oculum dirigunt, nullam enim umquam clementiam de coelo

accipit terra illa, sicut aliae terrae, Nilo ei opem ferente.

Unde[TR85] Dominus dixit Judaeis in deserto, Deuter 11.: terra, inquit,

ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra Aegypti, de qua

existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae, sed

terra nostra de coelo exspectat pluvias. Hoc autem Aegypto accidit ex

inundatione Nili contra naturam aliarum regionum: cum abundat in

frugibus, sterilis est in pascuis, et e contra, cum bene stant pascua,

minus bene stant frumenta. Diutior enim mora fluminis super terram

tempora colendi impedit, vel sata exstinguit, pascua vero nutrit; et

celerior recessus contrarium facit; unam itaque Aegyptus in hoc spem

suam habet, quum aut sterilis est amnis, aut non, prout ille magnus aut

parcior influxerit. Solet autem incrementum Nili tenente sole leonis

finem et ad medium usque virginis augeri, demum declinare et in ripas

revocare aquas incipere, donec sol virginis in finem vel librae

principium venerit et tunc totum infra veterem alveum contineri. Nam

contra naturam aliorum fluminum ante ortum caniculae augetur mediis

aestibus ultra aequinoctium; hunc enim nobilissimum amnem extulit

natura et ita disposuit, ut eo tempore Aegyptum inundaret, quo maxime

terra fervoribus usta altius undas traheret; et tanta mensura, quanta

sufficere posset annuae siccitati. Fit autem inundatio haec fluminis

quasi mirabili Dei providentia, suo namque tempore anni, non humana

operatione aut industria ostia Nili, per quae mare ingreditur, cumulis

arenae clauduntur, ne aqua in mare defluat et sic alveos suos

transgrediens terram irrigat. Sed et tempore illo aquilonis flatibus

aqua repercutitur, quibus reluctantibus intumescit et Aegypto

inundationem tribuit, post inundationem solutis cumulis redit in alveum

suum, ad mare currens. Si autem quis solveret cumulos ante tempus vel

ostia obstrueret ad suum placitum, caristiam induceret; ideo imperator

legem statuit, ut habetur in Codice L. IX.: De Nili aggeribus non

rumpendis, quod, quiumque hujusmodi aggeres Nili rumperet, in ipso loco

flammis exuri debet. Et quamvis unus annus fertilior et uberior sit

alio, numquam tamen penitus sterilis redditur Aegyptus, sed semper, si

non abundantem tamen sufficientem fructum reddit terra beneficio

indesinentis Nili, qui semper fluit, quamvis non semper aequaliter

effluat et inundet, nam inundatio ejus fit a inferiori regioni et a

superiori: ab inferiori quidem, dum ostia cumulis arenae clauduntur et

flatu aquilonari aquae sursum pelluntur, ut dictum est; a superiori

autem regione augetur Nilus ab aestivis imbribus, quando superior

Aethiopia in ultimis montibus diluitur, imbribus autem cessantibus

cessat et ipsa inundatio. Quia autem ventorum flatus et imbrium casus

non aequaliter singulis annis fiunt, sic nec Nili inundatio aequalis

semper est. Si autem omnino non inundaret, adhuc homines arte possent

per fossaturas aquas per agros dividere, sicut in hortos per totum

annum transmittuntur et ita terra illa semper fert fructus. Inundatio

tamen mirabilis supportat homines a maximis laboribus. Occulta autem

inundationis hujusmodi causa multos dubitare tum philosophos tum

historicos ac varia sentire compulit et diversas assignaverunt rationes

diversi, de quibus diserte loquitur Diodorus, antiquissimus

historiographus, Libr. 1. cap. V. fol. 116.

Sicut de origine Nili propter loci inscitiam diversi diversa dicunt,

sic et de causis incrementi ejus diversa est valde prudentum positio.

Eupolemus quidam philosophus, qui Moysi facta in Aegypto narrat et

Aegypti plagas recitat, dicit, quod ante Moysem Nilus aequalis semper

erat, sed cum Pharao populum Dei nollet dimittere, percussit Moyses

flumen et tantum abundare coepit, ut Aegyptus paene mergeretur. Et

rursum orante Moyse decurrit aqua et ab eo tempore usque nunc, quando

illud tempus venit, quo Moyses aquas percussit, excrescit. Hoc in

Euseb. Lib. IX. cap. 4. Thales, unus de septem sapientibus, tradit,

spirantibus ethesiis Nili cursum a mari reprimi, eoque aquis

excrescentibus Aegypti, quae plana est et humilis regio, inundationem

sequi. Haec causa ut falsa argui potest ex eo, quod flantibus ethesiis

minime in aliis orbis fluminibus hujusmodi incrementum accidit.

Anaxagoras et Euripides dixerunt, causam incrementi esse nivem

liquefactam Aethiopiae. Quae ratio non valet, cum in Aethiopia universa

sit tanta intemperies caloris, ut ibi nix non possit esse, vel si est,

modica valde est, quae nullam aquae et fluvii excrescentiam causare

potest. Videmus etiam, quod omne flumen, nivibus auctum, auram frigidam

aëremque crassum reddit, quae non contingunt circa Nilum tempore sui

augmenti. Herodotus dicit, quod Nilus ex natura talis sit, qualis est

tempore incrementi, hieme vero solem ad Lybiam delatum attrahere ad se

humorem, ideo tunc decrescit; aestate vero, adscendente versus arietem

sole, iterum crescere: sic aestivo crescit tempore, hieme minuitur. Sed

hoc etiam procul est a vero, cum necesse esset idem contingere in aliis

Lybiae fluminibus, quod tamen non fit. Democritus dicit Nilum nivium

septemtrionalium liquefactione augeri, non meridionalium, sicut dixit

Anaxagoras; nivium enim coacervatam multitudinem boreae regionibus ait

bruma congelatam tempore aestatis liquefieri, ideoque elevatis sursum

vaporibus multas densasque nebulas circa montana tolli cacumina, quae

ab etesiis ad altissimos, quales in Aethiopia sunt, montes delatae,

deinde in pluviam versae magnos efficiunt imbres, quibus etesiarum

tempore Nilus augetur. Quae ratio etiam revellitur, si quo flant

etesiae tempore perpendas; incipit enim crescere Nilus solstitio

aestivo, nondum flantibus etesiis, cessat autem aequinoctio[TR86]

autumnali jam olim his ventis quiescentibus; praetereo, quod palam est,

non magis ab arcto flare etesias, quam ab hespero, non enim boreas aut

septemtrionales[TR87] venti, sed qui ab aestivo occidentis flant,

etesiae vocantur. Quod autem hoc dicatur fieri circa montana

Aethiopiae, non est credibile. Ephorus aliam causam dicit: ait enim,

Aegypti terram esse raram et aridam, in qua hiatus maximi in diversis

sunt locis, ideoque hieme humiditatem omnem attrahere atque in se

continere, quam aestate veluti sudorem emittit, quo flumen augetur. Sed

haec vera non sunt, cum supra Aegyptum in Aethiopia eodem incremento

sit auctus et inauctus (fluvius quo) Aegyptus et contra, et multis

aliis rationibus possint haec improbari. Memphites quidam dicit, quod

cum orbis in tres dividatur partes, una, in qua nos sumus, altera huic

e contrario sita, tertia inhabitabilis, solis calore adusta; si ergo

hieme Nilus cresceret, certe a nostra zona ortum haberet, cum eo

tempore pluat apud nos maxime; sed quia aestate augetur in zona nobis

opposita ubi hiems est et pluviae ac nives, oritur et incrementum

suscitat et per inhabitabiles regiones ad nos fluit. Sed nec hoc valet,

quia impossibile est, ex opposito nobis orbe flumen ad nos deferri, cum

terra rotunda existat et aquam sursum currere necesse esset. Mirum

etiam est, quod solus Nilus de illo orbe ad nos ascendat et non etiam

aliae aquae. Inopides dicit, aquas infra terram aestate esse frigidas,

calidas hieme, ut in puteis videmus. Sic Nilus hieme depressus, cum

terra alias habeat humiditatem, sed aestate effluit, cum terra sit

arida. Sed nec hoc est, cum aliae aquae Lybiae alio tempore quam Nilus

crescant et decrescant. Agathargines autem propius veritati accessit:

ait enim, singulis annis per Aethiopiae montes continuos aestivali

solstitio usque ad aequinoctium autumnale imbres fieri. Haud mirum,

Nilum hieme compressum secundum naturam his aquis fluere, quas fontes

subministrant, aestate vero propter imbres incrementum capere. Et hoc

non procul est a vero, cum Aethiopiae montes Aegypto propinqui sint, ex

quibus fluentibus aquis de imbribus Nilo incrementum dant. Quod barbari

ea incolentes loca affirmant: similia enim in aliis locis fieri scimus,

nam in Scythia montes Caucaso contiguos annis singulis jam exacta hieme

immensae nives continuis multis diebus opplent. In oris ergo Indiae,

quae ad septemtrionem vergunt, certis temporibus plurimae grandines et

pluviae incredibili magnitudine descendunt. Fluvius noster Rhenus

aestate plus quam hieme excrescit, propter resolutionem nivium in

Alpibus. Praeter jam dicta, si placet legere de Nili excrescentia, vide

in Spec. histor. Libr. 32. cap. 57.

Ideo praestans terra est singulari foecunditate: (#b#) frequenter enim

legimus in Biblia, quod homines tempore famis, derelictis suis nativis

terris et optimis locis, in Aegyptum descenderunt, etiam sancti Patres

et Abraham cum sua familia descendit de Bethel Canaan, Genes. 12. Et

Isaac intendebat descendere de Ebron in Aegyptum, sed non fuit a Deo

permissus, Genes. 46. Et filii Israël tempore famis descenderunt in

Aegyptum, ad emendum frumenta, Genes. 42. Et Jacob cum omni domo sua ad

fugiendum famem descendit de terra sancta, Genes. 46. Semper enim, ut

dixi, habet fructus, beneficio semper currentis Nili, et si fas est

dicere, sive coelo placeat, sive displiceat, terra illa germinat. Unde

non orant in terra illa nec pro pluvia nec pro serenitate, sed pro Nili

temporanea inundatione, omnem salutis spem in eo habentes. Quapropter

antiqui, videntes, quod cessante humiditate et vitam de necessitate

cessare et absque humore nihil penitus gigni, dicebant Oceano divinam

mentem insitam et ab eo cuncta producta patremque esse Deorum rerumque

omnium et terram matrem et genitricem cunctorum. Nilum ergo posuerunt

XIV. filium dei et deae, Nerei scilicet et Doris, Oceani et Terrae,

eumque sicut parentes deificaverunt, aestimantes enim inesse mentem

divinam, ipsumque fluvium Aegyptii veteres adoraverunt, sacerdotes et

sacrificia ponentes, nec aliter se posse vivere credebant, nisi jugibus

sacrificiis Nilum placarent, quem humano sanguine in eo fuso et ignibus

immissis quottidie placare satagebant. Praecipue tamen, quando tempus

inundationis advenit, sacrificiis majoribus eum honorabant, et si

tardabat inundatio, multo sanguine innocentium eam evocari putabant.

Non solum autem Nilum Aegypti deum putabant, sed et patrem deorum,

quinque scilicet: Minervae, Herculis, Dionysii, Mercurii et Vulcani,

dicebant, quibusque sicut patri divinos honores impendebant. De his

plura recitat Johann. Boccatius, de genealogia deorum gentilium. L. VII.

Verum tamen quia Aegyptii inter innumeros Deos, quos colebant,

principalem et maximum Serapim aestimabant, eum auctorem incrementi

Nili, sicut et sustentatorem coeli et terrae credebant. Moris autem in

Aegypto erat, ut mensura vel ulna adscendentis Nili fluminis ad templum

Serapis deferretur, velut ad incrementi aquarum et inundationis

auctorem et hoc longo aevo servatum fuit. Subverso autem simulacro per

Christianos tempore Theodosii Magni, ignique succenso, omnes pagani

negabant Serapim injurie moerore aquas ultra influentiam solitam

largiturum. Sed ut ostenderet Dominus, non Serapim, qui multo erat Nilo

posterior, sed se esse, qui aquas fluminis temporibus suis jubet

excrescere, tanta ex eo et deinceps fuit inundatio, quanta prius nulla

aetas meminerat. Contigit autem anno sequenti, Nilum solito non

excrescere; accurrebant ergo Aegyptii et sacrificiis Nilum placare,

sicut antiqui fecerant, volebant, sed Christiani eis obsistebant, nec

sacrificare sinebant, qui ad Theodosium ibi tum morantem currebant,

dicentes, Nilum copiam aquarum non redditurum, nisi sacrificatum

fuerit. Ad quod respondit imperator: numquam currat ille fluvius, si

magicis artibus et fluxu sanguinis polluendae sunt undae paradisi. Post

paululum vero altius, quam solebat, excurrit, clamantibus paganis in

tetro quod velut senex deliraret Nilus. Et hoc facto multi ad Christum

sunt conversi, videntes, nec Nilum nec Serapim esse (#120a #) auctorem

incrementi, sed Deum. Unde[TR88] ulna vel incrementi mensura, quae

prius ad idolorum templa delata fuerat, iam ad Christi ecclesiam

deferebatur, sicut habetur in Eccles. Histor. Libr. II. cap. 24. Et in

Spec. Histor. libr. 18. c. 79.

Non autem solum Nilus terram foecundat, sed tam hominibus quam bestiis

potum dulcem tribuit. Est enim aqua dulcissima totius mundi et

sanissima et tempore suae inundationis replet cisternas et lacunas, de

quibus homines bibunt, nec est alia aqua in Aegypto reperibilis; si

autem profundius fossum fuerit et in terrae visceribus aqua reperta,

salsa et insipida est, sicut in deserto. Cum ergo Aegyptum Nilus

irrigaverit et fontes repleverit et in multis ministerium suum

compleverit, Aegyptio mari per septem ingentia miscetur ostia, quorum

primum, quod in Syriam versum est, Pelusium appellatur; secundum

Tanaiticum; tertium Mendisium; quartum Captastion; quintum Seveniticum;

sextum Valbitium; septimum et ultimum, quod est nostrum, per quod nos

cum Nilo ad mare venimus, vocatur Canopon a Menelao gubernatore navis

ibidem tumulato. Hoc ostium nominat Ptolomaeus Heraclioticum. Et ita

habetur Nili decursus manifestus. Credunt enim multi, per tramites

subterraneos multas de eo derivari aquas, etiam ad remotiores mundi

partes. Unde in Delo, insula quadam Cycladum, quae sunt Graeciae, est

fons quidam, dictus Molus, qui crescente Nilo crescit et decrescente

decrescit, aquasque dulciores habet caeteris fontibus, sed claras, per

terrae penetrationem colatas; nam Nilus turbidas aquas habet, quas

Aegyptii potare volentes stare permittunt et clarificantur in hydriis,

si autem ad statim cupiunt clarificatam habere aquam, imponunt hydriae

lac amygdalorum modicum et statim cum lacte faeces fundum petunt. Ego

vero saepe vehementi siti accensus lutulentam et turbidam bibi, nec

aliquam molestiam sensi. Dicunt ergo, fontem praefatum per venam Nili

in illum infusam transmitti, quod mirabile est, cum mare magnum

intersecat. Sic etiam fons est in Capernaum Galilaeae, qui piscem

Coratinum gignit, qui nusquam reperitur, nisi in eo et in Nilo, ex quo

putant, eum fontem de Nilo recipere aquas. Ille etiam fons, qui est in

ecclesia beatae Virginis in valle Josaphat, dicitur habere aquam de

paradiso, ut dictum parte 1. fol. 144. Fons insuper beatae Virginis in

horto balsami inde aquam sine dubio habet. Sic etiam tres alii paradisi

fluvii se communicant, sicut Jordanis creditur suas aquas habere ex

Tigride et Euphrate, ut dicitur Parte 1. fol. 199., et Nilus auctus

esse ex Gange, qui maximus inter quatuor dicitur fuisse. Sed Cyrus, rex

Persarum, fluvium iratus propter submersionem cujusdam militis sui, eum

deduxit in CCCCXL alveos, quorum aliqui Nilo miscentur. Ex quo patet,

quod peregrini, qui de Jordane biberunt et de Nilo, de aqua quatuor

paradisi fluminum potaverunt, in quo ubique gloriari vanum non est.

Ad commendationem etiam Nili maximam facit, quod orbem dividit et duas

ejus principales partes facit, Africam enim disterminat ab Asia majori,

ab austro habens Africam, ab aquilone Asiam. Habet et hoc singulare,

quod nullos penitus ex se spirat auras, sicut aliae aquae.

De belluis, quae in Nilo flumine sunt.

(#b#) Fluvius Nili praeter hoc, quod terram foecundat, in se ipso

foecundus exsistit. Nam piscibus optimis abundat in multiplici specie,

magnis et parvis, belluas etiam immanes producit, ut cocodrillos et

hippotamos, equos fluviales et alia hujusmodi saeva multa. De jam tamen

nominatis parum inferam.

Cocodrillos plures vidimus in navigatione Nili, ut patet in

praecedentibus. Est autem cocodrillus quasi bestia saeva et horribilis,

formae aequalis lacertae, quantitate tamen multum dissimilis, ex ovo

generatus; ova enim in terra fovet, quae sunt ovis anserum paullo

majora, ex quibus procedentes vix habent palmae longitudinem, sed ab ea

hora, qua vivere incipit, crescit, semper proficiens in longum et latum

quamdiu vivit et, si viveret centum annis, semper cresceret,

pervenitque ad longitudinem XX cubitorum quandoque, nec est aliquid

aliud, ut dicit Albertus de animalibus, quod ex tam parva origine in

tam immanem bestiam proficiat. Dentium et unguium immanitate armatus

est cocodrillus, quos adeo acutos habet, sicut serra ferrea, et ad apri

modum habet culmos; tantam etiam habet cutis duritiem, ut, quamvis

fortium lapidum ictus in tergo recipiat, nihil curare videatur. Est

autem culis rugosa grisei coloris, ad latera tamen ad croceum tendit

colorem, ventrem habet valde mollem; ideo pisces, serratam cristam

habentes, tenera ventris ejus desecant et ita interimunt. Oculos habet

claros, profunde in foraminibus capitis jacentes, quibus acute videt.

Rictus oris ejus est usque ad loca aurium et morsum habet venenosum.

Gulosum animal est multumque comedit et in tantum se replet, quod jacet

ructans et in aqua ructat ac si gemat. Crura habet brevia, ideo non

multum velox est et homo expeditus praecurrit ei. Nocte in aqua manet,

die vero in terra greditur, quaerens rapinam et pastum, in hieme vero

se abscondit et nihil penitus comedit. Cibus suus in aqua sunt pisces

et alia animalia aquatica, extra aquam vero herbas bonas quaerit, quas

manducat. Hominibus maxime insidiatur et visum hominem insequitur, quem

dum apprehenderit primo eum interficit et mox super infectum plorat et

deploratum devorat. Lac ejus effusum induratur ut lapis. Aegyptii,

praecipue in Delta insula, artem habent captivandi in aqua hanc

bestiam, ut dictum est Fol. 113. Captam autem excoriant et pellem, quae

durissima est, vendunt. Has pelles circumferunt quandoque

Gyrovagi,[TR89] dicentes esse pelles draconum. Longae vitae est haec

bestia et si non ita avare voraret cibum, multo diutius viveret; nam

inter herbas, quas vorat, latitat nonnumquam vermis, qui emdros

dicitur, quem simul cum herbis devorat, qui interiora ejus radit et

interimit et repletus exit illaesus. Aviculae quaedam ei insidiantur et

dormientis aperto ore ventrem ingressi eum occidunt. Si quando ab

Aegyptiis captus fuerit, cogunt ipsum praedam comestam evomere et mox

saepe multitudinem piscium evomit. De his belluis saepe mentio fit in

Vitis Patrum. Legimus enim, dum quidam monachi irent in Vitriam,

Aegypti pagum, et ad locum quendam venissent, in quo erat grandis

fovea, aqua plena, quae in eam decurrerat tempore exundantiae Nili,

viderunt super margines stagni multos jacere (#121 a#) cocodrillos et

magnos, qui dormiebant ad solem, monachi vero aestimabant eos mortuos,

sed dum accederent propius ad videndum immanes bestias, continuo, ut

sonitum pedum senserunt, excitati sunt cocodrilli et contra monachos

illos insurrexerunt et, nisi divinum auxilium adfuisset terrens

cocodrillos ut redirent in stagnum, omnes illi monachi perditi

fuissent. Aliud legitur: quidam sanctus Aegypti monachus, dictus

Helenus, de eremo venit in monasterium multorum monachorum, quod juxta

Nilum erat, ut illo die, quia dominica erat, missam audiret, sed non

erat sacerdos, qui celebraret, in monasterio. Qui dum de hoc miraretur

et causam quaereret, dixerunt, quod sacerdos eorum haberet habitationem

trans flumen nec venire posset propter metum magni et saevi cocodrilli,

qui super littus Nili discurrit et omnibus nocere contendit, sed et non

paucos occidit. Hoc audiens Helenus ad Nilum ivit, ut sacerdotem

advocaret et ecce bestia quasi latro de fruticetis prodiens furiosa

occurrit Heleno, quam ut homo Dei vidit, oravit et fiducia accepta ad

bestiam intrepide accessit et super dorsum ejus insiliit et in aquam

duxit, qui magistrum habere se sentiens cum tranquillitate eum ad aliam

partem fluminis duxit. Adiit ergo Helenus ad domum presbyteri et

hortatus eum rogare coepit, ut veniret ad dicendum missam dominicalem.

Cum causaretur sacerdos de bestia et de naviculae carentia, dixit

Helenus:[TR90] nil verearis pater, sed veni securus et Deus providebit

nobis de vehiculo. Sequebatur ergo sacerdos fratrem et dum ad aquam

venissent, exclamavit voce magna Helenus, cocodrille veni. Qui ad hanc

vocem festinus accurrit et dorsum placide praebuit. Prior ergo Helenus

adscendit, invitavit presbyterum a longe stantem, ut consederet sibi in

dorso bestiae, sed ille a bestia territus et miraculo consternatus

appropinquare nulla ratione ausus fuit. Sanctus autem Helenus, sicut

venerat in tergo bestiae, sic rediit. Sed ubi descendit, secum pariter

in siccum bestiam eduxit dicens ei: melius est tibi mori, quam tot

scelerum, tot homicidiorum involvi reatu. Ad haec verba protinus

corruit et exspiravit. Multa talia in Vitis Patrum legimus.

Non reperitur cocodrillus, nisi in Nili littoribus. Est autem animal

immundum, juxta legem Levit II. prohibitum manducari. De ejus

stercoribus conficitur unguentum, quod mulieres accipiunt et rugas

facierum extendunt et candorem inducunt, sed lota facie deterius in

pristinas rugas convertitur, ut Albertus habet de animalibus. Antiqui

gentiles colebant cocodrillos, ut patet folio...[TR91]

Aliam terribilem bestiam nutrit Nilus, quae dicitur hippotamus, vel

Nili equus. Est autem hippotamus monstrum ingens ac ferocissimum,

crura, pedes et ungues habet admodum acuta et terribilia, multo majora

cocodrillo, estque humanorum carnium cupidissimum. Insidiatur autem

navibus, ut homines comedat, et dum navis sibi occurrit, unum pedem in

terra figens altero navem in anteriori arripiens facillime eam scindit

vel inclinatam mergit, unde in locis, in quibus habitat, nemo securus

est, sed passim omnes perdit. Rarissime tamen haec bestia comparet;

denique capi non potest ullis instrumentis, nisi reti ferreo ex catenis

in Damasco ad hoc fabricatis et captum tantum ferreis malleis

occiditur. Pellis ejus unius cubiti spissitudinem habet tantaeque est

duritiei, ut nullo jaculo aut armatura penetrari valeat. Has bestias

insania gentilium illorum, qui Nilum quo Deo colebant, dicebant esse

germen Nili eisque divinos honores exhibebant et praecipue cocodrillis,

ut supra fol. 118. habetur.

De hoc animali dicit Eusebius de Evangel. praeparatione L. 8. c. 5.:

apud Aegyptios, inquit, mirabile quoddam consideravi, cocodrillus enim,

omnium belluarum atrocissimus, in sanctissimo natus et enutritus Nilo

quamvis sub aquis vivat, utilitatis suae non est ignarus; magna enim

copia apud eos invenitur cocodrillorum, quod animal ideo tamquam sacrum

veneratur, minime autem reperiri apud eos potest, qui eum venantur, et

navigantes hic quidem nec digito aquam fluvii tangere audent,

cocodrillis statim insultantibus, cum eis homines non noceant, sed ut

Deos venerentur.

De foecunditate, quam Nili beneficio habet terra Aegypti.

(#b#) Beneficio Nili terra Aegypti est fertilissima. Nam humus, quam

Nilus arenis Aegypti superinduxit, est nobilis, ex se ipso sponte

producens multas herbas et virgulta, quae alibi non inveniuntur et

aromaticas radices et plantulas profert diversarum specierum, omnia

enim ibi virentia videntur esse aromatici odoris. Ibi invenitur lignum

aloës aromaticum et medicinale, quod Nicodemus dominico unguento

immiscuit cum myrrha, ut habetur Joh. XIX. Dicunt autem, quod nullibi

inveniatur, nisi in Aegypto, nec tamen crescit ibi, sed in paradiso.

Casu autem nobis ignoto cadunt rami et trunci Aloës in paradisi flumen

et inde usque in Aegyptum deducuntur per aquam, homines autem ea

videntes et cognoscentes retibus capiunt et care aromatariis vendunt.

De hoc ligno vidi in aliqua apotheca Venetiis magnum truncum. Omnia

supernatantia in Nilo Aegyptii capiunt, suspicantes esse aromatica et

pretiosa. Dicunt etiam, quod quidam reperit pomum aut malum

delicatissimum natantem in flumine, quo de aquis levato, cum

percepisset insoliti saporis odorisque esse fructum, eum regi Soldano

pro munere obtulit, qui eam comedens tantum roboratus fuit, ut post

sexcentis annis viveret.

Germinat humus illa fructum centuplum et animalia sunt foecundiora in

Egypto quam alibi, tam propter pascua pinguia, quam propter potum aquae

Nili foecundum. Dicitur enim, quod oves steriles, equae, asinae etc.

potu Nili foecundae fiunt. Idem asseritur de muliebribus, quod raro

invenitur foemina sterilis in Aegypto, propter Nili usum. Idcirco forte

est, quod Aegyptus tam miraculositate animalium quam hominum, caeteras

regiones excellit.

Silvas alit Nilus arborum fructiferarum. Ibi palmae proceriores et

plures crescunt, quam alibi; videtur enim Aegyptus in pluribus locis

esse palmarum silva. Est autem palma arbor nobilis et insignis,

sempiternae pulchritudinis et viroris, diuturnis vestita frondibus,

sine ulla successione conservans folia sua tempore hiemis et aestatis,

gracilis in stipite et hirsuta et proceritatis magnae, cujus radix est

aspera, in profundo terrae valde fixa, truncus autem ejus est solidus

et compactus, imputribilis firmitatis, non tamen habet lignum ut aliae

arbores, potest enim manu truncus in nihilum resolvi per detractionem

funiculorum, quia totus truncus est quasi compaginatio canopi: sicut

enim de calamo canopi avellitur hoc, de quo fiunt funes, sic totus

truncus palmae est materia funium, unde in illis partibus non aliae

funes habentur, quam de palmarum arboribus, de quarum foliis fiunt

sportae parvae et magnae. A radice usque in summitatem non sunt rami,

sed in capite arboris tantum sunt multi rami, ferentes fructus optimos

et dulces dactylos, prae dulcedine unctuosi, ac si jacuissent in melle.

In multis aliis regionibus crescunt palmi; sed non fructificant, nisi

sit regio fervida, solis speculis continue percussa in terra levi

sabulo et nitroso, sicut est Palaestina et Aegyptus in quibus sunt

multae palmae. Sapidi sunt fructus nec laesivi, quos incolae

accipientes, ejectis lapidibus, qui intra corpus jacent, comprimunt in

massas, quasi panes, sicut etiam fit de ficubus, et ita manducant aut

vendunt. Hae autem massae vocantur caricae vel cariacae et portantur ad

mensas cum caseo, vel loco casei ponuntur. Fructus palmae est

compositus ex substantia molli et carnosa et habet durissimum nucleum,

quasi saxum, in ejus medio est albissimum granum, quod est semen.

Aliqui tamen dactyli reperiuntur sine nucleo et vocantur spadones, quia

non continent semen. Antiquiores palmae dulciores habent fructus, nec

potest palma (#122 a#) fructificare ante centesimum annum, nisi enim

sit centenaria, non habet dactylos. Sunt et aliae arbores fructiferae

diversarum specierum, sicut patet supra de horto balsami. fol. 65.

Si plantaretur vinum in Aegypto, praecipuum et optimum fieret: facit

enim Nilus Aegyptum quasi paradisum, unde vallis illustris pars

praecipua terrae sanctae ante subversionem Sodomae Aegypto et paradiso

comparabatur, Genes. 13. Nam ante Sodomae subversionem Aegyptus et

terra sancta condependebant ad invicem per Jordanis defluxum; non enim

erat mare mortuum, sed Jordanis per aulonem decurrebat contra meridiem

ad Aegyptum et Nilo influebat. Universa autem regio ab utroque latere

Jordanis irrigabatur ab eo, sicut Aegyptus a Nilo, et eandem

fertilitatem praestat aqua Jordanis, quam dat Nilus, cum etiam origo

sit de paradiso et aquas habeat de Tigri et Euphrate, ut patet supra.

Sic ergo patet, quod antequam Dominus subverteret Sodomam, convenerunt

in duobus fluminibus, Jordane et Nilo, aquae quatuor fluminum paradisi

in Aegypto, Ganges, Pison, Tigris et Euphrates.

Ulterior processus peregrinorum a fine Nili per

littus maris magni contra Alexandriam, et quid

sustinuerint in littore maris a paganis et in

via, quotiens tribulati sint et invasi ab

occurrentibus Sarracenis, docebunt sequentia.

Die XXIII. cum nox illa infelix transisset, de qua dictum est supra

folio 106., mox ut dies felix irradiari coepit, aurae flatus mutatus

est et ventus, qui contra nos fuerat, aquilo fugatus per austrum, cui

cum vela praebuissemus, repente de luto, cui infixi fuimus, nos tulit

impetu magno et in verum Nili alveum reportavit, per quem descendimus

veloci cursu laetis vultibus contra mare. In ortu autem solis primo

mare vidimus, in cujus aspectu nonnulli peregrini lachrimabantur prae

gaudio, quia regionem intuebantur per quam via in natale solum est,

cujus etiam memoria quam dulcis sit procul exulantibus, nemo novit,

nisi expertus, de quo vide supra fol. 38. b. Cum hac laetitia ad Nili

terminum appropinquavimus et in ostium Canopum vel Heraclioticum, per

quod Nilus fauces magni maris ingreditur, delati sumus. Verum ne cum

Nilo mari illaberemur, supra ostium navem stabilivimus funibus et

anchoris. Venerunt etiam aliae naves post nos cum aromaticis speciebus,

et juxta nos naves suos locabant. Erat autem portus ostii repletus

navibus, ita, quod nulla se poterat vertere inde vel hinc et in littore

magna multitudo paganorum, cum multis camelis, asinis et equis,

suscipientes a nautis species aromaticas, et tantus erat clamor et

tumultus, quod novo timore turbati fuimus. Accurrebant autem supra

littus ad locum, ubi nos stabamus, et stupore et admiratione

respiciebant (#b#) nos, quia insuetam rem viderunt, non enim solitum

est, Christianos ad hoc duci ostium. Disposuimus ergo nos ad exitum et

petivimus nautas nostros, navem propius ad terram ducere, ipsi autem

vice versa magis a terra ducebant, ne extra saltare possemus, dicentes,

nos adhuc obligatos esse eis, quod tamen verum non erat, quia tota, ut

oportuit, in Roseto solvimus, verum ut vexationem redimeremus, solvimus

eis denuo. Facto ergo ponte eportavimus nostras res super littus Nili

et maris ad locum segregatum in carectum et ibi simul sedimus et

paximatios rodimus et caseum et aquam Nili bibimus, nihil enim coctum

calidum ab heri et nudius tertius gustavimus, sed cum patientia et

timore in carecto sedimus et omni momento turbationem aliquam nobis

venturam exspectavimus, nullum habentes dubium, quin de loco illo

recedere non possemus nisi bene tribulati et vexati per illos gentiles

mercatores, torvo enim vultu nos respiciebant et despectivis gestibus,

malum, quod animo gerebant, nos non latebat. Cum ergo pauxillum

gustassemus, commisimus Halliu disponere nobis camelos pro ductione

nostra et supellectilium in Alexandriam, ad quam super littus maris non

minus, quam tria non parva milliaria allemannica; videbantur mihi esse

quinque prae taedio viae. Ivit ergo Halliu in tumultum, sed dum

vidisset mercatorum concertationem pro camelis, desperabat, quo nobis

cameli possint inveniri, erat enim magna inter mercatores concertatio

et quilibet volebat prior esse in receptione rerum et suarum bestiarum

oneratione. Venit ergo Halliu, dicens, nos non posse hoc die habere

bestias propter multiplicem onerum et mercatorum importunitatem. Quo

audito tristes effecti sumus, sed statim resumto animo expertiores de

nobis timore deposito ad camelarios accesserunt loquentes eis de nostra

in Alexandriam ductione et multos reperimus, qui parati erant nos

ducere et magis voluntarii ad suscipiendum nos, quam saccos specierum,

quia levioris eramus oneris et gravioris pretii. Plures ergo deserentes

mercatores ad nos concurrerunt, propter quod mirabile disturbium ortum

est novum inter mercatores et camelarios. Elegimus ergo ex omnibus

quendam pauperem camelarium cum quinque camelis et conventione facta

bestias oneravimus, cum autem jam pergere vellemus, accurrerunt

negociatores Sarraceni et cum magna furia res nostras de camelis

rejecerunt, camelariumque et suos verberaverunt et ipsos camelos ad

suarum mercium cumulos duxerunt et camelarium coegerunt mercium

suscipere onera. Caeterum alios etiam camelarios, qui ad nos

accesserant, ut convenirent nobiscum, a nobis percussionibus repulerunt

et suas suscipere merces coegerunt et inter haec facta fuit tam saeva

contentio, ut se invicem cultellis et pugionibus laedere conarentur. Et

in his omnibus nos sedimus cum silentio et timore, nec manum movimus,

ne furorem suum in nos verterent. Vidimus tamen hoc litigio rem

memoratu dignam. Duo juvenes simul (#123 a#) dure contendebant et in

tantum se verbis provocabant, quod ad verbera inferenda sibi invicem se

parabant, cumque congressionem facere vellent, ambo exemtis pugionibus,

quibus accincti fuerant, eos longius a se projecerunt et ita sine ferro

irruerunt in invicem, pugnis se percutientes et unguibus digitorum se

lacerantes, usque quo ab invicem fuerunt detracti. Hoc nostris

militibus videbatur puerile et muliebre, scilicet gladium a se removere

in bello. Sed mihi visum fuit bellum virile et rationabile, in quo

uterque locum habuit se vindicandi de injuria sine hominis exstinctione

et peremtione, ingentis enim sceleris crimen reputant occisionem

hominis cujuscumque et nulla passione vincuntur, qua moveantur in

humani sanguinis effusionem. Quod profecto rationabile est, divinum et

justum. Interea fuerunt multi dure percussi et pauperes camelarii

rusticelli sedebant lamentantes et clamabant, se innocenter percussos,

quibus mercatores dicebant, quod plagas et verbera meruissent, pro eo,

quod Christianis canibus et Francis ribaldis ante Sarracenos servire

voluissent, et cum hoc minas eis fecerunt ampliora inferendi, si nobis

ante eis servirent. Post modicum alter venit cum suis camelis ad nos,

offerens se ducturum et conventione facta iterum sicut primus

accurrerunt et bestias ad sua onera duxerunt; sed et tertio idem

contigit. Sedimus ergo cum tristitia et desperavimus non posse de

Canopon recedere interim, quod unus saccus in littore jaceret. Dum

autem duabus vel tribus horis ibi sedissimus, accessit ad nos quidam

Maurus, vir protervus de Mauritania ultra Aegyptum, interrogans, an cum

eo vellemus proficisci? Et audito, quod sic, adducto sunt cameli et

iterum oneravimus quinque camelos nec curavit negotiatorum clamores

seque ab eis defendit et quadam violentia usus res nostras aptavit,

verumtamen suus conatus non fuit sincerus, sed dolose egit nobiscum.

Dicebat enim necesse esse quinque camelos, cum duo vel ad majus tres

omnia bene portassent et hoc fecit propter pretii augmentationem; et

cum saccos nostros et sportas communes imposuissent camelis noluit

saccos et sportas personales accipere nisi pro novo pretio, dimisit

etiam quaedam communia jacere, quae noluit tollere, nisi adderetur

aliquid pretio conventionis. Oneratis camelis conduximus asinos, in

quibus nos camelos sequeremur cum nostris sportellis et saccellis.

Cunctis ergo dispositis ab ostio Heracliotico recessimus per sabulum in

maris littore praecedentes; quidam autem Sarraceni nos cum ira

sequebantur, et[TR92] asinarios percusserunt nosque de asinis

rejecerunt et magnae lites et contentiones ibi fuerunt, conantes asinos

ad ostium Nili reducere. Illae autem discordiae ut in plurimum propter

linguarum confusionem erant, nos enim causas illorum non intelligimus,

nec ipsi nos et passionatis conclamationibus offendimus nos invicem.

Ille etiam Trutschelmannus Halliu probus homo non fuit sed vexari nos

permisit et nequam ad infortunia nostra visit. Cum ergo vidissemus

difficultatem illam cum asinis, resignavimus eos et post camelos pedes

cucurrimus, asinarii autem precabantur, nos reascendere, sed noluimus.

Quidam tamen de dominis reascenderunt (#b#) asinos, alii concurrerunt

post camelos cum multo labore, quia sol calidissimus fuit et arena

profunda, subtilis et fervens a sole incensa et cum hoc ab heri et

nudius tertius nihil coctum manducavimus, nec amplius unum vini vel

aquae guttam habuimus ad bibendum. Et profecto gravis erat cursus

noster, numquam magis timui ex inedia deficere, quam in hoc itinere,

unde applicavi me ad camelarium, signis locutus fui ei, ut dimitteret

me ascendere camelum usque Alexandriam pro madinis aliquottis. Acceptis

ergo a me madinis prostravit camelum et me desuper sedere fecit. Sedi

ergo supra onera et relevatus a labore itinerandi resumsi quodammodo

spiritum, similiter et alii quidam peregrini fecerunt. Sic ergo in

triplici differentia processimus contra Alexandriam, quidam ambulabant

pedes, quidam asinos habebant, alii in camelis sedebant.

Porro nobis procedentibus ecce tres Satraceni equestres festinato

sequebantur nos et, cum ad nos venissent, cum indignatione nos

jusserunt stare et prosilientes de equis ad colla camelorum ceciderunt

eosque prosternentes funiculos cultellis ruperunt dejicientes onera,

inceperunt etiam saccos et sportas scindere, dicentes, nos poenales

esse, ex eo quod in ostio Nili thelonium non solvissemus; rogavimus

ergo eos, ne scinderent res nostras, sed potius pecunias a nobis

acciperent. Sic ergo argentum produximus, cum quo eos quietavimus et

juverunt nos disrupta reficere et oneratis bestiis processimus, sicut

prius. Fuit autem fictitium de illo thelonio et mercatores juxta portum

laborantes nobis in despectum et terrorem spoliationem et truffam

fecerunt.

Cum autem venissemus ad tria milliaria Italica de Canopia, obvios

habuimus multos camelos cum servis, tollere volentes species aromaticas

de ostio Nili et inferre Alexandriam, cumque ad nos venissent et

conditionem nostram agnovissent, prosilierunt de camelis et nostros

camelos prostraverunt solventes onera, nostros etiam camelarios dure

verberaverunt conatum contra eos facientibus et dixerunt eis, quod

nullus alienus vel de Mauritania, vel de Arabia et Aethiopia haberet

facultatem, ducere in camelis peregrinos in Alexandriam, sed solum

spectaret ad camelarios Alexandrinos, quos debuissemus misso nuntio ab

Alexandria evocasse. Qua ex re a nobis suum praemium postulabant.

Reduximus ergo nos in unum et conjecimus madinos ad invicem et

contentos eos fecimus; acceptis ergo madinis facti sunt amici nostri et

reonerare bestias juverunt et ita recessimus ab invicem. Post spatium

horae venerunt alii cum camelis, postulantes multum importune pretium,

quia essent camelarii Alexandrini. Quibus cum diceremus, quod

praecedentibus solvissemus, dimiserunt nos in pace procedere; deinde

multas turmas hominum et camelorum obviam habuimus et in continuo

timore stetimus metuentes invasionem. Interea cum longum iter super

oram maris fecissimus, contra montana quaedam non alta, sed usque ad

limbum maris protensa, processimus; avertimus ergo nos a mari ad

montana illa, ita quod ad dexteram habuimus montana fertilia et

palmarum arboribus plena, et ad radices montium illorum ab alia parte

irruebant fluctus maris, ad sinistram autem habuimus (#124 a#)

latissimum campum, conclusum ab una parte Nilo, ab altera mari magno,

totus autem campus ille est salineria pretiosa, optimumque in eo sal

generatur, unde, quando oculos primo in campum ipsum conjecimus,

putavimus, campum illum nive aut pruina contectum, sed erat sal. Nam

Nilo excrescente repletur campus ille aquis, nec eum tamen foecundat,

quia aquae maris Nili aquas inficiunt easque salsas et steriles

faciunt. In decrescentia ergo Nili omnis aqua remanens in campo illo

actione solis in sal sapidissimum decoquitur, aqua etiam, quae in

scissuris terrae et in foveis remanet, fit sal et stant in campo illo

multi fontes salis; sal autem hoc optimum est omnium, quo utitur

dominus Soldanus et magnum censum accipit de salineria illa.

Ingressus peregrinorum in Alexandriam, et quomodo

inter portas conclusi et captivi tenti sunt et

non parum tribulati et vexati.

Cum magna festinatione salis campum pertransivimus, ut citius

Alexandriam veniremus ad aliquid manducandum et bibendum, et ingressi

opposita montana in crepidine per viam profundam ad terminum illorum

montium venimus ibique grandes et vetustissimas murorum ruinas

invenimus, in longum latumque protensas et dicebatur nobis, ibi olim

antiquam stetisse Alexandriam. Vidimus autem ante nos gloriosam

civitatem Alexandriam, mari magna pro parte cinctam, pro alia parte

hortis et pomeriis amoenissimis circumdatam, in quibus stabant tam

altae palmarum arbores et multae ac si esset nemus arborum pinorum, nam

terra juxta Alexandriam singularis foecunditatis est ex Nili beneficio

et abundantia omnium rerum, quibus humana vita sustentatur, est ibi in

copia, ut patebit. In processu, cum jam urbi proximi essemus, conversi

camelarii et asinarii cum indignatione traxerunt nos de camelis et

asinis dicentes, esse contra jus illius nobilis urbis, quod Christianus

eam ingrediatur in camelo, equo aut asino sedens. Gradiebamur ergo eam

bestiis ad portam urbis nobis oppositam et propinquiorem, sed cum

portarii nos vidissent, cum baculis et fustibus nobis occurrerunt,

claudentes portam a tergo suo, dicentes, portam istam esse apertam

incolis et notis Sarracenis et Machometi ministris et nullo modo

canibus et Christicolis. Dixerunt ergo camelariis nostris, ut ducerent

nos per gyrum super fossata ad aliam civitatis portam, in qua alieni

homines examinantur et probantur, an digni sunt intromitti vel non.

Gyravimus ergo per longum iter urbem cum anxietate et tristitia,

scientes nos iterum vexandos et tribulandos. Quidam autem juvenes

Sarraceni, qui ante primam portam simul ludos pueriles habuerunt, visis

nobis dimiserunt ludum suum et post nos currentes cum clamore irrisivo

lapides contra nos miserunt, quos dum etiam lapidibus repelleremus cum

fundibulis contra nos fortissime jactabant et ita nos vexabant, quod

non ad pedes poteramus aspicere, sed in aërem, ad cavendum lapidum

ictus. Insuper quidam super moenia civitatis currentes de muro

clamabant contra nos, mittentes crebros lapides. Numquam (#b#) ita male

fuimus hospitio recepti, sicut Alexandriae. Circuivimus per longum cum

magna fatiga et in tanta defectione fuimus, quod vix amplius potuimus

ambulare, confecti inedia et multipliciter tribulati. Tandem autem ad

portam venimus magnam, altam, turribus et fortalitiis miro modo

munitam, ferreos habentem vectes et quadruplicatum introitum de ostio

ad ostium, et tam anterior porta quam interior erat ferrea, et pons

intra duas portas supra fossam mobilis, qui poterat subtrahi. Porro

ante portam stabat unus exactor cum fuste, qui solum de bestiis nostris

exegit theloneum parvum, sine atrocitate, et nihil de nobis, reservans

nos aliis. Soluto theloneo ingressi sumus primam portam per pontem cum

quadam laetitia, putantes nos evasisse manus exactorum primo

contentato. Quia enim sol jam mergebatur, aestimavimus exactores ideo

non adesse et ita nos occulte urbem ingredi posse, multa enim

terribilia per totam peregrinationem audivimus de exactoribus

Alexandrinis sub portis. Ponte ergo fossati transito ad magnam venimus

ferream portam, juxta quam quidam Sarraceni stabant cum armis, sed

penitus nihil nobis dicebant nec bonum nec malum, nec introitum

prohibebant, sed subsistere ab intus jubebant simul, et dum omnes de

exercitu nostro intrassent, clauserunt portam, qua clausa jusserunt nos

procedere. Est autem post portam illam via curva inter altissimos muros

et turres, usque ad interiorem portam ferream, quae ducit ad civitatem;

ad quam cum venissemus, stabant intra eam multi armati, et cum ingredi

vellemus, cum baculis et fustibus nos repulerunt et post se portis

clausis jusserunt exonerari bestias et depositis sarcinis reserraverunt

exteriorem portam et camelarios nostros cum camelis, asinarios cum

asinis et cunctos alios praeter peregrinos et Halliu Trutschelmanni

vicarium excluserunt et nos inter ambas ferreas portas concluserunt cum

rebus nostris dicentes, quod in crastinum lustratis rebus nostris et

soluto theloneo intromittendi essemus. Sicque ferreis portis et

repagulis ac catenis ferreis murisque valde altis inclusi stetimus. In

mentem venit mihi Dis[TR93] civitas inferni ferrea, quae quam

terribilis sit pluribus metris ostendit Virgilius, cujus regem fingunt

Plutonem poetae et canem tricipitem cerberum esse ejus custodem,

inaudita voracitate cuncta vorantem, quem ideo tricipitem vocabant,

quia latratu sonorus, mordax nimium et in tenendo fortissimus. Hic

canis nullum intromittit bonum et justum, unde versus: Nulli fas casto

sceleratum insistere limen. Hunc canem valde timuimus, qui avaritiam

designat voracem et iracundiam mordacem, nec alia de causa inclusos nos

esse scivimus, quam ut avaritia Sarracenorum laceraret nos. Igitur cum

undique clausi essemus et res nostras aliquantulum composuissemus,

recordati sumus defectionis nostrae et inediam sensimus et productis

paximaciis deglutire vel dentibus frangere non poteramus, quia deerat

aquae potus. Necessitate autem compulsi ad portam interiorem

transivimus, quae duxit ad civitatem et cum lapidibus fortiter (#125

a#) pulsavimus. Accurrit autem primo ille invidus canis Halliu, qui

nobiscum erat, et dure nos increpabat de strepitu facto, sed nos eum

non curavimus et spem in humanitatem illorum Alexandrinorum habuimus,

quod non sinerent nos in defectum, qui praesto erat, venire. Ad pulsum

accurrerunt aliqui prope portam residentes, quaerentes de causa

pulsationis, qua exposita praebuimus eis aliquos madinos per spatium,

quod est inter portae valvas et terram vel limen, precantes, ut aquam

et panem afferrent; erat enim tantum spatium inter limen et valvas,

quod etiam amphoras et flascones extra porrigere poteramus. Acceptis

ergo pecuniis,et amphoris portaverunt nobis gentiles illi panes, sed

calidos, recenter de fornace acceptos et amphoras aquae et sportellam

cum dactylis palmarum fructibus. Sedimus ergo et quilibet modicum de

oblatis accepit et confortati sumus, sed nullo modo saturati, eramus

enim famelici sicut canes, sitibundi sicut cervi, et praedictis potius

appetitum irritavimus quam saturavimus, grati tamen fuimus de pietate

ethnicorum et gratissimi de requie et loco quietis,[TR94] inclusi enim

fuimus in loco securissimo et mundo, nec poteramus egredi vel ingredi

et nemo ad nos venire poterat, a parte tamen dextera juxta portam

interiorem ostiolum apertum relictum fuit, per quod erat transitus in

spatium, quod est intra murum altum interiorem civitatis et exteriorem,

qui ex fossatis consurgit, et in isto ambitu poteramus ad longum

spatium ire in gyro inter utrumque murum et per moenia in fossata

respicere et supra murum exteriorem ascendere in fortalitia et turres

aliquas, sicut et feci. Credo autem, quod de industria locum illum

apertum nobis reliquerint, ne opere necessitatis foedaremus communem

transitum inter duas portas. Cum ergo nox jam esset, ad quiescendum nos

locavimus et quietissime dormivimus, nec fuit homo in turribus aut

muris, qui nos quovis modo molestaret, recuperavimus in illa nocte

dormiendo, quidquid super Nilum praeteritis noctibus negleximus

vigilando.

Scrutatio peregrinorum sub porta Alexandriae et

ingressus eorum in urbem.

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem. Volumen Tertium · 第 14 / 57 题