novam venimus. Ibi pertransito longissimo vico ad arcus magnos et altos
ac antiquos, marmore polito vestitos, venimus, quos puto fuisse arcus
triumphales, erectos olim in memoriam praeteritarum victoriarum more
Romanorum. Ab his arcubus ingressi in unam civitatis Babyloniae partem
venimus, cujus habitatores omnes sunt Christiani Orientales. Ducti
autem fuimus ad quandam ecclesiam, qua patefacta invenimus ecclesiam
bene ornatam altaribus, picturis et tabulaturis, cum imaginibus
passionis Christi, beatae Virginis, et cum crucibus, et in ea erat
etiam baptisterium, quae omnia erant nobis facta quasi extranea, quia
diu non in ulla ecclesia fuimus. Demum in cryptam, quae sub choro est,
descendimus per aliquos gradus, et ibi ante altare prostrati
indulgentias accepimus. Est enim locus hic singularis sanctitatis et
devotionis, siquidem in illo loco fuit habitatio beatae Mariae Virginis
cum puero Jesu et Joseph, in quo mansit per aliquot annos; dum enim de
terra Juda per desertum in Busirim venissent et de Busiri huc ingressi
fuissent, mota sunt omnia templa Aegypti et statuae idolorum cum
simulacris corruerunt, de quo prophetia dicit Esa. 19.: Ascendet
Dominus nubem levem et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra
Aegypti. Sicut enim in exitu filiorum Israel de Aegypto non fuit domus,
in qua non jaceret mortuus, sicut patet Exodi XII., ita in introitu
Christi non fuit templum, in quo non corruisset idolum, ut Magister in
Spec. histor. dicit. De hoc casu idolorum dederat dudum ante Jeremias
propheta regibus Aegypti signum, dicens: Tunc idola vestra cadent, cum
virgo filium pariet. Qua propter sacerdotes Aegypti in secreto loco
templi posuerunt imaginem Virginis, puerum in sinu habentem, et ipsam
adorabant. Hanc imaginem dum rex Ptolomaeus invenisset in templo,
mirabatur et quid significaret a sacerdotibus interrogabat? Qui
dixerunt, hoc esse paternae traditionis mysterium, quod spiritu sancto
propheta revelante acceperunt majores, et credebant, in rebus ita fore
venturum, ut dum virgo pariens filium partum suum his terris inferret,
omnia idola nostra auferret.
Scimus autem, tradente evangelio, quod Joseph cum Maria et filio Jesu
VII annos deguit in Aegypto, sed in quo loco habitaverint, diversitatem
(#92 a#) reperi. Quidam dicunt, quod in Hermopoli Thebaidae; et hoc
habetur in Vitis patrum. Alii dicunt, quod manserint semper in Busiris,
juxta fontem sibi datum. Caeteri volunt, quod in Heliopoli deguerint.
Communiter tamen, et quasi omnes Christiani et Sarraceni, hic in
Babylone eos habitasse asserunt. Pro quorum omnium concordia dici
potest, quod, quia pauperes, alieni et exules fuerunt, in his VII annis
migraverunt de loco ad locum, quia pauperes de facili mutant domicilia,
praecipue in partibus Orientis. Sed nemo aestimare debet, quod propter
levitatem vel instabilitatem vel propter impatientiam mutaverint
domicilium, sed propter causas divinas et rationales, nobis non
expressas.
Cum ergo orationes praescriptas in processionali in crypta
complevissemus, ascendimus, et per altaria superioris ecclesiae
gyravimus invocando Sanctorum patrocinia. In parte autem dextra
ecclesiae est unum fossatum profundum et magnum, ac si esset grande
sepulchrum aqua repletum et asseribus opertum, de quo dicunt Joseph
hausisse[TR37] aquam in usum suae sacratissimae familiolae pro lotione
pueri Jesu et pro coctione ciborum, el pro potu, a quo usu tantam
accepit haec aqua virtutem, ut hodiernum in diem saluberrima sit,
multas aegritudines curans, unde tam Christiani quam Sarraceni
creberrime de ea sumunt ad medendum certos languores. Insuper Sarraceni
suos debiles pueros mittunt ad locum, ut in aqua illa baptizentur etiam
baptismo Christi, non quod credant effectum aliquem spiritualem
baptismi, sed solum corporalem salutem et munditiem quaerunt, nec
curant, quod Christiani infantes eorum baptizent, nec circumcisionem
accipiunt propter effectum spiritualem, sed propter munditiam carnalem,
ut careant illa foeditate, quae solet sub praeputio crescere, in cujus
signum non circumciduntur secundum legem Moysis VIII die, sed in. XIV
anno, ut Ismael, sicut habetur Genes. XIV.
Nonnunquam mittunt pueros Christianis sacerdotibus cum muneribus, ut
eos baptizent, praecipue hic in isto lavacro, et in Busirim ad fontem
beatae Mariae Virginis, in quo crebrius baptismata suscipiunt.
Deinde de ecclesia exivimus et ibi multas ecclesiolas vidimus clausas,
in quas non poteramus venire, in tres tamen notabiles et pulchras
venimus ecclesias, in quibus tumbae marmoreae et elevatae erant, quas
dicebant esse sepulchra Sanctorum, sed nomina eorum non poteramus
intelligere; videbatur enim nobis, quod dicerent de sancta Anna, de
sancta Barbara, de sancta Catharina, et de sancto Georio. Non enim
sciunt Orientales dictiones latinas bene exprimere, sed mirabili
stomachatione loquuntur. Credo autem pro certo, quod nec ipsi sciant,
quorum Sanctorum reliquiae sint in istis tumbis reconditae, quia omnes
ecclesiae illae fuerunt a Latinis constructae et possessae,[TR38] sed
post expulsionem Latinorum a terra sancta fuerunt etiam ab Aegypto
eliminati, et Orientales supervenientes ad loca ignoraverunt patronos
locorum, et ita res in oblivionem venit.
In unam tamen ecclesiam venimus, quae dicitur ecclesia sancti Georii,
cujus episcopus supervenientes peregrinos solet in militiam sancti
Georii asscribere, qui illo die non erat in civitate: quo non obstante
milites nostri in ecclesia se ipsos sancto Georio devoverunt et
militiam ejus acceperunt, eo modo, quo in dominico sepulchro in
Jerusalem. Nam nobiliores ignobiliores gladio percutientes milites eos
sancti Georii creaverunt in conspectu Mamalucorum.
In partibus nostris milites S. Georii valde sunt reputati, et in
bellicis artibus dicuntur caeteris magis (#b#) fortunati et audaces.
De quibusdam visis et auditis mirabilibus.
His peractis per longam viam in urbem in asinis sedentes ascendimus et
in aliam urbis partem venimus, ubi stabant antiquissimi et spissi muri
de quadris sectis, politis et sculptis lapidibus. Ibi quondam, ut
ruinae produnt, fuit residentia potentum et tyrannorum Aegypti, sed
nunc est habitatio pauperum, et super ista vetusta aedificia sunt
posita et viles casulae et habitacula misera. Venimus autem ad unam
curiam, in qua intromissi vidimus in ea stare obeliscum, id est
columnam lapideam stupendae altitudinis et mirandae magnitudinis, unius
lapidis molem, et erat rotunda, habens insculptas latinas litteras
grandes, ita, quod una littera stabat super caput alterius, et prima
sub capitello columnae stabat, secunda sub ea, et ita sequenter fuerunt
litterae subordinatae a summo usque deorsum in terram, prae vetustate
autem vix poteramus eas agnoscere, videbatur tamen nobis, quod tenor
earum esset: Jovinianus Augustus. Porro Mamaluci mirabantur, quod
litteras illas cognosceremus, dicentes se nunquam hominem vidisse, qui
notitiam earum habuisset. In capitello hujus columnae stat una tumba
grandis lapidea, firmissime operculo clausa, et quid intus sit nemo
adhuc expertus est. Nam reges Aegypti saepe conati sunt eum aperire,
sed quam cito instrumentis ferreis contingitur, ut effringatur, mox
columna incipit terribiliter tremere cum tumba, et tantus pavor
incutitur conatum inferentibus, quod nullus evadere potest absque
aliqua laesione, vel rationis privatione vel oculorum excoecatione, vel
surditate, aut paralysi dissolutione. De ista columna ad aliam
transivimus ei coaequalem, demtis scripturis et tumba. Quicumque autem
super eam ascendere tentaverit, non descendit nisi graviter laesus in
aliquo sensu corporis sui. Hae duae columnae stant e diverso, contra se
invicem respicientes, et olim nihil erat intermedium aedificatum, nunc
vero domunculae sunt interpositae. Porro in medio illarum duarum
columnarum est subterraneus transitus, per quem venitur ad ingentem
portam ferream, catenis et repagulis firmissime clausam, et nulla arte
nulloque conatu potest haec porta aperiri; quicumque autem instrumentis
ferreis molitur effractionem portarum, aut sensus amittit, aut certe
porta ipsa ab ejus duntaxat oculis evanescit. Dicunt autem, antiquitus
ibi fuisse gigantum tyrannorum habitationem eosque adhuc intus esse,
sub quo autem modo essendi, nescitur, nec dubitant Aegyptii, quin
immensi thesauri sint cum eis reconditi; unde Soldanus diligenter facit
locum custodiri, ne quis alienus ad portam praefatam admittatur, ne
contingat, artem arte deludi, et Satanam Satana repelli, sicut
nonnumquam maleficium maleficio curatur et incantatio incantatione
depellitur. Timet enim, ex quo sui malefici harioli et incantatores et
mathematici nihil possunt agere, quod alienus adveniat potentior suis
et auferat quem suspicatur ibi latere thesaurum. Haec retulerunt nobis
Mamaluci ductores nostri et Aegyptii juxta locum habitantes; si vera
sint, nescio, hoc autem (#93 a#) pro certo scio, quod Orientales omnes,
tam Christiani quam pagani, miro modo attendunt phantasticis rebus et
intendunt incantationibus, auguriis et fabulis; ideo non magnam fidem
adhibui, volui tamen ea recitare pro solatio fratrum meorum, et ut eis
jucundum risum facerem ex superstitionibus infidelium; nec tamen adeo
aliena sunt, quae dicta sunt, ut similia non reperiantur etiam ab
authenticis doctoribus conscripta. Primo enim de tremore columnarum
scribit dominus Antonius, quod tempore Marci Antonii simulacrum
marmoreum tremebat et movebatur, et statua Herculis flevit multis
diebus. Secundo, non omnino fictum est fuisse gigantes super terram et
homines forma seu statura ultra modum ceteros excedentes, immo constat
esse verissimum ex sacra pagina in multis locis, et praecipue
commemorantur fuisse gigantes in Aegypto, et tyranni Aegyptii fuerunt,
qui tum de Hebron in Aegyptum descenderunt, ut patet supra. Et de
Aegypti gigantibus poetae multa loquuntur. Unde Deut. III. et in multis
locis mentio fit de gigantibus. Quae autem habitatio eorum sub terra
fuerit, patet per historiam, quam recitat Bocc. L. V. C. 68. Siquidem
in Sicilia apud Trepanum oppidum, cum nuper in radicibus montis, qui
superimminet Trepano, non longe ab oppido aggrestes ad construendam
pastoralem domum fundamenta foderent, apparuit cavernae cujusdam
introitus, quem cum visuri quidnam intus esset, faculis incensis
fossores intrassent avidi, antrum summae altitudinis atque amplitudinis
invenere, per quod incedentes, in oppositum introitus, ingentis
magnitudinis sedentem viderunt hominem, ex quo terrefacti repente fugam
arripientes exiverunt antrum, cunctis quod viderant nuntiantes. Hoc
audientes cives armati exiverunt, et ultra CCC specum ingressi sunt et
stupidi viderunt sicut primi; tandem proximiores facti, postquam non
vivum esse hominem norunt, viderunt sedentem quendam in sede, et
sinistram manum innixam baculo tantae altitudinis et crassitiei, ut
excederet quemcumque praegrandis navigii malum, sic et hominem invisae
atque inauditae amplitudinis, nulla ex parte corrosum aut diminutum. Et
cum ex eis unus porrecta manu tetigisset stantem malum, e vestigio
malus solutus in cinerem corruit, remansitque veste nudatus baculus
alter plumbeus ad manum usque tenentis ascendens, et ut satis
adverterunt, plumbum erat ad augendam gravitatem malo infusum, quod
postea ponderantes asserunt fuisse ponderis XV centariorum
Trepanensium, quorum unus quisque ponderis est librarum communium
centum. Demum hominis statua tacta aeque corruit in pulverem, demtis
tribus dentibus, qui erant monstrosae magnitudinis, hodie suspensi
catena ante ecclesiam beatae Virginis; ibi a cunctis cernuntur.
Suspicatum est a prudentioribus, eum fuisse magnitudinis CC cubitorum
vel amplius. Quidam putarunt, eum fuisse Erycem, loci potentissimum
regem, Butis et Veneris filium, ab Hercule occisum et in eodem monte
conditum. Quidam autem arbitrantur Erichellum, qui olim in funeralibus
ludis, ab Aenea pro Anchise patre editis, pugno taurum occiderat. Alii
vero unum ex Cyclopibus potentissimis dicunt fuisse.
Et forte si thesauri (#b#) fuissent cum eo reconditi, aditus daemone
operante inventus non fuisset, sicut est de specu, de quo est sermo, in
quo gigantes et thesauri sunt reconditi; non enim nisi prodigiosa
habent sepulchra, sicut patet in chronica Martini, ubi recitatur, quod
tempore Heinrici II. corpus Pallantis gigantis fuit Romae in specu
inventum incorruptum, cujus vulneris hiatus, ubi fuerat vulneratus,
quatuor pedes et semis habebat, corpus altitudinem muri vincebat,
lucernaque ardens ad ejus caput inventa est, quae nec flatu exstingui
poterat nec liquore, sed cum stilo foramine subtus flammam facto
exstincta est, per illud foramen aere introducto. Hunc Turnus dicitur
occidisse, et hoc ipsius epitaphium erat:
Filius Evandri Pallas, quem lancea Turni
Militis occidit, more suo jacet hic.
Tertio, quod juxta columnas monstrosas sint thesauri reconditi, patet
ubi supra in chronica Martini: In Apulia erat quaedam statua marmorea,
circa caput suum habens circulum aereum, in quo erat scriptum: Calendis
Maji oriente sole habebo caput aureum. Quid autem scriptura haec
praetenderet, nemo intellexit. Captus est autem quidam Sarracenus, qui
legit et intellexit. Unde calendis Maji oriente sole notato termino
umbrae illius sub umbra ejus reperit infinitum thesaurum, quem dedit
pro redemtione sua. Ad idem recitat Vincentius in Speculo historiali
Lib. 27. c. 99., quod Gerbertus sic thesaurum invenit: erat juxta Romam
in campo Martio statua aerea, dextrae manus indicem digitum extentum
habens et scriptum in capite: Hic percute; quod superioris aevi homines
ita intelligendum rati sunt, ut ibi thesaurum invenire deberent, et
ideo eam multis securibus laniaverant. Gerbertus autem sole meridiano
notans, quo protenderetur umbra digiti, ibi palum fixit, superveniente
autem nocte, solo cubiculario lucernam portante comitante, eo
contendit; ibi terra solitis artibus dehiscens latum patefecit
ingressum. Viderunt ibi ingentem regiam, aureos parietes, aurea
lacunaria, omnia aurea, milites aureos tesseris aureis ludentes, regem
aureum cum regina aurea discumbentem, opposita opsonia, astantes
ministros, pateras multi ponderis et pretii, in quibus materiam
superabat opus. In interiori autem parte domus carbunculus lapis
imprimis nobilis et rarus inventu tenebras noctis fugabat. In contrario
angulo stabat puer tenens arcum intenso nervo et sagitta immissa.
Continuo autem, ut quis manum ad contingendum aliquid aptaret,
videbantur omnes illae imagines prosilire et impetum facere in
praesumtorem. Quo timore perculsus Gerbertus nihil tetigit,
cubicularius autem putans in tanta praeda parvum furtum latere
cultellum arripuit mirabilis operis pretii, moxque omnibus imaginibus
cum fremitu exsurgentibus puer arcum tenens sagittam jecit in
carbunculum et tenebras induxit, et ni monitu Gerberti cultellum
reponere accelerasset, graves poenas ambo incurrissent, sicque nil
lucrantes ductu lucernae regressi sunt.
Quarto, quod thesauri olim a gentilibus in terram defossi possint
reperiri, sed tamen cum multis periculis, patet in subjecta historia,
quae habetur ubi supra Cap. C. Quidam pauperis filius de Barcinona
venit in Italiam, quaerens panem (#94 a#). Adultus autem multa illius
terrae miracula inspexit, inter quae montem perforatum, ultra quem
incolae dicebant thesauros Octaviani reconditos, ferebantque multos
periisse quaerendo illos per subterraneos anfractus. Hic autem
adolescens studio videndi et praedandi XII comites habuit, qui secum
pergerent portantes ingens glomum fili, sequentes ingenium Daedali, qui
Theseum de labyrintho per filum eduxit. Igitur paxillum in ingressu
fixerunt, principio fili ad eum ligato, accensis laternis intro
perrexerunt, et per unum quodque milliarium paxillum fixerunt,
vespertiliones vero de cavernis egredientes oculos et ora infestabant.
Semita erat arcta, et a laeva praecipitium et supterlabens fluvius;
viderunt tramitem plenum cadaveribus eorum, qui thesauros ibi quaerendo
perierant. Tandem ad gressum ulteriorem pervenientes viderunt stagnum
placidum et pontem aereum, et ultra pontem videbantur mirae
magnitudinis equi aurei, cum sessoriis aureis, et omnia erant aurea.
Unus eorum dum pontem transire parat, mox pontis pede depresso alter
elevatus produxit rusticum aereum, cum aereo malleo, quo ille undas
verberans ita obnubilavit aëra, ut diem coelumque subtexeret; retracto
pede pax fuit. Tentatum est idem a pluribus, idemque expertum.
Desperantes solo visu libabant aurum, tunc per vestigia glomeris
egressi pateram argenteam repererunt, quam inter se partiti sunt.
Postero die magistrum adierunt, qui dicebatur nomen Dei ineffabile
scire, qui duxit illos prius ad fontem, de quo hausta aqua in phiala
argentea tacens litteris signabat, donec illi oculis intellexerunt,
quod fari nequibant: tunc ad montem fiducialiter accesserunt, sed
exitum ulteriorem, puto a Daemonibus observatum, invenerunt,
invidentibus scilicet nomini Domini, cujus tanta virtus inesse dicitur,
ut nulla ei magia nec mathesis obsistere possit. Auctor tamen credit,
praefatum magistrum non nomen Dei sed daemonis aquae inscripsisse,
sicut legitur de canibus Mago in historia S. Sylvest. Audiens quidam
Judaeus, quae dicta sunt, qui nigromanticus erat, dixit adolescenti:
defecisti in arte, videbis[TR39] quantum possit ars mea; qui
incunctanter montem introiens non multo post egressus est, multa
afferens ad indicium sui transitus, quae ille ultra montem notaverat,
inter quae et pulverem locupletissimum, qui quidquid contigerat, in
aurum vertebat, non quod ita pro vero esset, sed quod ita videretur,
quoad usque aqua dilueretur: nihil enim, quod per necromantiam fit,
potest in aqua fallere intuentem. Ipse etiam Josephus auctor est,
Salomonem cum patre thesauros defodisse in loculis modo mechanico in
terra, vel verius modo mathematico, quorum tria millia auri talenta
Hircanus levavit de sepulchro David, quibus civitatem Jerusalem ab
obsidionis injuria liberavit. Herodes autem magis praesumtione quam
consilio idem aggredi voluit, multos ex satellitibus igne ex interiori
parte prodeunte amisit, sicut patet P. 1. fol. 97. B. Ex his omnibus
patet, quod in loco columnarum praedictarum suspicatione satis evidenti
potest teneri, quod gigantes aliqui sint ibi locati, et hoc propter
ingentem ferream portam, (#b#) quae propter thesauros tantum non
indigeret tanta latitudine; sed et thesauri sunt ibi reconditi, quod
patet ex tremore columnarum, et ex fortissima conclusione, et ex
periculis perscrutari volentium, agente daemone, quibus nisi arte
aliqua resistatur thesauros asportari non permittunt, sicut etiam patet
in thesauris cum David et Salomone sepultis, de quibus facit mentionem
Josephus Libr. VII. antiquitt. cap. ultimo, et Magister in Speculo
histor., de morte David, et Magister Vincentius in Speculo histor. L.
27. cap. centesimo.
Verum etsi jam dicta phantastica videantur, negari tamen non potest
cogentibus ruinis, olim quid magnificum ibi fuisse, et sub terra quid
occultum mirabile, cui hodie custodia solers adhibetur. Opinor autem,
certis conjecturis edoctus a Plinio Nat. histor. Lib. 36. Cap. 13., hic
subtus esse illum horridum Maronis labyrinthum, qui itinerum ambages
occursusque ac recursus inexplicabiles continet, ubi qui intravit,
numquam viam exeundi inveniet. Ferunt Daedalum ad Aegyptum penetrantem
admiratum hujus operis artem similem in Creta regnanti Minoi
construxisse.[TR40] Sed Cretensis defecit, Thebanus autem, hoc est hic,
et ne homines intrantes pereant obturatum porta ferrea et repagulis
divulgant. De quatuor labyrinthis vide infra fol. 179 A. De Daedalo et
ejus labyrintho in Aegypto constructo vide Cusa de Ecca (?) populi L.
8. c. 2.
Aliqua satis mira exponuntur.
Visis columnis istis ulterius processimus per longum vicum ad domum
quandam insoliti artificii, et ingressi sumus ad videndum miram humanae
artis industriam. Siquidem in hac domo naturae opus praeoccupando
mirabiliter arte perficitur, nam pulli gallinarum de ovorum testis
educuntur arte humana, sine gallinarum foetura, hoc modo: domus illa
est domus bassa vel dimissa, et ampla vel larga, et in illa stant multi
fornaces demissi et bassi, super quos in palea ponuntur ova, quanta
quilibet apportaverit ad habendum ex eis pulliculos. Portant enim
mulieres ova in domum istam ad educendum pullos, sicut portant pastam
in pistrinam ad coquendum panes. Apportatis autem ovis et super
fornaces collocatis in paleas ad hoc aptas imponunt fornacibus
temperatum et proportionatum ignem, quo accenso materia foetus
maturatur in ovis, et suo tempore, h. e. duodecimo die, excubata sunt
et pulli exeunt, arte officium naturae mirabiliter prosequente. Statim
autem pullificator reddit pullos ei, cujus erant ova, accepto pro suo
opere censu debito. Igne et carbonibus semotis a fornace, dum adhuc
calet, imponunt paleas vel fimum in fornacem, et excubantur calore
pulli. Sic ergo supra fornaces et intra excubantur. Hoc non nisi tribus
anni mensibus practicatur, scilicet in Majo, Junio et Julio, aliis
temporibus ars nulla juvat. Illis autem praefatis mensibus est maxima
pullorum et gallinarum multitudo in Aegypto, quia etiam praeter hanc
artem alio modo, absque gallinis pulli de ovis educuntur. Nam
Vincentius in Spec. Natur. L. 17. cap. 85. dicit, quod in Aegypto
homines ova stercore involvunt, et sabulo cooperiunt, sicque debito
tempore sine foetura gallinae complentur, et eis completis testae
scinduntur et pulli prodeunt. Faciunt enim duos parietes de asseribus
longos, a se invicem duos passus distantes, et inter parietes ponunt
calidum fimum, et superius faciunt cavernas in fimo, quasi nidas
gallinarum, et ova imponunt, et super ea spargunt arenam, sicque sole
calefit arena et fimus, et pulli educuntur sine incubatione gallinarum.
De hac incubatione ovorum loquitur etiam Diodorus, Antiq. histor. sic
enim L. 11. c. 3. dicit: Aegyptii non incumbunt ovis aves, sed ipsi
ingenio et naturali arte ex ovis praeter caeterorum consuetudinem
educunt foetus. Nec hoc est multum mirabile, cum secundum Albertum
Magnum 17. Libr. de animalibus cap. 3. multorum animalium ovantium
pulli exeunt sine incubatione ex calore solis, qui est in terra ex
radiis solis. Imo aliqua animalia numquam accedunt ad ova sua, nec
sedent super ea propter cubationem, sed aliquando propter ovorum
protectionem et custodiam. Porro pulli arte de ovis educti currunt post
homines tamquam post gallinam. Unde eos ducens tenet manu virgam
longam, in cujus summitate manipulum pennarum habet alligatum, sicut
illi, qui volunt mundare altos parietes. Cum illa ergo virga praecedunt
gregem pullorum, et cum[TR41] ea terram viae, per quam pullos ducere
intendit, everrit tanquam scopans, et everso pulvere accurrunt
gallinae, galli, parvi et magni, et grana quaerunt, et ita continue
sequuntur et currunt post illum, qui continue cum pennis pulveres (#95
A#) everrit, sicque simul et simul ducit ad forum quendam ultra
quingentos pullos, nec fugiunt ab illo, etiam hominibus aut jumentis
occurrentibus. Et quamvis id fictitium videri possit, tamen revera ita
sese habet. Nimirum animalia illa, quae humanae artis industria
excubantur, disciplinabiliora sunt his, quae secundum naturae suae
speciem generantur; sequuntur enim homines sic, ut pulli suas matres.
Sic etiam ipsas columbas mira nutriunt arte, ita, ut de pastu
revertentes non nisi ad suas fenestras volent et alias secum ducant, et
nunquam extra diutius maneant, sed cum festinantia ad sua loca
revolent, etiamsi per multa milliaria extra terram eductae fuerint.
Unde si quis in cavea X vel XI plures aut pauciores columbas eduxerit
per longa terrarum spatia, et ibi eas emiserit, mox in suum columbarium
revertentur, et ideo columbae in Oriente sunt nuntiae regum et
portatrices litterarum, et nonnumquam eis mediantibus proditiones
regnorum et civitatum fiunt, et est in practica quottidiana, unde
tempore guerrarum[TR42] habetur singularis respectus, ut volantes
columbae solitariae captiventur, et ad hoc nutriuntur et domesticantur
accipitres et falcones et contra columbas emittuntur, et nobiles talia
volatilia in exercitu secum portant; ad spoliandum columbas. Accidit
enim anno Domini 1099, quando exercitus Christianorum de Occidente mare
transito ascenderunt contra Jerusalem civitatem sanctam, ut eam de
manibus gentilium eriperent, dum adhuc in Palaestina juxta mare essent,
quaedam columba volavit super exercitum cruce signatorum, quam quidam
nobilis videns emisit contra eam accipitrem, qui egressus eam cepit, et
unguibus palpitatione strinxit; verum de unguibus columba se excussit,
et deplumata ac vulnerata volare non potuit, sed in terram lapsa fuit,
quam socii in exercitu ceperunt, et sub alis ejus alligatam litterulam
invenerunt, hanc sententiam continentem: Rex Accaron Duci caesareo
salutem; Generatio canina venit, gens contentiosa, contra quam per te
et per alios defendas tuam legem, indica idem urbibus aliis. Non solum
autem hoc in transmarinis partibus per columbas fit, sed etiam in
Italia quandoque factum fuisse legimus. Nam Decius Brutus adnexas
pedibus columbae epistolas obsidione Mutinensi in castra consulum
misit, unde proverbium ortum fuit illud: Quid vallum et vigilum
obsidia, atque etiam retia amne praetenta profuere Antonio, per coelum
eunte nuntio? Haec Vincentius in Spec. histor. Cap. 55. lib. 17., et
capite praecedenti dicit: in Oriente columbae sunt nuntiorum fungentes
officio dominorum suorum sub alis, brevi spatio perlonge deportant,
maxime quando alii nuntii transire nequeunt. Ideo Bartholomaeus de
proprietatibus rerum Cap. de columbis idem dicens infert, quod
Orientales in Syria et Aegypto bellorum tempore aëris itinera
observant, et columbas volantes telis percutiunt, ne patriam prodant.
Unde etiam illa libidinosa Venus Peristeram nympham per cupidinem
iratam in columbam mutatam semper secum retinuit, ut et socia libidinis
esset, et nuntia ac bajula litterarum amatoriarum. Sed et Machometus,
propheta diabolicus, columbam albam habuisse fertur domesticatam, quae
ad eum advolavit crebrius, et grana quaedam de auribus ejus tulit, eo
ad plebem sermocinante. Hoc plebs videns aestimabat esse spiritum
sanctum, suggerentem verba, quae protulit. Et ipsa Semiramis regina
atrocissima, cum finis ejus advenisset, eam fabulantur in columbam
mutatam et avolasse im deorum consortium, ut habet Diodorus L. III. C.
ultimo Antiquarum historiarum.
(#b#) Talis columba non fuit illa, quae super Christum baptizatum
descendit, in qua Spiritus sanctus visus est; ut habetur Matthaei 3. et
Marci 1. et Luc. 3. et Joh. 1., sed erat columba miraculosa, creata de
novo, adeo verum animal, quam Deus creavit sine ministerio aliarum
columbarum, et peracto officio, ad quod creata fuit, in praejacentem
materiam redacta est.
In Oriente etiam ita domesticantur columbae, quod domino earum
emittente vocem volant de columbario, et dominum sequuntur per campos
usque in civitatem vel villam, quam ingreditur, et eo stante in foro
submittunt se ante eum in terram, et ibi eos vendit. An autem etiam ova
earum arte excubari possint, sicut ova gallinarum, non legi. Faciliter
autem et multis modis pulli gallinarum excubantur, unde in Spec. Nat.
L. 17. cap. 166. dicit Vincentius, quod ova gallinarum quandoque in
sterquilinio, vel in terra calida, vel etiam sub pulvinari, vel in sinu
complentur ad pullificandum, quasi gallina incubante.
Deinde progressi extra domum fornacium, in quibus excubantur gallinarum
ova, ut dictum est, venimus extra hominum habitationes inter Babyloniam
et Cairum in grandem planitiem, per quam est via trita a castro Soldani
ad Nilum. Per hanc viam opinari potest filiam Pharaonis descendisse ad
balneandum se in flumine, quando vidit ficellam in papirione, in qua
Moyses infantulus repertus in filium adoptivum est ab ea assumtus, de
quo longa est et pulchra historia Exodi. 2.
In processu venimus ad ruinas multas antiquas valde domorum, quia ante
tempus hoc grande interstitium, quod est inter Cairum et Babyloniam,
etiam domibus erat repletum, et erat una civitas continua, sicut et
hodie reputatur una, sed divisa. Est autem locus ille de se quidem
planus, sed propter immensas ruinas factus est quodammodo montuosus,
per quem est asperrima via et periculosa, quia viae per medium ruinarum
sunt profundae, et nonnumquam latrones in ruinis latitant, et ibi
homines, praecipue solivagos, invadunt et spoliant, eosque abducunt per
devia, ei vendunt. Sic etiam temporibus nostris Romae saepe contigisse
audivimus peregrinis solivagis per ruinas urbis juxta S. Georium, et
alibi.
Deinde extra ruinas venimus in grandem campum arenosum, per cujus
medium ductus est unus valde altus murus arcubus undique pervius, qui a
Nilo incipit et usque ad castrum Soldani protenditur, usque ad milliare
germanicum. Super murum autem illum sunt cannae et gurgites plumbeae,
in quibus aqua de Nilo currit usque ad Soldani castrum sursum, et
propter aquae ductum factus est ille ingens murus, eodem modo, quo
videmus Romae altum magnum et arcuatum murum, super quem etiam canale
olim erat, per quod nescio quid in urbem derivabatur. Nonnulli volunt
dicere, quod non fuerit aquae ductus, cum urbs alias abundet aquis
Tiberis, sed per illum ductum de Neapoli olim intromittebatur vinum in
urbem, et oleum, per longum terrae spatium. Sunt enim de Roma Neapolim
XXIV milliaria allemannica. In his magnificis structuris (#96 a#)
notatur antiquorum magnifica opulentia. Per praedictum autem arcuatum
murum transivimus, et sub arcu bibimus aquam, quae deorsum decidebat
exiens per rimam canalis. In progressu vidimus in campo stare unam
antiquam ecclesiam, magnam, quae minabatur ruinam, et jam tecti major
pars ceciderat. Haec ecclesia paucis elapsis annis fuit Christianorum
latinorum, quorum copiosa multitudo juxta eam habitabat et quottidiana
officia divina in ea peragebat, sed nescio ob quam causam a loco
repulsi sunt, nec amplius permittuntur Christiani etiam ad locum
accedere. De praedicto arcuato muro est campus latissimus, protensus
usque ad castrum domini Soldani, et usque ad montana deserti, in quo
campo Mamaluci se exercitant diversis modis, equestres et pedestres in
rebus bellicis, sicut patebit in loco, ubi de Mamalucis dicendum venit.
In hoc campo vidimus turres stare, pro columbis aedificatas, in quibus
columbae nuntii regis nutriuntur, ut superius dixi. Vidimus etiam ibi
multa equorum grandia stabula, ita, quod in uno stare possunt quingenti
equi. Deinde contra castrum domini Soldani processimus, quod in monte
singulari est situm, et est non grande intervallum inter montem castri
et montana longa deserti, ac si mons castri esset abscissus a montanis
deserti arte aut aliqua herculea virtute, aut potentia atlantica vel
titanica; sed nec arte magica, nec virtute herculea, nec fortitudine
titanica, sed fide evangelica et virtute Christi, non per potentem
gigantem, sed per humilem et catholicum fabrum factum fuit hoc
prodigium.[TR43] Quodam enim tempore fuit in Cairo exorta gravis
seditio inter Christianos, quorum magna ibi degebat multitudo, et inter
Sarracenos, qui et fortitudine et multitudine Christianos excedebant.
Hae duae partes quottidie corrixabant de fide et credendis. Soldanus
autem pacem habere cupiens indixit disputationem partibus in campo
illo, post quam pars victa deberet tenere silentium nec amplius
litigare de rationibus fidei. Cumque simul disceptarent, et Christiani
Sarracenos manifeste convincerent, surrexit unus Joadas, magnus
Sarracenorum episcopus, dicens ad regem: ecce domine rex, isti
Christiani astutis et versutis verbis videntur nos superare, fac eos
fidem suam factis probare, sicut et ex lege eorum tenentur ostendere
fidem factis. Quodsi nequiverint, mortuam esse eorum fidem lex eorum
indicat, Jacobi II. Cumque rex interrogaret, quibus factis Christiani
suam fidem deberent probare, respondit ille apostata Sarracenus,
aestimo enim eum fuisse Christianum: fides eorum tanta esse debet, ut
montes in ea transferre valeant, sicut habetur Mathaei 21. et 17. et 1.
Cor. 13. Si ergo hoc facere nequeunt, fides eorum nulla est. Hoc rex
audito persecutus consilium proposuit Christianis, ut aut (#b#) montem,
qui ante eos stabat, moverent, aut jugo perpetuo junctum dividerent
montem, quod si non possent, a laude et praeconisatione suae fidei
cessarent, et perpetuo silentio obmutescerent. Si quis autem post hoc
amplius de fide loqueretur, cogeretur, vel fidem negare, vel mortem
subire. Edicto illo et propositione audita, convenerunt optimi
Christiani et quid faciendum foret trepidi deliberabant. Sciebant bene,
quod intellectum illius textus de montis translatione sanum Sarraceni
non capiebant mysticum, nec contentarentur de qualicumque expositione,
nisi facto exsequerentur propositum, quod eis erat difficile, quia
insolitum tunc erat fieri miracula, nec aliquis suae fidei propter
defectum sanctitatis vitae tantum confidebat, ut arduum hoc opus
aggrederetur. Accurrunt undique Christiani anxii de instanti fidei, et
Christianorum[TR44] periculo. Erat autem in civitate quidam simplex
faber ferrarius, Christianus, qui audito periculo ignem et incudem et
ipsam fabricam dereliquit, et cum malleo, cum quo operabatur ferrum,
exiit et ad locum certaminis venit et tristes ac flentes doctos et
simplices invenit Christianos; cumque per quendam sibi fuisset
propositio de montis translocatione exposita, accessit ad pontifices,
sicut venerat de fabrica, facie denigrata de igne et carbonibus,
conscissis et sordidis vestibus, marcum, i. e. malleum magnum, humero
impositum manu tenens, et per populum, circumstantem pontifices, vi
ingrediens in medium ipsorum venit, signis quibus poterat et verbis
petivit fieri silentium, quo facto, quaesivit a pontificibus et clero,
an vere in evangelio promitteretur credentibus, quod fide possent
montes transferre? Qui cum dicerent, quod sic, petivit sibi locum
Scripturae et Evangelii demonstrari, quamvis omnino litteras ignoraret,
et aperto codice Novi Testamenti ostenderunt sibi Matthaei 17. cap. et
21., Marci 2. et 1. Cor. 13. de translocatione montium fide; et Marci 9
ostenderunt ei Scripturam, dicentem: Omnia possibilia sunt credenti.
Haec cum audiret et videret, dixit episcopo: literas ignoro et doctis
credo, vos ergo dicitis, hanc esse Evangelii scripturam? Qui cum eum
certificarent esse scripturam Evangelii, genibus flexis deosculatus est
Scripturam, et clauso codice surrexit et confidenter dixit: quia
Evangelium promittit credentibus translocationem montium, et Christi
verba non nisi vera esse possunt, ecce vado et ad placitum paganorum
pro Evangelii gloria montem transferam. Exortus est ergo clamor
fidelium, adesse hominem transferre[TR45] volentem montem, et convenit
maxima multitudo fidelium et infidelium ad tam grande spectaculum
cernendum.
Faber ergo ad montem accessit, et in ejus radicibus genubus flexis
oravit aliquantisper. Est enim mons altus et petrosus, per longum ab
occidente in orientem protensus, dividens Arabiam ab Aegypto, et mare
rubrum[TR46] ab Nilo segregans. Cum autem faber orationem finivisset,
(#97 a#) surrexit, et a cornu montis, quod finem facit montium in
radicibus parumper abscidit, et marco elevato coepit in nomine Domini
percutere rupis parietem, dicens: O mons, tibi praecipit Evangelium, ut
in fide mea dividaris et movearis. Quo dicto statim scissus est mons a
summo usque deorsum, et pars anterior cornu ejus continens, moles
magna, emota est a loco suo amplius, quam per duos jactus fortis arcus,
ibique substitit in argumentum verae fidei usque in hodiernum diem.
Simile fecisse legitur miraculum quidam sutor inter Tartaros; rex enim
Tartarorum universos Christianos sui dominii convocavit, et minatus est
eis omnibus interitum, nisi montem quendam transferrent juxta
Evangelium suum. Cuidam autem episcopo revelatum est, quod sutor ille
dignus esset hoc opus facere. Vocato autem sutore per obedientiam
coëgerunt eum montem transferre, quod et fecit, et rex et omnes sui in
Christum crediderunt. Recitat etiam Venerabilis Beda, et habetur in
glo. Mag. II., quod Gregorius episcopus veteri ponti volens aedificare
ecclesiam, sed spatium habens angustum, quia ex una parte mons ex alia
parte mare arctabat, venit nocte ad locum, et monuit Dominum istius
promissionis et flexis genibus oravit Dominum et mane inventus est mons
tantum spatium reliquisse, quantum necessarium erat. Legimus etiam de
beato Bernhardo, quod ad preces ejus petra, quae impediebat hortum
ejus, miraculose translata fuit. Et in dialogo Gregorii de S. Honorato
Abbate, quod quodam die ex eo monte qui ejus monasterio in excelso
prominet, ingentis saxi moles erupta, quae per devexum latus montis
veniens totius ruinam monasterii et omnium fratrum interitum minabatur,
quam cum venientem desuper vir sanctus vidisset, dextram mox e contra
extendit et cum invocatione nominis Christi crucis signum opposuit, et
statim in ipso devexi montis latere fixa stetit in praecipitio
constituta. Recitat etiam Vincentius in Spec. historiali L. 7. c. 23.,
quod Alexander Magnus, cum ad montes Caspios venisset, miserunt ad eum
filii captivitatis decem tribuum postulantes ab eo egrediendi
licentiam, siquidem Salmanassar, rex Assyriorum, eos de terra
Israel[TR47] transferens posuit ultra montana Medorum et Caspios juxta
fluvium Gozam, et ex edicto nullus egredi ausus fuit. Cum autem
Alexandrum invocarent,[TR48] inquirere coepit causam captivitatis
eorum, accepto autem, quod ideo capti essent, quod Deum Israel post
innumerabilia bona eis collata ab eo derelequissent, respondit, quod
digni erant arctius includi. Cum ergo angusta viarum obstrueret molibus
bituminatis et videret laborem hominum ad hoc non sufficere, oravit
Deum Israel, ut opus illud compleret, et accesserunt ad se invicem
praerupta montium, unoque altissimo jugo juncti sunt, nec inde exire
possunt, quousque Deo placuerit[TR49] et via eis per deruptionem
montium facta fuerit. Huic facto addit Josephus: Quid, inquit, Deus
facturus est pro fidelibus suis, si tantum fecit infideli! Sed et anno
1239 Domini legitur, quod in Burgundia mons magnus longe motus a suo
loco vallem populosam et fertilem percurrit eumque inutilem reddens in
alio loco fixus mansit usque hodie. Forte propter impoenitentiam
inhabitantium vallem. De miraculo translocationis montium dicit
Hieronymus: Credimus, inquit, Apostolos hoc fecisse, sed non scriptum
esse, ne infidelibus major daretur contradicendi occasio, quando quidem
minoribus signis, quae scripta sunt, non creditur. De hoc signo dicit
Ps.: Transferentur montes in cor maris. Et Apoc. VII.: Secundus angelus
tuba cecinit, et ecce, mons magnus igne ardens missus est in mare. Et
non minus miraculum, immo majus, recitat Hieronymus a sancto Hilarione
factum in Epidauro Cap. 34. qui se exposuit tumescenti et frementi
mari, quousque paulatim in semet ipsum relapsum est. Unde ibidem dicit
Hieronymus vere illud, quod ad Apostolos dictum est: Si
credideritis[TR50] dicetis huic monti etc. Hoc juxta litteram implexi
potest, si tamen quis habuerit Apostolorum fidem, et talem, qualem
illis habendam Dominus imperavit. Quid enim interest, utrum mons
descendat in mare, an immensi undarum montes repente obriguerint, et an
senis tantum pedes saxei ex alia parte molliter fluxerint? Ecce, quam
firmiter stat Evangelii promissio!
Faber (#b#) ergo ille miraculo divisionis montium populum Christi a
multa tribulatione liberavit, ut dictum est. Et in parte montis a toto
divisa stat castrum domini Soldani. Ascendimus ergo in medium illud,
causatum, inter utrosque montes, et ad unam pulchram moscheam venimus,
inter medium montium stantem. Vidimus autem contra nos venientes multos
Mamalucos in equis, qui de monte ex opposito castri per praeceps
descenderunt ad docendum equos per praecipitia descendere cum homine
insidente. Statim autem ut Mamalucos contra nos venire vidimus, de
asinis nostris cecidimus propter reverentiam, quae debetur talibus, ut
dictum est Fol. 18. A., et ita in terra stetimus, quousque totus
exercitus pertransivit, nec fuit, qui nobis verbum molestum inferret,
cum tamen formidulosi essemus multum. Sunt enim superbi in suis
equitaturis et faciliter pauperibus et peregrinis injurias inferunt.
Cum ergo omnes pertransiissent, asinos nostros adscendimus, et per
devexum adscendimus montis illius, a quo pars alia divisa fuerat. Est
autem ascensus ille adeo praeceps, quod in bestiis sedentes non
poteramus manere, sed ad manus sursum bestias post nos duximus usque in
supercilium montis. Ad hoc autem solummodo ascendimus, ut urbem illam
maximam Cairum ex toto videremus, et cursum Nili fluminis, et regiones
superioris et inferioris Aegypti, et castrum Soldani, et alia, quae
omnia vidimus, et moram satis longam in monte fecimus. Hic mons
celeberrimus habetur, quia in eo erat quondam oratorium prophetae
Moysis; columna Nectabani Magi quondam regis Aegypti; sepultura Pompeji
Magni, quondam proconsulis et tyranni Romani; argumentum et firmamentum
catholicae fidei; spatiamentum et delectamentum regis Soldani, et
speculum totius Aegypti.
Primo ibi erat oratorium Moysis. Scimus enim, sacro testante eloquio,
quod Dominus Deus in terra Aegypti crebris visionibus apparuit Moysi,
dans ei praecepta de Aegypti plagis et de increpationibus Pharaonis et
de ordinatione populi ad Aegypti exitum. Non autem loquebatur Dominus
Moysi nisi in monte hoc. Et cum Domino placuit, aliquid demandare
prophetae, prius mente admonitus de frequentia vulgi ascendit in montem
istum ad consulendum oraculum Domini, in cujus signum erat quondam in
eo ecclesia, nunc autem est mameria.
Secundo erat ibi columna Nectanabi. Hic Nectanabus erat Aegypti rex, et
Magus expertissimus, et quando metus bellicus ei imminebat, non
exercitum vel machinamenta Martis movebat, sed aulae regiae abdita et
penetralia petebat, et cuncta futura sibi arte magica investigabat.
Quodam autem tempore nuntiatum est ei, multas adversus eum gentes una
conspiratione consurrexisse, scilicet Indos, Arabes, Phoenices, Parthos
et Persas. Quibus ille auditis plausum dans manibus magno risu
dissolutus est, confugiensque ad consuetae artis peritiam intellexit se
ab hostibus vincendum, capiendumque, nec fugae consulerat, moxque
Casium montem, (#98 a#) qui est iste, adscendit, et statuam de nigro
lapide in ejus columen erexit in sui memoriam, et raso capite et barba
collectis omnibus, quae sibi pretiosa erant, appulit in Macedoniam, ubi
eo tempore Philippus rex erat. Illic ergo amictus veste linea
astrologum se professus adeoque celebris factus est, ut ejus fama nec
Olympiadem reginam, uxorem Philippi, lateret. Rebus autem bellicis
Philippo extra regionem operam dante, regina coepit Nectanabi consulere
peritiam, qui constellationibus consideratis dixit, eam misceri Deo
Lybiae, Ammoni, genituramque filium, ultorem omnium. Porro Ammon idolum
adorabatur in forma arietis, cum cornibus ab ante, a tergo vero formam
draconis praeferebat. Magus autem ille, praestigiis et arte usus, in
formis praefatis thalamum reginae ingressus nuptias celebravit
abiitque. Ex quo mulier concepit et filium peperit, quem Philippus
Alexandrum nominavit. Si placet, vide de hoc historiam in Spec. histor.
Lib. V. C. I. et seqq. Alexander autem Magnus ingressus Aegyptum ductus
fuit in montem Casium ad statuam Nectanabi. Hane Alexander complexus
statuam patrem salutat ejusque filium publice se profitetur. Mirabamur
in hoc loco insipidi indicti juvenis desiderium, qui potius voluit se
sciri ex adulterio genitum quam ex connubio, et matrem habere
incestuosam potius, quam pudicam, draconis filiam se credi potius, quam
Philippi clarissimi regis, et potius spurium, quam legitimum arbitrari.
Tertio celebrem hunc montem reddit sepultura Magni Pompeji, qui idcirco
Magnus dicitur, quia magna suis temporibus operatus est. Erat enim vir
bellicosissimus et in bellis plurimum fortunatus. Nam primo XXII
regiones Orientis Romano subdidit imperio et Romam thesauris auri et
argenti implevit, tandemque post plurimam fortunam Jerosolymam est
ingressus et templum Domini profanavit stabulans equos suos in ejus
atriis. Quo facto omnem pristinae fortunae jucunditatem amisit et ipsum
Julium Caesarem sibi inimicum sensit, et indies infelicior factus in
Aegyptum perfugus ad Ptolomaeum regem transfugit, apud quem Alexandriae
latuit, quod ut Caesar audivit, Alexandriam appulit ad quaerendum
Pompejum. Rex ergo Aegypti Ptolomaeus Pompejum decapitavit et caput cum
annulo Caesari transmisit, corpus vero ejus in montem Casium transtulit
ibique regio cultu sepelivit juxta statuam Nectanabi.
Quarto magis celebrem facit nobis hunc montem memorabile factum fabri
illius, quod superius recitatum est; nam multo fortior erat fabri
illius fides, quam Herculis vires, qui Calpem et Abilam, perpetuo[TR51]
jugo junctos montes, dicitur fabulose divisisse, mareque mediterraneum,
quod non erat, terris intromisisse[TR52] ex oceano. Hic autem faber non
fabulose montem divisit, sed ad modum suae verissimae fidei operabatur
divisionem, per quam non mare terris est immissum, sed fide mare
terraque complexum.
Quinto hunc montem honorabilem (#b#) facit domini regis Soldani
solatium, nam quando spatiari vult, eum ascendit.
Sexto, quia de eo tota Aegyptus fere pervideri potest et deserti pars
magna ultra brachium maris rubri. Vocatur autem mons ille Casius, forte
a Casibus latine, vel a Casis graece. Casis enim graece idem est, quod
altitudo vel custodia, vel summitas latine, quae omnia huic monti
conveniunt. Vel dicitur a Casibus latine, nam in eo tractatum fuit
inter Deum et Moysen de Casibus Aegypti, quibus attrita fuit. Et in eo
cadaver, a cadendo dictum, ipsius Pompeji Magni fuit incineratum, et
Alexander Magnus spreta ingenita nobilitate se filium Magi
mendacissimi, draconis et tauri professus fuit. Sed quid tandem? hanc
ob causam rejicitur merito, ne fraude gaudeat, qui virtute poterat
laudari; unde veneno in convivio sumto peremtus est et cecidit. Ipse
etiam Nectanabus in hoc monte columnam in signum sui casus a regno
dereliquit. Casus etiam magnus et inauditus fuit, quando fabri oratione
anterior montis pars ab eo cecidit, propter quod multi a cultura
idolorum ceciderunt. Et tantum de illo. Nobis in monte Casio stantibus
surrexit ingens ventus ac terrae pulverem commovens in altum extulit
aëremque quodammodo atrum reddidit et ipsam urbem ita contexit, quod
eam videre non poteramus, ac si nebula tenebrosa fuisset operta. Hac
orta tempestate descendimus per praeceps ab alia montis parte per
pessimum clivum, in quo tremulas bestias ad manus post nos duximus
deorsum. Cum autem ad planum venissemus, ventum e regione deserti
contra nos habuimus, qui cineres et pulveres deducens facies nostras,
oculos et vestes respersit, et satis bene tribulati sumus. Deinde in
partem civitatis Cairi, dictam Turbii, venimus, in qua Soldanorum et
primatum sepulturae sunt, ubique multae magnae et pretiosae moscheae
sunt juxta sepulchra. Sicut enim in Christianitate fit, quod divites et
magni supra sua sepulchra aedificant ecclesias, ordinant sacerdotes, et
dotant; sic et inter Sarracenos. Potentes enim ante mortem sepulchra et
moscheas et perpetuas memorias sibi constituunt. Interea in unam curiam
grandem ducti fuimus, in qua stabat magna et pretiosa moschea cum alta
turri, et juxta eam oblonga domus cum distinctis cellulis, ac si esset
monasterium religiosorum, in qua habitant eorum sacerdotes, qui die
noctuque psallunt et canunt in moschea et in turribus ululant;
praecipue tamen magnis clamoribus ululabant nobis instantibus,[TR53]
laudantes Machometum et forte nobis maledicentes. Vidimus autem per
ostium moscheae multas ardentes lampades pendere, et pulchrum valde
habitaculum more eorum. Hanc moscheam fundavit modernus Soldanus cum
perpetuis lampadibus et semper manentibus sacerdotibus in officio.
Venit autem quidam grandaevus et saevus moscheta et increpavit
Mamalucos pro eo, quod nos introduxissent, sed Mamaluci promiserunt ei
aliquos madinos, et ita contentus stetit. Nemo quippe locum illum
ingredi audet, qui Machometi ritum non habet. Viso illo loco
pertransivimus multas pretiosas moscheas cum altis turribus et
sepulturis; locus enim ille totus repletus est sepulchris, propter quod
forte Turbin dicitur a turbatione, quae solet in defunctorum cultu
ostendi, et nisi habuissemus nobiscum potentes Mamalucos, male ibi visi
fuissemus.
Deinde in processu a Turbin (#99 a#) in pede montis, in quo
castrum[TR54] Soldani stat et sub castro ad ingentem unam moscheam
venimus, quae erat muris altis et magnis circumdata, et pluribus
turribus excelsis munita et ferreis portis clausa. Et dum munitionem
miraremur illam, dicebant[TR55] nobis Mamaluci, quod ante aliquos annos
mortuo Soldano divisi sint Mamaluci in duas partes.[TR56] Duo enim
Mamaluci surrexerunt, et unus unam partem populi, alter alteram ad se
attraxerunt, et uterque pro Soldano vero se gessit. Unus castrum
Soldani habuit, alter in illam moscheam transfugit eamque sic munivit.
Habuerunt autem inter se bellum continuum duobus annis, et tandem ille
de moschea vicit et expulit alium de castro et Soldanatum obtinuit.
Juxta locum illum vidimus castrum grande et vetustum destructumque, in
quo ante paucos annos non nisi Christiani habitabant, sed jam nemo
penitus id inhabitat, pulsis inde Christianis. His visis iter fecimus
per civitatem et ad hospitum festinavimus, verum cum difficultatibus
multis turbas hominum penetravimus, et Mamaluci, ductores nostri, cum
fustibus multos laeserunt et prostraverunt, ut viam nobis facerent vel
ut nocentes nobis repellerent. Percussi autem et laesi a Mamalucis ut
viderunt, quod propter nos passi percussiones fuerant, cum indignatione
post nos currebant, clamabant, insultabant et pulverem contra nos
spargebant et multum nos vexabant. Cum istis autem injuriis et
vexationibus in nostrum hospitium lassi venimus, et cibo, potu ac
quiete refocillati sumus.
Gesta peregrinorum per dies sequentes recitantur.
Quinta decima die, in praecedenti nocte, quidam mercator Christianus,
quem Tanguardinus de catenis solverat, in praecedenti vespera dormivit
cum suo carnali fratre in una camera curiae nostrae, nam frater suus de
Christianismo venerat Cairum pro ejus liberatione, cumque intempesta
nocte omnes dormirent, incepit ille liberatus a catenis tam
horribiliter clamare, ut omnes excitarentur et obstupescerent per totam
atriam.[TR57] Causa autem illius clamoris haec erat, ut nobis postea
retulit. Jacens enim in lecto cogitare coepit de periculis suis et de
vinculis et de ceteris infortuniis, et dum haec clare vigilans
revolveret, ingressus est ad eum, ut sibi videbatur, vir quidam longus
et terribilis cum evaginato et bene limato cultro, et stans ante
lectulum suum, dicens: ecce, ad excoriandum te venio. Et haec dicens
apprehendit pedem jacentis, et cultrum adhibuit, ut inciperet eum
excoriare. Qua visione exterritus pro adjutorio horribiliter clamabat,
ad cujus clamorem primus expergefactus frater suus, qui ad latus ejus
jacebat, et alter, qui etiam in camera illa jacebat, interrogaverunt,
quid haberet? Qui respondit: heu me, non videtis virum hic stantem, qui
mihi molestiam inferre conatur? Illi autem nihil videntes dicebant,
quod somniorum illusio esset. Ille vero fortius clamabat, invocans
adjutores contra molestantem. Ad haec surrexit frater ejus et lumine
allato invenit fratrem quasi semimortuum jacentem, lugubrem habentem
vultum et collum recurvatum et nos omnes accurrimus et illum miserum
castigatum graviter invenimus et afflictum; sed a quo, usque modo
ignoro (#b#). Puto tamen accepisse suis sollicitudinibus diurnis
nocturna phantasmata. Solent enim nocturna phantasmata conformia esse
diurnis cogitationibus et sollicitudinibus, passi enim anxias
tribulationes in passionem, maniam, faciliter incidunt, vel pressi
curis et nimiis sollicitudinibus; ex talibus enim imaginationes tam
firmiter solidantur in mente, ut homo non aliter credat rem esse, sicut
cuidam viro prudenti aevo nostro in Colonia contigit, qui quocumque se
vertit, putabat se factum duo, et hoc tam pertinaciter tenuit, ut nec
medicis nec clericis crederet contrarium asserentibus.
Sed et ego ipse novi quendam sacerdotem honestum, cui nullus in ratione
erat defectus, et omnia considerabat, et domum suam gubernabat, hac
tamen mania laborabat, in quam propter superfluam sollicitudinem
incidit, quod omnino credidit et firmissime tenuit, se rapiendum et
super bigam ligandum et cum tormentis inauditis in Constantiam ducendum
et ibi crudelissime consumendum. Ab hac phantasia nemo ullis rationibus
poterat eum avertere. Quando enim in domo sedit, si in vico audivit
currum aut bigam, statim putabat adesse suum cruciatum et die noctuque
in ista tristi exspectatione stabat, unde noctibus in caligis,
calceamentis, et vestibus dormiebat, ne raptores subito intrantes eum
nudum super bigam ponerent. Sic etiam aestimo factum fuisse isti
homini, de quo loquimur; fuerat in Sarracenorum vinculis, et ibi gravi
sollicitudine pressus in maniam incidit et phantastice virum ad se
ingredi vidit; nisi sequi antiquorum errores placeret, qui quosdam deos
putabant perambulare domos, et hunc laetificare, alium vero perturbare
satagebant. Et hodie multi illius sensus sunt, quod credunt, in lectis
jacentes et vigilantes se premi ab diis dictis _Schretteli_, qui tanto
pondere premunt, quod nec gemendi nec vix spirandi datur locus. Constat
autem, tales pressuras saepe fieri ex naturali indispositione et ex
humorum intemperato concursu, vel etiam ex nimia stomachi repletione
aut ex ejusdem nimia evacuatione. Porro vulgus vera gravamina sentiens,
et non intelligens, quid intra se habet, putat ab extra adventare, et
dicunt, esse parvos homunciones, qui super lectum scandunt et
quiescentem premunt, et ita ad vera gravamina[TR58] accedit phantasia.
Nominant autem istos homunciones nostri vulgares et vetulae
Schretellos, quos antiqui dicebant Emactes et Ephyactes. Rationes
nominum ignoro. Verum non negamus, multa multis accidere quietis
tempore ex diabolica illusione. Abominor enim quid dicere de Incuborum
et Succuborum importuna violentia, quam persaepe experiuntur inclusae
virgines, num usque ad penetralia cellarum earum perveniunt, et quid et
quantum bonae et devotae personae patiantur, usque ad nauseam quottidie
querimonias accipimus. Hos diabolos nos nominamus Incubos et Succubos.
Antiqui dicebant deos transformatos id agere. Aliqui dicebant, (#100
a#) quod dii silvarum et desertorum, Satyri, Fauni et Epyani de
solitudinibus egrederentur et innuptas quaererent eisque si possent
commiscerentur.
Sunt autem Satyri, Fauni et Epyani quaedam bestiae monstruosae,
effigiem quidem hominis habentes et in multis hominibus similes, etiam
in voce, sed humanae rationis non sunt participes, et nec natura nec
arte sunt docibiles ad loquendum. Ferum et belluinum habent animum et
bestialem appetitum, et sunt in venerem valde pronae, et mulieres coitu
inficiunt, si quam in deserto vel nemoribus oberrantem invenerint. Ideo
dicuntur Satyri, quia non possunt libidine satiari. Dicunt etiam, quod
tanto aestu quandoque venerem appetunt, quod noctibus de nemoribus
exeunt et per muros ascendunt, cubicula intrant, et foeminas quaerunt,
et ad solas jacentes se ponunt et mirabili applausu ad sui admissionem
eas inducunt. Sed an verum sit, dubito, imo non credo sic esse, cum in
nostris nemoribus nusquam Satyros visos fuisse legantur. Credo tamen,
quod diabolus assumta forma Satyrorum multa mala conetur facere circa
incautas moniales, et quod bestiae non sint, patet ex eo, quia
loquuntur, et voluntatem ac consensum requirunt, quod utique ex ratione
procedit. Et tantum de illo.
Igitur cum dies illuxisset ascendimus asinos, et Tanguardinomet duce
castrum domini Soldani intravimus, ubi mirabilem ordinem et numerum
maximum servorum Soldani vidimus, multitudinem etiam ingentem equorum
et stabula grandia et habitacula magna, de quibus omnibus taediosum
esset scribere, et forte etiam creditu difficile. Ibi primum vetus
illud palatium, hodie desolatum, nobis fuit ostensum, quod quidam
Graeci inhabitabant tempore Machometi, exstructum fortissimis muris et
aedificiis, ut ruinae demonstrant. Inde in aliud castrum, quod Soldanus
inhabitat, processimus, ubi per XII portas ferreas ingredi oportet,
antequam ad Soldanum venitur. Per has introducti ipsum in throno regio
vidimus residentem in vestitu candido, et plurimos Mamalucos in ordine
suo cum multa disciplina reverenter ipsum circumstantes. Ibi etiam
plures antiqui, graves et maturi viri circa eum astabant. Post modicam
horam venit Tanguardinus, qui propius ingressus fuerat, et eductis
nobis venimus in forum, amplum valde, sub monte castri, ubi cameli,
asini, et equi venduntur, quorum ibi tunc maxima copia erat, aderantque
plurimi ex Mamalucis, qui equos venales contemplabantur. Tandem autem
cum labore eodem, sicut heri dictum est, folio 98. a., in locum nostrum
revenimus ad prandium, post prandium balneum sive aestuarium ingressi
sumus, et corpora nostra lavimus. Quam pretiosa autem sint aestuaria,
et sedula servitia, vide supra fol. 17. A. Post balneationem domum cum
servo exivimus, et per pategas mercatorum transivimus, et ita diem
illum deduximus.
(#b#) Die XVI., quae est Galli Confessoris, paululum post noctis medium
facta fuit eclipsis lunae. Hanc eclipsin non vidissemus, dormitioni
vacantes, nisi Sarraceni in turribus clamantes et ululantes nos
excitassent. Incipiente enim luna eclipsari altissimis vocibus paene in
omnibus turribus clamabant et horribiliter ululabant suis
superstitionibus vacantes et ad eas alios excitantes. Quamvis autem
semper superstitiosi sint, praecipue tamen temporibus, quibus vel sol
vel luna eclipsantur: aestimant enim, ut imprudentes, sidera animata
fore et passionibus affici et peregrinis immutationibus subiri.
Singulariter tamen lunam honorant ejusque simulacrum super omnes
moscheas ponunt, non rotundam, ut plena luce apparet, sed cornutam, et
pro majori parte eclipsatam. Credo, quod hoc acceperint a cultu Dianae,
quae luna esse dicebatur, in cujus templis lunae signum ponebatur, et
culminibus tectorum, sicut in moscheis. Vel ex eo acceperunt, quia in
ecclesiis Christianorum gallus est extento collo et cauda, in formam
quasi mediae lunae eversae; converterunt gallum in lunam, et illa est
quasi principalis causa.
Cum autem dies illuxisset, venerunt ad nos quidam Christiani dicentes,
quod naves Alexandrinae jam onerarentur, et citius essent recessurae.
Hoc cum audivissemus, statim Tanguardinum accessivimus eumque
rogavimus, ut citius nos duceret Alexandriam, antequam naves Venetorum
inde abirent, quia, si eas negligeremus, hiemare in Alexandria
oporteret, quod nobis molestissimum fuisset, et in corporibus et
animabus et rebus nocivum. Ad hoc respondit Tanguardinus: educam,
inquit, vos, quo vultis, non tamen consulo, ut in Alexandriam eatis
sine littera testimoniali et promotoria a domino Soldano habita. Si
enim veneritis Alexandriam sine littera, mox in civitatis porta usque
ad pellem nudabimini, et omnia vestra perscrutabuntur usque ad intima,
ut nihil importetis, de quo theloneum non reddatis. Si autem litteram
habueritis, liberos[TR59] vos intromittent. Hoc audito petivimus,
quatenus de littera nobis provideret ex cancellaria Soldani. Hoc autem
consilium dedit nobis vir ille fallax, ut pecuniis nos spoliaret, et
non ut nostrae utilitati consuleret, quia ad nihilum littera nobis
utilis fuit, sicut patebit.
Decima[TR60] septima die inquietam noctem habuimus etiam, post
cessationem Sarracenorum a suis nocturnis insolentiis, quas faciunt in
suo jejunio, ut saepe praefatus sum. Silentibus enim paganis bubo
quidam advolavit et ex opposito camerae nostrae sedens bubilare coepit
voce plena, et non modicum terrorem nobis intulit. Licet enim, ut
Christianum decet, ad auguria non attenderemus, ex natura tamen homo
terretur nocte audiens garritus avium, et praecipue buborum, cujus
bubilatio nocte hominibus adeo est odiosa, sicut ejus volatus
volucribus in die. Est enim avis funesta, et semper sinistri augurii,
et mali venturi nuntia. Unde Ovidius L. V. Metamorph.
Foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus,
Ignavus bubo, dirum mortalibus omen.
Dicunt enim, quod dum apparet et vociferatur, praesagium sit mortis.
Ideo secundum poetarum dicta Ascalaphus ex Acheronte et Nympha sub
undis genitus mutatus (#101 a#) est a Cerere in bubonem, eo quod
Proserpinam tria grana mali punici gustasse de viridario Plutonis apud
inferos prodidit, propter quod Proserpina non ex toto Plutoni, qui eam
rupuerat, oblata fuit. Sed et Jupiter cantum bubonis horruit, ideo
cornicem a laeva, el corvum ad dextram suam canere fecit, quia corvus
est aptissimus ad auguria, et praetendit felix augurium, cornix vero
infelix, si a dextris est, similiter corvus, si ad sinistram crocitat;
bubo autem, a quacumque parte se teneat, infelix nuntia est. Contra
haec disputat Augustinus Lib. IV. de Civitate Dei, cap. 30. An autem
bubo praesenserit mortem peregrini praestantioris, qui statim de post
obiit, dicere non audeo, mortem tamen ejus bubulationem consecutam
scio, nequaquam tamen causam mortis clamorem bubonis fuisse credo.
Cum autem dies factus esset, sollicitavimus Tanguardinum, ut litteram
promissam libertatis nobis afferret[TR61] citius, incepimus enim longas
habere horas et taedium, et habitatio nostra inter infideles nimis
protrahebatur et vehementissime timuimus recessum navium ab Alexandria
sine nobis. Idcirco unum de militibus tertiae societatis petivimus, ut
cum negotiatoribus Christianis, qui descendere parati erant,
Alexandriam descenderet et ibi hospitium pro nobis disponeret et de
recessu navium, si necesse foret, nos per nuntium avisaret. Haec autem
occulte practicavimus cum milite socio nostro et negotiatoribus, et
nihil Tanguardino diximus, dolositatem enim suam intelligere incepimus,
et timuimus, quod forte studiose eductionem nostram protraheret, ut
naves negligeremus et per hiemem in manibus ejus essemus. Post meridiem
ergo venerunt duo Mauri cum asinis, ut tollerent militem cum sua
suppellectili et in balacrum ducerent ad Nili portum, in quo stabat
navis pro descensu ejus et mercatorum parata. Dum ergo miles sacculos
suos aptaret, imponens asinis, et jam paratus exire vellet, non potuit,
quia portae serratae erant, et nullus de familia apparuit, qui aperire
posset; absconderant enim servi se cum industria. Currit ergo miles
ille per curiam et domum, clamans et vociferans, sed dissimulabant se
audire. Tandem post horam servus familias de conclavi prodiit, dicens
cum impatientia: et quare tu recedere vis, cum nondum satisfeceris eis,
quorum debitor es? Qui cum diceret, se nulli esse debitorem, asserebat
Mamalucus contrarium, et dure simul contendebant. Post multa verba
dixit Mamalucus, eum cuidam Judaeo esse debitorem, quem oportebat
exspectare, vel currere ad quaerendum Judaeum. Currebant ergo ambo
simul ad Judaei domum, et invento Judaeo, quem prius Mamalucus
nominaverat, fatebatur, eum suum debitorem non esse. Mamalucus autem,
videns Judaeum fateri veritatem, nominavit quendam alterum Judaeum,
quem etiam diu quaesiverunt, et eo non invento in domum redierunt.
Interea Tanguardinus latuit, quem scivimus esse in domo, et non
apparuit, et servus ille et alii famuli peregrinum illum militem multum
vexaverunt, et post multas vexas dedit miles non paucos madinos
familiae pro valete et pro portariis, et bene castigatus emissus fuit.
Pervenit ergo ad Nili portum et ascensa cum aliis navi descendit in
Alexandriam cum multa quiete, et hospitium pro nobis disposuit in loco,
ubi peregrinos hospitari solitum est.
(#b#) Decima octava die, quae est Lucae Evangelistae, iterum inquietam
noctem habuimus, nam insolenter valde celebraverant sua nocturna
convivia Sarraceni usque ad noctis medium, et post omnem dissolutionem
cum ad loca quietis se singuli recepissent, incepit una de uxoribus
Tanguardini cum ululatu flere, et lamentabiles emittens voces virum,
maritum suum, deprecatoriis verbis supplicabat, ut a percussionibus
cessaret, percutiebat enim eam, et minabatur ei, quod eam repudiare
vellet; quae autem causa fuerit illius castigationis intelligere non
potui. Duo suspicabar ex querelis castigatae: primum, quod cum altera
uxore litigabat, eamque cum esset praegnans perturbaverat et hoc
flagellationibus emendare studebat. Credo enim, quod in domibus, ubi
sunt plures uxores unius viri, requiratur magna severitas ad
conservandum pacem, quam nec sanctae foeminae, uxores Jacob, habere
inter se poterant, ut habetur Genes. 30. Secundum, propter quod
castigavit eam, fuit zelotypia, aliqua enim in ea notaverat de
adulterio, et ideo eam sic publice confudit eique repudiationem minatus
fuit; sunt enim maxime zelotypi, et mirabilibus poenis castigant uxores
etiam pro minimo respectu, nam statim ad ictum oculi spiritus
zelotypiae eos invadit, et durissime castigant ad placitum sine lege.
Ne autem spiritus ille severus zelotypiae nimis excedere virum faceret,
datur ecce et ordinatur sacrificium Num. V. Est enim spiritus ille ita
severus, quod non sinit virum, quem possederit, quiescere, nisi uxorem
confuderit, sicut patet in Vulcano. Qui cum invenisset Martem cum
Venere sua uxore in lecto, simul ambos catenis invisibilibus detinuit,
quousque aliis diis eos in derisionem ostendisset. Spiritus ille
Zelotypiae est filius Discordiae, Discordia autem est prima filia
Demogorgonis primi dei, secundum poetarum fictiones; vel filia Jovis,
qui eam de coelo in terram projecit, ubi perpetuo incurrit et omnibus
nuptiis interesse cupit, et si ad nuptias vocata non fuerit,
nihilominus se ingerit et semina suae perniciei derelinquit. De hoc
occurrit poeticalis fabula: nam dum Peleus desponsasset sibi callide
Thetim, Jupiter ad eorum nuptias omnes deos invitavit, praeter
Discordiam. Quae indignans venit cum pomo aureo, quod projecit in
locum, ubi tres deae, foeminae speciosissimae, Juno, Pallas et Venus,
sedebant, dicens: id deberi digniori et speciosiori. Quae dum
corrixarent pro pomo, Jupiter Paridem adduxit judicem. Paris autem id
Veneri dedit, propter quod Venus illi raptum Helenae concessit, ex quo
consecutum est Trojanum bellum, et innumeri populi occisi, inter quos
etiam Achilles occubuit, qui in nuptiis illis, ad quas vocata Discordia
non fuit; (#102 a#) natus est, quia filius Pelei et Thetis erat. Et sic
expiata est injuria. Haec Discordia adeo infesta est paci conjugum, ut
etiam nonnunquam in conjugiis Christianorum inveniatur, quamvis contra
eam eorum conjugia sint sacramentis et benedictionibus coelestibus
sancita et non nisi inter duos ordinata. Non ego miror, quod
Tanguardinus duarum uxorum vir sine sacramento conjugatus discordiam
sociam sui conjugii passus fuit.
Cum autem factus fuisset dies, sollicitavimus Tanguardinum pro littera
Soldani et virum durum ad nos invenimus, quem domina Discordia
corruperat; victus tamen precibus nostris ad curiam domini Soldani
equitavit, et litteram pretiosam, nobis tamen inutilem, imo
praejudicialem, attulit, ut patebit sub porta civitatis Alexandrinae.
Cum enim peregrini tales litteras portant, putant exactores, eos
thesaurum eportare, et intimius visitant tales.
Accepta littera promisit nobis Tanguardinus, quod in crastinum nos
vellet mittere in Nilum, in Alexandriam, sicut et fecit, ut patet fol.
101 a.
Eodem die misit Tanguardinus litteras Uriae contra nos Alexandriam ad
Trutschelmannum, prodens nos esse divites et liberales, et ideo
fortiter mulctandos et excoriandos. Hanc viri fallaciam postea experti
sumus.
Descriptio vel circumscriptio illius maximae
urbis totius mundi, Cairi et Babyloniae novae,
quae alias dicitur Babylonia Aegypti. Et
implicantur multa in hac circumscriptione de
Sarracenorum vita, et moribus et ritibus.
Solent descriptores regionum longe positarum a legentibus persaepe
argui et derisionem pati, quia aut legens invidus est, cui aliorum
dicta et facta placere non possunt; aut est legens inexpertus, qui
nihil credit esse in mundo praeter ea, quae videt in suo angulo; aut
est legens curiosus vel plus quam oportet studiosus, quia omnia dicta
diligenter perlegit, et dum discrepantias invenit, accipit quod placet,
caetera vero non judicat, nisi in pejorem partem. His tribus generibus
legentium hucusque Evagatorium meum exposui rodendum, nunc autem in
descriptione Cairi civitatis eum corridendum et dilacerandum exponam,
propter monstruosam illius urbis dispositionem, et insolitam
magnitudinem et incredibilem quodammodo hominum multitudinem et propter
varietates de hac urbe scribentium et loquentium. Ponam ergo primum
nomina antiqua et nova illius urbis; deinde ejus magnitudinem et
moschearum multitudinem et contratarum et hominum officialium,
sacerdotum et Mamalucorum et caeterorum aestimatorum numerum.
Laboriose evagatus sum et transcurri legendo, quae ad manus habere
poteram, invenique multa hujus ingentis urbis nomina. Dicitur enim
Chayrum, Chayrus et Chayra et Chayris, in tribus declinationibus, a
modernis latinis. Vulgares Teutonici nominant eam Alkyr, vel Alkari et
Alkaria. Aliqui Latini dant ei graecam terminationem, nominantes
Chayron, sicut dicimus Ascalon. Dicitur etiam Babylon aut Babylonia,
quia secundum Diodorum, cum Sesostris rex Aegypti universas debellasset
gentes, plurimas de magna Babylonia gentes in Aegyptum duxit, qui
civitatem suae civitatis nomine aedificarent Babyloniam. Eadem ex causa
appellatam Trojam ferunt hanc, quam Menelai exercitus in Aegyptum
ductus construxit et patrio nomine Trojam appellavit (#b#). De his
verum scrutari difficile est; nos, quae scriptores tradiderunt,
retulimus, quo posteri verum judicium sequi possunt. Haec Diodorus
Antiquarum historiarum.
Insuper Babylonis nominatur nonnumquam et Babylonia nova Aegypti, ad
differentiam veteris, quae est in Chaldaea supter fluvium Chobar in
terra Sinear, de qua saepe fit mentio in Biblia, praecipue tamen 4.
Reg. 15. et Ezech. 1. et Daniel 1. et consequenter. Et dicitur haec
nova Babylonia distare ab illa XXXVI. dietis.
Ex his duobus nominibus, Chayrum et Babylonia, quidam unum conficiunt
nomen et civitatem, vocantes Chayrobabylonia.
Dicitur haec urbs Infimis, et sic eam nominat Joh. Andreae[TR62] in
Apparatu 22. q. 1 movet. Dicitur et Cadrum et Carium, et Carras et
Tarra. Sunt et alia nomina in Biblia vulgata et apud poetas, quae
videntur esse aliarum civitatum, sunt tamen illius urbis, prout
conjicere potui ex situ et ex fundatoribus. Dicitur enim Busiris,
civitas juxta hortum balsami, ut dictum est fol. 64. Haec erat huic
civitati contigua vel ejus principium. Heliopolis, civitas solis, de
qua habetur Genes 41., ubi nominatur Eliopoleos. Et Esaiae 19. dicitur
civitas solis, quia in ea sol colebatur. Haec civitas sita erat inter
hortum balsami et Cairi, in medio Busiris et Cairi, et ita videtur
fuisse una. Hanc condidisse dicitur Epaphus, qui et Aegypti Babyloniam
construxit. Thebae Aegypti civitas vetustissima, centum portarum, quam
etiam Busiris construxisse dicitur. Haec in tractu Thebaico condita
dicitur supra pyramides regum Aegypti. Hanc nominant aliqui Thebam,
alii Joven, Graeci vero Eliopolim. Ex his videtur, quod Thebae,
Heliopolis et Cairum et Busiris una fuerit civitas, quia pyramides
prope urbem Babyloniam sunt trans flumen, ipsum autem flumen per medium
urbis Thebae fluxisse perhibetur. Et ita Babylonia esset tantum pars
antiquae Thebae in una parte fluminis; alia vero pars ex alia parte
fluminis destructa in ruinis cernitur.
De hac Theba miranda leguntur. Nam centum portas habuit, et ambitus
murorum erat centum XL stadiorum, magnis aedificiis et pretiosis Deorum
templis praedita. Hanc Plinius totam pensilem fuisse scribit, quae non
solum Aegypti, sed orbis etiam totius felicissima civitatum fuit. Haec
etiam Jovis dicebatur, quia contra ejus infestationes dii in eam
refugiebant. Videtur etiam, hanc esse Memphim, de qua saepe mentio fit,
quam Apis, filius Jovis, condidit, quae caput Aegypti et sedes regni
fuit, ut Joh. Andreae[TR63] in praeallegato loco habet, et eadem cum
Theba asseritur in registro super Ptolemaeum. Multi etiam scribentes
dicunt, hanc fuisse Thanis, vel Thamnis vel Tafnis, civitas a
gigantibus constructa, qui ab Hebron descenderunt in Aegyptum, ut
habetur Num. 13. et supra fol. 9 B., de qua Psalm. facit mentionem,
loquens de campo Thaneos Ps. 77. Et in hac Moyses cuncta signa fecit
coram Pharaone, et fuit caput Aegypti, nec alia esse creditur ab illa,
de qua loquimur, quae semper Aegypti caput fuit. Aliqui vero dicunt,
eam nominari Magnum Delta, propter ejus figuram, quae Deltae
similitudinem habet. Quidam autem nominant eam Massara (#103 a#).
Putant etiam quidam, hanc esse Samii, vetustissimam Aegypti civitatem,
quamque Solon, inter septem sapientes insignis, dicit stetisse octo
millibus annorum, et sapientiam apud Aegyptios viguisse XL millibus
annorum, ut refert Thomas Anglicus fi. Cap. 30. li. p. de Civitate Dei.
Ex his omnibus colligitur, haec nomina significare eandem civitatem,
scilicet: Chayrus, Chayrum, Chayra, Chayris, Chayron, Alkyr, Alkari,
Alkaria, Babulis, Babylonia, Chayrobabylonia, Infimis, Cadrum, Karium,
Carras, Tarra, Busiris, Eliopolis, Theba, Jovis, Memphis, Troja,
Thaneos, vel Thamnis aut Thanis, Taphnis, et Samii, et Delta Magna, et
Massara. Si cui autem aliter videtur esse, nolo de his contendere, nec
nocet aliquid me in hoc errasse, feci tamen diligentiam quaerendo in
diversis libris, et non aliter invenio in vetustioribus, quamvis aliqua
peregrinalia alium sensum habeant.
Quamvis autem haec civitas antiquitus multo major fuerit, quam modo
sit, ut ruinae ostendunt, hodie tamen sub coelo non amplior et major
invenitur, nec aliqua ei aequatur magnitudine, populositate, potentia
et divitiis, aedibus et templis. In historia trium regum, quae Coloniae
habetur, dicitur, quod Cayrum septies majus sit civitate Parisiensi,
accipiendo Parisias cum tota circumferentia castrorum et antiquorum
palatiorum, etiam trans flumen cum campis et planitiebus intermediis.
Sic accipiendo constat, eam in triplo majorem esse quam Coloniam, et
Coloniam in triplo majorem esse, vel in quadruplo, quam Ulmam. Sic
ergo, si Cayrum esset per circuitum murata, possint in ipso muro stare
Ulmae civitates octoginta quatuor simul. Dicitur enim, quod tanta sit,
sicut de Ulma usque in Memmingen directe sursum per vallem Ileris, et
hoc est verum; accipiendo mensuram Cayri ab horto balsami usque ad duo
milliaria supra Pyramides, regum Aegypti sepulchra, ubi ruinae immensae
sunt civitatis Thebae, et ab eo loco usque ad hortum balsami sunt vel
aedificia vel ruinae vel plateae ad sex milliaria germanica. Habet
autem tria non parva milliaria allemannica longitudinis in actu
stantibus structuris cum suis plateis, et in latitudine unum et
dimidium milliare. Quidam enim, qui id certum habebant, asserebant,
civitatem illam jam actu stantem in latitudine duodecim millia centum
septuaginta duos passus habere, in longitudine vero quindecim millia
habere centum et septem passus, absque parte magna urbis, quae dicitur
Turbii, in qua sunt sepulchra Soldanorum et Primatum, ut dictum supra
fol. 98., quae pars apud nos ingentem faceret urbem, et absque castro
Soldani, quod tantum in magnitudine spatium occupat cum sua
circumferentia, quantum fere oppidum Ulmense,[TR64] vel pars altera
oppidi Nurenbergensis. Nam Turbii sola dicitur habere quatuor millia et
octingentos passus: eques enim sub quatuor horarum intervallo sine
intermissione iter faciens longitudinem civitatis forte posset
transire, ipsam vero totam in decem horis circuire cum equo currente.
Si vero volumus ad urbis magnitudinem etiam computare suburbia, multo
major erit, nam (#b#) ab horto balsami sunt horti pulcherrimi cum
magnis palatiis et continuis usque Cayrum.
Haec urbs hodie tam magna est, quod Roma capere suis moenibus non
posset solas moscheas vel Sarracenorum ecclesias, quae in ea sunt.
Dicitur enim, quod in ea sint scilicet sexaginta millia moscheae cum
turribus, inter quas XXIV-or[TR65] millia parochiales et contratae
divisae, de quibus quatuor decem millia vectibus et seris et catenis
ferreis de vico ad vicum protensis noctibus singulis clauduntur et
ferreis portis secluduntur, ne populus contra populum insurgere valeat.
Haec et quaelibet ecclesia suos sacerdotes et quaelibet contrata suos
judices et consiliatores (habet).
Ecclesiae vel moscheae sunt quam plurimum pretiosissimae de polito et
vario marmore intus et extra ornatae, et turres singulis moscheis
coedificatae altae, rotundae et noctibus luminosae. Sunt enim turres
illae, ut dixi, altae, et aliquae quatuor camerarum habent in
altitudine, et semper in fine unius camerae est ab extra per gyrum
turris unus circuitus, in quo circumeunt sacerdotes loco campanarum
clamantes, ut dicetur; et de illis circuitibus sunt protensae
phalangae, in quibus pendent lampades superius opertorio acuto
contectae, ne ventus lumina exstinguat, et sole occidente accenduntur.
In una autem turri plures, in alia pauciores lampades pendent. In
aliqua pendent XL, in aliqua LX, in alia XX, secundum aliqua moschea
dotata est. Tot autem lampades noctibus ardent in turribus et intra
moscheas in illa civitate, quod paene in omnibus vicis illustratio
sufficiens est, depellens tenebras, et videtur noctibus urbs ipsa esse
ignea propter multitudinem luminum. Ascendi aliquando nocte in altanam
domus et per urbem prospexi et nonnunquam propter excessivum ignem
lampadum inhorrui. Dicunt pro vero viri Christiani experti, qui hoc
viderunt, quod nullus rex in Christianitate, sive ille sive iste,
possit per annum suis proventibus oleum solvere, quod in illa civitate
consumitur in lampadibus.
Civitas habet in aliquibus suis partibus moenia alta de quadris et
pretiosa, sed non ubique. Aedificia vero caetera, praeter moscheas et
domus regias et palatia magnatum, sunt de foris satis exilia et turpia,
utpote ex luto et latere exstructa, sed de intus comptius disposita
sunt et ornata mansionibus et habitaculis, distincta picturis, et vel
marmore vel gypso polita; non enim habent domus illae formas domorum
nostrarum, quia non sunt aedificatae contra pluviam, vel contra nivem,
nec contra frigora, quia haec numquam Aegyptum tangunt, sed contra
solis aestum duntaxat prohibendum et contra furum et latronum incursum
sunt factae: ideo communiter sunt domus superius apertae contra coelum,
a parte tamen illa, qua sol illucet, est paries ductus sursum in altum
contra solis radios. Notum est autem, si in nostris partibus nunquam
timeretur pluvia vel nix, quod alio modo et leviori fierent aedificia.
Aedificant autem lapidibus luteis, non in clibano sed solum ad solem
decoctis, qui lateres, quam cito aqua exigua profunderentur, mox
resolverentur; nam si contingeret pluviam fieri super Cairum ad duos
continuos dies, sicut apud nos quandoque ad sex durat, tota quodammodo
civitas sicut cera liquesceret et fieret cumulus fimi et limi de
domibus depictis et deauratis, demtis moscheis et domibus regiis; caret
enim regio illa lignis, ideo non sunt ibi structurae (durantes) sed
luteae, nisi templa et palatia.
Olim erant in illa urbe monstruosa aedificia pretiosissima, unde
tempore Augusti Caesaris Gallus poeta Foroliviensis, ibidem praetor, ex
hac urbe abstulit obeliscos tres admirandos, quorum unus nunc in
Vaticano ante templum divo Petro dicatum stat; alter in Circo Maximo;
alius in Campo Martio locatus est, ut habet Jacobus Philippi in supp.
Chronicorum sub temporibus ... Imperatoris. Quod autem superius dixi,
hanc urbem majorem esse, quam aliquam civitatem orbis, non negavi, quin
possibile sit, adhuc majorem in aliqua parte orbis esse, sed nobis non
constat, nec aliquem vidi, qui majorem viderit, nec de majore in
perigrinalibus legi, nisi in notula novae mappae mundi, quae supra
Ptolemaeum multos orbi adjicit gradus. Et de quadam Orientis insula
refert maxima Sypantya nomine, in qua dicunt urbem esse in triplo
majorem quam nostra Cahirus. Dicunt autem chiromantici, geometrae (#104
a#) et mathematici nostri moderni, quod si illa Sypantya insula est in
mundo in ea regione alta, sicut praedicta mappa habet, tunc necesse est
ibi habitantes esse respectu nostri antipodes, quos tamen Augustinus de
Civitate Dei Lib. XVI. c. 9. omnino negat esse in orbe, nec homines
esse circumfusos orbi propter oceani impedimenta, quod in oppositam
partem navigari nequaquam potest. De his vide in Spec. natur. L. VII.
c. 10. Sed et frater Odorius ordinis Minorum in suo narratorio de
multis civitatibus Orientis loquitur majoribus Cahiro, praesertim de
Kansy, quae dicitur civitas coeli, ob sui incredibilem[TR66]
magnitudinem, de qua mira dicit et rationem excedentia.
De Sarracenorum sacerdotibus et eorum ecclesiis.
Muscheae multae valde sunt in hac urbe, sicut supra patet folio
praecedenti. Dicitur autem templum Machometi nunc communiter moschea,
quia ipsi Sarraceni haec sua oratoria muschheas[TR67] nominant, quos
sacri canones nominant mesquitas, et aliquando inveni scriptum meskida
pro mesquita, aliquando reperi mameria pro moschea. Hoc enim, quod nos
basilicas aut ecclesias vocamus, hoc Sarraceni mesquitas vocant. De Ju.
et Sar. Eccles. (?) in ele... ubi vide 5to,[TR68] et invenies multa de
sacerdotibus Sarracenorum et de ritibus eorum.
Multitudo ergo tanta moschearum requirit multitudinem sacerdotum, sicut
apud nos; ubi multae sunt ecclesiae, ibi sunt multi sacerdotes. Sunt
autem moscheae templa, communiter rotunda, testudinata, interius vacua,
sine altaribus, sine imaginibus sicut patet Parte 1. fol. 260, cum
multis lampadibus in eis pendentibus et de turribus prominentibus et
sunt istae moscheae per divites et potentes aedificatae, et cum
provisione sacerdotum, pro quibus praebendae et beneficia sunt ordinata
et urna lampadum. Sic etiam habent gymnasia ordinata, in quibus
leguntur leges quaedam civiles, a regibus conscriptae et lectores
beneficiis sunt provisi. Similiter et hospitalia bene provisa habent
pro pauperibus et peregrinis; morituri enim hujusmodi ordinant et
legant pro sua salute et ut memoria eorum maneat, quod potiorem esse
aestimo causam.
Sunt autem inter eos triplices sacerdotes. Aliqui praesunt gymnasiis,
et legunt in scholis jura et leges eorum, et quia doctiores sunt, ad
regendum populum ordinantur, et vocantur Muderis. Docti vero et non ad
regendum apti dicuntur Minetschum. Sunt autem aliqui docti ad hoc, ut
pueris legant eosque in Alcorano instruant et hi vocantur Tamsman. Et
omnes isti sunt liberi a servitute et oneribus communis populi, non
tamen intromittunt se de moscheis.
Secundi sacerdotes inter Sarracenos dicuntur Sancti et non sunt docti
nec stabiles, sed evagantur et mira faciunt in naturalibus actibus
virtutum. Sanctiores tamen dicuntur Alhages, qui fuerunt ad sepulchrum
Machometi in Meccha, qui viso sepulchro statim eruunt sibi oculos, ne
post hoc alia videant, ne memoria sepulchri et Mahometi diminuatur.
Aestimant etiam, quod res aliae non sunt dignae videri oculis illis,
quibus datum est videre, sepulchrum Machometi.
Tertii sacerdotes ministri moschearum dicuntur Soqui et Vecten. Soqui
sunt quasi plebani, Vecten autem quasi adjutores et capellani.
Quaelibet autem moschea habet unum Soqui et plures Vecten, secundum
moscheae solemnitatem.
Porro occupatio sacerdotum non est circa curam animarum in audientia
confessionum et ministratione sacramentorum et visitatione infirmorum
vel sepultura mortuorum, nec habent curam (#b#) multam de moscheis cum
reliquiis et paramentis et sacrorum vasorum et altarium, de quibus
omnibus nihil habetur apud eos, nec possunt pollui eorum templa, nec
perdere sanctitatem, quam non acceperunt, sicut nec sacerdotes ordines
aliquos sacros habent, sed committitur eis cura moschearum, qui
doctiores et honestiores reputantur et illa commissio spectat ad
patronum moscheae. Nullam enim differentiam sacerdotes eorum a communi
populo nec ecclesiae eorum a domibus communibus habent. Orationum
numerum statutum omnibus sicut alii complent etiam laborando; non
vacant meditationibus, nec studio litterarum, sed solatio uxoris et
filiorum et communis familiae, jumentorum quoque et possessionum
mercantiae, usuris, venationibus et hujusmodi, sicut alii, vacant.
Officium Soqui est, in moschea sextis feriis praedicare et consilia
poscentibus dare. Officium autem Vecten est, in turribus lampades
accendere, in moschea et horis statutis professionem fidei eorum in
turribus proclamare. Officium vero Alhages, qui et Nefes Ogli et
Czaknuttar et multis aliis nominibus vocantur, secundum differentiam
status eorum est, circumire patriam et exempla et verba hominibus
praebere eosque in amore legis Machometi solidare. Hoc autem
facientibus favet diabolus operibus eorum permittente Deo in
damnationem infidelium, et in tribulationem ac tentationem fidelium.
Nam per eos inaudita et admirabilia ac supernaturalia signa fiunt,
qualia in Christianismo umquam facta legimus, tantaque potentia diaboli
est in eis, ut videantur potius diaboli incarnati, quam homines. Et de
his mendosis, vanis falsisque signis etiam dixi supra fol. 91. a et
praecedenti. Ad tantam namque perfectionem patientiae, vel potius
defectionem, aliqui eorum perveniunt, ut percussionibus,
punctationibus, stimulationibus cum ferreis stimulis, incisionibus cum
cultellulis, adustionibus, minus moveantur, quam lapis insensibilis, et
illi patientiam suam venalem portant, eamque omnibus probandam
exponunt. Alii ex eis magnam praeferunt virtutem abstinentiae, quorum
aliqui rarissime comedunt aut bibunt. Aliqui autem, quod auditu
horribile est, sine omni cibo et potu corporali vivunt sicut frater
Nicolaus in Suecia:[TR69] Aliqui in extrema paupertate degunt, minus
temporalia curantes, quam si non essent. Aliqui perpetuum silentium
servant et illi nec cum Deo nec cum hominibus loquuntur nec orant et
homines fugiunt. Aliqui Rinschler vocantur, qui visiones, revelationes,
raptus, exstases percipiunt, et horum aliqui in civitatibus, aliqui in
nemoribus morantur et ea, quae percipiunt, aliis dicunt et mira
loquuntur et tales uxores non habent contra legem Machometi, qui
omnibus praecipit matrimonium. Non enim legem curant, nec operibus, nec
orationibus statutis instant, sed impulsus spiritus eorum sequuntur.
Sunt etiam inter eos multi coecati, quos Sanctos vocant, qui
peregrinantes ad Machometi sepulchrum se ibi sponte excoecant eruentes
oculos, putantes, caeteras res mundi indignas esse aspectu oculorum
illorum, quibus sepulchrum Machometi, quod dignius coelo aestimant, est
inspectum. Hoc nunquam legimus fecisse aliquem Christianum peregrinum
in aspectu sanctissimi sepulchri Christi, sed bene legimus coecos ad
tactum ejus illuminatos. Nec admitteret Christiana religio hujusmodi
horridam devotionem, ut aliquis sibi eruat oculum, quo dominicum
vidisset sepulchrum, sed admittit eruitionem oculi scandalizantis,
Matthaei XVIII., ad debitum tamen intellectum. Democritus, Atheniensis
philosophus, sibi ipsi eruisse oculos legitur propter tres causas: 1)
ut vegetatiores cogitationes haberet et sine impedimento visus et rerum
corporalium contemplationi liberius insisteret; 2) ne videret bene esse
malis hominibus, quorum prospectum tantum invidit; 3) se excoecavit,
quia mulieres sine concupiscentia adspicere non potuit; 4) tamen causam
praecipuam esse puto, quia sic excoecari meruit, qui magicas tenebras
oculis humanis invexit, easque post Zoroastrem ampliavit et dilatavit.
Sic tanto desiderio videntes Machometi fanum merentur justo Dei judicio
perdere visum. Dicunt etiam, imo (#105 a#) fabulose confingunt, quod
inter eos sint quam plures utriusque sexus homines, qui concepti et
nati sint sine virili semine, Deo insufflante in venires quarundam
foeminarum, ex quibus sancti generentur pueri Sarraceni. Idcirco, quia
beatam Mariam Virginem sic concepisse credunt, Christum Dominum nostrum
Ruchella appellant, quod idem est, quod flatus Dei; corporalia enim non
transcendunt, ideo Deum corporali flatu in quasdam foeminas sufflare
dicunt et eas sic impraegnari; propter quod non est insolitum apud eos,
quando audiunt a Christianis, Christum conceptum et natum ex Maria
Virgine, sine humano semine. Satanas enim solutus est et permissus a
Deo operari maxima et mendacissima, de quibus pulcher tractatus
compositus est.
Redeundum ad propositum de officiis illorum, qui praesunt moscheis.
Soqui sacerdotes praedicant et consilia dant. Nam sextam feriam
celebrem habent Sarraceni in Veneris honorem et in ea ad orationem
conveniunt in principalem moscheam tempore meridionali et oratione
peracta surgit Soqui et praedicat de commendatione legis Machometi, vel
de pace civium et de Christianorum feritate animando eos ad bellum
contra eos et hujusmodi. Post sermonem fiunt elemosynae pauperibus.
Post haec, si qui habent dubia, accedunt ad Soqui et eis resolvit.
Officium autem Vecten est lampades ascendere, aedem mundare, in
turribus quinque vicibus per diem naturalem professionem fidei, supra
quam tota eorum lex est fundata, proclamare et populum ad orationem
invitare clamore suo. Statuit enim Machometus, ut populus suae sectae
quinquies oraret per diem, accipiens medium numerum Christianorum et
Judaeorum orationum. Christiani enim septies orant, Judaei trinies; ne
ergo videatur christianizare aut judaizare, alium numerum orationum
instituit. Sic etiam, quia Christiani diem solis celebrant et Judaei
diem Saturni, ipse diem Veneris accepit, ne cum eis conveniret. Et quia
Christiani ad sua divina convocant populum campanis et Judaei cornibus,
ipse medio uti volens sacerdotum clamore convocari populum mandavit. Et
quia Christiani orant ad ortum solis, Judaei vero ad occasum, ideo, ne
conveniret, ordinavit, suos orare ad meridiem. Et ita in omnibus
quaesivit extranea media inter Christianos et Judaeos.
Porro tempus primae orationis Sarracenorum est ortus solis; tum enim
Soqui vel Vecten turrem ascendit et obstructis auribus cum digitis, ut
altius clamare valeat, magno ululatu sine omni melodia clamat haec
vociferans: la yllahah illalach Mehemmet rezullach. Hoc vult dicere
secundum communem opinionem: Deus est verus et Machomet est propheta
ejus major. Statim autem, ut auditum fuerit, surgunt omnes et orationem
faciunt per quatuor erket et duo czalamat. Erket est geminata
inclinatio[TR70] cum totidem prostrationibus. Czalamat autem est ipsa
secreta oratio, quam facit sedendo post quodlibet Erket cum salutatione
a dextris et sinistris et impressione pacis, quam utraque manu in
faciem obducendo facit. De hoc etiam dixi P. 1. fol. 86. A.
Tempus secundae orationis est circa meridiem, et iterum Vecten
adscendit turrem, clamans sicut prius et invitans ad orationem, dicens:
haya la sala hahya la fala. Quod tantum est: Venite ad orationes
vestras, ad praefectum vestrum. His auditis iterum singuli ad
genuflexiones consurgunt et illa oratio habet decem Erket et quinque
Czalamat.
Tempus tertiae orationis est in declinatione solis, tempore vespertino;
tunc iterum, sicut in principio proclamata fidei professione addit: Zog
(#b#) hinhalla bille dille etc., quod tantum est: Sit honor et laus deo
et sibi gratias referimus, quia non est alius praeter eum.. Haec oratio
vespertina habet octo Erket et quatuor Czalamat.
Tempus quartae orationis est in occasu solis, ad quem adscendit Vecten
turrem et praemissa clamosa professione annectit: Aldama hylmetzem
hallahu hakybar etc. id est: magnus est Deus et non est alius nisi
Deus. Ad hunc clamorem cuncti surgunt et orant; et habet haec oratio
quinque Erket et tria Czalamat.
Tempus quintae et ultimae orationis est post coenam hora tardiori,
ingruentibus tenebris, et tunc clamat prolixius, post confessionem
multa addens de morte recogitanda, dicens: Sanga caffil olma janar
gissi gelle hax se dule halla hullala le hylle hyllala et caetera. Quod
tantum est: Non est alius, nisi unus Deus, ejus Machometus nuntius
verus, hoc testicamur semper, et aperi oculos et considera, quia
mortalis es etc. Haec oratio prolixior est et habet XV Erket et VIII
Czalamat. Hae exclamationes in omnibus moschearum turribus fiunt
praefatis horis simul et semel. Unde Cairi in illis horis tantus clamor
est, quod audiens Christianus turbatur, et ad clamorem unusquisque in
sua parochia, tenetur surgere et orare modo praedicto, nec aliquo
labore aut occupatione dimittunt, nisi labor non patiatur et tunc
postea complent. De his sacerdotibus et eorum officiis, et de horis
orationum et de clamoribus in turribus, de turrium dispositione, vide
de Jud. et Sarrac. Cedit(?) quaedam in Clem. et ibidem in glo., ubi
etiam sacerdotes Sarracenorum nominantur Zabazalla, quod tamen
correctum est per thesaurarium, et pro dicto (?) Soqui vel Soqua
aliquando reperi Faqui vel Faqua.
De nominatis autem sacerdotibus et aliis secundum morem eorum
religiosis est Cairi maxima multitudo, quia in nullo loco mundi viget
tantus cultus Machometi, sicut ibi. Unde Soldanus inter Machometistas
reputatur sicut Papa inter Christianos et Cairus sicut Roma. Turcus
vero sicut Imperator et Constantinopolis sicut urbs Imperatoris. Item,
Cairus est universitas studentium in lege Machometi, ad, quam confluunt
de universo paganismo studere volentes, nec est in mundo universitas
tot suppositorum, sicut illa. Ibi disputant[TR71] de Alcorano, et sunt
duae viae inter eos diversae, Alhagesitarum et Soquitarum. Primi
exponunt Alcoranum spiritualiter, secundum phantasias, quas percipiunt
in suis raptibus, et dicunt se non obligatos ad observantias Alcorani
communes, utpote de accipiendis uxoribus et de orationibus etc.,
similis in hoc Beghardis nostris haereticis, de quibus habetur in
Titulo de haeret. C. ad nostram etc., qui dicunt, se legibus evangelii
et ecclesiae non adstrictos. Soqui vero omnia praedicant servanda ad
litteram, ipsam tamen litteram Alcorani, quia in plerisque locis
turpis, bestialis et inhumana est, modificant et exponunt. Utraque
autem via in multas est sectas divisa, et praeter communem
infidelitatem haereses multae sunt inter eos, nec potest Alcoranus
exponi, quin appareant fatuitates, quas praetendit. Est enim Alcoranus
quaedam inordinata compilatio de diversis sumta divinis libris, mutatis
verbis et sententiis veritatis, in quadam venustate sermonis. Nam ubi
de propriis agit compilator, nefanda et turpia continet contra Dei
leges et naturae honestatem, ita ut hominum aures audire talia
abhorrescant et ipsa natura abominetur. Sed ubi de divinis auctor
loquitur, verba continet ita pia et devota, quod ad lachrymas excitat
devotionem et fidem. At vero ubi de Domino Jesu occurrit sermo, ita
devota narrat et pia, quod semper possem credere, verba illa veriora
esse, quam sancti evangelii textum. Multa commendabilia loquitur de
Christo Domino, nominans eum frequenter Ruchella, i. e. Dei verbum, Dei
spiritum etc., et de beata Virgine, de Apostolis et de Evangelio, de
quo XIX habet fidelissima testimonia, quae habentur in libro de notitia
Alcorani; et alia multa in fidei nostrae exaltationem. Quapropter
omnibus modis praecavent Sarraceni, ne liber ille ad manus
Christianorum deveniat et ne intremus templa eorum. Et in hoc imitantur
gentiles idololatras, de quibus Augustinus Lib. 10. de Civitate Dei c.
31. dicit, quod theletas et mysteria incluserint parietibus, nec licuit
de eis loqui, quia deprehensi fuissent errores, si publice de eis
disputassent (#106 a#) et origines deorum in notitiam populi
devenissent, quia fuerunt puri homines, ut Jupiter, Saturnus etc., quos
homines e coelo venisse credebant. Et ideo Aegyptii in omni templo
habebant simulacrum Isis et Serapis, digitum ori habens impositum, ad
innuendum silentium, ne quis eos homines diceret fuisse, et qui hoc
diceret, capite privaretur. Et Valerius Libro 1. narrat, quod
Tarquinius rex jussit Marcum in aquam projici, pro eo, quia librum suae
custodiae commissum, in quo mysteria sacrorum gentilium continebantur,
transscribendum cuidam credidit. Sic et illi Sarraceni librum Machometi
occultant. Et quamvis omnibus modis occultent eum a Christianis, dudum
tamen Christiani eum habuerunt. Nam quidam frater ordinis
Praedicatorum, Ricoldus nomine, nescio quo colore diu moratus in
Baldach, ubi praecipuum studium Sarracenorum est in lege Mahometi, ad
plenum eruditus in lingua Arabica Alcoranum, contra ejus ineptias
pulchra scripsit, ut habet dominus Nicolaus de Cusa Cardinalis in
prologo libri de cribratione Alcorani. Sed et Sanctus Thomas contra eum
scripsit ad cantorem Antiochenum de rationibus fidei. Et Cardinalis
ordinis nostri de Turrecremata etiam contra Alcoran tractatum
composuit. Et quidam frater minor in libro de fortalitio fidei multa
contra eum invehit. Sed ultimo dominus Nicolaus de Cusa Cardinalis
ineptias Alcorani et stultitias omnes detexit, librum nobilem contra
eum scribens trium partium et multorum capitulorum, in quo, qui
voluerit, poterit videre fatuissimos errores inter eximias laudes
Christi, beatae Mariae, Johannis Baptistae, Elizabeth, Apostolorum et
Evangelii, quae omnia valde in eo laudantur, cum immixtis pestiferis
erroribus. De vita aeterna loquitur, de Inferno et Paradiso et saepe de
extremo judicio et de miraculis Christi et sanctitate eum imitantium.
Sed in tota serie Alcoran numquam fit mentio de passione et cruce
Christi, in quo tamen est salus, vita el resurrectio nostra et omnium
sacramentorum efficacia, et scripturarum adimpletio. Ex quo patet
falsitas. Sicut autem abscondunt illum librum a nobis, ne eorum
fatuitates deprehendamus, sic eorum doctores praecavent et prohibent
Sarracenis, ne Evangelium legant et ne philosophiam addiscant, quia per
utrumque recessus ab Alcorano pararetur. Sed et hoc compertum habemus,
quod eorum prudentes Evangelium et Pauli epistolas frequenter et
libenter legant occulte tamen et clam; tamen nulla ratione illam sectam
retinent, et sub poena mortis prohibent, ne quis Evangelium legat aut
praedicationem audiat, sed praedicantes mox trucidant.
Moscheas etiam vel ecclesias suas nobis claudunt et nequaquam
intromittunt et intraeuntes Christianos perimunt, maxime quando quis
ingreditur tempore, quando orant et praedicant, ne audiamus eorum
fatuitates et videamus eorum turpitudines. Credo enim, quamvis non
legerim, ex quo ita occultant res suas a nobis, quod aliqua turpia ibi
agantur, quae nos latere volunt. Sicut Augustinus, ubi supra, refert de
gentilium sacerdotibus, qui celabant vulgo theletas, i. e. purgationes
quasdam; faciebant enim in occulto sacrificia quaedam nefanda omnino,
quae populus horruisset si ad ejus notionem pervenissent. Immolabant
enim in occulto saepissime infantes et mulieres praegnantes et multa
talia horrenda in occulto faciebant. Sicut legimus de Juliano Caesare,
qui hic apud Carras occulte in templo suspendit mulierem ad capillos,
eamque divisit per medium et in jecore ejus quaesivit scientiam futuri
eventus belli. Et Eusebius narrat de Maxentio, qui quaesivit mulieres
nobiles praegnantes, easque per medium scidit et in extis infantum
divinationes quaesivit. Sic profecto suspectos habeo Sarracenos de
aliquibus occultis turpitudinibus, quamvis ritus in se manifeste sit
pessimus et turpissimus.
Porro patres Veteris Testamenti etiam habebant quaedam occulta, ut
Sanctum Sanctorum, ad quod non nisi summus sacerdos ingrediebatur semel
in anno, ut dicitur Hebr. IX. 25. Et arcam testamenti, quae prohibita
fuit communi populo videri sub poena mortis, ut habetur Numer. 4. Sed
ibi nulla fuit turpitudo, sed insignia fiebant. Apud nos nihil occultum
est et omnia patent, sacramenta, omnia mysteria aperta sunt, leges
nostrae omnibus praedicantur. Sed hoc est bene verum, quod nostra
sanctissima sacramenta sunt nimis communia, in tantum ut pereat quasi
omnis reverentia saecularium ad ea; quod praecavent Graeci, quos in hoc
laudo, quia missas suas celebrant circumdati cortinis et conclusi
ostiis, ne populus irreverentiam concipiat, sicut apud nos contingit.
Ecce, frater, quomodo iterum per diversa evagatus sum, cum tamen solum
hoc intenderim demonstrare, quod multitudo moschearum arguit
magnitudinem ingentem civitatis Cairi et multitudinem populorum ex
multitudine sacerdotum. Si enim sunt, ut dicitur, sexaginta millia
moscheae, ut dictum est supra fol. 93., et quaelibet moschea habet ad
minus duos sacerdotes, Soqui et Vecten, ecce quantus numerus
sacerdotum, demtis Algahes (Alhages) et Nefes et caeteris judicibus,
magistris et studentibus resultat.
De Mamalucis, qui sunt quasi principales in
Cahiro et de eorum moribus et vita.
(#b#) In hac urbe Cairi est multitudo maxima hominum de omni gente,
quae sub coelo est, primi tamen et domini urbis dicuntur Mamaluci, id
est, armati, qui potentia et armis subjectam habent patriam; modo autem
omnes Mamaluci sunt abnegati Christiani, quorum, heu, tanta est
multitudo facta, quod omne dominium Aegypti et Syriae de Sarracenorum
manibus subtraxerunt, nec est amplius aliquis Mamalucus in patria, nisi
abnegatus Christianus, nec sinunt Sarracenos militare aut arma ferre,
quantumcunque sint bellicosi. Insuper ad hoc deventum est, crescente
multitudine abnegatorum Christianorum et apostatarum, quod nullum
Soldanum aut Aegypti regem constituunt, nisi abnegatum Christianum,
quod non multo tempore fuit, nec est eis statutum, sed multitudo maxima
apostatarum id fecit, quod est Sarracenis maxima poena et Christianis
ingens et vituperabilis ignominia et fidei nostrae gravis ruina.
Ordinaverunt ergo, quod sit nullus Soldanus, nisi fuerit prius
Christianus et post abnegationem fidei fuerit bis venditus, ut nullus
homo vilis trepidet venire ad eos. Verum ne regi et eis ignominiosum
videretur haec vilis conditio Soldani, factum ornaverunt historia sic
paginis: dicunt enim, quod Soldanus, rex Aegypti, sit successor Joseph,
quem Pharao constituit dominum terrae, postquam recessit a fratribus
suis et postquam bis venditus fuit, 1. Ismaelitis, 2. Potipharo
principi exercitus Pharaonis, ut habetur Geneseos 37. et 39. Sic
dicunt, nullum debere esse Soldanum, nisi qui a fratribus suis
Christianis recesserit et bis venditus fuerit. Puto autem, quod hanc
binam venditionem addiderint ad quietandum Sarracenos, quia de primo
non fuissent contenti. Insuper ordinaverunt isti apostatae, quod nullum
officium reipublicae notabile committitur, nisi alicui Mamaluco, unde
praefecti, advocati et principes, vel duces exercituum et comitatuum
rectores per totam terram Soldani sunt omnes Mamaluci. Unde[TR72] haec
dominatio, libertas et spes ad altiora veniendi multos Christianos
abducit, sed et emolumentum et quottidianum stipendium, otium et
carnalitas et uxorum pluralitas plures emigrare a fide facit. Quam
statim enim quis fidem abnegat, provisionem habet et stipendium, et
dominus est caeterorum. Unde[TR73] creduntur Cairi esse ultra XXX
millia Mamalucos, servos Soldani, quorum omnium ipse Soldanus haeres
est, nec filius Mamaluci succedere in bonis paternis permittitur, nec
pro Mamaluco tenetur nisi Christianus fuerit et negaverit. Ideo ex
industria natos suos baptizari baptismo Christi permittunt Mamaluci et
grandiusculos in fide Christi instrui faciunt, et dum ad discretionis
annos perveniunt, inducuntur per praeeuntem ad publice abnegandam fidem
et hoc facto succedere potest patri, et esse Mamalucus; unde juvenes
hoc scientes cum magno desiderio optant citius advenire tempus suae
abnegationis, ut possint equitare et arma ferre. Et ex hoc crescit in
dies numerus Mamalucorum.
(#107 a#) Isti Mamaluci sunt in armis promptissimi, nam omni septimana
tribus vicibus in planitie grandi sub castro Soldani in rebus bellicis
se exercitant diversis modis et quasi torneamenta quottidiana ibi
celebrant, illi gladiis dimicant, isti simul cursitant equestres et
pedestres, isti arcubus sagittas jaciunt, jactantur lapidibus, levant
onera, congressiones jocosas faciunt, cum exercitibus sibi invicem
occurrentes sicut inimicis, et in his jocis non habent nec loricas, nec
thoraces, nec galeas, sed tamen clipeos et scuta habent, quibus ictus
contrafactos recipiunt; clipei autem eorum sunt fortissimi, longi et
depicti cum signo Soldani, quod est calix aureus in campo blavio et cum
scriptura hujusmodi: Legala piste ha lala. Quod tantum sonat: Non est
alius victor, nisi solus deus.
De calice dicunt, quod quidam Christianus rex captus quondam a Soldano
hoc modo redemit se, quod promisit Soldano, quod sibi suum Deum tradere
vellet pro pignore, quousque solvere posset debitum, tradiditque ei
eucharistiae sacramentum in calice. Rex autem Soldanus in Christianorum
improperium depingi fecit calicem in clipeos, quibus expugnare
conabatur Christianos, et ab illo tempore usque hodie omnes Soldani
utuntur illo signo, nec aliud signum apparet in quocumque clipeo, sed
omnes eadem pictura rutilant. Non sic apud Christianos armatos, quorum
clipei mulierum formas continent et leonum, ursorum, canum, asinorum et
aliarum bestiarum et nihil divinum nec in picturis nec in scripturis
relucet.
Porro non omnes Mamaluci aulici simul congrediuntur, sed sunt divisi in
tres exercitus secundum tres dominos, ad quorum nutum dependet tota
respublica regni. Primus et principalis Soldanus est, cui semper adsunt
et serviunt XVI millia Mamaluci. Hi in campo praedicto latissimo locum
proprium habent sui exercitii. Secundus est dominus Diodar, qui habet
tria millia Mamalucorum sibi obsequentium et illi etiam habent planum
proprium, ad se probandum. Tertius est Miraldus cum duobus millibus
Mamalucis, qui plateam etiam habent singularem pro suis jocis. Jocantur
autem simul cum maximo periculo, nec est dies exercitiorum, in quo non
plures succumbant in illis animosis congressibus; ibi autem minor cura
est de hominis exstinctione, quam si pullus occidatur. Statim autem uno
Mamaluco pereunte subrogatur alius apostata. Caeteri vero inferiores
domini cum suis Mamalucis quottidie ad spectacula procedunt jam
dictorum trium dominorum, servientes Soldano, qui omnibus praefatis
stipendia distribuit.
De Sarracenis.
Dicto de sacerdotibus Cairi et Mamalucis et Soldano nunc de Sarracenis
veris civibus urbis restat dicendum, quibus praecipue Machometus legem
suam dedit. Sunt enim triplices Sarraceni, veri, praesumti et additi.
Veri Sarraceni sunt illi, qui de Sara uxore Abrahami sunt exorti, sicut
solum Judaei de semine Isaac et Jacob et XII patriarcharum. (#b#)
Sarraceni dicuntur tamquam de Sara procreati, qui appellantur filii
Israël et non Sarraceni, licet sint. De quibus jam non loquimur; dum
autem de eis locutio fit, a nominibus aliis denominantur, ut Israelita
ab Israel, vel Judaei a Juda, nec consueverunt dici Sarraceni a Sara,
quamquam de ea sint. Secundi Sarraceni sunt Sarraceni praesumti, qui
sibi usurpaverunt hoc nomen, seque jactant genitos a Sara et sine re in
nomine gloriantur, cum Agar eorum fuerit genetrix et potius ac verius
sint et dicantur Ismaelitae, a patre eorum Ismaële, vel Agareni ab
Agar, sicut habetur Genes. 17. De hoc habetur Galat. 4. et Psalm 82.
loquitur de Agarenis, et Baruch 10. et in multis locis de filiis Agar
fit mentio. Quod autem Agareni sint aut Ismaëlitae, patet ex ritu
circumcisionis, non enim circumcidunt secundum legem Moysi die VIII.
sed anno XIV., ut Ismael pater eorum, ut habetur Genes. 17. Sed nec
praeceptor eorum Machometus circumcisus legitur fuisse, ut dicitur de
Cribrat. Alcorani cap. 18. lib. 3. Qui tandem in superbiam elati, eo
quod essent filii Abraham, verecundabantur se denominari ab ancilla
legitimae uxoris, ancilla Abrahae, videruntque, quod nulla gens a
legitima sortita est nomen, hoc nomen sibi Sarraceni acceperunt abjecto
nomine suae naturalis matris. Et ita illi Agareni dicuntur et multo
tempore dicti sunt Sarraceni praesumti.
Tertii Sarraceni additi sunt Mamaluci, qui fuerunt Christiani et
abjecto nomine Christi cum fide ad errores Sarracenorum sunt conversi
eisque additi. Sic et aliae gentes eis adhaerentes relictis propriis
ritibus dicuntur Sarraceni additi. Hi Sarraceni cum secundis in tantum
multiplicati sunt, quod repleverint Asiam totam quasi Minorem et magnam
partem Europae et dicuntur Sarraceni Turcomanni, quos nos Turcos
dicimus, sub imperatore Turcorum degentes et partes fidelium sine
cessatione invadentes. Asiam etiam majorem nobis notam undique
occupaverunt, Cappadociam, Syriam, Palaestinam, terram sanctam,
Mesopotamiam, Chaldaeam, Assyriam, Persidem, Mediam, Arabiam et
Aegyptum, maximas regiones Orientis. Et illi dicuntur Sarraceni
Soldanini, quia subsunt imperio Soldani regis Aegypti. Sed et Africam
totam possederunt jam multis temporibus. Et illi Affri dicuntur
Sarraceni Marrochiani, Austrum occupantes. Sic ergo maledicta gens illa
per Machometi industriam possidet Aquilonem, Austrum et Orientem, quae
omnia de manibus Christianorum avulsit et in suam ditionem redegit,
mansitque duntaxat angulus Occidentis tantum fidelibus.
Hi praefati Sarraceni omnes subditi sunt Machometi legibus
spurcissimis. Quamvis enim idola non adorent eaque et cultum eorum non
patiantur, aeque tamen mali sunt sicut idolatrae et peccatores non
minus coram Domino, et autoritatibus sacris firmatus dicere audeo, quod
Machometi sectatores Sarraceni sunt pejores, quam idolorum manifesti
cultores et gravius peccant, magisque Deum offendunt. Quod aequentur
idololatris in peccato, patet auct. Jeronym. Serm. 1. Gal. IV. Quomodo
convertimur iterum ad infirma et aegra elementa legis dicentis:
Observantia legis veteris, cui tunc dediti erant, peccatum paene par
servituti idolorum. Et alio verbo ibidem: Non distat lex post Christum
ab antiqua idololatria. Et si dicatur, ibi colitur Deus, hic vero
diabolus. Deinde, quod quamvis hic, s. in lege, colatur Deus, tamen non
eodem modo, quo debet. Et doctor sanctus 22. qu. 14. ar. 3 ad 3 dicit:
quod observatio legis non est omnino aequalis idololatriae secundum
genus peccati, sed aequalis paene, quia utrumque est species pestiferae
(#108 a#) superstitionis. Ex quibus sic procedo: si Judaeorum peccatum,
quo observant veterem legem tempore gratiae, est par et aequale paene
peccato idololatriae et servituti idolorum, sequitur de necessitate,
quod peccatum et infidelitas perfidorum Sarracenorum, observantium
legem Machometi, non modo aequiparatur idololatriae, sed in malitia
excedit. Constat nimirum, sectam Sarracenorum perversissimam non fuisse
a Deo umquam datam, nec pro aliquo tempore bonam, sed superstitiosam et
falsam semper, legi quoque tam veteri quam novae contrariam et
blasphemantem, atque a cultu Dei et vera fide abducentem. Quae omnia
longe excedunt observantiam legis veteris Judaeorum, quam tempore
gratiae adhuc observant, utpote quorum lex a Deo est data, pro tempore
suo bona et necessaria illi populo tunc observanda, vera semper et legi
novae non contraria, nec ipsa lex vetus blasphemat, sed figurat legem
gratiae et veritatis, nec quantum in se est avertit a cultu divino,
neque abducit, sed potius inducit, si vere intelligatur ad veram fidem
catholicam. Sed si perlustretur lex Machometi in Alcorano, omnia
praedicta et plura nefanda reperiuntur quibusdam bonis permixta et
laudibus Christi et beatae Virginis Mariae et Evangelii, sed et fidem
Christi dicit solam in finem mansuram in mundo, ut patet de Cribrat.
Alcorani LIII. c. 17., et infinitos errores implicat, ut patet P. 1.
fol. 291. B. Est enim secta illa quasi caput omnium praeteritarum et ad
effectum malitiae in tantum pervenit, ut jam ecclesiae preces ei ad
salutem nequaquam prosint. Indicium divini odii ad sectam illam est,
quod Deus promisit, ut cultoris Dei nomen usurpare sibi praesumeret,
quod quantum apparet in hoc, quod potius voluit, ut idola colerentur,
quam quod a reprobis coleretur Deus, cujus mysterium ignorant: minor
est enim culpa idololatriae, quam Deum ficte colere, unde plures
idololatrae fidem Christi receperunt, de ficte autem Deum colentibus
rarissime convertuntur. De his vide latius in Tract. Fratris N. inter
Turcos captivi Ordinis Praedicatorum, qui de vita, moribus et cultu
Sarracenorum et Turcorum mira expertus scribit.
Porro unam observantiam servant de qua nostri plurimum mirantur, quia
scilicet vino pro potu non utuntur in omnibus suis regionibus et
utentes eo pro tempore tamquam transgressores habentur legis Machometi,
qui hoc mandavit. De causa autem lationis illius legis nostri multa
scribunt. Ipsi vero dicunt, quod quia vini potus ratus est usum
rationis privare et corpora sordida reddere, ideo non licet eis bibere;
abstinent enim multum diligenter ab his, quae corpora foeda et immunda
facere possunt, sicut vini usus facit. Unde sententia: Quid turpius
ebrioso, cui foetor in ore, tremor in corpore ejus, mens alienatur,
facies transformatur? Inductus autem fuit Machometus ad statuendam
illam legem primo et principaliter a diaboli persuasione, qui mediante
Machometi immanissima tentatione turbare fideles conabatur, virtuosa
scilicet apparentia et falsa sapientia, quam per vini abstinentiam in
Sarracenis radicare sciebat, sicut et vera vita virtuosa et sapientia
ac devotio faciliter in non utentibus vino crescit. Ut ergo Sarraceni
liberius animum transferrent ad illas fictiones et materialem quandam
maturitatem et corporalem aptitudinem acquirerent, qua vacare possent
virtuosis apparentiis, vinum eis, quod laetificat etiam probos et
bonos, inhibuit. Sunt enim in exterioribus multum disciplinati et (#b#)
compositi, tranquilli, benigni, inter se pacifici, patientes et humiles
in vestitu, in aedificiis et in orationibus assidui, ac si essent
regulam alicujus religionis professi. Ad haec autem omnia et hujusmodi
valde juvat vitatio potus vini. Haec ergo eorum maturitas et virtuosa
apparentia multos Christianos in fide nostra titubare fecit et multos
seduxit majusque nocumentum fidelibus intulit, quam umquam tyrannorum
persecutio fecerit. Non enim patiuntur difficultates in exterioribus
actibus virtutum, quia permissione divina diabolica virtute aguntur
magis quam agunt in sui obdurationem et in fidelium Christi terrorem ac
saevissimam tentationem. Ad hujus rei autem confirmationem inducit
Machometus in Alcorano suo phantasticam et diabolicam revelationem.
Dicit enim, se raptum fuisse in coelum quadam vice et ibi simul invenit
Abraham, Moysem et Jesum filium Mariae; instructus autem ab eis,
qualiter Sarracenos docere deberet, obtulit ei Abraham vas plenum
lacte, Moyses vas vini, Jesus vas aquae; cumque dubitaret, de quo vase
bibere deberet, vox venit dicens: si vas lactis elegeris, submergeris;
si autem vas vini acceperis, tu et omnis populus tuus peribit; si autem
vas aquae a Jesu acceperis, in perpetuum ad Deum dirigeris et filios
Jesu ad te trahes. Ex hac visione aut verius fictione dicunt Sarraceni
Jesum magis fidelem quam Abraham aut Moysen, qui Machometem fallere
volebant, quia, si cum uno eorum bibisset, periisset. Et ex hoc sunt
nobis hodie magis humani, quam Judaeis.
Aliam fatuam historiam inducit in eodem, dicens: videns Deus multam
hominum malitiam in terra misit duos angelos in terram ad faciendum
justitiam et bonitatem in terra. Qui ingressi domum cujusdam viduae
juvenis apud eam hospitati sunt, vidua autem inter fercula suis
hospitibus vinum obtulit eosque inebriavit. Quo facto negotium eis a
Deo commissum neglexerunt et in contrarium sensum versi viduam ad
commixtionem cum eis sollicitaverunt, promittentes ei dare, si
consensum praeberet, quidquid peteret. Mulier ergo petivit eos, ut
ostenderent sibi viam in coelum, quam Deus ibi videns et casum
agnoscens maledixit vino et omnibus eo utentibus et duos illos angelos
Machometo cernente ad pedes suspendit eosque durissime torsit, dicens,
consimiliter poena mulctandos omnes vino utentes.
Secundo vinum prohibuit propter stultam promissionem. Scribit enim in
Alcorano, sibi et omnibus a vino abstinentibus multa promissa in alia
vita. Asserit enim quod ultima eorum beatitudo consistat in comedendo
et bibendo, luxuriando, dominando etc., quae omnia promittuntur
abstinentibus a vino.