instar, circumire quaerereque quem devoret, unde monet idem Petrus ut
ei, fortes in fide facti alacres intrepidique resistamus. Hanc Apostoli
divinam sententiam veram esse, luculenter testantur divinae literae,
quae tradunt diabolum ipsum suis fallaciis in ipso mundi exordio primis
nostris parentibus insidias struxisse, imposuisse, et demum in extremum
exitium una cum universa posteritate conjecisse. Hoc ejus vafrum et
fallax ingenium adversus humanum genus semper exercuit, quo et Optimi
Maximi Dei gloriam obscuraret, et homini, quoad fieri per ejus
sedulitatem poterat, incommodaret. Modo excitavit tyrannos, qui
corporibus, modo haereticos, qui bonorum et simplicium animis
insidiarentur; nec unquam destitit quousque et Christum ipsum Dei Filium
calumniis impiorum gravatum, agnum tamen innocentissimum in crucem egit.
Cum autem Christus sibi Ecclesiam sanguine suo acquisivisset, et caput
teterrimi illius serpentis contrivisset, non cessarunt parenti (?)
frustra negotium Ecclesiae Domini adhuc facessere, eam omnibus scalis et
machinis admotis diripere, diruere, ac solo aequare voluerunt; sed
Dominus praesto semper fuit, et lupos, qui illam invadebant, procul
fugavit. Inter alias autem pestes, quas mendacii pater diabolus in
Ecclesiam Dei invexit, nulla fuit nocentior Martino Luthero apostata qui
ante annos 40, Dei et propriae salutis oblitus, Ecclesiam Domini sponsam
deserens, et aliam nescio quam imaginariam sibi fingens, novam
doctrinam, nova dogmata, novosque ritus excogitavit, haecque omnia
editis in lucem perniciosis libellis orbi christiano obtrusit. In quos
et similes cum Dominicus Fortunatus Bellunensis theologus franciscanus,
ante annos 30 incidisset, et, ut erat titulo magis quam re theologus,
eorum lectione delectatus fuisset, evenit, ut post annos decem me quoque
decemocto annorum adolescentem bonarum artium studiosum, e gymnasio
bononiensi reducem, ad eorumdem librorum, quos mihi summopere
commendabat, lectionem adhortatus fuerit. Ego vero, qui purus simplexque
eram, et omnium liberalium artium, praesertim vero theologiae,
cognoscendarum cupidus, purus, sic me induxi, ut non exignum hujusmodi
librorum numerum emerem, quos per annos aliquod apud me servavi inspexi,
legi, animo plane candido nec a sancta catholica Ecclesia vel tantillum
alieno.
Accidit vero ut me Patavii strenuam operam literis navante, in patriam
Bellunum charissimorum parentum revisendorum gratia revocarer: ubi cum
Fortunatus animadvertisset me non contemnendos fecisse in literis
progressus, veritus ne paucos post annos illum et dignitate et
auctoritate superarem, rationem commodam excogitavit, qua me patria
pellere, adeoque pessumdare quandocumque vellet posset. Itaque mihi
reditum Patavium adornanti, suasit ut literas ad fratrem meum
sacerdotem, Franciscum nomine, virum bonum et Dei timentem, quem ille
superstitiosum et hypocritam esse dicebat Patavio darem, et librum
insuper aliquem ejus farinae ei relinquerem. Ego imprudens nihil mali
hic latere putans, librum, cui titulus erat _Postilla Corvini_, reliqui;
et cum primum Patavium rediissem, epistolam satis quidem juveniliter et
imprudenter scriptam ad eumdem fratrem meum dedi, qua illum ad ejus
libri lectionem, prudenter tamen, et superstitionem et hypocrisim
relinquendam adhortabar. Hanc epistolam Fortunatus proditorie
intercepit, et per totos quinque annos suppressit: interim vero
amicitiam arctissimam mecum simulavit, et quotannis conscientiam
confessione sacramentaria expurgare, et singulis fere diebus
divinissimum Salvatoris nostri sacramentum ut alter Judas intra sua
viscera recipere non est veritus. Anno vero nostrae salutis supra
millesimum et quingentesimum quinquagesimo primo, cum doctor theologiae
creatus et guardianus mei conventus electus in patriam rediissem, et
sancte ac inculpate vivere instituissem, ille per totos duos menses me
ferre non potuit, quandoquidem ad suam tyrannidem et vitam omnino
impuram connivere nolebam: iccirco epistolam ipsam in lucem prolatam,
reverendissimo episcopo Bellunensi, qui tunc aderat, obtulit; meque, cum
sibi duos alios nequam ordinis nostri sacerdotes adjunxisset, haereseos
accusavit.
Episcopus judex, in re praeceps et parum aequus, inaudita parte, patrium
solum vertere me jubet: minister provinciae guardianatu me privat, et
Inquisitori ordinario sisti mandat. Ego male acceptus utrique pareo;
libros, quos in agro Tarvisino suspectos habui, ad unum exuro; Venetias
proficiscor; Inquisitorem accedo. Ille jubet me Tarvisium reverti,
recipitque se revocaturum me esse Venetias post dies XV: expecto unum et
alterum mensem; non parvos sumptus facio; et meis illic amicis gravis
fio. Generalis quidem Jacobus Montifalchius per literas ministro mandat,
ut me in tutum carcerem det, ibique diligenter ad suum usque reditum
servet. Inquisitor me Venetias revocat, in carcerem conjecturus: amici
consulunt, ne me Inquisitoris illius indocti, mali, et mihi infensi
judicio credam, sed potius ut reverendissimum generalem accedam. Illis
pareo, deque hoc toto negotio Inquisitorem admoneo, itineri me accingo,
et Urbini generalem extinctum invenio. Romam recta propero; meque
reverendissimo cardinali Maffeo, ordinis vice-protectori sisto: ille me
amanter excipit, et me per literas diligentissime commendavit, ad
reverendum Julium Magnanum vicarium generalem Bononiam mittit, is me
indignissime acceptum quartana febre laborantem in tetrum carcerem
conjicit, ibique totum mensem satis inhumaniter servat; post alterum
fere mensem, facta per amicum quemdam meum 200 coronatorum fidejussione,
Venetias se sequi jubet. Illic me sumptu meo viventem integrum mensem
detinet; territat; deinde triremes, carceres perpetuos, ignes minatur;
et tandem vi extorquet a me confessionem, quod circa articulos quosdam
dubitaverim, quo apparentem aliquam causam condemnandi me habere
videretur. Audet dicere facilius se mihi parsurum esse si hominem
occidissem, quam quod scripserim eas literas: tentat subjicere me
reverendissimi legati judicio, verum frustra. Discedit tandem, et me
Inquisitoris illius nequam, cujus judicium detrectaveram, arbitrio
linquit.
Inquisitor praedam nactus, quam dudum optaverat, carnificinam de me
instruit, et in quoddam privatum cubiculum venire jussum, quo multos
actus publici testes futuros vocaverat, formulam abjurationis nescio
quam mihi in manus dat, jubetque ut dare legam. Ego cum prius illam
utcumque legendo percurrissem, rei indignitate motus protestor, me non
esse reum eorum quae Inquisitor de me concinnaverat, asseroque lecturum
me quidem esse Formulam ut scripta erat, quo semel tandem e manibus
hominis illius liberarer, quin majora, atrocioraque lecturum, si talia
in ipsa Formula continerentur; non tamen fateri propterea me juste
puniri, sed Deo oppressorum vindice in testem vocato, affirmo
constanter, me injuste opprimi atque damnari. Ad haec Inquisitor nihil
respondit, nisi ut jusserat formulam ipsam legerem. Legi itaque, qua
lecta ille me absolvit; deinde sententiam quam contra me tulerat,
promulgari mandavit. Illam ego cum audivissem injustam adeo atque
iniquam, ad Sanctum Tridentinum Concilium appellare decreveram: sed et
monitis et precibus reverendi magistri Camini Bellunensis patri mei, qui
aderat, mitigatus supersedi. Dicebat enim Deum vindicaturum propediem
injurias, quibus afficiebar; sumpturum supplicium de proditoribus et
jniquis iudicibus meis, quod sane fecit; et tandem innocentiam meam
christiano orbi ostensurum, quod cito futurum spero.
Venio in Poloniam, et hic totum fere quinquennium, quod temporis spatium
exilii mei terminus erat, honeste catholiceque vitam duco. Elapso quarto
mei exilii anno, reverendus Julius Magnanus generalis bonam mihi spem
facit per literas reverendi domini Flori Archipresbyteri Bellunensis
fratris mei germani, fore ut me cito in Italiam ab exilio revocet, si
quidem meae vitae honeste catholiceque traductae fide dignorum hominum
testimonium ante praemittam. Pareo, amplissimumque testimonium omnium
meorum fratrum, quibus cum familiariter vixeram, et summi insuper
Cracoviensis magistratus ad eum mitto. Ille testimonio accepto, nescio
qua causa, revocationem ad generale capitulum, quod postea Brixiae
proximo mense junio celebravit, usque prorogat. Illic de meo negotio cum
provinciae meae patribus frigide tractat, tandem reverendo magistro
Camillo Bellunensi provinciae Sancti Antonii ministro, patruo meo jubet,
ut me in Italiam per literas familiariter revocet; promittitque daturum
se operam, cum in Italiam venero, ut salva atque incolumi ejus
existimatione, libertati et dignitati meae, quoad ejus fieri possit,
consulat. Ego ad nova examina et judicia vocari me videns haesito, et
quid mihi sit faciendum plane ignoro. Interea ex Italia amici et
propinqui certiorem me reddunt, Inquisitorem in meo negotio
reverendissimo generali adversari, omnemque movere lapidem ne ego ante
absolutum quinquennium in Italiam redeam, minas insuper addit.
Hic vero in Polonia apostata Lismaninus ab relvetiis redux, veluti ex
Trophonii antro prodit: quem cum ego semel atque iterum cum aliis
fratribus officii causa invisissem, ille, ut callidus est et
versipeliis, audito mearum rerum statu, suis artibus ita me fascinavit
et irretivit, ut propositis a parte sinistra, quae me manebant in
Italia, poenis; a dextra vero praemiis, quae hic promittebat, nolentem
me et tergiversantem in suam sententiam me pertrahere facile potuerit.
Hoc autem dico quod ad habitum tempus ad deponendum attinet:
quandoquidem quod ad fidei et catholicae religionis negotium pertinet,
Deus scit me tale quidpiam in animo numquam habuisse. Cessi itaque
dolens, cum ut a tyrannide illius Inquisitoris tutus essem, tum ut
mutato statu experirer, tantum prosperiore aliqua fortuna uti possem.
Cum autem unum et alterum mensem apud illum mansissem, observata ejus et
sui similium religione ac vita, reditum ad meos meditari incipio,
scriboque non semel ad reverendum commissarium, ut mittat qui me
Cracoviam reducant. Lismaninus literas eas intercipit, et me in
Helvetiam linguarum graecae et hebraicae addiscendarum causa mittere
quamprimum tentat. Ego his angustiis circumseptus quid faciam aut quo me
vertam nescio: tandem ejus in hac re consilio acquiesco, atque ad
Helvetios, circiter calendis octobris anni 1556, me statim confero,
sperans futurum ut illinc in Italiam redeundi aliqua mihi occasio
daretur. Ticuro ad patrem scribo, eum de meo statu certiorem reddo;
rogoque ut quamprimum potest ad me illinc adducendum ipse properet, aut
aliquem e meis fratribus mittat.
Lelius sozzinus Senensis literas eas, quas illi diligentissime
commendaveram supprimit, meque et Italiam cito revisendi, et charissimos
parentes meos aliquando amplexandi certissima spe privat. Circumventus
ab his, qui se falso Fratrum titulis ornant, studio hebreae linguae per
annum integrum me totum do; anno sequenti graecas literas salutare
incipio, quo tempore literae de morte charissimi parentis mei nuntiae ad
me scribuntur. Ego infausto hoc nuntio consternatus, de opera linguis
ulterius navanda animum plane despondeo. Ad Lismaninum scribo, illumque
supplex rogo, ut in Poloniam reduci me quamprimum curet. Ille cum
subolfecisset me per sesquiannum nec artificiosissimis Ochini
concionibus, nec praelectionibus doctissimis P. Martyris et aliorum non
potuisse trahi in suam de religione sententiam; tantum abest, ut meo
desiderio satisfecerit, ut nec minimo quidem responso dignatus me
fuerit. Ad Deum tunc me converti, illumque precibus ex intimis cordis
recessibus petitis continenter pulsavi, ut me e faucibus luporum ereptum
Poloniae et catholicae Ecclesiae restitueret. Annuit statim
clementissimus coelestis Pater, et meos labores ac aerumnas miseratus
effecit, ut Italus quidam, religione excepta optimus vir mihi, se ultro
obtulerit, reducturus secum me in Poloniam honeste et commode, nulloque
meo sumptu, si vellem. Conditionem a Deo per hominem tam pie oblatam
libens accipio, meque itineri statim accingo. Cracoviam ante biennium
bonis avibus tandem redeo, et hic apud meos in Dei et proximi servitio,
rugiente diabolo, qui me devorare volebat, catholice honesteque vivo;
quod num verum sit, tu, piissime pater, fidelibus testibus, quibus cum
familiariter vixi versatusque sum, scire facile poteris. Hic autem
historiae hujus finis esto.
_Articuli quatuor._
Quoniam vero Inquisitor, qui me judicavit ante annos novem cum ex
Epistola mea ad fratrem, tum ex scheda quam a me extorsit vicarius
generalis, articulos quatuor excerpsit, quos satis esse putavit ad meam
damnationem, operae pretium erit illos huc adscribere, et brevi ac
aperta responsione diluere.
Primus est, aberrasse me dubitando aliquoties de purgatorio,
justificatione, liberoque arbitrio. Respondeo, me sacrae theologiae
studiis nondum initiatum potuisse facile de hisce articulis inter doctos
nostri temporis controversis dubitare, cum viderem rationes et
auctoritates sanctarum scripturarum, et veteris Ecclesiae sanctorum
patrum utrinque adduci; cum autem in ea dubitatione numquam perstiterim,
nec super his articulis aliquid unquam certi contra fidem catholicam
asseruerim, non video qua ratione hunc articulum tamquam haereticum mihi
affixerit, praesertim cum non dubitatio temporaria, sed assertio
pertinax haereticum faciat.
Secundus est, aberrasse me retinendo per multos annos nonnullos et
varios libros haereticos scienter, quos etiam sciebam esse prohibitos.
Respondeo verum quidem esse me libros hujusmodi retinuisse: hos autem
libros tenebam et servabam, non ut abuterer illis, sed uterer tantum.
Putavi enim abusum tantum verum prohiberi, non autem usum, cum nulla
creatura plane sit, qua quis uti vel abuti non possit. Pulcherrima autem
cogitatio fuit velle haereticos suis ipsorum gladiis jugulare. Quoniam
vere errasse me fateor hos libros contra summi pontificis placitum
retinendo, etiamsi non malo, ut dixi, animo; ita constanter assero me
propter hunc articulum ab Inquisitore haereseos non potuisse aut
debuisse damnari.
Tertius est aberrasse me, quod ejus doctrinae haereticae fautor extiti
hortando quemdam germanum meum, ut vacaret, daretque operam ut
proficeret in eadem, in commodando et commendando quemdam librum
haereticum et suspectum, Corvinum appellatum, promittens eidem illius
professionis me alios libros mandare, quando cognoscerem suum profectum
et studium in eisdem. Respondeo, meram esse calumniam et mendacium, quod
dicit me doctrinae haereticae fautorem extitisse. Totus enim vitae meae
transactae cursus ostendebat, me a doctrinae haereticae professione
abhorrere. Si haereticus fuissem, poenitentia indulgentiaque anni
jubilei quam Julius III omnibus Venetorum ditioni subiectis, qui
superiore anno Romam ire non poterant, concesserat, meam conscientiam
non purgassem. Quod autem articulum hunc probare contendit, propterea
quod ad fratrem meum germanum epistolam illam suspectam scripserim, et
librum reliquerim eiusdem farinae, nihil efficit. Ostendi enim supra,
quod etiam Romam ad reverendissimum Alex. cardinalem (Alexandrinum?)
scripsi, me proditoris suasu epistolam ipsam scripsisse, et librum eidem
fratri meo reliquisse. Quando dicit recepisse, me missurum esse fratri
meo libros ejusdem professionis alios, quando cognoscerem etc.
impudenter mentitur: duo enim illa verba de suo infarsit, quae in meo
exemplari numquam visa sunt. Non debui igitur adeo veteratorie mecum
agere, et me, cum catholicus essem, etiamsi tunc, ut paulo post evenit,
ruptus (?) fuisset haereticum facere.
Quartus est aberrasse, quod parvipendi sacram canonum doctrinam
existimans, facere ad hypocrisim, minusque prodesse animabus quam
pestilentissimam doctrinam illam in eisdem libris haereticis
prohibitisque contentam. Respondeo, et hunc articulum, quem mihi falso
affingit, esse impudens mendacium. Ego enim sacram canonum doctrinam
numquam parvipendi; immo manifeste apparet, me illam maximi semper
fecisse, cum in ea epistola fratrem meum hortarer ad studium eorumdem
canonum; quos dicebam, quod etiam in scheda repetii, veram sanctam
scripturam interpretandi et veritatem a falsitate cognoscendi regulam
esse. Apparet igitur Inquisitorem hunc, non Deum, sed suos tantum
privatos affectus ante oculos habuisse, et me injuste, impie, et nihil
minus quam christiane condemnasse. His articulis affine est, quod in
sententia dicit, me spontaneam istorum articulorum confessionem fecisse,
confirmasse, et ratificasse, cum actio ista omnis coacta fuerit ac
violenta, ne dicam tyrannica, quemadmodum ipsa protestatio mea prae se
tulit.
Videat igitur, post Deum, singularis pietas tua hanc causam meam, et
requirat. Itaque cum videas manifestissime, piissime praesul, quid
egerim, quid passus fuerim per totos fere decem annos, quantam jacturam
fecerim charissimorum parentum, libertatis, existimationis, fortunarum,
valetudinis, aliarumque rerum; quam obedienter paruerim sententiae etiam
iniquissimae; cum experiaris insuper, me recte de sacra catholica
religione sentire, ea omnia, quae hominem christianum et verum
catholicum decent, munia obire, in sancta romana Ecclesia constanter
vivere ac mori velle, ab omni haeresi et haeretica professione
alienissimum esse; per Deum et tuam pietatem te supplex rogo, velis me
manu tandem mittere, in pristinam libertatem asserere, Italiae, patriae,
propinquis, amicis, existimationique restituere, et ita restituere ne
posthac in cujusvis invidi sycophantae arbitrium situm sit me haereseos
insimulare aut damnare, atque adeo periculum aliquod vitae,
existimationis aut fortunarum mihi creare; quandoquidem, praeterquam rem
christiano episcopo dignam fecisse te scies, hominem vere catholicum
sublevasse, et tibi etiam devinxisse perpetuo cognosces. Potestatem tibi
fecit sanctissimus Pius IV, vivae suae vocis oraculo me absolvendi,
liberandi, pristinae libertati et dignitati restituendi. Id ne differas
exequi, quod heros tam pius jussit. Bonam meae paternae haereditatis
partem jam exhausi; tempus, rem omnium pretiosissimam, inter Polonos et
Helvetios frustra trivi discendo et docendo; propter multas causas fieri
doctior non potui. Effice nunc, pater amplissime, ut una eademque opera
omnia isthaec damna brevi temporis spatio tua singulari pietate sarcire
possim. Omnia candide exposui, nihil sciens et prudens celavi. Vides, ex
re minima quantas tragoedias per suos satellites excitavit rugiens ille
leo diabolus. Privavit vita Deus suo justo judicio intra parvi temporis
spatium auctorem mearum calamitatum, Inquisitorem illum iniquum, et tres
alios mihi infensissimos hostes; spero, illum de reliquis quoque, qui
superstites sunt, supplicium brevi sumpturum. Illis rogo ut pareat,
ipsis ut meliorem mentem det. Hunc supplicem libellum, amplissime pater,
tumultuarie scriptum, et plus aequo verbosum pro tua ingenuitate boni
consule, ac vale.
In nostro Cracoviensi Franciscanorum monasterio. Nonis Augusti MDLX».
_Amplitudinis Tuae addictissimus cliens_, F. JULIUS MARESIUS BELLUNENSIS.
La Maresia era famiglia cittadina ragguardevole, ma non appartenente al
comune o consiglio dei nobili. Florio, figlio di Francesco, fu discepolo
di Pierio Valeriano, che gli dedicò il V libro dei suoi Geroglifici, e
fu arciprete del capitolo. Bonaventura Maresio, altro Conventuale, fu
visitatore del suo Ordine in Polonia nel 1579, assistente e teologo del
generale Antonio de' Sapienti al Concilio di Trento, e secondo
inquisitore del Santo Ufficio a Belluno per quaranta anni, cominciando
dal 1566. Devo tutte queste notizie al don Francesco de' Pellegrini. Il
padre Domenico Fortunato, accennato nella lettera, è appunto il primo
degli Inquisitori in Belluno, eletto a quell'ufficio nel 1546. Il
vescovo del quale il frate si lagna era Giulio Contarini (1542-75)
nipote del celebre cardinale Gaspare suo antecessore, al quale pure si
raccomanda sul finire della lettera, e che lasciò fama eccellente di
pietà e di sapienza.
[198] Primo Trubero, nato nella Schiavonia il 1508, morto il 1586, fu il
primo che adoprò la lingua schiavona a scrivere, traducendo il Nuovo
Testamento, il Catechismo, la Confessione d'Augusta, e alcuni trattati
di Melantone: pei quali la dottrina luterana si estese nella Carniola e
Carintia.
[199] _Missa latina quæ olim ante romanum circa septingentesimum domini
annum in usu fuit, bona fide ex vetusto authenticoque codice descripta
a_ MATHIA FLACIO. Strasburgo 1537.
[200] MELCH. ADAM, _in Vitis philosoph._, pag. 195.
DISCORSO XLVI.
VENEZIA INTERDETTA. FRÀ PAOLO SARPI. IL DE DOMNIS.
Con quanto iroso disprezzo i rivoluzionarj di settant'anni fa
abbatterono l'italiana Venezia perchè antica, con altrettanta ammirevole
pietà noi riguardiamo a quella gloriosa repubblica, che sempre ebbe per
grido «Italia e indipendenza»: che aspirava all'egemonia di tutta la
penisola, cui avrebbe ridotta a repubbliche municipali, invece
degl'infausti principati: finchè la Lega di Cambrai, primo delitto della
politica nuova, non venne a spezzare quella che gli ambiziosi chiamavano
sua ambizione.
I Veneziani erano stati i primi ad accettare il Concilio di Trento,
sicchè Pio IV, oltre encomiarli, donò alla Repubblica il magnifico
palazzo a Roma che tuttavia si dice di Venezia, con desiderio vi
risedesse continuo un loro ambasciadore, siccome fu fatto. La
serenissima in ricambio donò per residenza del nunzio in Venezia il
maestoso palazzo Gritti. Nè queste cortesie, nè l'attenzione in
perseguitare gli eretici, toglievano che i Veneziani si tenessero sempre
sulle guardie nel trattare coi pontefici; riservavansi di concedere o
ricusare l'erezione di chiese e conventi: di governare gli studj,
eccetto i puramente ecclesiastici; di regolare le esteriorità del culto,
e proteggerle; di riscontrare gli atti che venivano da Roma, e darne
l'_exequatur_: non volevano impacci di ecclesiastiche immunità nel
punire i delitti comuni[201]; anzi spingevano l'ombrosità fino a temere
che i preti colla virtù acquistassero influenza sulla plebe. «La ragion
di Stato non vuole che i suoi sacerdoti siano esemplari, perchè
sarebbero troppo riveriti ed amati dalla plebe»; è scritto nel _Discorso
aristocratico sopra il governo de' signori Veneziani_[202]. Un Gesuita
raccoglie i gondolieri ogni festa per istruirli nelle cattoliche verità?
la Signoria riflette che i gondolieri praticano con persone d'ogni
grado, e quindi possono servire allo spioneggio, e proibisce quella
congregazione, ed espelle il Gesuita. Un altro declama contro il
carnevale, asserendo che quel denaro si spenderebbe meglio in soccorrere
il papa nella guerra contro i Turchi, minacciosi alla Repubblica; e la
Signoria lo sbandisce.