XXXII. Supra hos, uti & ad latus, siti erant propriè sic dicti

Brigantes, gens numerosissima, toti olim provinciæ leges præscribens.

his cultæ civitates, Epiacum, Vinovium, Cambodunum, Cataracton,

Galacum, Olicana, & primaria Isurium. Eboracum verò, ad Urum fluvium,

caput provinciæ. primùm colonia nomine Sextæ à Romanis factum, sextæque

deinde legionis, quæ Victrix dicebatur, sedes. deinceps verò plurium

Imperatorum præsentia illustrior factum, municipii quoque auctum

prærogativis.

XXXIII. Totam in æquales ferè partes provinciam dividunt montes Alpes

Penini dicti. hi, ad Icenorum Carnabiorumque fines ad fluvium Trivonam

surgentes, continua serie per CL. milliaria septentrionem versus

decurrunt.

XXXIV. Populi, ad occidentalem hujus jugi partem habitantes, sunt

Volantii Sistuntiique arctiori, ut videtur, fœdere conjuncti. urbes

habebant Rerigonum, Coccium & Lugubalium, quarum tamen posteriores

binas Romanorum tenebant præsidia.

XXXV. Septentrionales hujus terræ limites tegebat murus iste stupendæ

molis, à Romanis per Isthmum ad longitudinem LXXX. milliarium extensus,

cujus altitudo XII. crassities verò IIX. pedes æquabat, turribusque

ornatus, murus erat.

XXXVI. Gentem hanc, ab Imperatore Claudio primùm infestatam, deinde

ab Ostorio Legato devictam, postea à Cereali fractam & magnam partem

debellatam, ex historia colligitur. cum verò sponte se Agricolæ

dedisset, pacem illi datam esse percepimus. Famam hujus gentis in

historiis precipue delêrunt turpia Reginæ ipsorum gesta inauditaque

perfidia. ipsa harum potentium nationum progenies erat, quæ novas

electura sedes, ultimùm ultrò, patriæ, inter Alpes, Danubium & Rhodanum

jacenti, valedicebat. ex his in Hyberniam postea nonnulli, sedem ibi

fixuri, transierunt, ut ex documentis constat.

¶ XXXVII. His borealiores erant nationes istæ validissimæ olim sub

nomine Maætarum venientes, à quibus, mortuo patre, fratricida iste

Bassianus suam turpiter pacem emit. regiones, quas tenuêre, sequentes

erant, in orientem Ottadinia, inde Gadenia, post hanc Selgovia, deinde

Novantia, supra hos etiam Damnia.

XXXVIII. Muro proximi habitabant Gadeni, quorum metropolis Curia. ad

Oceanum verò proprius siti Ottadini, eorumque caput Bremenium, ac apud

hos fluvii Tueda, Alauna, & utraque Tina, infra murum decurrentes.

XXXIX. His occidentaliores ad Oceanum siti erant Selgovæ, eorumque

urbes Corbantorigum, Uxellum & Trimontium, quam tamen sat diu tenuit

præsidium Romanorum, quod antiqua memorant monumenta. hujus regionis

fluvii præcipui fuerunt Novius, Deva &, ex parte, Ituna.

XL. Ultra Devam, nuper dictam, ad Oceani quoque oram in extrema insulæ

parte, Hyberniam versus, Novantes siti erant. apud quos celebris illa

Novantum chersonesus, Hybernia distans milliaria XXVIII. hæc inter

cuncta Brittaniæ promuntoria maxumè borea antiquis credebantur, juxta

verò, æque ac illi, causam non video. metropolis horum Lucophibia,

aliàs Casæ candidæ. fluvii verò Abrasuanus, Jena &, ad orientem

regionis terminus, Deva.

XLI. Supra Novantes, Selgovas & Gadenos, interveniente montium

Uxellorum serie, habitabant Damnii, prævalens quidem natio, sed quæ

condito muro non parvum regionis suæ tractum amisit, à Caledoniis

subjugatum & spoliatum. præter illud quod murum tuebatur præsidium

Vanduarium tenebat Romanus miles.

XLII. Hic Brittania, rursus quasi amplexu Oceani delectata, angustior

evadit, quam alibi, idque ob duo ista rapidissima, quæ infunduntur,

æstuaria Bodotriam scilicet & Clottam. contractus hic Isthmus ab

Agricola Legato primùm præsidio munitus erat. alium murum, in historiis

nobilissimum, erexit imperator Antoninus, ad XXXV. circiter milliaria

protensum; ut hoc medio barbarorum sisteret incursiones, qui & ab

Ætio Duce demum reparatus est, undecimque firmatus turribus. has verò

regiones pro illa habeo provincia, quæ per victoriosam Romanorum aciem

sub Imperatore Theodosio revocata, atque in honorem Imperatoris, tunc

ad clavum imperii sedentis, VALENTIANA dicta putatur.

¶ XLIII. Extra murum sita provincia VESPASIANA. hæc est Caledonia

regio, à Romanis nimiùm quantum & desiderata militibus, & incolis

valde defensa. negotium, cujus amplam historiæ Romanæ, aliàs nimis

de istiusmodi rebus silentes, mentionem faciunt. hic fluvium Tavum

conspicere licet, qui longo cursu regionem in duas quasi partes

dissecare videtur. hic quoque arduum atque horrendum jugum Grampium

offendimus, quod provinciam istam bifariam secabat. atque hæc eadem

erat regio, quæ, à commisso inter Agricolam & Galgacum prœlio,

Romanis utilissimo, famam in annalibus habet insignem. hi vires eorum

veteresque castramentationes hodieque magnitudo ostendit mœnium, nam

in loco ubi ingens supradictum prœlium habitum erat, quidam ordinis

nostri, hanc viam emensi, affirmant, se immania vidisse castra, aliaque

argumenta Taciti relationem confirmantia.

XLIV. Nationes verò, Romanis hic subjectæ, ordine jam sequentur.

ultra Isthmum, atque ad Tavum, gens erant Horrestii, quorum urbes,

post prætenturam quidem exstructam, prius enim Damniis accensebantur,

fuerunt Alauna, Lindum, &, re non minus quam nomine reliquis

gloriosior, Victoria, ab Agricola ad flumen Tavum XX. milliaria ab

ejusdem in mare exitu ædificata, memoriæ proditum dicunt.

XLV. Supra hos ultra Tavum, qui limites constituit, erant Vecturones,

sive Venricones, quorum urbs primaria Orrea, fluvii verò Æsica & Tina.

XLVI. Oceani littus, ultra horum fines, accolebant Taixali, his urbium

princeps Divana, fluvii autem Deva & Ituna. pars Grampii montis, quæ,

ut promuntorium, late se in Oceanum, quasi in Germaniæ occursum,

extendit, ab illis nomen mutuatur.

XLVII. His contermini ad occidentem, interveniente montium Grampiorum

serie, exstitêre Vacomagi, qui amplissimam regionem tenebant, quorum

urbes Tuessis, Tamea & Banatia. Romanorum autem statio, simulque

provinciæ urbs primaria, erat, ad ostium fluvii Varar in littore situm,

Ptoroton. notiores hujus regionis fluvii præter Vararem, qui provinciam

terminabat, fuerunt Tuesis & Celnius.

XLVIII. Infra Vacomagos Tavumque habitabant Damnii-Albani. gentes parum

notæ, & intra lacuum montiumque claustra plane reconditæ.

XLIX. Inferius adhuc Clottæ ripas accolebant Attacoti, gens toti

aliquando olim Brittaniæ formidanda, maxumus hic visitur lacus, cui

nomen olim Lyncalidor, ad cujus ostium condita à Romanis urbs Alcluith,

brevi tempore à Duce Theodosio nomen sortita, qui accupatam à barbaris

provinciam recuperaverat; cum hac comparari potuit nulla, utpote quæ,

post fractas cæteras circumjacentes provincias, impetum hostium ultimo

sustinuit.

L. Hæc provincia dicta est, in honorem familiæ Flaviæ, cui suam

Domitianus Imperator originem debuit, & sub quo expugnata, VESPASIANA.

&, ni fallor, sub ultimis Imperatoribus nominata erat THULE, de qua

Claudianus vates his versibus facit mentionem;

————_incaluit Pictorum sanguine Thule

Scotorum cumulos flevit glacialis Hierne._

sed non tam diu sub aquila suopte tenuerent Romani, ut posteritati

innotescerent ejusdem & nomina & subjectio. cursorio hucusque oculo,

qualis sub Romanorum Imperio erat, Brittaniam lustravimus. restat ut

parili compendio Caledoniorum terras lustremus.

De CALEDONIA.

LI. Licet tota ultra Isthmum prædictum Brittania non improprie dici

posset Caledonia, ipsi tamen Caledonii ultra Vararem sedem habuêre,

unde ducta linea terminum Romani in Brittaniam imperii accuratè satis

ostendit. citerior verò insulæ pars alio atque alio tempore ab illis

possessa fuit, reliqua, ut supra meminimus, à Brittonibus barbaris

occupata. hucusque & proficiscentibus lumen aliquod fœnerant antiqua

historiarum monumenta. trajicientes autem Varar flumen, extincto

lumine, in obscuro quasi versamur, & quamvis non nobis ignotum sit,

exstructas ibi pro limitibus Imperii Romani fuisse aras, Ulyssemque,

tempestate fluctibusque jactatum heic vota persolvisse, siquidem

condensæ arboribus sylvæ cum perpetuis montium saxetis ab ulteriori nos

scrutatione prohibent. relationem sequentem à mercatoribus Brittonibus

fugitivis acceptam posterisque relictam, ut sufficientem æstimemus,

necesse est.

LII. Ad occidentem igitur Vararis habitabant Caledonii proprie sic

dicti, quorum regionis partem tegebat immensa illa Caledonia sylva.

LIII. Littus incolebant minores quidam populi, ex quorum numero ultra

Vararem & erectas supradictas aras ad Loxam fluvium habitabant Cantæ,

in quorum finibus promuntorium Penoxullum.

LIV. Huic ordine proximus est fluvius Abona ejusdemque accolæ Logi.

hinc Ila fluvius & ad illum siti Carnabii Brittonum extremi, qui ab

Ostorio Proprætore subjugati jugum Romanum indigne ferentes, adscitis

in societatem Cantiis, ut referunt traditiones, trajectoque mari ibi

sedem eligunt. in varia heic promuntoria sese extendit Brittania,

quorum primum antiquis dictum Vinvedrum, tum Verubrium, aut extremitas

Caledoniæ.

LV. Post illos Cantini. deinde, interiores Logisque proximi, Mertæ siti

sunt. in his oris promuntorium Orcadum positum. cui adjacebant Orcades

insulæ. ulterius manabat Nabæus fluvius, qui terminus erat Carnabicæ

jurisdictionis.

LVI. Ad inferiorem hujus regionis partam habitabant Carnonacæ, in

quorum finibus promuntorium Ebudum, ad cujus extrema eximium Oceanus

sinum efformat, qui olim Volsas appellatus. ad inferiorem istius

sinus ripam tendebant Cerones, & infra Ityn Creones ad Longum usque

procurrit. inde Oceanum inter & sinum Lelanum dictum ab incolis Epidiis

promuntorium.

LVII. Provectus jam ultra flumen Vararis, idem illud remetiri non

possum, quin in transgressu admirer Romanos, aliàs satis expertos

judicio atque experientia, heic quasi destitutos tam perabsurda

opinione laborasse, ut istam Brittaniæ partem, quæ jam armis ipsorum

intacta quiescebat, reliquam jam subactum atque possessam longe

majori & longitudine & latitudine metirentur. (quam tamen eos fovisse

opinionem satis superque constat.) qui enim ea, qua par est, mente

insignem Romanorum ambitionem atque insatiabilem regnandi cupidinem

consideraverit, & quo hostem vix ira ipsorum & notitia, nedum timore

dignum excluderent stupenda ista, quæ totum orbem in admirationem sui

facile trahunt, opera erexisse. in hoc ut in cæteris quam plurimis

magnam summi Numinis merito providentiam veneremur, cui ut omnia

subjecta sunt regna, ita & sempiterna ab incolis gloria debetur & erit,

Amen.

CAPUT VII.

Lustratis ita pro instituti ratione cursim terris Brittanicis,

necessarium videtur, antequam ad insularum descriptionem aggrediar,

dubio à non nemine moto occurrere; ubinam, inquit ille, earum quas

tu nobis commemoras urbium nominumque vestigia? habentur nulla!

Licet vicissim quærere, ubinam hodie sint Assyrii, Parthi, Sarmatæ,

Celtiberi? at qui has celeberrimas gentes exstitisse neget, impudentem

satis spero futurum neminem, nonne inveniuntur hodienum regiones

urbesque permultæ eisdem, quæ ante duo vel plura annorum millia

habuerunt, quæ compellantur, nominibus? Judæa, Italia, Gallia,

Brittania, non hodie minus, quam priscis illis temporibus nota.

Londinum hodieque lingua vernacula sono non adeo discrepante _London_

appellatur. Incuria majorum & in colligendis ac conservandis illis, quæ

huc facere & tunc temporis non difficulter haberi poterant monumentis

negligentia si attendatur, non adeo quidem graviter illa videtur

increpanda, vel ut hujus defectus unica & primaria causa censenda,

vix enim præter illos, qui ordini sacrorum se dederant, operam libris

scribendis commodabant. hi verò à sacro alienum censuerunt munere

profanis istiusmodi, ut vocabant, negotiis operam suam impendere.

Crediderim potius nos sine periculo scire, & sine piaculo ad posteros

transmittere posse illa, quæ de prisco regnorum statu sedula veterum

monumentorum perlustratio & accuratius scrutinium poterit investigare.

ad aliud verò sentiendum me ferè compulisset bonus ille Antistes, ita

me compellare visus: tune solus ignoras quam breve, nobis in hoc orbe,

temporis spatium sit exigendum omnesque nostros etiam laboriosissimos

conatus ab inutilium servorum nomine nos non posse reddere immunes?

omniaque nostra studia proximi usum pro scopo debent habere? hæc! cui

unquam sunt usui? bullatis istiusmodi nugis mundum deludi! His merito

reponimus. an ergo prohibita nobis simul omnis honesta delectatio?

nonne eximiæ divina providentiæ documenta produnt istiusmodi

narrationes? indene patet, quomodo Evangelia de morte & merito

Christi concio universum collustraverit & vicerit orbem gentilibus

ante superstitionibus obnoxium? obvertenti porro, non incongrue fortè

Chronologiæ istiusmodi res in compendio tractari. denuo repono. nec

ergo nimium quidquam est novisse, majores nostros non, ut nonnulli

fabulantur, Autochtones fuisse è terra prosilientes. Deum potius naturæ

librum aperuisse, ut ex illo constarer magni opificis omnipotentia,

qualis in Mosis voluminibus eadem descripta proponitur. Denique

forte respondenti, operibus, authori apud posteros nomen laudemque

parituris, exploratorium ignem esse subeundem, hæc inquam dicenti,

& in his subsistendi gratus profiteor tantum his verbis efficaciæ

fuisse, ut etiam suborta michi nonnumquam fuerit cœpti hujus laboris

pœnitentia. Ex altera proinde hujus opusculi parte præter Chronologicam

rerum commemorationem amplius quidquam exspectare nolit Benevolus

Lector, quem adeo benevolentiæ tutelæque Divinæ, paria ab ipso michi

promittens, devotus commendo, sperans, ut me simul cœlesti Patri, qui

misericors & condonationis plenus, commendet.

Ex fragmentis quibusdam à Duce quodam Romano consignatis & posteritati

relictis sequens collectum est itinerarium, ex Ptolemæo & aliunde

nonnullis ordinem quoque, sed quod spero in melius, mutatum hinc inde

deprehendes.

* * * * *

FUERUNT olim apud Brittones XCII. urbes, earum verò celebriores &

præ reliquis conspicuæ XXXIII. Municipia scilicet II. Verolamium &

Eboracum. VIIII. Coloniæ sc. Londinium _Augusta_, Camalodunum _Geminæ

Martiæ_, Rhutupis ... Thermæ _Aquæ Solis_, Isca _Secunda_, Deva

_Getica_, Glevum _Claudia_, Lindum ... Camboricum ... Et civitates

Latio jure donatæ X. sc. Durnomagus, Catarracton, Cambodunum, Coccium,

Lugubalia, Ptoroton, Victoria, Theodosia, Corinum, Sorbiodunum. deinde

XII. stipendiariæ minoresque momenti, scilicet: Venta Silurum, Venta

Belgarum, Venta Icenorum, Segontium, Muridunum, Ragæ, Cantiopolis,

Durinum, Isca, Bremenium, Vindonum, & Durobrovæ. At præter allatas modo

urbes plures in Brittaniis non habuisse Romanos ne quis temere credat,

celebriores enim tantum commemoravi, quis enim dubitet, illos, ut orbis

terrarum Dominatores, pro lubitu elegisse sibique vindicasse, quæ suis

usibus commoda intelligebant loca? plerumque aliàs in castris, quæ

condiderant ipsi, degebant.

DIAPHRAGMATA.

RHUTUPIS prima in Brittania insula civitas versus Galliam apud Cantios

sita à Gessoriago Bonnoniæ portu, unde commodissimus in supradictam

insulam transitus obtingit, CCCCL. stadia, vel ut alii volunt XLVI.

mille passuum remota, ab eadem civitate ducta est via Guethelinga

dicta, usque in Segontium per m. p. CCCXXIIII. plus minus sic:

Cantiopoli quæ & Duroverno m. p. X. Durosevo XII. Duroprovis XXV.

deinde m. p. XXVII. transis Thamesin intrasque provinciam Flaviam

& civitatem Londinium, Augustam. Sulo Mago m. p. VIIII. Verolamio

municipio XII. unde fuit Amphibalus & Albanus Martyres. Foro Dianæ

XII. Magio Vinio XII. Lactorodo XII. Isanta Varia XII. Tripontio XII.

Benonis VIIII. hic bisecatur via alterutrumque ejus brachium Lindum

usque, alterum versus Viriconium protenditur sic, Manduessedo m. p.

XII. Etoceto XIII. Pennocrucio XII. Uxaconia XII. Virioconio XI.

Banchorio XXVI. Deva colonia X. fines Flaviæ & Secundæ, Varis m. p.

XXX. Conovio XX. Seguntio XXIIII.

+Iter+ II. à Seguntio Virioconium usque m. p. LXXIII. sic, Heriri monte

m. p. XXV. Mediolano XXV. Rutunio XII. Virioconio XI.

+Iter+ III. à Londinio Lindum coloniam usque, sic: Durosito m. p. XII.

Cæsaro Mago XVI. Canonio XV. Camaloduno colonia VIIII. ibi erat templum

Claudii, Arx triumphalis & imago Victoriæ Deæ. ad Sturium amnem m. p.

VI. & finibus Trinobantum Cenimannos advenis Cambretonio m. p. XV.

Sito Mago XXII. Venta Cenom. XXIII............. Camborico colonia XX.

Durali ponte XX. Durno Mago XX. Isinnis XX. Lindo XX.

+Iter+ IIII. à Lindo ad Vallum usque sic: Argolico m. p. XIIII. Dano

XX. ibi intras Maximam Cæsariensem, Legotio m. p. XVI. Eboraco municip.

olim colonia sexta m. p. XXI. Isurio XVI. Cattaractoni XXIIII. ad

Tisam X. Vinovio XII. Epiaco XVIIII. ad Murum VIIII. trans Murum

intras Valentiam. Alauna amne m. p. XXV. Tueda flumine XXX. ad Vallum

..........

+Iter+ V. à limite Præturiam usque sic: Curia m. p.........ad Fines

m. p....... Bremenio m. p......... Corstopolio XX. Vindomora VIIII.

Vindovio XVIIII. Cattaractoni XXII. Eboraco XL. Derventione VII.

Delgovicia XIII. Præturio XXV.

+Iter+ VI. ab Eboraco Devam usque sic: Calcaria m. p. VIIII. Camboduno

XXII. Mancunio XVIII. finibus Maximæ & Flaviæ m. p. XVIII. Condate

XVIII. Deva XVIII.

+Iter+ VII. à Portu Sistuntiorum Eboracum usque sic: Rerigonio m. p.

XXIII. ad Alpes Peninos VIII. Alicana X. Isurio XVIII. Eboraco XVI.

+Iter+ VIII. ab Eboraco Luguvalium usque sic: Cattaractoni m. p. XL.

Lataris XVI. Vataris XVI. Brocavonacis XVIII. Vorreda XVIII. Lugubalia

XVIII.

+Iter+ VIIII. à Luguballio Ptorotonim usque sic: Trimontio m. p....

Gadanica m. p....... Corio m. p......ad Vallum m. p.....incipit

Vespasiana. Alauna m. p. XII. Lindo VIIII. Victoria VIIII. ad Hiernam

VIIII. Orrea XIIII. ad Tavum XVIIII. ad Æsicam XXIII. ad Tinam VIII.

Devana XXIII. ad Itunam XXIIII. ad montem Grampium m. p.......ad

Selinam m. p....... Tuessis XVIIII. Ptorotone m. p............

+Iter+ X. ab ultima Ptorotone per mediam insulæ Isca Damnonorum usque

sic: Varis m. p. VIII. ad Tuessim XVIII. Tamea XXVIIII...............

......................m. p. XXI. in Medio VIIII. Orrea VIIII.

Vittoria XVIII. ad Vallum XXXII. Luguballia LXXX. Brocavonacis XXII.

ad Alaunum m. p........ Coccio m. p........ Mancunio XVIII. Condate

XXIII. Mediolano XVIII. Etoceto m. p.........................Salinis

m. p..................................... Glebon colonia m. p........

Corino XIIII. Aquas Solis m. p......... Aquas XVIII. ad Uxellam amnem

m. p...........................Isca m. p........

+Iter+ XI. ab Aquis per viam Juliam Menapiam usque sic: ad Abonam m.

p. VI. ad Sabrinam VI. unde trajectu intras in Brittaniam Secundam &

stationem Trajectum m. p. III. Venta Silurum VIII. Isca colonia VIIII.

unde fuit Aaron Martyr. Tibia amne m. p. VIII. Bovio XX. Nido XV.

Leucaro XV. ad Vigesimum XX. ad Menapiam XVIIII. ab hac urbe per XXX.

m. p. navigas in Hyberniam.

+Iter+ XII. ab Aquis Londinium usque sic: Verlucione m. p. XV.

Cunetione XX. Spinis XV. Calleba Attrebatum XV. Bibratte XX. Londinio

XX.

+Iter+ XIII. ab Isca Uriconium usque sic: Bultro m. p. VIII. Gobannio

XII. Magna XXIII. Branogenio XXIII. Urioconio XXVII.

+Iter+ XIIII. ab Isca per Glebon Lindum usque sic: Ballio m. p. VIII.

Blestio XII. Sariconio XI. Glebon colonia XV. ad Antonam XV. Alauna

XV.....................Vennonis XII. Ratiscorion XII. Venromento XII.

Margiduno XII. ad Pontem XII. Croco colana Lindum XII.

+Iter+ XV. à Londinio per Clausentum in Londinium sic: Caleba m. p.

XLIIII. Vindomi XV. Venta Belgarum XXI. ad Lapidem VI. Clausento IIII.

Portu Magno X. Regno X. ad Decimum X. Anderida portu m. p.............

... ad Lemanum m. p. XXV. Lemaniano portu X. Dubrisi X. Rhutupis colonia

X. Regulbio X. Contiopoli X. Durelevo XVIII. Mado XII. Vagnaca XVIII.

Novio Mago XVIII. Londinio XV.

+Iter+ XVI. à Londinio Ceniam usque sic: Venta Belgarum m. p. XC. Brige

XI. Sorbioduno VIII. Ventageladia XII. Durnovaria VIIII. Moriduno

XXXIII. Isca Damnon. XV.......................Durio amne m. p.........

............................ Tamara m. p..............................

..................Voluba m. p.........................................

..................Cenia m. p.........

+Iter+ XVII. ab Anderida [Eboracum] usque sic: Sylva Anderida m. p....

..... Noviomago m. p. .................... Londinio m. p. XV. ad Fines

m. p......... Durolisponte m. p............ Durnomago m. p. XXX.

Corisennis XXX. Lindo XXX. in Medio XV. ad Abum XV. unde transis in

Maximam ad Petuariam m. p. VI. deinde Eboraco, ut supra, m. p. XLVI.

+Iter+ XVIII. ab Eboraco per medium insulæ Clausentum usque sic:

Legiolio m. p. XXI. ad Fines XVIII.......m. p. XVI........... m. p.

XVI............ Derventione m. p. XVI. ad Trinovam XII. Etoceto XII.

Manduesuedo XVI. Benonnis XII. Tripontio XI. Isannavaria XII. Brinavis

XII. Ælia castra XVI. Dorocina XV. Tamesi VI. Vindomi XV. Clausento

XLVI.

Plurima insuper habebant Romani in Brittaniis castella, suis quæque

muris, turribus, portis & repagulis munita.

FINIS ITINERARIORUM.

Quod hactenus auribus, in hoc capite percipitur pene oculis

intuentibus, nam huic adjuncta est mappa Brittaniæ artificialiter

depicta, quæ omnia loca cet. evidenter exprimit, ut ex ea cunctarum

regionum incolas dignoscere detur.

† locus mappæ Brittaniæ †

_sed vide_ pag. 101.

CAPUT VIII.

Lustravimus jam Albionem, disitæ non procul inde Hyberniæ, eadem, quâ

hactenus usi fuimus brevitate, descriptionem daturi.

II. Hybernia omnium, post Albionem dictam nuper, maxumè est ad

occidentem quidem sita, sed, sicut contra Septemtriones ea brevior,

ita in meridiem sese trans illius fines plurimum protendens, usque

contra Hispaniæ Tarraconensis septentrionalia, quamvis magno æquore

interjacente, pervenit.

III. Mare, quod Brittaniam & Hyberniam interfluit, undosum & inquietum

est, toto, ut author est Solinus, anno, non nisi æstivis pauculis

diebus, navigabile. in medio inter ambas insula est, quæ olim

appellabatur Monœda, nunc autem Manavia.

IV. Hybernia autem, & sui status conditione, & salubritate ac

serenitate aëris, multum Brittaniæ præstat, ut opinatur Beda, ita, ut

rarò ibi nix plus quam triduaria remaneat, nemo propter hiemem aut fœna

secet aut stabula fabricet jumentis.

V. Nullum ibi reptile videri solet, nullæ viperæ aut serpentes valent.

nam sæpe illò de Brittania allati serpentes mox, ut proximante terris

navigio odore aëris illius adtacti fuerint, intereunt. quin potiùs

omnia penè, quæ de eadem insula sunt, contra venenum valent. denique

vidimus, quibusdam à serpente percussis rasa folia codicum, qui de

Hybernia fuerunt, & ipsam rasuram aquæ imissam ac potui datam talibus

protinus totam vim veneni grassantis totum inflati corporis absumsisse

ac sedasse tumorem.

VI. Dives lactis & mellis insula, nec vinearum expers, piscium

volucrumque, sed & cervorum caprearumque venatu insignis, ut author est

venerabilis Beda.

VII. Cultores ejus, inquit Mela, inconditi sunt & omnium virtutum

ignari, magis quam aliæ gentes, aliquatenus tamen gnari pietatis

ad modum expertes. gens inhospita & bellicosa à Solino Polyhistore

dicti sunt. sanguine interemptorum hausto prius victores vultus suos

oblinunt. fas ac nefas eodem animo ducunt. puerpera, si quando marem

edidit, primos cibos gladio imponit mariti, inque os parvuli summo

mucrone, auspicium alimentorum leviter insert, & gentilibus votis

optat, non aliter quam in bello & inter arma mortem oppetat. qui

student cultui, dentibus mari nantium belluarum insigniunt ensium

capulos, candicant enim ob heburneam claritatem. nam præcipua viris

gloria est in armorum splendore.

VIII. Agrippa, geographus Romanus, longitudinem Hyberniæ DC. millia

passuum esse, latitudinem verò CCC. statuit XX. olim gentibus habitata,

quarum XIIX. littus tenebant.

Itinerarium curiosum (centuria II) · 第 13 / 24 段