XV. De his ambobus ita cecinit Lucanus vates his versibus, quibus hoc

caput finiam.

_Vos quoque, qui fortes animas, bellóque peremptas

Laudibus in longum, vates! dimittitis ævum,

Plurima securi studuistis carmina Bardi.

Et vos barbaricos ritus, moremque sinistrum.

Sacrorum, Druidæ, positis repetistis ab armis.

Solis nosse Deos, & cœli Numina vobis,

Aut solis nescire datum: nemora alta remotis

Incolitis lucis. vobis authoribus, umbræ

Non tacitas Erebi sedes, Ditisque profundi

Pallida regna petunt; regit idem spiritus artus

Orbe alio: longæ, canitis, si cognita, vitæ

Mors media est. certe populi, quos despicit Arctos,

Felices errore suo, quos ille timorum

Maxumus, haud urget Lethi metus: inde ruendi

In ferrum mens prona viris, animæque capaces

Mortis: & ignavum redituræ parcere vitæ._

CAPUT V.

Optima frugibus atque arboribus insula, & alendis apta pecoribus ac

jumentis. vincas etiam quibusdam in locis germinans. sed & avium

ferax terra marique generis diversi. fluviis quoque multum piscosis,

ac fontibus præclara copiosis, & quidem præcipuè Isicio abundat &

anguilla.

[Illustration: Vol 2ᵈ. P 84._

_View of the Circus of the Brittons on yᵉ Bank of yᵉ Louther near

Perith. Aug. 15ᵗʰ. 1725._

_Stukeley delin._]

II. Capiuntur autem sæpissimè & vituli marini, & delphines, nec non &

ballenæ, de quo apud Satyricum mentionem inveniamus:

_Quanto delphinis ballena Brittanica major?_

III. Exceptis autem variorum generibus conchyliorum, in quibus sunt &

musculi, quibus inclusam sæpè margaritam, omnis quidem coloris optimam

inveniunt, id est, & rubicundi, & purpurei, & hyacinthini, & prasini,

sed maxumè candidi, ut scripsit venerabilis Beda in prima Eccl. hist.

ad Regem Confulfum.

IV. Sunt & cochleæ, satis superque abundantes, quibus tinctura coccinei

coloris conficitur, cujus rubor pulcherrimus, nullo unquam solis

ardore, nulla valet pluviarum injuria pallescere; sed quò vetustior

est, eò solet esse venustior.

V. Habet fontes salinarum & fontes calidos, & ex eis fluvios balnearum

calidarum, omni ætati & sexui per distincta loca, juxta suum cuique

modum accommodatos.

VI. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in

maritimis ferrum; sed ejus exigua est copia. ære utuntur importato.

gignit & aurum, & argentum. fert & lapidem gagatem plurimum optimumque.

est autem nigrogemmeus & ardens igni admotus, incensus serpentes fugat,

adtritu calefactus adplicita detinet æque ut succinum.

VII. Et quia Brittania propè sub septentrionali vertice mundi jacet,

lucidas æstate noctes habet; ita ut medio sæpè tempore noctis in

questionem veniat intuentibus, utrum crepusculum adhuc permaneat

vespertinum, an jam advenerit matutinum? utpote nocturno sole non longè

sub terris ad orientem boreales per plagas redeunte. unde etiam plurimæ

longitudinis habet dies æstate, sicut et noctes contra in bruma, sole

nimirum tunc in Lybicas partes secedente, id est, horarum X & VIII.

ut author est Cleomedes. plurimæ item brevitatis nocte æstate & dies

habet in bruma, hoc est, VI. solummodo æquinoctialium horarum: cum

in Armenia, Macedonia, Italia, cæterisque ejusdem lineæ regionibus

longissima dies sive nox XV. brevissima VIIII. compleat horas.

VIII. Sed de Brittania Brittonibusque in genere satis prolixè

commemoravi. res ipsa requirit ad particularia tandem descendere,

atque, in sequentibus, statum fatumque diversarum, quæ hanc insulam

incoluerunt, nationum, quæ eandem nobilitarunt, civitates, _cet._

quales sub ditione Romana erant, ex ordine depingere mei jam erit

propositi.

CAPUT VI.

Brittania, secundum accuratissima veterum, quæ propiùs fidem sunt,

monumenta, erat omnis divisa in partes septem; quarum sex alio atque

alio tempore imperio Romano adjectæ fuerunt, septima verò sub solis

barbaris Caledoniis.

II. Supra dictæ Brittaniæ partes erant Brittania Prima, Secunda,

Flavia, Maxima, Valentia & Vespasiana. quarum ultima non diu stetit in

manibus Romanorum, ex his Brittaniam Primam à Flavia Thamesis flumen, à

Brittania Secunda mare dividit. Flavia initium capit à mari Germanico,

continetur Thamesi fluvio, Sabrina à finibus Silurum Ordovicumque,

vergit ad Septemtriones & Brigantum regionem. Maxima ab extremis

Flaviæ finibus oritur pertinet ad inferiorem partem muri, qui totam

ex transverso percurrit insulam, spectatque in Septemtriones. Spatium

inter ambos, hunc & alium, qui ab Imperatore Antonino Pio inter Bdoram

& Clyddam exstructus est, murum occupat Valentia_na_. Vespasiana autem

à Bdoræ æstuario ad civitatem Alcluith, unde linea ad ostium fluminis

Vararis ducta. terminos ostendit. Secunda ad eam partem Oceani, quæ

ad Hyberniam pertinet, spectat inter occasum & Septemtriones. sed de

provinciis satis.

III. Necessarium verò ducimus, antequam ad accuratiorem nos conferamus

descriptionem, Regiminis in hisce Provinciis constitutionem paucis

attingere, deprehendimus adeoque, totam antiquissimis temporibus,

plurimum Regulorum Statuumque arbitrio divisim paruisse Brittaniam,

quorum nonnulli, etiam post occupatam à Romanis Provinciam, superfuisse

commemorantur, sed vix umbra Regiæ dignitatis istis Principibus

relicta, contrarium nempe dissuadente politicâ illâ, quâ Romani olim,

præ cultissimis etiam quibusque gentibus, inclaruerunt prudentia.

Victricibus Romanorum armis subjugatæ imperitoriâ authoritate

constitutus præerat +LEGATUS+, ipsa Brittania verò Provincia erat

+PROCONSULARIS+. per plures hæc Imperii constitutio duravit ætates,

licet in plures interim ipsa insula divisa fuerit partes. primùm

nempe in _superiorem_ & _inferiorem_, deinceps verò, uti antea

demonstravimus, in _septem_ dispertita _Provincias_, mutatâ regiminis

formâ. deinde diu paruit, ut imperitoria sedes, hæc insula Carausio,

eisque, quos in societatem adsciverat, Tyrannis. gloria & præsidium

Christianismi Constantinus Magnus creditur Maximam & Valentiam

+CONSULARES+, Primam, Secundam & Flaviam +PRÆSIDIALES+ fecisse,

toti verò insulæ præpositus est +VICARIUS+ vir perspicabilis sub

dispositione viri illustris Domini Præfecti Prætorii Galliæ. præter

quem in vetusto quodam volumine circa eadem tempora commemoratur

aliquis eximiæ dignitatis vir, titulô +COMITIS BRITTANIARUM+ insignis,

alius itidem, +COMES LITTORIS SAXONICI+, tertius præterea +DUX

BRITTANIÆ+ dictus, aliique plures, magnis præfecti muneribus, quæ, cum

distincta eorum notitia, injuria temporis, impetrari non potuerit,

cogimur taciti præterire.

IV. Prolixum nunc tandem iter ingredior, totam non minus insulam, quam

singulasque ejus partes curiosa lustraturus indagine, pressurusque

optimorum in hoc negotiô authorum vestigia. fiat verò ab extremâ Primæ

provinciæ orâ initium, cujus littora Galliæ objiciuntur. tres verò

laudatissimos validissimosque Status, Cantianum nempe, Belgicum &

Damnonicum complectitur hæc provincia, de quibus eâ, quâ fieri poterit,

curâ nobis sigillatim agendum. Cantium primò lustremus.

¶ V. Ad extremam Brittaniæ Primæ orientalem oram remotam CANTIUM,

Cantiis quondam habitatum, civitatibus Durobrobi & Cantiopoli, quæ

eorum metropolis. hic sepultus est D. Augustinus Anglorum Apostolus.

Dubræ, Lemanus & Regulbium, præsidiô à Romanis munita, eorumque

Primarium Rhutupi, deducta eô Coloniâ, Metropolis factam, portusque

classi Romanorum, quæ Oceano Septentrionali dominabatur, recipiendæ

factus idoneus. tanti nominis fuit hæc civitas, ut littora vicina ex ea

dicta sint Rhutupina, de quibus Lucanus poeta:

_Aut vaga cum Thetis Rhutupinaque littora fervent._

inde quoque ingentia & grati saporis ostrea Romam translata, ut author

est Juvenalis Satyricus his verbis:

————————_Circeis nata forent, an

Lucrinum ad saxum, Rhutupinóve edita fundo

Ostrea, callebat primo deprendere morsu._

Statio etiam fuit sub dispositione viri spectabilis Comitis littoris

Saxonici legionis secundæ Augustæ.

VI. Quam plurimis hoc Cantiorum regnum fluminibus rigatur, quorum

celebriora: Madus, Sturius, Dubris & Lemanus, qui Cantios à Bibrocis

discernebat.

VII. Inter tria ista præcipua Brittaniæ promuntoria, eminet illud, quod

à Cantio nomen habet, ibi Oceanus in angulum quasi redactus cursum ita

promovet, fluxionemque suam donec, ut Veteres tradunt, fretum istud

Oceani, quod jam Brittaniæ format insulam, effecerit.

VIII. A Cantio vasta illa, quæ Anterida nonnullis, aliis Caledonia

dicta sylva latè extenditur ad CL. milliaria per Bibrocorum ac

Segontiacorum terras ad Heduorum usque fines excurrens, de hac sylva

ita cecinit Lucanus:

_Unde Caledoniis fallit turbata Brittanos._

IX. Cantiis proximi, et ut putant nonnulli, subjecti Bibroci, qui &

aliis Rhemi dicuntur: natio in monumentis non penitus ignota, quibus

habitatum Bibroicum, Regentium, Noviomagumque metropolis. Anderidam

verò occupatam tenuerunt Romani.

X. Confines illis apud ripam Thamesis habitabant Attrebates, quorum

urbs primaria Caleba.

XI. Infra hos, proprius flumen Cunetium, habitabant Segontiaci, quorum

caput fuit Vindonum.

XII. Ad Oceanum, Bibrocis affines, inferius habitabant, sic dicti,

Belgæ, quorum urbes primariæ Clausentum, quod nunc _Sotheamptona_

dicitur, Portus Magnus, omniumque præcipua Venta, nobilissima civitas

ad flumen Antonam sita. Sorbiodunum verò tenebat præsidium Romanorum.

Omnes enim Belgæ Allobroges sunt, & suam à Celtis Belgisque originem

traxere, hi, non multis ante Cæsaris adventum in hanc insulam seculis,

relictâ patriâ Galliâ, à Germanorum Romanorumque populis infestatâ,

atque devictâ, illi, qui, trajecto flumine Rheni, eorum expugnatas

occupavere regiones, de quo autem prolixius M. Dictator Cæsar, sedem

heic sibi elegerunt.

XIII. Omnes regiones, quæ Thamesi, versus meridiem, adjacent, olim, uti

vetera monumenta declarant, à bellicosa Senonum gente fuerunt occupatæ;

qui, sub ductu & auspicio decantatissimi Regis Brenni, peragratâ

Galliâ, Alpibusque, adhuc inviis, sibi patefactis, Romam fastu elatam

ista incursione vastam solo facile æquassent, nisi Rempublicam Romanam,

quam more nutricis in sinu quasi gestare (dum infra destinatum ab

illis fastigium agebat) videbantur Fata, cladem aversura Manlium

clangore anseris excitassent, qui, circa montem unum pendentes, & nocte

subeuntes, Barbaros à summo Capitolio dejecit. huic eadem Numinum cura

Camillum postea auxilio misit, qui abeuntes à tergo aggressus ita

cecidit, ut Senonici sanguinis inundatione omnia incendiorum vestigia

deleret, urbemque ita ruinæ proximam ab interitu vindicaret. Senones

autem ob valentissimam hanc expeditionem natale solum, ut cultoribus

vacuum, ita prædâ refertissimum alienæ genti, quam Belgas supra

nominatos, fuisse, satis liquet, concesserunt.

XIV. Ad Sabrinam, Thamesi inferius, habitabant Hedui, urbes eorum

Ischalis & Avalonia. Thermæ, quæ & Aquæ Solis nuncupabantur, Romanorum,

qui hanc Brittaniæ oram tenebant, factæ colonia & perpetua sedes. urbs

nominatissima hæc erat, ad flumen Abonam sita, ibique fontes callidi,

opiparo exsculpti apparatu, ad usus mortalium; quibus fontibus præsules

erant Apollinis & Minervæ Numina, in quorum ædibus perpetui ignes

nunquam labascunt in favillas, sed ubi ignis tabuit vertitur in globos

saxeos.

XV. Infra Heduorum terras siti erant Durotriges, qui & Morini aliàs

vocantur. Metropolin habebant Durinum & promuntorium Vindeliam. in

horum finibus sensim coarctatur Brittania, & immensum efformare videtur

brachium, quod irruptionem minitantem commodè repellit Oceanum.

XVI. In hoc brachio, quæ intermissione Uxellæ amnis, Heduorum regioni

protenditur, sita erat regio Cimbrorum, utrúmne verò modernum

Walliæ nomen dederint, an verò antiquior sit Cimbrorum origo? non

æque constat. urbes illis præcipuæ Termolus & Artavia. visuntur

hic, antiquis sic dictæ, Herculis columnæ, & non procul hinc insula

Herculea. sed à fluminis Uxellæ finibus continuum procurrit montium

jugum, cui nomen Ocrinum, extremumque ejus ad promuntorium ejusdem

nominis extenditur.

XVII. Ultra Cimbros extremum insulæ angulum incolebant Carnabii,

unde forsitan, quod hodieque retinet nomen, obtinuit Carnubia. urbes

habebant Musidum & Halangium. cum verò has olim desertas propemodum &

incultas Brittaniæ partes Romani nunquam salutaverint, minoris omnino

momenti urbes eorum fuisse videntur, & Historicis propterea neglectæ,

Geographis tamen memorantur promuntoria Bolerium & Antivestæum.

XVIII. Memoratis modo populis in littore Oceani austrum versus affines

ad Belgas-Allobroges sedem habebant Damnonii, gens omnium validissima,

quæ ratio movisse videtur Ptolemæum, ut totum hunc terræ tractum, qui

in mare brachii instar prætenditur, illis adscripserit. urbes habebant

Uxellam, Tamaram, Volubam, Ceniam omniumque matrem Iscam, fluvio

cognomini imminentem. fluvii apud ipsos præcipui memorati modo Isca,

Durius, Tamarus atque Cenius. ora eorum maritima promuntoria exhibet

tria, de quibus mox paulò dicemus. hanc regionem, utpote metallis

abundantem, Phænicibus, Græcis & Gallis mercatoribus probe notam fuisse

constat. hi enim ob magnam, quam terra ferebat, stanni copiam eò sua

frequenter extendebant negotia; cujus rei præcipua sunt documenta supra

nominata tria promuntoria Helenis scilicet, Ocrinum & Κριοῦ μέτωπον ut

& nomina civitatum, Græcam Phœniciamque originem redolentia.

XIX. Ultra brachium in Oceano sitæ sunt insulæ Sygdiles, quæ etiam

Oestrominides & Cassiterrides vocabantur, dictæ.

XX. Cum prænominatis Damnoniis Belgisque conjunctis XXX. prœlia

commisisse narratur valentissimus ille Imperator Vespasianus. decem

hi ad australes Thamesis & Sabrinæ ripas habitantes populi, à Romanis

sensim subacti, eorumque regiones in provinciæ formam redactæ, quæ

BRITTANIA PRIMA fuit appellata, cum hic fuerit in istis terris primus

Romanorum victoriæ fructus.

¶ XXI. Succedit ordine BRITTANIA SECUNDA quæ à prioribus, interfluente

Sabrina amne, discernitur. à provincia autem Flavia, tum memoratus

amnis, tum Deva fluvius eandem sejungit, reliquum cingitur à mari

Interno. Hæc erat celebrata illa regio Silurum, tribus validissimis

habitata populis, quos inter præ reliquis celebres Silures propriè sic

dicti, quam ab ora relicta turbidum Sabrinæ fretum distinguit. cujus

homines, ut eruditissimus Solinus est author, etiam nunc custodiunt

morem vetustum, nundinas ac nummum refutant, dant res & accipiunt;

mutationibus necessaria potiùs, quam pretiis parant. Deos percolunt,

scientiam futurorum pariter viri ac fœminæ ostendunt.

XXII. Civitates Silurum, Sariconium, Magna, Gobaneum & Venta, eorum

caput, fuerunt. Iscæ verò, flumini imminentem urbem cognominem,

tenebat Romanorum Colonia, ibique per annos plures secunda legio, quæ

Augusta aliàs vocabatur, stationem habebat, donec Valentiam & Rhutupin

transferebatur. hæc erat provinciæ Secundæ primaria Romana.

XXIII. Olim ac diu potens erat hæc Silurum regio, sed, cum eam regno

Charaticus tenuit, longe potentissima. hic continuis novem annis,

omnia Romanorum arma pro ludibrio habita, sæpe evertit, donec de illo,

conjunctis viribus Romanos aggressuro, triumphavit Legatus Ostorius.

Charaticus enim, prœlio evadens, auxiliumque à vicinis Regibus petens,

per astutiam matronæ Romanæ Carthismandvæ cum Rege Brigantiæ Venutio

nuptæ, Romanis deditus est. post id temporis masculè tantum suam ipsius

ditionem idem ille populus defendit usque dum à Varionio spoliatus, ac

tandem à Frontino devictus in formam Romanæ, cui BRITTANIA SECUNDA, ut

supra meminimus nomen erat, provinciæ suum redigi pateretur imperium.

XXIV. Duæ aliæ sub Siluribus gentes fuere, primum Ordovices, qui in

septentrionali versus insulam Monam: & deinde Dimeciæ, qui in extrema

versus occidentem partem degebant, ubi promuntorium quod Octorupium

nuncupatur, unde in Hyberniam transitus XXX. milliarium. Dimeciarum

urbes Menapia, & primaria Muridunum. Lovantium verò sibi habitandum

vendicaverant Romani. ultra hos & Silurum terminos siti Ordovices,

quorum urbes Mediolanum & Brannogenium. Sabrina in montibus illorum

oriunda majoribus tribus Brittaniæ fluviis meritò accensetur, addito

nempe Thamesi & Tavo. elucet imprimis in historia nomen Ordovicum ob

sumtam de inclutissimi ipsorum Regis captivitate vindictam. hinc enim

toties redactum in angustias exercitum Romanorum tam misere vexarunt,

ut de illorum ferè imperio in hac regione actum fuisset, ni in tantæ

cladis vindictam postea surrexisset Dux Agricola, qui, victricia

circumferens arma, totam quoque hanc gentem subjugavit, maximamque

partem ferro delevit.

XXV. Huc quoque referendum illud, quod à septentrione Ordovicum situm,

ab Oceano alluitur, territorium, cum illorum regimini aliquandiu

fuerit subjectum, hoc certo constat, quod illum Cangiani quondam

inhabitaverint tractum, quorum urbs unica Segontium, promuntorio

Cangano vicina. incluta hæc erat civitas, freto Meneviaco, contra

Monam, religiosissimam insulam, ubi olim Druides habitâre, adjacet. in

hac insula plurima sita erant oppida, tota autem insula in circuitu

LX. m. p. ferè complectitur, atque, ut refert Plinius, à Camaloduno

colonia CC. m. p. abest. fluvii apud ipsos Tosibus, qui & Canovius;

pro terminis verò erat utraque Deva. in hac vero regione mons Eriri

celsissimus maxumusque invenitur. Ordovicia una cum Cangiorum

Carnabiorumque regionibus, ni fama me fallit, nomine Genaniæ sub

Imperatoribus post Trajani principatum inclarescebat.

¶ XXVI. Ordo jam ad illam nos deducit provinciam, quæ FLAVIA Romanis

vocata, unde verò hoc nomen acceperit, utrum à matre Constantini Magni

Flavia Julia Helena, ex his terris oriunda? an verò à Romanorum familia

Flavia? quominus determinari possit, obstat injuria temporum, quæ nobis

invidet genuina quæ huc facerent antiquitatis monumenta.

XXVII. Ad fluvium Devam primò siti erant Carnabii, quibus habitatæ

fuerunt Benonæ, Etocetum, Banchorium, monasterium totius insulæ

celeberrimum, quod in contentione Augustini eversum, non postea

resurrexit, & reliquarum mater Uriconium, quæ, inter Brittaniæ

civitates maxumas, nomen possidebat. in extremo hujus terræ angulo

flumini Devæ imminebat cognominis Romanorum colonia Deva, opus

vicesimæ legionis, quæ Victrix dicebatur, & olim illius erat regionis

tutela. hæc eadem esse existimatur quæ jam _West-Chester_ vocatur.

XXVIII. Infra nominatos regnum Cassium à Rege Ptolemæo Catieuchlani

appellatum extendebatur, aut Respublica potius, quæ ex binis gentibus

coaluerat. harum, quæ Sabrinæ proxima, vocabatur Dobuni, vel, ut Dio

celeberrimus scriptor annalibus inseruit, Boduni. apud hos oritur

flumen Thamesis & deinde longo spatio per fines Heduorum, Attrebatum,

Cassiorum, Bibrocorum, Trinobantum, & Cantiorum citatus fertur, &

Oceanum Germanicum influit, urbes Dobunorum erant Salinæ, Branogena, ad

sinistram Sabrinæ ripam, Alauna, & cui reliquiæ nomen laudemque debent,

Corinum, urbs perspicabilis, opus, ut tradunt, Vespasiani Ducis.

Glevum verò, in extremo regni contra regionem Silurum situm, Romana

tenebat colonia, quam deduxit Claudius Cæsar, ut scriptores de istis

temporibus affirmant. finitimi illis Cassii, quorum urbes Forum Dianæ

& Verulamium. cum verò hæc ad municipiam dignitatem à Romanis evecta,

ejus præ aliis urbibus eminentia illis omnino adscribenda. his natus

erat D. Albanus Martyr. hæc civitas ruina Camaloduni, Londiniique,

in seditione à Bondvica excitata, cujus in annalibus mentionem facit

eruditissimus Tacitus, involuta erat. hi Cassii olim, præ cæteris

insulæ gentibus, caput extulere, atque cum inclutissimo eorum Rege

Cassibellino (cui non paucæ nationes fuere tributariæ) Dictator Cæsar

multos eosdemque gravissimos, sub readventum ipsius in hanc insulam,

habuit conflictus, sed ab eadem ille gente cum Siluribus conjuncta

fugatus, unde & emendatissimus Lucanus:

_Territa quæsitis ostendit terga Britannis._

adventante autem ipso Imperatore Claudio, omnes cum vicinis fracti

sunt, eorumque regio in formam Romanæ provinciæ redacta, nomineque,

+CÆSARIENSIS+, & postea FLAVIA, nuncupata.

XXIX. Juxta Cassios, ubi se Oceano Thamesis propinquavit, regio

Trinobantum sita erat. natio quæ non modo sponte in Romanorum concessit

amicitiam, sed illis quoque ut colonias ibi ponerent metropolim

suam Lundinum & Camalodunum ad mare sita obtulerunt. in hac urbe

F_lavia_ J_ulia_ Helena, piissima conjux Constantini Chlori, materque

Constantini Magni, è sanguine Regum Brittanicorum nasci memoriæ

proditum dicunt. prima autem hæc Romanorum in Brittania coloniarum

erat, templo Claudii, imagine Victoriæ, cum aliis diversis ornamentis

insignis. Lundinum enim mundo cognita civitas erat & erit. primùm

Trinovantum, postea Londinium, dein Augusta, & nunc Londona rursum.

urbe Roma secundum chronicorum fidem, sanè antiquior est, super

ripam Thamesis fluminis posita, & ipsa multorum emporium populorum,

terra marique venientium, hæc à piissima illa Imperatrice Helena.

S. S. Crucis inventrice, circumvallata, atque, si fides sit penes

traditiones, quæ non semper erroneæ sunt, nominata est Augusta, tota

autem Brittania +Romana insula+.

XXX. Limes huic populo ad septentrionem flumen Surius, ultra quem

habitabant Iceni, celeberrima natio, in duas gentes divisa, quarum

prior, Cenomanni habitans ad septentrionem Trinobantes & Cassios, ad

orientem Oceanum spectabat. horum urbes Durnomagus & caput regionis

Venta. Romanorum colonia erat Camboricum. in mare orientem versus

procurens lingula dicitur Flavia extrema. fluminum notissima sunt

Garion, Surius & Aufona in sinum Metorin sese exonerans, ex altera

parte ad Aufonam incolebant, Carnabiis Brigantibus & Oceano vicini,

Coitanni, in tractu sylvis obsito, qui, ut aliæ Brittonum sylvæ,

Caledonia fuit appellata. de hac autem III. mentionem facit historicus

ille Florus. civitas primaria Coitannorum erat Ragæ, & præter hanc

Romanorum colonia Lindum, in extrema ad orientem provinciæ ora. totam

verò regionem bifariam secat fluvius Trivona. Hæc Icenorum gens, quæ,

utpote ferocissima bellique post hominum memoriam studiosissima,

omissis tam rusticis quam civilibus artibus, sua sponte in Romanorum

societatem accesserat, non tantum mox defecerat, sed ad sui quoque

imitationem alios quam plurimos excitaverat, ab Ostorio Duce primùm sub

jugum missa est, aliquot post annos, quum Rex ipsorum, & animo & opibus

valentissimus, Prasutagus moriens Cæsarem ejusdemque posteros heredes

fecerat. Romani autem Icenorum sic abutentes amicitia, ut nulli non se

luxuriæ dederint, ab iisdem postea sociisque, sub ductu bellicosissimæ

Bonduicæ, vidua Regis supra nominati, ita infesti ipsis sunt redditi,

ut combustis deletisque ipsorum coloniis ac municipio, civium denique

Romanorum LXXX. M. ferro miserè sint trucidati; sed postea ad officium

redegit Suetonius Legatus, multis prudentiæ nominibus suspiciendus.

¶ XXXI. Ad septentrionalem hujus regionis plagam Oceano occurrit

fluvius Abus, quondam terminorum provinciæ MAXIMÆ unus, uti alter

Seteja. dicta quoque hæc provincia fuit Brigantiæ Regnum scilicet

ejusdem nominis regionem complexa, tribusque habitata nationibus, in

extrema orientali plaga, ubi promuntoria Oxellum & Brigantum extrema

in mare procurrunt, habitabant Parisii, quorum urbes Petuaria & Portus

Felix.

Itinerarium curiosum (centuria II) · 第 12 / 24 段