in Albione Brittonibus & Pictis gentem addiderunt. sed non idem cum
magno authore Beda sentio, qui Scottos peregrinos esse affirmat. nam,
ut existimo, suam ex Brittania non procul sita originem duxerunt,
inde trajecisse, atque in hac insula sedes occupasse, fidem faciunt
authores. certissimum verò est Damnios, Voluntios, Brigantes, Cangos
aliàsque nationes origine fuisse Brittanicâ, quæ eò postea trajecerunt,
postquam, vel Divitiacus, vel Claudius, vel Ostorius, vel Duces alii
victores illis domi tumultum fecerant. pro ulteriori argumento inservit
lingua antiqua, quæ cum antiqua illa Brittanica & Gallica non parum
consonat, id quod omnibus, utriusque linguæ gnaris satis planum videtur.
X. Septentrionali Hyberniæ lateri obtenditur Oceanus Deucaledonicus.
orientale tegunt Vergivus & Internus. Cantabricus verò australe, uti
occidentale magnus ille Brittanicus, qui & Athlanticus Oceanus, quem
nos quoque ordinem secuti dabimus insulæ & præcipuorum in illa locorum
descriptionem.
XI. Illud, quod ab Oceano Deucaledonico alluitur, hujus insulæ
latus habitabant Rhodogdii, cujus metropolis Rhobogdium erat, in
quorum orientali regione situm erat ejusdem nominis promuntorium, in
occidentali, Boreum promuntorium. fluvii verò Banna, Darabouna, Argitta
& Vidua, austrum versus à Scottis ipsos separabant montes.
XII. Infra promuntorium Boreum littus Brittanici maris ad Venicnium
usque caput incolebant gentes Venicniæ, quibus nomen debent ab illis
dictæ vicinæ insulæ Venicniæ, inferius ad ostium usque Rhebii fluminis,
quarum metropolis Rheba. infra Rhebeum Nagnatæ habitabant ad Libnium
usque, quorum celebris erat ejusdem nominis metropolis. Austrum
versus in recessu sinus Ausobæ siti erant Auterii quibus urbium caput
erat ejusdem nominis. Inferiorem ejusdem regionis partem occupabant
Concangii, ad quorum fines austrum versus manabat Senus, amplus omnino
fluvius, cui adjacebat urbium primaria Macobicum. in angustum heic
apicem coarctata desinit Hybernia. prope Austrinum promuntorium,
ad flumen Senum, sedes habebant Velatorii quorum metropolis Regia,
fluviusque Durius. Lucani verò habitabant, ubi Oceano miscetur fluvius
Ibernus.
XIII. Ultra Austrinum meridionale insulæ latus ab eodem promuntorio
ad Sacrum usque extremum tendebat. Ibernii ad illud habitabant,
quibus metropolis Rhufina. hinc fluvius Dobona, ac deinde Vodiæ cum
promuntorio ejusdem nominis, quod promuntorio Albionis Antivestæo
obvertitur, distans inde milliaribus CXXXXV. non procul inde Dabrona
fluvius Brigantum regionis terminus, qui fines regionis fluvium Brigas
& urbem habebant Brigantiam.
XIV. Pars hujus insulæ, à Sacro promuntorio ad Rhobogdium usque
extensa, Orientalis censetur. habitantes supra promuntorium Sacrum
Menapii, primariam habebant ejusdem nominis urbem ad fluvium Modonam.
hinc ad Menapiam, in Dimetia sitam, XXX. milliaria numerantur, ut
Plinius refert. harum unam, quam nam verò incertum, patriam habebat
Carausius. ultra harum terminos metropolin Dunum habebant Cauci, quorum
fines alluebat fluvius Oboca. Teutonicæ binas has nationes originis
esse extra dubium est. incertum verò quo tempore primùm in has terras
eorum majores trajecerint. brevi ante Cæsaris in Brittaniam transitum
id contigisse maxumè videtur probabile.
XV. Eblanæ ulterius habitabant, primariam verò ad Lœbium flumen
habentes Mediolanum. Septentrionali viciniores Voluntii civitatem
habebant Lebarum, fluvios autem Vinderum & Buvindam. superiorem his
insulæ partem, Rhobogdiis affinem, tenebant Damnii, his urbium caput
Dunum, ubi sepulti creduntur D. Patricius, D. Columba & D. Brigitta,
eodem tumulo reconditi.
XVI. Restat jam, ut eorum, qui interiorem hujus insulæ partem
habitabant, populorum mentio injiciatur. contermini Caucis & Menapiis,
supra Brigantes autem, incolebant Coriondii, reliquam insulæ partem
Scotti habebant, quibus Scotiæ nomen tota exinde debet. plures inter,
quas illi habebant. civitates præ cæteris innotuerunt tantum duæ,
quarum ad nos pervenit memoria. altera Rheba ad flumen & lacum Rhebium,
Ibernia altera, sita ad orientale Seni fluminis latus.
XVII. Non possum non hoc loco monere Damnios, Voluntios, Brigantes, &
Cangianos omnes fuisse Brittanicæ originis nationes, quæ, cum vel ab
hoste finitimo non daretur quies, vel tot tantaque exigerentur tributa,
quibus solvendis se impares intelligerent, sensim, novas quæsituræ
sedes, in hanc terram trajecerant. dictum jam antea de Menapiis,
Chaucis, nec de iis, quæ offeruntur ulterius, plura occurrunt, quibus
tutò fides potest haberi. refert quidem, Augustæ historiæ scriptor,
Tacitus, quod pluribus, quam Albion, peregrinis Hybernia fuerit
frequentata. at, si res ita revera se habuisset, vix dubitandum
videtur, plura nobis de statu Hyberniæ & fide digniora Veteres fuisse
relicturos. relicturoque jam michi descriptionem Hyberniæ non abs re
fore videtur docere, hanc, non armis, sed metu tantum sub Romanorum
redactam fuisse imperium. quin potius Regem Ptolemæum in secunda
Europæ tabula, aliosque veterum inclutissimorum geographorum in situ
illius delineando errasse, utpote qui hanc non solum justo longius
à Brittania, sed etiam prorsus à parte boreali provinciæ Secundæ,
statuerunt; id quorum ex ipsorum libris & Tabulis huc spectantibus
patet abunde.
XVIII. Super Hyberniam sitæ erant Hebudes, V. numero, quarum incolæ
nesciunt fruges, piscibus tantum & lacte viventes. Rex unus est, ut
scribit Solinus, universis. nam quotquot sunt, omnes angusto interluvio
dividuntur. ille Rex nichil suum habebat, omnia universorum. ad
æquitatem certis legibus adstringitur, ac, ne avaritia à vero rectoque
eum seduceret, discebat ex paupertate justitiam, utpote cui nichil
esset rei familiaris, verum alitur è publico. nulla illi dabatur fœmina
propria, sed per vicissitudines, in quamcunque commotus fuisset, sibi
vendicat usurariam, unde ei nec votum, nec spes conceditur liberorum.
de Hebudibus hisce nonnulli scripserunt. dies continuos XXX. sub bruma
esse noctem, sed Dictator Cæsar nichil de eo, studiose licet inquirens,
reperiebat, nisi, quod certis ex aqua mensuris breviores fuisse noctes
quam in Gallia intellexerit.
XIX. Secundam à continenti stationem Orcades præbent, quæ ab Hebudibus
porrò, sed erroneè, sunt VII. dierum totidemque noctium cursu,
ut scripserunt nonnulli, numero XXX, angustis inter sese deductæ
spatiis, vacabant homine, non habebant sylvas, tantum junceis herbis
horrescentes. cætera earum nil nisi arenæ & rupes tenent, ut ego, ex
Solino cum aliis colligi posse, habeo persuasum.
XX. Thule ultima omnium, quæ Brittanicæ vocantur, Belgarum littori
apposita statuitur à Mela. Græcis Romanisque celebrata carminibus, de
quo Homerus Mantuanus:
——_& tibi serviat ultima Thule._
in ea solstitiô nullas esse noctes indicavimus, cancri signum Sole
transeunte, ut author est Plinius, nullosque contra per brumam dies,
hæc quidem senis mensibus continuis fieri arbitrantur, qui hic
habitant, ut refert Solinus, principio veris inter pecudes pabulis
vivunt, deinde lacte, in hyemem conferunt arborum fructus. utuntur
fœminis vulgo, certum matrimonium nullis. Thule autem larga & diutinâ
pomonâ copiosa est, ut tradit idem author. ultra Thulen unius diei
navigatione accepimus pigrum esse & concretum mare, à nonnullis Cronium
appellatur. à Thule in Caledoniam bidui navigatio est.
XXI. Thanatos insula alluitur freto Oceani, à Brittaniæ continente
æstuario tenui, Wantsuam dicto, separata, frumentariis campis felix,
& gleba uberi, nec tantum sibi soli, verum & aliis salubribus locis,
ut author est Isidorus, cum ipsa nullo serpatur angue, asportata inde
terra, quoquò gentium invecta sit, angues necat. hæc non longe abest à
Rhutupi sita.
XXII. Vecta, à Vespasiano devicta olim, insula est, proximum Belgis
habet ab oriente in occasum XXX. circitur millia passuum, ab austro
in boream XII. in orientalibus suis partibus mari VI. millium, in
occidentalibus III. à meridionali supra scripto littore distans.
XXIII. Præter supradictas insulas fuerunt etiam VII. Acmodæ, Ricnea,
Silimnus, Andros, Sigdiles XL. Vindilios, Sarna, Cæsarea & Cassiterides.
XXIV. Sena, Ossismicis adversa littoribus, Gallici Numinis oraculo
insignis est, ut author est Mela. cujus antistites, perpetua
virginitate sanctæ, numero IX. esse traduntur, Senas Galli vocant,
putantque ingeniis singularibus præditas, maria ac ventos concitare
carminibus, seque in quæ velint animalia vertere, sanare quæ apud
alios insanabilia sunt. scire ventura & prædicere. sed non nisi deditæ
navigantibus, & ob id tantum ut se consulerent eò profectis.
XXV. Reliquæ Albioni circumfusæ minoris peripheriæ & momenti insulæ
ex depictæ adjectæque mappæ inspectione melius, quam ex nudo quodam
recensu, censeri ac dignosci possunt. heic itaque subsisto meumque
his rebus locatum studium Benevolo Lectori ejusque favori & judicio
studiose commendo.
EXPLICIT FELICITER,
Deo juvante, Liber primus Commentarioli geographici de situ Brittaniæ,
& stationum quas Romani ipsi in ea insula ædificaverunt, per manum
meam Ricardi famuli Christi & monachi Westmonasteriensis.
Deo gratias.
RICARDI MONACHI
WESTMONASTERIENSIS
COMMENTARIOLI GEOGRAPHICI
Descriptionis BRITTANIÆ sub ditione ROMANI IMPERII
LIBER SECUNDUS.
PRÆFATIO.
1 In supplementum datæ hucusque Brittaniæ antiquæ descriptionis
deductum parili compendio subjungere consultum duxi
2 I. Chronologiæ, à prima inde orbis origine ad vastata à Gothis
Roman deductæ, epitomen. &
II. Imperatorum Legatorumque Romanorum qui huic regioni cum imperio
præfuerant brevem recensum.
3 Dicant fortè nonnulli potuisse istiusmodi operam, utpote non
absolute necessariam, vel cultui divino, vel majoris momenti
rebus impendi, at sciant illi & subsecivas horas antiquitatibus
patriis pristinique terrarum status investigationi posse vindicari,
ut tamen nichil propterea sacro cultui decedat. sin verò Momus
istiusmodi captatam ex otio licito voluptatem nobis invideat, ad
finem properans metæque jam adstitutus heic pedem figo.
CAPUT I.
4 In principio mundum, nobis hodiernum reliquisque creaturis
habitatum, VI. dierum spatio ex nihilo condidit omnipotens Creator.
5 _Anno Mundi_ MDCLVI. Crescentem continuo usu humani generis
malitiam vindicaturus Creator diluvium Orbi immisit, quod totum
obruens mundum omnem delevit viventium ordinem, solis, quæ arcam
intraverant, exceptis & servatis, quorum deinceps propago novis
animalium colonis novum orbem replevit.
6 _A. M._ MMM. Circa hæc tempora cultam & habitatam primùm Brittaniam
arbitrantur nonnulli, cum illam salutarent Græci Phœnicesque
mercatores. nec desunt, qui à Rege quodam Brytone non diu postea
conditum credunt Londinium.
7 _A. M._ MMMCCXXVIII. Prima urbis Romæ, quæ gentium exinde communis
terror, fundamenta posuerunt fratres Romulus & Remus.
8 _A. M._ MMMDC. Egressi è Brittania per Galliam Senones Italiam
invasere, Romam oppugnaturi.
9 _A. M._ MMMDCL. Has terras intrarunt Belgæ, Celtæque desertam à
Senonibus regionem occuparunt. non diu postea cum exercitu in hoc
regnum transiit Rex Æduorum Divitiacus, magnamque ejus partem
subegit. circa hæc tempora in Hyberniam commigrarunt, ejecti à
Belgis Brittones, ibique sedes posuerunt, ex illo tempore Scotti
appellati.
10 _A. M._ MMMDCCCCXLIII. Gestum est Cassibelini cum civitatibus
maritimis bellum.
11 _A. M._ MMMDCCCCXLVI. Cæsar Germanos & Gallos capit, & Brittones
quoque, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum fuerat,
victor, obsidibus acceptis, stipendarios facit.
12 _A. M._ MMMDCCCCXLVII. Denuo in has terras profectus bellum gessit
cum Rege Cassiorum Cassibelino, invitatus, ut ipse quidem prætendit,
à Trinobantibus. sed, quod majore veri specie tradit Suetonius,
potius avaritiem ipsius sollicitantibus prætiosis Brittaniæ
margaritis.
13 _A. M._ MMMMXLIV. Ipse in Brittaniam profectus Imperator Claudius,
semestri spatio, absque ulla vi aut sanguinis effusione, magnam
insulæ partem in suam redegit potestatem, quam exinde Cæsariensem
jussit vocari.
14 _A. M._ MMMMXLV. Missus ab Imperatore Claudio cum II. Legione in has
terras Vespasianus, adhuc in privata vita, Belgas Damnoniosque
oppugnavit, tandemque, commissis prœliis XXXII. urbibus XX.
expugnatis, sub obsequium Romani Imperii redegit, una cum insula
Vecta.
15 _A. M._ MMMMXLVII. Thermas & Glebon occupaverunt Romani.
16 _A. M._ MMMML. Post novennale bellum Regem Silurum Charaticum vicit
Dux Romanorum Ostorius, magna Brittaniæ pars in formam provinciæ
redacta, & Camalodunensis coloniæ posita fundamenta.
17 _A. M._ MMMMLII. Cogibundo urbes quædam apud Belgas à Romanis
concessæ, ut inde sibi conderet Regnum. circa hæc tempora, relictâ
Brittaniâ, Cangi & Brigantes in Hyberniam commigrarunt sedesque ibi
posuerunt.
18 _A. M._ MMMMLXI. Nero Imperator, in re militari nichil omnino ausus,
Brittaniam pene amisit. nam duo sub illo nobilissima oppida illic
capta atque eversa sunt. nam insurrexit contra Romanos Bondvica,
illatam sibi à Romanis injuriam vindicatura, colonias illas
Romanorum, Londinium, Camalodunum & municipium Verulamium igne
delevit, occisis ultra octoginta millibus civium Romanorum. superata
illa, tandem à Suetonio, qui acerrime illatum Romanis damnum
vindicavit, occiso subditorum ejus æquali numero.
19 _A. M._ MMMMLXXIII. Brigantes vicit Cerealis.
20 _A. M._ MMMMLXXVI. Ordovices plectit Frontinus.
21 _A. M._ MMMMLXXX. Magnum cum Rege Caledoniorum Galgaco prœlium
committit Agricola, eoque devicto, totam insulam cum classe
lustrari jubet, maritimamque ipsius oram totus obiens, Orcades
submittit Imperio Romano.
22 _A. M._ MMMMCXX. Ipse in Brittaniam transit Hadrianus Imperator,
immensoque muro unam insulæ partem ab altera sejungit.
23 _A. M._ MMMMCXL. Missus ab Antonino Pio Urbicus victoriis
inclarescit.
24 _A. M._ MMMMCL. Nonnullos quoque à Brittanis victorias reportat
Aurelius Antoninus.
25 _A. M._ MMMMCLX. Luce Christianismi, regnante Lucio Rege,
collustratur Brittania, Rege Cruci Christi se primùm submittente.
26 _A. M._ MMMMCLXX. Provincia Vespasiana ejiciuntur Romani. hoc
circiter tempore ex insulis in Brittaniam cum Pictis suis
advenisse creditur Reuda Rex.
27 _A. M._ MMMMCCVII. Destructum, à Romanis conditum, murum restituit
transiens in Brittaniam Severus Imperator, & non diu post Eboraci,
manu Dei, moritur.
28 _A. M._ MMMMCCXI. Venalem à Mæatis pacem obtinuit Bassianus.
29 _A. M._ MMMMCCXX. Per hæc tempora intra mœnia se continent Romani
milites, altâque pace tota perfruitur insula.
30 _A. M._ MMMMCCXC. Carausius, sumpta purpurâ, Brittanias occupavit,
post X. annos per Asclopiodorum Brittania recepta.
31 _A. M._ MMMMCCCIIII. Persecutio crudelis & crebra flagrabat, ut
intra unum mensem XVII. millia Martyrum pro Christo passa
inveniantur, quæ & Oceani limbum transgressa Albanum, Aaron, &
Julium Brittones cum aliis pluribus viris & fœminis felici cruore
damnavit.
32 _A. M._ MMMMCCCLVI. Constantius, XVI. imperii anno, summæ
mansuetudinis & civilitatis vir, victô Alectô, in Brittania diem
obiit Eboraci.
33 _A. M._ MMMMCCCVII. Constantius, qui Magnus postea dicitur,
Constantii ex Brittanica Helena filius, in Brittaniis creatus
Imperator, cui se sponte tributariam offert Hyberniam.
34 _A. M._ MMMMCCCXX. Ductu Regis Fergusii in Brittaniam transeunt
Scotti, ibique sedem figunt.
35 _A. M._ MMMMCCCLXXXV. Theodosius Maximum tyrannum III. ab Aquileia
lapide interfecit. qui, quoniam Brittaniam omni pene armata
juventute copiisque spoliaverat militaribus, quæ, tyrannidis ejus
vestigia secutæ in Gallias, nunquam ultra domum rediere, videntes,
transmarinæ gentes sævissimæ, Scottorum à circio, Pictorum ab
aquilone, destitutam milite ac defensore insulam, adveniunt, &
vastatam direptamque eam multos per annos opprimunt.
36 _A. M._ MMMMCCCXCVI. Brittones Scottorum, Pictorumque infestationem
non ferentes, Romam mittunt, &, sui subjectione promissa, contra
hostem auxilia flagitant, quibus statim missa legio magnam
Barbarorum multitudinem sternit, cæteros Brittaniæ finibus pellit,
ac, domum reversura, præcepit sociis, ad arcendos hostes, murum
trans insulam inter duo æstuaria statuere. qui, absque artifice
magistro magis cespite quam lapide factus, nil operantibus profuit.
nam mox, ut discessere Romani, advectus navibus prior hostis, quasi
maturam segetem, obvia quæque sibi cædit, calcat, devorat.
37 _A. M._ MMMMCCCC. Iterum petiti auxilia Romani advolant & cæsum
hostem trans maria fugant conjunctis sibi Brittonibus, murum non
terra, ut ante pulvereum, sed saxo solidum, inter civitatis,
quæ ibidem ob metum hostium fuerunt factæ, à mari usque ad mare
collocant. sed & in littore meridiano maris, quia & inde hostis
Saxonicus timebatur, turres per intervalla ad prospectum maris
statuunt. id Stilichontis erat opus, ut ex his Claudiani versibus
constat:
——————_Caledonio velata Brittania monstro,
Ferro Picta genas, cujus vestigia verrit
Cærulus, Oceanique æstum mentitur, amictus:
Me quoque vicinis pereuntem gentibus, inquit,
Munivit Stilicho, totam cum Scottus Hybernam
Movit, & infesto spumavit remige Thetys.
Illius effectum curis, nec bella timerem
Scotica ne Pictum tremerem, ne littore toto
Prospicerem dubiis venturum Saxona ventis._
38 _A. M._ MMMMCCCCXI. Occupata à Gothis est Roma, sedes quartæ &
maxumæ Monarchiarum, de quibus Daniel fuerat vaticinatus, anno
milesimo centesimo sexagesimo quarto suæ conditionis. ex quo autem
tempore Romani in Brittania regnare cessarunt, post annos ferme
CCCCLXV. ex quo Julius Cæsar eandem insulam adiit.
39 _A. M._ MMMMCCCCXLVI. Recedente à Brittaniis legione Romana, cognita
Scotti & Picti reditus denegatione, redeunt ipsi, & totam ab
aquilone insulam pro indigenis muro tenus capescunt nec mora, cæsis,
captis, fugatisque custodibus muri & ipso interrupto, etiam intra
illum crudelis prædo grassatur. mittitur epistola lachrymis
ærumnisque referta ad Romanæ potestatis virum Fl. Ætium, ter
consulem, vicesimo tertio Theodosii Principis anno petens auxilium,
nec impetrat.
CAPUT II.
Veritatem, quoad fieri licuit, sectatus fui, si quid occurrat fortè,
illi non exactè congruum, illud michi ne imputetur vitióve vertatur
rogo. me enim ad regulas legesque Historiæ sollicitè componens, ea bona
fide collegi aliorum verba et relationes, quæ sincera maxumè deprehendi
& fide dignissima. ad cætera præter Elenchum Imperatorum Legatorumque
Romanorum, qui huic insulæ cum imperio præfuerunt, amplius quidquam
expectare nolit Lector, quocúmque meum opus finiam.
II. Igitur, primus omnium Romanorum Dictator Julius cum exercitu,
principatu Cassibellino, Brittaniam ingressus, quamquam prospera pugna
terruerit incolas, ut Tacitus refert, ac littore potitus sit, potest
videri ostendisse posteris, non tradidisse.
III. Mox bella civilia, & in rempublicam versa principum arma, ac
longa oblivio Brittaniæ etiam in pace. consilium id Augustus vocabat,
Tiberius præceptum. agitasse Caligulam de intranda Brittania satis
constat, ni velox ingenio, mobilisque pœnitentia, & ingentes adversus
Germaniam conatus frustra fuissent.
IV. Claudius verò Brittaniæ intulit bellum, quam nullus Romanorum
post Julium Cæsarem attigerat, transvectis legionibus auxiliisque,
sine ullo prœlio ac sanguine, intra paucissimos dies partem insulæ in
ditionem recepit. deinde misit Vespasianum, adhuc in privata vita, qui
tricies & bis cum hoste conflixit. duas validissimas gentes cum Regibus
eorum, XX. oppida & insulam Vectem, Brittaniæ proximam, imperio Romano
adjecit. reliquas devicit per Cnæum Sentium & Aulum Plautium, illustres
& nobiles viros, & triumphum celebrem egit.
V. Subinde Ostorius Scapula, vir bello egregius, qui in formam
provinciæ proximam partem Brittaniæ redegit. addita insuper veteranorum
colonia Camalodunum. quædam civitates Cogiduno Regi donatæ. is ad
Trajani usque Principatum fidelissimus mansit, ut Tacitus scribit.
VI. Mox Avitus Didius Gallus parta à prioribus continuit, paucis
admodum castellis in ulteriora permotis, per quæ fama aucti officii
quæreretur.
VII. Didium Verannius excepit, isque intra annum exstinctus est.
VIII. Suetonius hinc Paulinus biennio prosperas res habuit, subactis
nationibus, firmatisque præsidiis, quorum fiducia Monam insulam, ut
vires rebellibus ministrantem, aggressus terga occasioni patefecit.
namque Legati absentiâ remoto metu Brittones accendere, atque Bonduica,
generis Regii fœmina, duce, sumpsere universi bellum; ac sparsos per
castella milites consectati, expugnatis præsidiis, ipsam coloniam
invasere, ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris sævitiæ genus
omisit ira & victoria. quod, nisi Paulinus, eo cognito provinciæ motu
prosperè subvenisset amissa Brittania foret, quam unius prœlii fortuna
veteri patientiæ restituit. tenentibus arma plerisque, quos conscientia
defectionis, & proprius ex Legato timor agitabat.
IX. Hic cum egregius cætera, arrogantes in deditos & ut suæ quoque
injuriæ ultor. durius consuleret; missus Petronius Turpilianus tanquam
exorabilior & delictis hostium novus, eoque pœnitentiæ mitior,
compositis prioribus, nichil ultra ausus, Trebellio Maximo provinciam
tradidit.
X. Trebellius segnior & nullis castrorum experimentis, comitate quadam
curandi, provinciam tenuit. Didicere jam barbari quoque Brittones
ignoscere vitiis blandientibus. & interventus civilium armorum, præbuit
justam segnitiæ excusationem. sed discordia laboratum, cum assuetus
expeditionibus miles otio lasciviret. Trebellius fuga ac latebris
vitata exercitus ira, indecorus atque humilis, præcariò mox præfuit,
ac velut pacti, exercitus licentiam, Dux salutem. hæc seditio sine
sanguine stetit.
XI. Nec Vectius Bolanus manentibus adhuc civilibus bellis agitavit
Brittaniam disciplina. eadem inertia erga hostes similis petulantia
castrorum: nisi quod innocens Bolanus & nullis delictis invisus
charitatem peraverat loco authoritatis.
XII. Sed ubi cum cætero Orbe, Vespasianus & Brittaniam recuperavit,
magni Duces, egregii exercitus, minuta hostium spes: & terrorem statim
intulit Petilius Cerealis, Brigantum civitatem, quæ numerosissima
provinciæ totius perhibetur, aggressus. multa prœlia & aliquando non
incruenta: magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus, aut bello.
XIII. Sed cum Cerealis quidem alterius successoris curam famamque
obruisset, sustinuit quoque molem Julius Frontinus, vir magnus quantum
licebat, validamque & pugnacem Silurum gentem armis subegit; super
virtutem hostium locorum quoque difficultates eluctatus.
XIV. Successit huic Agricola, qui non solum acquisitam provinciæ pacem
constituit, sed etiam annos septem plus minus continuis Caledonios,
cum bellocissimo Rege ipsorum Galgaco, debellavit. quo facto Romanorum
ditioni gentes non antea cognitas adjunxit.
XV. Majorem verò Agricolæ gloriam invidens Domitianus, domum eum
revocavit, Legatumque suum Lucullum in Brittanias misit, quod lanceas
novæ formæ appellari Lucculeas passus esset.
XVI. Successor ejus Trebellius erat, sub quo duæ provinciæ, Vespasiana
scilicet & Maæta, fractæ sunt. Romani se ipsos autem luxuriæ dederunt.
XVII. Circa idem tempus insulam hancce visitans Hadrianus Imperator
murum, opus sane mirandum & maxume memorabile, erexit, Juliumque
Severum Legatum in Brittaniis reliquit.
XVIII. Postea nichil unquam notatu dignum audivimus esse perpetratum,
donec Antoninus Pius per Legatos suos plurima bella gessit, nam &
Brittones, per Lollium Urbicum Proprætorem & Saturninum Præfectum
classis, vicit, alio muro, submotis barbaris, ducto. provinciam, postea
Valentiæ nomine notam, revocavit.
XIX. Pio Mortuô, varias de Brittonibus, Germanisque victorias
reportavit Aurelius Antoninus.
XX. Mortuô autem Antoninô, cum ea quæ Romanis ademerant satis non
haberent, magnam à Legato Marcello passi sunt cladem.
XXI. Hic Pertinacem habuit successorem, qui fortem quoque se gessit
ducem.