nāvigāns, nauticam mathēmaticam ēdidicerim. Vidēlicet, admodum juvenis
Londinium petiī, nāvem anquīsītūrus, in quā peregrē īrem. Magna mihi
tunc illa fēlīcitās vidēbātur, quod hūmānissimō cuidam virō, nāvis
magistrō, incidī, in Guineam nāvigātūrō. Is mē clēmentissimē exceptum,
prō suō sodāle habuit; persuāsitque ut, quantam maximam possem
conquīrere pecūniam, hanc commūtārem idōneā merce quālem ipse
admonēbat, et apud sē collocārem. Ego igitur quōsdam ex amīcīs pecūniās
rogābam, hīque, exōrātā mātre meā, fortasse etiam patre, quadrāgintā
lībrās Anglicās ad mē remīsērunt. Eās autem magister optimus sīc
administrāvit, ut, ex Āfricā dēmum reversus, mercem quam rettulī, nempe
aureum pulverem, Londiniī trecentīs lībrīs Anglicīs mūtāverim. Porrō
(quod eram lēctōrī dēmōnstrātūrus) ipsō in cursū, cum benevolentiā vērē
paternā, omnia quae nāvis magistrum scīre oportēret, dīligentissimē mē
docēbat, praesertim astrologicōrum praecepta, viāsque caelum servandī.
Ego sānē, tantā cāritāte dēlēnītus, summā industriā haec in studia
incubuī, rediīque ex hāc expedītiōne magnopere auctus mentis vī, sīve
ad nāvigātiōnem, sīve ad mercātūram. Atquī, Ō meam maximam
calamitātem! amīcus ille summus meus atque alter pater, morbō
vehemente correptus, dēcessit subitō. Hujus mē tenera subit memoria,
dum praecepta mathēmaticōrum retractō, dum stēllam Polārem observō,
locīque lātitūdinem (quam appellant astrologī) colligō; item dum
noctibus singulīs omnium hōrologiōrum lībrāmenta convolūta intendō.
88. In animō imprīmīs erat, ut Chrīstiānō mōre septimum quemque diem
quōdammodo religiōsē observārem; enimvērō mēcum cōnstituēbam
septēnōrum diērum opera. Sīc (crēdēbam) temporis computātiōnem eram
servātūrus. Mox vīdī fore ut multa mē prohibērent ūllam praefīnītam
labōrum rotam persequī; necnōn sine religiōsā cōntiōne rēs nihilī mihi
erat diēs Dominicus: itaque ad aliam ratiōnem mē properē convertī.
Novae lūnae observantur facillimē et paene necessāriō. Nāvis frācta
erat nocte proximā post novam lūnam: quandō altera advēnit nova lūna,
dēcrēvī mēcum, atque ūnum dēfōdī stīpitem propter mēnsem lūnārem.
Posteā ēlegantius rēs administrandās cēnseō. Paxillōs praeparō tredecim
modicōs et comparēs, gemēns identidem sī ūniversum annum hīc mihi
dēgendum erit. In axe idōneae magnitūdinis tredecim forāmina terebrō,
illīs paxillīs accommodāta. Quotiēs redit nova lūna, paxillum
sollemniter īnfīgō. Post lūnam tredeciēs novātam, cūnctōs extrahō
paxillōs, grandius terebrō forāmen et grandiōrem īnserō pālum. Hic prō
annō lūnārī valet. Mox prōcēdente lūnā, mēnstruōs paxillōs alium post
alium restituō. Hīs cōnstitūtīs, novā quīvīs lūnā poteram computandō
affirmāre, quīnam esset ille diēs secundum Eurōpeās temporis ratiōnēs.
————
Caput (IV.) Quārtum.
89. Jam ad rēs convehendās trahulam dēcernō parāre: nam reī fabrīlis
nōn eram imperītus. Hanc profectō artem in Brazīliā magnopere
exercēbam, cum propter variōs ūsūs, tum quia ipse mē animus excitābat.
Fabrīlis nempe opera valdē fuit necessāria nōbīs, nec servīs nigrītīs
satis bene cognita. Faber noster lignārius, bonus ille quidem vir,
malleō fortiter feriēbat, serrā patienter labōrābat: sed accūrātē
mētīrī, coartāre commissūrās, immō, rēctam līneam dūcere, vix calluit;
nēdum dēsignāre opus. Sī novam quandam casam vel officīnam struere
oportēbat, praepropera ejus industria absurdissimīque errōrēs angēbant
mē. Itaque hunc dum parō docēre, ipse artem discō. Mathēmaticā meā
scientiā quālīcumque adjūtus, poteram sānē plūra animō mōlīrī, in
chartā dēscrībere, cōnstituere, computāre. Mox ipsīs ferrāmentīs manū
prehēnsīs, dēlīneābam, dissecābam, runcīnābam; nihil quod lignāriī
fabrī est, intentātum relinquō. 90. Jamque, ut dīcēbam, ad cōnfingendam
trahulam* mē convertō, quae et per harēnās et super leviōrem rūpium
superficiem facile currat. Dōliō quōdam ligneō, quod perfrāctum erat,
dētrahō circulōs ferreōs. Hōs, velut calceōs, trabibus duōbus brevibus
paribusque, lēniter curvātīs, subjiciō. Suprā, simplicissimum cōnstituō
currum, in quō vehātur onus vīribus meīs tractū nōn nimium. Restim
addō, atque fīnītum est opus. Quoniam in recessū aestūs continuus erat
harēnae margō ā praesaepī meō ūsque ad portum, hāc viā, quaecumque
vellem, in animō erat trahere: nec jam manibus umerīsve portābam.
Posteā domum ipsam cūrātius dīgerō atque excolō.
91. Conclāvia vērō habuī nūlla; plūra quidem saepta, siquidem
ūnaquaeque caverna, seu locus camerātus, erat prō saeptō. Prīncipāle
saeptum ⸤meum ipsīus⸥ erat _cubiculum_, dē cujus mūnīmentīs erit
dīcendum: dein _penāria_, prō cibō quālīcumque: tertium, _culīna_; tum,
_fūmārium_; deinceps _armāmentārium_ sīve _fabrica_; sextum erat
_mūsēum_. In mūsēō librōs, hōrologia, astrologicam supellēctilem,
lībram trutināriam, māteriam omnem scrīptōriam repōnō, cum sellā ⸤ē
tribus quās habēbam⸥ optimā. Hārum rērum aliquot cum pecūniā in cistīs
erant: mēnsam posteā cōnfēcī. Septimum saeptum continēre dēbēbat ignis
māteriem; _lignārium_ appellābam. Octāvum prō _frūctuāriō_ cēdēbat.
Novum prō haedī _stabulō_ dēstinābam. Decimum ac remōtissimum nitrātī
erat pulveris repositōrium. 92. Cubiculum autem tāle fuit. Angustā ac
celsā fenestrā intrābātur, cujus līmen quīnque pedēs ab externō solō,
duōs ab internō aestimāverim. Alteram intus habēbat fenestram, per quam
aura flābat salūbris: hanc tamen, prae multā meā cautiōne, trānsennā
prōtēxī. Dē vallandā externā fenestrā cōgitāveram; sed arboreum meum
opus imitārī, in saxō nimis difficile vidēbātur. Plūrēs portārum fōrmās
cōnsīderō, mox rejiciō. Puteum potius volō sub fenestrā fodere, quem
ipse scālīs trānseam, dein scālās intus ad mē retraham. 93. Nāvālēs
scālae merī erant gradūs ligneī, firmiter cōnstrictī fūnibus, quī
pondus hominis tūtō sustentābant. In nāvis latere septem amplius
dēpendēbant pedēs. Latera nunc hīs adjungō lignea, tantummodo ut
rigōrem, nōn ut rōbur addam; nam fūnium rōbur sufficiēbat; sed quia
flexilēs erant, id hīc erat incommodum. Scālae sīc refectae octo pedum
habēbant longitūdinem. 94. Deinde ligōnēs recognōscō cūnctōs, et marrās
bifurcās trifidāsque, sī quid hōrum possit cunīculāriae* hastae vicem
gerere; solum enim calcārium rōbustō egēbat ferrāmentō. Tālia invēnī
īnstrūmenta, quōrum ope puteum, brevem sānē, dēfōdī sub ipsā fenestrā,
duo tantum pedēs altum, sed quattuor amplius ā rūpe exstantem. Vecte
ferreō, quamquam nōn acūtō, graviōra saxa āmōlītus sum, postquam initia
penetrandī factū sunt. Tum hōc puteō adeō prōtēctus vidēbar, ut nē ā
pardō quidem foret metuendum. 95. Illud enim mē cōnfirmābat, quod fēlēs
ferae quae nōn ⸤nāribus cōnfīsae⸥ vēnantur, numquam possent conjectāre,
quid in meō cubiculō dormīret. Ego vērō interdum serpentēs quoque
formīdābam: sed numquam nē ūnum quidem anguem, magnum parvumve, meā in
īnsulā vīdī; quae, velut Hibernia, sānctī Patriciī benedictiōne
vidēbātur fruī. Stelliōnēs* erant in cavernīs, quōs fovēbam, quia
muscās īnsectāsque comedunt: et sānē facile mānsuēscēbant. 96. Sī
ligōnibus rēs nōn cessisset, fodīnam parātus eram nitrātō pulvere
displōdere. Praetermīsī nārrāre, mē, postquam dōlium pulveris nitrātī
⸤aquā marīnā corruptī⸥ dēportāvī, intus crustam invēnisse dūram, intrā
quam pulvis siccus erat et plānē incolumis. Crustam malleō comminūtam
reservāvī, et prō experīmentō, vel lūsūs causā, aliquotiēs in
pyrotechnicam adhibueram, diffīsus posse in aliquam ūtilitātem
convertī. Posteā crēdēbam rūdera haec nitrāta ad fodīnās displōdendās
esse accommodāta: igitur asservāvī, sī forte ūsus venīret. 97. Pulvere
nitrātō eram profectō assuētissimus, dē quā rē libet amplius explicāre
lēctōrī. Etenim dum dēgēbam in Brazīliā, maximō studiō ⸤missilis plumbī
dīrigendī perītiam⸥ colēbam. Nec sānē umquam hujus exercitātiōnis
fueram aliēnus; sed neque patriam circā urbem, neque super marī
opportūnitātēs eam excolendī reppereram. Attamen in Brazīliā, rūre
apertō, ingentibus silvīs, ubi prōdigiōsa īnsectārum vīs ⸤mīrificam
avium quoque cōpiam⸥ in aeternum praestat, sī quis sub sōle potest esse
agilis, ad avēs vēnandās ipsō agrō attrahitur. Prīmō habēbam ignipultam
quandam ā dominō meō Maurūsiō dēreptam; mox meliōrēs quaesīvī,
imprīmīs ex Lūsitāniā. Posteā Helvēticī cujusdam virī, quī Rōmae
mercēnāriōrum mīlitum praefectus fuerat, ignipultās duās vel optimās
forte potuī emere, ūnam duōrum tubōrum; quās quidem hujus fīlius, post
patris mortem illātenus ēvagātus, inter aliās rēs vēndidit. Equidem ad
tēla illa probanda in scopum aliquandō collīneābam: sed quia valdē
incertus erat ā longinquō jactus, plūrēs ac minōrēs ūnō in tubō
cōnferciēbam glandēs, quae, per āera dispersae, lātius ferīrent. Furcā
item _bitubam_ illam sustentābam, propter certiōrem ictum. Et quoniam
grandiōrēs illīc abundābant ālitēs, ut vulturius, ut ferus olor, ut
gruēs atque ardeae nostrīs dīversae,—nec deest strūthiō quīdam—hōs
quoque pilulīs olōrīnīs petēbam, jaculandīque omnīnō perītissimus
ēvāsī. Prō caecitātem hominum! quippe nesciēbam quantum in sōlitāriā
īnsulā haec mihi ars esset prōfutūra.
98. Simul ac cubiculum satis firmāveram, voluī illūc commigrāre,
cūnctīs cum animālibus meīs. Haedus paululum clauda erat, id quod nōn
dolēbam: tantō minus erat mē effugitūra. At vērō trēs jam mihi erant
haedī, dē quō nārrandum erit. Cēterum falcātō gladiō ⸤quidquid idōneum
vidēbātur herbārum aut frondium⸥ dēmetēbam et convehēbam ad cavernās:
multum sānē ⸤sōlī expositum siccātumque⸥ recondidī. Haedōs omnēs suō in
stabulō composuī.
99. Dē novīs haedīs incipit nārrātiuncula. Trahulā jam meā adjūtus,
cupīdinem admīseram vēnandī iterum, nē canī fēlibusque carō dēforet.
Trahulam per clīvōs clēmentiōrēs sūrsum trāxī super mollī brevīque
herbā, ignipultam in trahulā habēns. Canem nōn potuī retinēre, quīn
lepusculōs vēnārētur: is prōrsus ēvānuit. Ego ut prīmum in scopulōsum
dēvēnī iter, trahulam omittō, inter saxa serpō. Ēmergēns capram
cōnspicor cum haedīs ad stāgnum herbōsō in prātulō. Nōn mē fūgērunt,
neque dēmōnstrābant metum. Dēcerpō grāmina, accēdō propius et porrigō.
Haedī accurrunt, libenterque rōdunt. Ego cornua eōrum resticulīs cingō,
et laqueīs bracchiō meō annectō. Iterum iterumque dēcerpō grāmen,
studeōque mānsuēfacere. Accurrit māter capra, grandis et rōbusta; haec
quoque ē manū meā comēdit. Paenitēbat mē, quod voluissem tam cicurem
animantem occīdere; nunc rōbustiōre eam annectō reste. Sed ut prīmum
vī sē tractam sentit, violenter retortō capite manū sē meā abripit, et
priusquam mē possim recolligere, cum reste effugit. Exiguō temporis
intervallō convertitur. Haedōs mēcum videt, et dīrēctō cursū ⸤summō cum
furōre⸥ mē petit. Magnum equidem sēnsī esse perīculum, nam et cornū
incurrentis et ipse impetus lētālis esse poterat. Coāctus mē tuērī,
dēmittor in dextrum genū, nē dēerrem, ignipultam cōnstantissimē
dīrigēns. Vix quīndecim distābat pedēs, atque ego ignem ēmittō.
Quamquam capite et collō trānsverberāta, plūrēs gressūs illō impetū
ēvecta est, titubānsque ad dextram meam prōcubuit ēmortua. 100.
Obstupēscēbam, incertus quid facerem. Mox capram libuit omittere,
haedōs attinēre: nec longa erat ad praesaepe via, per ardua
dēscendentī. Grāmina etiam atque etiam dēcerpsī recondidīque in
sacculum; et sīquandō male sequerentur haedī, grāmen ante ōra
ostentāns, alliciēbam. Hōc modō incolumēs dēdūxī, gaudēns praesertim
quod mās et fēmina erant. Paxillīs celeriter prope claudam haedum
advenās dēpangō, suggerō grāmina; tum festīnō, mātrem reportātūrus.
Regressus, trahulam coāctus sum per asperiōra loca, ut possem,
subdūcere, dum mortuam assequor, quam aegrē in trahulam compōnō; dein
satis labōriōsē hanc cum ignipultā per saxōsa loca dēdūcō, mox facilius
super clīvīs herbōsīs. Illam, ut priōrem, dēmergere in pēlvī sīve
piscīnā volēbam, sed spurcam crēdidī: quārē nīl melius nōveram, quam
ut in praesēns rāmīs frondōsīs corpus operīrem: etenim ligō et pāla
nōn erant in prōmptū. 101. Jam dē ferārum audentiā reputāns, intellegō
hominēs hāc in īnsulā esse ignōtōs. Id multum mē sōlātur; nam
quantumvīs sōlitūdinem dētrectābam, barbarōs saevōsque hominēs
formīdābam longē amplius. Porrō sī leporēs avēsque, aequē ac caprī,
hominis metū vacant, sī nunc haec animālia facile mānsuēfīant, stultē
absterrērī opīnor. Itaque magis magisque pulverī nitrātō parcendum
dēcernō, et, quidquid ferārum posset, mānsuēfaciendum.
102. Etiam congerēbam pābulum. Multās dēportābam siliquās zēā plēnās,
et dioscōreās aliāsque rādīcēs; item cēpa, bulbōs, condīmenta. Caprae
secundae carnem partim siccāveram fūmō, partim sale condīveram, nec jam
dē cibō eram sollicitus. Duās viās ē cavernīs ad summam rūpem ligōne ac
vecte tūtius jam mūniō; ūnam, quā prīmō illō māne, prōspectā scaphā,
per praecipitia atque algās dēgressus sum; alteram ex portū praeter
nāvāle meum. In difficiliōre locō ⸤stīpitēs duo firmiter dēfossōs⸥ fūne
cōnectō, quō audācius sēcūriusque dēscendam; tum gradibus incīsīs,
opus perficiō.
103. In reportandā caprā, trahulae mē quōdammodo paenitēbat. In harēnīs
quidem bene currēbat, item per saxa lēvia grāmine vestīta; sed in
ferācī humō super spissīs variīsque herbīs, inter admixtōs fruticēs,
trahere quam portāre difficilius fore sentiō: ad dioscōreās, ad zēam,
ad citrōs aliōsque frūctūs convehendōs pērās sacculōsque meōsque umerōs
antepōnī oportēre trahulae, nisi meliōrem poterō mūnīre viam: id quod
mē male habet. Igitur ūniversam vīcīniam explōrāre cupiō.—Dīxī mē ab
excelsō quōdam colle prōspectāsse. Hōc colle īnferior alter, quī
cavernās meās ferē ex adversō dēspiciēbat, lītoris aspectum superiōrī
adēmerat. Cum, ascēnsā rūpe, in īnferiōrī colle astō (quem _Speculam_
meam nōmināvī) admīrāns gaudēnsque propiōrem lītoris ōram contemplor.
Ad dextram, id est, ad occidentem, flūminis videō ōstium, deinde portum
meum, tum in fronte prōmunturium modicum.[G] Contrā autem ad sinistram,
id est, ad orientem, inter humilēs rūpēs ac mare, acclīvis plānitiēs
arboribus prōcērīs mīrē luxuriābat, palmīs praesertim. Suprā, pōne
rūpēs, palūs quaedam seu lacus angustus extenditur: rūrsus super hōc
novus atque excelsior rūpium ac saxōrum ōrdō, unde pluviās crēdō in
palūdem colligī. In ōrā palūdis viridissimās advertō herbās,
plūrimāsque avēs aquātilēs. 104. Sed ego ad interiōra mē convertō. Ab
excelsiōre illō colle arborēs quāsdam in cavō locō vīderam, nōn multās
illās quidem. Jam explōrāns perspiciō omnia praeter summās arborēs
abscondita mihi tunc fuisse, interjectō quōdam īnferiōre grūmō. Clīvus
ille montis quasi pēlvī erat ingente excavātus, in quam multum aquārum
ex scopulōsā illā regiōne cōnfluit. Hae, grāminibus sustentātae,
perpetuum sufficiēbant rīvum, quī in flūmen, nōn longē ā praesaepī meō,
dēcurrēbat. Inde fuerat mihi prīmus ille dulcis aquae haustus. Hāc in
pēlvī (nam proprium hujus fōrmae nōmen nesciō:—convallis nōn erat)
cōnsistēbant arborēs plūrimae, Eurōpaeārum aspectum praeferentēs.
Amplius posteā perscrūtātus, repperī hās nōn esse nostrātium ad īnstar,
tamen frūctuī lignōque ūtilēs. Hunc locum appellō _Saltum_ meum. 105.
Hinc poteram ligna dēvehere, sīve ad fabrīlēs ūsūs sīve ignis grātiā,
multō facilius quam ā flūminis convalle. Quippe grandis rāmus vel ipse
arboris truncus, tractus seu humī dēvolūtus, ad rūpem erat facile
dēscēnsūrus. Sīc posteā saepius rem gessī. Minōra ligna, quae ignī
dēbēbant īnservīre, ex summā rūpe praecipitābam. Sed propter graviōra,
quae diffringī nōlēbam, rōbustam dēlēgī arborem, ipsum ad marginem,
unde magis praeceps erat rūpēs. Cursuī tum dēvolventis lignī, fūne
circā hujus stīpitem contortō, moderor ac temperō, dōnec ad fundum
pervenit. Sed haec post aliquot mēnsēs.
106. Quō melius intellegat lēctor meārum rērum statum, dē sitū īnsulae
et varietāte tempestātum quaedam sunt dīcenda. Īnsulae lātitūdinem
(quod Geōgraphī appellant) satis compertam habeō: poteram sānē in
stēllā Polārī observandā errāre, sed nōn multum: gradūs, crēdō,
habēbat duodecim (12°) ab aequinoctiālī circulō, Septentriōnēs versus.
Dē longitūdine nihil prō certō cōnfirmāre ausim: arbitror tamen atque
autumō eandem esse atque īnsulae quam Portum Opulentum (_Porto Rico_)
appellant Hispānī. Nostrīs vērō in chartīs nihil omnīnō hīc
dēnotābātur: porrō quaenam sit meae īnsulae longitūdō geōgraphica,
minimē nunc rēfert. Propter tempestātum nōtitiam satis est tenēre, bis
in annō sōlem super verticem īnsurgere, ultimō ferē Aprīlis diē,
sextōque ferē Sextīlis. Intrā hōs continuātur aestās, quae tamen
imbribus satis violentīs dīviditur. Imber cottīdiānus ac modicus ferē
ad fīnem Jūniī mēnsis cadit, sed ipsō in fīne est sānē immodicus. Post
hoc siccitās et calor subsequitur. Maximōs autem calōrēs in tertiā ferē
parte hujus aestātis pōnō; vel, sī ad amussim dēnotandum est, trīgintā
sex diēs ab Īdibus Quīntīlibus perdūrat aestuōsum tempus. Hōs intrā
diēs rārior est pluvia. Quiēscit ventus trīduum vel quatriduum; tum
vespertīnus turbō sānē violentus, attamen grātissimus, āera recreat.
Hic rērum ōrdō fervōribus moderātur, longō mēnse amplius. Tandem summa
aestās disturbātur et quasi convellitur horrendīs et pervicācissimīs
turbinibus, sēriōrī in parte Sextīlis. Hinc procellōsum illud mare,
quod nostram abripuit nāvem. In Februāriō item mēnse dēbent exspectārī
procellae; sed neque hārum tempus praefīnīrī potest neque violentiā
comparēs sunt aestīvīs. In tempestāte procellōsā abundant fulgura, post
quae frīgus ossa penetrat. Sed haec frīgora sī excipiās, jūcundissima
est āeris temperiēs. Pluvia ut plūrimum cadit tenuis ac dulcissima trēs
vel quattuor hōrās ūnōquōque māne per plūrēs annī mēnsēs. Nisi per
tonitrua, veste ad dēfendendum frīgus nōn opus est, sed contrā sōlem
vestiendus es. Attamen post nimium fulgur Caurus ventus plūrēs per diēs
mīrum frīgus incutit, sed semper citrā gelū. Nec calōrēs conqueror.
Lūsitānum vel Anglum hominem equidem crēdō, sī neque tēmētum imbibat et
carne parcissimē vēscātur, (id ipsum apud Maurōs didicī,) tōtum per
annum posse labōrāre salūbriter, modo per maximōs fervōrēs prūdentiam
adhibeat. In hieme certē (id est, dum sōl ā merīdiē stat) sī nimium
exuāris vestīmentōrum onus, ipsīs in Angliā Anglīs ad labōrem pār eris.
Spīrante Caurō post fulgura, lacernā, ac spissā quidem, carēre
neutiquam potuī: ignem aliquotiēs fovēbam, sed rārō.
107. Ego autem quōdam diē cum pluvia mātūrē dēstiterat, cymbam
ingredior rēmigōque nōn sine timōre circum illud prōmunturium quod
caeruleam terminat rūpem. Plūrimās palmās videō, quās crēdidī ejus esse
pretiōsissimī generis, quod vulgō Nux Cocus appellātur. Multae aliae
arborēs fruticēsque mihi ignōtī illīc stābant, sed ipse lītoris acervus
Portum meum referēbat. Tantum omnia hīc ampliōra atque ūberiōra. Dē
_algā_ saepius memorāvī. Aliud nōmen nōn succurrit; etenim nostrātibus
virīs rēs ipsa ignōta est. Hīc dēnotō, algās illās, ut plūrimum, nōn
marīnās fuisse, sed maritimās, ultrā summum aestūs terminum. Hī
rēptantēs erant fruticēs, dīversī generis; hibiscōs, acanthōs,
conjectūrā dīxerim. Sānē erant pulcherrimī, pūrīs distīnctī foliōrum ac
flōrum colōribus. 108. Dēambulō in lītore, cocōs admīror: multum
cōgitō ac vēscor spē. Subitō meminī rēmōs vel optimōs ē cocī truncō
fierī, scaphamque meam rēmīs carēre. Secūrim mēcum habuī. Ūnam ē
minimīs cocīs statim exscindō atque obtruncō. Caput hujus in cymbam
congerō, ipsam dēstinō fūne trahendam. Sed cum volō redīre, aestūs
recessus mē impedit: nam circā prōmunturium, ubi fuerat mare, nunc
saxa longius excurrēbant, quae metuō circumīre, nē in prōfluentem
aliquam marīnam implicer. Tandem super saxīs ingrediēns, flexuōsum
reperiō iter aquae, in quō cymba natāre possit. Hanc trahō, saxīs ipse
īnsiliēns. Posteā truncum illum super umerīs asportō per eandem viam;
mox, cymbam ingressus, mē atque mea omnia domum laetus reportō.
————
Caput (V.) Quīntum.
109. Pluvia quotiēs caderet, intus mē abdidī, et in excolendā domō
satis habuī operis. _Armāmentārium_ meum praesertim cum exsultātiōne
cordis aspiciēbam. Arma igniāria cūncta, rīte ēmundāta, perfricāta
oleō, hāmīs ad mūrōs suspendī. Mēnsam fabrīlem suō in locō cōnstituī;
jūxtā hanc, repositōrium fabrīle: in angulō, ferrāmenta agrestia.
Cottīdiē suum quidque in locum sevērissimē repōnō, experientiā doctus
sīc facillimē quidque invenīrī, ubi festīnātō opus est. 110. Porrō in
_penāriā_ ac _culīnā_ multa ōrdināvī. Scālās quās ad cubiculum intrandum
adhibēbam, compāgī cuidam ligneae per hāmōs ānulōsque sīc annexuī, ut,
super hīs astāns, carnem suprā ⸤procul fēlibus suspēnsam⸥ possem
attingere; possem quoque disjungere scālās, quotiēs vellem. Quandō
mēmet objūrgō propter nimiam carnis cupīdinem, respondeō, mē ipsīs
fēlibus cōnsulere, nē suum ipsae cibātum dēperdant. In penāriam cellam
dōlia item atque arcās plūrēs collocāvī: aliās quidem in frūctuāriō
meō. Cēterum prō culīnā sūmpseram ejusmodī cavernam, cujus in angulō
erat quasi focus nātūrālis. Rīmam quandam vīdī, per quam fūmus exīre
poterat: hanc ferreō vecte ampliō. Porrō forāmen majus effodiō suprā,
nē fūmus per culīnam vagārētur. Exībat autem in alteram minōrem
cavernam, quam prō _fūmāriō_ dēstinābam. Hīc carnem suspendō, sīquam
indūrātam velim. Tum fūmus, hōc modō diffūsus, minus erat mē
prōditūrus: nam velut nebula in rūpe poterat vidērī. In _lignāriō_
autem meō, quidquid lignī ex nāve dēportāveram, et quidquid māteriem
ignis habēbat, illud omne repōnēbam. Vēla quoque hūc dēposuī, sed parum
contentus locō.
111. Dē corpore cūrandō quaedam sī nārrem, ignōscet lēctor. Quae
sequuntur, plūrēs ad mēnsēs, immō annōs, pertinent. Dīxī mē sub aquā
marīnā, post tertium in īnsulā diem, vestēs immundās lapillīs
oppressisse. Posteā reputābam,—sī vel sāpōnem* habērem, operae nōn fore
pretium hās nostrō mōre in splendōrem recolere. Spurcitiem
vestīmentōrum nōn ē colōre cōnsistere, ātra essent an candida, sed ē
cutis excrēmentō, quod quidem salsā maris aquā optimē āmovērētur:
manibus autem ac sāpōne fricātās, dēterī vestēs. Quāpropter hās ipsās,
sōle siccātās, iterum posteā induēbar. Deinde etiam simpliciōrem
excōgitāvī viam.—Postquam expertus sum, vespertīna natātiō quantum
reficeret corpus, dēcernō, sub sōlis occāsum ūnōquōque vespere, ipsā in
tunicā,* cum fēminālibus linteīs ac tībiālibus*[H] (id est, tegumentīs
crūrum gossypīnīs) dēnatāre in portū meō. Ēgressus aquā, exuor
vestīmenta, contorqueō manibus, suspendō, alia induor. Illa altera māne
sicca inveniō. Itaque recente semper vestītū pernoctor. Sānē per summās
pluviās aegerrimē siccābantur rēs: tālī in tempestāte madidās vestēs
in culīnā suspendēbam.
112. Praetereā, cutī fricandae dō operam, neque caesariem prōrsus
neglegō. Sciēbam enim, inter barbarōs, sī qua sit gēns sānitāte,
prōcēritāte, decōre corporis īnsignis, hanc praesertim cutī cūrandae
semper dedī; sīn autem mē illuviēī permīserō, in nūllam nōn spurcitiem
posse dēlābī. Equidem ē nāve meās habēbam mappās atque mantēlia cum
sūdāriīs. Mappae dētergendae corporī nimium lēvēs erant; mox in
calōribus hās adhibuī ad genās prōtegendās, Arabum Scēnītārum mōre.
Mantēlia, ut quae villōsa maximē, dum dūrābant, prae cēterīs
approbābam.—In capillōrum supellēctile nihil egomet habueram, praeter
ūnum pectinem atque ūnam scōpulam sētōsam: sed totidem, quae magistrī
nāvis erant, āvēxī, plūrēsque nautārum pectinēs. Nautīs scōpulae nūllae
erant. Scōpulās equidem magnī aestimābam; nam diffīsus sum posse
reparārī. Barbae, ipsā in nāve, semper prōmittēbantur; nec in meā
īnsulā mē rādēbam, quamquam habērem novāculās; sed forfice identidem
tondēbam leviter aut capillōs aut barbam.
113. In tempestāte procellōsā, praesertim post fulgura, propter frīgus
Caurī, quotiēs dēsisterem ab opere, lacernam induēbar, nec spernēbam
ignis sōlācium. Sed tum maximē poteram labōrāre. Nova grāmina aut
rādīcēs aut viridem zēam, optimā caule meliōrem, aut ligna reportābam;
porrō utrumque trāmitem quō in summam rūpem ēvādēbam, comparābam in
melius. Quippe rubram super rūpem spērābam fore ut trahula tandem
subīret. Quōdam diē imber superveniēns īnfulam capitis meam hūmōre
saturāvit, et, tergō profūsē madidō, caurus ventus ācerrimum mihi
frīgoris sēnsum incussit. Domum cucurrī magis quam incessī, mūtātīsque
vestīmentīs dēlīberābam. Sērica mea umbella ē nāve in prōmptū erat;
sed ubi manūs esse dēbērent līberae, hāc ūtī nōn possem. Inter pluviās
nimium sēnsī sōlis fervōrem, nec īnfulā potuī carēre. Hīc omnia nārrābō
quae excōgitāvī, quamquam plūrēs per mēnsēs.
114. Caprārum pellēs servāveram. Sānē mollēs erant et dēlicātae. Hārum
laciniās duās commodā magnitūdine abscīdī, quae prō cucullō forent.
Jūnxī suprā, ā fronte ūsque ad occiput; inde per cervīcēs dēfluere
permīsī. Ipsā in dorsī spīnā duplicēs cadēbant, contrā pluviās sōlemve
umbrāculum. Caput atque adeō īnfulam comprehendēbant artē. Quoniam
fēmineae quās habēbam acūs tenuēs nimis erant fragilēsque, idcircō
sarcināriās adhibēbam acūs* cum tenuissimīs fūniculīs: hīs satis bene
cōnsuēbam. Sed depsere volō internam cutem, quod quidem artificium
parum cognōveram. Ego autem cinchōnam aquā dēcoxī lentō igne, ut aquae
remanēret quam minimum, quam maxima autem foret ejus potentia. Mox
īnfūdī in ferreum artillātōris ferculum; superpōnō pellem, ut interior
pars imbibat cinchōnam. Post bīduum, longulō ac lēvī lapide, quem prō
magide*[I] aestimābam, oleum pice imbūtum imprimō atque īnfricō in
pellem: jamque prō depstā accipiēbam.
115. Etiam summīs in calōribus vix sufficiēbat tunica,[J] nam contrā
īnsectās tībiālibus[K] erat opus. Sed dorsī quoque tegumentō carēre
nēquāquam conveniēbat; id quod probē sciunt Lūsitānī. Atque erat mihi
sagulum Lūsitānum vel optimum, nisi quod propter nigrum calōrem radiōs
sōlis imbiberet: quārē aut albīs testīs marīnīs aut spīnīs fortasse
hystriceīs vellem sānē dorsum obtexere. Jam, quotiēs umerīs quidpiam
portandum erat saltem asperum ac grave, suffarcināmentum dēsīderābam,
nē excoriārentur ossa. Intellēxī spissā tegete esse opus, quae umerōs,
sī onus portārem, dēfenderet; porrō sōlem pluviamve repelleret, nec
imbiberet calōrem. 116. Tāle tegumentum dēmum contexuī, postquam juncōs
cannāsque īnsulae paulō melius cognitōs habērem; neque ūllō vestīmentō
superbīvī magis. Contrā calōrēs superficiem tegetis madefaciēbam; inde
frīgus grātissimum mē recreābat. Item mappās ac lintea ⸤quantum possem⸥
reservāns, rōscidīs foliīs callidē obvolūtīs amicior caput, ūnāque
dēligō fasciā sīve taeniā. Quotiēs ex labōribus ac calōre requiēscerem
in umbrā, poteram, dētractā īnfulā, crīnēs madefacere: tum vērō
assūmēbam cingulum, nē in vīscera admitterem frīgus. Sīc caput
frīgidulum erat, corpus tepidum.
117. Scapham autem, mēnse Decembrī nōndum fīnītō, gestiō īnstruere.
Cocī truncum, quem dēportāveram, cortice exūtā, difficulter sānē
secundum longitūdinem dissecāveram serrā, et in rēmōrum fōrmam magis
magisque caedēbam. Etenim cymbae rēmī tamquam prō exemplāre prōstābant.
Ad rēmigandam quidem scapham sex hominēs cum sex rēmīs adhibēbāmus,
quattuor ad minimum. Ego, ūnus homō, duo ingentēs rēmōs mōliēns, nihil
possem contrā flūctūs vel contrā prōfluentem maris facere: attamen
restāgnante marī ac ventō, ūnus prope dēbilis rēmex aliquantum ūsuī
foret. 118. Circā Kalendās Jānuāriās serēnissimā in tempestāte mālō
vēlōque scapham īnstrūxī. Ancoram ejus cum ancorālī atque illā arcā,
item tollēnōnis ferrāmenta, jamdūdum ex harēnīs recuperāveram. In portū
saepius exercēbam tum vēla, tum rēmōs; hōsque in melius figūrābam.
Quōrsum haec, nesciēbam equidem: enimvērō nisi perquam lēnī aurā nōn
audērem exitum; sed in scaphā vidēbar quasi novam quandam tenēre vim,
necnōn ipsam nāvigandī artem inānī amōre fovēbam. Mox operae, quam
prius in scaphā nāvāveram, diffīsus, iterum carīnam sarcīvī. Ubicumque
rīmās metuō, argillam pice oblitum firmissimē īnferciō, dōnec omnia
vidērentur tūtissima.
119. At marīnās prōfluentēs, sī quae essent requiēscente ventō, volēbam
propter scaphae salūtem cognōscere. Hās ut explōrārem, clēmentissimō
sub ventō, ulterius ⸤merīdiem versus⸥ in cymbā prōcessī. Ecce autem,
quandō duo amplius mīlia eram ā terrā, jugum montis longē altius quam
excelsus ille collis ā quō ter, quater prōspexeram. Ab hōc monte terram
opīnābar sēnsim dēsidēre ūsque ad hortōs meōs. Jam videō, sī īnsulam ac
maria rēctē prōspectāre vellem, montem illum esse cōnscendendum; idque
meditor. Posteā recordor, mē ipsō ā colle eundem vīdisse montem, sed
tantam esse ejus altitūdinem tunc nōn suspicātum. 120. Quamquam neque
mītēs vellem ferās timōre meī implēre, neque prōdigere nitrātum
pulverem, dēcernō tamen exercendam esse jaculandī artem, nē oblīvīscar,
nēve ipsa arma rōbīgine corrumpantur. Versicolōrēs quidem avēs, quālēs
ferē inveniēbam, vix mē fugiēbant; sed aquāticae quaedam volucrēs,
nostrīs nōn valdē dissimilēs, omnī āstūtiā ac metū ēvādēbant mē. Hās
crēdidī advenās esse, assuētāsque hominibus: praecipuam eārum sēdem
posteā cōnspicātus sum. Ego autem hās prō cibō et propter tēlī
exercitātiōnem occīdō. Anatēs erant, ānserēs, olōrēs, plūmīs fōrmīsque
nōn omnīnō nostrārum ad īnstar, porrō plūrium inter sē generum. Hās, ut
plūrimum, plumbulīs in ōrā tantum maritimā petēbam, nē tēlī fragor
cēterās terrēret ferās: canis autem, sīve in terram sīve in aquam
dēciderent, ācerrimē eās reportābat. Sī prōtinus comedere nōn placēret,
nec egērem quō canem pāscerem, in fūmāriō suspendēbam. Quippe fūmus et
mātūrābat carnem et putrēdinem āvertēbat. Assae potius quam aquā coctae
mihi placēbant; sed carbōnem, Anglōrum mōre, altē exstruere nequīvī.
Suprā ignem assāre necesse erat: quārē ālitem, membrātim concīsum,
fīlīs ferreīs, tamquam verubus, trājectum, vīvās suprā prūnās
ambūrēbam.
121. Eōdem ferē tempore columbās quāsdam facillimē nancīscor. Dum colle
regredior obambulāns, ālārum strīdōrem audiō: mox conversus volātum
quasi columbārum agnōscō. Hae avēs in cavum saxī locum sē recēpēre,
quem oculīs facile notāvī, crēdidīque mē posse illūc ascendere.
Postquam cūncta conjectandō ēmēnsus sum, virgam arboris ⸤abscissam prō
signō⸥ terrae īnfīgō: tum domum redeō meditāns. Quantum possum
celerrimē columbāriam cellam, perlevem illam quidem, compangō: hanc
umerō portāns eundem locum repetō, post bīduum. Virga illa ēminēns fit
index; saxum ascendō, plūrēsque in cavīs inveniō nīdōs, quibus ōva
nōndum inerant. Ūnum nīdum in columbāriam meam cellam trānsferō; mox
advolāvit columba, intrāvitque cellam nīdum repetēns. Id gaudeō, et
relinquō cellam. Post plūrēs diēs reversus avem nīdō īnsidentem
inveniō: quam ipsā cum cellā mōtū clēmentissimō reportō domum; atque
illa intrepida manēbat. Conjunx posteā subsecūtus est: ambōbus, ut
poteram, cottīdiē dabam cibātum. Posteā turriculam cōnfēcī columbāriam,
columnae innīxam, sēcūritātis ergō: nec pullōs volēbam mactāre, sed in
spem ampliōris prōlis reservābam.
122. Cibī quidem satis superque mihi erant, sī modo convehere possem.
Sed quō magis rūminor, labōrem dēportandōrum frūctuum horreō magis.
Haedōs in praesaepe redūxeram, nē grāminibus quoque congerendīs
dēfatīgārer; tamen ⸤illā in convalle dēpressā⸥ oneribus gravābar,
neque trahulam poteram adhibēre, propter novārum herbārum luxuriem. Dē
tractōriīs jūmentīs paene dēspērāvī, vidēbarque in servitūtem
labōriōsissimam dēvōtus; sīn requiem captō, prōtinus mēns fīēbat
miserior.
123. Accēdēbat quod calceāmentīs dēficiēbar. Nautae super nāve aut
nūdīs pedibus aut tenuissimīs soleīs agēbant. Caligās ego et magister
nāvis habēbāmus, sed ego magnitūdine pedum superābam. Porrō saepius ex
necessitāte mare ingredientī, corium caligārum sē contrāxerat. Ego
autem post trēs labōriōsōs diēs, pedibus aeger, nōlēbam exīre. Omnium
rērum mē taedēbat. Nova lūna jam intrāverat. Axem ego quadrātam coepī
incīdere, īnscrīptiōnem quasi sepulcrī dēsignāns. Tālis erat:
+--------------------------------+
| REBILIUS CRŪSŌ, |
| |
| _Anglōrum cīvis_, |
| _Maurōrum captīvus_, |
| _Brazīliēnsis colōnus_, |
| _Hīc naufragus sōlitārius_, |
| _Hominum miserrimus_, |
| _Quīntum jam mēnsem ēnecor_. |
+--------------------------------+
Illud iterāvī ter quaterque, _hominum miserrimus_. At subitō vōcem
quandam sēnsī, nōn auribus, sed corde: “Tūne omnium miserrimus? Tū,
quī summā pāce frueris, in pulcherrimā ūberrimāque īnsulā, sānō
validōque corpore! At nē tē Deus Maurīs iterum praedam prōjiciat vel
morbō feriat!” 124. Cohorruī. Tum reputābam: “Anne hoc illud est,
quod vātēs sacrī summā in sōlitūdine afflātum Deī quaerēbant? Numne
igitur mē quoque intrat ille afflātus?” Mīrē profectō agitābar. Dein
mēmet increpuī: “Ō fatue Rebilī, sānae nōn es mentis. Imāgināriā
sapientiā vērāque dēlīrātiōne capiēris, sī dīvīnam crēdēs tē audīre
vōcem.” Prōtinus velut dēmortuus hominibus, vīvus necessāriē cōram
Creātōre meō, mīrā quādam ac novā audentiā illum compellābam, et quasi
vōtum concipiō. “Ō Suprēme! quisquis es (inquam), nimius tū es mihi:
pavēscō fānāticam dēmentiam. Sed dulcem redde hominum aspectum; tum
prūdentius tē cognōverō, plēnius venerābor.” Post haec tranquillior
fīēbam: sed perīculōsa esse sēnsī intervalla industriae, nisi
oblectātiōne aliquā sōlārer. Quārē pictam avem psittacum, sī possim,
capere ac mānsuēfacere dēcernō, sī forte mēcum colloquātur. Dē
macacō[L] cōgitāveram; sed timuī hās bēstiās, nē malignō forent
ingeniō: sānē aliōrum generum aliī sunt mōrēs: itaque hoc cōnsilium
dēposuī.
125. Mox leporēs quoque volō capere. Quippe saepius captāveram, neque
ars mea prōcesserat. Leporēs illī (seu rēctius cunīculī: ita crēdō:
sed quia carō leporem potius referēbat, idcircō ex prīmā illā nocte
leporēs semper appellāveram;) attamen gallīnārum domesticārum mōre sē
gerēbant. Quam proximē sinēbant mē adīre, tangere nōn sinēbant; sed in
cava terrae prōrumpentēs, inde mē intuēbantur. Laqueōs īnstrūxeram
plūrēs, sed frūstrā: jam piscandō experiendum esse arbitror. Super
nāve flagra aliquot rōbusta erant, quae (nam fatendum est) ad
flagellandōs nigrītās comportābāmus, sī ratiō tulisset. Hōrum tria
offenderam, āvēxīque propter lōrōrum ūsūs. Nunc ūnīus in fīne hāmum
piscātōrium grandiōrem affīgō. 126. Virgam quoque praeparō tamquam
piscātōriam, sed breviōrem, resticulā īnstrūctam: huic fasciculum
tenerārum herbārum annectō. Trēs sacculōs super umerō portāns cum virgā
flagrōque, leporum adeō locōs. Sinistrā fasciculum jactāns, ad lūdum
alliciō. Post paulō lepus incipit, ut fēlium catulī, persequī fasciculī
cursum ac grāmina ejus subinde rōdere. Flagrum ego dextrā tenēns,
opportūnitātem reī gerendae opperior, subitōque prōjectō hāmō, super
caudā leporem opprimō. Cōnfestim arreptum attineō, sacculōque immersum.
Tantōs ille ciet strepitūs, ut cēterī accurrant mīrābundī; dumque
obstupēscunt, alterum verbere hāmī assequor. Animadvertō marem esse ac
fēminam; quārē satis habeō, laetusque dēvehō praedam. Sub rūpe ubi
cava loca abundābant, crēdō nōn male habitātūrōs; posteā ad
mānsuēfaciendōs operam adhibuī.
126* Dē calceāmentīs pauca sunt explicanda. Quoniam labāscēbant omnium
caligārum coria, sēnsī validiōre esse opus tegumentō pedum: idque
juncīs ac lentā quādam cortice plicātīs concinnāvī. Ē juncīs, quōs
⸤dīversī generis plūrimōs⸥ in sōle siccāveram, eōs dēligō quī lentī
simul et relūcentēs vidērentur: nam quidquid relūcēret, id caunārum
mōre pluviās optimē rejectūrum crēdidī. Ex hīs plicāvī marsūpium, cujus
fōrma erat pedis īnstar ā convexō ad calcem praecīsī. Dein ē
corticibus, quās mācerāveram, lōra plicāvī, lāta minus duo digitōs.
Veterum caligārum fundum vel soleam sub marsūpiō illō positum, dum pēs
meus inerat, lōrīs illīs circumligāvī, nōdāvīque super tālō. Rudis sānē
hic calceus erat, attamen aliquātenus certē pedem prōtēxit vulneribus.
Nōn absurdum erit hīc dīcere, mē ipsā in Brazīliā contrā īnsectās saepe
Persicōs gestāsse socculōs, ē tapēte factōs. Per hōs nōn possunt
culicēs mordēre, sed spīnae sentēsque facile penetrant.
————
Caput (VI.) Sextum.
127. Circā Īdūs Jānuāriās ad montem explōrandum accingor. Lacernam
capiō cibumque, sī forte pernoctārī opus sit. Mollissimōs induor
calceōs: _prōspeculum_* annectō balteō. Assūmō canem. Sed ante exortum
sōlem ēdūcō haedōs, et (quod mōris meī erat) commodō in locō paxillīs
dēstinō. Tum ex convalle dextrōrsum surgēns jūxtā aquam dēsilientem
pergō, saltum versus meum. Sed ascendō jugum, quō lātius prōspectem,
saltumque subtus in laevā faciō. Modica erat acclīvitās, sed continua.
Sub soleā mihi breve erat grāmen,—molle, frīgidulum, nōn impediēns. Quō
magis īnsurgēbam, largior erat aura ac plēna vigōris. Facile līberēque
incēdēbam. Dextrā, caprōrum videō scopulōs ac pāscua; sed ad sinistram
magnō flexū redeō, dein convallem flūminis nōtam attineō suprā, moxque
hortōs meōs. Hōs simul ac praeterīveram, sinistrōrsum lēnī dēflexū
contendēbam, incēpīque ipsum montem oblīquē ascendere. Jamque
intellēxī, longē facilius hōc cursū ⸤quamvīs longō⸥ hortōs adīrī; nam
propter aurās montānās, siccius solum, breviōrēs herbās, nōn modo nōn
dēfessus, immō recreātus sum itinere. Ubi aquula quaedam ā monte
dēsilit, canis incipit lambere. Sīc monitus, cibīs commūnicātīs, vēscor
bibōque. 128. Ut prīmum monte dē summō prōspexī, praegestiēns cūncta
admīror. Valdē praeceps erat mōns occidentem ac Septentriōnēs versus,
id est, ad mare. Ipsa aetheris clāritās extentusque Ōceanus pulcherrima
erant. At ego propius circumspectō alterum in latus, unde clēmentissimē
surgēbat tanta altitūdō, illam vallem lūstrātūrus in quā superne hortī
erant meī. Penitus dēspicere nequīvī, sed per oppositōs clīvōs cursum
ejus ūsque ad mare indāgō. Aestus tunc quam maximē recesserat; laetus
tamen animadvertō rīvum sē in mare effundentem, duōsque ⸤quasi hujus
tribūtāriōs⸥ dē dīversīs rīpīs rīvulōs, quōrum utervīs scapham meam
possit excipere. Per prōspeculum dispiciēns, facile vīdī palmās astāre
praegrandēs ⸤ōstium rīvī versus⸥ et paene ad ōram maris. Postquam illāc
satiāvī oculōs, conversus in aliam terrae regiōnem aspectō. Vasta hīc
subjecta est silva ūsque ad ultimum īnsulae lītus. Dēclīvitās modica
erat, nec continua: quīndecim mīlia silvae ad minimum haec aestimābam.
Nē prōspeculī quidem ope ultimārum poteram arborum nātūram cognōscere,
cēterum proximae ultimaeque valdē erant dissimilēs. Ad Aquilōnēs Juga
Caprīna (sīc enim nōminābam) scaenam conclūdēbant, sed mare
superēminēbat. 129. Haec dum commeditor, prōspectōque circumcircā,
repente terram ē longinquō videor vidēre merīdiem versus. Dispiciō,
anne sit nebula. Etiam atque etiam contemplor: dēmum agnōscō lātissimē
porrēctam terram, valdē humilem, sed terram tamen. Prīmō mē spē illud
ac gaudiō affēcit. Continentem Americae merīdiānam esse prōnūntiō: mox
fateor, nihil id ad mē. Etenim tālis regiō sōlitūdō est vastior,
foedior, immānior longē quam haec est īnsula. Fac abesse barbarōs
hominēs panthērāsque; at illīc sī forem, aut in lātissimā atque
inhūmānā harēnā prōjicerer, aut (quod crēdō potius) in aggeribus
silvōsīs maximī alicujus fluviī, inter palūdēs immēnsās atque
īnsalūberrimōs vapōrēs. Sānē haec īnsula prae continente illā tamquam
Paradīsus est. 130. Retorqueō oculōs meum versus rēgnum, contentus,
laetiorque; tum dīrēctā incipiō viā dēscendere, dōnec tōta mihi vallis
patet. Mox hortōs meōs cōnsīderāns, fruticēs observō grossulāriīs*[M]
nōn dissimilēs, quibus propiōrēs clīvī distīnctī sunt. Hōs versus
dīrigō gradum. Magis magisque ūvidum inveniō hoc latus jugī, velut
spongiam; id quod rīvum perennem prōmittit, herbīs pluviālem aquam
multōs per mēnsēs sustentantibus. Fruticēs autem illī in sicciōre
stābant ōrā, quamquam prope ad ūmida. Vītēs recognōscō, et ūvās crēdō
posse suā in tempestāte hinc dēferrī. Porrō crūda māla citrea colligō
plūra līmōnāsque ad dēliciās bibendī.
131. Regredior paulātim dēscendēns, dōnec ad jūnctūram vallium
pertingō. At ipsō in laevō vallis latere quasi viam nātūrālem caespite
obductam cōnspicor, quae dēclīvitāte perquam modicā ⸤saltum versus
meum⸥ dūcit. Per hanc libet dēgredī. Nusquam minus decem pedēs lāta
erat. Suprā ad laevam, īnfrā ad dextram, clīvus satis arduus erat,
herbīs multōrum generum abundāns, sed in fundō arboribus cōnsitus
dēnsissimīs. Agnōvī prōtinus, facillimē posse in trahulā meā ex hortīs
hāc viā frūctūs ad rūpēs super cavernīs dēvehī; nam caespes erat
brevis, dūrissimō in solō atque (ut arbitrābar) calcāriō; jamque ūnō
in cōnspectū prope tria mīlia viae hujus patēbant. Dēambulāns alacer,
saltum tandem meum in laevā praetereō, mox dēsilientem illum rīvulum
assequor, videōque nōn posse trahulam sine ponte hāc trānsīre. Sed
tālem pontem nōn magnī esse operis jūdicō.
132. Praeclārum sānē vidēbātur hujus diēī iter. Laetus, atque idcircō
līberālior, trīticō atque hordeō Eurōpaeō columbās largiter pāscō. Hās
frūgēs ⸤in sacculīs conditās⸥ ē nāve asportāveram, sed parvī
aestimābam; nunc columbīs largior. Neque umquam sānē hās avēs neglēxī,
sed inter famulōs reputāns, plūs minusve cibī impertiēbam. 133. In
ūniversum aestimantī, trēs partēs ⸤nātūrā dīversās⸥ īnsula
exhibēbat,—frūctiferam, sterilem, silvestrem. Sterilia ac sicca
Caprīnum opīnor Jugum collēsque vel grūmōs inde porrēctōs ūsque ad
portum meum: ultrā Jugum quidnam fuerit, nōndum vīderam. Spatiō longē
minimō fortasse erat frūctifera; sed ubi tantae silvae, ibi frūgēs
aliquandō esse possent.
134. Equidem postquam sēnsī quantō cum labōre rādīcēs ēsculentās ē
convalle umerīs portem, placuit cymbā dēvehere, sī cum aestū maris
flūmen ascendere possem. Quōdam diē hōs propter ūsūs solitō mātūrius
illātenus ascenderam, ubi quaedam humō nāscentia colligerem; tum, nisi
contrā aestum mē dēfatīgāre vellem, duās ferē hōrās erat cōnsedendum.
Quārē cymbā trānsgressus flūmen, regiōnem ex Occīdente oppositam
explōrō. Ōstium versus flūminis valdē praeceps erat rīpa, sed ubi
aestus maris dēsinit, lēniōrem habēbat clīvum. Collis calcārius esse
vidēbātur, alterī illī super cavernīs meīs simillimus. 135. Simul ac
culmen attigī, mare versus omnia esse praecipitia intellegō. In
brevibus herbīs prōstrātus, caput ultrā marginem rūpis prōtendō,
ejusque rādīcēs subtus videō undīs etiamnum lavārī. Ulterius ad
Septentriōnēs surgēbat mōns īnsulae ille altissimus, quam explōrāveram.
Celeriter ea vīdī quae maximī erant, redeōque properus. 136. Vix
attingō cymbam, atque trēs cōnspicor psittacōs in rāmīs cōnsedentēs.
Flagrum arripiō (id erat in cymbā), item īlicō virgam dēcīdō.
Concitātiōre flagrī verbere psittacum assequor, hāmōque dēprehendō.
Rōstrum ejus metuēns, sarmentō oculōs meōs prōtegēbam. Ille autem
subitō dolōre territus, prōrsus exuit fortitūdinem, neque valdē
reluctābātur. Itaque sarmentō, quod in laevā tenēbam, caput ejus
opprimō, mox pede inculcō sarmentum, expedītōque cultellō ūnam plūmam
circumcīdō. Nē longus sim, fūniculō attentum dēvehō domum, asperiōre
captūrā nihil gravius perpessum. Fūne pede dēligō, perticā ad
īnsidendum datā. Facilius id vidēbātur, quam caveam ē cancellīs facere.
137. Ego autem captīvīs leporibus cōnsulēns, dōlium quoddam ē
perfrāctīs trānsennā īnstrūxeram: hīc in cavō rūpis dēgēbant. Fīmus
caprīnus, quem ē stabulō ēgererem, in sicciōre humō appositus, locōs
praeparābat in quibus caespitēs herbāsque leporibus dīlēctās dēfoderem.
Leporēs summā cūrā pāscō ac mānsuēfaciō.
138. Sed in nārrātiōne meā paulum nunc regredī opus est. Ut mē
oblectārem, saepius librum sūmēbam; aliās mathēmaticum illum, quī
teneram cūram prīmī meī atque optimī patrōnī revocābat; aliās
geōgraphicum. Hinc quōdam diē dē Indīs ēdiscō, quam prūdenter ferōs
elephantōs mānsuēfaciant. Equidem dē caprīs meīs ad trahulam jungendīs
cōgitāveram, sed nōndum grandēs erant: hārum autem opperīrī aetātem,
longum vidēbātur. Jam, hīs perlēctīs, crēdidī, posse caprum ferum
pariter ac ferum elephantum ad quamlibet aptārī disciplīnam, cujus
quidem ⸤ipsīus nātūra⸥ foret capāx: cūncta in eō vertī, ut feram in
manū tenērēs. 139. Rē ponderātā, dēmum ēgressus sum, certus dēpugnandī.
Duās succingor pistolās, quibus mē in extrēmīs prōtegam; sed restibus
laqueīsque sum frētus. Laqueīs duōbus tribulōs ferreōs, sī rēctē rem
nōminō, validissimē annexueram. Tribulī autem tālī erant nātūrā, ut,
hominis pede oppressī, trīna spīcula in solō dēfīgerent. In rēticula
herbās comportābam eās quās maximē dēligēbant caprī. Canem domī
cōnstringō, atque sīc armātus sēdēs petō caprīnās. Plūrēs ibi videō
caprās atque haedōs; mox caprum quendam grandem ac rōbustum
contemplor, (vix minor erat quam bonus asinus) quī vīribus cōnfīsus
seorsum agēbat. Hunc adeō, herbās suāvissimās porrigēns. 140. Ille
autem neque territus neque īrātus, accēdit rōditque libenter. Herbās in
humum prōjiciō, dumque pāscitur, laqueōs cum tribulīs super cornibus
impōnō. Tribulum ūnum pede pressum humī īnfīgō; dein, antequam
sentiat, inculcō alterum quoque, et sub pede attineō. Prōtinus gnārus
sē illigātum, in posteriōribus crūribus sē ērigit, sūrsum capite
nītēns: ego autem tertiō laqueō pedēs ejus prīmōrēs involvō. In eō
erat ut alterum extraheret tribulum, quandō artē cōnstrictīs prīmōribus
pedibus, quōs in āere habēbat, ego asperrimē trūdēns dējiciō eum in
latus. Cōnsīdō in armum, inculcāns cornū. Ille autem sīc dēpressō
capite pedibusque correptīs, onus violentissimē dētrectābat, sed
nequībat excutere. Ego nōn invītus sinō eum sē dēfatīgāre calcitrantem,
sūbulamque*[N] grandem ac lōrum expediō. 141. Summā in tranquillitāte
labrum ejus superius perfodiō, atque īnserō lōrum, quod ānulī īnstar
concinnō, plūriēs nōdātum. Tribulīs novō in locō dēfīxīs, amplius paulō
lībertātis pedibus ejus permittō, ut amplius sē dēfatīget frūstrā
cōnītendō. Tandem dēfessus, sūdōre perfūsus, requiēscit. Herbīs in
reticulum recollēctīs, surgō; convellō tribulōs, appendōque cervīcī
ejus; tum labrō trahō lēniter. Is, dolōre gemēns, ērēxit sē,
invītusque sequēbātur, pedibus etiamnum cōnstrictīs, sed nōn adductē.
142. Sīc quīnquāgintā forsitan passūs eum dēdūxī. Tum subitō
reluctābātur; sed dolōre labrī percitus, cornū mē feriēbat: id vērō
facile caveō, lōrō subtrahēns; simul, iterum adductō laqueō, praepediō
crūra. Sānē ille tōtus contremīscere, praeteritōrum memor et posthāc mē
sequitur oboedientissimē: quod simul atque animadvertō, porrigō herbās
ante nārēs. Nōlēbat rōdere, sed odōrem libēns captābat; jamque facile
eum in saltum meum dēdūcō. Ibi arborī firmiter alligātum famē parō
expugnāre. Porrō id nūllīus erat labōris; etenim postquam haedōs jūxtā
affīxeram, mixtā crūdēlitāte et clēmentiā mox plēnissimē est domitus.
143. Explōrātō, posse feram sīc subigī, post aliquot diēs capram
pariter aggressus, hanc quoque vel facilius dēdūxī. Duo haedī grandēs
ac paene adultae mātrem ad praesaepe volentēs secūtae sunt; tum novā
veterī admixtā catervā citō maerēre dēstitit. Itaque grex meus jam
caprum habēbat ac capram, item trēs haedōs duāsque juvencās caprās. Ego
vērō cūnctōs incipiō trahulā cōnsuēfacere. Difficile sānē est rēs
gestās ōrdine statō nārrāre. Quippe perpetuō variābantur labōrēs meī,
neque umquam ūnō quasi nīsū ūllum opus perfēcī, sed particulātim
operābar, seu tempestāte caelī mōtus, seu phantasiā, vel subitō aliquid
recordāns; et sīquid parum bene valēre crēderem, reficiēbam in melius.
Dē piscātiōne meā mox sum dictūrus. Sīc, inter labōrēs multōs et ōtiī
paulum, praeteriēre mēnsēs.
144. Circā Kalendās Aprīlēs, ut crēdō, imber mātūtīnus (dē quō
memorāvī) largior et almior cecidit. Mīrum inde vigōrem nacta sunt
omnia quae gignit humus, mīramque ego ipse voluptātem percēpī.
Exspatiandum dēcernō. Ad speculam meam (dē quā ante memorāvī) ēnīsus,
prōgredior ut lītus ad Orientem amplius cognōscerem. Duo mīlia fortasse
passūs prōcesseram, cum viam quandam _Lūnātam_ videō (sī sīc licet
appellāre), quae flexū continuō, acclīvitāte modicā, ab ōrā maris
palmārum ferācī ad culmen hujusce regiōnis dūcēbat. Jam praeter ōram
maritimam duo numerābam prōmunturia duōsque sinūs: nunc _Tertium_ hunc
appellō sinum. 145. Cēterīs in rēbus prīmō nihil novī exhibēbātur, nisi
quod harēnae extendēbantur lātissimae. Plūribus hās rēbus distīnctās
vidēbam. Expedītō prōspeculō, marīnās dispiciō testās,—immō
testūdinēs,—dīversissimās magnitūdine. Id quidem gaudeō. Porrō hōc in
sinū palmae ita dominābantur, ut vix quidquam aliud inter arborēs
dēsuper vīderim. Palūdēs autem longiōrēs in rūpibus continuābantur
suprā palmās illās. Ut explōrem cūncta propius, palūde quādam nōn
facile circuitā, dēscendō ad ōram maris. Tria palmārum genera agnōscō,
flectō sēnsim ad sinistram, dēmum Lūnātā illā viā domum redeō. 146.
Posteā mēcum excutiēns, cūr in portū meō cactī optimē crēscerent,
palmārum nihil esset; colligō, quia palūdēs apud mē super rūpibus nōn
sint, idcircō neque cocōs neque aliās palmās nāscī. 147. Jam dē grege
cottīdiāna mē incessit cūra, ignārum quid sānitātī necessārium foret,
et quantus ac quālis hujus aestātis calor. Multa fēcī, mox īnfecta
reddidī; quae nārrāre nōn opus est. In saltū meō novum praesaepe
meditābar. Sed haedōs nōn effugitūrōs crēdō, retentīs caprō caprāque;
igitur solvō. Canis autem tunc mēcum erat, ipsum ad saltum. Is, simul
ut haedī excurrere in prāta coepērunt, novā lībertāte gestientēs, ipse
lūdī fit particeps: quippe collūsōrem diū nōn habuerat. Tum mihi
aspectus sānē erat jūcundissimus. 148. Caper, immō capra, ut crēdō,
brevī in curriculō plērōsque canēs vēnāticōs superat, sed canī perdūrat
vēlōcitās. Ipsae sē haedī tam pernīcēs ostendēbant, ut nōn sine magnā
contentiōne canis eās praeverterit. Neque volēbant effugere; nam
iterum iterumque redībant. Ego vērō omnium hilaritāte exhilarātus,
increpō mēmet, quod cicurēs animantēs tam innocentī voluptāte
prīvāverim.
149. Caprōs hōs dictitō; attamen nēquāquam erant nostrātium caprōrum
ad normam. Antilopās equīnōs vel ὄρυγας fortasse quis illōs
appellāverit. Cervīx hōrum carnōsa et arcuāta, armus amplus plānusque,
equum generōsum referēbat. Pellis brevissimō dēlicātissimōque villō
sīve lānūgine, colōre mustēlīnō, vestiēbātur; neque saeta inerat neque
pilus, praeterquam in jubā atque in maris barbā. Juba ferē tōta in ipsō
sēdit armō. Lacertōsiōrēs erant quam dāmae fulvae; ferō potius cervō
comparāverim. Cētera erant rotunda, bene compācta; crūra autem
gracilia, ex osse dēnsissimō. Os frontis valdē rōbustum crēdidī. Cornua
nōn recurva, sed propiōra taurīnīs; id quod arcuātae cervīcī crēdēbam
aptius. Caprae cornua divergēbant aliquantum. 150. Antehāc cūnctōs in
trahulā exercueram, sed sine pondere: pondus nūdō dorsō saepius
impōnēbam: nunc caprō capraeque cottīdiānum labōrem adjūdicō, sī rēctē
possim apparāre. Retinācula fūnālia trahulae adaptāveram, sed collāre
tractōrium longē erat difficilius. Quidquid compēgeram, rudius esse
sēnsī: id enim erat agendum, ut nē pulmōnem onus opprimeret. Vīdī
tamen armōs cervīcemque equīnīs esse tam comparia, ut sī male rēs
cessisset, artifex culpandus foret, nōn animal. Nihilōminus totiēs male
rem gessī, ut dēstiterim amplius hāc in viā cōnārī. Fūnēs dēmum meōs
circum frontem, cornibus sustentātōs, composuī; id quod sī nōn optimē,
at satis bene cōnfēcit rem.
151. Ligna quae superne ad rūpis marginem convēxī, ⸤ut plūrimum⸥
dēvolvō, trahulā suprā relictā. Ferē cottīdiē post fīnītum imbrem
haedōs cum cane submittō in clīvīs lūsūrōs. Valdē mihi placēbat, quod
canis circumcurrere et circumscrībere eās, pāstōrīciī canis mōre, magis
in diēs discēbat. Ego autem, sī longiusculē abesse vidērentur,
jubēbam: “īret, redūceret:” quod quidem ille, quasi probē
intellegēns, cōnfestim faciēbat. Porrō grex ipse canem dīligere
vidēbātur. Jam spērābam nōn necesse fore ut hās vincīrem, quae ferae
lībertātis nōn recordārentur. 152. Aliud quoque mox excōgitāvī. Ex
virgulā quādam, puerōrum nostrōrum mōre, cavātā ac terebrātā, fistulam
cōnfēcī. Hāc clārē canēbam quotiēs gregem eram pāstūrus: immō, sī in
viā inter trahendum caprō forem vēscendī factūrus cōpiam, fistulā anteā
sēdulō sonābam; neque umquam eōs frūstrābar, sed post illum cantum,
aut cibātum illīs aut pōtum fidēlissimē afferēbam. Inde factum est, ut
sonō fistulae libentissimē accurrerent. 153. Dē cibō meō restat aliquid
nārrandum. Pānem nauticum ac farīnam ē nāve eō magis cōnsūmēbam, quia
verēbar nē mūcēscerent. Videō autem, sī Summī Nūminis dēcrētō hīc
diūtius mihi sit dēgendum, domesticīs opus esse cōpiīs. Quidquid
herbārum, arōmatis, frūctuumve condiat cibōs, sī nec ponderōsum sit et
cōnservārī queat, id fateor ā longinquō nōn male importārī: sed
quidquid sit quō vēscar praesertim, hoc omne sub meā esse manū oportēre
crēdō. Igitur agellum vel angulum potius in portū dioscōreīs
dēstināveram, sī humum idōneam afferre possem. Siccātae carnis paululum
restābat, neque id jūcundum. Leporem, praeter prīmum illud ā cane, nōn
gustāveram; sed piscēs facile capiō,—id quod explicandum est. 154.
Prīmō līneā hāmīs īnstrūctā piscābar, sed hujus valdē taedēbat mē.
Posteā pōne cymbam parvum verriculum trahēbam, quod identidem
scrūtābar, plūrēsque hōc modō piscēs capiēbam. Mox alia succurrit
ratiō,—ut ōstium portūs verriculīs trājicerem; idque fēcī, quamvīs
difficile erat valida ferrāmenta in scopulōs illōs (_Postēs_ quōs dīxī)
īnfīgere. Clāvōs spīcātōs ē ferrō optimō postquam satis acuī, malleō
artillātōris sīc impēgī, ut angustās rīmās inter saxa exsculperem: hūc
adēgī ferrāmenta, quibus rētia innīterentur. 155. Aestus alluēbat
piscēs, quōrum aliquot saltem numquam nōn relinquēbantur in verriculīs.
Interdum magna vīs capiēbātur; tunc maritimae avēs per rētia irruentēs
mēque et praedam meam vexābant. Quoniam ⸤corticibus sublāta⸥ natārent
verricula, piscēs attinēbantur sub aquā, quae profunda erat in ōstiō.
Itaque hoc meum aestimō esse _vīvārium_, unde piscēs, quotiēs velim,
nōn magnō labōre capiō. Magnum mihi labōrem attulerant verricula; sed
animum meum, dē cibātū canis fēliumque ānxium, sōlābantur.
156. Profectō quandō dē meīs labōribus mēcum reputō, illa mihi interdum
subit animum contemplātiō, anne, sī optimus parēns, ut erat tenerrimus,
sīc sagāx fuisset meaeque intellegēns indolis, posset forsan mē domī
apud sē tenēre, contentum atque beātum. Nē, sī probē mē nōsset, nōn in
Anglicārum lēgum studia,—semper ārida, jejūna, saepissimē
praepostera,—incumbere mē voluisset; sed impigrum ac strēnuum aliquod
opus, ubi oculus manusque viget, tālī commendāsset fīliō. Poteram autem
patriae lītora vel agrum lātius pervagārī, parentibus nōn dērelictīs.
Etenim meminī, quandō eram in Brazīliā, quamdiū nova erat opera, mīrā
mē vehementiā eam semper persecūtum esse. Nempe ut fortis equus īre
vult, sed quōrsum aut quārē, nescit; sīc impetū quōdam ad agendum
īnstīgābar, nūllō satis certō āctiōnis fīne prōpositō: itaque, rem
quampiam assecūtus, simul fastīdiēbam. Nec ūlla profundior causa in
fūnestam illam et scelerātam nāvigātiōnem mē prōpulit, ex quā in
exsilium trīstissimum et labōriōsissimum sum dētrūsus.
————
Caput (VII.) Septimum.
157. Dē capiendīs piscibus memorāvī: dē coquinandīs addō pauca. Octo
decemve piscēs, vel pauciōrēs sī grandēs erant, rapidō igne leviter
ēlixābam, tum pinnās,—id est, tōta latera,—capita, caudās, fēlibus meīs
reservābam. Magnā spīnā extractā, cēteram carnem aut super crāticulā
leviter torrēbam, aut cum fabīs vel grānō admiscēbam prō canis cibātū.
Equidem in verriculō saepius marīna animālia inveniēbam, quālia nēmō
piscēs nōmināverit: porrō piscium genus valdē carnōsum, quod magnī
aestimābam, squātinīs nostrīs simillimum. Illud addō: sī vellem,
poteram facillimē grallātōriās avēs quae inter cautēs aut ipsō in portū
piscābantur, igne dējectās capere: sed carnem piscōsam fore crēdidī,
pulveris nitrātī dispendiō male ēmptam.
158. Farīnā autem ēlixā cum piscibus vēscēbar prīmō; mox Arabum mōre
assās placentās faciēbam. Nempe, combustīs super ferreā lāminā vel
plānō saxō lignīs, prūnās submovēbam; placentās ūdās in calidā
superficiē positās sub patellā ferreā obtegēbam: huic iterum
superingerēbam prūnās. Placentae subter, velut in furnō, coquēbantur:
sed fermentāre placentās nesciēbam. 159. Dē hīs hāctenus. Cēterum dē
pulchritūdine rērum quae domicilium meum cingēbant, nōn eram
incūriōsus. In flōribus aut foliīs sī quid excelleret, plūriēs
reportāvī aut rādīcem aut sarmentum, quod dēfoderem in cavernārum
vīcīniā. Summā in aestāte cocī nucem, quae suā ex arbore dēciderat,
reportāvī mēcum, plēnē mātūram crēdēns; mox ipsō in portū meō serendam
dēcrēvī. Etenim sīc commentābar mēcum: “sī properē in Angliam āvehar,
numquam mē paenitēbit hanc sēvisse arborem, plūrium fortasse parentem,
aliōrum hominum domicilium ōrnātūram: sīn hāc in īnsulā dētinear ultrā
biennium, gaudēbō arbusculam vidēns surgentem.” Sēdulō dēlēgī locum
serendī, congessīque humum ūberrimam; statuō irrigandam esse
dīligentissimē. 160. Post diem sānē labōriōsum, dum sub astrīs vēscor
et bibō, antequam mē in aquārum lavācrum committam, mīror quamnam ob
rem mē tantopere fatīgem. “Anne, Ō fatue Rebilī, nihil tibi esse
operis putās? Timēsne, nē facile nimis vīvēns, socordiā opprimāris?”
Tum respondeō: (etenim mōris meī erat, multa clārē loquī. Nisi hoc
fēcissem, patriae linguae forem oblītus: immō ipsum mentis acūmen
hebetātum foret. Sed prope omnia mea difficiliōra cōnsilia, plēnā
ōrātiōne prōnūntiandō, dēfīniēbam magis et cōnsummābam.) Itaque
respondeō: “Cibus, vestis, domicilium, vītam asservant hominis; sed
pulchritūdō beātam facit vītam. Ad portum meum adōrnandum, in honōrem
ejus et pulchritūdinem, cocum nucem cēterāsque rēs cōnsēvī.” Extemplō
etiam clārius, “Ōh fatue Rebilī! (inquam) hominum neutiquam
miserrimus es tū, quī adōrnandō domiciliō dās operam.”
161. Aliam rem, absurdum forsitan, nōn absurdum erit lēctōrī
commūnicāre. Quārtō diē postquam cocum īnsēvī, longius dūrante pluviā,
tempus computābam, inveniōque nātālī mātris diē mē illam sēvisse nucem.
Mox meminī, quam incertum sit, vīvatne māter an mortua sit. Mīrē
tangēbar et tenerā perfundēbar memoriā. Tum quia plūrēs nōveram vel
audīveram, quī praesāgium mortis alicujus sē habuisse crēderent, hoc
mihi ipsī mātris mortem ōminārī vidēbātur. Etenim jam fassus sum, mē,
simul ac opere cessārem, maestum saepius ēvāsisse frāctumque animō.
162. Quandō mē ineptiārum incūsō, respondeō, “fortasse nōn esse
ineptum.” Nam sī restituat mē Deus in patriam, tum aut gaudēbō vīvam
inveniēns mātrem, aut rēctissimē praecēperō dēbitam maestitiam. Sīn
numquam restituar, sed sōlitārius peream, minus sum inhūmānus, minus ab
omnibus necessitūdinibus abruptus, quandō cāritāte praeteritōrum
ēmollior. Melius autumō, propter ficta hūmānārum rērum flēre, quam
rēbus hūmānīs omnīnō nōn tangī, et prō mē sōlō vīvere. 163. Quamobrem
ubi nōna venit diēs, dēcernō in honōrem mātris novemdiālem praebēre
cēnam. Hospitēs autem, quōs sōlōs potuī invītāre, erant psittacus,
canis, grex, leporēs, fēlēs, columbī. Hīs optimam, quantum possim, parō
cēnam. Cēterōs facile satiō, sed duās capellārum experior avidissimās.
Magnitūdine in diēs crēscēbant. Omnēs, cibō sūculentō pāstōs, spērābam
majōrēs pinguiōrēsque quam fera animālia fore, sī semper largiter
praebērem. Etenim vēlōcitātem in caprīs minimē cupiēbam. Pondus
corporis trahulae conveniēbat vel lac prōmittēbat ūberius; itaque
largā manū pāscēbam libēns. In pābulō autem erat grāmen merum, frondēs
item herbae plūrēs dēlicātae, quās in mātris honōrem suggesseram. Hās
cūnctās comedunt, concupīscuntque etiam. Imber dēstiterat commodē:
cēnseō igitur fīniendam in saltū novemdiālem cēnam. 164. Quam celerrimē
ānulō lōrī caprum apparō, ejusque caudae capram adjungō: cēterōs
solvō. Falcātum gladium in balteum īnserō, caprumque dūcēns nōtum
ascendō trāmitem. Illī sequuntur. Canis in fronte excurrit, psittacus
umerō meō īnsēderat, suō mōre garriēns incontinenter. Fēlēs ⸤mīrābundae
ēmigrātiōnem⸥ ejulant, tamquam plōrātrīcēs (opīnābar) ad sepulcrum, mox
nōlēbant prōgredī: cum leporibus domī remanēbant. Magnam vēlī laciniam
cum fūniculīs in dorsum caprī conjēceram; sīc saltum attinēmus. Haedī
alternīs pāscuntur, lūdunt. Sed ego gladiō falcātō herbās frondēsque
mollēs, quae sub cottīdiānā pluviā luxuriābant, largiter succīdō,—aliās
laciniā vēlī obvolvō, aliās merō fūne colligō,—super dorsō jūmentōrum
appōnēns. Opportūnum erat, quod tunc haec pābula dēportāvī, nam posteā
propter pluviās paulō difficilior fuit convectiō. Cēterum animantium
hilaritās et mea ipsīus excitātiō maestitiam mihi dispulit.
165. Sub longiōre pluviā multum ego cum psittacō loquēbar; quod quidem
ab initiō fēceram. Sed postquam cōnsuētus est nucēs atque aliōs cibōs ē
manū meā capere, gaudēbatque meō adventū, properē discēbat loquī, et
valdē mē rīsū alloquiōque sōlābātur. Etenim, ut plūrimum, docēbam eum
sīc prōnūntiāre: “Ō fatue Rebilī!” sīc enim mēmet appellāre
solēbam. Atquī ille vocābulum “fatue” aut nōn potuit dīcere aut nōn
voluit, meum autem nōmen libentissimē ac plēnissimē prōferēbat. 166.
Aliquandō audiēbam, Ō debilī Rebilī; vel, Ō febilī Rebilī; aliās, Ō
hebilī Rebilī; quae quidem sīc interpretābar, ut essent, Ō dēbilis, Ō
flēbilis, Ō habilis! dubitābamque subrīdēns, numne habilis magis an
dēbilis essem. Sed longē saepius meum nōmen ipsum iterābat, et quasi
variābat amātōriē. Ō Rebilī Rebilī, inquiēbat; tum accelerāns semper
sonōrum cursum, Ō Rebī bilī, Rebī rebī, Rebī relilī, Rebī libilī,
Ō!—Et cum ego trīstī cum misericordiā vocābulum Ō! prōnūntiārem, ille
mē imitāns prīmō tragicā sevēritāte dīcēbat Ō! sed in fīne tamquam
cavillāns dērīdēnsque illud Ō! joculāriter efferēbat, dōnec in
cachinnōs solvor.—Neque vincīre eum opus erat; itaque ligāmina
dētrāxī.
167. Omnium ūvidissimus, ut opīnor, Jūnius erat mēnsis, numquam tamen
quīnque vel sex hōrās exsuperābant pluviae. Quōdam diē post imbrem
splendida fuit caelī serēnitās cum aurā mollissimā. Interrogāvī mēmet,
quidnam facere oportēret. Statim respondī,—“Nunc, sī vir es, Rebilī!
testūdinem marīnam reportābis.” Hoc namque saepe cupīveram, cōnātus
eram numquam; sed hāc in ⸤clāritāte sōlis⸥ post pluviam, testūdinēs
crēdēbam summā in aquā suspēnsum īrī. 168. Cymbā expedītā prōgressus
sum. Lātō lēnīque mōtū flūctuābat aequor maris, molle, rūgōsum, et
quasi oleō perfūsum. Fervōrem sōlis aura marīna discutiēbat: itaque
pergō. Tertium illum attingō sinum; mox videō testūdinēs plūrimās,
summīs in aquīs aprīcantēs, fortasse dormītantēs. Cautissimē
circumspiciō, et modicā dēligō[O] magnitūdine ūnam, cujus caput erat
āversum. 169. Lēnissimō mōtū allābor, omnēsque caveō strepitūs; dein
pedēs testūdinis posteriōrēs trānsversīs manibus arripiēns, dum ad
prōram genibus innītor, ūnō mōlīmine ac jactū praedam mediā in cymbā
teneō supīnam. Morsus testūdinis horrendus est: hunc sī cavēbis,
cētera erunt in facilī: in dorsum autem conjecta, jacet immōbilis.
Cōnfestim redeō, tam citō successū laetus. Postmodo haec praeda majōris
mihi erat quam putāveram.
170. In diēs mox foedior ingruēbat tempestās. Tandem inter nimbōs
nigerrimōs prōdībant fulgura tremenda, quae frīgus maximum
incutiēbant: grandinis procellae sequēbantur. Tonitrua per plūrēs
hōrās erant paene continua. Mare vehementer furēbat; aestus ipsās ad
rūpēs pertigit. Quandō pluvia paulisper dēstitit, exeō prōspectūrus:
ecce autem carīna nāvis nostrae decem mēnsibus post naufragium, ipsīs
in harēnīs intrā cautēs prōjecta. 171. Extrā cautēs mare montōsum
erat; intrā tam perfrāctum, ut nūlla posset esse cymbae ūtilitās: sed
valdē brevem esse intellegō aquam. Tantā sum cupiditāte incēnsus, ut
caligīs ac brācīs exūtīs, mare ingressus nāvis fragmina scānserim.
Summae sānē partis nōn multum restābat: quid remanēret in alveō, volō
inquīrere. Facile videō et multa inesse et nihil posse mē id temporis
āmōlīrī: itaque postquam satis explōrāvī, redeō domum, per aquās
praeter rūpēs necessāriō vādēns. 172. Sed algēbam, crepitābantque
dentēs meī. Mūtō vestīmenta: fricō cutem: sed algeō tamen. Ignem
accendō, neque inde multum acquīrō calōris. Sēnsim invēnī, penitus in
vīscera dēscendisse frīgus, et morbō mē pertemptārī. Prōjectus in
cubīlī, quidquid ibi erat vestīmentōrum circumvolvor. Nēquicquam.
Ignārus quid facere oporteat, pavēscō nē vesper ingruat, tenebrīs
obtegar, inops auxiliī cōnsiliīque. Tandem algōribus meīs nimius fervor
succēdēbat, valdē profectō violentus. 173. Interdum Maurōrum fōrmulam
adhibēns, in pectore aspīrāvī: “Ō Deus! ā tē prōdīvī, ad tē
redeam!” Quid foret, esse sōlitārium, tum dēmum cognōveram. Jacēre,
stāre, sedēre, cūncta dolēbant; flagrābat caput. Corporis dolōrēs
angor mentis exsuperābat. Tenebrās, omnium rērum maximē, metuēbam.
Surgō, pede titubante incēdō, aquam pōtulentam et citrea māla quaerēns.
Ōs interius plānē siccum erat; lingua sī buccās, sī palātum tangeret,
ibi adhaerēbat. Quārē mālum citreum in tenuissimās quasi assulās
concīdī, quārum ūnam linguae apposuī: aliās in pōculō compressī,
deinde aquā commiscuī. Hoc medicāmentum sorbillābam, interdum bibēbam.
Crēdidī fervōrī vīscerum id fore ūtile. Alteram mox atque alteram super
linguam compōnō assulam citricam, siccitātis levāmentum. Jam nox
adveniēbat, recordorque animālia nōn esse pāsta. Fēlēs vehementer
ejulābant. Neque potuī eās abigere, neque, dum fervor capitis īnstat,
sufficiunt mihi vīrēs ad ministrandum.
174. Tandem in sūdōrem solvor: post hōrās dolentissimās mēns sē
aliquantum recuperat. Spissō obvolūtus palliō, cibātum praebeō fēlibus,
leporibus, caprīs, canī, quamquam dēbilis tōtō corpore. Jam certum
habeō, quālis sit febris hujus nātūra; fēlīcemque mē jūdicō, quod lūx
in tantum dūrāverit. Mente levātus, plūrimīsque vestibus opertus,
somnum captō; sed quandō dormītō paulisper, morbida mē terrent
īnsomnia, prāvā religiōne plēnā. Sānē plūribus hōrīs ante lūcem ipse
sūdor cessat; tum, quamvīs dēfessus, labōriōsē cutem perfricō, et
quidquid ē vestīmentīs maximē sit villōsum, libēns amplector: ligna in
culīnā accendō. Dē remediō morbī tum meditor. Dīxī mē cinchōnam ē valle
apportāsse, atque in ūsum coriī adhibuisse. Bonam hinc esse medicīnam
nōveram; nunc vērō contrā amāritūdinem ejus firmāns mentem, aquā
commixtam līberē pōtō. Nec dubitō quīn mē sagāciter cūrāverim; nam
febris nōn rediit. Māne autem ē cubīlī surgēns, cōgitō quid posteā
faciendum.
175. Imprīmīs statuō: sī possim, noctem īnsequentem nōn sine lūmine mē
āctūrum. Aut candēlās aut lucernam aliquam jūdicō necessāriam. Nihil
facilius vidēbātur, quam Maurōrum rītū rem cōnficere, sī aut oleum aut
sēbum habērem. Sed quicquid fuit, id omne crēdidī cōnsūmptum esse, aut
in cibātū canis aut in scaphā resarciendā, sīve in retināculīs
jūmentōrum vel in serrā. Tum testūdinis reminīscor: hujus adipem volō
adhibēre. Item carnem ejus, ut novum quiddam, prō cibō statim
concupīscō. Dē mactandā, fateor, haesitābam; nam tāle fēceram nihil.
Caput testūdinis sī amputābitur, tamen (ajunt) post vīgintī quattuor
hōrās mordēbit tenācissimē. Quid ergō occīdet eam? Ego vērō opīnor,
amputātō capite, nihil dolōris sēnsūrum corpus. Igitur ipsō in dōliō,
ubi in aquā marīnā servābātur, amputō caput: hoc cautē forcipe
abjiciō: cētera concīdō et plūrima intus ōva inveniō. Hōrum quattuor
prōtinus torreō, vēscorque cum placentā. Maximam vim adipis excipiō.
Partem hujus (eam ferē quae solidior erat) prō placentīs assandīs vel
prō sartāgine reservāvī: longē plūrimam prō oleō sūmpsī. Tum dē
līnāmentīs cōgitō. 176. Fēlīciter accidit, quod huic reī nōn opus est
vīribus: līnāmenta contorquēre, puellārum potest esse opera. Veterum
fūnium quidquid esset corruptum, prō stuppā reposueram. Inde duābus
hōrīs līnāmenta cōnfēcī, quot trīgintā noctibus facile sufficerent. In
ferreā patellā dēpōnō adipem ac līnāmentum sīc circumtortum, ut fīnis
hujus super labrō patellae minimum tantum dēpendat. Ipsum līnāmentum
liquidā adipe saturātum accendō, experiorque rem bene prōcēdere.
Equidem sī dormīrem, nēmine līnāmentum subinde extrahente, post paulō
exstīnctum foret: attamen id parum rēferre cēnseō; nam per igniāria
possem accendere, ut prīmum ēvigilārem. Posteā juvat mē invēnisse,
tālem febrem posse subigī.
177. Post trīduum fīnītae sunt pluviae, et sōl prōcessit clārissimus.
Ego quoque prōdeō, tepōre gaudēns. Invīsō lītus. Videō dōliīs strātum,
cadīs, arcīs perfrāctīs, lignīs omnis fōrmae et ferrāmentīs. Paene in
siccō erat ipse nāvis alveus, cum ancorā atque ancorālī. Cūncta jam prō
meīs dēstinō, sed volō relaxārī paulisper; etenim minus firmum mē
sēnsī: igitur ab hīs redeō in portum. 178. Fēlēs videō, utramque cum
catulīs recēns nātīs. Tum mē subit: “Āh! illud erat, quārē adeō
ejulāvēre; nōn tamquam fūneris plōrātrīcēs, sed ut expostulārent
catulōrum alimenta.” Bonīs mātribus collaudātīs, praetereō. Jamque
recordor, feram fēlem prīmō illō diē esse ā mē vīsam; dē quō posteā
aliquotiēs dubitāveram. Agnōscō, aut in saltū aut in silvā magnā tālēs
invenīrī bēstiās. 179. Gregem dēambulāns assequor. Haedōs omnēs
grandēscere ac pinguēscere notāveram; jamque videō jūniōrēs capellās
spem prōlis dare. Invīsō leporēs: ēn autem, lepus fēmina lepusculōs
ēdiderat. Nōn rīdēre nōn poteram: immō cachinnāvī. Sīc autem
interpretātus sum: Teneram prōgeniem male nāscī ante fīnītās pluviās:
quārē sīc esse ā Nātūrā comparātum, ut quam proximē posteā nāscerentur.
180. Lēctōrī dēnūntiandum est, inde ab illā febre pietātis mē cōnscium
novae factum. Rē nōn prōrsus nova erat; nam inde ab ipsō naufragiō
quasi fermentātiō mentis coepta est. Tum prīmum didicī, quantī esset
hūmāna cāritās, quam jūcundus ipse aspectus hominis. Mox ergā ipsa
animālia ēmolliēbar, quōrum cāritātem plūris quam ūtilitātēs
aestimābam. Deinde intellēxī, quam ingēns esset inter generōsissimum
brūtōrum atque īnfimum hominem discrīmen: etenim quemvīs ē servīs meīs
Brazīlicīs locō canis optimī vehementissimē amplexus forem. 181. Jam
paenitēbat mē dē parentibus: nēminem praeter mēmet culpābam. Ergā hōs
reverentia, ergā omnēs impetus quīdam amōris ac dēsīderiī mē
exercēbat: itaque, ut opīnor, ad rēctam religiōnem eram mātūrus.
Etenim dīxit nesciō quis: “Quī īnferiōra bene amat, hic superiōrem
bene venerābitur.” Attamen ante hanc febrem ipse Deus ignōtus quīdam
ac nimius vidēbātur mihi; quem quidem dīligere, praeter nātūram esse
cēnsēbam. Nec hīs dē rēbus singillātim juvat explicāre. Quippe neque
ego ab aliīs neque cēterī ā mē eam religiōnem ēdiscent, quae pectoris
est, nōn merae mentis. 182. Sed ipsā in febre, quandō tranquillē Deō mē
commīsī, intellēxī prīmum, quam nōn longinquus esset Deus; immō, ipsō
illō in locō adesse illum, sī uspiam alibī. Exinde profundior dē
religiōne mē invādēbat cōgitātiō; neque cōgitātiō sōlum, sed cordis
quīdam mōtus, quī mē tunc prīmum ad sacram lēctiōnem īnstīgābat.
183. Ē quattuor meīs librīs, ūnum dīxī esse precum Lūsitānārum secundum
fōrmās Papālēs. Idcircō sprēveram. Nunc autem legēns, plūrēs inveniō
versiculōs ē Jūdaicīs et Chrīstiānīs librīs, quī cūnctōrum sunt, nōn
Papistārum modo. Duo mē praesertim commovēbant. “Quem dīligit Dominus
Deus, hunc castīgat, per virgārum disciplīnam ērudiēns fīliōs.” Item.
“Quārē homō, quī vēscitur aurā, dē poenīs dēlictōrum conquerātur? nē,
prōdest in juventā sustinēre jugum.” 184. Tālī lēctiōne affectum,
precēs et vērae et vehementēs sānctō mē gaudiō tum prīmum
pertemptārunt. Porrō hinc repperī, unde sōlitāriae vītae dērīvārem
sōlācia. Inquiētissimus sānē interdum eram, pertaesus sōlitūdinis et
suspīrāns ad alloquium; attamen tria tandem plēnē didicī:—cōnstantius
ea quae animō, quam ea quae oculō percipiuntur, permanēre:—Deum nōn
minus mihi esse praesentem, quod abessent hominēs:—dēnique, Ut ex hōc
taediō mē potuit ēripere, sīc in eōdem posse illum ⸤pūrgātō mihi animō⸥
plēniōrem dare līberātiōnem.—Sed haec pedetentim et plūrēs per mēnsēs.
Quippe vēra religiō vīta est, nōn disceptātiō ingeniōsa, nec nisi multā
pectoris exercitātiōne ipsārumque rērum experientiā percipitur.
————
Caput (VIII.) Octāvum.
185. Dē grege erat quod mē male habēbat. Caprī maximī quamquam labrum
perfōderam, tamen expertus sum aliquandō ferōciter eum cornibus
petere; idque perīculōsum esse sēnsī, quandō ad trahulam eum vellem
ligāre. Rē perpēnsā, nē mihi aliquandō sit īnfēstus, cornuum ejus
maximam partem serrā amputō. Relinquō tantum, quantum helciīs*
sustentandīs sit opus. Exinde gnārus dēminūtārum vīrium, tranquillior
factus est. 186. Nē posthāc oblīvīscar, hīc libet nārrāre, quidnam
cornibus ejus fēcerim. Solidiōra erant, quam caprārum quae
asservāveram: jam arcum terebrandī grātiā cōnficere statuō. Saxum
quotiēs vellem perforāre, nihil ē meā supellēctile placēbat. Erat mihi
terebra,[P] erat cestrum[Q] fabrīle, utrumque tenue nimis; nōn nisi
lignō vel cornuī terebrandō idōneum. Ad saxum terebrandum clāvīs
spīcātīs ūtēbar multō cum labōre; nunc arcum rītū Maurōrum libet
adhibēre. 187. Imprīmīs ē vēlōrum fūniumque trochleolīs ūnam dēlēgī
bonam, perfectō orbe, cujus in mediō quadrātum erat forāmen. Ferreolum
item dēligō; (multa in lītore tālia tunc jacēbant) quae illud forāmen
tantum[R] nōn intret. Hujus ūnum fīnem igne mollītum valdē tundō, ut
sit et solidior et paene acūtus: alterum fīnem in teretius concinnō.
Mox līmā hīc atque hīc dētrītam, in forāmen trochleolae impingō.
Acūtiōrem fīnem molā quoque exacuō: sīc ipsam terebram perfēcī. 188.
Arcus restat. Anquīsītō rōbore solidō, ūnum fragmentum circumcīdō
serrā; dein duo forāmina paulō oblīqua terebrō, quōrum in utrumque
īnferciātur cornū īnfimum. Spatium inter haec relinquō, velut
manūbrium, quod firmiter possim prehendere: duōbus lāminīs ferreīs ac
fūne rōbustō cōnfirmō jūnctūram: Cacūmina cornuum laxō nervō
cōnectuntur: hic est arcus. 189. Nervus, trochleolae convolūtus
trānsversusque, fit tēnsus: tum arcus, citrō ultrōque tractus,
terebram rotat. Porrō in angustō axe forāmen faciō, quod alter terebrae
fīnis facile intret. Axem hunc in dextrā tenēns, dīrigō terebram, dum
sinistrā arcū operor. Simplicī hōc apparātū saxa dehinc longē facilius
terebrō.
190. Vereor nē taediō sim lēctōrī, sī plūrima quae ēlabōrāvī accūrātē
explicem. Nova atque ampla māteriēs ē ferrō lignōque, quam cum
reliquiīs nāvis nostrae nactus eram, novā mē implet ambitiōne: item
auctus grex vim novam trahendī offert. Idcircō, plūrima convehenda
dēstināns, majōrem volō cōnstruere traham, tam lātam, ut aequā fronte
jūmenta trahant tria, mēque ipsum, quotiēs velim, habēnās retinentem,
vehant. Quidquid lignō ferrōve cōnficiendum erat, cōnfēcī; sed corium
dēerat. 191. Pellēs sī habērem, nec depsendī eram perītus, nec libēns
propter pellēs caprōs occīderem. Tantum animal, tam plēnum sanguine,
mactāre, āvehere, concīdere, nauseam mihi movēbat. 192. Sed ē
fruticibus maritimīs ūnum repperī, cujus folia fūniculīs comparāverim.
Haec in sōle siccāta, mox oleō tīncta, leviter contorsī, tum ex cōnexīs
rōbustiōrēs strūxī fūnēs. Inde māteriem habēbam, ē quā habēnās,
retinācula, etiam helcia atque aliās rēs jūmentīs ūtilēs cōnficiō. Hīs
sī nōn optimē īnstruēbar, meīs tamen ūsibus fuēre idōneī.
193. Vix opus est dīcere quam cūriōsē omnia ferrāmenta ex lītore
collēgerim; nihil equidem sprēvī ē lignīs, dōliīs, arcīs, frācta an
solida essent. Majōra quaedam ligna, multō mōlīmine sūrsum tracta ipsīs
in calōribus, prō ponte dēstinō, per quem traha mea aquulam ē saltū
trāmeet. Crātibus superjactīs et fiscōrum frustīs, cum tabulīs et humō,
viam tandem cōnsolidāvī. 194. Alteram quoque viam sub rūpibus crēdō
necessāriam, nē aestū maris interrumpātur trahae commeātus. _Tornō_ meō
(id est, novā terebrā) saxa cavō, nitrātō pulvere discutienda; et
⸤minus labōriōsē quam exspectāveram⸥ objicēs āmoveō viae. Profectō hanc
viam facilius cōnfēcī, quam ponticulum illum, quī quidem nōn magnō
poterat esse ūsuī, dōnec trāmitem super rubrā rūpe fēceram trahae
pervium. Omnium meōrum operum hoc vīrēs meās ūnicē exhausit, praesertim
quia aurae tum maximē stāgnābant. Sed prōtinus magna habuī adjūmenta
frūgibus vel frūctibus dēportandīs, sīve ab hortīs meīs sīve ā
convalle.
195. Quīntō diē ante Kalendās Sextīlēs, caprae duae partum ēdidērunt,
ūnaquaeque bīnam prōgeniem. Prīmō lac mihimet avēbam, cōnorque mulgēre.
Huic reī inhabilis fuī, reputānsque dēclīnō mulgendī labōrēs, nē ego
potius pecorī quam pecus mihi īnserviat; nam sī mulgendī neglegēns
forem, id pecorī foret crūdēle, mox lactis cohibēret prōfluvium. Tum in
dēlicātiōrēs cibōs lac adhibēre, longē nimiī temporis erat et cūrae.
Spērō mē cocīs nucibus citō abundātūrum, atque hārum lac semper fore in
prōmptū. Hīs autem dē nucibus sunt quaedam explicanda, quae
praetermīseram. 196. Nōlueram barbarōrum mōre prōcērās arborēs
scandere; id quod et labōriōsum fore et perīculōsissimum crēdidī.
Novās scālās hanc ad rem, duōbus anteā mēnsibus, et propriam falculam
commentātus sum. Et quidem prō falculā, ⸤perticae longae in fīne⸥
loculum incīdō, ubi inhaereat ānsa cultrī coquīnāris: tum ⸤fūniculō
cērā oblitō⸥ (nam massam quandam cērae habēbam) ānsam illam perticamque
circumvolūtam firmiter cōnstrīnxī. Atquī modica firmitūdō poterat
sufficere; nam acūtō cultrō leviter amputantur nucēs.—Prō scālīs ipsō
in cocōrum sinū pār idōneum arborum succīdō, trīgintā ferē pedēs
longārum, postquam capita dētrāxī. Utramque dēdolātam ⸤quantum possim
sine dētrīmentō rōboris⸥ extenuō, ut quam levissimae sint scālae. Sānē
erant cavae, (medullā quādam plēnae,) idcircō rōbustiōrēs, quam sī
ejusdem fuissent ponderis et longitūdinis, sed solidae. Gradūs scālārum
addō, ē lignīs atque ē fūne, ut in cubiculāribus meīs: sed trēs in
summō fūnēs valdē laxōs relinquō, ut scālae applicātae quasi
amplectantur arborem, nec possint dēlābī. Tālī īnstrūmentō adjūtus,
crēdidī posse mē amplam nucum vim dēcerpere, quamquam plūrimae cocī
⸤longē prōcēriōrēs⸥ macacīs opulentam reservābant praedam. Haec, crēdō,
in Majō mēnse fīnīta sunt. 197. Equidem coeōrum ūtilitātēs parum
intellegēbam; sed plūrimās esse gnārus, nihil rejēceram. Frondēs
pennāsve (sī ita licet dīcere) parvae illīus cocī, quam prō rēmīs
succīdī, animadvertī paene tegulōrum[S] esse īnstar. Hās fūniculīs ita
cōnsueram, ut cucullī[T] vicem optimē gesserint. Medullam cocōrum
arborum atque aliārum palmārum statuō explōrandam: corticem omnem
asservō.
198. Grex, (quem propter sānitātem mātūrius in saltum trānsdūxī,)
ēvulsīs solō pedicīs, in vallem rediit. Cūnctōs inveniō circā vetus
praesaepe, herbās ⸤ūberrimās atque apprīmē sūculentās⸥ summō cum
gustātū rōdentēs. Pedicās dētrāxī, ipsās animantēs reputāns ā Nātūrā
melius quam ā mē ēdocērī, ubinam potissimum dēgere oportēret. Quoniam
cicurēs inveniō sībilōque fistulae oboedientēs, id mihi sufficit.
Succurrit animō, quantum rōboris āmīserint vaccae nostrātēs domesticae,
quam saepe difficilī partū torqueantur, per nostram importūnam
cūrātiōnem. Vereor nē meum gregem immūtem, sī stultē ego mē immisceam.
199. Sērius, cum aurae stāgnārent calorque ingrueret, nōn ad saltum
perrēxēre, sed ad apertum ac summum collem; fortasse quia culicēs vel
oestrī urgēbant. Multō māne (crēdō) pāscēbantur, ante lūcem; posteā
auram captantēs mīrē aprīcābantur summō in colle, ibīdem dormientēs.
200. Ego quoque in stāgnante aurā pertaesus cavernārum, postquam
aliquot noctēs iterum inter rāmōs arboris dormīveram, melius fore
crēdō, sī gregem sequar. Quārē multā ac difficilī māchinātiōne trēs
asserēs longissimōs summō in colle sīc ērēxī, ut dē colligātīs
capitibus lectus pēnsilis sustinērētur. Ego per fūnem ascendō, quī
dēsuper fluitāns quasi in ānulōs nōdātur, in quōs ingredior. Ut prīmum
lectulum attingerem, fūnem illum ad mē recipiēbam. Tālis erat novī
cubīlis fōrma.
201. Haec inter opera, ex novō quōdam juncō contexuī dorsuālem illam,
dē quā dīxī, tegetem; item foliīs rōscidīs tum prīmum caput meum sub
īnfulā condō. Etenim nimius erat fervor sōlis; quamquam calor nōn adeō
suffōcābat quantum metueram. Illā in regiōne ipsīus aestātis nox
longiuscula est, flābatque identidem siccā in tempestāte vespertīnus
turbō ventī, quī āera refrīgerābat; necnōn quāvīs in nocte aura
quaedam montāna superiōribus in locīs sentiēbātur. 202. Maris temperiem
sēnsim augēscere crēdēbam; ego autem magis magisque lavācrīs captābam
frīgus. Sī caput ac dorsum ā sōle dēfendās, aliō tegmine vix opus est,
nisi propter culicēs; ego vērō, tenuissimē amictus, posse vidēbar
multum labōris vel summā in aestāte perferre.
203. Fīnītō quod maximē urgēret, parō humum optimam ab ōstiō flūminis
ad portum trānsvehere, in quā dioscōreae serantur. Locum dēlēgī, quem
possem ex rīvulō ⸤quotiēs vellem⸥ irrigāre. Hunc ad ūsum ligna aliquot
sīc cavāvī, ut compluviī[U] īnstar essent. Rōbustissimās meās tabulās
ad traham cūrātius cōnstrīnxī, ut humus ingesta nē efflueret. Duōbus
jūmentīs bīduum convehō humum: traha sub rūpibus in plānō currit:
cava loca impleō; quidquid fimī uspiam rejectum est, comportō,
opperiorque tempus dioscōreīs ipsīs plantandīs.
204. Multum fruēbar lectulō pēnsilī. Sub astrīs jūcundum erat frīgus,
aliquandō tamen nimium. Nox decem hōrās dūrābat, ac sine crepusculō.
Tot hōrās dormīre nōn possum, frīgēscō interdum sub nūdō aethere.
Gregem comperiō pāscī trēs vel quattuor hōrās ante sōlem, dormīre post
merīdiem: crēdō mē, iterum animālia imitantem, sequī Nātūram ducem.
Ante sōlem exortum iīs rēbus operor, quibus lūx est minus necessāria:
inter hās vēscendī operam numerō atque incēdendī sīve ad cavernās sīve
ad vallem. Sed ūnusquisque diēs suum habuit colōrem suumque opus. 205.
Jam crēdō advēnisse tempus frūctūs colligendī. Ūvās in hortīs inveniō
multīs in locīs jam mātūrās. Aliquot gustātīs, magnam vim dēcerptam
resticulīs suspendō, ut sōle ārēscant. Multōs per diēs hūc commeāns
īdem faciō, plūrēsque frūctūs trahā reportō. 206. Tum _ricinum_ inveniō
fruticem, ē quā oleum illud quod “castōreum” vulgō appellant,
cōnficitur. Multō cum gaudiō _mandiocam_ inveniō, ex quā cōnficitur
_cassāva_ pānis. Hanc in Brazīliā nōveram: inde etiam excoquitur
_Tapioca_ Anglōrum. Porrō _banāna_ vel _mūsa_ hīs in locīs nāscēbātur,
īnfrā autem nānās quāsdam palmās dactyliferās* esse comperiō. 207. Aliō
diē optimum repperī in _mangā_ arbore terebinthum, crēdidīque mē hinc
satis habēre posse, tum stuppae, tum terebinthī aut rēsīnae. Plūrēs
frūctūs colligō vix exortō sōle, postquam ante lūcem ad hortōs pedibus
incessī. Sī quandō ⸤fabrīlem propter operam⸥ validā nervōrum
exercitātiōne opus sit, id aut ante sōlem perficiō, aut sub stēllīs
lūnaeve lūce, taedīs aliquandō adjūtus. 208. Jam paulō audentior
factus, canem habēns comitem,—sī ūsus venīret, sub arbore dormiēbam
hōrīs merīdiānīs. Ē sopōre experrēctus, apparō traham, jungō jūmenta,
ipse vehor in trahā, hortōs pōmerīdiānō tempore invīsō. Tum frūctūs
ingerō, jūmentīs ad pāscendum solūtīs. Sī nimis vagentur, canis
redūcit. Dēmum jūnctīs iterum ad traham, dēscendō cum onere pretiōsō.
Nova mox ingruit difficultās, cum nōn sufficerent arcae prōtegendīs
thēsaurīs.
209. Tamen neutiquam satiāta est mea cupiditās. Ad cocōs nucēs
dēmetendās falculam illam mēcum apportāvī; scālās novās ipsīs in
hortīs relinquēbam. Dum autem īnfrā incēdō, _ananāsās_ videō multās,
(_māla pīnea_ vulgō nōs vocāmus): numquam ego anteā hās animadvertī.
Jam intellegō et plūrimās esse et maximās, paene ex harēnīs cum cactīs
nāscentēs. Ūnam īlicō vīndēmiāvī, nec abstinuī quīn grande frustum
comēderim. 210. Mox nucem cocōrum ⸤ab humō sūmptam⸥ perforandō experior
num sicca sit. Paulum lactis exsūgō,—dulce, spissum, nōn cōpiōsum.
Plūrēs hārum colligō reservōque seorsum. Tum applicātīs scālīs,
quicquid nucum vidēbātur maximum, id dēcerpō, duōsque faciō acervōs.
Properē domum redeō cum ananāsā illā ac falculā, et, paulum recreātus,
in cymbā regredī ad hortōs volō. Attamen statum aestūs cum videō, et
prōmunturia quae essent superanda, id vērō nōn ausus sum. 211. Tum
subit cōgitātiō, quantō melius foret, sī scaphā possem reportāre;
tanta erat cōpia, tanta varietās frūctuum oculōs et mentem captantium.
Bis trahā hortōs invīsere ūnō in diē facinus erat magnum: quantum
trahā possem reportāre, quīnquiēs id scapha portāret. Post aurōram,
crēdō, lēnis aura favēbit: maris ⸤plūrēs per diēs⸥ aequor fuerat undīs
expers. 212. Jam dactylōs, banānās, cocōs nucēs, ananāsās, ūvās, ad
libitum mē habitūrum spērō: nimia mē spēs et nimia cupiditās
festīnāvit. Crāstinō diē ⸤lēnī aurae⸥ vēla scaphae permīsī; illa per
vitream ōceanī superficiem clēmentissimō mōtū dēlābitur; mox ultrā
prōmunturium paulō vēlōcius dēvehor. Dēmum laetus ipsum attingō ōstium,
et dētractō vēlō, rēmīs ingredior rīvum. 213. Multa avidīs oculīs
lūstrāvī: quae acervāta erant, assūmpsī: plūrima alia abripuī. Sine
morā impōnō omnia scaphae, et reciprocum iter cōnor. Tum vērō fortūna
sē vertit. Stāgnante aurā, vēlum inūtile erat. Rēmīs incumbō, sed
tardiusculē moveor. Nervīs contentīs, dēfatīgō mēmet, aestuōsā in hōrā.
Tellūrem observāns, dubitō anne prōgrediar, maximā meā vī. Cohorreō, nē
hāc in parte prōfluēns sit maris, quae mē in ignōtās aquās rapiat. Ūnī
hominī certē nimia erat, nisi ventō marīque favente, hujus scaphae
moderātiō. Igitur dēficior fortitūdine, et reflectō scapham in
palmētum, quō tandem pervēnisse gaudeō, valdē dēfessus. 214. Ego vērō
angor animī, quō pactō redūcī possit scapha. Rē amplius perpēnsā, crēdō
numquam mē ausūrum eam marī committere iterum. Tunc maestissimē
sōlitūdinem meam conquerēns, optābam ut iterum puer ille Maurus, quōcum
ex Maurītāniā aufūgī, socius mihi nāvālis foret. Sed prōtinus mē
cōnscientia objūrgat, quod propter servitūtem ejus, fortasse
necessāriam, ego nummōs accēperim: itaque ingemēns, ōs in manibus
recondidī. 215. Exinde tamquam in somniīs hilarem audīvī vōcem, Rebilī
bebile libī bilī Ō! psittacus autem in umerō meō cōnsedēbat. Is quidem
rōstrō ac capitis plūmā genās meās dēmulcēbat, ac vōcēs profundēbat
cārissimās. Sānē tangēbar. Quia sine comite meō prōcesseram, ille ad
hortōs ⸤mē anquīrēns⸥ āvolāverat. Volāsse eum, minus accūrātē dīxī;
quippe mancā etiamnum pennā, inter volātum atque oblīquum saltum
prōcēdēbat. 216. Tum replētā fiscellā, experior quantum possim umerīs
sufferre incēdēns. Modicum bananārum et dactylōrum onus assūmō: vēscor
quantum libet, bibō ē rīvulō, et, relictā scaphā, ascendō vallem.
Pedibus jam siccīs, (nam aquā marīnā immersī erant) sub umbrā citrī per
fervōrēs maximōs recondor, dormiōque paulum; dēmum nōtum per trāmitem
ēvādō, maestusque assequor cavernās.
217. Ex quantā calamitāte quam angustō discrīmine effūgissem, per meam
tempestātum imperītiam, prōrsus nesciēbam: nam, trīduō post, turbō
furiōsus ventōrum tōtum caelum pervertit cietque intimum mare. In
cavernīs libēns mē recondō. Tum meminī Kalendās Septembrēs imminēre,
quō in diē nāvis frācta est. Annō superiōre egēnus eram, inops, spē
dēstitūtus: nunc opum multārum sum dominus et praeclārō fruor
procellārum profugiō. Equidem librīs legendīs et calamī ūsū petō
varietātem negōtiī. Quae fēcī, nōn libet hīc accūrātius nārrāre; sed
librō illō mathēmaticō adjūtus, dedī operam ut fundāmenta ratiōnēsque
mathēmaticās solidius probārem. 218. Ut prīmum crēdō saevās praeterīsse
procellās, dēcernō in domesticum hortum incumbere. Dioscōreās circā
quīnquāgintā praeparāveram, rādīcibus circumcīsīs: item septemdecim
mandiocās tractāveram pariter: hās omnēs in trahā reportātās rīte
cōnsēvī: mox humum dē novō ⸤ā flūminis ōstiō convectam⸥ addidī, quia
dē mandiocā prius nōn cōgitāveram. 219. Macacōs vīdī frūctibus meīs
īnsidiārī, item ⸤nesciō quae īnsecta⸥ aliquot hōrum corrūperat. Nōlō dē
cibāriīs ānxius esse: alia multa opera cūram vīrēsque meās āvocant.
Crēdō, quantum sine nimiō labōre possim convehere, tantum convehendum;
nam nesciō utrum, seu rōbīgine seu īnsectīs sīve avibus aut macacīs,
maxima pars rērum coacervātārum sit peritūra. Itaque rēs edūlēs avidē
reposuī; porrō aliās rēs, ut ricinum,—ē quō facilius oleum extrūxī
propter fabrīlēs ūsūs quam ex aliā quāpiam rē. 220. Sed arcae loculīque
ad rēs asservandās nōn sufficiēbant. Quidquid habēbam ōllārum aut
lagēnārum, adhibuī ananāsīs, persicīs mālīs aliīsque frūctibus
cōnservandīs. Aēnum maximum oleō ricinī spurcum erat; nam quamquam
harēnā ēmundāveram, manēbat quīdam odor et nauseam creābat. Nova vāsa
fingere volēbam, immō magna, quae ut apud Maurōs, dōliōrum vicem
sustinērent. 221. Prīma mea experīmenta valdē rudia erant. Dē fōrmā
incūriōsus, argillam sōle siccāre et concoquere cōnor, sī massam
aliquam possim satis cōnsolidāre. Laterēs potius quam ōllās
cōnficiēbam: citō autem agnōvī, rem hāc viā nōn prōcēdere. Coctīs
lateribus sine dubiō erat opus, ad furnum cōnstituendum; dein igne,
nōn sōle, coctōs laterēs velim. 222. Herbās in sōle siccātās prō
strāmine crūdīs lateribus intertexō, argillā prīmō subāctā: sīc faciō
struem. Stīpitēs viridēs cum siccō lignō mixtōs interpōnō atque
compōnō: mox subjiciō ignem. Māteriē renovātā lentum calōrem per tōtum
diem sustentō: posterō diē (quoniam nōn vidēbātur ignis sufficere)
violentius incendō: jamque laterēs bene coctī erant et solidī. Merō
lutō et lateribus illīs (sine gypsō, quod ex rūpe calcāriā potuissem
combūrendō cōnficere) furnum cōnstrūxī. 223. Omittō nārrāre, quō pactō
in experīmentum prīmō fēcerim ōllās. Cēterum explōrātō, posse mē plumbō
liquefactō vitream quondam faciem superpōnere, id quod propter
munditiam concupīvī, optimum crēdidī, quam maximē quadrāta fingere
ingentia vāsa; quoniam haec fōrma omnium esset facillima. Plūra hōrum,
fateor, praeter aciem rīmās ēgērunt; sed rēs solidās, nōn liquidās,
recondēbam; itaque meīs ūsibus aliquātenus serviēbant.
224. Cēterum ut tēlōrum artem probē exercērem, intimō in portū clipeum
quendam ingentem, velut mētam scopumve, ērēxī. Compāgēs erat ex
assulīs: vēlōrum praetēnsīs laciniīs, in mediō (prō _taurīnō_, quem
vocant, oculō) pullum lānam affīxī. Ūnamquamque ignipultārum suā in
vice exercēbam, aliquandō majōribus glandibus, aliquandō aut olōrīnīs
aut minimīs: sed plumbum omne dīligenter recollēgī, quantum poteram:
spatia quoque sēdulō notāvī, ut in collīneandō perītior fierem. Nisi mē
aliquō modō aut exercērem aut oblectārem, maestitia mē incessit;
etenim nōn jam labōribus fatīgābar. 225. Sed multus eram tunc temporis
in coquendō et condiendō, nē frūctūs perīrent plūrēs. Ōllās Eurōpaeās
aliquot habēbam, sed operculīs egēbam, quae āera exclūderent. Ē
_mangīs_ rēsīnam quandam ēlicuī, quā velut pice oblinerem vēlōrum
laciniās. Hae, operculīs circumdatae, satis bene conclūdēbant ōllās; at
rēsīnam dē novō superlēvī. 226. Oblītus sum quaedam dē ējectāmentīs
maris nārrāre. Ūnō in dōliō plūra invēnī ōrnāmenta, praesertim specilla
ac vitreās bullās. Specillōrum ōrae dētrīmentum tulērunt; sed bullae
erant incolumēs. Trēs item fasciculōs invēnī, discolōrum vestium
plēnōs. Postquam aperuī, sub umbrā expōnendās dēcernō. Nōn integra fuit
colōrum pulchritūdō, necnōn plūrēs vestium quasi rigēscēbant. Omnēs in
cavernīs reposuī, sī forte posthāc ūtilēs fierent. Bullās autem
plūrimās, resticulīs, sīve fīlīs conjūnctōs, super jūmentōrum cervīcibus
ōrnandī causā suspendī.
————
Caput (IX.) Nōnum.
227. Tālēs inter cūrās exercēbar, quandō nova rēs mē vehementer
excitāvit, Octōbrī mēnse. Quōdam māne, dum eram in culīnā, mare versus
aspiciēns, repente videō nāvigium, nigrīs hominibus plēnum, quod ad
portum meum vidēbātur tendere. Haesitō exanimis, neque audeō in
armāmentārium excurrere, nē cernar; metuōque nē animadvertant aut
rētia mea aut trāmitem. Appellunt sub caeruleā rūpe, extrahuntque
captīvum, cui bracchia post tergum erant retorta. Dum obstupēscō
contemplāns, subitō in nāvigium redeunt cum captīvō et rēmigantēs
abeunt. Extemplō alterum videō nāvigium, quod prōmunturium caeruleae
rūpis studet exsuperāre: jam intellegō priōrēs eōdem tendere, nē ā
sociīs suīs dīviderentur. 228. Ut prīmum ēvānuēre, surgō. Ignipultam
corripiō bitubam, quae Helvēticī mīlitis fuerat; quā quidem hāc in
īnsulā numquam ūsus eram, praeterquam in exercitandō, quotiēs in
clipeum collīneārem. Cum paulō gravior esset, furcam quandam prō fulcrō
adhibēbam: quā in terram dēfīxā, multō certius jaculābar. Utrumque
tubum nunc dīligenter suffarciō, hunc magnā glande, illum olōrīnīs;
item pār pistolārum. Vēscor parcē; placentam in sinū vestis recondō.
Accīnctus balteō, gladium sūmō, pistolās, bitubam suā cum furcā, item
prōspeculum, quod dē collō suspēnsum gerēbam fūniculō crassiōre, quia
lōrīs dēlicātīs dēficiēbar. Pērulam quoque capiō, pulveris ac pilulōrum
repositōrium. Tum aliquotiēs ad Nūmen Suprēmum vōta vel precēs
attollēns, ēgredior prōspectūrus. Canem abēgī, quī mē comitārī voluit.
229. Ad speculam meam quantā poteram celeritāte ascendō. Inde videō
circiter vīgintī quīnque virōs cum duōbus captīvīs. Ignem jam
accenderant: mox ūnum ē captīvīs nūdum in harēnā extendunt, caput
clāvā obterunt, et cōnfestim membra discerpunt. Cultrōs nōn clārē
dispexī, sed (quod horrōrem simul ac nauseam mihi mōvit) torrefactīs
membrīs vēscuntur. Dum facinus exsecror, crēdō licēre mihi, sī possim,
omnēs trucīdāre, quī hospitium īnsulae meae tam foedē violent. Ego
autem cōnsēdī immōtus et tamquam fascinātus.
230. Repente alium videō captīvum praeter ōram maris fugere: hunc
quīnque persequuntur summō ārdōre. Ille, collēs versus tendēns, pōne
rūpem ēvānēscit. Tum exsurgēns currō, cavēns tamen nē exanimis fīam;
tandem iterum fugitīvum discernō. Viam Lūnātam ascendit; pōne trēs
virī sectantur, quōrum prīmus clāvam habuit bellicam. Duo illī
sagittās. Fugitīvum crēdō ā prīmō secūtōre vēlōcitāte superārī,
tantummodo praeoccupāsse cursum. Ego in fossā quādam lateō, dēfīgōque
furcam in solō. 231. Intellegō fugitīvum nōn posse ēvādere: etenim
anhēlābat graviter. Ā prīmō secūtōre prehēnsus, ab illīs necābitur;
sed opperior dum prope veniant. Tranquillissimē collīneō, dein olōrīnīs
pilulīs jaculor. Īlicō prōstrātus cadit prīmus secūtor. Saltat metū
fugitīvus, fragōrem audiēns, sed nescit prīmō quid acciderit. Mox
capite īnflexō respiciēns, vīdit hostem dējectum: tum ipse quoque
subsistit, animam recipiēns. Secundus adhūc currit: jam sagittā arcuī
applicātā parat trānsfīgere fugitīvum. Id mē iterum accendit, nec tamen
occīdere eum volō. Glande majōre ex alterō tubō crūra ejus petō,
afflīgōque āctūtum. Quī tertius accurrit, duo sociōs prōstrātōs
cernēns, audītōque fragōre, summā celeritāte retrō cēdit. Mox duōs
aliōs quī pōne sectābantur, hic vertit retrō; itaque ēvānuēre omnēs.
232. Tum egomet ēgredior. Fugitīvus obstupēscēbat etiam. Tandem
accurrit, et cōram prōvolūtus, terram fronte tangit. Id erat prō
venerātiōne. Excitō hunc, et, Anglicē loquēns, plānē tamquam
intellegat, imperō ut mēcum veniat. Vulnerātōs volō invīsere. Posterior
volūtābātur humī, nec potuit surgere; tamen ab arcū ejus aliquantum
metuī. Sed fugitīvus circumsultāns arcum ē manū ejus ēripit: prōtinus
correptī erat oblīsūrus faucēs, nisi ego īrātissimā vōce prohibuissem.
233. Vulnerātus ille stolidē admīrātur: angor (crēdō) vulneris metum
domuerat; nam per femur trānsfossus est. Fugitīvum jussī bracchia
vulnerātī manibus cōnstringere, fūnemque ē loculīs petiī, frūstrā. Sed
fūniculum illum collō dētrāxī, quī prōspeculum meum sustinēbat: hic
prō compede sufficiēbat. Dein vulnere īnspectō, mappam ē loculīs vestis
meae extractam applicō, et linteīs īnfulae firmiter ligō. 234. Tum
fugitīvō imperāvī, ut mēcum tollat virum et in proximō quōdam cavō
repōnat. Nōn reluctātur ille saucius: crēdō eum, cum vulnera ligārem,
intellēxisse tāle facinus nōn inimīcī esse. Sed ad prīmum secūtōrem
convertēns mē, mortuum esse cognōscō; fortasse in cor penetrāverant
pilulae. Cōnfestim fugitīvum accersēns, revīsō speculum. Ēn autem! duo
illa nāvigia jam sunt in marī, abeuntque: id quod mihi erat
grātissimum. Crēdidī eōs, perterritōs quasi mīrāculō, aufūgisse. 235.
In rē tam novā vix mē recolligō; spatium cōnsīderandī cupiō; sed
fugitīvus mē suscitat, ōsculāns tālōs meōs. Equidem tum ejus dēmulceō
genās, jubeōque mē sequī. Dēscendō ad cavernās: vestem induō, cibōs
appōnō, ipse quoque vēscor. Veste sānē ac cibō gaudet, mox iterum
iterumque mē venerātur. 236. At ego traham parō cum duōbus jūmentīs.
Quandō gregem aspexit, videō quantum excitētur. Impōnō trahae lectī
vestīmenta, ligōnem ac pālam quandam. Arma mea, praeter gladium,
exuor: tum cum fugitīvō ac cane ascendō novum meum trāmitem, jūmenta
dūcēns. Longiōre hōc circuitū regressus ad mortuum, incipiō humum
ligōne aperīre, ut corpus recondam. Id vērō fugitīvus mē nōn vult
facere: sūmit ferrāmenta, operam strēnuē perficit: tum mortuum humō
obtegimus. Clāvam ejus cūriōsus asservāvī. 237. Exinde sine morā
sauciātum hominem in traham assūmptum reportō, et gestū signīsque
benignīs permulceō. Profectō voluī hominem sānāre, nec ignārus eram
quantum impedīret sānātiōnī pavor et ānxietās. Quārē quidquid potuī
excōgitāre, fēcī, tamquam frātrī. Aquam libenter bibit, vēscī nōluit.
Postquam vulnus summā meā ope sēdulō cūrāvī, hunc relinquō: dein
fugitīvī manūs parō ligāre, ut videam quō sē modō gestūrus sit. 238. Is
autem, genibus prōcumbēns, summā humilitāte manūs offert, ut colligem,
sī velim. Id satis erat. Ego subrīdēns fūnem retrahō: ille rūrsus
gestū dēmōnstrat, velle sē mihi servīre: atque ego accipiō. Jubeō in
harēnā cōnsīdere. Ipse sēricam umbellam, fastūs causā, efferō, et sub
hāc compositus, in optimā meā sellā sedēns, dēlīberō quid faciendum.
239. Arbitror duo hōs virōs prō servīs et prō amīcīs esse mihi ā Deō
datōs, sī hōrum possim et venerātiōnem et cāritātem conciliāre.
Utrumque arguō per mē esse morte ēreptum; quoniam, ille alter nē
strangulētur, id per mē stetit. Utrīque crēdidī novam prōrsus esse vim
jactūs igneī. Igitur spērābam mentibus eōrum posse mē dominārī. Dēcernō
largam cāritātem majestāte temperātam adhibēre. Prōtinus fugitīvō indō
nōmen _Ēlāpsō_; alterum appellō _Secūtōrem_. 240. Sed novus mē incessit
timor, nē Ēlāpsus, cymbā vīsā, ēvādet rēmigāns; quārē rēmōs prīmō
recondidī. Porrō, sī domō sōlus abīrem, vinciēbam Ēlāpsum; sed, domum
reversus, nōn solvī modo, sed blandissimē alloquēbar, Anglicā linguā
prōrsus garriēns. Optimōs dabam cibōs, socium operis assūmēbam,
industriam ejus collaudāns: multa docuī, mox ab eō multa quoque
didicī. Vīdī eum esse grātum et sēdulō oboedīre. Lēnī cum rīsū
vinciēbam eum; necnōn ille rīdēbat, saepius ōsculābātur manūs meās.
Sed ante nūndinās tertiās pudēbat mē vincīre, nec jam faciēbam. 241.
Jam quō magis ambōbus augērem reverentiam meī, spectāculum jaculātiōnis
māchinātus sum. Duās tabulās ostentō ligneās: dēmōnstrō ambōs esse
lēvēs, sine pūnctō vel incīsūrā. Ūnam pōne alteram apposuī, modicō
intervallō; sīc autem ut Secūtor, quamvīs claudus, aspiceret. Dein ē
parvā pistolā ēmittō ignem. Glāns, trānsverberātā priōre tabulā,
dēfoditur in secundum. Igne ac dētonātiōne territī ejulābant ambō: mox
vīsā glande, Ēlāpsus priōrem scrūtātur tabulam, et mīrābundus Secūtōrī
dēmōnstrat parvum, immō minimum, forāmen. Nec alteruter audēbat
pistolam tangere. Ipsam rem volueram. Post paulō Ēlāpsum per
prōspeculum meum aspectāre fēcī; id quod cum admīrātiōne commovet.
Prōcēdente autem tempore hōrologium meum ostentāvī, apertīs
interiōribus māchināmentīs. Tālibus rēbus crēdēbam barbarōrum mentēs
salūbriter capī. 242. Jam magnam faciō jactūram. Gnārus quantum
barbarīs noceant vīna ārdentia, ānxius nē hīs aliquandō dēprāvātī sint
atque efferātī, quidquid hujus generis habēbam, Deō invocātō, effūdī,
praeter ūnam lagunculam, quam idcircō in arcānīs reposuī, sī forte prō
medicīnā aliquandō foret ūtilis. 243. Nōndum memorāvī, Secūtōrem bonīs
esse indūtum sandaliīs, Ēlāpsī pedēs nūdōs fuisse. Uterque
praecīnctōrium gerēbat, Secūtor balteum quoque cum cōrȳtō sagittāriō.
Sandalia illa ē cortice erant plicāta; Ēlāpsus autem, dum sedet domī
ōtiōsus, ā mē quidem vīnctus, sandalia propter meōs ūsūs imprīmīs, dein
propter suōs, ē meā vetere māteriā cōnfēcit. Tālem virum cūr vincīre
oportēbat? 244. Ego rūrsum illī dōnō vestem versicolōrem, ex iīs quās
ex marī recuperāveram. Is accipit grātus. Post trīduum videō eum hāc
veste fulgentem: colōrum splendor, quī aliquantum erat immūtātus,
integer redierat. Interrogō eum Anglicē, unde hoc mīrāculum? Rīdet
ille, laetāturque, sed linguā nequit explicāre. 245. Necnōn omīsī
nārrāre, lacernam propter nocturnum praesertim frīgus utrīque mē
dedisse; id quod libentissimē accēpēre. Etenim Secūtor, quī ambulāre
nequībat, frīgus sī quod erat, graviter persentiēbat; quārē accūrātius
eum prōtegēbam; et sānē grātus animī vidēbātur. Ego autem multīs
signīs doceō, illōs inter sē amīcissimōs esse dēbēre. 246. Tandem
Ēlāpsum in cymbā mēcum collocō, post mātūtīnam pluviam. Mēnsis fortasse
Februārius erat, serēnum caelum, mare tranquillum. Ad tertium rēmigō
sinum, ubi horrendum illud epulum vīdī. Tum subit animum, foedās
reliquiās nōn esse āmōtās: nec fallēbar. Ipsō in locō ossa trucīdātī
virī albēscēbant. Carnis reliquiās aut avēs aut īnsectae abolēverant;
sed calvāriam hūmānam quīvīs nōverit: item spīnam dorsī atque alia.
Ēlāpsus, pietāte (crēdō) gentīliciā mōtus, harēnā manibus corrāsā,
omnēs hās reliquiās quamvīs maerēns dēfodit. Mox ad aliās rēs
convertimur. Arborēs ille magnō contemplātur gaudiō, fruticēsque
explōrat dīligentissimē, folia multa asportat. 247. Nē longus sim, ut
prīmum verbīs explicāre poterat, plūrimōs indicābat mihi fruticum atque
arborum ūsūs: hinc et oleō et fūnibus citō abundābam. Ex humilī quōdam
rubō oleum hic mihi extrāxit, itaque nōn jam cōnfugiendum erat ad
ricinum. Mox tria magnī pretiī indicāvit legūmina, inter ūmidiōra
convallis; prīmum, rāpa maxima et optima, nostrātibus solidiōra et
suāviōra; deinde, quiddam ē fabārum genere, grande ac bonum sānē. Dē
Aegyptiōrum fabā audīvī. Nesciō an haec et illa cōnsimilēs fuerint. Tum
genus quoddam, ut putābam, cucurbitae; sed fōrmā ferē cylindricā,
velut pulvīnulum, colōre purpureō, optimā cucumī praestantius. Posteā
īdem orȳzam dētēxit ūmidīs in locīs, quōs ego ēvītāveram. Porrō
gossypium mihi retēxit. Ex aliīs rēbus stuppās quāsdam vel villōs
extrāxit, cannabī vel līnō parēs.
248. Aliam quandam rem voluit Ēlāpsus mē docēre, sed intellegere
nequībam. Grandiōrēs aliquot avēs, quās ego phāsiānīs rettulī dum
propius praeter volant, ille manibus plaudēns columbās et caprās esse
dīcit. Prīmō sīc interpretātus sum, ut dīceret hās edūlēs esse, ut
carnem columbīnam et caprīnam. Posteā explicātum est, hās avēs posse
domārī et mānsuēscere, ut caprās columbāsque meās: dē quō sērius
nārrābō. 249. Itidem dē palmīs multa ille mē docuit. Equidem nōveram
aliās esse nuciferās, quās _cocōs_ appellābam; aliās phoenīcēs, vel
dactyliferās, nānās illās quidem meā in īnsulā. Jam discō, tertium
genus et fūniferum esse et saccharum praebēre; _caryōtum_ appellārī
audiō. Mollissimī fīunt hinc restēs, tamquam lōra optimē depsta, quī
propter capistra jūmentōrum aut cingula possunt adhibērī, necnōn
propter balteōs. Attamen ex asperō nucum villō rōbustiōrēs contexuntur
fūnēs, crassae tegetēs, scōpae rigidae. 250. Quārtum dīxit esse
oleiferum; id quod in Brazīliā quoque audieram; anne prōrsus eadem
arbor sit, nesciō. Quīntum porrō nōbilissimum, rōbore prōcērissimō et
optimō, cujus folia prō umbellā essent. Dēnique ex tribus generibus ad
minimum, oleum, vīnum, saccharum, ab ūnō cēram, ab aliō farīnam
optimam, prōvenīre. Sed mē juvābat, ūnumquidque inde sūmere, unde
minimī esset labōris. 251. Tam citō tot rēs Anglicē Ēlāpsus didicit, ut
crēderem posse mē jam, hōc ministrō, scapham redūcere. Equidem in
hortōs eum dēdūxī, ubi multa mē docuit: sed melius arbitrābar, ad
redūcendam scapham, Secūtōris opperīrī vīrēs. 252. Ille ex vulnere
convalēscēbat, et summam mihi dēmōnstrābat reverentiam. Ut prīmum sine
perīculō rēptāre poterat, ad focum accēdēbat, rem culīnāriam
observābat, paulātim ipse coquēbat, et quae Anglicē dīcēbam, coepit
intellegere, etsī pauciōra cum eō locūtus eram, quam eum Ēlāpsō, quī
mihi erat socius labōrum. Glāns plumbea sine dubiō ē crūre ejus
exierat: nihil intus remānsit, quārē simplicior erat ejus cūrātiō,
dōnec solidē convaluit.
253. Quōdam diē Ēlāpsus vitreās illās bullās caprīs dētrahit, et,
humillimē mē venerātus, meō collō circumpōnit. Ego rīdēns dōlium eī
ostendō, ubi plūrēs habeō bullās; mox dētractās collō meō caprīs parō
reddere. Ille vērō reclāmat, obtestātur: tunc ē dōliō aliquās dēlēgit,
quae lūcentissimae vidēbantur; hās significat mihi convenīre. Minōrēs
quāsdam ac minus fulgentēs suō collō suspendendās rogat. 254. Quamquam
prīmō irrīdēbam, mox videō rem nōn esse contemnendam. Nōn barbarī
sōlum, vērum omnēs hominēs rēgem suum vel imperātōrem īnsignibus
imperiī decorātum volunt. Majestātī meae conveniēbat, ut rēgium aliquod
īnsigne gestārem. Itaque dēmum hīs bullīs, quās prō rēgulōrum Āfrōrum
lēnōciniō imperāveram, egomet rēgium quiddam inesse opīnor. 255. Sī
autem in rēgnō meō ad rēs ōrdinandās gradūs quōsdam honōris cōnstituam,
Ēlāpsus sine dubiō summus minister rēgius esse dēbeat, et secundāriīs
gemmīs fulgere. Ingenium quoque ejus versūtius esse et capācius quam
Secūtōris cognōveram, ut erant hī virī valdē disparēs. 256. Ēlāpsus
gracilis erat, prōcērus, amplā fronte, micantibus oculīs, vultū valdē
mōbilī, ōre autem suāvissimō. Secūtor umerīs lātior erat, minus
prōcērus, genīs plēniōribus, vultū nōn malō illō quidem sed tardiōre.
Crūra, bracchia, crassiōra quam Ēlāpsī, quī quidem vix summās suās
vīrēs attigerat. Hunc crēdidī tria et vīgintī annōs aetātis habēre,
Secūtōrem trīgintā vel amplius. Ut, quae ⸤meī vicārius⸥ Ēlāpsus
jubēret, Secūtor oboedīret, prōfore crēdidī, sī Ēlāpsum quasi
magistrātūs īnsignibus decorārem. Itaque monīlia illa, majōra et
minōra, mihi atque Ēlāpsō comprobāvī. 257. Inter haec rē fabrīlī
Ēlāpsum exerceō, ūsumque doceō omnis meae supellēctilis. Jam
intellegēbat omnia ferē quae dīcerem, sed loquī vix cōnābātur, praeter
aliquot vocābula negandī, affirmandī, approbandī, interrogandī. Artem
ego ferrāriam neque exercueram neque multum fortasse sōlus potuissem:
sed cum ille dē ferrāmentīs cūriōsum sē dēmōnstrat, nova mē ambitiō
capit, sī forte, hīs ministrīs, ars quoque illa mihi serviat. Nunc
explicō tantum, per ignem et malleum rem cōnficī. 258. Barbarōrum
uterque contexendīs vīminibus, juncīs, arundinibus, cannīs, valdē
excellēbat. Quidquid hujus modī ego cōnfēcī, erat sānē inhabile. Jam
vērō illī magnam mihi vim quālōrum, corbium, fiscōrum rapidē contexunt,
Ēlāpsō māteriem hārum rērum comportante; necnōn, quod praesertim mihi
cordī erat, idōneās perficiunt caligās textilēs. Ut aquam exclūderent,
rēs nūllīus mōmentī vidēbātur, sī lapidum ac saxōrum asperitātēs,
necnōn īnsectās dēfenderent. 259. Secūtor autem in rē coquīnāriā
excellēbat. Ē cocōrum nucibus placentās dēlicātissimās, item quasi
flōrem quandam lactis, faciēbat. Piscēs, dioscōreās, mandiocās,
banānās, plūrimās nucēs ita condītās prōferēbat, ut nihil suprā:
etenim prō condīmentīs habēbat ananāsās, zingiberim, piper et alia
arōmata, saccharum ē palmīs et oleum vel optimum. Mox, postquam inter
silvās vagārī potuit, avēs plūrimās īnsidiīs capiēbat; unde nūllō
nitrātī pulveris dispendiō, suāve habēbāmus epulum. Porrō fruticem
invēnit, cujus foliīs in sōle dēsiccātīs aquam aspergēbat calefactam:
hōrum jūs tepidum, saccharō admixtō, praesertim cum flōre cocī lacteō,
grātissimum fuit. _Pōtiōnem foliāceam_ appellābam. 260. Saepius mēcum
dēlīberāvī, anne satis tūtō secūrēs penes hōs virōs relinquerem: videō
tamen, sī quid in hāc rē sit perīculī, id fortiter dissimulandō optimē
dēfendī. Sī suspīciōnem fassus erō, prāvum cōnsilium ipse submonēbō.
Tēla omnia āmovēre, quae possint esse letālia, prōrsus nōn possum. Sī
(quod minimē est vērī simile) ambō hominēs in mē conjūrābunt, fortasse
vix poterō servārī; nam igniāria mea tēla surripient. Sed nisi
conjūrābunt, alteruter mihi auxiliābitur: nec crēdō aliēnārī posse
ambōrum animōs, dum majestātem ac vim meam benignitāte temperō. 261.
Hīs rēbus perpēnsīs, quia lūsus corporeus mentem levat, lūdum
gladiātōrium dēcernō. Etenim sī redeant barbarī, sī dēpugnāre cōgāmur,
meōs virōs velim totidem barbarīs longē praestāre; at sī neque suās
habeant sagittās neque fūsilī plumbō exerceantur neque gladiīs bonīs
rem gerant, īnferiōrēs barbarīs fīant. Igitur Ēlāpsum prōtinus,
Secūtōrem simul ac sānitās permīsit, gladiātōriam doceō artem.
262. Vīmineīs quibusdam mūnīmentīs caput, umerōs, crūra prōtegimur, ut
magnā vī possīmus sine perīculō caesim ferīre; et effūsōs ex ictibus
habēbāmus rīsūs. Posteā lūdum variābam, nē ūllā ratiōne pugnandī
dēficerent. Sānē ventrem, pectus, vultum prōtegere, sī hostis pūnctim
petat, longē difficilius est. Spissā tegete ac lārvā rōbustā armātūram
concinnāvī; sed ipsī vīminea scūta fēcērunt, quae, laevō bracchiō
gestāta, ictūs repellerent. Videō tamen hanc lūdī fōrmam, quantumvīs
obtūsum sūmās prō gladiō baculum, oculīs et ventrī esse perīculōsam.
Psittacus autem rē gladiātōriā abhorrēbat cūnctā, multōque cum ejulātū
absiliēbat. 263. Mox Secūtor, quī suum retinēbat arcum atque aliquot
sagittās, pennīs anatum ac ferreīs clāvīs vult sagittās novās
fabricārī. Ipsīus sagittīs mucrōnēs ex piscium ossibus erant, nam ferrī
suā in gente exstābat nihil. Clāvōs eōs quotquot maximē vidērentur
idōneī, libēns dōnō; is autem valdē perītum sē ostendit, cum īnsuper
līmam et cultrum operī commodō. 264. At ego vel parvam catapultam magnō
arcuī longē antepōnēbam, pigēbatque mē quod pessulum ejus tractōrium
chartā dēscrībere, nēdum lignō fingere, tam difficile vidērētur. Sed
calamīs et chartā dēsignandō meditor, experior, dōnec pessulum cum tālō
suō tandem rēctē excōgitāverim. 265. Tum caprārum cornua, quae
reservāveram, exquīrō, et idōneum prōpōnēns stīpitem caedō, sculpō,
terebrō: dēnique mollissimō ē lignō, satis magnā cum dīligentiā, rude
et grande cōnstituō exemplar: quō vīsō tōtam rem intellēxēre. Itaque
ipsīs opus remīsī ēlegantius perficiendum; nec spē meā falsus eram,
nam catapultās haud spernendās post paulō cōnfēcērunt. Ego autem
glandēs idōneās ē plumbō cōnfēcī, sed spīculā avēbam.
————
Caput (X.) Decimum.
266. Circiter id temporis statuī scapham, sī possem, redūcere, nē vēla
prōrsus corrumperentur. Ēlāpsus autem jam satis intellegēbat, quid
jubērem. Malleum, clāvōs, serram parvam, argillam vitreāriam,[V] acūs
sarcināriās, fūniculōs, vēlōrum aliquot laciniās, in mulctrālī
composuī: haec Ēlāpsus portat. Ego cibum, pōculum, cultellum, pistolās
portō. Flūmen convallis vadō trānsīvimus, saxīs adjūtī modicīs, quōrum
ope crēdēbam pontem sine magnō opere posse cōnstruī. Sīc breviōre cursū
ad scapham pertingimus. 267. Prīmum vēla expandō, īnspiciō, temptō:
tribus in locīs valdē īnfirma esse opīnor. Dēnotō, ubi resarcienda
sint: id Ēlāpsus strēnuē perficit. Intereā mulctrālī aquam pluviālem
marīnamque scaphā exhauriō: frūctūs in aquā putrēscentēs vehementer
āversor: subtus inveniō solida omnia, nec quidquam rīmārum esse
timendum. Fabrī ope nōn egent tabulae; itaque perfectīs vēlīs
ingredimur. 268. Aura, sīcut exspectāveram, adversa erat. Rēmigāmus ex
ōstiō, dein expānsīs vēlīs, ad dextram excurrimus, gubernante Ēlāpsō,
id quod optimē calluit: ego jubeō et vēla regō. Ut prīmum dēflectendum
in terram opīnor, exclāmō “Ad sinistram!” et prōtinus torqueō vēla.
Oboedit ille: scapha optimē convertitur: tunc praecipuus meus
dēcessit timor. Sine ūllō perīculī sēnsū prīmum illud exsuperāmus
prōmunturium, quamvīs adversante ventō, posteā celerius proficīscentēs
praevertimur, dēnique lītus intrā cautēs legimus ūsque ad portum meum,
ubi in nāvāle scapham laetus repōnō. 269. Ego autem Ēlāpsum interrogō,
“Anne bona sit scapha?” Respōnsum exspectābam, “Sīc, sīc;” vel
“Bona, bona:” sed admīror, cum ille clārē ac dēlīberātē respondet,
“Bona nōn est; bonam faciēmus posthāc.” Iterum interrogō, Cūr? Is
vērō quasi novam vōcis facultātem exhauserit, nihil respondet nisi,
“Sīc.”