Sexdecim pòst diebus aestas procellis abrumpitur: piget me quòd
cavernis hospites carent. Ego autem de meâ linguâ intrudendâ praesertim
sollicitabar. Prima mea colonia et linguam non absurde et litteras
parce didicerat: nunc meditor quô possim pactô easdem novae plebi
impertire. Quando cum Gelavio colloquor, rogat ille, utrum velim eum
assentiri obedienter, an loqui lībĕre. Lībĕre autem (inquam) loqui.
367. Tum infit: “Nos, here, tua familia, te et multùm audivimus et
valde amamus: igitur in linguâ litterisque profecimus meliùs. Tamen
nimius fuit ille conatus, nec nisi propter tui amorem tolerabilis. Duas
res unà postulas, utramque difficilem. Crede mihi, longe praestat,
ut de linguâ tuâ paullum differatur. Nostram potiùs nos linguam
primùm litteris exprimere discamus: postea quidquid e tuâ didicerint
linguâ (et discent multa paullatim) cupient ipsi scribere.” 368. Haec
audiens, quasi obstupui. Quid? (inquam): tune linguam barbaram vis
litteris effingere, et quantum possis, in perpetuum defigere?--Acriter
respondet: “Nostrae tu, here, nescius es linguae, qui barbaram vocas.
Lingua est copiosa, delicata, subtilis, tenerrima, sono mollissima, usu
gravissima: immo, quantum conjicere possim, tuâ sane praestantior.”
Quid ais? inquam. Ego non nōvi tuam linguam: recte dicis. Sed cur
credis eam meae antecellere? “En (ait) quando tu _Nos_ dicitis, ego
illud _Nos_ per quatuor vocabula interpretor. Nam aut _Ego ac tu_
valet, aut _Ego atque ille_, aut _Ego ac vos_, aut _Ego atque illi_.
Hic quatuor sunt, quae tua lingua in unum illud _Nos_ confundit; nostra
pulcerrime distinguit _Bini_, _Bili_, _Binir_, _Bilir_. Nonne hanc
recte dico magis hic esse subtilem, accuratam, copiosam?” Assentior.
“Item _Vos_ (pergit dicere) duas confundit res; nam aut valet _Tu
cum ceteris quos compello_, aut _Tu cum quibusdam absentibus_. Hic
iterum nostrates duo habent vocabula, _Vinir_, _Dinir_. Jam tu de
_fronte contrahendâ_ loqueris; unam hanc a te didici locutionem: nos
quatuor habemus verba simplicia. Nam frontem contraho aut propter
lucem nimiam, aut meditabundus, aut cum maerore, aut cum malitiâ: nos
quadrifariam dicimus ac simpliciter.” Perge ultra, (inquam). “Deinde
tu (inquit) de _demittendo capite_ loqueris: nos septem vel amplius
modis hoc pronunciamus. Nam caput demitto, primùm ut hostile telum vel
ramum arboris devitem: deinde, ut venerer aliquem; tum, ut acutiùs
prospeculer; quarto, ut assensum denotem; quinto, propter pudorem;
sexto, per obstinatam contumaciam; septimo, in aquas descensurus;
item octavo, saltans. En octo nostratium vocabula, Metic, Rodic,
Fiarilic, Duthic, Lianic, Shanfic, Madiric, Reutic.”--Immo, Gelavi!
(inquam interpellans) linguam tu meam parùm novisti: nam nos _Annuere_
adhibemus, assensum capitis demissi denotantes. 369. “Verissime dixisti
illud, here! (respondet). Non nōvi tuam linguam, neque unquam plene
novero, nisi si possem renasci, et cum lacte matris carissimas voces
haurire; nisi possem cum pueris iterum colludere, in vestris ludis
litterariis discere; nisi possem in contione sapientium fervida captare
verba, atque in foro, ubi res venditis, multos per menses nundinari.
Nisi de novo possem matris, sororis caritatem discere, et suaves amoris
susurros nunc primùm tuâ in linguâ audire, nunquam sic ego complectar
eam, ut tu corde atque animo complectĕris.” Fateor; vehementiâ ejus
perculsus sum. Nihil tale expectaveram: itaque reticui. Tum addit,--“O
here, noli succensere: sed ita se res habet. Lingua tua nobis in meram
mentem vĕnit, quasi cum frigidâ luce. Nostra pectus tangit, animum
erigit. Ut tuam nos, quantum possimus, discamus linguam, aequissime
postulas; sed nostram quae tenerrimis nos memoriis perfundit, noli sic
surripere nobis, ut tuam mancē apprehendamus, fortasse foede laceremus.”
370. Nunquam antea suspicatus eram, quàm sua cuique genti pretiosa
esset lingua. Pòst paullo fassus sum, malè me consuluisse, Gelavium
recte judicare: itaque jubeo, si possit, populares suos edocere, quô
pacto ipsorum linguam litteris exprimant. Tum ille a me opem orat.
Dicit, meis litteris illorum sonos non omnino congruere; propterea,
se haerere. Equidem non modo Lusitanicē multa de orthographiâ (quam
appellant) cogitaveram; sed priùs, quando Maurusiē discebam loqui,
omnia Europaeis conscribebam litteris, mutatis additisque aliquot
formis. 371. Igitur fere centum auditis perscriptisque vocibus, tandem
quum autumat omnes linguae sonos se mihi pronunciasse, facile ei
totam seriem explico. Hoc ubi plurifariam probavit, crediditque rem
confectam, totum gregem nostrum edocet; illi alacriter arripiunt.
Postea, die Domini, quando ceteri conveniunt, incipit horulam dare
huic rei impertiendae. Ego autem illo die contionor de rebus pluribus,
quae possint mentes stimulare, excolere, firmare. 372. Illud laetus
video, non esse segnes hos barbaros neque ventri aut temeto deditos.
Etenim veloces esse et armis strenuos, id cuncti pro publico officio
aestimabant. Sed ludos sedulo iis commendo. Feminae nostrae quotidie
natabant, sed suo in grege: nos viri jam ⸤duntaxat extra portum⸥
natamus. Ego sic jussi: namque ipsis non interesse videbatur. 373. At
ego jam decerno, igneorum telorum usum Gelavio ac Totopillo impertire,
quo tutior fiam. Id summo cum gaudio accipiunt, ut documentum fiduciae
meae. Pulveris nitrati quia parcissimus fueram, aliquantum etiam
restabat. Hoc reparari posse desperans, quidquid potest sine dispendio
pulveris doceri, edoceo, atque illi acerrime artem meam assequi
conantur. Totopillus de pulveris illius compositione acriter exquirit.
Carbonem facile explico; sed quid sit nitrum, quid sulfur, nequeo
interpretari; nec, propter immane periculum, vellem eum componendi
experimentis se objicere. Itaque hoc pro arcano relinquitur. 374. Hâc
aestate ego ac Pachus in pensilibus lectis super rupe dormiveramus:
ceteri tres cum uxoribus malunt in cavernis manere; neque ego prohibeo.
Pachum pro comite mecum assumo.
375. Inter haec subita res iterum rotam meae vitae convertit,
et demum me părentibus, mihi patriam reddidit. Ante lucem, tertio
ante Idus Decembres, bombus cannonis me expergefacit. Iteratur ter
quaterque. Agnosco signum navĭs, quae opem in periculo orat. Primâ
luce per prospeculum contemplor, videoque navem magnam, quae in arenis
longe a terrâ haeret. Arbitror illas ipsas esse arenas, ubi, quatuor
antè annis ampliùs, nostra navis se impegit, confregitque mālos.
Attentiùs observans, credo unum mālorum esse confractum. Mox vexillum
discerno: id erat Anglicum. Tum miro gaudio, moerore, spe afficior.
376. Mare erat tranquillissimum: vix ulla tum flabat aura. Acie
oculorum contentâ, per prospeculum nihil video motûs neque instantis
periculi. Tum illud succurrit: Quidni possumus, pluribus connitentibus
scaphis, remulcis navem ex arenâ detrahere? Gelavium jubeo properare
ad Cortopem, et meo nomine impense rogare, ut lintres suas cunctas
cum remigibus robustissimisque remulcis ad navem mitteret, atque ⸤a
me dicta⸥ eos accipere juberet. 377. Protenus ego cum Totopillo et
Calefo Pachoque in scapham ingredior: nos quatuor remigamus, quoniam
ventus deest. Cibum nondum gustaveramus, sed comportari jussi quidquid
esset in promtu. Primi ad navem pertingimus, mox Anglicâ voce exquiro,
ubinam sit praefectus navĭs. Illi mirabundi, et laetantes quanquam
tanto in periculo, eum evocant. Narrat mihi, id quod ipse dispexeram.
In littus, nocte utique tranquillâ, incurrerant, fregerantque mālum
anteriorem. Etiam tum haerebant, timebantque ne surgente vento
obruerentur. Dico me jussisse lintres remigesque tracturos vĕnire,
si forte id opis esse posset. Tum certiorem me facit, fundum nāvĭs
esse solidum, neque admisisse aquam. Mox a magistro bolidem petii,
et a scaphâ meâ tentabam aquas. Sex ulnae navi sufficiebant. Means
remeansque in scaphâ, submarini aggeris finem dimidio fere horae satis
comperi. Jam autem tredecim pervenere lintres. Magister me docebat,
quot remulcis esset opus: ipse affigit, funesque ex suo addit. Saburram
tramovet, partes navĭs afflictas levans. Ejus dicta per me et Gelavium
traduntur. Remis incumbunt, graviùs quàm violentiùs primò. Remulci
tenduntur, strident. Exclamat Gelavius: credo eum prohibuisse nimium
intendi. Iterum; ter; quater incumbunt: demum non frustra esse video.
Motus quidem navĭs exiguus apparet, augescit, continuatur: tandem
clamor gaudentium exoritur: navĭs vădo detrahitur et protenus bene
natat. 379. Tum magister a me gubernatorem petit, qui in tutum aliquem
locum navem deducat, donec mālus erit resartus. Multùm ille miratur,
quum respondeo, “nemini ceterorum quidquam de hôc mari esse notum, me
sōlum littoris aliquam habere notitiam.” Remigibus per Gelavium indico,
sperare me rem recte processuram: multas me agere gratias: sed parati
sint iterum adjuvare, si iterum sit opus. Interim aura diurna a mari
surrexerat, et, vēlis aliquot praetentis, tardiuscule movebatur navĭs.
Ego in scaphâ, profunditatem semper praetentans, flumen versùs, in
quod primam meam direxi ratem, sensim deducebam. Sed quoniam tempus
procellosum longe âberat, suasi ut ancoram extrà jacĕret, deinde
per suos nautas exploraret ostium. Assensus est. Tum ego meos viros
cum scaphà domum remitto, ipse in navi maneo colloquii gratiâ. 380.
Protenus magister quaerit, anne novum possit mālum apud nos ĕmĕre.
Respondeo: “Immo, secāre. Esse plurimas suprà arbores, mālis idoneas;
quas succisas posse facile in vallem detrudi, et, in ripâ fluminis
dedolatas, aquâ vehi ad navem. In ostio fluminis tutissimum esse portum
vel furentibus procellis, modò profunditas aquae navem admittat.” 381.
Jam quaerit, anne cibos praebere possimus. Id vero promitto. Illicò
jubet prandium omnibus apponi liberius, narratque parcius per plures
dies comedisse cunctos, quia metuerant inopiam. Ego verò interrogo,
quare has in regiones venerint, utrum gnari an inviti. Ille postquam
quaedam imperavit, seorsim ductum humili me voce compellat. 382. “Tu
me (inquit) valde adjuvâsti; ergo lībĕre loquar. Merces ego Anglicas a
Bristoliâ ad Jamaicam debebam portare. Propter vim venti in Corragiam
Hibernorum confŭgĕre sum coactus.” Ibi aliquot meorum nautarum majore
mercede mihi surripit alius quidam navĭs magister. Tum alios ex
necessitate accepi, quales ipse locus dabat, mercenarios nautas, quorum
tres erant valde improbi. Multa molientes, seditionem serebant et
bonorum pervertêre mentes. Tandem cö-orti, in catenas me dĕdēre, quum
maxime eramus in Occidentalis Indiae mari. Quid de me facere voluerint,
nescio; sed ceteri nautae nihil gravius in me consuli patiebantur.
Oculos Europaeorum fugientes, inter barbaros (ut opinor) se volebant
recondere, credebantque se posse ditescere, divenditis meis mercibus.
Unâ ex orâ optimam aquae copiam assecuti sunt, absentibus barbaris;
mox, ubi cibos volebant ĕmĕre, orto jurgio, duo e navalibus sociis
occisi sunt, quorum unus callidissimus erat e tribus illis improbis.
Ceteri, qui cum scaphâ erant, aegre effūgēre. Duo illi, qui restabant
e pessimis, homines imperiti, vi ac minis ac consuetudine quâdam navem
regebant, quanquam coeli ac maris et chartarum marinarum ignari. Cibos
iterum ac ter frustra quaesivere: propter inopiam alimentorum ceteri
murmurabant: demum proximâ nocte sub auroram in arenas incurrimus.
Tum verò imperitiae horum hominum succensentes, nautae eos catenis
vinciunt, me liberant, orantque ut sontes puniam, ceteros a periculo
lībĕrem. Ego stătim cannonas opem orantes personare jussi: illud
restat, ut si possim, quod male factum est, resarciam. Jam autem,
dic mihi, (quod maximi est) quot gradus terrestris longitudinis hic
habeamus. 383. Paene risi, quum haec me interrogaret. Respondeo:
illum a meo vestitu posse conjectare, quantâ in barbarie verser. Loci
sane latitudinem, stellis observatis, cognosse me; longitudinem (quam
appellant mathematici) prorsus nescire. Id tantum me habere cognitum,
ad Occidentem nos degere, ultra ultimum Orinoconis ostium.--Ille ait,
etiam hoc cognosse, magni referre. 384. Mox interrogo, anne velit me
in patriam reportare. Is confirmat, maximo illud sibi gaudio fore; nec
gratiis modo revecturum; nam propter servatam navem magnum mihi a se
suisque deberi praemium. Tum jussi, de ⸤hôc quod dicebam⸥ reticere;
jamque me in suâ scaphâ ad terram vehere, ut de cibis comparandis
imperarem. 385. Undeviginti viri in nave erant: carnem recentem
Anglis credo fore libentibus. Totopillo dico, si laqueis porcillos,
lepores avesve possit capere, quàm plurimos capiat, ac vivos. Pachum
ac Calefum, trahâ ac trahulâ eductâ (illâ duobus jumentis, hâc uno)
mecum ad colles Caprinos vĕnire jubeo; Larim Fenimque in calathos
plures fiscellasque componere dioscoreas, maniocas, bananas, dactylos,
aliosque fructus vel legumina: Upim caseos promere quos habebat
plurimos, et quidquid piscium sale condītum reservaverat,--si id
quoque nautis usui foret. Ova gallinacea mihi non erant: pullis avibus
parcendum decrevi. Denique Gelavium ad Cortopem mitto, orans ut si
quid aut zeae aut oryzae possit sine suorum detrimento tradere, id meâ
gratiă navi convehendum praebeat.
386. Pachum ac Calefum jam summâ in rupe offendi opperientes.
Caprarum silvestrium agros versùs imus rectā, usque eò ubi propter
asperitatem saxorum nulla erat trahīs via. Tum Pachum jubeo quàm
occultissime, more barbarorum, pone saxa inserpere, donec gregem
aliquem intra teli conjectum videat. Ignipultas duas iis tradideram
portandas: una erat bituba mea. Ambas jam suffercio. Ut Pachus
recurrit, progredior caute, etsi neutiquam fugaces erant hae ferae. E
duplice tubo bis maximâ celeritate jaculatus, duas antilopas occīdo.
Totus grex aufugit; sed propter formam locorum non potērat extra jactum
extemplo evanescere. Alterâ ignipultâ de Calefo arreptâ, tertium
protenus dejicio mortuum: is mas fuit, grandis ille quidem, qui
restiterat hostem conspecturus. Jumenta nostra paxillis destinaverāmus:
eò jam necesse erat praedam deportare. Calefus et Pachus, connisi,
satis aegre humeris suis capras, unam post alteram, deferunt. Caprum
antilopam video nimium fore: quare egomet, oneri submissus, adjuvo.
Sic per trium virorum nisūs hic quoque in trahulam componitur:
dein protinus domum eos remitto. 387. Egomet lacum versùs propero,
ut anseres vel ferum olorem reportem. Ipsam ad lacûs oram nunquam
pertigeram: ibi nunc olores video maximos. Anne pisces comedant, anne
caro sit bona, nescio; credo tamen pisces e dulci aquâ non nocituros
gustui. Itaque igne conjecto maximum alitem, qui vix in margine erat
aquae, occīdo; quem, quanquam canis non aderat, facile assequor.
Hunc reportavi humeris meis, incommodum sane onus. 388. Ad cavernas
Cortopem offendo, qui collocuturus de zeâ et oryzâ venerat. A Pacho
vult discere, quanta sit secundae spes messis; item a Totopillo quantam
vim radicum esculentarum, aut a nobis satam, aut genitam in vallibus,
debeamus exspectare. Certior de his rebus factus, decrevit et zeam et
oryzam praebere satis liberaliter. Eum magno cum honore excipio, oroque
ut ad coenam maneat. Plures res in musēo nunc primùm ei exhibeo. 389.
Inter haec pervēnit Totopillus cum navĭs magistro. Magister breviter
ait, Ostium fluminis a se esse exploratum; satis superque esse aquae
profundae; cras cum aestu maris velle se intrare. E valle Totopillum
in rupe a se visum esse; (is de cuniculis ibi satagebat:) se cursum
suum ad eum direxisse, ut ad me duceretur.--Totopillus secum habuit
in sacculis quatuor vivos, unum mortuum cuniculum; dein ego demonstro
magistro, quos ei cibos destinem. 390. Is de ceteris rebus multas agit
gratias; sed unum illum ait sufficere antilopam, duas feminas nolle.
Nam tantam carnis vim corruptum iri, nisi propere comedatur; nautis
autem qui decem per dies parciùs pasti essent, insaluberrimum fore,
si multum subito carnis haberent. Sed ego (ait) in rupe mansuetum
vidi gregem: quidni possis duos tresve haedos cum pabulo vivos navi
imponere, quando in eo erimus ut solvamus?--Tum video errasse me per
properantiam: porrò mālus novus erat caedendus. Igitur respondeo:
“Bene est: quidquid poterimus, faciemus.” Tamen de meis haedis
aegre ferebam: nam quidquid mihi cicur factum est, et e meâ manu
pascebatur, id jugulare dolebat me. 391. De olore oblītus eram facere
mentionem: nunc sententiam muto. In Cortopem convertor, interprete
Gelavio. Multo cum honore illum maximo alite dono, item duabus mortuis
antilopis, ut suis remigibus, si sibi libeat, praebeat epulum. Addo,
nolle me oryzam ab ipso orare, nisi esset, unde supplerem. Is laetus
accipit, polliceturque lintres ad convehendum cras mittere.--Tum
a Totopillo quaero, numve aves porcillosve ceperit. Nondum ullos,
respondet.--Igitur differas (aio) hanc rem, donec resarciatur navĭs:
nunc ex uno illo lepore coenam appara.--Id ille properat. 392. Confectâ
coenâ, Cortops ad suos vult extemplo redire. Ego cum magistro trans
rupem ambulo, ut arbores mālo idoneas oculis lustret. Quatuor, quas
denotat, cretâ distinguo: hae erant in saltu meo. Descendens ad
flumen quintam animadverti, ejusdem fere magnitudinis, quae pōpuli
instar gerebat. Hanc ut propiorem commendo, atque ille comprobat.
Tum aio: “Fabrum tu navĭs tuae cras hùc mittito: si quid jumentis
opus fuerit, ego per viros meos praebebo.”--“Eheu! (respondet): faber
meus cum insignissimo illo improborum fuit a barbaris occisus: idque
me male habet, quòd nemo apud me est, qui arborem in mālum dedolare
calleat. Sed nisi inter vos quispiam est fabrili arte exercitus,
nautae mei, ut ut poterunt, caedent.” Tum narro et me et quosdam e
meis ex necessitate multam rei fabrili dedisse operam; et posse nos,
si velit, hanc rem aliquo tandem modo perficere. Id lubens audit: ait
se, mālo, qui fractus sit, in ripam exposito, alterum, ejusdem plane
mensurae, imperaturum mihi; pretiumque ejus, pecuniâ aestimatum, in
accepti tabulam mihi relaturum. Tum ego, quantum possum, spondeo: is ad
suam scapham abit, in navem rediturus; ego ad cavernas. 393. Postero
die sine ullâ difficultate Pachus et Calefus arborem illam succidunt
et ramos amputant. Navĭs cum matutino aestu ostium subit fluminis,
mālumque illum confractum in ripam excutit. Ibi ego accuratissime omnes
ejus partes metior conscriboque. Fabrilia navĭs instrumenta recognosco:
mōlem quandam cochleatam mutuor et maximas confibulas plures; quoniam
utroque in fine inter operandum debeat arbor firmiter destinari.
Dolabras item et runcinas inde sumo, ne, si nostrae in caedendo
retundantur, absumatur tempus. Ego quidem videbar plus festinare quàm
magister; inaniter credo: sed spem redeundi oblatam tandem, mora
uniuscujusque diei videbatur imminuere. Video cras operam perfectum
iri: igitur Totopillum jubeo, quàm maturrime possit, testudinem capere;
mox pabulum haedinum in navem congerere. Enimvero cras, id est, tertio
die, ut speravi, mālum perfecimus. Vespere Gelavium ad Cortopem mitto,
nunciaturum, me gravissimâ de re velle colloqui, quae cum plebe suâ
debeat communicari; quare in ejus honorem, nisi quid nolit, ipsum me ad
eum mānĕ venturum. Respondet, lubenti fore.
394. Mānĕ, regium vestitum gerens, meâ in scaphâ, comitantibus
Calefo, Pacho, Gelavio, circumnavigavi ad Cortopem. Is me multo cum
honore excipit. Tumulum quendam vel tribunal e cespite exstruxerant,
in quod mecum ascendit, et in arundinaceo quodam picto tapēte me
requiescere jubet. Tum ad contionem suorum verba facit,--credo ut
me iis commendet: illi conclamant plaudentes. Assurgo et manibus
gesticulor: nihil aliud poteram. Dein descendimus, et per Gelavium
oro, ut Cortops mecum et Calefo seorsim colloquatur. Jam me aperio,
Calefo interprete. 395. Aio, me omnibus insulae meae civibus summam
optare prosperitatem: hanc ut affirmem, praecipuae mihi esse curae.
Illum, quippe virum nobilem, mitem, seniorem et diu notum, quasdam
propter causas me ipso fortasse meliùs eorum fortunis praesessurum:
quare unâ sub condicione esse mihi in animo, ut de principatu illi
cedam.--Primò non credit Calefum recte interpretari. Bis terque
interrogabat, et, ut iteraretur res, postulavit. Igitur ego, regiis
gemmis de meo collo detractis, illius super capite sustinebam. Sensi
hominem valde moveri. Tum quaesivit, quaenam foret illa una condicio?
Respondeo:--Quoniam illi non essent filii, postulare me, ut Gelavium
pro suo filio et principatûs successore adoptaret; et postquam ego
coram contione Cortopem meis regalibus exornassem, is rursus Gelavium,
pro suo filio ac successore pronunciatum, regio aliquo more publice
agnosceret. Libentissime hanc condicionem accepit. 396. Tunc adhibitis
in colloquium Pacho ac Gelavio, retĕgo quid actum sit. Pachus laetatur,
Gelavius obstupescens lacrimatur, interrogatque, numne abeam. Protenus
explico; hanc navem meorum esse popularium et ad meam redire patriam:
oportere me, patris senectutem amanter fovere; porro hìc me, si maxime
linguae Indicanae forem peritus, paucis aliquot posse esse carissimum,
universis non posse esse acceptum gratumque principem. Non me poenitere
quòd artem litterarum iis per Gelavium tradiderim. Hanc si excolant,
filios fore patribus, nepotes filiis usque sapientiores. Sed opus meum
hâc in insulâ finitum esse.--Profundum subsequitur silentium. 397.
Pòst paullisper Cortopem rogo, nunquid obstet, quominus rem illico
perficiamus. Ille, quasi evigilans, vacuis oculis aliquid respondet.
Interpretantur: “Nihil quod sciam.” Tum Calefus in cespitem escendens
pauca proclamat, populum in contionem revocans. Opperīmur, donec quàm
plurimi reveniant. Tum Cortopis manum tenens, cum eo iterum escendo,
cunctis mirantibua quid agatur. Protenus ego meo capite detractam
cristam Cortopis impono capiti, et monile meum e bullis fulgentissimis
et versicoloribus collo ejusdem circumpono. Adstrepit plebs gestiens.
Mox Pachus explicat, me in honorem Cortopis de meo principatu cedere.
Conclamatur ab universis. Descendimus ego ac Pachus: Gelavium escendere
jubeo. 398. Rursus Cortops palam nunciat, se publice Gelavium pro suo
filio adoptare, quem se mortuo debeant pro principe venerari. Post haec
dicta, ipsum illud monile meum, suo collo detractum, imponit Gelavio,
quò manifestior meis sit oculis acta res. Applaudo. Tum Cortops Gelavii
collo manus suas circumdat, et paternum ei osculum imprimit. Dein
brevissimum aliquid proclamat, quod mox mihi explicant: “En vobis
filius meus!” Mox maximâ cum acclamatione disceditur. Oro Cortopem,
ut propter mea summa negotia, si illi id non sit incommodum, ad meum
portum secundo mānĕ veniat. Mox multâ cum ceremoniâ decedentes, domum
scaphâ petivimus. Haec quarto erant die, post navis adventum. Eodem
sane die novus ille mālus per duo jumenta ad navem a Totopillo deductus
est.
CAPUT (XIV.) QUARTUMDECIMUM.
399. Quinto die novus ille mālus suum in locum figitur. Ego autem
quidquid volebam asportare, deligebam, componebam,--laetans, moerens,
gemens, mire varius, et valde taciturnus. Statui autem me ante quintum
finitum diem meas res omnes confecturum: atque confeci. 400. Sexto die
pervēnit Cortops, sic ut rogaveram. Pulcerrimum ei gladiorum meorum,
qui erat e chalybe caeruleo, atque unam novaculam cum coticulâ suâ
coriaceâ, dono do; item optimam ignipultam aucupariam: dicoque, si
artem jaculandi velit discere, posse a Gelavio doceri. Mox furcillam
mensalem et cochlear, quae argentea habebam, ut regii juris, detuli.
Instrumentum meum fabrile ac coquinarium omne ei exhibui, jussique,
si quid praesertim vellet, inde deligere. Nihil ille nisi ferream
cratem, sartaginem[Y] et duas secures delēgit. Serras dixit se cunctas
concupiscere; sed accipere,--id fore impudentis. Tum ego arridens dico,
quidquid cum Gelavio reliquerim, ejus usum fructumque penes Gelavii
patrem principemque fore. Mox addidi, nescire me, quanti meam ille
scapham aestimaret; Gelavii et Totopilli operâ fuisse exornatam; sed
honoris causâ, acciperet a me. Honoris (respondet) causâ lubentissime
se accipere. Denique sericam meam umbellam illi trado, quoniam haec
quoque regium quiddam habere videbatur. Post prandium, ipsâ in scaphâ
cum donis meis revertit, suam lintrem (pulcram illam quidem) concedens
Gelavio, sagittasque Totopillo cum arcu splendidiore. Equidem meis
omnibus sedulo multa gratificabar, maribus ignipultas pistolasque
imprimis, honoris fortasse causâ, item alias res plures; sed feminis
quae dari oporteat, aliquanto difficiliùs statuebam.
401. Rerum serie abreptus, cladem cymbae omisi narrare. Upis, praeter
alias operas, in piscibus colligendis condiendisque erat utilis.
Solebat in cymbâ retia mea ipso in portu visere, inde pisces reportans.
Haec mulier cum Lari item nova fecit retia, et vetera resarcivit.
Quodam die, quando, reti elato, in eo erat ut pisces extraheret,
accipiter quidam marinus pro pisce certabat: id quod aliàs evenire
noveram; nam hominem hi alites parùm formidabant. Ea surgens, remo
afflixit alitem; sed vi verberis oblique se e cymbâ praecipitavit.
Forte plenus tum maxime erat aestus, mari satis tumido. Cymba,
resorbente aestu, extra asportatur, mox in scopulos affligitur. Mulier
enatans facile terram attigit: cymbae nil nisi tabulas quasdam et unum
remum recuperavimus.
402. Totopillus, ut primum tempestas favet, tres testudines ope
Gelavii ac Pachi reportat. Has cum plurimis cibis vivas ad navem ego
cum Gelavio, ipsius in lintre, conveho: ibi cum magistro colloquor.
Polliceor vivos haedos pusillos quatuor: demonstroque, si amplius
vellet pabuli, nautas posse e valle metere. Antennas, ait ille, mali
etiam deesse; rogatque anne possim fracti mali antennas probe affigere,
ceterasque res concinnare: suos enim nautas valde esse inhabiles, quos
e Corrhagiâ duxisset. Credo posse me operam conficere; sed Dominicus
dies accedebat. Ne post discessum meum prorsus negligeretur ille dies,
comperendinavi rem. “Die Lunari (dixi), si potero, perficiam; tum tu
die Martis navem fortasse solves.” Se fore praesto, ait, si ventus
faveat.
403. Tum seorsim magistro dico; quoniam fabrum non habeat, quidni me
pro fabro suo rediens accipiat? Ridet primò incredulus; sed quando me
serium videt, respondet, “Sit sane, ut vis. Si opera tua fabrilis navi
suffecerit, plenam fabri mercedem a sociis meis domi accipies. Servatae
navis praemium tibi erit integrum. Pro cibis quos praebes, pecuniam non
numerabo quidem nunc, sed aestimabo.” 404. Tum quales habeat merces,
interrogo. Ait se ad Jamaicam portare agricolendi instrumentum, item
vilia servorum vestimenta, et quidquid coloniae sit idoneum. Num serras
habeat, num palas, rogo. Maxime, ait. Tum ego decem serras, decem
palas, quadraginta cultellos plicatiles, quadraginta vestes e gossypio,
et longi gossipii quatuor fasces, emo; novum donum Cortopi. Sic propter
oryzam spero ejus plebi satis repensum iri. Mox varia conficio feminis
nostris munuscula, aliqua viris meis, quae referre taedet: longè plura
sane Gelavio confero, inter quae duo pono dolia pulveris nitrati,
quatuor missilis plumbi sacculos. Has res omnes magister contra me
in tabulam impensi refert, polliceturque in cavernas meas deportare.
405. Cras, qui dies erat Domini, plurimi convenēre, ut me ultimùm
salutarent. Multa dixi benigne, sed moribundi hominis animum gerebam.
Multis Gelavium monui, ut quantum posset, non his tantùm viris, sed
posteris prospiceret; nempe, si seniorum consilio de agris colendis,
de usu-fructu agrorum ac maris, de aedibus condendis, de materie saxi
caementique fruendâ, leges aequas firmasque promulgaret. De talibus
rebus prout leges bonae exercentur, ita (dixi) civitatis cujusque
viget polletque status. Si de his quae Deus donavit mortalibus aeque
juste-que inter homines statutum sit, tum fore ut singulorum industria
vigeat, universorum copiae abundent; neque unquam uberrimâ in insulâ
defore principi tutamenta majestatis, si usque ad humillimum quemque
civem descenderit principis aequitas.--Ille mea verba quasi haurit
atque recondit, rarò respondens aut paucissima. Tandem ait (ignoscat
mihi lector, quòd refero,) “O here, nunquam ego volui regnare; sed si
antea nescirem, in te didici quaenam essent regnatoris elementa.” 406.
Postea dixi: “Nae tu, quidquid evenerit, id agas, ut nunquam hâc in
insulâ duo sint inter se liberi principes. Si ad tempus id devitari
nequibit, at tu per foedus facito ut filii vestri ac filii omnium qui
in eâdem hâc erunt insulâ, eôdem summo principe utantur. Quàm mites
sitis inter vos, tu optimē noveris. Quàm atrox funestumque possit
esse bellum, ego video, quatuor illos fortesque requirens Cortopis
filios. Tu in fratris jam loco es erga Totopillum; cur, quaeso,
acerrimi quondam crudelissimique fuistis hostes?” Lacrimâ obortâ, “Tu
conciliasti,” inquit. De se nihil promittebat.
407. Die Lunari antennas resarcivimus: tum funes nautae ipsi
ordinabant. Magister queritur, inter fructus non fuisse limonas, de quâ
re illico imperabam. Mox Totopillus octo aves vivas detulit, quinque
mortuas; ex his tres grandes erant; otidas esse credidi. Dixit habere
se porcillos quoque, cras fortasse alia delaturum. 408. Ego unam acum
polarem, unum par pistolarum, bitubam meam, alteramque aucupariam
mecum eram avecturus; item quidquid proprium fuit Brazilici magistri.
Quidquid nemini datum relinquerem, id omne pronuncio Gelavii esse. Hunc
porro rogavi, ut in matris meae honorem cocum illam in portu rigaret
foveretque.
409. Summo mane experrecti, maximâ cum exspectatione multi mortales
discurrimus. Totopillus mature porcillos vivos tres detulit, novamque
avium copiam, inter quas columbi erant e meis vivi. Seriùs Fenis,
Laris, Pachus fiscellam limonum suo quisque in capite deportat. Mox
a Cortope nuncius remigum operam pollicetur, siquà forte opus sit.
Sed propter ventum adversissimum et cautes vadosi maris parùm nōtas,
magister honorifico responso negat se audere hodie egredi: id quòd
multùm doleo. 410. Nam suspensis intentisque animis moestissimum
est segnitia: item, paratis rebus omnibus, quid nobis nisi segnitia
restat? Propterea, procedento die, juvabat me quòd magister, plurima
interrogando, multum a me sermonem elicuit. Praecipue mirabatur, quô
tandem fato ego, Anglus homo, inter Lusitanos Brazilienses ineunte
adolescentiâ fuerim colonus, ubi ipsa religio deterret Anglos.
Ubi Gelavius quoque oravit, ut totam hanc rem plenius explicarem,
in plenâ nautarum contione hanc tandem in modum locutus sum. 411.
Ego, in nave Anglicâ ad Guineam navigans, a Mauro piratâ captus sum
cum sociis nostris navalibus. Is me quatuor fere annos pro servulo
laborare co-egit. Tandem felici audaciâ aufugi, in phaselo heri
velocissimo, unum puerum Maurum simul asportans. Ipso in Oceano nave
Lusitanâ excepti sumus atque ad Braziliam devecti. Magister negat se
pro naulo quidquam a fugitivo Christiano accepturum: pro phaselo et
rebus omnibus quas asportavi, ipse pollicetur pretium. Denique ab hôc
viro liberali, postquam in Omnium Sanctorum Sinu ancoram jacimus,
persoluta mihi est summa ducentarum viginti minarum Lusitanarum. Hoc
caput mihi erat pecuniae, in Braziliam exposito. Fatendum autem est me
clam patre navigasse; noluisse me idcirco sic reverti in patriam, ut
părentis opes iners consumerem. 412. Illa sane regio, immensa agrorum,
profunda saltibus, vacua virorum, advenas libentissime excipit: nec
diu exspecto, antequam apud colonum quendam in agriculturam adhibear.
Primò quidem propter linguam ignotam parùm eram utilis. Poteram sane
colentibus astare, observare, segnitiam cohibere, et modicâ quâdam
operâ cibum tectumque mereri, ut ne ex meo impenderem. Interim per
eundem navis magistrum transigebam, ut ex Angliâ pecuniae quaedam
meae ad me mitterentur. Is nempe, Ulyssiponem rediturus, credebat se
illic posse id procurare, si ego litteras sibi ad mearum pecuniarum
sequestrem confiderem; id quod lubenter feci. (At femina habebat nummos
meos, vidua magistri navis, primi mei atque optimi patroni.) Postea
autem vir benignus, re meâ tanquam suâ ipsius accuratius perpensâ,
ait nummis nequaquam opus esse; sed caput pecuniae, postquam de summâ
certior veniret ab Angliâ nuncius, Lusitanâ merce mutandum, qualis
praesertim Braziliae esset idonea. Posse me post aliquod tempus
Ulyssiponem ad se scribere, siquid potissimum vellem: sin minus, tum
quaecunque sibi viderentur, reportaturum. Gratias sane ēgi, litterasque
ad amicam viduam composui, in quibus omnia, quae contigerant, strictim
narrabantur. Ea, postquam redditae sunt hae litterae, laeta effugio
meo, propter mariti sui memoriam Lusitanum magistrum ex suo liberaliter
donat, simul parentibus meis cuncta impertit. Comperire non potui,
credo tamen, meas apud illam pecunias a patre confestim auctas
esse; nam merx quam demum accepi, aliquanto plus erat quàm quod aut
exspectaveram aut potui explicare. Sed redeo unde deflexi. 413. Colonus
ille (Araujo ei erat nomen) cujus in operis eram, agri ditior erat quàm
pecuniae, nec potuit naturali agrorum ubertate ita frui ut debebat.
Ager per servos colitur. Atqui ille neque tot servos, quot opus erant,
habebat, neque instrumentum satis amplum, si, propagatâ culturâ,
reditūs ac commercia opperiretur. Ut industrium me primò esse vidit,
agrique colendi haud ignarum; mox, intellexit nummorum me aliquantum
manu tenere, alias exspectare ab Angliâ pecunias: sensi eum familiariùs
me compellare, tum saepiùs astare, velle colloqui, ad mensam interdum
adhibere. Mox pueris uxorique me commendat. Garrio cum pueris, ruri
cŏmĕs fio; ludum quasi gladiatorium facio,--non cum ipso gladio, nam
virga pro telo erat,--dum doceo quomodo Anglus nauta, quomodo Maurus,
feriat, arceat. Quae omnia non modo animum meum inter peregrinos valde
solabantur, sed propter linguae quoque usum proderant. Lusitanicē loqui
ex pueris disco, cum patre sermones ⸤ipsius de re⸥ habeo arctiores.
414. Tandem is se aperit. Benigne de me quaedam praefatus, ait,--Si
socium haud pauperem haberet, ambobus lautius fore quàm nunc sibi soli:
tantam esse agri ubertatem, coeli teporem, aquarum abundantiam. Me,
si in haereticâ religione persistam, agros meo nomine non posse in
Braziliâ tenere. Sane se velle, concordes forent omnes Cristiani: sin
autem id fieri non possit, tum--idoneâ factâ syngraphâ, quin pecunias
in fundo ejus collocem, amplosque reditūs foenore accipiam?
415. Ubi cibus abundat et jucunda aeris temperies facili operâ
corpus fovet, ibi (opinor) animi ad liberalitatem, apud nos ad
avaritiam, sunt propensiores. Itaque coloni illi sunt haud raro segnes,
negligentes, prodigi; profecto non sunt illiberales. Quare, quae in
medium proferebat, cōmiter excutiebam; neque abhorrebam a viro, vultu
moribusque juxtà benigno. 416. Illud quoque considerabam; Lusitaniam
Angliae arctiore quodam vinculo astringi, ex quo tempore formidanda
illa, ingens potentiae Hispania, nostra dirissima atque implacabilis
hostis, e possessione Lusitaniae est exturbata: quo tutiores mihi fore
pecunias, apud civem Lusitanum collocatas. 417. Denique consensi;
scriptisque litteris, quas merces ille desiderabat potissimum, has
ego Ulyssipone reportandas ad me rogavi. Pecunias propter praesentēs
usūs illico poteram ex arcâ meâ conferre. Paciscitur porro, ut ego
operas agrestes curem regamque, ille praestet mihi ex ipso fundo
cibum, servos, equos, cuncta quae maximi sunt: cetera ex praesenti
pecuniâ atque ex annuo foenore facile solvo. 418. Miranda sane est
illâ in regione arborum atque fruticum tum copia, tum proceritas.
Plurimarum nomina arduum est dicere: immo, prorsus populis Europaeis
sunt incognita. Celebris est ibi mandioca esculenta, item milium atque
zea Indica, item banana, et oryza sativa. Atqui ego, qui plurima terrâ
nascentia apud Mauros didiceram, tamen longe plura hìc primò ignota
invēni. 419. Noster quidem fundus saccharum praecipue et tabacum
gignebat. Radīces esculentas, olera, cerealia, ipsi in suis agellis
servi edŭcant, heroque praestant unus quisque aliquantum. Ille sēmină
quaedam, instrumenta, vestimenta, tecta domorum confert; cuncta
administrat, defendit, regia vectigalia persolvit. 420. Per biennium
plurima circa fundum erant novanda. Plus aliquando excolebatur agri.
Sepēs, viae, portulae erant conficiendae: tum casulae novae, plutei.
Distribuendum instrumentum, cultura regenda, multa nove docenda.
Irrigatione non opus erat; duntaxat propter oryzam quibusdam in
agellis cohibebantur rivuli decurrentes. Tertio itidem anno multâ
opus erat alacritate et perpensatione diligentissimâ, ut ad amussim
judicarem quid sapienter, quid stulte impensum; quae retinendae
rationes, quae mutandae forent. Necnon, ipsorum servorum ingeniis
jam meliùs perspectis, ad suas quemque curas fructuosiùs poteram
disponere. Tantummodò non satis habebamus virorum in operis, quanquam
vernulae quotannis nascebantur, et post aliquot annos videbantur
suffecturi. 421. Attamen quarto jam anno affluebant opes, servuli
continuam officiorum rotam persequebantur. Socius (sive collega) ille
meus Araujo, vetus negociandi, externas fundi nostri res diligenter
administrabat. Ego verò quasi brachiis replicatis poteram ditescere,
nisi quòd propter novam hanc segnitiam tum maxime fundi, regionis,
hominum, meique ipsius taedebat me.
422. Debebam fortasse uxorem ducere, sed religio loci impediebat: non
quòd ego Anglici cultûs tenax fuerim atque ostentator; nam extra,
vix diversus a ceteris videbar. Sciebam autem, ut primùm matrimonium
contemplarer, extemplo sacerdotes de meâ religione fore curiosissimos;
dein arctas connubii leges postulaturos, quibus neque uxor sit mea
ipsius, neque liberi neque domus neque servi; sed sacerdos suâ sponte
intret, cognoscat, ordinet, imperitet; cunctos, si lubitum fuerit,
contra me cohortetur. Id vero non erat ferendum. Itaque solus manebam,
solum me fovebam, oblectabam: mox, me ipsum perosus, inquieto agitabar
animo.
423. Ita affecto subita supervenit vitae conversio, quam satis mirari
non possum. Collega ille sive magister meus sedulo me ad se vocat; ait,
gravi de re velle se colloqui; aures benignas et patientes se orare.
Ego, mirabundus quid sit, respondeo, esse mihi otii satis superque,
et perlubenter me auscultaturum. 424. Tum infit: Opulentiorem se per
me indies fieri. Quidquid dicat, ne se putem ingratum, neve velle ab
se me amotum. Multa me fundo suo optime fecisse, unum non potuisse
facere, ut plures essent servuli. Id si fieret, multò etiam perfectiùs
latiùsque excoli posse agros. Operam meam per triennium utilem fuisse,
immo necessariam; jam ipsam per se quasi confectam: sic enim me
res administrasse, ut non jam indigerent mei. Nunc si sibi suisque
familiaribus consultum velim, in eo res esse ut valde possim adjuvare.
425. Hic pausam fecit: ego autem exspectans etiam tacui. Tum de novo
incipit: Audisse se ex me, navigasse me ad Guineam commercii caussâ.
Si iterum vellem eòdem proficisci, sibi amicisque gratum fore, mihi
ipsi fortasse non malum. Etenim plures notasse, me, qui antea hilaris
strenuusque fuissem, nuper taciturnum evasisse, moestum, languidum.
Fortasse propter valetudinem mutandum aëra. Excursionem maritimam
corpori mentique fore salubrem. 426. Interroganti mihi, Quid autem
ego tibi tuisque circa Guineam sum profuturus? respondet: Imprimis tu
rationem hujus commercii atque idoneas merces intelligis, quas hinc
oporteat exportare: tum, (quod est maxumum) servos nigritas, quos
volumus cöemere, tu clementer rĕges, sanos deportabis. Lībĕre tecum
de te loquar. Difficile est virum bonâ familiâ, humane institutum,
benevolum, veterem rei maritĭmae, strenuum negociando, regendi capacem
reperire, qui servitia venalia conquirat. Atqui vel maxime tali viro
hic est opus. 427. Tu homines barbaros benigne excipies, demulcebis,
ad obsequium dūces leniter: alii efferos, contumaces, tristes, vel
languidos, morbosos, semimortuos important. Nos te volumus sine
tuo impendio ire. Manicipia de nostro cö-emes: deportata inter nos
dividemus; tu parem nobis habebis sortem. Porro, quod nunc tibi propter
operam tuam agrestem attribuo, id omne, pecuniâ aestimatum, quamdiu in
nave sis, solvam. 428. Nescio an laus mei me nonnihil oblectaverit:
ceterùm respondeo, admirans si per regium praefectum talis expeditio
liceret: nam rex jus servitiorum venditandorum paucis quibusdam propter
magnam pecuniam concedit. At ille: “Nihil nos contra regis edicta
sumus facturi. Palam non licet venditare, at nos prorsus non vendemus.
Et verò, quo certius res se habeat, muneribus quibusdam sagaciter
distributis efficiamus ut ne nimia de navis onere sit investigatio.
429. Accedit quòd sacerdotes tale inceptum vehementer comprobant.
Barbaros homines, quorum vita (lībera sit, an servilis) saeva est,
impia, foeda,--hos in mansuetum servitium sub benignitate Cristianâ
tradere, verae aiunt esse pietatis. Jam navĭs parata est; merx, qualem
tu jubebis, cito parabitur.”
430. Neque valde placebat mihi neque displicebat haec expeditio. Haud
amplius juvenali ardore in maria irruebam, et tamen amabam mare atque
ipsam operum commutationem. Condiciones vidi aequas esse, rem lucrosam,
neque amicos homines rejicere facile fuit. Re ponderatâ, demum
consensi. Tum quasi intermortuus, solemni testamento omnia concludo.
Benignum illum navis magistrum, qui me ex mari servaverat, haeredem
instituo ex semisse. Alterum semissem rei meae ad Angliam remittendum
destino, conscriboque singillatim, quid opus facto sit. Sane, si, ut in
testamento fui providus, sic in vitâ dirigendâ fuissem sagax, nunquam
tantas aerumnas exsul ab hominis genere forem perpessus.
431. Jamque paratis rebus omnibus, solvimus a portu ipsis Nonis,
Augusto mense. Primò ad septemtriones navigavimus, paene littus
Americae nostrae legentes, tempestate bonâ, duntaxat vehementer calidâ,
donec ad promontorium Augustinianum devenimus. Inde ad Aquilones
versus, tanquam ad insulam Ferdinandi Neroniani direximus cursum,
citoque terram condidimus. Duodecimo die turbo ventorum ex Austro
conversus detorquetur in Eurum, inde in Aquilonem, violentiâ semper
augescens. 432. Nos, multum contrà luctati, necessario tempestate
deferimur. E sodalicio unus vir febre victus decessit: mox nauta ac
puer, superscandente fluctu, asportantur. Ut potuit magister, paullum
decrescente vento, coelum observare, credidit nos prope Septentrionale
continentis littus, circa Orinoconis ostia, devectos. Navem negat
Atlanticum mare trajiciendi jam esse compŏtem: igitur me in consilium
adhibito, rectā domum redeundum censet. Id verò vehementer nolo;
inspectoque mari in chartis descripto, suadeo ut Barbadam petat, vitato
aestûs decursu, qui sĭnum Mexicanum invehitur. 433. Ille consensit ne
redeat, clavumque ita flectit, ut qui in aliquô Anglarum Antillium
portu cupiat navem reficere. Hâc spe adductus, iterum nos in altum
committit: attamen novae procellae infortunatam navem excipiunt.
Denique, ne longus sim, multùm reluctati, in has ipsas arenas
depellimur, ubi vestra navis afflicta est. Sed nos, scaphâ conantes
effŭgĕre, salo maris obrŭti sumus, unde ego solus evasi vivus. Ceterùm
navis ad plenilunium duravit incolumis, et praebuit mihi, non victum
modò, sed paene insulae hujus imperium.
434. Talia ubi dixeram, multa inter se colloquuntur, atque alia
interrogant, quibus Gelavium respondere jubeo: sic vario sermone
finitus est dies. Nocte mutatur ventus. Primâ luce magister mihi
aperit, remiges nunc posse multùm adjuvare; de quo protinus nuncium
misi. Horâ ante meridiem decem cum ipso Cortope vēnēre. Mei quoque
omnes congregabantur, inter quos (ignoscat lector!) canem paene
lacrimans aspicio. Hunc, illis tam utilem, asportare nolui: illud
dolebam, quòd feminam canem non potui simul dare, ne ipsum genus
periret. 435. Mox solvunt ancoram. Movetur navis cum aestu, remulci
applicantur, flumen descendimus. Vocibus, vultu, gestu, plenis
caritate, plenis item magno moerore, discedimus. Ad coelum surgit
cor meum, quaeritantis ecquando eccubi hosce tam fideles, tam bonos
iterum conveniam. Gelavium oculi mei anquirunt frustra: fortasse
propter dolorem se occultabat. A terrâ jam recedens, egregiam insulae
pulcritudinem admiror. Nunquam sane algae, fruticeta, praegrandes
arbores, palmeta, colles, aqua purpurea, coelum clarissimum, tam
digna mihi antea visa sunt Paradiso. Sic remiges nos trahunt, quamdiu
magistro id tutius videretur. 436. Ut primum in alto sumus et rite
concinnantur vela, magister mihi significat ut dimittam lintres. Tum
video Gelavium, loco Cortopis, iis esse praefectum. Is propere navem
scandit, genua mea complectitur; et antea quam verba possim illo
momento digna fingere, recesserat, evaserat. Extemplo inter lintres
ac navem magnum exstitit intervallum. Descendo in cellam meam, animum
variis motibus distractum, pietate, si possim recollecturus.
437. Ad Caurum, quantum sineret ventus, semper contendebamus. Postquam
quadraginta fere millia cursus fecimus, navĭs Europaea apparet;
mercatoria navĭs, ut credimus. Eam versus rectā tendens, magister
cannones opem precantes personari jubet. Mox per prospecula vexillum
videmus Anglicum. “Forsitan (inquit magister) illâ citius in nave quàm
in meâ patriam attingas.” Id me dubitatione conturbat. Postea aio,
si maxime illa navĭs rectā ad Angliam properet, praestat praemonere
parentes, vivere me ac venire. Dein memini, quoniam pro fabro operam
locassem meam, aequius esse, ut ne, nisi coactus, pactum abrumperem; et
quidquid rei pecuniariae inter me et magistrum pendēret, id benignius
a sociis ejus aestimatum iri, si tunc navi adhaererem. 438. Igitur
propere litteras conscribo, quae ad patrem meum traderentur, si forte
navĭs illa perferret. Quando convenimus, magister noster quaerit ab
iis, quânam in longitudine terrestri versemur. Illi confestim et
longitudinem et latitudinem nobis pronunciant; aiunt porro Angliam se
directā petĕre. Magister meas aliasque a se litteras iis tradit; mox
inter utrosque disceditur. 439. Jamaicam sine noxâ attigimus: hìc finis
mihi erat vagandi. Divenditâ merce atque aliâ merce assumtâ, iterum
solvimus, et minus quinquaginta diebus in Bristoliae portu recondimur.
Inde epistolam ad patrem scribo, et tenerrimo responso exhilaror. 440.
Transactis festinanter negociis, aliàs litteras ad Braziliam compono.
Quidquid de meâ re ex meo testamento fecisset optimus et amicissimus
meus haeres, credens me mortuum, id omne confirmo. Quidquid ex re navĭs
magistri illius, qui in naufragio periit, apud me teneo,--horologia,
aurum Hispanum, aliaque,--haec et si cujus alīus rei pretium exceperim,
spondeo reparare. Omnes ibi amicos salvere jubeo. 441. Tum propero
ad părentes, portans mecum documenta illa fidelium ministrorum,
regiam tegetem dorsualem, praecinctorium, calceamenta, item clavam
bellicam viri occisi. Nec diu est, quum Eboraci ad carissimorum ac diu
neglectorum pertingo sĭnum, senectuti patris matrisque tenerâ pietate
opitulaturus.
GLOSSARY.
Acus sarcinaria, _packing needle_.
Amentum, _a loop_, _thong with loop_.
Argilla vitrearia, _glazier’s putty_.
†Artillator, _the gunner of a ship_.
Aurea māla, _oranges_.
Batillum, _coal shovel_.
Blatta, _chafer_ or _beetle_.
Capis, -idis, _jug_, _mug_, _tankard_.
†Cannon, -onis, _a cannon_.
Cinchona, _Peruvian bark_.
Cochlear, -āre, _a spoon_.
Confibula, _a clamp_.
Culter plicatilis, _a clasp-knife_.
Cupa natans, _a buoy_.
Cymba, _a skiff_.
Dactylus, †Datta, _a date (fruit)_.
Diaeta, _cabin of ship_.
†Dioscorea, _a yam_.
Forceps, _pincers_.
Forfex, _shears_, _scissors_.
Frutices, _shrubs_.
Furcilla, _table fork_.
†Grallatores, _wading birds_.
†Grossularius, _gooseberry_.
Hasta cunicularia, _miner’s pike_.
Helcia, _traces_.
Horologium, _clock_ or _watch_.
†Ignipulta, _a gun_.
Infula, _turban_.
Res Jaculatoria, _gunnery_.
Lodices, _blankets_.
Lorica, _(ship’s) parapet_ or _bulwark_.
†Macacus, _monkey_.
Magis, -idis, _rolling pin_.
Otides, _bustards_.
Pessulum, _a bolt_.
Podium, _outjutting ledge_, _balcony_.
Prospeculum, _small telescope_.
†Pistola, _pistol_.
Pulvis nitratus, _gunpowder_.
Riscus, _a rude box_, _a chest_.
Rubus, _bramble_, as _blackberry bush_.
Rutabulum, _coal rake_.
†Sago, -onis, _sago_.
†Sapo, -onis, _soap_.
†Saccharum, _sugar_.
Scapha, _ship’s boat_.
Scrinium, _dispatch box_, _desk_.
Sīnum, _a bowl_.
Stellio, _small lizard_.
Sublica, _pile_, _stake_, _support_.
Subula, _bodkin_.
Succīdia, _a slice_.
Succulae, _a windlass?_
Sudarium, _pocket handkerchief_.
Suffercio, _I load (a gun)_.
Supparum, _topsail_.
Tibiales, _stockings_.
Tolleno, _a crane for lifting_.
Traha, _a sledge_; _dimin._ †Trahula.
Trochlea, _a pulley_; _dimin._ Trochleola.
Tunica, _a shirt_.
Vespertilio, _a (flying) bat_.
Zea, _maize_.
FOOTNOTES
[A] A crane,--with windlass.
[B] A buoy.
[C] The cabin.
[D] Windlass.
[E] Pulleys.
[F] Orange trees.
[G] He is looking southward.
[H] Stockings.
[I] A rolling pin.
[J] Shirt.
[K] Stockings.
[L] Monkey.
[M] Gooseberries.
[N] Bodkin.
[O] Select.
[P] Auger.
[Q] Cutter (chisel?)
[R] All but, _tantum non_.
[S] Thatch.
[T] Hood.
[U] A gutter.
[V] Glazier’s putty.
[W] A Greek word: _Bustards_.
[X] Make lighter.
[Y] Frying Pan.
Among WORKS by F. W. NEWMAN, are--
HIAWATHA, in Rhythmical Latin. 12mo. 2s. 6d.
TRANSLATIONS OF ENGLISH POETRY INTO LATIN VERSE. Crown 8vo.
6s.
TRANSLATION OF HORACE’S ODES into unrhymed specific
stanzas. Post 8vo. 4s.
TRANSLATION OF HOMER’S ILIAD into the modern Greek Epic
verse. Royal 8vo. 10s. 6d.
HOMERIC TRANSLATION: a Reply to Professor MATTHEW ARNOLD.
2s. 6d.
SUGGESTED IMPROVEMENTS OF THE TEXT OF AESCHYLUS. Demy 8vo.
6s.
ATTEMPT TO RENDER THE IGUVINE INSCRIPTIONS INTO LATIN. 8vo.
2s.
PUBLISHED BY
TRÜBNER & CO., 57 & 59, LUDGATE HILL,
LONDON.
ROBINSON CRUSOE.
REBILIĪ CRŪSŌNIS ANNĀLĒS.
————
Caput Prīmum.
1. Nātus sum ego Eborācī, ex bonā familiā, sed peregrīnā: quippe pater
meus Germānus fuit ē Brēmā, ubi appellābātur Kreutznaer. Cēterum per
mercātūram dīves factus, Eborācī cōnsēdit, unde recēpit in cōnūbium
mātrem meam. Ex hujus agnātīs praenōmen mihi Rebilius, ex patre nōmen
Kreutznaer inditum est. Sed vulgus hominum, facilī corruptēlā, Crūsōnem
mē Rebilium appellābat. Tertius eram fīlius familiae. Frāter maximus,
tribūnus mīlitum, cum Hispānīs proeliō congressus, ad Dunquercam
occubuit. Frāter proximus, sīcut ego quoque posteā, incertum quōmodo,
ēvānuit. Mē quidem pater, dīligenter īnstitūtum, jūris lēgumque studiīs
dēstinābat: sed, fātālī quōdam mōtū, nihil mihi arrīdēbat, nisi ut
marī oberrārem.
2. Prīmā in juventā clam patrem ēvāsī nauta. Cursū mox fēlīcī cum
magistrō nāvis hūmānissimō ad Guineam Āfricae nāvigāvī. Alterō in cursū
ā Maurīs pīrātīs captus sum, et per quattuor ferē annōs dūram servīvī
servitūtem. Inde mīrāculō audāciae ēlāpsus, in Lūsitānā quādam nāve ad
Brazīliam sum dēvectus, ubi colōnō cuidam trēs amplius annōs strēnuam
operam nāvāvī, praefectus servōrum agrestium. Mox per hunc amīcōsque
hujus adductus sum, ut ad Guineam nāvigārem, hominēs nigrītās
conquīsītūrus, quōs ipsī inter sē per sua praedia servitūtis causā
dīviderent. Equidem magnam lucrī partem eram dērīvātūrus.
3. Sed longē aliter ōrdināvit Deus, nē impūne caecae cupiditātī
obsequerer. Nempe ventīs abrepta nāvis Ōceanum trānsīre nequībat, sed
longē ad Caurum dēvehitur, circā Orinocōnis ōstia, ut crēdēbāmus.
Altera mox superveniēns procella magnō impetū nōs in Occidentem
prōpulit, ubi, sī ē marī effugerēmus, per ferōs hominēs foret
pereundum.
4. Gravī impendente perīculō, nocte intempestā et saeviente adhūc
ventō, nauta quī erat in vigiliā “terram adesse” exclāmāvit; atque,
anteā quam cēterī experrēctī superne congregāmur, nāvis in harēnīs
haeret. Statim cum strepitū tremendō corruunt mālī eōrumque armāmenta.
Flūctūs magnā vī forōs prōluēbant, neque ipsae nāvis compāgēs diū
tolerātūrae vidēbantur. 5. Magister scapham* dēmittī jubet.
Dēmittitur: nec facile id quidem. Rēs, quae maximē ad vītam sunt
necessāriae, raptim ingeruntur; tum nōs ipsī, tredecim virī, in eandem
dēscendimus. Montōsum lītus inter sublūstrem cālīginem furvum
appārēbat: eō rēmigāmus, sī quā forte in sinū terrae reductō
tranquilliōre marī ūtāmur. Jam, violenter undante salō et circum nōs sē
frangente, rēs nōn nauticae perītiae sed dīvīnae opis vidēbātur: quārē
inter rēmigandum sē quisque Deō Suprēmō, pius impiusve, commendābat,
salūte paene dēspērātā. 6. Ventus, ad terram prōpellēns, cursum scaphae
accelerābat, terram faciēbat formīdolōsiōrem; metū autem maris, spē
lītoris, ipsī nōsmet quasi in certissimum exitium dētrūdēbāmus. Tandem,
vadōsiōre marī, flūctūs perniciōsius circumfringī et dējectārī scapha.
Mox, ecce crista undae ingēns, quae nōs persequitur; et vix Deī
effāmur nōmen, cum cūnctī sumus absorptī.
7. Quae sequēbantur, longa fortasse ēnārrātū, factū erant brevissima.
Profundius sēnsī mē verbere flūctūs illīus dēprimī, sed, animā fortiter
compressā, ad summās aquās ēmersī tandem. Alterō in flūctū spūmante
implicātus atque violenter circumtortus, immēnsum anhēlāns ēluctor;
tum conversus, umerōs meōs succēdentī oppōnō cristae. Ea mē magnā vī
cautem versus prōjēcit, aquā exstantem: hanc ego amplexus, adhaereō,
dum dēcurrit unda; tunc, priusquam novus superveniat flūctus, per vada
exsiliēns scandō, iterumque amplector cautem; simul, aestū paulisper
obruor. Ictus ejus mē asperē quassābat, sed extemplō āera animamque
recēpī, et rūrsus per vada supergredior. Citrā saxa undās longē minus
ingentēs sēnsī, inter quās poteram natāre, aegrē profectō. Mox lītore
ipsō prōjectus, uncīs pedibus in sabulōnem lapillōsque inculcātīs,
prōnus dēcidō, ut nē mē flūctus retrahat. Ūnō post temporis mōmentō in
terrā firmā astō. Conversus, videō praeter lītus cautium seriem, inter
albicantēs aquās nigrārum; nihil aliud per tenebrās in marī dispiciō,
neque scapham neque quemquam ē sodālibus.
8. Tamen haud valdē cālīginōsa erat nox. Ingentēs aliquot nūbēs, et
plūrimae nūbēculae, sībilante ventō raptābantur: inter hās clārissima
lūcēbant sīdera ē nigerrimō caelō. Respiciēns ad terram, collium
dumtaxat cernō līneāmenta ac rūpium. Tum vestīmenta raptim dētracta
manibus contorqueō, et, quoad possum, aquam marīnam exprimō. Eadem
rūrsus induor, (quid aliud facerem?) et rūpem proximam per algās
ēnīsus ascendō; frūstrā: nam nē inde quidem in marī quidquam discernī
potest.
9. Attamen arboris fōrma super colle exstat. Hanc sequor, et, ut
potissimum in cālīgine, arborem illam scandō et rāmōs amplexus
interfūsusque mē repōnō. Vestīmentōrum in loculīs nihil habuī, praeter
cultellum, tabācī aliquantum et tubulum fūmārium. Post brevem requiem
assurgēns, virgam grandiusculam amputō, quā prōtegam mē aliquātenus.
Aquā marīnā largius īnsorptā, tamen neque sitis neque famis aderat mihi
levāmen. Sed, locō cibī, tabācī folium in ōs meum compōnō, implicātāque
rāmīs virgā, membra mea ita dispōnō, ut nē dēcidam, sī somnō capiar.
Vespertīliōnēs,* et maximī illī quidem, strīdōribus ac volātū, somnum
aliquamdiū discutiunt.
10. Item quoad concitātō opus erat corpore, mēns mea tranquilla fuerat
ac praesēns: nunc, quandō quiēscit corpus, maximē sē mēns agitāre
coepit. Imprīmīs grātiās Deō optimō maximō sincērissimās profūdī,
admīrāns praesertim, sī ego sōlus ex tantō naufragiō servor. Mox id
ipsum crūdēlissimē mē pungit; etenim hīc sōlitārius, madidus,
famēlicus, paene nūdus, pejus ēnecor quam in marī, nisi vērō ferī
hominēs sīve bēstiae mē dēvorābunt. Sānē ego id temporis pius nōn eram,
minimē religiōsus. Igitur tantā in calamitāte magnus mē aestus animī
conquassābat, inter grātēs querēlāsque, cōnsilium ac dēspērātiōnem.
Tandem agitātiōne victus profundō somnō conquiēvī, labōris ac
maestitiae oblītus.
11. Māne expergīscor, multum recreātus, sed algēns; nec mīrum. Cēterum
ibi maris temperiēs hūmānae cutis calōrem aequat: etiam nox ipsa
tepet: porrō arboris illīus dēnsa folia fuerant mihi prō tegumentō, nē
calor in apertum aethera effugeret. Sciūrī, psittacī, macacī* sīve
cercopithēcī circum garriēbant continenter. Ēvigilāns incipiō
dēscendere: ecce autem canis noster ad rādīcēs arboris meae, quasi
cūstōdiēns. Id mē tenerō quōdam ita affēcit gaudiō, ut lacrimae oculīs
oborīrentur. Ergō nōn sum prōrsus sōlitārius; ūnum saltem retineō
amīcum! Hunc dēmulceō, plaudō armōs, paene amplector. Mox festīnanter
dēambulāns, nāvem nostram ex adversō cōnspicor, longiusculē ultrā eās
cautēs, ubi ipse prōjectus fuī. Sine dubiō aestus intumēscēns, ex
harēnīs lēvātam, hūc dētrūsit. Jam autem paene sōpītō ventō, inānis
tantum supererat undārum jactātiō. At ego in margine rūpis incēdēns,
dēspectō circā lītus: mox, interjectīs vix mīlle passibus, scapham
nostram discernō in harēnā, subter caeruleā quādam rūpe. Adīre eam
voluī; sed quasi lingua quaedam maris interfūsa impediēbat; et
quoniam famē urgēbar, in nāvem potius, sī possem, regrediendum cēnsuī.
12. Dēgressus rūpe, redeō praeter lītus: ibi pilleum nauticum videō,
summō cum maerōre. Jam aliquantum recesserat aestus, atque, ut
aestimābam, vix trecentī aquārum passūs ā nāve mē distinēbant. Exūtīs
pallā brācīsque, intrepidē mare ingressus sum, inter grallātōriās*
avēs, quae plūrimae aquā exsurgēbant; et facile nāvem natandō
assequor. Puppis ejus valdē ēlevāta est, dēpressa prōra; ex quā
catēnae dēpendentēs aquam tangēbant. Hās ego prehēnsās ascendō, et
supervādō lōrīcam* tabulātōrum. Ō trīstem ruīnam, ubi mālī, vēla, fūnēs
strāge conturbātissimā complicantur. Sed ego ad cellam penuāriam
dēcurrō, ibique arreptō pāne nauticō (quī _bis coctus_ appellātur)
vēscor libenter. Mox, ex arcā meā ipsīus extractās, vestēs induor atque
hōrologium* meum resūmō. (Profectō resurgente aestū vesperī, ille meus
in lītore vestītus natāns asportātus est.) Simul ut aquam pōtulentam
inveniō, sinūs vestium pāne complēvī, ut quotiēs libēret, vēscerer:
tum meditābar, quid facerem potissimum.
13. Illud mē angēbat, quod manifēstē, sī in nāve mānsissēmus, omnēs
fuissēmus salvī. Super prōrā quidem saepius īnsultantēs undae plūrimās
rēs corrūperant; sed altera pars, puppim versus, altē sublāta, sicca
erat atque incolumis. Quippe, ut crēdō, quia in harēnā, nōn in cautibus
haeserat, carīnae soliditās perdūrāvit. Quam plūrimās rēs jam cupiēbam
asportāre; sed id erat difficile. Scapha major, ut dīxī, in lītore
prōjecta erat longē. Illa quīndecim virōs facile portābat, et in magnīs
Āfricae fluviīs ad invehendōs vēnālēs magnō ūsuī erat futūra. Alteram
comportāverāmus longē minōrem, cymbam* potius quam scapham dīxerim;
quae duōs hominēs cum rēmige posset ad scapham dēvehere, sī quā jūxtā
rīpās aquae forent breviōrēs. Haec in nāve remānsit: dēmittere eam in
mare erat in facilī; sed parum capiēbat, nec vidēbātur nimiō sub onere
aestum lītoris tolerātūra. Postquam arcās ac dōlia multō cum suspīrātū
aliquamdiū aspexī, contemplor mālōs, ac ratem compōnendam dēcernō.
14. Subitō exsultāns, ex fabrī nostrī repositōriō serrā dēreptā, mālōs
dissecō, ut trabēs longitūdine ferē parēs efficiam. Hās in mare
prōvolvō, fūnibus quibusdam mālōrum suprā inhibitās. Ligna grandiōra
cujuscumque generis colligō, ingerō, omnia fūniculīs dēligāta. Posteā
ipse sēminūdus, cum malleō et cōnfībulārum* sacculō circum collum
suspēnsō, dēgressus equitō super trabe. Undātiō maris jam dēminūta
est: raptim ego ligna atque trabēs, vēlīs fūnibusque cōnfūsās,
conjungō, dēstinō, dēpangō; vī meā maximā, quantumvīs rudī, ratis
fundāmenta jaciēns. Redeō suprā; videō quanta sint portanda onera,
ratemque nōndum sufficere. Tum alia ligna plūrima et tabulās ex omnī
parte nāvis conquīrō. Hās dissecāre ex suō locō, nimiī labōris erat
atque temporis. Sed saepta animadvertō lignea, quae ad dīvidenda
nigrītārum cubīlia comparāveram. Utrumque bīnīs hāmīs ē tergō, bīnīs
spīcātīs clāvīs ē fundō, erat īnstrūctum; ānulīs laterī nāvis īnfīxīs,
per quōs hāmī īnserī dēbēbant. Haec saepta plūrimam atque optimam mihi
sufficiēbant māteriem. Quibus rēbus superadditīs, mōlem ratis et
soliditātem multum adaugeō; tum fūnibus astringō cūncta. Longum id
erat et sānē difficile: necnōn sōl mē admonēbat hōrārum: hōrologium
substiterat. Dēnique postquam, graviter īnsultāns ratī, firmitātī ejus
cōnfīdō, maximō cum dolōre sentiō, vix minimam partem eōrum, quae
vellem, posse mē asportāre; jam autem dēligendum esse. 15. Ab operā
paulisper requiēscō; vīnī ārdentis saccharīnī* hauriō pōcillum,
meditorque maestissimē. Ea quae ad vītam maximē sunt necessāria,
dēcernō sūmere imprīmīs; tum, arma ad vītam dēfendendam. Quattuor
nautārum arcās commodē vehī posse super ratī meā crēdēbam. Totidem
exināniō, et, per tollēnōnem*[A] sūculīs* īnstrūctum, dēmittō in
ratem: hanc mox scālās versus trahō. Sacculōs impleō plūrēs bis coctō
pāne, orȳzā, fabīs, mīliāriā atque hordeāceā farīnā; et facile in
arcās dējiciō. Fabīs atque mīliō praesertim erāmus nigrītās cibātūrī,
et sānē multum hujus cibī portābāmus, sed īnfrā in alveō. Jam trēs
cāseōs Batavicōs arripiō, caprīnae carnis siccātae massās quīnque, (quā
carne vel maximē vēscēbāmur,) et frūmentī Eurōpaeī reliquiās quāsdam,
quod ad gallīnās alendās convēxerāmus. Gallīnae vī procellārum
perierant omnēs. Cēterum trīticum fuit id, cum hordeō: posteā invēnī
corruptum esse per sōricēs.
16. Dein latice ārdentī anquīsītō, vīnī palmāris congiōs ferē sex, cum
plūrimīs dēlicātiōrum pōtuum lagēnīs, seorsum conclūsī. Hae lagēnae
partim magistrī fuerant, partim meae ipsīus. Lacernam meam et lectī
opertōrium corripiō, porrō serram, secūrim, malleum clāvōsque: sed
haec in cymbā dēstinō portanda. Plūrēs fuisse in nāve nitrātī* pulveris
cadōs majōrēs sciēbam; sed ubinam artillātor* noster eōs habuisset
conditōs, eram nescius. Tandem multum anquīsītōs duo invēnī siccōs
sānōsque, tertium aquā marīnā corruptum. Cistās trēs, hōc pulvere
complētās, cūrātissimē intrā arcam super ratī ita conclūdō, ut, sī
flūctus alluat, minimō sit dētrīmentō. Jam dē igne fovendō subit cūra.
Coquī nostrī recēnseō supellēctilem. Inde dēripiō foculum cum forcipe*,
batillō* et rutābulō,* crāticulam ferream, aēnum, ollamque coculam.
Satis oneris jam vidēbar imposuisse. 17. Cymbam prōtinus per eāsdem
sūculās marī committō; id quod difficillimum fuisset, nisi requiēssent
undae. Hūc impōnō ignipultam* aucupāriam optimam, pār pistolārum* cum
balteō, mulctram stanneam, igniāria, sīnum* ligneum, pōculum ex albō
plumbō, item corneum; cum vestibus ac fabrīlī supellēctile, quam
nōmināvī. Addō pilulārum plumbeārum sacculum ac gladiōs duo. Ūnus hōrum
falcātus erat Maurūsiī meī dominī gladius. Sōlem videō dēclīnāre;
itaque properē fūnem tractōrium ratī adjungō, fūniculōs plūrēs in
cymbam prōjiciō, jamque dēscendō cum rēmīs, ratem ad lītus tractūrus.
18. Tria mē cōnfirmābant,—mare tranquillum; aestus placidē allābēns;
aurae quoque, quantum erat, terram versus spīrāns. Parvam ancoram in
cymbā portābam. Jam rēmigō, atque contus animum subit. Redeō, efferō
contum: dēmum lītus petō, sed dīrēctam viam cautēs prohibēbant. Avēs
multae in ratem cōnsēdērunt, ut piscārentur commodē. Hās aegrē abigō.
Mox sēnsī mē praetervehī, ipsō marī clam trahente: inde spērābam posse
mē in fluviī alicujus ōstium dēportārī, ubi bona mea tūtius expōnerem.
Id quod ēvenit: nam rūpēs mox subeō, ubi in convallem sinus maris
intrat. 19. Sed dum rēmīs, quantum possum, medium in flūmen cymbam
dīrigō, paene alterō naufragiō cōnflīctor, rate vadō illīsā. Dēclīvī
prōtinus ratī dēlābēbantur ejus onera, nisi properē succurrissem.
Circumāctā cymbā, ligna aliquot dē rate in interstitia ejusdem intrūdō,
quasi paxillīs ēnormibus sustinēns arcās. Hīc alligātus necessāriō
commoror, ānxius sānē animī, dōnec aestus īnsurgēns ratem allevāvit.
Tum in parvum quendam sinum dēvertō, jūxtā plānitiem, cui mare dēbēbat
superfundī. Eō mox dēlātus metuēbam ancoram dējicere, nē tanta mōlēs
fūnem abrumperet, nisi aquās stāgnāre intellegerem. Tandem recēdēns
aestus in terrā firmā relinquit et cymbam et ratem.
20. Onera mea expōnere inūtile erat, nocte appropinquante. In arbore
aliquā iterum dormīre dēcrēvī; itaque suffertā* ignipultā armātus,
item gladiō serrāque, per ulvās ūberrimās prōcēdō, anquīsītūrus idōneum
cubīle. Nemus haud longē videō. Ibi dēlectā majōre quādam arbore,
curvīs trānsversīsque rāmīs, gradūs prō scālīs in cortice serrā
incīdō; tum scandēns cum serrā amputō rāmōrum quidquid sit obfutūrum,
et cubandī faciō perīculum. Macacōs videō plūrēs in arboribus, sed
parvōs mītēsque.
21. Redeuntī canis occurrit, lepusculum ōre ferēns, quem ante pedēs
meōs prōjēcit. Intellēxī eum magnam partem dēvorāsse; etenim plēnus
saturque appārēbat. Sānē ego dōnum ejus nōn contempsī, quamvīs
laniātum. Accēpī; sed subit cūra, nē sōlō meō amīcō prīver, nisi
sēdulō pāscam. Magnō erat corpore, multōque egēbat cibātū; dē quō
incēpī meditārī.—Dulcem aquam jūxtā cōnspicor, in flūmen marīnum
dēcurrentem. Mox frondibus foliīsque siccīs igne factō, lepusculī
reliquiās super vīvīs prūnīs ope gladiī ac serrae torreō, gustātūque
ejus quam maximē fruor. Prīmam illam in īnsulā sōlitāriā cēnam cum
voluptāte trīstitiāque mīrē commixtā meminī. Jamque cālīgābat. Ego
autem tabulam quandam reportātam clāvīs dēstināvī ad rāmōs arboris
meae, ibique lacernā obvolūtus somnō mē dabam. Ignipultam inter rāmōs
apposueram: canis jacēbat subtus. Pistolīs quoque succingor, nē sīmia
aliqua major mē incessat.
22. Et profundē equidem dormīvī, dēfessus labōribus; tamen ante lūcem
sum experrēctus: (etenim illā in regiōne aestātis ipsīus nox proximē
ante dīlūculum tenebrās obtendit:) atque ego meditāns cōnsilia mea
compōnō. Ut prīmum dīlūcēscit, dēscendō. Ligna aliquot exacuō secūrī;
tum prō sublicīs* in harēnam ita adigō, ut ratem, quamvīs crēscentibus
aquīs, inhibeant. Nitrātī pulveris cistās lacernā prōtegō, sī forte
pluat. Serram,—malleum,—clāvōs,—tabulās duās, rōbustam
tenuemque,—argillam mollem, cum vetere fūne prō stuppā,—in cymbam
collocō. Aquam mulctrā haustam sūmō mēcum, item pōculum ac pānem.
Lepusculī, quod restat, cum cane dīvidō, ipsōque in cymbam assūmptō
flūmen ingredior, scapham nostram invīsūrus.
23. Plēnō maris aestū, tardius dēscendō flūmen; mox intrā cautēs lītus
lēgō, nē quid undārum mē incommodet. Magis magisque admīror avium
abundantiam, quā marīnārum, quā silvestrium. Inter cautēs ac lītus
grallātōriae abundābant. Ad scapham tandem pertingō; perfrāctam
inveniō, velut animō praecēperam; crēdideram posse mē dētrīmenta ejus
resarcīre. Sed vīgintī passūs ā marī jacēbat, procellā aestūque illīus
noctis longē ēvecta; neque summā meā vī potuit movērī. Porrō, rēmōs
idōneōs neque habēbam, neque, sī habērem, adhibēre possem, onustā certē
scaphā. Aeger animī hanc relinquō, rēmigōque nāvem versus. Cōgitāns
autem statuō mālum vēlumque scaphae anquīrere, sī forte posteā hōrum
ūsus vēnerit.
24. Ad scālās nāvis accēdō. Hās natāns nōn potueram manū attingere:
etenim puppis nimium erat ēlāta. Sed astāns in cymbā, facile eās
apprehendō. Cane prīmum superpositō, alligātāque cymbā, ipse ascendī;
mox dēsideō inops cōnsiliī. Ōllam offendō frūctuum condītōrum: cum
pāne vēscor, dum cōgitō. Videō alteram ratem nōn posse mē cōnstruere;
spatium diēī nōn sufficere, sī trabēs ipsā ex nāve sint dissecandae;
lōrīcam tabulātōrum discindere, labōriōsum fore, nec valdē ūtile. 25.
Maurōrum memineram ratēs utribus suffultās. Utrēs nōn habēbam. Arcās
aquae impenetrābilēs volēbam prō utribus adhibēre; sciēbam autem
nostrās solidō esse rōbore et astrictā fabricā. Ūnaquaeque hārum ligneō
pessulō* rudīque serā obdēbātur; cūncta comparī erant modulō. Diē
superiōre, dissectō serrā pessulō, facile aperueram quattuor illās;
īdem nunc faciō in cēterīs, atque exinānītārum explōrō commissūrās.
Artissimae vidēbantur; id gaudeō: sed fūnibus properē in mare dēmīsī
quattuor hārum, ut commissūrae aquā intumēscerent; meam ipsīus, quae
optimē fabrēfacta est, pice ac stuppā circā operculum incēpī oblinere,
perīculum faciēns, num aquam exclūdere possem. Postquam operuī, cuneōs
tenuēs ligneōs jūxtā pessulum īnferciēbam, quō astrictissimē
conclūderem. Hanc in mare dēmīsī, fundō sūrsum sustentātam; atque ibi
religātam relīquī, ut operam meam aqua explōrāret.
26. Jam videō diem prōcēdere, metusque subitō mē incessit, nē quis
thēsaurōs meōs ē rate compīlāret, nēve bēstia corrumperet cibum. Īnsula
foret an continēns terra, culta an inculta, ferōcibus bēstiīs īnfēsta
necne,—nōndum sciēbam. Ratis autem dīlēctissima oculīs sōlīque exposita
manet, dum ego novās hīc rēs conquīrō! Crēdēbam nōn posse mē illō ipsō
diē novae ratis onus asportāre; satius esse, redīre quam citissimē.
Illud succurrit: “Heri, quae ad vītam maximē erant necessāria,
āvēxī; hodiē, quae pondere levissima sunt, nūndinātiōne pretiōsissima,
āveham in cymbā; ut _sī forte_ nāvis aliqua mē servābit, nē prōrsus sim
pecūniae inops.” Duo gladiōs pulchrōs ē caeruleō chalybe inveniō; hōs
avidē sūmō. In sēcrētō magistrī scrīniō* aureōs nummōs Hispānōrum
(doblounōs vocant) certō sciēbam continērī; quōs ille comportābat, nē,
ventōrum vī aliquō dēvectus, pecūniā ad reficiendam nāvem egēret.
Dolābrā prōtinus forēs scrīniī perfringō: inveniō autem nōn aurī sōlum
crumēnās, sed īnstrūmentum astrologicum, pretiōsum illud quidem, ac duo
optima hōrologia; item furcillam* mēnsālem et cochlear,* utrumque ex
argentō; mox duās acūs magnēticās, utramque suā in capsulā: tertiam
vīderam ipsum jūxtā gubernāculum, propter ūsum gubernandī. In mēnsulā
offendō supellēctilem geōgraphicam ac scrīptōriam, cum librīs quattuor.
Cūncta arripiō, et quasi vōtum Deō concipiō, numquam, quantum in mē
est, cognātōs magistrī optimī quidquam lātūrōs damnī, _sī forte_ in
hominum gregem restituar.
27. Dum meōs ipsīus perscrūtor loculōs, unde argentum, arculās optimās
clāvēsque avēbam, illud “_sī forte_” animum aurēsque meās pertemptat.
Immō tōtum hunc diem quasi rhythmus quīdam “_sī forte_” tinnit in
auribus, dum rēmigō, dum incēdō. Jam rēs pretiōsissimās in arculīs
conclūseram, cum scaphae meminī armāmenta. Haec facile reperiō. Mālum
ejus ad terram attrahendum dēcernō, pōne cymbam alligātum. Quamvīs
properāns, temperāre mihi nequīvī, quīn lārdī asportārem succīdiam,*
cum bulbōrum majōrum marsūpiō ac capide* duōbusque cultrīs. Dein,
quidquid vidēbam corbium, fiscōrum, riscōrum,* quod natāre poterat,
restibus cōnstringō, et pōne trahō, in cymbā portāns mē ipsum ac canem
cum novīs thēsaurīs. Ecce autem, dum in eō sum, ut nāvem relinquam,
duae fēlēs cymbae īnsiliunt, quās quidem neque ego neque canis
aspernātur.
28. In rēmigandō, vereor nē agmen meum, pōne tractum, vadō flūminis
illīdātur; in lītus potius prōjicere volō. Dein locum putō
exquīrendum, ubi ratis mea posterō diē tūtissimē appellat: nam sī
arcae in fundō ratis aliquō afflīgerentur, maximum fore perīculum nē
cūnctae rēs disperīrent. Dīxī linguā quādam maris prīmō illō māne mē ā
scaphā intersaeptum. Hanc videō ad dextram cautium, eōque dīrigō
cursum. Corbēs, mālum scaphae, cētera, facile in lītus sūrsum trahō;
dein sinum illum maris properō intrāre.
29. Circā quīngentōs passūs penetrābat terram, rūpe praecipitī undique
circumclūsus. Ōstium angustius erat, quia aspera saxa utrimque
exsurgēbant postium īnstar. Lītus intimum ē mollissimā ac plānissimā
erat harēnā; id quod facile perspexī, quia nōndum altius pertinuerat
aestus. Ultrā harēnam videō algās cactōsque. Hūc certum est ratem illam
crās dēdūcere. Quae cum summā celeritāte lūstrāssem, contentīs
bracchiīs domum rēmigō: nempe _domum īre_, erat, _ad opēs meās_. Intrā
cautēs mare invēnī tunc quidem sānē tranquillum.
30. Ad coquendum prōtinus accingor, praesertim (sī crēdere possīs)
propter canem; immō, propter fēlēs item; namque ad quidvīs, quod
posset mē amāre, mīrē allectābar. Quattuor intrā lapidēs ignem accendō.
Trēs stīpitēs, īnfrā harēnae īnfīxōs, suprā fūne colligō; inde suā
catēnā suspendō aēnum coculum. Aquam in capide apportātam īnfundō;
addō fabās, farīnam hordeāceam, lārdī segmen cum bulbō. Māteriā ignī
largius injectā, ignipultam arripiō pārōque collem ascendere quī haud
longē aberat. Canem mēcum assūmō, fēlēs crēdō propter fervōrem ignis
nihil nocitūrās cibō. 31. Mīlle quīngentōs passūs ad summum aestimābam
iter illud; sed quia propter rīvulum quendam atque ūvidum solum
circuīvī, longius erat aliquantō. Dēmum ēnīsus per praecipitia, mare
undique circumfūsum cōnspicor, aliam nūllā ex regiōne terram, praeter
scopulōs aliquot duāsque pusillās īnsulās novem ferē mīlia occīdentem
versus. Ūnus in postīcō mōns mare exsuperābat; sed tamen eram in
īnsulā. Hoc mē magnopere angēbat.
32. Magnā ex parte sterilior vidēbātur īnsula, saxōsīs collibus
abundāns, nōn sine arboribus; quae quidem in cavīs locīs dēnsābantur.
Nisi numerārem fēlem quandam feram, carnivorās nōn offenderam bēstiās;
sed praeter macacōs ac sciūrōs in convalle, leporēs et exiguōs
porcillōs vīderam; avēs autem nōtās ignōtāsque ubīque quam plūrimās.
Ālitem majōrem, arborī īnsidentem, glandibus olōrīnīs trānsverberō
rediēns. Plūma ejus rōstrumque accipitris erat, unguēs modicae, carō
piscibus fētida. Tum vērō mēmet increpābam quod jaculandī suppetiās
perderem. Ālitēs autem rapācēs, quamquam plūrimōs, nōn magnōs illōs
vīderam. Porrō ferās hujus īnsulae cōram homine plērāsque intrepidās
esse repperī. Ā collis jugō ingentēs prōspiciō arborēs, quās aestus in
flūmine resurgēns dēbeat alluere. Hae suprā ratem erant, neque procul
ab arbore in quā proximā nocte dormīveram. Subter hās statuō ratem
attrahere, succēdente aestū. Sed properē reversus, ignem exstīnctum
inveniō, cibum nōn male coctum. Fēlēs, valdē famēlicae, magnā vōce
querēbantur. Hās et canem largiter pāscō; et mēcum statuō, plūrēs
etiam mē fabās, sī possim, nāve extractūrum.
33. At ferae vīsiō fēlis mē commōverat aliquantum. Verēbar nē majōrēs
ejusmodī bēstiae hīc dēgerent, ut pardus, ut panthēra, quae arborēs
facile ēscendunt. Circumvallāre mē certus sum. Ūtēnsilibus arreptīs
fabrīlibus cum māteriā ac fūne, petō arborem meam; ubi, incīsūrīs
secūrī impressīs, pālōs īnfīgō, brevēs tabulās suprā dēstinō, tum
quattuor dēsuper pālīs contrā ictūs īnfernōs corrōborō. Quippe
intellēxī fēlem quamcumque ab ipsā stirpe arboris tamquam incurrere
sūrsum; et sī quid praeruptē ēmineat, arcērī. Restim autem quasi in
ānulōs duōs sīve āmenta* complicō, quem rāmīs alligātum, ipse possim
prehendere ascendēns. Tālī tum podiō* arborem, ut poteram, praetexuī:
posteā cōnfirmāvī, plēniōre adjūtus supellēctile. 34. Jam videō noctem
aestumque approperāre. Sublicīs ēvulsīs, pōne cymbam trahō ratem,
appōnōque sub arbore ingentī incolumem; ubi latēre posse crēdēns,
sublicīs iterum dēpangō. Deonerātā cymbā, compōnō rēs omnēs accūrātē.
Tum, crāstinīs cōnsiliīs aestuāns, tamen somnō celeriter corripior,
ālātīs blattīs* atque vespertīliōnibus contemptīs.
35. Ēvigilō ante dīlūculum. Dēproperō ad cymbam dētrūdōque in fluvium;
canis quasi suō jūre īnsilit. Subter stēllīs rēmigō, adversō aestū. In
nāvem invādō, etiam ante sōlem ortum; sed dīlūcēscēbat. Īnspiciō arcam
meam; optimē aquam exclūserat. Cēterās item ē marī subtractās stuppā
ac pice pariter ac meam ipsīus conclūdō. Omnia fūnibus contentissimīs
astringō. Mox quattuor sufficere videntur; immō sīc tūtius fore ad
prīmum experīmentum. Hīs in mare dēlātīs, et firmissimē cōnstrictīs
superpōnō dōlium pulveris nitrātī, alterum pānis, mox tōtum fabrī
repositōrium. Adjungō sēriam oleī, ōllam picis, arma missilia aliquot,
aliās rēs minōrēs. Vēla quotquot invēnī, quae supervacānea portābāmus,
cum scaphae vēlō, collocāvī suprā; superque hīs rūrsus carbasum
quendam pice liquidā oblitum. Tantum onus facillimē vidēbantur arcae
tolerāre.
36. Postquam restibus omnia cōnsolidāvī, paulō ante merīdiem, strēnuō
nīsū ratem ad lītus trahō, paene īnfimō in aestūs recessū. Sed inter
postēs saxeōs in sinum illum prōcēdō, neque in flūmen adversum volō mē
committere. Mare intrā mox quiētissimum inveniō, et quasi in stāgnō
religō ratem. Maximē gāvīsus, prōjiciō mē sub rūpe et paulisper sub
umbrā requiēscō: dein cibō recreātus, ad operam redeō. 37. Quidquid
erat in rate, in algōsum siccae harēnae acervum expōnō; sed labōriōsē,
propter humilēs aquās. Videō mare adhūc tranquillum; crās posse
coorīrī procellās. Spēs et cupiditās, quamvīs lassō, dedit vīrēs. Cum
carbasō illō (sī forte sit ūsuī) atque cūnctīs fūnibus retrahō ratem ad
nāvem. Quīntam illam properē adjungō arcam, et aliquot rēs ponderōsās
impōnō; inter quās hīc nōmināre libet molam ferrāmentīs acuendīs,
glandium majōrum cadulōs duo: in cymbā autem meās vestēs, et pulveris
nitrātī aliquantum. Cūncta dēportō intrā postēs marīnōs incolumia paulō
ante tenebrās. Valdē dēfessus inde redībam: sed aestus cymbam subvēxit
sine meā vī. Vix poteram cēnāre; igitur pāstō cane fēlibusque, somnō
mē commīsī.
————
Caput (II.) Secundum.
38. Trium diērum rēs gestās nārrāvī singillātim. Īmō in corde meō
īnscrīptae sunt, quasi hesternae essent. In iīs quae sequuntur, saepius
accidet, ut rem probē nōverim, diem meminerim parum; nec lēctōrī
jūcundum foret, ut rēs, sī possem, diāriī mōre ēnārrārem. Dehinc, quae
ex nāve īnsuper āvēxī, summātim potius memorābō. 39. Quārtō māne
dormīvī post lūcem. Jejūnus, vēscor avidē: etenim in aēnō cibus
aliquot diērum mihi meīsque restābat. Sed quasi nervīs succīsīs,
languēbat animus fastīdiēbatque suōs successūs. “Cūr labōrō?”
inquiēbam “cūr-ve juvat mē vīvere, sōlitārium, moribundum? Quid
prōsunt nāvis spolia, nisi ut aliquot diēs vītam extraham?” Tum
addidī clārā vōce: _Nisi forte! Nisi forte!_ Mox intellegō ventum ā
marī flāre, aestum violentius īnsurgere, in ōstiō perīculōsum forsitan
cymbae fore. Cymbulam autem illam majōris quam cūncta quae in nāve
restābant aestimābam. 40. Tum sī ad nāvem ratem ē portū meō
trāxissem—etenim illum maris sinum postibus mūnītum jam Portum Meum
appellābam—quis spondēret, quīn naufragium ipsō in flūmine paterer
rediēns? Nūbēs porrō volitāre animadvertī; imber nē caderet, melius
tegī, quae exposita relīqueram in portū. Etenim cava plūra illā in rūpe
cognōveram. Illūc igitur pedibus cōnfestim īre dēcernō. 41. Rūpēs ad
laevam prīmō rubra erat, nisi ubi algā obtegerētur; ipsō in portū
alba; ulterius praeceps ac caerula: omnis autem ē saxō (ut crēdidī)
calcāriō. Portus cavīs locīs, immō cavernīs abundābat, quārum in
aliquam possem sine magnō labōre eās rēs recondere, quās pluvia
corrumperet potissimum. Per algās cactōsque ēnīsus, hūc reposuī lectum
vestēsque omnēs, item pānem, ignipultās ac nitrātum pulverem, carbasō
illō piceātō contēcta. Rēs fabrīlēs et cētera graviōra vēlīs obtēxī.
42. Jam corporis illuviēs mē vexat; nam per trēs labōriōsissimōs diēs
ac duās noctēs iīsdem in vestīmentīs illōtus mānseram. Discingor
natātūrus. Plēnō ferē aestū quasi lacus maris clārissimus cōram
redundābat. Cadēbat pluvia tenuis, sed inter nūbēs radiābat jubar; mox
appārēbat arcus caelestis. Mīrē ille vīsus stringit mulcetque animum
meum. 43. Atquī canis in aquam mē īnsequitur et mēcum vult lūdere.
Nostrātium canum ille fortasse Grāiō Hībernōrum canī simillimus erat,
Molossō domesticō gracilior et vēlōcior, glabrō item corpore, ut
calōribus nātō. Probē natābat, sed digitātus erat, nōn _palmipēs_ (quod
appellant); id est, digitīs nōn erat pellītīs; atque ego vēlōcitāte
natandī facile eum superābam. Itaque hunc dum ēlūdō, mē recreō. Ut ex
aquā ēgressus sum, is crūra pedēsque meōs tam amanter lambit, atque tam
gestit mē recuperāsse, ut nequīverim mē continēre. In effūsum flētum
solvor, velut ōlim in pueritiā, sentiōque cor exonerārī. Vestēs
mūtāvī: immundās in aquā marīnā sub majōribus lapillīs dēmergō: tum
ēgredior, īnsulam explōrātūrus. 44. Scandō ē portū per ardua. Inde
videō illum collem, quō anteā ēnīsus sum, hōc ā latere ascēnsū
facillimum. Culmen rūpium plānitiēs erat sīve campus calcārius,
dēlicātīs vestītus herbīs. Hae recentī pluviā ita erant recreātae, ut
nova veteribus admixta folia flōrum praetulerint speciem, ubi rubor vel
purpura cum novō virōre contendēbant. Leporēs sīve cunīculī suīs ē
latibulīs ēgredientēs audentius mē aspexēre, quōs nē īnsequerētur,
aegrē repressī canem.
45. Mox in scopulōsa locō ēvādō, et caprōs discernō ferōs procul;
_antilopās_ potius dīxerim. Pōne saxa īnserpō, quamquam minimē fugācēs
erant. Glandibus olōrīnīs tubum sufferciō; dein igne ēmissō occīdō
capram vulnerōque haedum jūxtā. Canis intercurrēns haedum prehēnsā
pelle attinet, dum assequor. Crūre vulnerātam posteriōre inveniō;
poterat tamen incēdere. Mātrem voluī reportāre ad flūmen vallemque
meam; sed fateor, adhūc eram tam dēlicātus, ut nōluerim recentem
vestītum sanguine commaculāre. Sūdāriō* ē sinū vestis extractō,
argillāque ūdā in vulnus compressā, cōnstrīnxī firmiter; tum grāmine
sanguinem omnem abstersī. 46. Voluī eam in cervīcibus portāre; sed
quandō cōnor, id vērō meās vīrēs exsuperat. Super glāreōsam humum
aegerrimē cornibus eam trahō, in grāmine facilius. Haedī cornibus
fūniculō circumdatō, hanc dūcō mēcum simul; id quod, dum ignipultam
portō, paene nimium erat; igitur saepius cōnsēdī. Via autem et
dēclīvis erat, nec longa, circā alterum jugī latus; itaque tandem
pervēnī. 47. Prōtinus in ūdō linteō crūs haedī astringō; et, nē longus
sim, tantā cūrā foveō pāscōque (nam grandiuscula erat) ut mānsuētissima
ēvāserit. In harēnā, jūxtā ratem prīmam, sub dēnsīs umbrīs, pēlvem
excavō; in quam, aquā sēmisalsā replētam, recondō capram, ut ōtiōsius
carnī coquendae dem operam. Canem appropinquāre vetuī; pāscō autem
līberāliter et hunc et fēlēs: avēs tamen metuō, nē carnis sint
cupidae.
48. Dum strēnuē mē exercēbam, vix sentiēbam miseriās meās: sed simul
ac lassitūdō abrumperet operam, nisi somnō corriperer, mēns coepit
agitārī: id quod saepius mihi ēvēnit. Meās egomet cōgitātiōnēs
nequībam tolerāre, et variīs quasi ventīs hūc illūc ferēbar. In
dēspērātissimā condiciōne mē vidēbam, extrā nāvium Eurōpaeārum cursum.
Frāctō animō, lūgēns, interdum lacrimāns, diffīsus Deō, dēcrēta ejus
conquerēns; rūrsus ipse mēmet objūrgābam, sōlābar, hortābar,
cōnfirmābam, maximē gāvīsus quod tot rēs ē nāve congessissem. 49.
Itaque per id tempus, quoniam apud nēminem potuī vicem miserārī meam,
aperuī capsam scrīptōriam, ex quā chartam, calamōs, ātrāmentum,
prōtulī, incipiōque angōrēs meōs argūmentandō effundere, quasi per
sermōnem. Mox tālem altercātiōnem in tabulās (ut ita dīcam) _acceptī
impēnsīque_ referō, quās lēctōris oculīs nunc subjicere libet.
MALA MEA. LEVĀMENTA MALŌRUM.
1. In īnsulā sōlitāriā sum prōjectus. 1. At nōn es dēmersus, sīcut
cēterī.
2. Ego ūnus ē sodālibus ēnecor 2. At tibi ūnī restat spēs
aegrimōniā. aliqua effugiī.
3. Exsulō ē societāte hominum. 3. At nōn servīs hominibus
scelestīs.
4. Vī bēstiārum sum plānē obnoxius. 4. At nōn in bēluōsam Āfricam
prōjectus.
5. Labōriōsissimē vīctum cottīdiānum 5. At magnam tū habēs ex nāve
quaerō. opem.
6. Serviō hīc servitūtem perpetuam. 6. At aliōs tū in servitūtem
nōn redigis.
7. Nisi prius sōlitāriē moriar, ad 7. At nōn tua magis quam
sōlitāriam senectūtem reservor. parentum senectūs erit
sōlitāria.
50. Profectō ultima illa nimis mē pupugēre. Quae prō levāmentīs
scrīpsī, vulnus animī recrūdēscere fēcērunt. “Peccāvī,” inquam:
“meritam poenam tolerābō virīliter: _fortasse_ ipsa poena aliquid
tandem bonī afferet.” Tum citō sēdāta est omnis mea perturbātiō. Ego
autem haec atque tālia reputāns, admīror, quanta sit vīs vel incertae
obscūraeque religiōnis, sī modo rēctā intendātur viā. Illud _fortasse_
et _sī forte_ plūris est, quam quis putāverit; quia saepius indicium
est animī per tenebrās, lūcem versus, ēnītentis. Id autem ipsum est
virtūs: nam sapientissimus quisque nostrum in suā tamen versātur
cālīgine, semperque ēluctātur plēniōrem versus lūcem. Itaque iterum
ēvāsī strēnuus. 51. Tum canī fēlibusque haedum conciliāre studeō. Omnēs
paxillīs dēpangō vīcīnīs; ūnīcuique suum largior cibātum; ūnumquemque
suā vice dēmulceō. Ex cōnsuētūdine spērō familiāritātem, ex meā
cāritāte cāritātem mūtuam. Posteā ad portum cane comitante reversus,
aliās explōrō cavernās, plūrēsque rēs melius ōrdinō. 52. Tredecim diēs
in terrā dēgēbam, necdum nāvis ēvānuerat. Illam ūndeciēs (crēdō)
ascendī. Quantumvīs coacervāveram, plūs tamen concupīscēbam; et dum
nāvis cōnsistēbat, inter eam portumque meum ācerrimum sustentō ratis
commercium. Rēs aliquot, quās āvēxī, libet hīc memorāre: Incūdem
artillātōris, quam aegerrimē āmōlītus sum; virgās vectēsque ferreōs;
pēnsilem lectum cum lōdīcibus;* supparum* antīcum ē subsidiāriīs:
lacernās plūrēs: piscātōriam supellēctilem novam atque amplam. Porrō ē
rē jaculātōriā* magnōs forcipēs follēsque, malleum rōbustissimum,
pēlvēs ferreās ad plumbum liquefaciendum, batillum grande. Tum omnēs
ignipultās, bonās malās, asportō; item alterum pār pistolārum. Dēmum
fabrīlem mēnsam, retināculō cochleātō īnstrūctam, multō cum labōre per
tollēnōnem dēmittō, laetusque comperiō hanc per sē natāre. Inter
minōrēs rēs memorō lībram cum lancibus aēneīs, sīve trutinam oportet
appellāre, quam in scrīniō magistrī offendī. Ille propter medicās,
crēdō, ūsūs habēbat; nam magister nautīs prō medicō erat. Ego hanc,
velut pecūniās, idcircō asservāvī, sīquandō prō nummīs valēret.
Ingentem plumbī convolūtī lāminam, quae nimia posset esse, secūrī
malleōque discissam particulātim asportāvī; etiam magnum pilulārum
plumbeārum vim, plūrēs rudentēs, fūnēs, ferreōs hāmōs, clāvōs,
pessulōs, cōnfībulās, ānulōs. Cannōnēs* suā ex sēde nōn eram
dēturbātūrus. Posteā magnum trīticī dōlium laetus inveniō, sēriam
optimī adōris, saccharī cadum majōrem, vīnī ārdentis amphorās trēs;
porrō cultrōs furcillāsque mēnsālēs, grandem forficem,* trēs novāculās,
quattuor nautārum gladiōs sīve sīcās.
53. Nē forte mīrētur lēctor, quārē tantam bellicī terrōris vim in
mercātōriā nāve vēxerimus, nātūram illīus commerciī cūrātius
dēmōnstrābō. Hominēs barbarōs ē Guineā erāmus in servitūtem
reportātūrī; quem ad ūsum et ipsa nāvis et omnis ejus dispositiō
cēterīs erat valdē dīversa. Grandiuscula erat nāvis, nāvālēs sociī
sexdecim. Cannōnās habēbat quīnque,—ūnam ā tergō,—nē forte aut cum
praedōnibus aut cum nigrītīs foret cōnflīgendum; nēve, propter subitum
aliquod in Eurōpā bellum, Lūsitāniā implicātā, nōs tamquam Lūsitānī
lacesserēmur. Ignipultae quoque inerant plūrēs, pars vēnandō, alia pars
pugnae apta. Simul pulveris nitrātī plumbīque rotundātī vim magnam
vehēbāmus, atque adeō hominem ūnum tōtī reī jaculātōriae praefectum:
Artillātor appellābātur. Hārum rērum impēnsā valdē minuitur
negōtiātōribus lucrum, nisi quod hōc in commerciō merx quae exportātur
vīlissima est; quae reportātur, pretiōsissima.
54. Aliquot fabās prīmā in rate asportāvī. Quamquam sciēbam magnam
hujus cibī vim nāvī fuisse impositam, sed īnfrā in alveō, crēdidī
marīnā aquā corruptam esse. Nihilōminus dēscendō. Puppim versus omnia
sicca erant; in īnferiōre parte aqua stāgnābat. Sed nōn mē illud
repellit. Īnfrā nūdus, per aquam incēdō, quae genū attingēbat,
scrūtorque mercēs palpandō: tandem saccōs inveniō fabīs plēnōs. Ūnum
hōrum placēbat āvehere, sed quandō cōnor, nequeō ad tabulāta extollere.
Rē dēlīberātā, nōn operae pretium vidētur dē cibō madidō labōrem
pendere; nam asservārī posse quis spoponderit? 55. Mox rēs dūrās
acūtāsque sub pedibus sentiō; ipsa erant ferrāmenta, quae inter mercēs
nostrās imperāveram. Pālae, plānē nostrātium īnstar, profectō nōn
inerant; tantum ligōnēs, furcillātaeque marrae, praeter sarcula ac
dolābrās. Deinde in secūrēs incidō. Tālēs rēs sub aquā dījūdicāre,
paulum difficile erat. Num operae esset pretium auferre,—dubitābam.
Tandem aliquot cujusque generis assūmō, praesertim capita secūrium ac
ligōnum. 56. Posteā fēlīcior eram. Nam in conclāvī quōdam, quod coquī
nostrī erat proprium, quīnque offendī corbēs, fabārum plēnās, apprīmē
siccārum. Hās cūrātius repōnō āvehendās, et aliam post aliam cūnctās
dēmum ad terram dēportō salvās. 57. Porrō dum mēnsam fabrīlem āmovēbam,
quae suprā erat, nōn in alveō, pōne in angulō fascēs quōsdam mercium
retēxī. Hōs aperiō. Intus erant versicolōrēs vestēs, quās propter
Āfrōrum commercium imperāveram. Avidē corripiō, sed nesciēbam quārē.
Posteā numerāvī, invēnīque sexāgintā. Cēterae, ut opīnor, fuerant in
alveō.
58. Duodecimō māne, ut rēmigō ex portū ratem pōne trahēns, flūctus
asperior aliquantum aquae in cymbam immīsit. Exhaurīre simul atque
rēmigāre nōn poteram: sī rēmōs inhibērem, verēbar nē dēflexa cursū
cymba latus undīs objiceret. In portum, ut tūtius, statim redeō: ibi
rōborandam suscipiō cymbam. Altiōrem faciō prōram, additīs tabulīs,
quae, ferreīs virgīs firmātae, aliquantum asperginis possint rejicere.
Nōn longī labōris erat illud; sed nimius ventus mē terrēbat, igitur
reliquum diem scaphae addīxī. 59. Illud cōnsīderāveram. Naufragium
recente lūnā passī erāmus ipsīs in Kalendīs Septembribus. Ad
plēnilūnium iterum intumēscente Ōceanō posse crēdēbam sublevārī
scapham; grande mōmentum, servārētur-ne an prōrsus cōnfringerētur. Ex
arcīs meīs ūnam dēligō, aquae (sīqua alia) impenetrābilem. Quidquid in
scaphā īnfirmum vidētur, summā meā arte reficiō, seu stuppā ac pice,
seu argillā vitreāriā* opus sit. Simul ac aestus recesserat, ancoram
quam longissimē per harēnās mare versus trahō, suō ancorālī artius
scaphae colligātam. Dentem ancorae firmiter dēfīgō, quoad possum. Ipsō
in ancorālī, circā septem pedēs ab ancorā, fūnem brevem nōdō
astrictissimō implicō; mox hūc dēportātam arcam eōdem fūne cōnectō.
60. Illud ēvenit, quod spērāveram. Arca, aestū īnsurgente sublevāta,
simul ut ad scapham aqua pertingēbat, (nam ego cum spē metūque cūncta
notābam) incēpit scapham attrahere. Tum prō cūpā*[B] natante arca mihi
erat. Cōnfestim dēcurrō ad cymbam. Per aestum rēmigō, ubi propter
altitūdinem aquae flūctus nōn sē frangēbat; et ut prīmum scapham
assequor, eam remulcō inhibēns, solvō ancorāle; nam ancoram extrahere,
nimiī id fuisset temporis. Mox, ovāns et praegestiēns, scapham in
portum dēdūcō incolumem. Haec in duodecimō erant diē. 61. Māne
īnsequente, cum speculor, sentiō marī male crēdī: tamen quāsdam etiam
rēs voluī ēripere, quamquam ratī nōn cōnfīdēbam. Scālās nāvis ac
tollēnōnem ad ultimum relīqueram. Optimās habēbat forēs diaeta*[C]
prīncipālis: hās concupīvī, quia bonā erant fabricā. Cardinēs facile
āvellō: forēs reste firmiter colligō. Dein sūculās[D] cum
trochleīs*[E] assūmpsī; ipsīus porrō tollēnōnis ferrāmenta omnia: sed
scapum rōstrumque ejus, quae lignea erant, trahenda per aquās
dēstināvī, cum scālīs et foribus. Ferreum onus, ūnō homine nōn gravius,
in cymbā dēcernō asportāre.
62. Impigrē rediī, sed aestus in hōrās magis tumēscēbat. Tunc cum
maximē intrābam portūs ōstium, agmen pōne tractum adeō disjectābat
cymbam, ut ego perterritus fūnēs necessāriō absolverim, nē dēmergerer.
Incolumis egomet postēs illōs praetereō, laetus quod nīl mihi cymbaeque
accidisset, praeter asperginem profūsam. 63. Ventus etiam atque etiam
incrūdēscēbat: post trēs hōrās violenta flābat procella, quae tōtam
per noctem furēbat. Māne, ut prōspexī, ēvānuerat nāvis.
————
Caput (III.) Tertium.
64. Equidem ut vacuum aspectābam mare, neque lacrimātus sum neque
gemuī, nē agitābar quidem animō. Sed tenerum quendam sentiēbam
affectum, tamquam sī fessā aetāte parēns, cujus magnīs fruimur
beneficiīs, lēgitimē ac necessāriō dēcessisset. Immō nōn tam nāvis quam
egomet vidēbar obiisse mortem. Ab hominibus abscindor, novō sum in orbe
rērum, astō tamquam in aeternitātis sōlitūdine. Ignōtus mē circumambit
Deus, cujus sentiō tum misericordiam tum sevēritātem, mē ipsum culpāns
sed nōn amārē, nec sine modō. Nōn in genua prōcumbō; nōn precēs, nōn
vōta concipiō; grātēs nōn effundō, nec paenitentiam; tamen caeca
quaedam, ut opīnor, mē penetrābat venerātiō. Certē eram et
tranquillissimus, et quasi religiōsē dēfīxus. 65. Ex hōc statū mē
expergēfacit canis, amanter blandiēns. “Āh! quam vellem possēs
colloquī,” inquam clārē; et amōre ergā canem haediculamque meam atque
ipsās fēlēs valdē pertemptor. Prope paenitet mē, quod capram mātrem
occīdī. Quoniam brūta animālia, sī modo reciprocāre amōrem possint,
commūnem habent nōbīs sociālemque nātūram, nōlō vītam ēripere temere.
Haec cōgitāns, īnsuper meminī, parcere nitrātō pulverī quam sit bonum,
pondus caprae quam fuerit molestum. Paulō post quaerēbam, cūr, sī
vīctum terra subjicit, mālim ferārum mōre raptās vītās praedārī. Illa
sānē quaestiō profundius in pectus dēscendit, postquam ūbertātem
īnsulae plēnius compertam habuī. 66. Sed exsultō, et pāstīs animālibus,
dē fabīs meīs satagō, quārum aliquās aquā coctās velim, prō canis
cibātū. Posteā hās coquēbam cum carnis frustīs, cum sēbō, lārdō, dēmum
piscibus vel oleō; faciēbamque massās quadrātās: tum sī aliunde nihil
foret in promptū, hinc et canem et fēlēs pāscēbam. Semper dēnique hōc
modō pauxillulum carnis aut piscium prō condīmentō adjungēbam fabīs,
farīnae vel rādīcibus.
67. Posterō diē, caelō serēnō et marī tranquillō, ligna tollēnōnis et
diaetae forēs ējecta sunt in lītore; cum minōre dētrīmentō quam quis
exspectāverit. Hās rēs, ut prīmum possum, citrā vim undārum trahō;
dēnique in cavernās illās, dē quibus dīxī, dēpōnō, et quandō ab aliīs
operibus vacō, restituō tollēnōnis ferrāmenta. Posteā hunc ad nāvāle
meum cōnstituī, propter ūsūs scaphae. 68. Sed dē domiciliō meō multa
erant dēcernenda. Cavernās in rūpe quō lātius explōrāveram, magis
admīror. Ultrā numerum vidēbantur. Aliae patēbant, sine externō
pariete, tamquam porticus aut ambulācrum; aliae angustā jānuā, intus
camerātae, jūnctae sunt item internīs ōstiīs, ita ut tōta rūpēs velut
spongia esse posset. 69. Contemplāns crēdidī, hās marī esse excavātās:
nam sub pedibus pavīmentum erat saxeum, molliter tamquam flūctibus
rotundātum, et quasi per lātissimōs gradūs ascendēns. Omnia mea possem
hīc optimā cum disciplīnā dispōnere; sed dē cubiculō erat praecipuē
cōgitandum; nec libēbat arborem meam prius relinquere, quam mūnītius
quiddam reperīrem. 70. Illud animadvertī,—nihil saxōrum praeter lītus
jacēre, quod ā rūpe cecidisset; et quidem ubi gelū est ignōtum, rārior
esse dēbet tālis rūpium lābēs. Porrō pavīmenta cavernārum parcā tantum
harēnā vestiēbantur, tamquam ventō illātā. Lacūnāria ferē camerāta
erant, hīc atque hīc quasi stīriārum massīs distīncta. Aquās per rūpem
stillantēs crēdiderim saxō saturātās fuisse. 71. Lītus externum,
propius undās, algārum erat ferāx; internum, ultrā summōs aestūs, aliā
quādam algā et cactīs aliīsque spīnōsīs fruticibus* opplēbātur. Plūrēs
hōrum in decem pedēs surgēbant, aliquot in quīndecim. Ex hīs silva
plūrima et quasi umbrāculum ante cavernās praetexēbātur, nē quis ē marī
vel ā rūpe oppositā facile intrō perspiceret. Ego autem, arreptā
secūrī, continuam sub rūpe aperiēbam sēmitam, succīsīs cactīs
cēterīsque, quidquid nimium obstāret. Jamque velut in meam vīllam mē
recondō. 72. Ē cavernīs duās praesertim dēnotāvī, ūnam prō cubiculō,
alteram prō penāriā. Utraque internum habēbat ōstium, per quod aura
flābat salūbris. Sēnseram autem, et apud Maurōs et in Brazīliā, quantum
nox frīgidula corpus fervōribus adustum fovēret atque recreāret; et sī
in magicā hāc horrendāque īnsulā (sīc eam quandōque vacuīs oculīs
contemplābar) per summōs calōrēs habitandum mihi foret, tāle cubiculum
magnī aestimābam. Opera quaedam hīc meditābar, sī hūc mea omnia
congererem; propter quod cōnsultō opus erat. 73. Marī seu terrā, ipsam
ratem, sīve bona mea ex rate, dēdūcerem, aut perīculōsum aut labōriōsum
fore opīnābar. Mox subit haedī cūra, cui neque pābulum hōc in locō
habēbam neque aquam dulcem. Mihimet profectō aquam imprīmīs anquīrere
opus erat: sed nōn diū hujus reī inopiam queror. 74. Etenim postquam
per spīnās fruticētī longius patefēcī viam, et dulcem aquam et nāvāle
scaphae idōneum inveniō. Post quīngentōs amplius pedēs abrupta humus
erat, alveō marīnō intus penetrante, tamquam ōstiō rīvulī. Intellegō
alveum hunc, quasi flūmen submarīnum, ad Postēs Saxeōs continuārī;
intus autem nāvāle, mihi satis profundum, etiam in recessū aestūs
praebērī. 75. Hunc in alveum rīvus ē terrā praeceps dēcurrēbat. Spatium
autem praetereundī inter rūpem alveumque satis lātum patēbat, succīsīs
modo fruticibus. Jam tollēnōnem mente dēstinō in margine ērigendum:
sed redeō contentus in vallem, dē ōrdinātiōne bonōrum meōrum meditāns.
76. Omnia dē prīmā illā rate dētrahō dispōnōque subter quādam arbore,
cum ipsā ratis māteriē. Latēre volēbam, sī forte quis advenīret.
Plūrimās caedō virgās, quae facillimē ūdō in solō possint frondēscere,
hāsque ita dēfīgō, ut quam maximē, quidquid sit intus, obtegant. Hūc
dēdūcō haedum, velut suum in praesaepe. Cistās quae pecūniam, quae
astrologicam supellēctilem, quae pulverem nitrātum continēbant, hās et
capsās scrīptōriās aliāsque rēs minōrēs, singillātim ad cavernās
asportāvī: posteā culīnae īnstrūmentum.
77. Post aliquot diēs, hīs rēbus ōrdinātīs, caelō serēnō, cēnseō
dēambulandum. Caput īnfulā* dēnsā, Turcārum mōre, obvolvor; quod
quidem in Brazīliā faciēbam. Balteō pistolīsque succingor. Grandem
cultrum plicātilem* sūmō ac pēram; dein convallem ascendō jūxtā rīpam
flūminis. Novā in regiōne omnia nōn possum lēctōris animō subjicere,
quae meīs occurrēbant oculīs; sed plūra cōnābor paulātim expedīre. 78.
Avium versicolōrum tanta erat multitūdō, ut nisi in Brazīliā praereptā
mihi esset admīrātiō, tunc obstupēscerem. Hīc autem mē praesertim
alliciēbat pulcherrima illa avicula, quam in Occidentālibus īnsulīs
Anglī _aviculam_ bombilantem appellant. Plūra quidem hujus generis passim
volitābant, item mīra pāpiliōnum varietās. 79. Immō, nōn modo alia
prōrsus arborum, fruticum, grāminum, foliōrum genera appārēbant,
nostrīs hominibus ignōtū, vērum etiam ferē omnis arbor reptātōriīs
fruticibus, vītium aut hederārum ad īnstar, vestiēbātur; atque adeō,
obruēbantur plūrimae. Ē tantā varietāte vix quidquam prīmō poteram
agnōscere: cēterum imprīmīs anquīrō ēsculentās rādīcēs atque ignis
alimentum. 80. Quidquid juncōrum obviam vēnit vel cannārum, medullam
explōrāvī, anne idōneum praebēret fōmitem. Tria dēmum genera in pēram
sēlēcta condidī, quae experīmentō probārem. Āridās sīve lignī sīve
lignōsōrum foliōrum reliquiās celerrimā flammā ārsūrās crēdēbam. Tālis
māteriae plūrēs asportāvī pugillōs. Rubōs* quoque notāvī dūmōsque
āridōs, ex quibus immēnsa cōpia cremandō sufficerētur. 81. Mox fruticem
videō, quī piper gignit; sed magis gaudēbam, quod dioscōreās*
ēsculentās invēnī multās. Duo hārum genera optima prō certō
agnōveram,—quae _ālāta_ appellātur, et quae _globōsa_. Ulterius
perscrūtāns, adeō abundāre intellegō hās rādīcēs, ut, sī cōnservārī
possint, cibus semper futūrus sit in promptū. Jam _cinchōnam_* videō
arborem, colligōque rāmulōs plūrēs. Nē longus sim, satis sit nārrāre,
mē circā hōs locōs posteā invēnisse medicās quāsdam herbās, quās in
Brazīliā didiceram, et aliās quās prō condīmentīs cibōrum aestimābam.
82. Acclīvitās vallis augēscēbat. Vix quattuor mīlia passuum aestus
marīnus in terram penetrat; sed modicus rīvus plūrēsque rīvulī
dēscendēbant per plantās et arbusculās. Propius ad collēs dēnsantur
generum dīversōrum arborēs, grandēs aliquot. Nova simul atque ārida
folia in eādem cōnsistēbant arbore, id quod colōrēs pulcherrimōs
contendēbat: immō, exoriēbantur frūctuum germina ipsō ē rāmō, unde
pendēbant frūctūs putrēscentēs. 83. Quīnque vel sex mīlia continuāvī
iter, semper ascendēns convallem. Ēn vērō, hīc locī seges illa
pretiōsissimā blandītur oculīs, _zēa_* virōre et aurō fulgēns. Plēnē
mātūram crēdidī. Humī jacēbant grāna plūrima et siliquae. Pigēbat mē,
quod major mihi pēra nōn erat in promptū. Quantum potuī, īnferciēbam,
jamque prō certō habēbam cibum mihi numquam dēfore. Tandem collēs
sinistrī sē dēmīsēre; atque alia vallis, lātior atque amoenissima,
quasi hortōs viridissimōs in sinū suō retegit. In fronte mihi
assurgēbant juga altiōra, montēs paene dīcerem, spissīs vestīta herbīs,
ex quibus undique stillābant rīvulī perennēs. Arborēs frūctificās
admīror, inter quās dispiciēns agnōscō citrōs, aureās mālōs,*[F] et
Assyriās mālōs, quās _līmōnās_ appellāmus. Sānē jūcundissimus erat rūris
aspectus, mēque sēnsī esse opulentum lātifundiōrum dominum. Utramque
vallem mihi tamquam proprium prōtinus asserō, nōminōque priōrem
convallem meam, vel Convallem Flūminis, alteram Hortōs meōs.
84. Multum mē alliciēbat hortōrum amoenitās, cōpia arborum et dulcis
aquae, dēfēnsiōque montium. Dēlīberābam dē commigrandō illūc, nisi quod
nōllem maris prōspectum āmittere, sī nāvis venīret: immō, prōrsus
nōluī cymbae scaphaeque ūsūs renūntiāre: necnōn per pluviālēs hōrās
nihil cum cavernīs meīs vidēbātur contendere. Etenim hāc in regiōne
caelī liquēbat mihi dīrissimās aliquandō esse exspectandās procellās,
quae tentōria ac domicilia perverterent; tālī in tempestāte nīl
cavernīs esse comparandum. Pigēbat mē vidēre frūctūs plūrimōs et
optimōs humī prōstrātōs et aquā putrēscentēs. Arborēs passim vim ventī
prōdēbant. Sine dubiō autumnālēs procellae tantās fēcerant ruīnās.
Sērius ego hōs in locōs prōcesseram, messe frūctuum praeteritā. Attamen
hōc sub astrō tam vegeta est vīs terrae genitālis, ut novī frūctūs
appārērent, quī mox possent mātūrēscere. Plūrēs hōrum concupīvī, et dē
modō convehendī meditābar.
85. Rediī ad cavernās alacer animī, cūrārum oblītus. Pēram opplēveram
illīs rēbus quās memorāvī; loculōs autem vestium arōmatīs, gummīne et
citreīs mālīs aliquot. Prōtinus novōs thēsaurōs cūrātē dīgerō. Dēnique
ā cavernīs in arborem meam propter noctem retrō cēdere, paulō
labōriōsius vidētur.
86. Māne cum expergīscor, sentiō diērum mē āmīsisse computātiōnem. Nē
prōrsus fierem barbarus, ad disciplīnam puerīlem mē redūxī. Diēs
incipiō in digitīs numerāre. Quid ūnōquōque diē fēcerim, ego mihimet
recitō; inde comperiō, quīnam sit hodiernus diēs. Tum volō
mathēmaticus ratiōnēs retractāre. Dīxī mē quattuor librōs ē nāvī
āvēxisse. Ūnus erat precum sacrārum libellus, secundum normās Papālēs:
alterum erat dē Geōgraphiā: tertium nihil habēbat nisi numerōs ad ūsum
nāvigandī dīgestōs: quārtus ipsam nautārum mathēmaticam tractābat.
Hanc perlegō libenter. Quippe nōn sōlum sōlitūdine animum āvertit, sed
absolūtius quiddam et sublīmius subjēcit cōgitantī, nē semper dē meīs
tantummodo cūrīs satagerem.