ūnī virō, erat opus, sānē gāvīsus eram: sed cum Secūtor, injussū meō,
in agellō meō novam operam inciperet, īrācundius paulō ratiōnem ejus
reī reposcō. Is humillimē manibus ac vultū dēprecāns, “Sīc optimē”
esse cōnfirmat. Ego vērō gaudeō, quod, tardior ingenior quī vīsus erat,
per sē possit bonās operās excōgitāre; nec diū est, cum videō, in
hortulō eum pariter atque in culīnā fore ūtilem. Jūmentīs īdem
gaudēbat; inde spēs mihi, fore ut ex dīversīs famulōrum ingeniīs
cumulātior prōvenīret opera nostra. 271. Ut prīmum, sānātō crūre,
natāre ausus est, admodum gestiēbat; nam propter tepōrem maris,
nigrītae omnēs natandī sunt studiōsissimī. Equidem post prīmum illum
diem numquam in ipsum mare mē committēbam, nē intrā cautēs quidem;
tanta mē timiditās in sōlitūdine invāsit: in portū modo natābam. Sed
cum Ēlāpsō etiam inter frāctōs flūctūs amābam lūdere; mox aquā, velut
tēlō, inter natandum, avēs grallātōriās petēbāmus, quō in lūdō
ācerrimum sē Secūtor ostentābat. 272. Oleō jam abundāns, _sāpōnem_
facere voluī; nec poteram Secūtōrī, quid vellem, explicāre. Algās vērē
marīnās plūrium generum cremāvī: eārum cinerēs oleō admixtās igne
lentissimō percoquēbam, aquā calidiōre circumpositā. Item ē mangārum
frūctū cum spissum quandam extrāxissem rēsīnam, hanc oleō commixtam
itidem dēcoxī. Post aliquot experīmenta, duōbus modīs sāpōnem nōn ita
malum cōnfēcī: tum omnem rem perspexit Secūtor, mēque in sāpōne
compōnendō facile superāvit. Ūsum autem sāpōnis ēdocuī, atque exinde in
cūrandō corpore ūtēbar. 273. Rīdeō sānē, cum videō quantā ille superbiā
aurīgam sē ē trahā jactet, in vīlissimō quōdam scamillō sedēns, tribus
jūmentīs vectus. Cēterum omnia quae imperāverim, rēctē perficit, ūsūque
trahae impetrātō, multās reportat rādīcēs cum ipsārum humō: hās
dīvidit aut circumcīdit, fimum cūrātissimē ingerit; dēmum satis magnō
cum labōre amplum facit sēminārium. Tum mēcum arguō, sī nimium
praeparētur cibī, id minimē culpandum, quoniam trēs virī vēscī ē meō
oportēbit: item industriōs hominēs nōn ē suīs labōribus effugitūrōs;
jam prō patriā adoptāsse hanc īnsulam. 274. Ēlāpsus quoque suās
inveniēbat operās: atque ego, dum uterque mihi, quidquid jubeam,
oboediat, gaudeō quod līberrimā ūtuntur dīligentiā, neque socordiae
sint amantēs. Tamen nē subitō dēfessī concidant, saepius excōgitābam,
aut lūdō aut varietāte, levāmenta labōris. Rēmigandō, piscandō,
gladiātōriīs lūdīs, natandō cottīdiē, tēlīs et catapultā, ōrdinārium
opus variābātur. 275. Tunc autem texendō vel plicandō praesertim
exercēbat sē Ēlāpsus, nec quidnam cōnficeret, satis intellegēbam. Ex
cannīs diffissīs quasi tabulās complicat artē rēticulātās, juncōsque
sīc internectit, ut forāmina conclūdat. Levissimum sānē erat opus,
quamquam firmum. Artem ejus admīrāns, quaerō tandem, quōrsum haec
spectent. Respondet, “Propter scapham, sed ferrō quoque opus esse.”
276. Amplius interrogantī, tōtum suum prōpositum explicat, partim
verbīs, partim rem ipsam dēmōnstrandō. Ait, scapham in fluviō esse nōn
semper malam, in marī cum vēlō plēnam perīculī; quippe quae neque
flūctūs neque vim ventī tolerāre possit. Duplex opus scaphae esse
addendum. Nē flūctus ā fronte supercurrēret, ērigendam tamquam lōrīcam
in prōrā, dein praeter latera quasi ālās expandendās, sed hās firmandās
ferrō. Id mihi esse cūrandum, sē parātūrum cētera. 277. Admīrābar
hominis ingenium, nec tamen prōram praealtam approbābam; ille vērō
negat sine hīs rēbus vēla prōfore. Mox ingemō, nescius quārē, quōrsum,
quandō, in magnum mare sim invāsūrus. Sed mēmet objūrgō: Cūr tandem,
priusquam hī virī ad tē vēnērunt, tū tantopere hanc scapham fōvistī?
Agnōscō oportēre, in cāsūs necessāriē incertissimōs, scapham quam
rōbustissimē reconcinnāre, vēlīs idōneam. Itaque dē ferrāriā rē etiam
atque etiam commeditor, modo chartā dēlīneāns, modo ipsa ferrāmenta
colligēns, comparāns, exāmināns.
278. Inter haec libet cum Ēlāpsō caprōrum scopulōs vīsitāre. Equidem
semper timidus fueram, quotiēs ibi forem, (nam inter saxa prōspicere
nequībam) nē novum quid atque īnfēstum latēns subitō ingrueret. Fateor
mē, dum sōlus manēbam, timidiōrem in diēs factum. Minus minusque mē in
dēnsōs artōsque locōs volēbam committere; sed aperta amābam spatia,
ubi cūncta longē possem prōspectāre: idcircō quoque minus inter saxa
caprīna pervāseram. Nunc cum Ēlāpsō fortiōrem mē gerēns, cum pistolīs
prōdeō: ille sīcam gerēbat: explōrāre, nōn vēnārī volō. Ascendimus
trāmitem; verna prāta flōribus suāveolentia praeterimus; locōs nōtōs
recognōscō. Mox longius penetrāns, ab excelsiōre quōdam saxō repente
novum grātissimumque videō prōspectum. Lacus longissimus, quasi amnis
flexuōsus, per plūra mīlia passuum in fronte jacēbat. Aquās quāsdam
vīcīnās anteā notāveram; jam agnōscō aut membra hujus fuisse lacūs,
aut ejus quasi cisternās nātūrālēs. In ōrā erant herbae fruticēsque
viridissimī, ūberrimum mītibus bēstiīs praebentēs alimentum. Circā
surgēbant acclīvēs scopulī, quibus dēcurrentēs sine numerō rīvulī lacum
replēbant. Maxima vīs hīc versābātur aquātilium ālitum tamquam suā in
domō. 279. Dum haec mē valdē excitant, Ēlāpsus antilopārum gregem
vīderat, magnā cum dēlectātiōne: mihi in _palūdēs_ aspicientī illud jam
succurrit, fortasse hās ejus esse generis quod _palūstre_ appellātur.
Sed nōlō eās perturbāre, atque ad mare potius dūcō, ubi juga montium
altius assurgēbant. Lacum ā septentriōnibus circumeō, inde pergēns mare
versus. Tandem, per scopulōs ēnīsī, mare nōn longē vidēmus, sed
dēscēnsū asperrimō ā nōbīs dīvīsum. Subjacēbat ōra terrae, longula,
palmīs praesertim abundāns; sed rūpēs ulterius ipsās in undās
vidēbantur sē praecipitāre. Nūllum sānē portum hāc in ōrā dispiciō,
quod orientem versus patēbat. Circumversī, sed mare dēspicientēs,
redīmus domum. 280. Ego vērō, quamquam augēscēbant imbrēs, operā
ferrāriā identidem exercēbar. Incūdem, follēs, malleōs, forcipēs, ē rē
tormentāriā nāvis nostrae habēbam. Fornācem dē novō, famulīs meīs
adjūtus, dēcrēvī exstruere, latericiam māteriem residuam adhibēns.
Carbōnēs ē lignō parāre uterque probē calluit. Mox, Ēlāpsō follēs
exercente, ego ac Secūtor ferreolōs calefactōs tundēbāmus. Etiam
calidum frīgidō pertundere docēbam, dum Secūtor forcipem tenet. Sīc
virgae ferreae, quālēs propter scapham postulābat Ēlāpsus perficiuntur.
Aliud post aliud paulātim cōnāmur; prīmō multimodīs clāvōs ferreōs
mūtābāmus,—in hāmōs, in ānulōs, mox in spīcātōs ānulōs; sīc plūrēs in
fōrmās discēbāmus ferrum fingere. Tandem illī, rē tōtā perspectā,
significant, meō labōre nōn jam esse opus: sē hujus artificiī esse
compotēs. 281. Inter haec, magnō sum dolōre afflīctus, occīsō psittacō.
Hunc accipiter quīdam incautum excēpit, neque ego ulcīscī poteram,
quamquam strepitum cārissimae avis audiēns. Sed antequam ignipultam
attinērem, hostis cum praedā ēvānuit. Hanc sānē rem aegerrimē tulī.
Quod postquam animadvertit Ēlāpsus, sōlārī mē volēns, psittacōs nōn
bonās esse avēs dīcit, aliās quāsdam longē meliōrēs; neque dolendum
esse, quandō tanta mihi superesset avium pulcherrimārum atque
ūtilissimārum varietās, quae _velut caprae aut columbae_ cibātum ab
homine accipere vellent. Tunc meminī, eum tāle quid dē phāsiānīs illīs
dīxisse; mox interrogandō comperiō, ipsās hās avēs facile mānsuēscere
et ōva parere plūrima: id quod libenter audiō. Tum Secūtōrī dēnūntiō,
sī aliquot hārum avium possit īnsidiīs capere vīvās, id mihi fore
grātissimum.
282. Plūrima per imbrēs parābāmus. Catapultās in diēs perfectius
figūrābant: lōrīcam ego et ālās scaphae summā cūrā mātūrābam. Scīlicet
Ēlāpsus bitūmine quōdam opus suum perūnxerat, ut aquam rejicerent juncī
cannaeque: ā mē postulābat ut compāgem tōtam firmiter conjungerem.
Alia quaedam in melius novābam, quae longum est dīcere:—dē
supellēctile tractōriā, item dē arcīs penāriīs. Famulī autem meī operās
quāsdam inter sē exercēbant, dē quibus nōn cōnsulēbar. Id mē nōn
conturbat, quoniam industriōs sentiō. Inter imbrēs pābula vel ligna
colligunt, folia, cannās, alia reportant, fimum humō ingerunt, gregī
īnserviunt, natant, rēmigant, gladiō vel tēlīs sē exercent. Sīc diēs
praetereunt celeriter. 283. Jam Secūtor ad mē venit, venerānsque
humiliter ait, “Pessimōs esse leporēs: velle sē occīdere.”
Dioscōreās et mandiocās ostendit, nōn corrōsās modo, sed ex humō
ēvulsās. Leporēs sī suprā sint, “bonōs” esse ait, sed “īnfrā nōn
bonōs.” Etsī parum bene loquēbātur, intellegō quid velit, et videō nōn
esse absonum. Attamen vexāre mītissimam gentem, quam egomet tamquam
colōnōs dēdūxeram, id nimis crūdēle putō. Tandem, multum reluctātus,
ēscā atque blanditiīs veterēs mānsuētōsque parentēs capiō, et in
prīstinam caveam conclūdō. Cēterōs ad arbitrum Secūtōris abigī aut
occīdī patior. 284. Duōrum jam ministrōrum operā adjūtus, paulō amplius
poteram litterīs mē dare: id vērō ipsum illī mīrābantur. Aliquandō
quāsdam rēs iīs ē librō legēbam, sī quid possent intellegere: post
paulō id eōs penetrābat altius. Nempe vidēbant, sibi esse aut suam aut
senum aliquot ⸤quibuscum vīxissent⸥ sapientiam; mē ex librō plūrimōrum
cognitiōnēs ad libitum meum haurīre. 285. Quoniam neque librōrum habuī
cōpiam, neque ōtium iīs esse poterat, litterās docēre supervacāneum
crēdidī; sed līberē colloquēbar multīs dē rēbus. Illī autem, arrēctīs
animīs, studiōsē auscultābant. Dē meīs fortūnīs aliquot rēs ēnārrāvī,
dēnique dē naufragiō. Magnitūdinem dēmōnstrāvī nāvis et ūberem rērum
cōpiam, quam ex merīs ruīnīs excēpī. Tālia dum nārrābam, illī textilia
continuābant opera et linguae meae in diēs fīēbant intellegentiōrēs:
id quod maximī sānē erat mōmentī.
286. Tandem sē aperiunt, explicantque quidnam ēlabōrāverint. Rēgium
mihi vestītum exhibent atque impōnunt. Prīmum erat capitis decorāmen,
crista vel corōna ex pennīs multicolōribus: hanc īnfulae meae
superimpositum volēbant. Dein teges dorsuālis ex palmeīs cannīs atque
arundinibus; quae sīc erant dispositae, ut ipsārum colōrēs prō
pulcherrimō fuerint ōrnāmentō. Praecīnctōrium item erat ex mollibus
juncīs, quod ā ventre ad genū pertingēbat. Tum calceī, ex palmārum fūne
suprā, ex cocōrum villō īnfrā. Ē bullīs vitreīs catellās fēcerant,
collārem tālāremque: porrō aliās bullās aut vestī aut praecīnctōriō
assuerant, tamquam gemmās. Tālia fidēlitātis documenta laetissimē et
benignissimē accēpī: sēnsī profectō, posse barbarica rēgnī īnsignia
multum valēre, aut apud hōs ipsōs, aut apud aliōs barbarōs. Dēcernō
cottīdiē, fīnītīs operibus, ūnō alterōve hōrum mē ōrnāre; et sī quā
diēs sollemnior vidērētur, gestāre ūniversa. Nunc, benignitātis
ostentuī, utrumque fidēlium ministrōrum super oculīs ōsculor. 287.
Longum foret sī nārrārem, quantā cum industriā messem frūctuum, rādīcum
ac foliōrum suā in tempestāte collēgerimus, trēs virī cum tribus
jūmentīs. Ego autem post biennium hāc in īnsulā jam factus sum temporum
perītior: sī vērō anteā ego nimium fuī avidus, hī nunc meam aviditātem
superant. Nec culpō, immō laudō et grātiās agō, quod tam labōriōsē
vīctum et dēliciās comparent. Pluviae, calōrēs, procellae, fulgura, suō
in ōrdine, velut annō superiōre rediēre. Dēmum, tempestāte illā
perāctā, caelī serēnitās rediit; atque illī sub aurōram labōrantēs,
scapham perficiēbant praesaeptam labrōsamque. Dein post autumnālēs
procellās prōrsus fīnītās, ut ipsō in marī probārētur opus, ērēctī sunt
omnium animī. Vēlīs accūrātissimē recognitīs, variās cursūs experīmur
fōrmās. Prō saburrā ⸤ponderōsa aliquot saxa⸥ portābāmus; haec cum ipsā
ancorā ita collocāvimus, ut scapham male dēprimerent; quae nihilōminus
sē solidam stabilemque praestitit. In portum regressī, novam lōrīcam
explōrāmus, num quā laxētur vel firmitāte careat. Sānē plauditur ab
ūniversīs. 288. Postrīdiē cōram mē submissē veniunt, dīcuntque, “esse
quod velint ōrāre: spērāre sē, benignē mē audītūrum.” Impetrātā
veniā, līberē curtēque explicant, “sine uxōribus vītam nōn bene
trānsigī: velle sē in scaphā uxōrēs ex adversā terrā reportāre.” Id
mē sānē perculit: tot rēs in mentem irruēbant; vultusque meus, ut
crēdō, retegēbat, quid sentīrem. Breviter ajō: “omnī in rē mē illīs
cōnsultum velle; sī possim, factūrum; sed multa esse perpendenda, nec
posse mē īlicō respōnsum dare. Ad mūnia sua redīrent, crēderentque mē
dē suō commodō ānxiē meditārī.” 289. Dē mōbilitāte et perfidiā
barbarōrum multa audīveram. Mēmet interrogābam, anne idcircō rēgiīs mē
honōribus cumulāverint, ut scapham fūrātī abīrent. Id vērō posse negō;
hī namque virī fuēre hostēs: uterque ad mē quam ad alterum propior
est. Tum sī aufugere velint, Quamne ad terram? anne ad patriam? sed
patriae sunt dīversae. Sed sint sānē fidēlēs: mēne scapham meam cum
meīs ministrīs marī committere, domī sedentem? quī sī flūctibus haustī
numquam redeant, iterum sum orbātus, et pejus quoque, spē abruptā.
Melius arbitror perīcula participāre. At sī omnēs ēgredimur, quis
gregem cūstōdiet? quis frūgēs dēcerpet, servābit? Tālia commeditātus,
crāstinō diē iterum colloquor. 290. Prīmum interrogō, Anne jam uxōrēs
habeant. Secūtor abruptius respondet: “per mē suam uxōrem ā sē
distractam:” fuscus autem rubor, dum loquēbātur, vultum oculōsque
implēbat, in quō tenerum aliquid inesse putābam. “Mortuum esse sē
uxōrī suae,” addidit; “quae, secundum gentis mōrem, jam aliī virō
sine dubiō nūpsisset; quoniam, sē vīvere, nēmō suōrum posset
crēdere.” Rēctē eum dīcere jūdicābam. Mox Ēlāpsus ūmēscente oculō
incertāque linguā respondet, “sibi virginem quandam fuisse dēspōnsam,
quandō ab hostibus surreptus esset.” Nihil ultrā addidit. 291. Deinde
interrogō, unde velint uxōrēs petere? ab Ēlāpsī patriā an ā
Secūtōris? et quō signō cursum in marī possint dīrigere? Respondet
Ēlāpsus, “Secūtōrem ad ipsīus patriam nōlle revertī: id uxōrī ejus
fore crūdēlissimum: Ēlāpsī patriam ambō petītūrōs. Cēterum sī ventō
favente hanc īnsulam ipsā vesperā relinquant, cum lūce terram
continentem propius vīsūrum, cūnctam sibi satis nōtam; deinde, ut
prīmum populāribus suīs aspiciantur, hīs approbantibus ad terram
appulsūrōs.” Tālia cum audīssem, respondī: Rēctē sē rēs habēre; sed
amplius esse ponderandās.
292. Vespere post operam, ad rem redeō, interrogāns: “Quis autem tot
buccīs cibum dabit, sī hāc in īnsulā quīnque erimus,—trēs virī, uxōrēs
duae?” Tum Secūtor arrīdēns ait, “Octo hominibus satis esse jam
cibī, superque.” Ēlāpsus autem, genibus meīs prōvolūtus, dextram
ōsculātur, ōratque, “nē īrāscar; sed amplius quiddam illōs in animō
habēre. Interrogantī mihi, Quidnam igitur?” respondet: Mātrem suam
esse mortuam, frātrēs occīsōs: velle sē, sī possit id fierī, patrem
suum hūc trānsvehere. Hoc cum dīxisset, vultum meum sollicitē
contemplāns, addit: “Numne aliud quiddam audeam dīcere?”
“Perge:” inquam. Tum dīcit, “Nescīre sē, quis sit uxōrem datūrus:
posse autem fierī, ut parēns, quī ūnam habeat virginem fīliam _ita_
velit dare, _sī_ cum eā sit itūrus. Anne ego nōlim īnsulam meam
frequentārī?” Rēs ipsa nōn mihi displicēbat: quamquam id quoque reputō,
cavendum esse, nē nimiā barbarōrum frequentiā ipse in servitūtem
redigar. Ergō benignē respondeō, dē tot novīs rēbus cōnsīderātē
cōgitandum. Illud tantum affirmō, sī proficīscentur, mē socium
perīculī habitūrōs.
293. Postrīdiē iīs annūntiō, grātissimum esse id mihi, quod tam longē
prōspexerint tamque industriē labōrāverint, praeparantēs cibum,
īnstrūmenta, māteriem, ipsamque scapham. Tālibus virīs, quidquid restet
arduī, spērāre mē fore prōnum; sed priusquam aliīs dē rēbus dīcam,
illud apprīmē necessārium, ut nostram nōs īnsulam explōrēmus, antequam
in cāsūs maris committāmur. Hoc enim stāre mihi certum, ut nōn sine mē
nāvigent. Jam sī procella ingruet, sī vī ventī in aliud īnsulae latus
dētrūdāmur, quid ignāvius, quam nōn nōsse portūs, lītora, rīvōs, ubi
tūtō recondāmur? Circumnāvigandam īnsulam, indāgandās prōfluentēs
maris, temptandās bolide profunditātēs, notandās in chartā montium
fōrmās, priusquam in incerta maris ruāmus. Haec cum dīxissem, illī
prīmō vix intellegēbant; sed postquam bis terque explicāvī, tandem
aequissimīs animīs dēcrētum meum accēpērunt.
————
Caput (XI.) Ūndecimum.
294. Post hōs sermōnēs uterque magis magisque in operās ruit. Vestītūs
nūptiālēs ac dōna spōnsālia crēdēbam praeparārī. Cannārum, arundinum,
juncōrum, restium vel fīlōrum, pennārum plūmārumque magnam vim
comportābant. Posteā explicātur, patriō Ēlāpsī rēgulō plūmātam vestem
ac dorsuālem tegetem prō dōnō dēstinārī. Id cum intellēxī, ē vitreīs
meīs bullīs plūrēs obtulī, ut prō torque collārī essent: hās accēpit
Ēlāpsus libentissimē. Videō quoque lectōrum opercula vel strāgula ē
mollibus juncīs contexī: igitur versicolōrēs vestēs ⸤quās habēbam
fulgentissimās⸥ in spōnsārum ūsum dōnō. 295. Ego vērō bolide (quam
Graecī vocant) quaesītā;—etenim plūrēs in nāve fuerant—saepius cum
alterutrō virōrum ēgrediēbar longius, interdum in cymbā, sī valdē esset
serēna tempestās, quia tum rēmīs certior est cursus. Tunc tōtam illam
ōram quae Caprīnō Jugō subjacet, satis explōrāvī; nusquam patēbat
scaphae receptāculum: sed collēs accūrātē dēlīneāvī, ut locōs posthāc
recognōscerem. Necnōn cum ambōbus in scaphā ēgressus, ōram adversam
jūxtā hortōs ulterius vīsitāvī; quidquid dē lītore, dē profunditāte,
dē montibus erat notandum, id cōnscrīpsī, notātīs caelī regiōnibus.
Necnōn ūnīcuique montium nōmen indidī aliquod, cum suā figūrā
dēscrīptum. 296. Cum diē quōdam in hortīs cum Ēlāpsō permānsī, Secūtōre
domum missō propter variōs ūsūs, per īnferiōra prāta dīligentius
exspatiantēs, orȳzam invēnimus in ūvidiōre locō lātē crēscentem, ubi
numquam anteā incesseram. Hanc rem crēdidī posse aliquandō magnī esse
mōmentī. 297. Postrīdiē quiēscente aurā, excurrimus in cymbā ūsque ad
portum hortōrum. Montem illum altissimum jūdicō praecipuum esse
oportēre locōrum documentum. Quārē ā tribus lateribus figūram ejus
accūrātē dēlīneō; tum crēdidī, mē, sī hāc in parte īnsulae forem, in
diē quamvīs nūbilō positūram meam agnitūrum. Cautēs quoque, sī quās
vidērem, scrīptō notāvī. 298. Prōfluentēs maris multō erat difficilius
observāre vel conjectāre; nam aestus diurnus atque aura conturbābat
ratiōnēs meās. Īnsulam ā Septemtriōnibus praevertī nōn ausus sum. Multa
nāvigandō expertus, tandem dēspērō dē prōfluentibus cognōscendīs, nec
valdē perturbor, sed dē hāc rē reticuī.
299. Domum revertentī dēlicātissimum mihi prandium appōnit Secūtor, ex
avibus grandiōribus membrātim concīsīs. Genus avium nesciēbam: num
ōtidēs*[W] esse possint, dubitābam. Ille explicat, esse eās ex hōc
genere, quod mānsuēfactum volēbam; sed hāctenus nūllam sē cēpisse
vīvam. Neque ille neque Ēlāpsus vult vēscī: sed postquam fīnīvī,
vēscēbantur. Tum interrogō, quidnam dē grege possit fierī, sī nōs omnēs
peregrīnāmur. Tacent paulisper; mox Ēlāpsus respondet: “Sī faveant
aurae atque Fortūna Marītālis, trīduō nōs posse revertī. Solvendum esse
gregem, compedibus fortasse vel objicibus praepedītum. Quandō redeāmus,
fistulae cantuī oboedītūrōs: sīn minus, sī forte haedōrum aliquot
āmittantur, ferendum damnum. Nōs ē colle Caprīnō novōs haedōs, sī
libeat, vēnārī posse; uxōrēs nōn posse.” Quandō haec sēriō ac
dēlīberātissimē dīxit, vix rīsum continuī. 300. Sed pergō interrogāre,
Quot rēmōs habeāmus scaphae. “Duōs tantum,” respondent; eōs nempe
quōs egomet fabricāvī. Id sufficere negō; quippe sī aurā dēficiāmur,
fortasse rēmigantēs trēs virī quattuor rēmīs novum assequēmur ventum,
sed duōbus ūtentēs rēmīs in stāgnante āere haerēbimus. Novōs rēmōs,
clāmant, caedendōs; id quod ego comprobō. 301. Tum alium injiciō
scrūpulum. Sī barbarīs foret cōnflīgendum, ego ignipultā pistolīsque
valeō; ministrī meī comminus gladiō bene pugnant, sed ēminus ā
barbarīs superantur. Nam neque multās habent sagittās, neque multum in
hāc arte sunt exercitī: porrō sī maximē essent sagittāriī, duo virī ā
multīs facile obruuntur. Meliōribus opus est tēlīs,—Hīc pausam faciō.
302. Illī prīmō tacuēre: tandem invītō sermōnem. Ēlāpsus timidē
interrogat, “anne sciam, quot habeāmus in ūsum catapultārum praeparāta
spīcula missilia?” Tum respondeō, “Ego certē nesciō.” Ille vērō,
tamquam veritus nē mē reprehēnsiōne corripiat, tacet iterum. Sed
Secūtor, paulō audentior, testātur, “nōn posse illōs portāre
spīculōrum jam cōnfictōrum pondus: plūra cōnfingere, inūtile esse:
quod genus tēlōrum sit melius, sē nescīre, nisi sī ignipultās dēnotāre
velim.” 303. Sēnsī mē errāsse; nam nōluī igniāria tēla tunc eōs
ēdocēre. Itaque benignē dīxī, “industriam illōrum omnī laude esse
dignam, mēque gaudēre, quod tantam habērent spīculōrum vim: spērāre
mē, sine proeliō aut jūrgiō nōs reditūrōs; sed cottīdiē catapultās
exercērent, et tot uterque sēcum assūmeret spīcula, quot rēs ipsa
permitteret.” Tālī respōnsō contentōs sē dēmōnstrābant.
304. Caesīs duōbus cocōrum truncīs, dissecāmus, dolāmus, in rēmōs
fingimus;—nam quattuor rēmōs placēbat cōnficere. Variātā operā ac
lūdō, in labōrēs reficimur, aemulātiōne ac spē ērēctī. Haec inter
negōtia multum colloquimur. Dē ipsōrum patriā interrogō virōs, numne
eārumdem rērum sit ferāx, quae hāc in īnsulā gignuntur. 305. Illī
explicant, paene contiguās sē habitāsse regiōnēs, scopulōsā ōrā
dīvīsās, quae ⸤ipsōs propter scopulōs⸥ ab utrīsque concupīscerētur;
hinc illōs internecīnīs involvī bellīs. Nam cēteram suōrum terram ex
merā humō cōnsistere, mollī, ūvidā, arboribus fruticibusque ūberrimā,
sed siccīs solidīsque locīs carente: porrō per inopiam ferrī optimum
lignum minus esse ūtile; igitur saxō dēstitūtīs nūlla esse domōrum
fundāmenta. 306. Domōs gentīliciās, ut plūrimum, nīdōs esse, inter
rāmōs arborum contextās, ut ab ūdō solō submoveantur, praesertim
tumēscentibus fluviīs. In ūvidā calidāque illā humō prōcērās nāscī
arborēs, ēgregiōs frūctūs; plūra tamen genera meīs in montibus vigēre,
quae illīc ūvidus calor nōn patiātur. Interrogō, Habeantne ūvās?
“Habēbāmus,” inquit Secūtor, “sed gustū hīs disparēs: nīl erant
nostrae, nisi dulcis quaedam in ōre aqua.” “Ergō,” inquam, “tū
exquīre, quidnam ē siccātis nostrīs ūvīs sit optimum, quod patrī
spōnsae tuae dēs dōnō.” Arrīdet. 307. Tum in Ēlāpsum conversus:
“Tuāne in patriā nūptiās tum celeriter perficiunt, ut parēns tribus
hōrīs ūnicam fīliam virō ignōtō forās dūcendam trādat?” Paulum
pudibundus respondet ille: “Sī pater domī relinquendus erit, nōn
potest id fierī: sīn pater cum fīliā sit itūrus, potest nōnnumquam.
Atquī neque ego inter meōs sum ignōtus, et propter mē cōnfīdent
Secūtōrī. Tē autem rēgiē vestītum postquam vīderint ac vim tēlōrum
nōverint, audierintque ā mē quālis et quantus sīs, quidlibet mihi tuī
grātiā concēdent.” Dubitābam, merane esset hoc adūlātiō, an vēritās;
vēra tamen eum dīcere, libēbat crēdere. 308. Mox ē Secūtōre quaerēbam,
quāpropter ipse atquī ipsīus populārēs ad īnsulam meam tunc pervēnerint
et numquam aliās. Rem ab initiō nārrat. Scopulōsa illa regiō erat ab
alterīs occupāta: hinc coeptum est bellum. Quisquis hostium erat in
praesidiō, comedendus dēstinābātur: id gravissimum iīs supplicium.
Inter aliōs correptus est illīc Ēlāpsus. Sed patriam versus redeuntēs
oppressit procella, quae duās scaphās in apertum mare abripuit. Tōtam
noctem frūstrā luctātī, summō māne īnsulam meam nōn longē vīdērunt.
Volentēs neque vēnēre neque iterum venient; nam igneī meī tēlī vīs prō
fulgure praestigiātōris dīvīnī sine dubiō nūntiātur. 309. Tum volō
scīre, utrum hīc esse īnsulam prōrsus nescīverint. Tum Ēlāpsus
cōnfirmat, montem īnsulae excelsissimum interdum distinguī; sed nōn
vacāre ut merā cūriōsitāte marī sē committant,—tumidō, an tranquillō.
Percontor, numne carō hūmāna propter libīdinem palātī exquīrātur. Ambō
vehementer negant: in ultiōnem summae injūriae, idcircō tantum ajunt
quasi religiōsē comedī. 310. Mox Secūtor urget, ut disertē dīcam quō
diē velim nāvigāre; nam certum sē habēre, benigna mea verba prō factīs
valēre, nec velle mē sine causā diem prōferre. Tum videō dēcernendum
esse sine ignāviā dīverticulōrum. Respondeō, sī cūncta parāta sint,
intrā trīduum nōs profectūrōs. Rūrsus interrogat, anne velim eum omnia,
quae victūs causā sunt commoda, praeparāre: ego autem assentior. 311.
Crāstinō diē, dum aliīs in rēbus absum, Secūtor haedum jugulat,
sanguinem in agellō suō diffundit, cornua reservat, membra discerpit;
alia coquit, alia suspendit in fūmō. Ungulās Ēlāpsus prō glūtine
arripit, pellemque incipit patriō mōre depsere. Haec rediēns inveniō
obviam; sed neque probō neque culpō, quoniam veniam meam praeripuerat
Secūtor. 312. Ad Ēlāpsus conversus quaerō, anne suā in patriā tālēs
sint caprī, sīve aliārum pellium abundantia. Respondet, apud suōs
abundāre ursulōs, porcillōs, immō porcōs variī generis, macacōs,
sciūrōs, et quadrupedēs caprīs meīs parēs, paene aquāticōs; ex quibus
pellēs dīversās habeant; porrō formīdandōs sed rārōs pardōs, quōrum
pellis optima sānē: item audīsse sē, longē inter scopulōsōs collēs
caprōs ferē hujusmodī exsistere: sē numquam vīdisse.—Libet mē tālia
scīscitārī et colloquī.
313. Post bīduum mihi nūntiant, parāta omnia: occidente sōle
nāvigandum. Hic nūntius mē quasi stupōre dēfīxit; nam mīlle rēs prius
vidēbantur cōnficiendae. Sed videō mē multa imperāsse: nunc dictō
oboediendum: ergō dē bellicō apparātū prīmum satagō, postpositīs rēbus
cēterīs. 314. Mox reperiō Secūtōrem leporēs meōs occīdisse, coxisse,
sub crustulā condidisse. Vultū angōrem dēmōnstrō: sed ille, mē
commōtum sentiēns, humī cōnsīdit tacitus, reprehēnsiōnem (crēdō)
exspectāns. Dēmum frāctā vōce ait: “Paenitet mē, sīquid tē, ere,
laesī.” Tum suspīrāns dīxī, “Mūtārī nōn potest: fortasse nōn male
fēcistī: cēterum nē canem meum occīdās. Ego vērō tibi ignōscō.” 315.
Nē longus sim, ferē Nōnīs Novembribus, sub noctem nāvigāmus, nunc
rēmīs, nunc aurā adjūtī. Astrīs facile dīrigēbātur cursus ad merīdiem.
Cum ventō tranquillē ferēbāmur, quiētī mē dedī, jubēns, sī quid
mūtārētur, expergēfacere. Ante lūcem stāgnāvit aura; tunc ēvigilō;
jubeō rēmigāre. 316. Ortō mox sōle, Ēlāpsus grūmōs patriōs procul
agnōscit: uterque maestior vidēbātur: susurrābant inter sē. Sed
Ēlāpsum dormīre jubeō: ego cum Secūtōre prōpellō scapham. Post hōrulam
videō Ēlāpsum propter inquiētam mentem nōn posse dormīre; itaque
Secūtōrī imperō somnum. Quandō intrā cōnspectum venīmus, Ēlāpsus in
mālō ērigit signum, apertāque arcā, rēgiīs vestibus mē exōrnat. Tum
extractō cibō vēscī hortātur. Secūtor mox ēvigilat, et vēscimur omnēs,
cane nōn invītō. 317. Jam linter ā terrā cautius appropinquat: trēs
inerant virī: crēdō, quia nōs erant trēs. “Quid autem tē tuī cīvēs
vocant?” Ēlāpsum interrogō. “Ego apud eōs” inquit, “sum Gelavi.”
“Dehinc ergō apud mē eris Gelavius,” inquam. “Ego vērō apud meōs
eram Totopil,” īnfit Secūtor. “Ergō tū,” inquam, “eris
Totopillus.” Dum rīsū et alloquiō oblectāmur, accesserat linter: mox
noster Gelavius nesciō quid clārā vōce prōnūntiat. Illī gestientēs
strepunt, proximē accēdunt, mē mīrābundī aspectant. Postquam iterum
perōrāvit Gelavius, illī rapidē ad terram rēmigant, nōs sequimur
tardiusculē. Tandem, jubente Gelaviō, ancoram jacimus: mē virī meī,
honōris causā, umerīs suīs in lītus dēportant. Strātīs tapētibus,
cōnsedeō: sēricam meam umbellam Totopillus super mē praetendit;
Gelavius ēvānuerat. 318. Opperīmur reditum ejus. Redit dēmum cum
catervā magnā. In fronte erat ipse, cum seniōre virō et virgine. Tum mē
compellāns ait, “Ēn pater meus! Ēn ūnica soror!” Pater genua mea
manūsque fervidē ōsculātus est, virgō quasi venerāns cōnstitit. Mox
Gelavius cum Totopillō verba sēcrētō habet, post quae intimōs crēdidī
sermōnēs miscērī. Intereā tōta nōbīs caterva circumfunditur, mox ad
scapham sē convertit. Id mē aliquantum commovet. Gelavius autem multās
rēs, dōna prīncipī, effert; dein ignipultās meās cum sacculīs
subsidiāriīs: mox Totopillum videō scūtulum prō mētā ērēxisse.
319. Quīnque juvenēs cum arcubus astābant. Ā vīgintī passibus sagittās
ad scūtulum dīrēxēre; nēmō medium ferit, nēmō per tabulam penetrat.
Deinde Gelavius et Totopillus ā trīgintā passibus ē catapultīs
jaculantur. Hī et jūstius collīneābant, et altius penetrābant: facile
erant victōrēs. Posteā ad mē venerāns accēdit caterva, ōrāns ut
ignipultae ostentem vim: tum multō cum honōre ad carcer dūcunt.
Quīnquāgintā passūs mētārī jubeō: bitubam meam suā cum furcā
comportāveram. Dēmissō genū, bis ignem ējiciō: utraque glāns medium
trānsverberat scūtulum. Ejulābant territī, mox murmure collaudābant:
deinde magnum erat silentium. Gelavius tunc cūnctīs explicat, hīs tēlīs
sē per mē fuisse servātum. 320. Inter haec Gelaviī pater cum fīliā
cōram mē redit, Totopillus autem prō interprete mihi explicat, velle
illum sē suamque fīliam fideī atque īnsulae meae committī. Tum ego
abruptius Totopillō, “Egone hanc prō tuā uxōre mēcum reportābō?” Is
autem ērubēscēns annuit: “Ere! reportābis sānē, sī libet, et uxōrem
meam et patrem uxōris.” “At vērō,” inquam, “prīncipī oportet mē
obviam venīre honōris causā, nec tamquam clanculum abīre.” Respondet
Totopillus, “Immō, id prīncipī foret ingrātum. Ille neque tibi vult
offēnsam afferre, neque nimiō ergā tē honōre sē suīs ēlevāre.[X] Sed
dōnīs Gelaviī plācātus, honōrificam cōram multitūdine dē tē fēcit
mentiōnem.” 321. Jamque accurrit Gelavius, excitātus ut numquam
vīderam. Hic sēcum habēbat virum ac mulierem cum virgine. Mē rēctā
petit, et rem omnem aperit. “Ellam! quae mihi erat dēspōnsa. Propter
meī amōrem nōndum voluit nūbere: ēn pater māterque ejus! Tūne nōlis,
Ō ere! hanc meam familiam mēcum revehere? Omnēs sunt tuī
cupidissimī.” “Ego sānē volō,” inquam: “sed quot post hōrās?”
“Jam sunt parātī,” respondet: “ad tenuem comportandam supellēctilem
vix sēmihōrā opus est.” 322. Fateor, haec mihi nimia erant: velut in
somniō esse vidēbar. Tandem ministrīs meīs dīcō: “Quod bene vortat
Deus, ex intimō pectore grātulor vōbīs. Nunc, nē tempestās sē mūtet,
quam celerrimē redeāmus.” Illī cum seniōribus colloquuntur; tandem
renūntiant, tribus post merīdiem hōrīs esse nāvigandum. Id admīrāns,
ajō nōn posse fierī. “Immō,” ajunt: “sīc erit melius, ipsō tē
jūdice.”
323. Videō aliās aliāsque accēdere lintrēs, et multa inter sē parāre.
Praestitūtā hōrā scapham ingredimur, quīnque virī, ūna mulier, duae
virginēs, cum cane optimō, quem puerī valdē mīrātī sunt. Hospitum
ūnusquisque spississimās suās vestēs indūtus est: strāgulās quoque in
scaphā composuerant. Aura paulum erat adversa; sed octo lintrēs cum
rōbustīs rēmigibus nōs fūne trahēbant, tribus hōrīs amplius. Simul ut
Auster ventus flābat, Gelavius, multīs āctīs grātiīs, bonōs rēmigēs
valēre jubet, mūnusculō quoque ūnumquemque prōrētam honōrat, sed tantā
rēs trādidit celeritāte, ut, quid dederit, nesciam scrībere. 324.
Excussō remulcō, vēlīs nāvigāmus. Gelavius clāvum tenet. Illud tantum
nārrābō, mē propter concitātiōnem mentis nōn potuisse dormīre;
Gelavium, quī prius nōn potuit, post aliquot hōrās dormīvisse optimē.
Jūcundissimam sēnsī noctis auram, et dē futūrō meditābar, nōn sine
precibus ac grātiīs Deō oblātīs. 325. Prīmā cum lūcē ⸤montis nostrī
figūram⸥ agnōscō. Tandem Austrō cessante, Subsōlānus ventus surgit
vehementior, torquetque nōs nimium ad sinistram. Equidem nōlēbam tam
pretiōsum onus vel minimō perīculō committere: igitur, quoniam nēmō
omnium erat invalidus, in hortōrum portum dīrēxī cursum. Ibi sūmptō
mātūtīnō cibō, scapham Gelaviō commīsī, cum patre, quandō faveat
ventus, circumdūcendam: ego cum cēterīs domum revertor, collēs
ēscendēns. Nōs ante merīdiem cavernās assequimur: illī sērius
perveniunt. 326. Summam autem rūpem dum pervādimus, fistulā canendō
recolligō gregem. Dēsunt duo tantum ē jūniōribus. Hōs crāstinō diē
Totopillus ācerrimē anquīsītōs recuperat, cane adjūtōre. Sīc illa rēs
faustum habuit exitum.
————
Caput (XII.) Duodecimum.
327. Nōmina novae familiae hīc libet nārrāre. Gelaviī pater erat
_Pachus_, soror _Laris_. Spōnsa autem Gelaviī _Fenis_ appellābātur;
hujus parentēs _Calefus_ et _Upis_. Upim crēdidī vix amplius
quadrāgintā quattuor habēre annōs, et neque Pachum neque Calefum
exsuperāre quīnquāgintā. Bīduum praeparandīs nūptiīs dēstinantur; quae
quidem omnia ipsīs relinquō. Nūntiō tamen parentibus per interpretēs
meōs,—sī quid vestis apud mē sit, quod ūtendum velint sūmere propter
fīliās suās, vel sī quae dē cavernīs videantur prō cubiculīs commodae,
nē graventur quidvīs mē rogāre.
328. Inter haec maximō cum gaudiō accurrit Totopillus, nūntiatque sē
ālitēs trēs, ex eō genere quod posset mānsuēscere, cēpisse vīvōs. Atquī
nōn erant phāsiānī, neque, quantum ego poteram intellegere, ōtidēs;
sed nostrātium gallōs gallīnāsque potius referēbant, quamquam longē
erant grandiōrēs augustiōrēsque, ac sānē splendidī. Equidem Gallum
Indicum prō nōmine indidī. Libenter crēdēbam, hoc avium genus numerō
ōvōrum apprīmē excellere: tum mānsuēfacienda dēcernō. Mās ūnus erat,
duae fēminae: nesciēbam, anne parēs numerō conjugēs esse dēbērent:
sed Totopillō imperāvī, asservāret omnēs summā cum sēdulitāte, daretque
operam, ut prōlēs gignerētur plūrima ac mānsuēta. Ipsum erat genus
ālitum, quod ōlim mihi Gelavius dēnotāverat. 329. Quandō autem
frūctuārium meum intrō, fūrēs ibi videō rēs dēspoliāsse. Cocōrum
aliquot nucēs, sacculō quōdam discissō, abreptae fuerant: id sine
dubiō macacōrum erat opus. Atque anteā, mē absente, ūnam nucem
surripuerat macacus, neque, quī rem vīdit Totopillus, poterat
prohibēre. Aliās rēs mīrē disjectās suīs ē locīs invenīmus: fēlēs
inculpat Totopillus. Equidem nōn crēdō: sed ille urget vehementer,
petitque ut liceat ūnam reservāre fēlem cum pusillō mare, cēterās
abigere: ego vērō, nē nimium adversārer, tandem permīsī.
330. Explōrātīs cavernīs, trēs prō conjugālibus cubiculīs dēstinantur:
sed quoniam opera quaedam prius vidēbantur necessāria, meō ipsīus
cubiculō cēdō. Hoc atque mūsēum novīs nūptīs permittō, frūctuārium
Calefō et Upī: ego in armāmentāriō dormiō. Nūptiās suō ferē in mōre
trānsigunt: sed postquam uterque pater spōnsum spōnsam suam ōsculārī
jussit, (id quod sollemnēs caerimōniās mihi vidēbātur termināre,) ego,
indūtus rēgium vestītum, perōrātūrus assurrēxī, jussīque Gelavium
interpretārī. 331. Dīxī mē, Deī nōmine, in meam eōs īnsulam convēxisse,
ut forent beātī, mē regente: cēterum obsequentiam postulō: jamque
imprīmīs, mea lingua est ab omnibus perdiscenda, et quantum fierī
potest, semper dehinc hāc in īnsulā audiētur.—Tum Gelaviō et Totopillō
imperō, ut prandium nūptiāle appōnātur. Post prandium, in rūpem
ambulābant, mīrantēs īnsulam. Vespere, obortīs tenebrīs, ē corruptō
pulvere nitrātō aliquot ego _pyrobolōs_ cremāvī, gestientibus barbarīs.
Sīc cōnfectae sunt nūptiae.
332. Jam ego Upī mātrēs antilopās, ā cane vigilanter cūstōdītās,
dēmōnstrāveram, et dē mulgendī arte cōnātus eram explicāre. Ea cūram
lactāriam ācerrimē suscipit: duae autem erant mātrēs cum haediculīs,
nec multum sānē exspectābam lactis, quamquam corpore erant grandiōrēs.
Eadem _cassāvam_ pānem ex mandiocā et _tapiocam_ optimē cōnficiēbat.
Mox Calefus pollicētur nova vāsa fictilia, ac meliōra quidem, sē
factūrum; atque ego dē cāseō, dē būtȳrō, dē lactis flōre, quidquid
nōveram, per Totopillum commūnicō, sed cāseum praesertim cēnseō
faciendum. Item plumbum liquefactum, ad vitream vāsōrum superficiem
quantum cōnferat, dēmōnstrō. 333. Pachus īnstrūmenta agrī colendī atque
omnem rem ferrāriam vehementer admīrātur: mox per Gelavium ēdoctus,
prīnceps ēvādit faber ferrārius, item agricola. Calefus operam
figulīnam, lōrāriam, fūnāriam potius exercēbat; māteriam quoque
caedēbat libēns. Totopillus, ut anteā, culīnae sē dabat: item cālō erat
atque aurīga, et hortulānus et lanius et auceps. Multam hic habuit in
condendīs dēcipulīs perītiam. Numquam ego nē ūnum quidem cunīculum
resticulīs potuī capere; at Totopillus porcillōs plūrimōs, avēs
innumerābilēs, laqueīs convolūtīs aut suspēnsīs capiēbat: hinc illae
cēnārum dēliciae, illa pennārum plūmārumque cōpia, quam mīrātus eram;
hinc nūperrimē gallus Indicus cum gallīnīs. Etenim Gelavius patriō suō
rēgulō vestem pulcherrimam, ē multicolōribus avium plūmīs contextam,
dōnō dedit, quālis in Angliā caballī pretium afferret.
334. Videō porrō mē ipsum, velut in Brazīliā quondam, oportēre nunc prō
operārum praefectō esse. Nauticam quidem rem ipse prō mē suscēpī; sed
in nendō ē foliīs fīlum, in complicandō cannās, juncōs,—multa faciēbant
fēminae. Līnāmenta lucernārum torquent, oleam palmārum exprimunt. Ē
lignāriā fabrōrum arte plēraque jam Gelavius exercēbat et quidquid
jubērem, perficiēbat prūdentissimē. In vīminibus cannīsque contexendīs
perītissimī erant omnēs. Hic autem locī affirmāre oportet quid dē
barbarīs sentiam, nōn omnibus, sed multīs, quōs nōs Anglī nimium
contemnimus. Errās valdē et pessimē cōnsulis, sī longē ex ipsōrum
cōnsuētūdine velīs eōs dētorquēre; attamen hunc errōrem sī
dēclīnās,—sī apertē ingenuē fidēliter jūstē agās,—multō fidēliōrēs tibi
erunt quam quis putāverit; mox mīram sagācitātem, grātōs animōs
generōsōsque, aliāsque virtūtēs neutiquam spernendās dēprehendēs summam
inter barbariem. Nōs autem, heu lūgubrī fātō! nostra commūnicāmus
vitia, illōsque dēdiscimus nātīvās ipsōrum virtūtēs; dein incertīs ex
causīs inimīcitiae īnsurgunt, dōnec hostīle odium mītia commercia
pessumdet. 335. Prīma autem mihi cūra post nūptiās erat, ut ⸤rēs
comparātās⸥ melius ōrdinārem, ūnamquamque suō in loculō. Novās ut ōllās
largiōrēsque praeparāret Calefus, urgēbam, argillamque unde habēret,
indicāvī. Ego autem, quoniam veterēs nōn sufficiunt arcae, majus
quiddam, armāriī īnstar, eum mēnsīs interiōribus, condō. Forēs illās
diaetae nauticae prīncipālis, quae suprā biennium apud mē jacuerant,
prō hujus armāriī foribus adhibeō. Illud opus mē per sex diēs exercuit.
Totopillum jussī cūrātissimē dēligere, quid prīmum dēbēret cōnsūmī,
quid in saccharō cōnservandum, quid per sē posset cōnsistere. Is autem
dioscōreīs, mandiocīs, cucumibus in novō agellō per sē dedit operam.
Quotiēs aliquid aut piscium aut carnis erat cōnsūmendum, plūrēs
didicerat reservāre reliquiās, quibus ⸤ēlixīs propter canem ac fēlēs⸥
massae farīnulentae vel alius cibus gustum dērīvārent idōneum. 336. Mox
dē oleō ac saccharō erat prōvidendum, dēque _sagōne_* (quod appellant)
et dē cērā palmārum. Palmīs aliquot succīsīs, aut farīnulentam medullam
aut cēram habēbāmus: folia, cannās, stīpitēs, ad suōs quidque ūsūs
adhibēmus. Maximam autem et oleī et saccharī cōpiam jam nunc cēnsuī
parandam. Saccharum Gelavius, optimum illud quidem, ē palmā quādam
affatim dētulit: _Borassum Flābellifōrmem_, ut nunc audiō, appellant
arborem. 337. Post haec dē agricultūrā dubitābam. _Zēam_ quam maximē
accūrandam opīnābar. _Orȳzae_ plantās in hortīs dīxī invēnisse
Gelavium; sed illam cultūram minus esse salūbrem crēdidī, nec posse
nisi ūvidissimō in locō exercērī. Attamen Pachus et Calefus ōrant, ut
sibi liceat hanc rem administrāre: itaque ipsīs remīsī, simul indicāns
zēam ā mē orȳzae antepōnī. 338. Pachus in cavernīs ōrdinandīs strēnuum
sē praebet. Fēminae, adjuvante Gelaviō et māteriem suppeditante, in
vestibus nectendīs valdē erant industriae; mox datō _sāpōne_,
vestīmenta lavāre ēdocuī. Tandem, post duōs ferē mēnsēs, tōta mea
familia suās habēbat sēdēs, satis ōrnātās, suāsque operās.
339. Tantīs adjūmentīs suffultus, poteram esse ōtiōsior, immō sēgnior:
nec laetior tamen eram. “Quōrsum haec?” interrogābam. “Num tōta mea
vīta sīc est dēgenda,—rēs opīmās colligendō, cōnsūmendō? An meliōrem
aliquam religiōnem poterō hīs barbarīs impertīre? Tentandum est
fortasse: sed linguam meam imprīmīs perdiscant oportet. Anne hōrum
operā ecquandō patriam recuperābō meam?” Tālibus exercitus
cōgitātiōnibus maestior fīēbam ac taciturnior: id vērō sentiō pessimī
esse exemplī. Etenim nisi multum colloquar, nē Gelavius quidem nec
Totopillus garrient Anglicē; tum cēterī nōn poterunt discere. Statuō
fābellīs ac nārrātiunculīs, quotiēs cēnāmus, abundāre; et, cum Gelaviō
imprīmīs, item cum Totopillō, dē religiōne sermōnēs habēre seorsum.
340. Equidem jam prīdem dē meā ipsīus historiā quaedam, praecipuē dē
naufragiō, illīs nārrāveram; sed plūrima tunc parum intellēxēre, atque
iterum audīre avēbant. Nunc autem prīmum clārē dīxī quondam fuisse mē
Maurī hominis barbarī servulum; id quod animōs eōrum adeō perculit, ut
singula quaeque audīre cupīverint magnopere. Ego autem quae plūrēs per
diēs tunc nārrāvī, nōn cēlārem lēctōrem meum, nisi dictū longiuscula
forent. Profectō illa servitūs crūdum meum et praeferōcem animum
salūbriter mītigāvit; et quoniam erum nōn crūdēlem habuī, multa tum
didicī sub Experientiā magistrā. Porrō illā in terrā calōribus assuēvī,
immō rōbustior fīēbam. Sōl ōrae Marocānae, nostrō longē ācrior, aurā
Ōceanī temperātur, neque nōbīs est īnsalūber, modo caput fasciā
sindonis involvās, et vīnō abstineās prōrsus. Illīc quoque plūrima
didicī dē frūgibus, dē holeribus, dē fruticibus, quae posteā erant
ūtilia. Plūrimās rēs item minōre didicī apparātū facere, quam quō apud
nōs fīunt. Quippe ferrāmenta agrestia, domesticam supellēctilem,
īnstrūmentum culīnae, pistrīnī, fabricae,—offendī illīc rudiōra omnia;
sed Necessitās inventrīx multa simpliciter cōnficit, quae fātō quōdam
meō discēbam. Dēnique ipsō industriae frūctū superbiēns, strēnuus
operis ēvāsī, versūtus ad excōgitandum patiēnsque labōris. 341. Sed ad
rem redeō. Aliud quoque jam aequum vidēbātur. Quoniam continuus labor
ad vītam nōn jam erat necessārius, fēstīque aliquot diēs ipsīs barbarīs
assolent, septimus diēs (quem _prīmum_ vel _Dominī_ diem appellāmus)
Chrīstianōrum mōre dēbēbat tandem distinguī; ex quō religiōnis aliqua
posset cūra exorīrī. Itaque Kalendāriō meō recēnsitō, quisnam sit
“diēs Dominī” discernō: tum subditīs meīs ēdīcō, ut fēstus sit hic
diēs: quō diē item cōram mē post mātūtīnum cibum congregentur. Ego
rēgium monīle gerēns, precem brevem Nūminī Suprēmō prōnūntiō, ut suō
hālitū mentēs nostrās pūrget; illum quoque ipsīus propter virtūtēs
adōrō: posteā litterārum rudīmenta cūnctōs doceō, ut novam linguam
profundius animīs dēfīgam. 342. Sī pluvia cadit, in mūsēō congregāmur;
ego in tabulam ligneam crētā scrībō: sīn serēnum est caelum, ubi
harēna subtīlis ac plāna est potissimum, ibi radiō maximās dēsignō
litterās. Ea imprīmīs vocābula, quae saepissimē prōnūntiantur, docuī
scrībere, ut nōmina rērum, Homō, Vir, Fēmina, Canis, Pānis; ut verba
commūnia, Fac, Dīc, Dā mihi, Venī, Abī; ut prōnōmina, Ego, Tū, Nōs,
Vōs, Hic, Ille, Sīc.—Prīmō quidnam vellem faceremve, parum
intellegēbant; sed cum īdem sonus eādem cum litterā saepius
audiēbātur, sentiēbam eōs excitārī. Gelavius prīmus ōrābat, ut sibi
licēret rem iterāre. Dein incipit ā Mē, Tē, Sē; item Nōs, Vōs, Hī,
Hōs, Sīc, Dīc; et postquam bis terque est ā mē ēdoctus, optimē
perdidicit brevia vocābula tot, quot omnibus elementīs comprehendendīs
sufficerent. Mox ego tōtam litterārum seriem, in parvā chartā
cōnscrīptam, ipsī trādō. 343. Gelavius sānē et Totopillus, quī quae
dīcerem intellegēbant, longē celerius ipsās discēbant litterās. Hōs
amplius in diēs ēdocuī. Proximō diē Dominicō cēterīs ipsī
praecipiēbant. Tandem furor discendī cūnctōs pervāsit magnus, quandō
hōs vīdērunt et intellegere et prō magistrīs esse: sed multa nōn
poterant legere, quī paucissima vocābula nōverant. 344. Mox ā mē
exquīrit Gelavius, ex quānam rē cōnficiātur charta. Ego dē papȳrō, dē
līnō, dē gossypiō faciō certiōrem; explicō item dē membrānā sīve
pergamēnā. Multa posteā folia grandiuscula ad mē reportat, siccat in
sōle, premit, lēvigat; juncōs item aquā mācerātōs contundit, gummī
miscet, explānat, chartās meās imitāns, sed parum rēs cessit: tandem ē
praegrandibus palmae cujusdam foliīs satis bonam cēnset habērī chartam.
Dīxī huic arundinēs ac pennās avium prō calamīs scrīptōriīs sufficere,
prō ātrāmentō succum sēpiae; gummī addendum, sī liquor in chartā nimis
difflueret. Ille cōnfirmat, numquam sibi dēfutūrum scrībendī
īnstrūmentum, modo artem ipsam mente arripuerit. Jam ūnam cottīdiē
hōram litterās eum doceō. Diē Dominī quaecumque nova vocābula cēterī
didicerint, ea doceō scrībere; paulātimque, cum plūra intellegunt,
quaedam dē religiōne incipiō inculcāre.
345. Cum Gelaviō līberius dē rēbus dīvīnīs loquēbar. Quidquid dē Deō
Creātōre, dē lēge mōrālī atque officiīs, dē sānctō Deī jūdiciō, dē
ejusdem in sānctōs grātiā dīcerem, id omne illī facile esse et quasi
nātūrāle comperiō: etiam dē immortālitāte hūmānī animī (id quod
mīrābar) jam crēdēbat. Sed quotiēs audērem dē Chrīstō, dē Mōse, dē
Jūdaeīs nārrāre, ōtiōsus audiēbat, quasi quī mīrārētur quid haec ad sē
attinērent: aliquandō fortiter contrā dīcēbat. Tandem diffīsus posse
mē tantīs argūmentīs suam impertīre gravitātem, abstinuī, nē profundius
mē dēmergerem.
346. Nōn absurdum erit nārrāre, quantum Pachus suā arte ferrāriā
fēminās adjūverit. Erant ē meō īnstrūmentō acūs quaedam minōrēs, item
majōrēs sarcināriae. Hās Pachus multum admīrātur. Minōrēs nequit
imitārī, sed utriusque fōrmae plūrēs prōcūdit grandēs, quās exacuit
politque satis pulchrē, oculīs rēctē pertūsīs. Ūnīcuique fēminae dōnō
dat trēs fōrmae utriusque: hīs vestēs, tegetēs, strāgula cōnsuunt.
347. Gelavius identidem quaerit ex mē, numne paeniteat mē, quod plūrēs
sumus: num velim ad trēs virōs rūrsum redigī: num sī prō octo
octōgintā forēmus, id oportēret dolēre: num mālim paucōrum esse quam
plūrimōrum rēgulus. Nesciēbam quōrsum haec intenderent: subesse
quiddam mihi vidēbātur. Dēmum interrogō dīrēctā, anne cōnsultō tālia
loquātur. Tum modestē ac candidē respondet: “Ō ere! tālis est hujus
īnsulae jūcunditās, tālis omnium rērum cōpia atque commoditās, tālis
tua ipsīus benevolentia, aequitās, sapientia; ut ego populārēs meōs
vellem sānē multōs hīsce rēbus mēcum fruī. Nec dubitō fore ut illī
velint eadem, sī modo licēret: tuum erit dīcere, sī id licēbit
numquam.” Haec cum respondēret, haesitāvī cōnsiliī incertus. Mox
dīxī: “sānē suīs esse illum benevolum: ego quid velle, quid nōlle
dēbērem, id mihi ipsī neutiquam liquēre.” Notāvī posteā cūnctōs, ultrā
quod necesse erat, ampliāre cultūram. Id ipsum anteā fēcisse Totopillum
memineram, tum cum hancce colōniam clam meditābantur: itaque crēdō
omnēs eandem fovēre spem, quam indicāverat Gelavius. Hoc mē male habet,
nē nimis adverser, nēve perīculōsum quidpiam grātificer. 348. Iterum ē
Gelaviō quaerō quot novōs colōnōs tūtō posse venīre crēdat, et quānam
sub lēge: num tot modo quot in ūnā familiā nōbīscum aetātem possint
dēgere.—Respondet, “semper sē crēdere, fore ut ego in patriam
restituar: quippe, ubi ūna vēnerit nāvis, aliquandō tandem ventūram
esse alteram. Tum sē suōsque, optimō dēfēnsōre orbōs, parvam manum
pollentibus barbarīs relinquī: nam hōs quoque aliquandō ventūrōs, nec,
nisi aut igneīs tēlīs aut majōre catervā, posse abigī. Tot ergā novās
familiās, quot firmō sint praesidiō, esse optandās. Mīlle virōs nimis
multōs nōn fore, sed quīnquāgintā contrā ējectāmenta maris sufficere.”
Interrogō, quid sibi velint maris ējectāmenta. Sīc ille explicat, ut
dīcat, “virōs quī in scaphīs per cāsūs maris hūc advehantur invītī.”
Vīs ergō (inquam) quīnquāgintā importāre familiās? “Sī licēret,
vellem,” respondet. At Gelavī! (rūrsus ajō) id nōn per mē licēbit.
Propter locōs, arborēs, antilopās, piscēs, avēs, nūlla nōn erit pugna
atrōx. Nēmō mihi obtemperābit nēmō intelleget: ego inter prīmōs
occīdar. 349. “Āh, nē tālia fingās,” (inquit): “nē metuās, ere!
Prius certē ego moriar: sed nōn nōstī meam gentem.” Dīc quōmodo
(inquam). “Prīmum, ere! (respondet) hominēs sumus, nōn bēstiae;
itaque et Deum et prīncipem venerāmur. Quisquis fortitūdine, prūdentiā,
jūstitiā excellit, hunc extollere, decorāre, sequī amāmus. Tālis tū es
vir, quī strēnuē ac jūstē regere callēs. Nostrōrum virōrum quot tē
nōverint, tē prae nostrīs rēgulīs omnibus antepōnent. Dein, audī,
quaesō, amplius. Summī nostrī rēgulī patruus est Cortops quīdam,
optimus ille quidem vir, sed frātris fīlium sibi praepōnī aegrē fert,
habetque factiōnem nōn parvam. Mītis est ac senior vir; fīliī autem
ejus omnēs proeliō occubant. Is profectō tālem in īnsulam colōnōs
dēdūcere vehementer cupiat: immō, id ipsum audīvī, ac crēdō. Jam sī
hūc advenīret, ille et suōs cūnctōs facile regeret, et tibi
obsequerētur officiōsissimē. Tum omnia illa dē locīs, arboribus,
antilopīs, ex cōnsuētūdine nostrā ac sine pugnā ōrdinābuntur.” Optimē
causam dīcis, Ō Gelavī (respondeō) et callidē adūlāris; sed nimiā mē
sollicitūdine tōta haec rēs excruciāret: quārē amplius dē eā nē
colloquāmur.
350. Nōs autem, ita ut dīxī, cursum nostrum tenēbāmus, nec paenitēbat
mē meōrum subditōrum. Singula nārrāre dē tot hominibus, longum foret.
Omnia quae egomet invēneram, paulātim discunt; sed Pachus novam rem
repperit. Per Gelavium ā mē exquīsīverat, unde venīret ferrum. Dīxī, ē
montibus effōdī, ejusque aspectum esse, tamquam in humum īnflūxisset,
massāsque humī suā gravitāte implēvisset. Post aliquot diēs laetus
renūntiat, ferrum ā sē in monte repertum. Ostendit marram, novō quōdam
metallō crustātam. Explicant mihi, vīdisse eum, in ulteriōre altissimī
illīus montis latēre, rīvulum quendam discolōrem, turbidum: marrā
postquam concīverit, hanc concrēvisse crustam. Videō nōn ferream esse
crustam illam, sed aēneam. Respondeō, posse hoc multī esse ūsūs,
quamquam nōn sit ferrum; amplius oportēre exāminārī. Posteā doceō tāle
aes colligere et fabricāre, quotiēs ūsus vēnerit.
351. Hiems hujus regiōnis praeterierat. Calidior tempestās
appropinquābat; cottīdiānī imbrēs augēscēbant. Diē quōdam Mārtiī
⸤solitō ācrius⸥ flābat ventus et continenter per noctem dūrāvit. Sub
ipsum māne per tenuem pluviam ego cum Totopillō cocōrum sinum versus
pergēbam, atque ā speculā meā videō lintrem terrae appropinquantem.
Ēgrediuntur duo virī, ūna fēmina: tot modo inerant. Videō prōtinus
pīrātās nōn esse hōs: virī dēfessī esse videntur, fēmina algēscere.
Haec ubi ā ventō prōtegātur, vestibus contēctam collocant: ipsī
vagantur, rāmōs aspectantēs, ut quī cibum anquīrunt. 352. Pistolās
mēcum habuī, sed nihil erat quod timērem. Rāmulō arboris raptim
abscissō, hunc ēlātē gerēns, cum Totopillō dēscendī, ciēbamque eōs
clāmōre: neque illī ā nōbīs fūgērunt. Jussī Totopillum colloquī, sī
forte intellegerent. Is citō cōnfirmat, esse eōs Gelaviī populārēs,
ventō abreptōs, jamque famē, labōre, frīgore ēnectōs. Nōluī, in portum
admissīs, sēcrēta domūs aperīre: sed jussī eum dīcere, “cibum iīs
missum īrī,” et ipsum jūxtā manēre. Ego āctūtum redeō, tum Gelavium
remittō cum cibō, uxōremque ejus cum spissīs siccīsque vestibus. Ipsī
frūstrā cōnantur ignem fovēre. Fenis et Totopillus apud eōs morantur:
Gelavius īlicō ad mē redit: sīc jussī. Tum colloquimur.
353. Ego ajō: sī per ventum nōn poterunt ante noctem regredī, numquam
regredī dēbēre, nē plūrēs posteā in nōs reportent, pervulgātō īnsulae
arcānō.—Is laudat cōnsilium meum, modo possit fierī. Mox addit: velle
sē quidem plūrēs īnsulae cīvēs; sed invītōs retinēre, nisi vinciās,
fore lūbricum; nam posse aliquandō scapham meam fūrārī.—Id mē
perculit, nec quidquam ultrā dīxī: tamen eundem illum in sinum
hospitēs coercēre statuō. Fenis autem rediēns ait, sibi illam fēminam
anteā nōtam esse, et vērō dīlēctam, atque ejus sē miserērī. 354. Quandō
refōtī sunt, tertiō diē dē reditū cōnsulitur. Erat sānē difficilis
lintrī reditus, sī ventus eādem ex regiōne perstāret flāre, quamvīs
clēmenter. Imperāvī ut nēmō retinēret eōs, nēmō abigeret, sed suīs
relinquerentur cōnsiliīs. Multās nōbīs grātiās agunt, viāticō acceptō,
ajuntque velle sē, ut prīmum possint, domum redīre. Quārtō demum diē
ēvānuerant, sub noctem regressī.
355. Haec erant in mēnse Mārtiō, neque ego tunc suspicābar quō mē
invītum dīvīna dūceret Prōvidentia: nam novōs colōnōs arcessere
pertināciter nōluī, quamvīs timērem nē meīs forem inīquus: sed
sollicitūdō ācris semper mē vetābat. Continuābantur mēnsēs, et nostra
omnium opera. Praeteriēre suō in ōrdine geniālis pluvia ac foeda
tempestās: tertium jam mihi redībat siccior aestātis pars. Nōs quidem
in frūctibus colligendīs tum maximē fuimus occupātī. 356. Ēn autem ipsō
Sextīlī mēnse, dum cum Calefō et Totopillō per rūpem incēdō, ē saltū
prōdeunt duo virī barbarī. Pistolā correptā, jubeō Totopillum eōs
compellāre. Respondent, “amīcōs esse sē, et rēgem īnsulae amīcissimē
petere.” Jubeō, meī honōris causā, tēla in humum prōjicere:
prōjiciunt. Tunc ut amīcōs salūtō, recipere tēla jubeō, et dīcere cūr,
unde, vēnerint. Totopillus, parum facile, tamen interpretātur respōnsa.
Senior autem ē duōbus illīs, mītis aspectū vir, quī ferē septuāgintā
habēre vidēbātur annōs, in hunc modum loquitur. “Ego sum Cortops. Cum
quīndecim lintribus veniō, octo et vīgintī familiīs, ut tuā veniā cum
bonā pāce cōnsedeāmus hāc in īnsulā, tibi prō summō prīncipe
obtemperātūrī. Cēterōs īnfrā relīquī, dum tua reportāmus jussa. Agrum
autem ex tuā abundantiā ā tē ōrāmus.” Quia dē rē inopīnātā īlicō
respondēre erat difficile, multum salvēre jussī; hic in saltū
requiēsceret paulisper: honōris causā hōs duōs meōrum apud eum
relinquī: mē celeriter cum servīs cibīsque reditūrum: tum nōs dē omnī
hāc rē līberē collocūtūrōs. 357. Itaque dēcessī sōlus. Prōditum mē
crēdidī. Gelavius sine dubiō nūntium Cortopī per illōs virōs mīserat,
quoniam mē obstinātum sēnsit. Tamen sī trīgintā virī armātī jam in
terram expositī erant, per vim tēlōrum male resistō palam: arte et
sollertiā est opus. Aut suādēre dēbeō ut prōtinus abeant, aut
dēlīberāre quō tandem pactō minimō cum perīculō maneant, sīve ad
tempus, sīve in perpetuum. 358. Interim īrāscor Gelaviō et incipiō
objūrgāre. Ille admīrāns, obnīxē ac simplicissimē negat quidquam nūntiī
sē aut mīsisse aut missum velle; idque iterāvit tam ānxiē, ut
nequīverim persistere. Jam hunc cum Pachō cibōs ac dōna aliquot
relātūrum mittō. Ipse, rēgālia assūmēns, meminī Fenim fuisse fēminae
illīus amīcam. Igitur, missā ad eam Larī, arcessō, et īrātā vōce
interrogō, quidnam hospitī dīxerit. Illa, quamquam male loquerētur,
tamen, quae dīcēbam, satis intellēxit. 359. Effūsa in lacrimās
respondet, sē, ab amīcā suā rogitātam, anne commodē sē hīc habēret,
dīxisse; “Immō optimē: sānē sē esse beātissimam sub benignissimō ac
jūstissimō prīncipe in jūcundissimā īnsulā.” Tālia eam velle dīcere,
sermōne quamvīs inconditō, intellēxī. “An nihil aliud dīxistī?”
interrogō. “Sānē plūrima,” inquit. Quid ergō? “At ego
nesciō.”—Nōnne tū nūntium ad Cortopem mīsistī, ut hūc venīret?
“Certē nihil tāle audērem (inquit) neque ausa sum.” Sed nēminem tū
hūc invītāstī? “Ōh ere (respondet), invītāvī nēminem; tantum, ut
crēdō, amīcae meae dīxī,—Vellem ipsam et quam plūrimōs meōrum sub
optimō tē prīncipe esse beātōs, velut mēmet.” Postquam experior nihil
ultrā scīscitandō extorquērī, vultum compōnō: bonō animō eam esse
jubeō: dein ēgredior. 360. Incēdēns simul reputō. Sī rē vērā propter
fāmam meī, nōn propter cupiditātem malam, tot virī veniunt; tum vērō,
sī prōrsus eōs vēnisse nōlim, ipse mēmet objūrgāre dēbeō, quod nōn
fuerim injūstior; neque adeō sunt timendī, quī ad imperāta perferenda
festīnant. Meae mē laudēs fortasse ēmolliēbant: nūlla convincitur
prōditiō. Tum illud surgit:—quattuor ope virōrum numquam hīc nāvem
fabricābor: sī redīre ad patriam volō, per plūrēs id dēbet cōnficī.
Quid sī nunc plūrēs Deus ipse ad mē mīsit? Egone illōs abigam, in
aeternam mēmet redāctūrus barbariem? Reputāns tālia, cum aliō prōrsus
animō ad Cortopem revertī, quī cibōs jam cōnfēcerat, et cane meō,
propter offulās blandientī, sē oblectābat. 361. Nūntiātur mihi, cūnctam
ejus plēbem esse in portū hortōrum; sub arboribus ā calōre prōtegī:
habēre sēcum maximum zēae atque orȳzae numerum, item mandiocārum;
coria quoque comportāre et maximās vestēs, tegetēsque quae malignam
imbrium vim possint arcēre: quadrāgintā duōs virōs puerōsve esse,
septem et quīnquāgintā fēminās: Cortopis omnēs dictō oboedīre: ipsum
Cortopem mihi profectō velle submittī, cōnstanter autem ā mē ōrāre
sēdem idōneam.—Respōnsum fēcī plēnum benevolentiā. Pollicitus sum,
īlicō mē dēmissūrum, quī ligna secāret in focōs, atque alterum quī
plūra ⸤cibō commoda⸥ distribueret, velut oleum, sāl, arōmata: tertium
quī ōllās cācabōsque ferret. Interim mē dē sēde dandā meditātūrum.—Mox
nōs redīmus cavernās versus, duo illī virī ad suōs. Quandō animadvertī
auram extrā ōrdinem ā merīdiē continuārī modicam, melius cēnseō ut in
scaphā ⸤Gelavius cum patre socerōque⸥ supellēctilem ac cibum portet.
Gelavius ⸤minōribus gemmīs fulgēns⸥ mē repraesentat. Hic lignum secat,
illī prandium properant. 362. Ego autem sub sēricā umbellā propter
fastum ac calōrem tēctus, ad Caprīnum jugum dēflectō, atque, inde
prōspectāns, novae colōniae dēcernō longam illam ōram subter jugō, cum
prīmō sinū citrā Lūnātam Viam, sī eō quoque egērent. Sed ōra illa
facile suffectūra erat. Postulō ut septimus quisque diēs prō fēstō
habeātur; ut, quot possint, illō diē cōram mē veniant; ut Cortops
quater in annō, ad minimum, mē venerātūrus adeat; ut mea lingua prō
imperātōriā linguā aestimētur, quam cūnctī, ut prīmum possint, discant
ēloquī. Hīs acceptīs lēgibus, proximō diē circumrēmigant, suamque
capiunt sēdem.
363. Paulō post clārius dēnotō; quidquid sit illā in ōrā, Cortopis
esse, sine ūllā exceptiōne. Quāslibet avēs, quōslibet piscēs, illā
tantum in ōrā, prō suīs oportēre eum aestimāre. Sīn ultrā līneam
altissimī jugī Caprīnī voluerit vēnārī aut frūctum terrae percipere, id
mēcum amplius dēlīberandum. Sī quid in monte velit sēminārī, id līberum
esse; et quidquid coluerit quispiam, id fore cultōris.—Hās quoque
lēgēs comprobārunt: tum ego sollicitūdinem dēpōnēbam.
364. Mox ligōnēs, secūrēs, dolābrās plūrimās dēligō, item marrās
aliquot et cultrōs mēnsālēs, quōs Cortopī dōnō dem, suae plēbī ad suum
arbitrium distribuendōs. Cultrum, furcam et cochleāre, splendidiōre
speciē, ipsī dēstinō Cortopī. Saccharī aliquantum et oleī addō, item
arōmata. Hās rēs ille cupidissimē ac multīs cum grātiīs accipit. Tum,
nē gemmīs Gelavius praelūceat, monīlī pulchrius variātō exōrnō
Cortopem. 365. Posteā aliud quiddam mihi arrogō:—Sī hostēs hanc in
īnsulam dēscendant, ut sub Cortope cūnctī imperāta mea perficiant,
cōnferantque subsidia bellī.—Id quoque facile concēditur. Tum citrea
atque aurea māla, cocōs nucēs ūvāsque siccātās, et cōnservātārum
ananāsārum ōllās ad Cortopem dēmittō.
————
Caput (XIII.) Tredecimum.
366. Jamque post violentam concitātiōnem rēs ad suōs cursūs rediēre.
Sēdecim post diēbus aestās procellīs abrumpitur: piget mē quod
cavernīs hospitēs carent. Ego autem dē meā linguā intrūdendā praesertim
sollicitābar. Prīma mea colōnia et linguam nōn absurdē et litterās
parcē didicerat: nunc meditor quō possim pactō eāsdem novae plēbī
impertīre. Quandō cum Gelaviō colloquor, rogat ille, utrum velim eum
assentīrī oboedienter, an loquī līberē. Līberē autem (inquam) loquī.
367. Tum īnfit: “Nōs, ere, tua familia, tē et multum audīvimus et
valdē amāmus: igitur in linguā litterīsque prōfēcimus melius. Tamen
nimius fuit ille cōnātus, nec nisi propter tuī amōrem tolerābilis. Duās
rēs ūnā postulās, utramque difficilem. Crēde mihi, longē praestat, ut
dē linguā tuā paulum differātur. Nostram potius nōs linguam prīmum
litterīs exprimere discāmus: posteā quidquid ē tuā didicerint linguā
(et discent multa paulātim) cupient ipsī scrībere.” 368. Haec audiēns,
quasi obstupuī. Quid? (inquam): tūne linguam barbaram vīs litterīs
effingere, et quantum possīs, in perpetuum dēfīgere?—Ācriter
respondet: “Nostrae tū, ere, nescius es linguae, quī barbaram vocās.
Lingua est cōpiōsa, dēlicāta, subtīlis, tenerrima, sonō mollissima, ūsū
gravissima: immō, quantum conjicere possim, tuā sānē praestantior.”
Quid ais? inquam. Ego nōn nōvī tuam linguam: rēctē dīcis. Sed cūr
crēdis eam meae antecellere? “Ēn (ait) quandō tū _Nōs_ dīcis, ego illud
_Nōs_ per quattuor vocābula interpretor. Nam aut _Ego ac tū_ valet, aut
_Ego atque ille_, aut _Ego ac vōs_, aut _Ego atque illī_. Hīc quattuor
sunt, quae tua lingua in ūnum illud _Nōs_ cōnfundit; nostra pulcherrimē
distinguit _Bini_, _Bili_, _Binir_, _Bilir_. Nōnne hanc rēctē dīcō
magis hīc esse subtīlem, accūrātam, cōpiōsam?” Assentior. “Item _Vōs_
(pergit dīcere) duās cōnfundit rēs; nam aut valet _Tū cum cēterīs quōs
compellō_, aut _Tū cum quibusdam absentibus_. Hīc iterum nostrātēs duo
habent vocābula, _Vinir_, _Dinir_. Jam tū dē _fronte contrahendā_
loqueris; ūnam hanc ā tē didicī locūtiōnem: nōs quattuor habēmus verba
simplicia. Nam frontem contrahō aut propter lūcem nimiam, aut
meditābundus, aut cum maerōre, aut cum malitiā: nōs quadrifāriam
dīcimus ac simpliciter.” Perge ultrā, (inquam). “Deinde tū (inquit) dē
_dēmittendō capite_ loqueris: nōs septem vel amplius modīs hoc
prōnūntiāmus. Nam caput dēmittō, prīmum ut hostīle tēlum vel rāmum
arboris dēvītem: deinde, ut venerer aliquem; tum, ut acūtius
prōspeculer; quārtō, ut assēnsum dēnotem; quīntō, propter pudōrem;
sextō, per obstinātam contumāciam; septimō, in aquās dēscēnsūrus; item
octāvō, saltāns. Ēn octo nostrātium vocābula, Metic, Rodic, Fiarilic,
Duthic, Lianic, Shanfic, Madiric, Reutic.”—Immō, Gelavī! (inquam
interpellāns) linguam tū meam parum nōvistī: nam nōs _Annuere_
adhibēmus, assēnsum capitis dēmissī dēnotantēs. 369. “Vērissimē dīxistī
illud, ere! (respondet). Nōn nōvī tuam linguam, neque umquam plēnē
nōverō, nisi sī possem renāscī, et cum lacte mātris cārissimās vōcēs
haurīre; nisi possem cum puerīs iterum collūdere, in vestrīs lūdīs
litterāriīs discere; nisi possem in cōntiōne sapientium fervida captāre
verba, atque in forō, ubi rēs vēnditis, multōs per mēnsēs nūndinārī.
Nisi dē novō possem mātris, sorōris cāritātem discere, et suāvēs amōris
susurrōs nunc prīmum tuā in linguā audīre, numquam sīc ego complectar
eam, ut tū corde atque animō complecteris.” Fateor; vehementiā ejus
perculsus sum. Nihil tāle exspectāveram: itaque reticuī. Tum addit,—“Ō
ere, nōlī succēnsēre: sed ita sē rēs habet. Lingua tua nōbīs in meram
mentem venit, quasi cum frīgidā lūce. Nostra pectus tangit, animum
ērigit. Ut tuam nōs, quantum possīmus, discāmus linguam, aequissimē
postulās; sed nostram quae tenerrimīs nōs memoriīs perfundit, nōlī sīc
surripere nōbīs, ut tuam mancē apprehendāmus, fortasse foedē lacerēmus.”
370. Numquam anteā suspicātus eram, quam sua cuique gentī pretiōsa
esset lingua. Post paulō fassus sum, male mē cōnsuluisse, Gelavium
rēctē jūdicāre: itaque jubeō, sī possit, populārēs suōs ēdocēre, quō
pactō ipsōrum linguam litterīs exprimant. Tum ille ā mē opem ōrat.
Dīcit, meīs litterīs illōrum sonōs nōn omnīnō congruere; proptereā, sē
haerēre. Equidem nōn modo Lusitānicē multa dē orthographiā (quam
appellant) cōgitāveram; sed prius, quandō Maurūsiē discēbam loquī,
omnia Eurōpaeīs cōnscrībēbam litterīs, mūtātīs additīsque aliquot
fōrmīs. 371. Igitur ferē centum audītīs perscrīptīsque vōcibus, tandem
cum autumat omnēs linguae sonōs sē mihi prōnūntiāsse, facile eī tōtam
seriem explicō. Hoc ubi plūrifāriam probāvit, crēdiditque rem
cōnfectam, tōtum gregem nostrum ēdocet; illī alacriter arripiunt.
Posteā, diē Dominī, quandō cēterī conveniunt, incipit hōrulam dare huic
reī impertiendae. Ego autem illō diē cōntiōnor dē rēbus plūribus, quae
possint mentēs stimulāre, excolere, firmāre. 372. Illud laetus videō,
nōn esse sēgnēs hōs barbarōs neque ventrī aut tēmētō dēditōs. Etenim
vēlōcēs esse et armīs strēnuōs, id cūnctī prō pūblicō officiō
aestimābant. Sed lūdōs sēdulō iīs commendō. Fēminae nostrae cottīdiē
natābant, sed suō in grege: nōs virī jam ⸤dumtaxat extrā portum⸥
natāmus. Ego sīc jussī: namque ipsīs nōn interesse vidēbātur. 373. At
ego jam dēcernō, igneōrum tēlōrum ūsum Gelaviō ac Totopillō impertīre,
quō tūtior fīam. Id summō cum gaudiō accipiunt, ut documentum fīdūciae
meae. Pulveris nitrātī quia parcissimus fueram, aliquantum etiam
restābat. Hoc reparārī posse dēspērāns, quidquid potest sine dispendiō
pulveris docērī, ēdoceō, atque illī ācerrimē artem meam assequī
cōnantur. Totopillus dē pulveris illīus compositiōne ācriter exquīrit.
Carbōnem facile explicō; sed quid sit nitrum, quid sulfur, nequeō
interpretārī; nec, propter immāne perīculum, vellem eum compōnendī
experīmentīs sē objicere. Itaque hoc prō arcānō relinquitur. 374. Hāc
aestāte ego ac Pachus in pēnsilibus lectīs super rūpe dormīverāmus:
cēterī trēs cum uxōribus mālunt in cavernīs manēre; neque ego
prohibeō. Pachum prō comite mēcum assūmō.
375. Inter haec subita rēs iterum rotam meae vītae convertit, et dēmum
mē parentibus, mihi patriam reddidit. Ante lūcem, tertiō ante Īdūs
Decembrēs, bombus cannōnis mē expergēfacit. Iterātur ter quaterque.
Agnōscō signum nāvis, quae opem in perīculō ōrat. Prīmā lūce per
prōspeculum contemplor, videōque nāvem magnam, quae in harēnīs longē ā
terrā haeret. Arbitror illās ipsās esse harēnās, ubi, quattuor ante
annīs amplius, nostra nāvis sē impēgit, cōnfrēgitque mālōs. Attentius
observāns, crēdō ūnum mālōrum esse cōnfractum. Mox vēxillum discernō:
id erat Anglicum. Tum mīrō gaudiō, maerōre, spē afficior. 376. Mare
erat tranquillissimum: vix ūlla tum flābat aura. Aciē oculōrum
contentā, per prōspeculum nihil videō mōtūs neque īnstantis perīculī.
Tum illud succurrit: Quidnī possumus, plūribus cōnītentibus scaphīs,
remulcīs nāvem ex harēnā dētrahere? Gelavium jubeō properāre ad
Cortopem, et meō nōmine impēnsē rogāre, ut lintrēs suās cūnctās cum
rēmigibus rōbustissimīsque remulcīs ad nāvem mitteret, atque ⸤ā mē
dicta⸥ eōs accipere jubēret. 377. Prōtinus ego cum Totopillō et Calefō
Pachōque in scapham ingredior: nōs quattuor rēmigāmus, quoniam ventus
deest. Cibum nōndum gustāverāmus, sed comportārī jussī quidquid esset
in prōmptū. Prīmī ad nāvem pertingimus, mox Anglicā vōce exquīrō,
ubinam sit praefectus nāvis. Illī mīrābundī, et laetantēs quamquam
tantō in perīculō, eum ēvocant. Nārrat mihi, id quod ipse dispexeram.
In lītus, nocte utique tranquillā, incurrerant, frēgerantque mālum
anteriōrem. Etiam tum haerēbant, timēbantque nē surgente ventō
obruerentur. Dīcō mē jussisse lintrēs rēmigēsque tractūrōs venīre, sī
forte id opis esse posset. Tum certiōrem mē facit, fundum nāvis esse
solidum, neque admīsisse aquam. Mox ā magistrō bolidem petiī, et ā
scaphā meā temptābam aquās. Sex ulnae nāvī sufficiēbant. Meāns
remeānsque in scaphā, submarīnī aggeris fīnem dīmidiō ferē hōrae satis
comperī. Jam autem tredecim pervēnēre lintrēs. Magister mē docēbat,
quot remulcīs esset opus: ipse affīgit, fūnēsque ex suō addit.
Saburram trāmovet, partēs nāvis afflīctās levāns. Ejus dicta per mē et
Gelavium trāduntur. Rēmīs incumbunt, gravius quam violentius prīmō.
Remulcī tenduntur, strīdent. Exclāmat Gelavius: crēdō eum prohibuisse
nimium intendī. Iterum; ter; quater incumbunt: dēmum nōn frūstrā
esse videō. Mōtus quidem nāvis exiguus appāret, augēscit, continuātur:
tandem clāmor gaudentium exoritur: nāvis vadō dētrahitur et prōtinus
bene natat. 379. Tum magister ā mē gubernātōrem petit, quī in tūtum
aliquem locum nāvem dēdūcat, dōnec mālus erit resartus. Multum ille
mīrātur, cum respondeō, “nēminī cēterōrum quidquam dē hōc marī esse
nōtum, mē sōlum lītoris aliquam habēre nōtitiam.” Rēmigibus per
Gelavium indicō, spērāre mē rem rēctē prōcessūram: multās mē agere
grātiās: sed parātī sint iterum adjuvāre, sī iterum sit opus. Interim
aura diurna ā marī surrēxerat, et, vēlīs aliquot praetentīs,
tardiusculē movēbātur nāvis. Ego in scaphā, profunditātem semper
praetentāns, flūmen versus, in quod prīmam meam dīrēxī ratem, sēnsim
dēdūcēbam. Sed quoniam tempus procellōsum longē aberat, suāsī ut
ancoram extrā jaceret, deinde per suōs nautās explōrāret ōstium.
Assēnsus est. Tum ego meōs virōs cum scaphā domum remittō, ipse in nāvī
maneō colloquiī grātiā. 380. Prōtinus magister quaerit, anne novum
possit mālum apud nōs emere. Respondeō: “Immō, secāre. Esse plūrimās
suprā arborēs, mālīs idōneās; quās succīsās posse facile in vallem
dētrūdī, et, in rīpā flūminis dēdolātās, aquā vehī ad nāvem. In ōstiō
flūminis tūtissimum esse portum vel furentibus procellīs, modo
profunditās aquae nāvem admittat.” 381. Jam quaerit, anne cibōs
praebēre possīmus. Id vērō prōmittō. Īlicō jubet prandium omnibus
appōnī līberius, nārratque parcius per plūrēs diēs comēdisse cūnctōs,
quia metuerant inopiam. Ego vērō interrogō, quārē hās in regiōnēs
vēnerint, utrum gnārī an invītī. Ille postquam quaedam imperāvit,
seorsum ductum humilī mē vōce compellat. 382. “Tū mē (inquit) valdē
adjūvāstī; ergō līberē loquar. Mercēs ego Anglicās ā Bristoliā ad
Jamaicam dēbēbam portāre. Propter vim ventī in Corragiam Hībernōrum
cōnfugere sum coāctus.” Ibi aliquot meōrum nautārum majōre mercēde
mihi surripit alius quīdam nāvis magister. Tum aliōs ex necessitāte
accēpī, quālēs ipse locus dabat, mercēnāriōs nautās, quōrum trēs erant
valdē improbī. Multa mōlientēs, sēditiōnem serēbant et bonōrum
pervertēre mentēs. Tandem coortī, in catēnās mē dedēre, cum maximē
erāmus in Occidentālis Indiae marī. Quid dē mē facere voluerint,
nesciō; sed cēterī nautae nihil gravius in mē cōnsulī patiēbantur.
Oculōs Eurōpaeōrum fugientēs, inter barbarōs (ut opīnor) sē volēbant
recondere, crēdēbantque sē posse dītēscere, dīvēnditīs meīs mercibus.
Ūnā ex ōrā optimam aquae cōpiam assecūtī sunt, absentibus barbarīs;
mox, ubi cibōs volēbant emere, ortō jūrgiō, duo ē nāvālibus sociīs
occīsī sunt, quōrum ūnus callidissimus erat ē tribus illīs improbīs.
Cēterī, quī cum scaphā erant, aegrē effūgēre. Duo illī, quī restābant ē
pessimīs, hominēs imperītī, vī ac minīs ac cōnsuētūdine quādam nāvem
regēbant, quamquam caelī ac maris et chartārum marīnārum ignārī. Cibōs
iterum ac ter frūstrā quaesīvēre: propter inopiam alimentōrum cēterī
murmurābant: dēmum proximā nocte sub aurōram in harēnās incurrimus.
Tum vērō imperītiae hōrum hominum succēnsentēs, nautae eōs catēnīs
vinciunt, mē līberant, ōrantque ut sontēs pūniam, cēterōs ā perīculō
līberem. Ego statim cannōnēs opem ōrantēs personāre jussī: illud
restat, ut sī possim, quod male factum est, resarciam. Jam autem, dīc
mihi, (quod maximī est) quot gradūs terrestris longitūdinis hīc
habeāmus. 383. Paene rīsī, cum haec mē interrogāret. Respondeō: illum
ā meō vestītū posse conjectāre, quantā in barbariē verser. Locī sānē
lātitūdinem, stēllīs observātīs, cognōsse mē; longitūdinem (quam
appellant mathēmaticī) prōrsus nescīre. Id tantum mē habēre cognitum,
ad Occidentem nōs dēgere, ultrā ultimum Orinocōnis ōstium.—Ille ait,
etiam hoc cognōsse, magnī referre. 384. Mox interrogō, anne velit mē in
patriam reportāre. Is cōnfirmat, maximō illud sibi gaudiō fore; nec
grātiīs modo revectūrum; nam propter servātam nāvem magnum mihi ā sē
suīsque dēbērī praemium. Tum jussī, dē ⸤hōc quod dīcēbam⸥ reticēre;
jamque mē in suā scaphā ad terram vehere, ut dē cibīs comparandīs
imperārem. 385. Ūndēvīgintī virī in nāve erant: carnem recentem Anglīs
crēdō fore libentibus. Totopillō dīcō, sī laqueīs porcillōs, leporēs
avēsve possit capere, quam plūrimōs capiat, ac vīvōs. Pachum ac
Calefum, trahā ac trahulā ēductā (illā duōbus jūmentīs, hāc ūnō) mēcum
ad collēs Caprīnōs venīre jubeō; Larim Fenimque in calathōs plūrēs
fiscellāsque compōnere dioscōreās, mandiocās, banānās, dactylōs,
aliōsque frūctūs vel legūmina: Upim cāseōs prōmere quōs habēbat
plūrimōs, et quidquid piscium sale condītum reservāverat,—sī id quoque
nautīs ūsuī foret. Ōva gallīnācea mihi nōn erant: pullīs avibus
parcendum dēcrēvī. Dēnique Gelavium ad Cortopem mittō, ōrāns ut sī quid
aut zēae aut orȳzae possit sine suōrum dētrīmentō trādere, id meā
grātiā nāvī convehendum praebeat.
386. Pachum ac Calefum jam summā in rūpe offendī opperientēs. Caprārum
silvestrium agrōs versus īmus rēctā, ūsque eō ubi propter asperitātem
saxōrum nūlla erat trahīs via. Tum Pachum jubeō quam occultissimē, mōre
barbarōrum, pōne saxa īnserpere, dōnec gregem aliquem intrā tēlī
conjectum videat. Ignipultās duās iīs trādideram portandās: ūna erat
bituba mea. Ambās jam sufferciō. Ut Pachus recurrit, prōgredior cautē,
etsī neutiquam fugācēs erant hae ferae. Ē duplice tubō bis maximā
celeritāte jaculātus, duās antilopās occīdō. Tōtus grex aufugit; sed
propter fōrmam locōrum nōn poterat extrā jactum extemplō ēvānēscere.
Alterā ignipultā dē Calefō arreptā, tertium prōtinus dējiciō mortuum:
is mās fuit, grandis ille quidem, quī restiterat hostem cōnspectūrus.
Jūmenta nostra paxillīs dēstināverāmus: eō jam necesse erat praedam
dēportāre. Calefus et Pachus, cōnīsī, satis aegrē umerīs suīs caprās,
ūnam post alteram, dēferunt. Caprum antilopam videō nimium fore: quārē
egomet, onerī submissus, adjuvō. Sīc per trium virōrum nīsūs hic quoque
in trahulam compōnitur: dein prōtinus domum eōs remittō. 387. Egomet
lacum versus properō, ut ānserēs vel ferum olōrem reportem. Ipsam ad
lacūs ōram numquam pertigeram: ibi nunc olōrēs videō maximōs. Anne
piscēs comedant, anne carō sit bona, nesciō; crēdō tamen piscēs ē
dulcī aquā nōn nocitūrōs gustuī. Itaque igne conjectō maximum ālitem,
quī vix in margine erat aquae, occīdō; quem, quamquam canis nōn
aderat, facile assequor. Hunc reportāvī umerīs meīs, incommodum sānē
onus. 388. Ad cavernās Cortopem offendō, quī collocūtūrus dē zēā et
orȳzā vēnerat. Ā Pachō vult discere, quanta sit secundae spēs messis;
item ā Totopillō quantam vim rādīcum ēsculentārum, aut ā nōbīs satam,
aut genitam in vallibus, dēbeāmus exspectāre. Certior dē hīs rēbus
factus, dēcrēvit et zēam et orȳzam praebēre satis līberāliter. Eum
magnō cum honōre excipiō, ōrōque ut ad cēnam maneat. Plūrēs rēs in
mūsēō nunc prīmum eī exhibeō. 389. Inter haec pervēnit Totopillus cum
nāvis magistrō. Magister breviter ait, Ōstium flūminis ā sē esse
explōrātum; satis superque esse aquae profundae; crās cum aestū maris
velle sē intrāre. Ē valle Totopillum in rūpe ā sē vīsum esse; (is dē
cunīculīs ibi satagēbat:) sē cursum suum ad eum dīrēxisse, ut ad mē
dūcerētur.—Totopillus sēcum habuit in sacculīs quattuor vīvōs, ūnum
mortuum cunīculum; dein ego dēmōnstrō magistrō, quōs eī cibōs
dēstinem. 390. Is dē cēterīs rēbus multās agit grātiās; sed ūnum illum
ait sufficere antilopam, duās fēminās nōlle. Nam tantam carnis vim
corruptum īrī, nisi properē comedātur; nautīs autem quī decem per diēs
parcius pāstī essent, īnsalūberrimum fore, sī multum subitō carnis
habērent. Sed ego (ait) in rūpe mānsuētum vīdī gregem: quidnī possīs
duōs trēsve haedōs cum pābulō vīvōs nāvī impōnere, quandō in eō erimus
ut solvāmus?—Tum videō errāsse mē per properantiam: porrō mālus novus
erat caedendus. Igitur respondeō: “Bene est: quidquid poterimus,
faciēmus.” Tamen dē meīs haedīs aegrē ferēbam: nam quidquid mihi
cicur factum est, et ē meā manū pāscēbātur, id jugulāre dolēbat mē.
391. Dē olōre oblītus eram facere mentiōnem: nunc sententiam mūtō. In
Cortopem convertor, interprete Gelaviō. Multō cum honōre illum maximō
ālite dōnō, item duābus mortuīs antilopis, ut suīs rēmigibus, sī sibi
libeat, praebeat epulum. Addō, nōlle mē orȳzam ab ipsō ōrāre, nisi
esset, unde supplērem. Is laetus accipit, pollicēturque lintrēs ad
convehendum crās mittere.—Tum ā Totopillō quaerō, numve avēs
porcillōsve cēperit. Nōndum ūllōs, respondet.—Igitur differās (ajō)
hanc rem, dōnec resarciātur nāvis: nunc ex ūnō illō lepore cēnam
apparā.—Id ille properat. 392. Cōnfectā cēnā, Cortops ad suōs vult
extemplō redīre. Ego cum magistrō trāns rūpem ambulō, ut arborēs mālō
idōneās oculīs lūstret. Quattuor, quās dēnotat, crētā distinguō: hae
erant in saltū meō. Dēscendēns ad flūmen quīntam animadvertī, ejusdem
ferē magnitūdinis, quae pōpulī īnstar gerēbat. Hanc ut propiōrem
commendō, atque ille comprobat. Tum ajō: “Fabrum tū nāvis tuae crās
hūc mittitō: sī quid jūmentīs opus fuerit, ego per virōs meōs
praebēbō.”—“Ēheu! (respondet): faber meus cum īnsignissimō illō
improbōrum fuit ā barbarīs occīsus: idque mē male habet, quod nēmō
apud mē est, quī arborem in mālum dēdolāre calleat. Sed nisi inter vōs
quispiam est fabrīlī arte exercitus, nautae meī, ut ut poterunt,
caedent.” Tum nārrō et mē et quōsdam ē meīs ex necessitāte multam reī
fabrīlī dedisse operam; et posse nōs, sī velit, hanc rem aliquō tandem
modō perficere. Id libēns audit: ait sē, mālō, quī frāctus sit, in
rīpam expositō, alterum, ejusdem plānē mēnsūrae, imperātūrum mihi;
pretiumque ejus, pecūniā aestimātum, in acceptī tabulam mihi relātūrum.
Tum ego, quantum possum, spondeō: is ad suam scapham abit, in nāvem
reditūrus; ego ad cavernās. 393. Posterō diē sine ūllā difficultāte
Pachus et Calefus arborem illam succīdunt et rāmōs amputant. Nāvis cum
mātūtīnō aestū ōstium subit flūminis, mālumque illum cōnfrāctum in
rīpam excutit. Ibi ego accūrātissimē omnēs ejus partēs mētior
cōnscrībōque. Fabrīlia nāvis īnstrūmenta recognōscō: mōlem quandam
cochleātam mūtuor et maximās cōnfībulās plūrēs; quoniam utrōque in
fīne inter operandum dēbeat arbor firmiter dēstinārī. Dolābrās item et
runcīnās inde sūmō, nē, sī nostrae in caedendō retundantur, absūmātur
tempus. Ego quidem vidēbar plūs festīnāre quam magister; ināniter
crēdō: sed spem redeundī oblātam tandem, mōra ūnīuscujusque diēī
vidēbātur imminuere. Videō crās operam perfectum īrī: igitur
Totopillum jubeō, quam mātūrrimē possit, testūdinem capere; mox
pābulum haedīnum in nāvem congerere. Enimvērō crās, id est, tertiō diē,
ut spērāvī, mālum perfēcimus. Vespere Gelavium ad Cortopem mittō,
nūntiātūrum, mē gravissimā dē rē velle colloquī, quae cum plēbe suā
dēbeat commūnicārī; quārē in ejus honōrem, nisi quid nōlit, ipsum mē
ad eum māne ventūrum. Respondet, libentī fore.
394. Māne, rēgium vestītum gerēns, meā in scaphā, comitantibus Calefō,
Pachō, Gelaviō, circumnāvigāvī ad Cortopem. Is mē multō cum honōre
excipit. Tumulum quendam vel tribūnal ē caespite exstrūxerant, in quod
mēcum ascendit, et in arundināceō quōdam pictō tapēte mē requiēscere
jubet. Tum ad cōntiōnem suōrum verba facit,—crēdō ut mē iīs commendet:
illī conclāmant plaudentēs. Assurgō et manibus gesticulor: nihil aliud
poteram. Dein dēscendimus, et per Gelavium ōrō, ut Cortops mēcum et
Calefō seorsum colloquātur. Jam mē aperiō, Calefō interprete. 395. Ajō,
mē omnibus īnsulae meae cīvibus summam optāre prōsperitātem: hanc ut
affirmem, praecipuae mihi esse cūrae. Illum, quippe virum nōbilem,
mītem, seniōrem et diū nōtum, quāsdam propter causās mē ipsō fortasse
melius eōrum fortūnīs praesessūrum: quārē ūnā sub condiciōne esse mihi
in animō, ut dē prīncipātū illī cēdam.—Prīmō nōn crēdit Calefum rēctē
interpretārī. Bis terque interrogābat, et, ut iterārētur rēs,
postulāvit. Igitur ego, rēgiīs gemmīs dē meō collō dētractīs, illīus
super capite sustinēbam. Sēnsī hominem valdē movērī. Tum quaesīvit,
quaenam foret illa ūna condiciō? Respondeō:—Quoniam illī nōn essent
fīliī, postulāre mē, ut Gelavium prō suō fīliō et prīncipātūs
successōre adoptāret; et postquam ego cōram cōntiōne Cortopem meīs
rēgālibus exōrnāssem, is rūrsus Gelavium, prō suō fīliō ac successōre
prōnūntiātum, rēgiō aliquō mōre pūblicē agnōsceret. Libentissimē hanc
condiciōnem accēpit. 396. Tunc adhibitīs in colloquium Pachō ac
Gelaviō, retegō quid āctum sit. Pachus laetātur, Gelavius obstupēscēns
lacrimātur, interrogatque, numne abeam. Prōtinus explicō; hanc nāvem
meōrum esse populārium et ad meam redīre patriam: oportēre mē, patris
senectūtem amanter fovēre; porrō hīc mē, sī maximē linguae Indicānae
forem perītus, paucīs aliquot posse esse cārissimum, ūniversīs nōn
posse esse acceptum grātumque prīncipem. Nōn mē paenitēre quod artem
litterārum iīs per Gelavium trādiderim. Hanc sī excolant, fīliōs fore
patribus, nepōtēs fīliīs ūsque sapientiōrēs. Sed opus meum hāc in
īnsulā fīnītum esse.—Profundum subsequitur silentium. 397. Post
paulisper Cortopem rogō, numquid obstet, quōminus rem īlicō
perficiāmus. Ille, quasi ēvigilāns, vacuīs oculīs aliquid respondet.
Interpretantur: “Nihil quod sciam.” Tum Calefus in caespitem
ēscendēns pauca prōclāmat, populum in cōntiōnem revocāns. Opperīmur,
dōnec quam plūrimī reveniant. Tum Cortopis manum tenēns, cum eō iterum
ēscendō, cūnctīs mīrantibus quid agātur. Prōtinus ego meō capite
dētractam cristam Cortopis impōnō capitī, et monīle meum ē bullīs
fulgentissimīs et versicolōribus collō ejusdem circumpōnō. Astrepit
plēbs gestiēns. Mox Pachus explicat, mē in honōrem Cortopis dē meō
prīncipātū cēdere. Conclāmātur ab ūniversīs. Dēscendimus ego ac
Pachus: Gelavium ēscendere jubeō. 398. Rūrsus Cortops palam nūntiat,
sē pūblicē Gelavium prō suō fīliō adoptāre, quem sē mortuō dēbeant prō
prīncipe venerārī. Post haec dicta, ipsum illud monīle meum, suō collō
dētractum, impōnit Gelaviō, quō manifēstior meīs sit oculīs ācta rēs.
Applaudō. Tum Cortops Gelaviī collō manūs suās circumdat, et paternum
eī ōsculum imprimit. Dein brevissimum aliquid prōclāmat, quod mox mihi
explicant: “Ēn vōbīs fīlius meus!” Mox maximā cum acclāmātiōne
discēditur. Ōrō Cortopem, ut propter mea summa negōtia, sī illī id nōn
sit incommodum, ad meum portum secundō māne veniat. Mox multā cum
caerimōniā dēcēdentēs, domum scaphā petīvimus. Haec quārtō erant diē,
post nāvis adventum. Eōdem sānē diē novus ille mālus per duo jūmenta ad
nāvem ā Totopillō dēductus est.
————
Caput (XIV.) Quārtumdecimum.
399. Quīntō diē novus ille mālus suum in locum fīgitur. Ego autem
quidquid volēbam asportāre, dēligēbam, compōnēbam,—laetāns, maerēns,
gemēns, mīrē varius, et valdē taciturnus. Statuī autem mē ante quīntum
fīnītum diem meās rēs omnēs cōnfectūrum: atque cōnfēcī. 400. Sextō diē
pervēnit Cortops, sīc ut rogāveram. Pulcherrimum eī gladiōrum meōrum,
quī erat ē chalybe caeruleō, atque ūnam novāculam cum cōticulā suā
coriaceā, dōnō dō; item optimam ignipultam aucupāriam: dīcōque, sī
artem jaculandī velit discere, posse ā Gelaviō docērī. Mox furcillam
mēnsālem et cochlear, quae argentea habēbam, ut rēgiī jūris, dētulī.
Īnstrūmentum meum fabrīle ac coquīnārium omne eī exhibuī, jussīque, sī
quid praesertim vellet, inde dēligere. Nihil ille nisi ferream crātem,
sartāginem[Y] et duās secūrēs dēlēgit. Serrās dīxit sē cūnctās
concupīscere; sed accipere,—id fore impudentis. Tum ego arrīdēns dīcō,
quidquid cum Gelaviō relīquerim, ejus ūsum frūctumque penes Gelaviī
patrem prīncipemque fore. Mox addidī, nescīre mē, quantī meam ille
scapham aestimāret; Gelaviī et Totopillī operā fuisse exōrnātam; sed
honōris causā, acciperet ā mē. Honōris (respondet) causā libentissimē
sē accipere. Dēnique sēricam meam umbellam illī trādō, quoniam haec
quoque rēgium quiddam habēre vidēbātur. Post prandium, ipsā in scaphā
cum dōnīs meīs revertit, suam lintrem (pulchram illam quidem) concēdēns
Gelaviō, sagittāsque Totopillō cum arcū splendidiōre. Equidem meīs
omnibus sēdulō multa grātificābar, maribus ignipultās pistolāsque
imprīmīs, honōris fortasse causā, item aliās rēs plūrēs; sed fēminīs
quae darī oporteat, aliquantō difficilius statuēbam.
401. Rērum seriē abreptus, clādem cymbae omīsī nārrāre. Upis, praeter
aliās operās, in piscibus colligendīs condiendīsque erat ūtilis.
Solēbat in cymbā rētia mea ipsō in portū vīsere, inde piscēs reportāns.
Haec mulier cum Larī item nova fēcit rētia, et vetera resarcīvit.
Quōdam diē, quandō, rētī ēlātō, in eō erat ut piscēs extraheret,
accipiter quīdam marīnus prō pisce certābat: id quod aliās ēvenīre
nōveram; nam hominem hī ālitēs parum formīdābant. Ea surgēns, rēmō
afflīxit ālitem; sed vī verberis oblīquē sē ē cymbā praecipitāvit.
Forte plēnus tum maximē erat aestus, marī satis tumidō. Cymba,
resorbente aestū, extrā asportātur, mox in scopulōs afflīgitur. Mulier
ēnatāns facile terram attigit: cymbae nīl nisi tabulās quāsdam et ūnum
rēmum recuperāvimus.
402. Totopillus, ut prīmum tempestās favet, trēs testūdinēs ope Gelaviī
ac Pachī reportat. Hās cum plūrimīs cibīs vīvās ad nāvem ego cum
Gelaviō, ipsīus in lintre, convehō: ibi cum magistrō colloquor.
Polliceor vīvōs haedōs pusillōs quattuor: dēmōnstrōque, sī amplius
vellet pābulī, nautās posse ē valle metere. Antemnās, ait ille, mālī
etiam dēesse; rogatque anne possim frāctī mālī antemnās probē
affīgere, cēterāsque rēs concinnāre: suōs enim nautās valdē esse
inhabilēs, quōs ē Corrhagīā dūxisset. Crēdō posse mē operam cōnficere;
sed Dominicus diēs accēdēbat. Nē post discessum meum prōrsus
neglegerētur ille diēs, comperendināvī rem. “Diē Lūnārī (dīxī), sī
poterō, perficiam; tum tū diē Mārtis nāvem fortasse solvēs.” Sē fore
praestō, ait, sī ventus faveat.
403. Tum seorsum magistrō dīcō; quoniam fabrum nōn habeat, quidnī mē
prō fabrō suō rediēns accipiat? Rīdet prīmō incrēdulus; sed quandō mē
sērium videt, respondet, “Sit sānē, ut vīs. Sī opera tua fabrīlis nāvī
suffēcerit, plēnam fabrī mercēdem ā sociīs meīs domī accipiēs. Servātae
nāvis praemium tibi erit integrum. Prō cibīs quōs praebēs, pecūniam nōn
numerābō quidem nunc, sed aestimābō.” 404. Tum quālēs habeat mercēs,
interrogō. Ait sē ad Jamaicam portāre agricolendī īnstrūmentum, item
vīlia servōrum vestīmenta, et quidquid colōniae sit idōneum. Num serrās
habeat, num pālās, rogō. Maximē, ait. Tum ego decem serrās, decem
pālās, quadrāgintā cultellōs plicātilēs, quadrāgintā vestēs ē gossypiō,
et longī gossypiī quattuor fascēs, emō; novum dōnum Cortopī. Sīc
propter orȳzam spērō ejus plēbī satis repēnsum īrī. Mox varia cōnficiō
fēminīs nostrīs mūnuscula, aliqua virīs meīs, quae referre taedet:
longē plūra sānē Gelaviō cōnferō, inter quae duo pōnō dōlia pulveris
nitrātī, quattuor missilis plumbī sacculōs. Hās rēs omnēs magister
contrā mē in tabulam impēnsī refert, pollicēturque in cavernās meās
dēportāre. 405. Crās, quī diēs erat Dominī, plūrimī convēnēre, ut mē
ultimum salūtārent. Multa dīxī benignē, sed moribundī hominis animum
gerēbam. Multīs Gelavium monuī, ut quantum posset, nōn hīs tantum
virīs, sed posterīs prōspiceret; nempe, sī seniōrum cōnsiliō dē agrīs
colendīs, dē ūsūfrūctū agrōrum ac maris, dē aedibus condendīs, dē
māteriē saxī caementīque fruendā, lēgēs aequās firmāsque prōmulgāret.
Dē tālibus rēbus prout lēgēs bonae exercentur, ita (dīxī) cīvitātis
cujusque viget polletque status. Sī dē hīs quae Deus dōnāvit mortālibus
aequē jūstēque inter hominēs statūtum sit, tum fore ut singulōrum
industria vigeat, ūniversōrum cōpiae abundent; neque umquam ūberrimā
in īnsulā dēfore prīncipī tūtāmenta majestātis, sī ūsque ad humillimum
quemque cīvem dēscenderit prīncipis aequitās.—Ille mea verba quasi
haurit atque recondit, rārō respondēns aut paucissima. Tandem ait
(ignōscat mihi lēctor, quod referō,) “Ō ere, numquam ego voluī
rēgnāre; sed sī anteā nescīrem, in tē didicī quaenam essent rēgnātōris
elementa.” 406. Posteā dīxī: “Nē tū, quidquid ēvēnerit, id agās, ut
numquam hāc in īnsulā duo sint inter sē līberī prīncipēs. Sī ad tempus
id dēvītārī nequībit, at tū per foedus facitō ut fīliī vestrī ac fīliī
omnium quī in eādem hāc erunt īnsulā, eōdem summō prīncipe ūtantur.
Quam mītēs sītis inter vōs, tū optimē nōveris. Quam atrōx fūnestumque
possit esse bellum, ego videō, quattuor illōs fortēsque requīrēns
Cortopis fīliōs. Tū in frātris jam locō es ergā Totopillum; cūr,
quaesō, ācerrimī quondam crūdēlissimīque fuistis hostēs?” Lacrimā
obortā, “Tū conciliāstī,” inquit. Dē sē nihil prōmittēbat.
407. Diē Lūnārī antemnās resarcīvimus: tum fūnēs nautae ipsī
ōrdinābant. Magister queritur, inter frūctūs nōn fuisse līmōnās, dē quā
rē īlicō imperābam. Mox Totopillus octo avēs vīvās dētulit, quīnque
mortuās; ex hīs trēs grandēs erant; ōtidēs esse crēdidī. Dīxit habēre
sē porcillōs quoque, crās fortasse alia dēlātūrum. 408. Ego ūnam acum
polārem, ūnum pār pistolārum, bitubam meam, alteramque aucupāriam mēcum
eram āvectūrus; item quidquid proprium fuit Brazīlicī magistrī.
Quidquid nēminī datum relinquerem, id omne prōnūntiō Gelaviī esse. Hunc
porrō rogāvī, ut in mātris meae honōrem cocum illam in portū rigāret
fovēretque.
409. Summō māne experrēctī, maximā cum exspectātiōne multī mortālēs
discurrimus. Totopillus mātūrē porcillōs vīvōs trēs dētulit, novamque
avium cōpiam, inter quās columbī erant ē meīs vīvī. Sērius Fenis,
Laris, Pachus fiscellam līmōnum suō quisque in capite dēportat. Mox ā
Cortope nūntius rēmigum operam pollicētur, sīquā forte opus sit. Sed
propter ventum adversissimum et cautēs vadōsī maris parum nōtās,
magister honōrificō respōnsō negat sē audēre hodiē ēgredī: id quod
multum doleō. 410. Nam suspēnsīs intentīsque animīs maestissimum est
sēgnitia: item, parātīs rēbus omnibus, quid nōbīs nisi sēgnitia
restat? Proptereā, prōcēdente diē, juvābat mē quod magister, plūrima
interrogandō, multum ā mē sermōnem ēlicuit. Praecipuē mīrābātur, quō
tandem fātō ego, Anglus homō, inter Lūsitānōs Brazīliēnsēs ineunte
adulēscentiā fuerim colōnus, ubi ipsa religiō dēterret Anglōs. Ubi
Gelavius quoque ōrāvit, ut tōtam hanc rem plēnius explicārem, in plēnā
nautārum cōntiōne hanc tandem in modum locūtus sum. 411. Ego, in nāve
Anglicā ad Guineam nāvigāns, ā Maurō pīrātā captus sum cum sociīs
nostrīs nāvālibus. Is mē quattuor ferē annōs prō servulō labōrāre
coēgit. Tandem fēlīcī audāciā aufūgī, in phasēlō erī vēlōcissimō, ūnum
puerum Maurum simul asportāns. Ipsō in Ōceanō nāve Lūsitānā exceptī
sumus atque ad Brazīliam dēvectī. Magister negat sē prō naulō quidquam
ā fugitīvō Chrīstiānō acceptūrum: prō phasēlō et rēbus omnibus quās
asportāvī, ipse pollicētur pretium. Dēnique ab hōc virō līberālī,
postquam in Omnium Sānctōrum Sinū ancoram jacimus, persolūta mihi est
summa ducentārum vīgintī minārum Lūsitānārum. Hoc caput mihi erat
pecūniae, in Brazīliam expositō. Fatendum autem est mē clam patre
nāvigāsse; nōluisse mē idcircō sīc revertī in patriam, ut parentis
opēs iners cōnsūmerem. 412. Illa sānē regiō, immēnsa agrōrum, profunda
saltibus, vacua virōrum, advenās libentissimē excipit: nec diū
exspectō, antequam apud colōnum quendam in agricultūram adhibear. Prīmō
quidem propter linguam ignōtam parum eram ūtilis. Poteram sānē
colentibus astāre, observāre, sēgnitiam cohibēre, et modicā quādam
operā cibum tēctumque merērī, ut nē ex meō impendērem. Interim per
eundem nāvis magistrum trānsigēbam, ut ex Angliā pecūniae quaedam meae
ad mē mitterentur. Is nempe, Olisīpōnem reditūrus, crēdēbat sē illīc
posse id prōcūrāre, sī ego litterās sibi ad meārum pecūniārum
sequestrem cōnfīderem; id quod libenter fēcī. (At fēmina habēbat
nummōs meōs, vidua magistrī nāvis, prīmī meī atque optimī patrōnī.)
Posteā autem vir benignus, rē meā tamquam suā ipsīus accūrātius
perpēnsā, ait nummīs nēquāquam opus esse; sed caput pecūniae, postquam
dē summā certior venīret ab Angliā nūntius, Lūsitānā merce mūtandum,
quālis praesertim Brazīliae esset idōnea. Posse mē post aliquod tempus
Olisīpōnem ad sē scrībere, sīquid potissimum vellem: sīn minus, tum
quaecumque sibi vidērentur, reportātūrum. Grātiās sānē ēgī, litterāsque
ad amīcam viduam composuī, in quibus omnia, quae contigerant, strictim
nārrābantur. Ea, postquam redditae sunt hae litterae, laeta effugiō
meō, propter marītī suī memoriam Lūsitānum magistrum ex suō līberāliter
dōnat, simul parentibus meīs cūncta impertit. Comperīre nōn potuī,
crēdō tamen, meās apud illam pecūniās ā patre cōnfestim auctās esse;
nam merx quam dēmum accēpī, aliquantō plūs erat quam quod aut
exspectāveram aut potuī explicāre. Sed redeō unde dēflexī. 413. Colōnus
ille (Araūjō eī erat nōmen) cujus in operis eram, agrī dītior erat quam
pecūniae, nec potuit nātūrālī agrōrum ūbertāte ita fruī ut dēbēbat.
Ager per servōs colitur. Atquī ille neque tot servōs, quot opus erant,
habēbat, neque īnstrūmentum satis amplum, sī, propāgātā cultūrā,
reditūs ac commercia opperīrētur. Ut industrium mē prīmō esse vīdit,
agrīque colendī haud ignārum; mox, intellēxit nummōrum mē aliquantum
manū tenēre, aliās exspectāre ab Angliā pecūniās: sēnsī eum
familiārius mē compellāre, tum saepius astāre, velle colloquī, ad
mēnsam interdum adhibēre. Mox puerīs uxōrīque mē commendat. Garriō cum
puerīs, rūrī comes fīō; lūdum quasi gladiātōrium faciō,—nōn cum ipsō
gladiō, nam virga prō tēlō erat,—dum doceō quōmodo Anglus nauta,
quōmodo Maurus, feriat, arceat. Quae omnia nōn modo animum meum inter
peregrīnōs valdē sōlābantur, sed propter linguae quoque ūsum prōderant.
Lusitānicē loquī ex puerīs discō, cum patre sermōnēs ⸤ipsīus dē rē⸥
habeō artiōrēs. 414. Tandem is sē aperit. Benignē dē mē quaedam
praefātus, ait,—Sī socium haud pauperem habēret, ambōbus lautius fore
quam nunc sibi sōlī: tantam esse agrī ūbertātem, caelī tepōrem,
aquārum abundantiam. Mē, sī in haereticā religiōne persistam, agrōs meō
nōmine nōn posse in Brazīliā tenēre. Sānē sē velle, concordēs forent
omnēs Chrīstiānī: sīn autem id fierī nōn possit, tum—idōneā factā
syngraphā, quīn pecūniās in fundō ejus collocem, amplōsque reditūs
faenore accipiam?
415. Ubi cibus abundat et jūcunda āeris temperiēs facilī operā corpus
fovet, ibi (opīnor) animī ad līberālitātem, apud nōs ad avāritiam, sunt
prōpēnsiōrēs. Itaque colōnī illī sunt haud rārō sēgnēs, neglegentēs,
prōdigī; profectō nōn sunt illīberālēs. Quārē, quae in medium
prōferēbat, cōmiter excutiēbam; neque abhorrēbam ā virō, vultū
mōribusque jūxtā benignō. 416. Illud quoque cōnsīderābam; Lūsitāniam
Angliae artiōre quōdam vinculō astringī, ex quō tempore formīdanda
illa, ingēns potentiae Hispānia, nostra dīrissima atque implācābilis
hostis, ē possessiōne Lūsitāniae est exturbāta: quō tūtiōrēs mihi fore
pecūniās, apud cīvem Lūsitānum collocātās. 417. Dēnique cōnsēnsī;
scrīptīsque litterīs, quās mercēs ille dēsīderābat potissimum, hās ego
Olisīpōne reportandās ad mē rogāvī. Pecūniās propter praesentēs ūsūs
īlicō poteram ex arcā meā cōnferre. Pacīscitur porrō, ut ego operās
agrestēs cūrem regamque, ille praestet mihi ex ipsō fundō cibum,
servōs, equōs, cūncta quae maximī sunt: cētera ex praesentī pecūniā
atque ex annuō faenore facile solvō. 418. Mīranda sānē est illā in
regiōne arborum atque fruticum tum cōpia, tum prōcēritās. Plūrimārum
nōmina arduum est dīcere: immō, prōrsus populīs Eurōpaeīs sunt
incognita. Celebris est ibi mandioca ēsculenta, item milium atque zēa
Indica, item banāna, et orȳza satīva. Atquī ego, quī plūrima terrā
nāscentiā apud Maurōs didiceram, tamen longē plūra hīc prīmō ignōta
invēnī. 419. Noster quidem fundus saccharum praecipuē et tabācum
gignēbat. Rādīcēs ēsculentās, holera, cereālia, ipsī in suīs agellīs
servī ēducant, erōque praestant ūnus quisque aliquantum. Ille sēmina
quaedam, īnstrūmenta, vestīmenta, tēcta domōrum cōnfert; cūncta
administrat, dēfendit, rēgia vectīgālia persolvit. 420. Per biennium
plūrima circā fundum erant novanda. Plūs aliquandō excolēbantur agrī.
Saepēs, viae, portulae erant cōnficiendae: tum casulae novae, pluteī.
Distribuendum īnstrūmentum, cultūra regenda, multa novē docenda.
Irrigātiōne nōn opus erat; dumtaxat propter orȳzam quibusdam in
agellīs cohibēbantur rīvulī dēcurrentēs. Tertiō itidem annō multā opus
erat alacritāte et perpēnsātiōne dīligentissimā, ut ad amussim
jūdicārem quid sapienter, quid stultē impēnsum; quae retinendae
ratiōnēs, quae mūtandae forent. Necnōn, ipsōrum servōrum ingeniīs jam
melius perspectīs, ad suās quemque cūrās frūctuōsius poteram dispōnere.
Tantummodo nōn satis habēbāmus virōrum in operīs, quamquam vernulae
quotannīs nāscēbantur, et post aliquot annōs vidēbantur suffectūrī.
421. Attamen quārtō jam annō affluēbant opēs, servulī continuam
officiōrum rotam persequēbantur. Socius (sīve collēga) ille meus
Araūjō, vetus negōtiandī, externās fundī nostrī rēs dīligenter
administrābat. Ego vērō quasi bracchiīs replicātīs poteram dītēscere,
nisi quod propter novam hanc sēgnitiam tum maximē fundī, regiōnis,
hominum, meīque ipsīus taedēbat mē.
422. Dēbēbam fortasse uxōrem dūcere, sed religiō locī impediēbat: nōn
quod ego Anglicī cultūs tenāx fuerim atque ostentātor; nam extrā, vix
dīversus ā cēterīs vidēbar. Sciēbam autem, ut prīmum mātrimōnium
contemplārer, extemplō sacerdōtēs dē meā religiōne fore cūriōsissimōs;
dein artās cōnūbiī lēgēs postulātūrōs, quibus neque uxor sit mea
ipsīus, neque līberī neque domus neque servī; sed sacerdōs suā sponte
intret, cognōscat, ōrdinet, imperitet; cūnctōs, sī libitum fuerit,
contrā mē cohortētur. Id vērō nōn erat ferendum. Itaque sōlus manēbam,
sōlum mē fovēbam, oblectābam: mox, mē ipsum perōsus, inquiētō agitābar
animō.
423. Ita affectō subita supervenit vītae conversiō, quam satis mīrārī
nōn possum. Collēga ille sīve magister meus sēdulō mē ad sē vocat;
ait, gravī dē rē velle sē colloquī; aurēs benignās et patientēs sē
ōrāre. Ego, mīrābundus quid sit, respondeō, esse mihi ōtiī satis
superque, et perlibenter mē auscultātūrum. 424. Tum īnfit:
Opulentiōrem sē per mē in diēs fierī. Quidquid dīcat, nē sē putem
ingrātum, nēve velle ab sē mē āmōtum. Multa mē fundō suō optimē
fēcisse, ūnum nōn potuisse facere, ut plūrēs essent servulī. Id sī
fieret, multō etiam perfectius lātiusque excolī posse agrōs. Operam
meam per triennium ūtilem fuisse, immō necessāriam; jam ipsam per sē
quasi cōnfectam: sīc enim mē rēs administrāsse, ut nōn jam indigērent
meī. Nunc sī sibi suīsque familiāribus cōnsultum velim, in eō rēs esse
ut valdē possim adjuvāre. 425. Hic pausam fēcit: ego autem exspectāns
etiam tacuī. Tum dē novō incipit: Audīsse sē ex mē, nāvigāsse mē ad
Guineam commerciī causā. Sī iterum vellem eōdem proficīscī, sibi
amīcīsque grātum fore, mihi ipsī fortasse nōn malum. Etenim plūrēs
notāsse, mē, quī anteā hilaris strēnuusque fuissem, nūper taciturnum
ēvāsisse, maestum, languidum. Fortasse propter valētūdinem mūtandum
āera. Excursiōnem maritimam corporī mentīque fore salūbrem. 426.
Interrogantī mihi, Quid autem ego tibi tuīsque circā Guineam sum
prōfutūrus? respondet: Imprīmīs tū ratiōnem hujus commerciī atque
idōneās mercēs intellegis, quās hinc oporteat exportāre: tum, (quod
est maxumum) servōs nigrītās, quōs volumus coemere, tū clēmenter regēs,
sānōs dēportābis. Līberē tēcum dē tē loquar. Difficile est virum bonā
familiā, hūmānē īnstitūtum, benevolum, veterem reī maritimae, strēnuum
negotiandō, regendī capācem reperīre, quī servitia vēnālia conquīrat.
Atquī vel maximē tālī virō hīc est opus. 427. Tū hominēs barbarōs
benignē excipiēs, dēmulcēbis, ad obsequium dūcēs lēniter: aliī
efferōs, contumācēs, trīstēs, vel languidōs, morbōsōs, sēmimortuōs
important. Nōs tē volumus sine tuō impendiō īre. Mancipia dē nostrō
coemēs: dēportāta inter nōs dīvidēmus; tū parem nōbīs habēbis sortem.
Porrō, quod nunc tibi propter operam tuam agrestem attribuō, id omne,
pecūniā aestimātum, quamdiū in nāve sīs, solvam. 428. Nesciō an laus
meī mē nōnnihil oblectāverit: cēterum respondeō, admīrāns sī per
rēgium praefectum tālis expedītiō licēret: nam rēx jūs servitiōrum
vēnditandōrum paucīs quibusdam propter magnam pecūniam concēdit. At
ille: “Nihil nōs contrā rēgis ēdicta sumus factūrī. Palam nōn licet
vēnditāre, at nōs prōrsus nōn vēndēmus. Et vērō, quō certius rēs sē
habeat, mūneribus quibusdam sagāciter distribūtīs efficiāmus ut nē
nimia dē nāvis onere sit investīgātiō. 429. Accēdit quod sacerdōtēs
tāle inceptum vehementer comprobant. Barbarōs hominēs, quōrum vīta
(lībera sit, an servīlis) saeva est, impia, foeda,—hōs in mānsuētum
servitium sub benignitāte Chrīstiānā trādere, vērae ajunt esse
pietātis. Jam nāvis parāta est; merx, quālem tū jubēbis, citō
parābitur.”
430. Neque valdē placēbat mihi neque displicēbat haec expedītiō. Haud
amplius juvenālī ārdōre in maria irruēbam, et tamen amābam mare atque
ipsam operum commūtātiōnem. Condiciōnēs vīdī aequās esse, rem lucrōsam,
neque amīcōs hominēs rejicere facile fuit. Rē ponderātā, dēmum
cōnsēnsī. Tum quasi intermortuus, sollemnī testāmentō omnia conclūdō.
Benignum illum nāvis magistrum, quī mē ex marī servāverat, hēredem
īnstituō ex sēmisse. Alterum sēmissem reī meae ad Angliam remittendum
dēstinō, cōnscrībōque singillātim, quid opus factō sit. Sānē, sī, ut in
testāmentō fuī prōvidus, sīc in vītā dīrigendā fuissem sagāx, numquam
tantās aerumnās exsul ab hominis genere forem perpessus.
431. Jamque parātīs rēbus omnibus, solvimus ā portū ipsīs Nōnīs,
Augustō mēnse. Prīmō ad septentriōnēs nāvigāvimus, paene lītus Americae
nostrae legentēs, tempestāte bonā, dumtaxat vehementer calidā, dōnec ad
prōmunturium Augustīniānum dēvēnimus. Inde ad Aquilōnēs versus, tamquam
ad īnsulam Ferdinandī Nerōniānī dīrēximus cursum, citōque terram
condidimus. Duodecimō diē turbō ventōrum ex Austrō conversus
dētorquētur in Eurum, inde in Aquilōnem, violentiā semper augēscēns.
432. Nōs, multum contrā luctātī, necessāriō tempestāte dēferimur. Ē
sodāliciō ūnus vir febre victus dēcessit: mox nauta ac puer,
superscandente flūctū, asportantur. Ut potuit magister, paulum
dēcrēscente ventō, caelum observāre, crēdidit nōs prope Septentriōnāle
continentis lītus, circā Orinocōnis ōstia, dēvectōs. Nāvem negat
Atlanticum mare trājiciendī jam esse compotem: igitur mē in cōnsilium
adhibitō, rēctā domum redeundum cēnset. Id vērō vehementer nōlō;
īnspectōque marī in chartīs dēscrīptō, suādeō ut Barbādam petat, vītātō
aestūs dēcursū, quī sinum Mēxicānum invehitur. 433. Ille cōnsēnsit nē
redeat, clāvumque ita flectit, ut quī in aliquō Anglārum Antillium
portū cupiat nāvem reficere. Hāc spē adductus, iterum nōs in altum
committit: attamen novae procellae īnfortūnātam nāvem excipiunt.
Dēnique, nē longus sim, multum reluctātī, in hās ipsās harēnās
dēpellimur, ubi vestra nāvis afflīcta est. Sed nōs, scaphā cōnantēs
effugere, salō maris obrutī sumus, unde ego sōlus ēvāsī vīvus. Cēterum
nāvis ad plēnilūnium dūrāvit incolumis, et praebuit mihi, nōn vīctum
modo, sed paene īnsulae hujus imperium.
434. Tālia ubi dīxeram, multa inter sē colloquuntur, atque alia
interrogant, quibus Gelavium respondēre jubeō: sīc variō sermōne
fīnītus est diēs. Nocte mūtātur ventus. Prīmā lūce magister mihi
aperit, rēmigēs nunc posse multum adjuvāre; dē quō prōtinus nūntium
mīsī. Hōrā ante merīdiem decem cum ipsō Cortope vēnēre. Meī quoque
omnēs congregābantur, inter quōs (ignōscat lēctor!) canem paene
lacrimāns aspiciō. Hunc, illīs tam ūtilem, asportāre nōluī: illud
dolēbam, quod fēminam canem nōn potuī simul dare, nē ipsum genus
perīret. 435. Mox solvunt ancoram. Movētur nāvis cum aestū, remulcī
applicantur, flūmen dēscendimus. Vōcibus, vultū, gestū, plēnīs
cāritāte, plēnīs item magnō maerōre, discēdimus. Ad caelum surgit cor
meum, quaeritantis ecquandō eccubi hōsce tam fidēlēs, tam bonōs iterum
conveniam. Gelavium oculī meī anquīrunt frūstrā: fortasse propter
dolōrem sē occultābat. Ā terrā jam recēdēns, ēgregiam īnsulae
pulchritūdinem admīror. Numquam sānē algae, fruticēta, praegrandēs
arborēs, palmēta, collēs, aqua purpurea, caelum clārissimum, tam digna
mihi anteā vīsa sunt Paradīsō. Sīc rēmigēs nōs trahunt, quamdiū
magistrō id tūtius vidērētur. 436. Ut prīmum in altō sumus et rīte
concinnantur vēla, magister mihi significat ut dīmittam lintrēs. Tum
videō Gelavium, locō Cortopis, iīs esse praefectum. Is properē nāvem
scandit, genua mea complectitur; et anteā quam verba possim illō
mōmentō digna fingere, recesserat, ēvāserat. Extemplō inter lintrēs ac
nāvem magnum exstitit intervallum. Dēscendō in cellam meam, animum
variīs mōtibus distractum, pietāte, sī possim recollēctūrus.
437. Ad Caurum, quantum sineret ventus, semper contendēbāmus. Postquam
quadrāgintā ferē mīlia cursūs fēcimus, nāvis Eurōpaea appāret;
mercātōria nāvis, ut crēdimus. Eam versus rēctā tendēns, magister
cannōnēs opem precantēs personārī jubet. Mox per prōspeculā vēxillum
vidēmus Anglicum. “Forsitan (inquit magister) illā citius in nāve quam
in meā patriam attingās.” Id mē dubitātiōne conturbat. Posteā ajō, sī
maximē illa nāvis rēctā ad Angliam properet, praestat praemonēre
parentēs, vīvere mē ac venīre. Dein meminī, quoniam prō fabrō operam
locāssem meam, aequius esse, ut nē, nisi coāctus, pactum abrumperem;
et quidquid reī pecūniāriae inter mē et magistrum pendēret, id
benignius ā sociīs ejus aestimātum īrī, sī tunc nāvī adhaerērem. 438.
Igitur properē litterās cōnscrībō, quae ad patrem meum trāderentur, sī
forte nāvis illa perferret. Quandō convenīmus, magister noster quaerit
ab iīs, quānam in longitūdine terrestrī versēmur. Illī cōnfestim et
longitūdinem et lātitūdinem nōbīs prōnūntiant; ajunt porrō Angliam sē
dīrēctā petere. Magister meās aliāsque ā sē litterās iīs trādit; mox
inter utrōsque discēditur. 439. Jamaicam sine noxā attigimus: hīc
fīnis mihi erat vagandī. Dīvēnditā merce atque aliā merce assūmptā,
iterum solvimus, et minus quīnquāgintā diēbus in Bristoliae portū
recondimur. Inde epistulam ad patrem scrībō, et tenerrimō respōnsō
exhilaror. 440. Trānsāctīs festīnanter negotiīs, aliās litterās ad
Brazīliam compōnō. Quidquid dē meā rē ex meō testāmentō fēcisset
optimus et amīcissimus meus hērēs, crēdēns mē mortuum, id omne
cōnfirmō. Quidquid ex rē nāvis magistrī illīus, quī in naufragiō
periit, apud mē teneō,—hōrologia, aurum Hispānum, aliaque,—haec et sī
cujus alīus reī pretium excēperim, spondeō reparāre. Omnēs ibi amīcōs
salvēre jubeō. 441. Tum properō ad parentēs, portāns mēcum documenta
illa fidēlium ministrōrum, rēgiam tegetem dorsuālem, praecīnctōrium,
calceāmenta, item clāvam bellicam virī occīsī. Nec diū est, cum Eborācī
ad cārissimōrum ac diū neglēctōrum pertingō sinum, senectūtī patris
mātrisque tenerā pietāte opitulātūrus.
————
GLOSSARY.
↑Acus sarcināria, packing needle.
↑Āmentum, a loop, thong with loop.
↑Argilla vitreāria, glazier’s putty.
↑†Artillātor, the gunner of a ship.
↑Aurea māla, oranges.
↑Batillum, coal shovel.
↑Blatta, chafer or beetle.
↑Capis, -idis, jug, mug, tankard.
↑†Cannōn, -ōnis, a cannon.
↑Cinchōna, Peruvian bark.
↑Cochlear, -āre, a spoon.
↑Cōnfībula, a clamp.
↑Culter plicātilis, a clasp-knife.
↑Cūpa natāns, a buoy.
↑Cymba, a skiff.
↑Dactylus, †Datta, a date (fruit).
↑Diaeta, cabin of ship.
↑†Dioscōrea, a yam.
↑Forceps, pincers.
↑Forfex, shears, scissors.
↑Fruticēs, shrubs.
↑Furcilla, table fork.
↑†Grallātōres, wading birds.
↑†Grossulārius, gooseberry.
↑Hasta cunīculāria, miner’s pike.
↑Helcia, traces.
↑Hōrologium, clock or watch.
↑†Ignipulta, a gun.
↑Īnfula, turban.
↑Rēs Jaculātōria, gunnery.
↑Lōdīcēs, blankets.
↑Lōrīca, (ship’s) parapet or bulwark.
↑†Macacus, monkey.
↑Magis, -idis, rolling pin.
↑Ōtidēs, bustards.
↑Pessulum, a bolt.
↑Podium, outjutting ledge, balcony.
↑Prōspeculum, small telescope.
↑†Pistola, pistol.
↑Pulvis nitrātus, gunpowder.
↑Riscus, a rude box, a chest.
↑Rubus, bramble, as blackberry bush.
↑Rutābulum, coal rake.
↑†Sagō, -ōnis, sago.
↑†Sāpō, -ōnis, soap.
↑†Saccharum, sugar.
↑Scapha, ship’s boat.
↑Scrīnium, dispatch box, desk.
↑Sīnum, a bowl.
↑Stelliō, small lizard.
↑Sublica, pile, stake, support.
↑Sūbula, bodkin.
↑Succīdia, a slice.
↑Succulae, a windlass ?
↑Sūdārium, pocket handkerchief.
↑Sufferciō, I load (a gun).
↑Supparum, topsail.
↑Tībiālēs, stockings.
↑Tollēnō, a crane for lifting.
↑Traha, a sledge ; dimin. †Trahula.
↑Trochlea, a pulley ; dimin. Trochleola.
↑Tunica, a shirt.
↑Vespertiliō, a (flying) bat.
↑Zēa, maize.
————
Footnotes
[A] A crane,—with windlass.
[B] A buoy.
[C] The cabin.
[D] Windlass.
[E] Pulleys.
[F] Orange trees.
[G] He is looking southward.
[H] Stockings.
[I] A rolling pin.
[J] Shirt.
[K] Stockings.
[L] Monkey.
[M] Gooseberries.
[N] Bodkin.
[O] Select.
[P] Auger.
[Q] Cutter (chisel ?)
[R] All but, tantum non.
[S] Thatch.
[T] Hood.
[U] A gutter.
[V] Glazier’s putty.
[W] A Greek word : Bustards.
[X] Make lighter.
[Y] Frying Pan.
————
Edition notes
The original eBook as transcribed by Mark Orton & ; Distributed
Proofreaders is presented here mostly untouched. The only
changes made in the present document are a layout revamp, the
addition of links to individual sections instead of whole
chapters, and the addition of links to the glossary of the first
occurrence of each concerned word.
This document also includes an updated spelling version, as
stated at the start of this document, that was initially
published in an independent eBook.
Robinson Crusoe is a book that was adapted numerous times into
Latin, and it may be difficult to understand where each version
comes from. Here is a small genealogy :
Robinson Crusoe, by Defoe (1719) : the original English version
Robinson der Jüngere by Campe, German (1779) : cuts off many
digressions, partially rewrites the story, and presents it as a
story being told in a family, with many dialogues and moral
teachings
Robinson Secundus by Lieberkühn (1785)
Robinson Secundus by Gedike (1802) : corrections
Fata Robinsonis Crusoëi, then Robinson Crusoëus by Goffaux
(1807) : cuts off all the family part and keeps only the main
story
The Story of Robinson Crusoe in Latin by Barnett (1907) :
improves the text and cuts off many moral passages
Robinson Crusœus by Avellanus (1896) : corrections and notes
added
Robinsonius Minor by Nagel (1823)
Rebilius Cruso by Newman (1884) : rewriting from the general
ideas, and cutting off the digressions, with an emphasis on
vocabulary
Vita discriminaque Robinsonis Crusoei by Avellanus (1928) : no
version is currently available online but it appears that it
starts as a plain translation and then goes on as its own story
when Robinson arrives on the island
In the process of producing the updated version, the following
errors were spotted and corrected (only in the updated version)
15 relliquias → reliquias
25 sustentata → sustentatam
33 quator → quatuor
51 consuctudine → consuetudine
52 cannonas → cannones
74 tanquem → tanquam
118 arcorali → ancorali
126 cos → eos
130 totu → tota
180 pictatis → pietatis
The missing number of section 192 was added
203 plautandis → plantandis
229 exsecro → exsecror
230 persequunter → persequuntur
247 arborem ūsūs → arborum ūsūs
256 humeros → humeris
259 manioces → maniocas (further changed into mandiocās, the
stem mandioc- being also used, albeit once, but closer to the
etymon)
273 quodem → quodam
304 colloquinur → colloquimur
314 coxisso → coxisse
345 eredebat → credebat
347 forenus → foremus
368 dicitis → dicis
382 cannonas → cannones
397 mirantibua → mirantibus
404 gossipii → gossypii
407 otidas → otides
410 procedento → procedente
420 excolebatur → excolebantur
Note: the number of section 378 is still missing, as the context
doesn’t allow to clearly identify its intended position with
certainty.