more assas placentas faciebam. Nempe, combustis super ferreâ laminâ
vel plano saxo lignis, prunas submovebam; placentas udas in calidâ
superficie positas sub patellâ ferreâ obtegebam: huic iterùm
superingerebam prunas. Placentae subtèr, velut in furno, coquebantur:
sed fermentare placentas nesciebam. 159. De his hactenus. Ceterum
de pulcritudine rerum quae domicilium meum cingebant, non eram
incuriosus. In floribus aut foliis si quid excelleret, pluries
reportavi aut radicem aut sarmentum, quod defoderem in cavernarum
viciniâ. Summâ in aestate coci nucem, quae suâ ex arbore deciderat,
reportavi mecum, plenē maturam credens; mox ipso in portu meo serendam
decrevi. Etenim sic commentabar mecum: “si properē in Angliam avehar,
nunquam me poenitebit hanc sevisse arborem, plurium fortasse parentem,
aliorum hominum domicilium ornaturam: sin hâc in insulâ detinear
ultra biennium, gaudebo arbusculam videns surgentem.” Sedulo delegi
locum serendi, congessique humum uberrimam; statuo irrigandam esse
diligentissimē. 160. Post diem sanē laboriosum, dum sub astris vescor
et bibo, antequam me in aquarum lavacrum committam, miror quamnam
ob rem me tantopere fatīgem. “Anne, O fatue Rebili, nihil tibi esse
operis putas? Times-ne, ne facilè nimis vivens, socordiâ opprimaris?”
Tum respondeo: (etenim moris mei erat, multa clarē loqui. Nĭsĭ hoc
fecissem, patriae linguae forem oblītus: immò ipsum mentis acumen
hebetatum foret. Sed prope omnia mea difficiliora consilia, plenâ
oratione pronunciando, definiebam magis et consummabam.) Itaque
respondeo: “Cibus, vestis, domicilium, vitam asservant hominis; sed
pulcritudo beatam facit vitam. Ad portum meum adornandum, in honorem
ejus et pulcritudinem, cocum nucem ceterasque res consevi.” Extemplo
etiam clarius, “Oh fatue Rebili! (inquam) hominum neutiquam miserrimus
es tu, qui adornando domicilio das operam.”
161. Aliam rem, absurdum forsitan, non absurdum erit lectori
communicare. Quarto die postquàm cocum insevi, longiùs durante pluviâ,
tempus computabam, invenioque natali matris die me illam sevisse
nucem. Mox memini, quàm incertum sit, vivat-ne mater an mortua sit.
Mirē tangebar et tenerâ perfundebar memoriâ. Tum quia plures noveram
vel audiveram, qui praesagium mortis alicujus se habuisse crederent,
hoc mihi ipsi matris mortem ominari videbatur. Etenim jam fassus sum,
me, simul ac opere cessarem, moestum saepius evasisse fractumque
animo. 162. Quando me ineptiarum incuso, respondeo, “fortasse non esse
ineptum.” Nam si restituat me Deus in patriam, tum aut gaudebo vivam
inveniens matrem, aut rectissimē praecepero debitam moestitiam. Sin
nunquam restituar, sed solitarius peream, minùs sum inhumanus, minùs
ab omnibus necessitudinibus abruptus, quando caritate praeteritorum
emollior. Melius autumo, propter ficta humanarum rerum flere, quàm
rebus humanis omnino non tangi, et pro me solo vivere. 163. Quamobrem
ubi nona venit dies, decerno in honorem matris novemdialem praebere
coenam. Hospites autem, quos solos potui invitare, erant psittacus,
cănis, grex, lepŏres, feles, columbi. His optimam, quantum possim, paro
coenam. Ceteros facilè satio, sed duas capellarum experior avidissimas.
Magnitudine indies crescebant. Omnes, cibo succulento pastos, sperabam
majores pinguioresque quàm fera animalia fore, si semper largiter
praeberem. Etenim velocitatem in capris minimē cupiebam. Pondus
corporis trahulae conveniebat vel lac promittebat uberius; itaque
largâ manu pascebam libens. In pabulo autem erat gramen merum, frondes
item herbae plures delicatae, quas in matris honorem suggesseram. Has
cunctas comedunt, concupiscuntque etiam. Imber destiterat commodē:
censeo igitur finiendam in saltu novemdialem coenam. 164. Quàm
celerrime annulo lori caprum apparo, ejusque caudae capram adjungo:
ceteros solvo. Falcatum gladium in balteum insero, caprumque ducens
notum ascendo tramitem. Illi sequuntur. Cănis in fronte excurrit,
psittacus humero meo insederat, suo more garriens incontinenter. Feles
⸤mirabundae emigrationem⸥ ejulant, tanquam ploratrices (opinabar) ad
sepulcrum, mox nolebant progredi: cum leporibus domi remanebant. Magnam
veli laciniam cum funiculis in dorsum capri conjeceram; sic saltum
attinemus. Haedi alternis pascuntur, ludunt. Sed ego gladio falcato
herbas frondesque molles, quae sub quotidianâ pluviâ luxuriabant,
largiter succīdo,--alias laciniâ veli obvolvo, alias mero fune
colligo,--super dorso jumentorum apponens. Opportunum erat, quòd tunc
haec pabula deportavi, nam postea propter pluvias paulo difficilior
fuit convectio. Ceterùm animantium hilaritas et mea ipsius excitatio
moestitiam mihi dispulit.
165. Sub longiore pluviâ multùm ego cum psittaco loquebar; quod
quidem ab initio feceram. Sed postquàm consuetus est nuces atque alios
cibos e manu meâ capere, gaudebatque meo adventu, propere discebat
loqui, et valde me risu alloquioque solabatur. Etenim, ut plurimùm,
docebam eum sic pronunciare: “O fatue Rebili!” sic enim memet appellare
solebam. Atqui ille vocabulum “fatue” aut non potuit dicere aut non
voluit, meum autem nomen libentissime ac plenissime proferebat. 166.
Aliquando audiebam, O debili Rebili; vel, O febili Rebili; alias, O
hebili Rebili; quae quidem sic interpretabar, ut essent, O dēbilis, O
flēbilis, O habilis! dubitabamque subridens, numne habilis magis an
debilis essem. Sed longe saepius meum nomen ipsum iterabat, et quasi
variabat amatorie. O Rebili Rebili, inquiebat; tùm accelerans semper
sonorum cursum, O Rebi bili, Rebi rebi, Rebi relili, Rebi libili,
O!--Et quum ego tristi cum misericordiâ vocabulum O! pronunciarem,
ille me imitans primò tragicâ severitate dicebat O! sed in fine
tanquàm cavillans deridensque illud O! joculariter efferebat, donec in
cachinnos solvor.--Neque vincīre eum opus erat; itaque ligamina detraxi.
167. Omnium uvidissimus, ut opinor, Junius erat mensis, nunquam tamen
quinque vel sex horas exsuperabant pluviae. Quodam die post imbrem
splendida fuit coeli serenitas cum aurâ mollissimâ. Interrogavi memet,
quidnam facere oporteret. Stătim respondi,--“Nunc, si vir es, Rebili!
testudinem marinam reportabis.” Hoc namque saepe cupiveram, conatus
eram nunquam; sed hâc in ⸤claritate sōlis⸥ post pluviam, testudines
credebam summâ in aquâ suspensum iri. 168. Cymbâ expeditâ progressus
sum. Lāto lenique motu fluctuabat aequor maris, molle, rugosum, et
quasi oleo perfusum. Fervorem solis aura marina discutiebat: itaque
pergo. Tertium illum attingo sĭnum; mox video testudines plurimas,
summis in aquis apricantes, fortasse dormitantes. Cautissime
circumspicio, et modicâ delĕgo[O] magnitudine unam, cujus caput erat
aversum. 169. Lenissimo motu allabor, omnesque caveo strepitūs; dein
pedes testudinis posteriores transversis mănibus arripiens, dum ad
proram genibus innitor, uno molimine ac jactu praedam mediâ in cymbâ
teneo supinam. Morsus testudinis horrendus est: hunc si cavebis, cetera
erunt in facili: in dorsum autem conjecta, jacet immobilis. Confestim
redeo, tam citô successu laetus. Postmodò haec praeda majoris mihi erat
quàm putaveram.
170. Indies mox foedior ingruebat tempestas. Tandem inter nimbos
nigerrimos prodibant fulgura tremenda, quae frigus maximum incutiebant:
grandinis procellae sequebantur. Tonitrua per plures horas erant paene
continua. Mare vehementer furebat; aestus ipsas ad rupes pertigit.
Quando pluvia paulisper destitit, exeo prospecturus: ecce autem carina
navis nostrae decem mensibus post naufragium, ipsis in arenis intra
cautes projecta. 171. Extra cautes mare montosum erat; intra tam
perfractum, ut nulla posset esse cymbae utilitas: sed valde brevem esse
intelligo aquam. Tantâ sum cupiditate incensus, ut caligis ac braccis
exutis, mare ingressus navis fragmina scanserim. Summae sane partis non
multum restabat: quid remaneret in alveo, volo inquirere. Facile video
et multa inesse et nihil posse me id temporis amoliri: itaque postquam
satis exploravi, redeo domum, per aquas praeter rupes necessariò
vadens. 172. Sed algebam, crepitabantque dentes mei. Muto vestimenta:
frico cutem: sed algeo tamen. Ignem accendo, neque inde multum acquiro
caloris. Sensim invēni, penitùs in viscera descendisse frigus, et morbo
me pertentari. Projectus in cubili, quidquid ibi erat vestimentorum
circumvolvor. Nequicquam. Ignarus quid facere oporteat, pavesco ne
vesper ingruat, tenebris obtegar, inops auxilii consiliique. Tandem
algoribus meis nimius fervor succedebat, valde profecto violentus. 173.
Interdum Maurorum formulam adhibens, in pectore aspiravi: “O Deus!
a te prodivi, ad te redeam!” Quid foret, esse solitarium, tum demùm
cognoveram. Jacēre, stare, sĕdēre, cuncta dolebant; flagrabat caput.
Corporis dolores angor mentis exsuperabat. Tenebras, omnium rerum
maxime, metuebam. Surgo, pede titubante incedo, aquam potulentam et
citrea māla quaerens. Os interius plane siccum erat; lingua si buccas,
si palatum tangeret, ibi adhaerebat. Quare mālum citreum in tenuissimas
quasi assulas concīdi, quarum unam linguae apposui: alias in poculo
compressi, deinde aquâ commiscui. Hoc medicamentum sorbillabam,
interdum bibebam. Credidi fervori viscerum id fore utile. Alteram
mox atque alteram super linguam compono assulam citricam, siccitatis
levamentum. Jam nox adveniebat, recordorque animalia non esse pasta.
Feles vehementer ejulabant. Neque potui eas abigere, neque, dum fervor
capitis instat, sufficiunt mihi vires ad ministrandum.
174. Tandem in sudorem solvor: post horas dolentissimas mens se
aliquantum recuperat. Spisso obvolutus pallio, cibatum praebeo
felibus, leporibus, capris, căni, quanquam debilis toto corpore. Jam
certum habeo, qualis sit febris hujus natura; felicemque me judico,
quod lux in tantum duraverit. Mente levatus, plurimisque vestibus
opertus, somnum capto; sed quando dormīto paulisper, morbida me terrent
insomnia, pravâ religione plena. Sane pluribus horis ante lucem ipse
sudor cessat; tum, quamvis defessus, laboriosè cutem perfrico, et
quidquid e vestimentis maxime sit villosum, libens amplector: ligna
in culinâ accendo. De remedio morbi tum meditor. Dixi me cinchonam
e valle apportasse, atque in usum corii adhibuisse. Bonam hinc esse
medicinam noveram; nunc verò contra amaritudinem ejus firmans mentem,
aquâ commixtam lībĕre poto. Nec dubito quin me sagaciter curaverim;
nam febris non rediit. Mānĕ autem e cubili surgens, cogito quid postea
faciendum.
175. Imprimis statuo: si possim, noctem insequentem non sine lumine me
acturum. Aut candelas aut lucernam aliquam judico necessariam. Nihil
facilius videbatur, quàm Maurorum ritu rem conficere, si aut oleum
aut sebum haberem. Sed quicquid fuit, id omne credidi consumtum esse,
aut in cibatu canis aut in scaphâ resarciendâ, sive in retinaculis
jumentorum vel in serrâ. Tum testudinis reminiscor: hujus adipem
volo adhibere. Item carnem ejus, ut novum quiddam, pro cibo stătim
concupisco. De mactandâ, fateor, haesitabam; nam tale feceram nihil.
Caput testudinis si amputabitur, tamen (aiunt) post viginti quatuor
horas mordebit tenacissime. Quid ergo occīdet eam? Ego verò opinor,
amputato capite, nihil doloris sensurum corpus. Igitur ipso in dolio,
ubi in aquâ marinâ servabatur, amputo caput: hoc caute forcipe abjicio:
cetera concīdo et plurima intus ova invenio. Horum quatuor protinus
torreo, vescorque cum placentâ. Maximam vim adipis excipio. Partem
hujus (eam fere quae solidior erat) pro placentis assandis vel pro
sartagine reservavi: longe plurimam pro oleo sumsi. Tum de linamentis
cogito. 176. Feliciter accĭdit, quòd huic rei non opus est viribus:
linamenta contorquere, puellarum potest esse opera. Veterum funium
quidquid esset corruptum, pro stuppâ reposueram. Inde duabus horis
linamenta confeci, quot triginta noctibus facilè sufficerent. In ferreâ
patellâ depono adipem ac linamentum sic circumtortum, ut finis hujus
super labro patellae minimum tantùm dependat. Ipsum linamentum liquidâ
adipe saturatum accendo, experiorque rem bene procedere. Equidem si
dormirem, nemine linamentum subinde extrahente, pòst paulò extinctum
foret: attamen id parum rēferre censeo; nam per igniaria possem
accendere, ut primùm evigilarem. Postea juvat me invenisse, talem
febrem posse subigi.
177. Post triduum finitae sunt pluviae, et sol processit clarissimus.
Ego quoque prodeo, tepore gaudens. Inviso littus. Video doliis stratum,
cadis, arcis perfractis, lignis omnis formae et ferramentis. Paene in
sicco erat ipse navis alveus, cum ancorâ atque ancorali. Cuncta jam
pro meis destino, sed volo relaxari paulisper; etenim minùs firmum
me sensi: igitur ab his redeo in portum. 178. Feles video, utramque
cum catulis recèns natis. Tum me subit: “Ah! illud erat, quare adeò
ejulavere; non tanquam funeris ploratrices, sed ut expostularent
catulorum alimenta.” Bonis matribus collaudatis, praetereo. Jamque
recordor, feram felem primo illo die esse a me visam; de quo postea
aliquoties dubitaveram. Agnosco, aut in saltu aut in silvâ magnâ
tales inveniri bestias. 179. Gregem deambulans assequor. Haedos
omnes grandescere ac pinguescere notaveram; jamque video juniores
capellas spem prolis dare. Inviso lepŏres: en autem, lepus femina
lepusculos ediderat. Non ridere non poteram: immò cachinnavi. Sic autem
interpretatus sum: Teneram progeniem male nasci ante finitas pluvias:
quare sic esse a Naturâ comparatum, ut quàm proxime posteà nascerentur.
180. Lectori denunciandum est, inde ab illâ febre pictatis me conscium
novae factum. Re non prorsùs nova erat; nam inde ab ipso naufragio
quasi fermentatio mentis coepta est. Tum primùm didici, quanti
esset humana caritas, quàm jucundus ipse aspectus hominis. Mox ergā
ipsa animalia emolliebar, quorum caritatem pluris quàm utilitates
aestimabam. Deinde intellexi, quàm ingens esset inter generosissimum
brutorum atque infimum hominem discrimen: etenim quemvis e servis
meis Brazilicis loco cănis optimi vehementissime amplexus forem. 181.
Jam poenitebat me de parentibus: neminem praeter memet culpabam.
Ergā hos reverentia, ergā omnes impetŭs quidam amoris ac desiderii
me exercebat: itaque, ut opinor, ad rectam religionem eram maturus.
Etenim dixit nescio quis: “Qui inferiora bene amat, hic superiorem
bene venerabitur.” Attamen ante hanc febrem ipse Deus ignotus quīdam
ac nimius videbatur mihi; quem quĭdem diligere, praeter naturam esse
censebam. Nec his de rebus singillatim juvat explicare. Quippe neque
ego ab aliis neque ceteri a me eam religionem ediscent, quae pectŏris
est, non merae mentis. 182. Sed ipsâ in febre, quando tranquille Deo
me commisi, intellexi primùm, quàm non longinquus esset Deus; immò,
ipso illo in loco adesse illum, si uspiam alibi. Exinde profundior de
religione me invadebat cogitatio; neque cogitatio solùm, sed cordis
quīdam motus, qui me tunc primùm ad sacram lectionem instigabat.
183. E quatuor meis libris, unum dixi esse precum Lusitanarum secundum
formas Papales. Idcirco spreveram. Nunc autem legens, plures invenio
versiculos e Judaïcis et Cristianis lĭbris, qui cunctorum sunt, non
Papistarum modò. Duo me praesertim commovebant. “Quem diligit Dominus
Deus, hunc castigat, per virgarum disciplinam erudiens filios.” Item.
“Quare homo, qui vescitur aurâ, de poenis delictorum conqueratur?
nae, prodest in juventâ sustinere jugum.” 184. Tali lectione
affectum, preces ét verae et vehementes sancto me gaudio tum primùm
pertentarunt. Porrò hinc repperi, unde solitariae vitae derivarem
solatia. Inquietissimus sane interdum eram, pertaesus solitudinis et
suspirans ad alloquium; attamen tria tandem plene didici:--constantius
ea quae animo, quàm ea quae oculo percipiuntur, permănere:--Deum non
minùs mihi esse praesentem, quòd abessent homines:--denique, Ut ex hôc
taedio me potuit eripere, sic in eodem posse illum ⸤purgato mihi animo⸥
pleniorem dare liberationem.--Sed haec pedetentim et plures per menses.
Quippe vera religio vita est, non disceptatio ingeniosa, nec nisi multâ
pectŏris exercitatione ipsarumque rerum experientiâ percipitur.
CAPUT (VIII.) OCTAVUM.
185. De grege erat quod me male habebat. Capri maximi quanquam labrum
perfoderam, tamen expertus sum aliquando ferociter eum cornibus petere;
idque periculosum esse sensi, quando ad trahulam eum vellem ligare. Re
perpensâ, ne mihi aliquando sit infestus, cornuum ejus maximam partem
serrâ amputo. Relinquo tantum, quantum helciis sustentandis sit opus.
Exinde gnarus deminutarum virium, tranquillior factus est. 186. Ne
posthàc obliviscar, hîc libet narrare, quidnam cornibus ejus fecerim.
Solidiora erant, quàm caprarum quae asservaveram: jam arcum terebrandi
gratiâ conficere statuo. Saxum quoties vellem perforare, nihil e meâ
supellectile placebat. Erat mihi terebra,[P] erat caestrum[Q] fabrile,
utrumque tenue nimis; non nisi ligno vel cornui terebrando idoneum.
Ad saxum terebrandum clavis spicatis utebar multo cum labore; nunc
arcum ritu Maurorum libet adhibere. 187. Imprimis e velorum funiumque
trochleolis unam delēgi bonam, perfecto orbe, cujus in medio quadratum
erat foramen. Ferreolum item delĕgo; (multa in littore talia tunc
jacebant) quae illud foramen tantùm[R] non intret. Hujus unum finem
igne mollitum valde tundo, ut sit et solidior et paene acutus: alterum
finem in teretius concinno. Mox limâ hîc atque hîc detritam, in foramen
trochleolae impingo. Acutiorem finem molâ quoque exacuo: sic ipsam
terebram perfeci. 188. Arcus restat. Anquisito robore solido, unum
fragmentum circumcīdo serrâ; dein duo foramina paulò obliqua terebro,
quorum in utrumque inferciatur cornu infimum. Spatium inter haec
relinquo, velut manubrium, quod firmiter possim prehendere: duobus
laminis ferreis ac fune robusto confirmo juncturam: Cacumina cornuum
laxo nervo connectuntur: hic est arcus. 189. Nervus, trochleolae
convolutus transversusque, fit tensus: tum arcus, citrò ultròque
tractus, terebram rotat. Porrò in angustâ assi foramen facio, quod
alter terebrae finis facile intret. Assim hunc in dextrâ tenens, dirigo
terebram, dum sinistrâ arcu operor. Simplici hôc apparatu saxa dehinc
longe facilius terebro.
190. Vereor ne taedio sim lectori, si plurima quae elaboravi accuratè
explicem. Nova atque ampla materies e ferro lignoque, quam cum
reliquiis navis nostrae nactus eram, novâ me implet ambitione: item
auctus grex vim novam trahendi offert. Idcirco, plurima convehenda
destinans, majorem volo construere traham, tam latam, ut aequâ fronte
jumenta trahant tria, meque ipsum, quoties velim, habenas retinentem,
vehant. Quidquid ligno ferrove conficiendum erat, confeci; sed corium
dëerat. 191. Pelles si haberem, nec depsendi eram peritus, nec libens
propter pelles capros occīderem. Tantum animal, tam plenum sanguine,
mactare, avehere, concīdere, nauseam mihi movebat. Sed e fruticibus
maritimis unum repperi, cujus folia funiculis comparaverim. Haec in
sole siccata, mox oleo tincta, leviter contorsi, tum ex connexis
robustiores struxi funes. Inde materiem habebam, e quâ habenas,
retinacula, etiam helcia atque alias res jumentis utiles conficio. His
si non optime instruebar, meis tamen usibus fuēre idonei.
193. Vix opus est dicere quàm curiosè omnia ferramenta ex littore
collegerim; nihil equidem sprevi e lignis, doliis, arcis, fracta an
solida essent. Majora quaedam ligna, multo molimine sursùm tracta ipsis
in caloribus, pro ponte destino, per quem traha mea aquulam e saltu
tramëet. Cratibus superjactis et fiscorum frustis, cum tabulis et humo,
viam tandem consolidavi. 194. Alteram quoque viam sub rupibus credo
necessariam, ne aestu maris interrumpatur trahae commeatus. _Torno_
meo (id est, novâ terebrâ) saxa cavo, nitrato pulvere discutienda; et
⸤minùs laboriosè quàm expectaveram⸥ objices amoveo viae. Profecto hanc
viam faciliùs confeci, quàm ponticulum illum, qui quidem non magno
poterat esse usui, donec tramitem super rubrâ rupe feceram trahae
pervium. Omnium meorum operum hoc vires meas unice exhausit, praesertim
quia aurae tum maxime stagnabant. Sed protinus magna habui adjumenta
frugibus vel fructibus deportandis, sive ab hortis meis sive a convalle.
195. Quinto die ante Kalendas Sextiles, caprae duae partum ediderunt,
unaquaeque binam progeniem. Primò lac mihimet avebam, conorque mulgēre.
Huic rei inhabilis fui, reputansque declino mulgendi labores, ne ego
potiùs pecori quàm pecus mihi inserviat; nam si mulgendi negligens
forem, id pecori foret crudele, mox lactis cohiberet profluvium.
Tum in delicatiores cibos lac adhibere, longe nimii temporis erat
et curae. Spero me cocis nucibus cito abundaturum, atque harum lac
semper fore in promtu. His autem de nucibus sunt quaedam explicanda,
quae praetermiseram. 196. Nolueram barbarorum more proceras arbores
scandere; id quod ét laboriosum fore et periculosissimum credidi.
Novas scalas hanc ad rem, duobus anteà mensibus, et propriam falculam
commentatus sum. Et quidem pro falculâ, ⸤perticae longae in fine⸥
loculum incīdo, ubi inhaereat ansa cultri coquinaris: tum ⸤funiculo
cerâ oblĭto⸥ (nam massam quandam cerae habebam) ansam illam perticamque
circumvolutam firmiter constrinxi. Atqui modica firmitudo poterat
sufficere; nam acuto cultro leviter amputantur nuces.--Pro scalis
ipso in cocorum sinu par idoneum arbŏrum succīdo, triginta fere pedes
longarum, postquam capita detraxi. Utramque dedolatam ⸤quantùm possim
sine detrimento roboris⸥ extenuo, ut quàm levissimae sint scalae.
Sane erant cavae, (medullâ quâdam plenae,) idcirco robustiores, quàm
si ejusdem fuissent ponderis et longitudinis, sed solidae. Gradus
scalarum addo, e lignis atque e fune, ut in cubicularibus meis: sed
tres in summo funes valde laxos relinquo, ut scalae applicatae quasi
amplectantur arborem, nec possint delabi. Tali instrumento adjutus,
credidi posse me amplam nucum vim decerpere, quanquam plurimae coci
⸤longe proceriores⸥ macacis opulentam reservabant praedam. Haec,
credo, in Maio mense finita sunt. 197. Equidem coeorum utilitates
parùm intelligebam; sed plurimas esse gnarus, nihil rejeceram. Frondes
pennasve (si ita licet dicere) parvae illius coci, quam pro remis
succīdi, animadverti paene tegulorum[S] esse instar. Has funiculis
ita consuëram, ut cuculli[T] vicem optime gesserint. Medullam cocorum
arborum atque aliarum palmarum statuo explorandam: corticem omnem
asservo.
198. Grex, (quem propter sanitatem maturiùs in saltum transduxi,)
evulsis sŏlo pedicis, in vallem rediit. Cunctos invenio circa vetus
praesepe, herbas ⸤uberrimas atque apprime succulentas⸥ summo cum
gustatu rodentes. Pedicas detraxi, ipsas animantes reputans a Naturâ
meliùs quàm a me edoceri, ubinam potissimùm degĕre oporteret. Quoniam
cicŭres invenio sibiloque fistulae obedientes, id mihi sufficit.
Succurrit animo, quantùm roboris amiserint vaccae nostrates domesticae,
quàm saepe difficili partu torqueantur, per nostram importunam
curationem. Vereor ne meum gregem immutem, si stulte ego me immisceam.
199. Seriùs, quum aurae stagnarent calorque ingrueret, non ad saltum
perrexere, sed ad apertum ac summum collem; fortasse quia culĭces
vel oestri urgebant. Multo mānĕ (credo) pascebantur, ante lucem;
posteà auram captantes mirè apricabantur summo in colle, ibidem
dormientes. 200. Ego quŏque in stagnante aurâ pertaesus cavernarum,
postquam aliquot noctes iterum inter ramos arbŏris dormiveram, melius
fore credo, si gregem sequar. Quare multâ ac difficili machinatione
tres assĕres longissimos summo in colle sic erexi, ut de colligatis
capitibus lectus pensilis sustineretur. Ego per funem ascendo, qui
desuper fluitans quasi in annulos nodatur, in quos ingredior. Ut primùm
lectulum attingerem, funem illum ad me recipiebam. Talis erat nŏvi
cubilis forma.
201. Haec inter opera, ex novo quodam junco contexui dorsualem illam,
de quâ dixi, tegetem; item foliis roscidis tum primum caput meum sub
infulâ condo. Etenim nimius erat fervor solis; quanquam calor non
adeo suffocabat quantùm metueram. Illâ in regione ipsius aestatis nox
longiuscula est, flabatque identidem siccâ in tempestate vespertinus
turbo venti, qui aëra refrigerabat; necnon quâvis in nocte aura quaedam
montana superioribus in locis sentiebatur. 202. Maris temperiem sensim
augescere credebam; ego autem magis magisque lavacris captabam frigus.
Si caput ac dorsum a sole defendas, alio tegmine vix opus est, nisi
propter culices; ego verò, tenuissime amictus, posse videbar multum
laboris vel summâ in aestate perferre.
203. Finito quod maxime urgeret, paro humum optimam ab ostio fluminis
ad portum transvehere, in qua dioscoreae serantur. Locum delegi, quem
possem ex rivulo ⸤quoties vellem⸥ irrigare. Hunc ad usum ligna aliquot
sic cavavi, ut compluvii[U] instar essent. Robustissimas meas tabulas
ad traham curatiùs constrinxi, ut humus ingesta ne efflueret. Duobus
jumentis biduum conveho humum: traha sub rupibus in plano currit: cava
loca impleo; quidquid fimi uspiam rejectum est, comporto, opperiorque
tempus dioscoreīs ipsis plautandis.
204. Multum fruebar lectulo pensili. Sub astris jucundum erat frigus,
aliquando tamen nimium. Nox decem horas durabat, ac sine crepusculo.
Tot horas dormire non possum, frigesco interdum sub nudo aethere.
Gregem comperio pasci tres vel quatuor horas ante solem, dormire post
meridiem: credo me, iterum animalia imitantem, sequi Naturam ducem.
Ante solem exortum iis rebus operor, quibus lux est minùs necessaria:
inter has vescendi operam numero atque incedendi sive ad cavernas
sive ad vallem. Sed unusquisque dies suum habuit colorem suumque
opus. 205. Jam credo advenisse tempus fructûs colligendi. Uvas in
hortis invenio multis in locis jam maturas. Aliquot gustatis, magnam
vim decerptam resticulis suspendo, ut sole arescant. Multos per dies
hûc commeans idem facio, pluresque fructūs trahâ reporto. 206. Tum
_ricinum_ invenio fruticem, e quâ oleum illud quod “castoreum” vulgo
appellant, conficitur. Multo cum gaudio _maniocam_ invenio, ex quâ
conficitur _cassava_ panis. Hanc in Braziliâ noveram: inde etiam
excoquitur _Tapioca_ Anglorum. Porro _banana_ vel _musa_ his in
locis nascebatur, infra autem nanas quasdam palmas dactyliferas esse
comperio. 207. Alio die optimum repperi in _mangâ_ arbore terebinthum,
credidique me hinc satis habere posse, tum stuppae, tum terebinthi
aut rēsīnae. Plures fructus colligo vix exorto sole, postquam ante
lucem ad hortos pedibus incessi. Si quando ⸤fabrilem propter operam⸥
validâ nervorum exercitatione opus sit, id aut ante solem perficio,
aut sub stellis lunaeve luce, taedis aliquando adjutus. 208. Jam paulo
audentior factus, canem habens comitem,--si usus veniret, sub arbore
dormiebam horis meridianis. E sopore experrectus, apparo traham, jungo
jumenta, ipse vehor in trahâ, hortos pomeridiano tempore inviso. Tum
fructus ingero, jumentis ad pascendum solutis. Si nimis vagentur, cănis
reducit. Demùm junctis iterum ad traham, descendo cum onere pretioso.
Nova mox ingruit difficultas, quum non sufficerent arcae protegendis
thesauris.
209. Tamen neutiquam satiata est mea cupiditas. Ad cocos nuces
demetendas falculam illam mecum apportavi; scalas novas ipsis in
hortis relinquebam. Dum autem infra incedo, _ananassas_ video multas,
(_māla pīnea_ vulgo nos vocamus): nunquam ego anteà has animadverti.
Jam intelligo et plurimas esse et maximas, paene ex arenis cum cactis
nascentes. Unam illicò vindemiavi, nec abstinui quin grande frustum
comederim. 210. Mox nucem cocorum ⸤ab humo sumtam⸥ perforando experior
num sicca sit. Paulum lactis exsugo,--dulce, spissum, non copiosum.
Plures harum colligo reservoque seorsim. Tum applicatis scalis,
quicquid nucum videbatur maximum, id decerpo, duosque facio acervos.
Propere domum redeo cum ananassâ illâ ac falculâ, et, paulum recreatus,
in cymbâ regredi ad hortos volo. Attamen statum aestûs quum video, et
promontoria quae essent superanda, id verò non ausus sum. 211. Tum
subit cogitatio, quanto meliùs foret, si scaphâ possem reportare; tanta
erat copia, tanta varietas fructuum oculos et mentem captantium. Bis
trahâ hortos invisere uno in die facinus erat magnum: quantum trahâ
possem reportare, quinquies id scapha portaret. Post auroram, credo,
lenis aura favebit: maris ⸤plures per dies⸥ aequor fuerat undis expers.
212. Jam dactylos, bananas, cocos nuces, ananassas, uvas, ad libitum
me habiturum spero: nimia me spes et nimia cupiditas festinavit.
Crastino die ⸤leni aurae⸥ vela scaphae permisi; illa per vitream oceani
superficiem clementissimo motu delabitur; mox ultra promontorium paulò
velocius devehor. Demùm laetus ipsum attingo ostium, et detracto velo,
remis ingredior rivum. 213. Multa avidis oculis lustravi: quae acervata
erant, assumsi: plurima alia abripui. Sine morâ impono omnia scaphae,
et reciprocum iter conor. Tum vero fortuna se vertit. Stagnante aurâ,
velum inutile erat. Remis incumbo, sed tardiuscule moveor. Nervis
contentis, defatigo memet, aestuosâ in horâ. Tellurem observans, dubito
anne progrediar, maximâ meâ vi. Cohorreo, ne hâc in parte profluens sit
maris, quae me in ignotas aquas rapiat. Uni homini certe nimia erat,
nisi vento marique favente, hujus scaphae moderatio. Igitur deficior
fortitudine, et reflecto scapham in palmetum, quò tandem pervenisse
gaudeo, valde defessus. 214. Ego verò angor animi, quo pacto reduci
possit scapha. Re amplius perpensâ, credo nunquam me ausurum eam mari
committere iterùm. Tunc moestissime solitudinem meam conquĕrens,
optabam ut iterùm puer ille Maurus, quôcum ex Mauritaniâ aufugi, socius
mihi navalis foret. Sed protinus me conscientia objurgat, quòd propter
servitutem ejus, fortasse necessariam, ego nummos acceperim: itaque
ingemens, os in mănibus recondidi. 215. Exinde tanquam in somniis
hilarem audivi vocem, Rebili bebile libi bili O! psittacus autem in
humero meo considebat. Is quidem rostro ac capitis plumâ genas meas
demulcebat, ac voces profundebat carissimas. Sane tangebar. Quia sine
comite meo processeram, ille ad hortos ⸤me anquirens⸥ avolaverat.
Volasse eum, minus accuratè dixi; quippe mancâ etiamnum pennâ, inter
volatum atque obliquum saltum procedebat. 216. Tum repletâ fiscellâ,
experior quantum possim humeris sufferre incedens. Modicum bananarum
et dactylorum onus assumo: vescor quantum libet, bibo e rivulo, et,
relictâ scaphâ, ascendo vallem. Pedibus jam siccis, (nam aquâ marinâ
immersi erant) sub umbrâ citri per fervores maximos recondor, dormioque
paullum; demùm notum per tramitem evado, moestusque assequor cavernas.
217. Ex quantâ calamitate quam angusto discrimine effugissem, per
meam tempestatum imperitiam, prorsus nesciebam: nam, triduo pòst,
turbo furiosus ventorum totum coelum pervertit cietque intimum
mare. In cavernis libens me recondo. Tum memini Kalendas Septembres
imminēre, quo in die navis fracta est. Anno superiore egenus eram,
inops, spe destitutus: nunc opum multarum sum dominus et praeclaro
fruor procellarum profugio. Equidem libris legendis et calami usu peto
varietatem negotii. Quae feci, non libet hîc accuratius narrare; sed
libro illo mathematico adjutus, dedi operam ut fundamenta rationesque
mathematicas solidius probarem. 218. Ut primùm credo saevas praeterîsse
procellas, decerno in domesticum hortum incumbere. Dioscoreas circa
quinquaginta praeparaveram, radicibus circumcisis: item septemdecim
maniocas tractaveram pariter: has omnes in trahâ reportatas rite
consevi: mox humum de novo ⸤a fluminis ostio convectam⸥ addidi, quia
de maniocâ prius non cogitaveram. 219. Macacos vidi fructibus meis
insidiari, item ⸤nescio quae insecta⸥ aliquot horum corruperat.
Nolo de cibariis anxius esse: alia multa opera curam viresque meas
avocant. Credo, quantum sine nimio labore possim convehere, tantum
convehendum; nam nescio utrum, seu robigine seu insectis sive avibus
aut macacis, maxima pars rerum coacervatarum sit peritura. Itaque res
edules avide reposui; porro alias res, ut ricinum,--e quo facilius
oleum extruxi propter fabriles usūs quam ex aliâ quâpiam re. 220.
Sed arcae loculique ad res asservandas non sufficiebant. Quidquid
habebam ollarum aut lagenarum, adhibui ananassis, persicis mālis
aliisque fructibus conservandis. Ahenum maximum oleo ricini spurcum
erat; nam quanquam arenâ emundaveram, manebat quidam odor et nauseam
creabat. Nova vasa fingere volebam, immo magna, quae ut apud Mauros,
doliorum vicem sustinerent. 221. Prima mea experimenta valde rudia
erant. De formâ incuriosus, argillam sole siccare et concoquere
conor, si massam aliquam possim satis consolidare. Lāteres potius
quam ollas conficiebam: cito autem agnovi, rem hâc viâ non procedere.
Coctis lāteribus sine dubio erat opus, ad furnum constituendum; dein
igne, non sole, coctos lāteres velim. 222. Herbas in sole siccatas
pro stramine crudis lāteribus intertexo, argillâ primo subactâ: sic
facio struem. Stipites virides cum sicco ligno mistos interpono atque
compono: mox subjicio ignem. Materie renovatâ lentum calorem per totum
diem sustento: postero die (quoniam non videbatur ignis sufficere)
violentius incendo: jamque lāteres bene cocti erant et solidi. Mero
luto et lateribus illis (sine gypso, quod ex rupe calcariâ potuissem
comburendo conficere) furnum construxi. 223. Omitto narrare, quo pacto
in experimentum primò fecerim ollas. Ceterum explorato, posse me
plumbo liquefacto vitream quondam faciem superponere, id quod propter
munditiam concupivi, optimum credidi, quàm maxime quadrata fingere
ingentia vasa; quoniam haec forma omnium esset facillima. Plura horum,
fateor, praeter aciem rimas ēgērunt; sed res solidas, non liquidas,
recondebam; itaque meis usibus aliquatenus serviebant.
224. Ceterùm ut telorum artem probe exercerem, intimo in portu
clipeum quendam ingentem, velut metam scopumve, erexi. Compages erat
ex assulis: velorum praetensis laciniis, in medio (pro _taurino_, quem
vocant, oculo) pullum lanam affixi. Unamquamque ignipultarum suâ in
vice exercebam, aliquando majoribus glandibus, aliquando aut olorinis
aut minimis: sed plumbum omne diligenter recollegi, quantum poteram:
spatia quoque sedulo notavi, ut in collineando peritior fierem. Nisi
me aliquo modo aut exercerem aut oblectarem, moestitia me incessit;
etenim non jam laboribus fatigabar. 225. Sed multus eram tunc temporis
in coquendo et condiendo, ne fructus perirent plures. Ollas Europaeas
aliquot habebam, sed operculis egebam, quae aëra excluderent. E
_mangis_ rēsīnam quandam elicui, quâ velut pice oblinerem velorum
lacinias. Hae, operculis circumdatae, satis bene concludebant ollas;
at rēsīnam de novo superlevi. 226. Oblītus sum quaedam de ejectamentis
maris narrare. Uno in dolio plura invēni ornamenta, praesertim specilla
ac vitreas bullas. Specillorum orae detrimentum tulerunt; sed bullae
erant incolumes. Tria item fascicula invēni, discolorum vestium plena.
Postquam aperui, sub umbrâ exponendas decerno. Non integra fuit colorum
pulcritudo, necnon plures vestium quasi rigescebant. Omnes in cavernis
reposui, si forte posthàc utiles fierent. Bullas autem plurimas,
resticulis, sive filis conjunctos, super jumentorum cervicibus ornandi
causâ suspendi.
CAPUT (IX.) NONUM.
227. Tales inter curas exercebar, quando nova res me vehementer
excitavit, Octobri mense. Quodam mane, dum eram in culinâ, mare versùs
aspiciens, repente video navigium, nigris hominibus plenum, quod
ad portum meum videbatur tendere. Haesito exanimis, neque audeo in
armamentarium excurrere, ne cernar; metuoque ne animadvertant aut retia
mea aut tramitem. Appellunt sub coeruleâ rupe, extrahuntque captivum,
cui brachia post tergum erant retorta. Dum obstupesco contemplans,
subitò in navigium redeunt cum captivo et remigantes abeunt. Extemplò
alterum video navigium, quod promontorium coeruleae rupis studet
exsuperare: jam intelligo priores eòdem tendere, ne a sociis suis
dividerentur. 228. Ut primùm evanuere, surgo. Ignipultam corripio
bitubam, quae Helvetici militis fuerat; quâ quidem hâc in insulâ
nunquam usus eram, praeterquam in exercitando, quoties in clipeum
collinearem. Quum paulò gravior esset, furcam quandam pro fulcro
adhibebam: quâ in terram defixâ, multo certiùs jaculabar. Utrumque
tubum nunc diligenter suffarcio, hunc magnâ glande, illum olorinis;
item par pistolarum. Vescor parce; placentam in sinu vestis recondo.
Accinctus balteo, gladium sumo, pistolas, bitubam suâ cum furcâ, item
prospeculum, quod de collo suspensum gerebam funiculo crassiore,
quia loris delicatis deficiebar. Perulam quoque capio, pulveris ac
pilulorum repositorium. Tum aliquoties ad Numen Supremum vota vel
preces attollens, egredior prospecturus. Canem abegi, qui me comitari
voluit. 229. Ad speculam meam quantâ poteram celeritate ascendo. Inde
video circiter viginti quinque viros cum duobus captivis. Ignem jam
accenderant: mox unum e captivis nudum in arenâ extendunt, caput clavâ
obterunt, et confestim membra discerpunt. Cultros non clare dispexi,
sed (quod horrorem simul ac nauseam mihi mōvit) torrefactis membris
vescuntur. Dum facinus exsecro, credo licere mihi, si possim, omnes
trucidare, qui hospitium insulae meae tam foede violent. Ego autem
consedi immotus et tanquam fascinatus.
230. Repente alium video captivum praeter oram maris fugĕre: hunc
quinque persequunter summo ardore. Ille, colles versùs tendens, pone
rupem evanescit. Tum exsurgens curro, cavens tamen ne exanimis fiam;
tandem iterum fugitivum discerno. Viam Lunatam ascendit; pone tres viri
sectantur, quorum primus clavam habuit bellicam. Duo illi sagittas.
Fugitivum credo a primo secutore velocitate superari, tantummodo
praeoccupasse cursum. Ego in fossà quâdam lateo, defigoque furcam in
sŏlo. 231. Intelligo fugitivum non posse evadere: etenim anhelabat
graviter. A primo secutore prehensus, ab illis necabitur; sed opperior
dum prope veniant. Tranquillissime collineo, dein olorinis pilulis
jaculor. Illicò prostratus cadit primus secutor. Saltat metu fugitivus,
fragorem audiens, sed nescit primò quid acciderit. Mox capite inflexo
respiciens, vidit hostem dejectum: tum ipse quoque subsistit, animam
recipiens. Secundus adhuc currit: jam sagittâ arcui applicatâ parat
transfigere fugitivum. Id me iterum accendit, nec tamen occīdere eum
volo. Glande majore ex altero tubo crura ejus peto, affligoque actutum.
Qui tertius accurrit, duo socios prostratos cernens, auditoque fragore,
summâ celeritate retro cedit. Mox duos alios qui pone sectabantur,
hic vertit retro; itaque evanuere omnes. 232. Tum egomet egredior.
Fugitivus obstupescebat etiam. Tandem accurrit, et corâm provolutus,
terram fronte tangit. Id erat pro veneratione. Excito hunc, et, Anglicē
loquens, plane tanquam intelligat, impero ut mecum veniat. Vulneratos
volo invisere. Posterior volutabatur humi, nec potuit surgere; tamen
ab arcu ejus aliquantum metui. Sed fugitivus circumsultans arcum e
manu ejus eripit: protinus correpti erat oblisurus fauces, nisi ego
iratissimâ voce prohibuissem.
233. Vulneratus ille stolide admiratur: angor (credo) vulneris metum
domuerat; nam per femur transfossus est. Fugitivum jussi brachia
vulnerati mănibus constringere, funemque e loculis petii, frustra.
Sed funiculum illum collo detraxi, qui prospeculum meum sustinebat:
hic pro compede sufficiebat. Dein vulnere inspecto, mappam e loculis
vestis meae extractam applico, et linteis infulae firmiter ligo. 234.
Tum fugitivo imperavi, ut mecum tollat virum et in proximo quodam
cavo reponat. Non reluctatur ille saucius: credo eum, quum vulnera
ligarem, intellexisse tale facinus non inimici esse. Sed ad primum
secutorem convertens me, mortuum esse cognosco; fortasse in cor
penetraverant pilulae. Confestim fugitivum accersens, reviso speculum.
En autem! duo illa navigia jam sunt in mari, abeuntque: id quod mihi
erat gratissimum. Credidi eos, perterritos quasi miraculo, aufugisse.
235. In re tam novâ vix me recolligo; spatium considerandi cupio; sed
fugitivus me suscitat, osculans talos meos. Equidem tum ejus demulceo
genas, jubeoque me sequi. Descendo ad cavernas: vestem induo, cibos
appono, ipse quoque vescor. Veste sane ac cibo gaudet, mox iterum
iterumque me veneratur. 236. At ego traham paro cum duobus jumentis.
Quando gregem aspexit, video quantùm excitetur. Impono trahae lecti
vestimenta, ligonem ac palam quandam. Arma mea, praeter gladium, exuor:
tum cum fugitivo ac cane ascendo novum meum tramitem, jumenta ducens.
Longiore hoc circuitu regressus ad mortuum, incipio humum ligone
aperire, ut corpus recondam. Id verò fugitivus me non vult facere:
sumit ferramenta, operam strenue perficit: tum mortuum humo obtegimus.
Clavam ejus curiosus asservavi. 237. Exinde sine morâ sauciatum hominem
in traham assumtum reporto, et gestu signisque benignis permulceo.
Profectò volui hominem sanare, nec ignarus eram quantum impediret
sanationi pavor et anxietas. Quare quidquid potui excogitare, feci,
tanquam fratri. Aquam libenter bibit, vesci noluit. Postquam vulnus
summâ meâ ope sedulò curavi, hunc relinquo: dein fugitivi manūs paro
ligare, ut videam quô se modô gesturus sit. 238. Is autem, genibus
procumbens, summâ humilitate manūs offert, ut colligem, si velim. Id
satis erat. Ego subridens funem retraho: ille rursus gestu demonstrat,
velle se mihi servire: atque ego accipio. Jubeo in arenâ consīdĕre.
Ipse sericam umbellam, fastûs causâ, effero, et sub hâc compositus, in
optimâ meâ sellâ sedens, delibero quid faciendum.
239. Arbitror duo hos viros pro servis et pro amicis esse mihi a
Deo datos, si horum possim èt venerationem et caritatem conciliare.
Utrumque arguo per me esse morte ereptum; quoniam, ille alter ne
stranguletur, id per me stetit. Utrique credidi novam prorsus esse vim
jactûs ignei. Igitur sperabam mentibus eorum posse me dominari. Decerno
largam caritatem majestate temperatam adhibere. Protenus fugitivo
indo nomen _Elapso_; alterum appello _Secutorem_. 240. Sed novus me
incessit timor, ne Elapsus, cymbâ visâ, evadet remigans; quare remos
primò recondidi. Porro, si domo solus abirem, vinciebam Elapsum; sed,
domum reversus, non solvi modo, sed blandissime alloquebar, Anglicâ
linguâ prorsus garriens. Optimos dabam cibos, socium operis assumebam,
industriam ejus collaudans: multa docui, mox ab eo multa quoque didici.
Vidi eum esse gratum et sedulo obedire. Leni cum risu vinciebam eum;
necnon ille ridebat, saepius osculabatur manūs meas. Sed ante nundinas
tertias pudebat me vincire, nec jam faciebam. 241. Jam quô magis
ambobus augerem reverentiam mei, spectaculum jaculationis machinatus
sum. Duas tabulas ostento ligneas: demonstro ambos esse lēves, sine
puncto vel incisurâ. Unam pone alteram apposui, modico intervallo; sic
autem ut Secutor, quamvis claudus, aspiceret. Dein e parvâ pistolâ
emitto ignem. Glans, transverberatâ priore tabulâ, defoditur in
secundum. Igne ac detonatione territi ejulabant ambo: mox visâ glande,
Elapsus priorem scrutatur tabulam, et mirabundus Secutori demonstrat
parvum, immo minimum, foramen. Nec alteruter audebat pistolam
tangere. Ipsam rem volueram. Pòst paullo Elapsum per prospeculum meum
aspectare feci; id quod cum admiratione commovet. Procedente autem
tempore horologium meum ostentavi, apertis interioribus machinamentis.
Talibus rebus credebam barbarorum mentes salubriter capi. 242. Jam
magnam facio jacturam. Gnarus quantum barbaris noceant vina ardentia,
anxius ne his aliquando depravati sint atque efferati, quidquid hujus
generis habebam, Deo invocato, effudi, praeter unam lagunculam, quam
idcirco in arcanis reposui, si forte pro medicinâ aliquando foret
utilis. 243. Nondum memoravi, Secutorem bonis esse indutum sandaliis,
Elapsi pedes nudos fuisse. Uterque praecinctorium gerebat, Secutor
balteum quoque cum cōrȳto sagittario. Sandalia illa e cortice erant
plicata; Elapsus autem, dum sedet domi otiosus, a me quidem vinctus,
sandalia propter meos usūs imprimis, dein propter suos, e meâ vetere
materiâ confecit. Talem virum cur vincire oportebat? 244. Ego rursùm
illi dono vestem versicolorem, ex iis quas ex mari recuperaveram. Is
accipit gratus. Post triduum video eum hâc veste fulgentem: colorum
splendor, qui aliquantum erat immutatus, integer redierat. Interrogo
eum Anglicē, unde hoc miraculum? Ridet ille, laetaturque, sed linguâ
nequit explicare. 245. Necnon omisi narrare, lacernam propter nocturnum
praesertim frigus utrique me dedisse; id quod libentissime accepēre.
Etenim Secutor, qui ambulare nequibat, frigus si quod erat, graviter
persentiebat; quare accuratiùs eum protegebam; et sane gratus animi
videbatur. Ego autem multis signis doceo, illos inter se amicissimos
esse debere. 246. Tandem Elapsum in cymbâ mecum colloco, post matutinam
pluviam. Mensis fortasse Februarius erat, serenum coelum, mare
tranquillum. Ad tertium remigo sĭnum, ubi horrendum illud epulum vidi.
Tum subit animum, foedas reliquias non esse amotas: nec fallebar.
Ipso in loco ossa trucidati viri albescebant. Carnis reliquias aut
aves aut insectae aboleverant; sed calvariam humanam quivis noverit:
item spinam dorsi atque alia. Elapsus, pietate (credo) gentiliciâ
motus, arenâ manibus corrasâ, omnes has reliquias quamvis moerens
defodit. Mox ad alias res convertimur. Arbores ille magno contemplatur
gaudio, fruticesque explorat diligentissime, folia multa asportat.
247. Ne longus sim, ut primùm verbis explicare poterat, plurimos
indicabat mihi fruticum atque arborem usūs: hinc et oleo et funibus
cito abundabam. Ex humili quodam rubo oleum hic mihi extraxit, itaque
non jam confugiendum erat ad ricinum. Mox tria magni pretii indicavit
legumina, inter humidiora convallis; primùm, rapa maxima et optima,
nostratibus solidiora et suaviora; deinde, quiddam e fabarum genere,
grande ac bonum sane. De Ægyptiorum fabâ audivi. Nescio an haec et
illa consimiles fuerint. Tum genus quoddam, ut putabam, cucurbitae;
sed formâ fere cylindricâ, velut pulvinulum, colore purpureo, optimâ
cucumi praestantius. Postea īdem oryzam detexit humidis in locis, quos
ego evitaveram. Porro gossypium mihi retexit. Ex aliis rebus stuppas
quasdam vel villos extraxit, cannabi vel lino pares.
248. Aliam quandam rem voluit Elapsus me docere, sed intelligere
nequibam. Grandiores aliquot aves, quas ego phasianis rettuli dum
propiùs praeter volant, ille manibus plaudens columbas et capras esse
dicit. Primò sic interpretatus sum, ut diceret has edules esse, ut
carnem columbinam et caprinam. Posteà explicatum est, has aves posse
domari et mansuescere, ut capras columbasque meas: de quô seriùs
narrabo. 249. Itidem de palmis multa ille me docuit. Equidem noveram
alias esse nuciferas, quas _cocos_ appellabam; alias phoenices, vel
dactyliferas, nanas illas quidem meâ in insulâ. Jam disco, tertium
genus ét funiferum esse et saccharum praebere; _caryotum_ appellari
audio. Mollissimi fiunt hinc restes, tanquam lora optime depsta, qui
propter capistra jumentorum aut cingula possunt adhiberi, necnon
propter balteos. Attamen ex aspero nucum villo robustiores contexuntur
funes, crassae tegetes, scōpae rigidae. 250. Quartum dixit esse
oleïferum; id quod in Braziliâ quoque audieram; anne prorsus eadem
arbor sit, nescio. Quintum porro nobilissimum, robore procerissimo et
optimo, cujus folia pro umbellâ essent. Denique ex tribus generibus
ad minimum, oleum, vinum, saccharum, ab uno ceram, ab alio farinam
optimam, provenire. Sed me juvabat, unumquidque inde sumere, unde
minimi esset laboris. 251. Tam cito tot res Anglicē Elapsus didicit,
ut crederem posse me jam, hôc ministro, scapham reducere. Equidem in
hortos eum deduxi, ubi multa me docuit: sed melius arbitrabar, ad
reducendam scapham, Secutoris opperiri vires. 252. Ille ex vulnere
convalescebat, et summam mihi demonstrabat reverentiam. Ut primùm
sine periculo reptare poterat, ad focum accedebat, rem culinariam
observabat, paulatim ipse coquebat, et quae Anglicē dicebam, coepit
intelligere, etsi pauciora cum eo locutus eram, quam eum Elapso,
qui mihi erat socius laborum. Glans plumbea sine dubio e crure ejus
exierat: nihil intus remansit, quare simplicior erat ejus curatio,
donec solide convaluit.
253. Quodam die Elapsus vitreas illas bullas capris detrahit, et,
humillime me veneratus, meo collo circumponit. Ego ridens dolium ei
ostendo, ubi plures habeo bullas; mox detractas collo meo capris paro
reddere. Ille verò reclamat, obtestatur: tunc e dolio aliquas delegit,
quae lucentissimae videbantur; has significat mihi convenire. Minores
quasdam ac minùs fulgentes suo collo suspendendas rogat. 254. Quanquam
primò irridebam, mox video rem non esse contemnendam. Non barbari
sōlum, verùm omnes homines regem suum vel imperatorem insignibus
imperii decoratum volunt. Majestati meae conveniebat, ut regium aliquod
insigne gestarem. Itaque demùm his bullis, quas pro regulorum Afrorum
lenocinio imperaveram, egomet regium quiddam inesse opinor. 255. Si
autem in regno meo ad res ordinandas gradūs quosdam honoris constituam,
Elapsus sine dubio summus minister regius esse debeat, et secundariis
gemmis fulgere. Ingenium quŏque ejus versutius esse et capacius quàm
Secutoris cognoveram, ut erant hi viri valde dispares. 256. Elapsus
gracilis erat, procerus, amplâ fronte, micantibus oculis, vultu valde
mobili, ore autem suavissimo. Secutor humeros latior erat, minùs
procerus, genis plenioribus, vultu non malo illo quidem sed tardiore.
Crura, brachia, crassiora quàm Elapsi, qui quidem vix summas suas vires
attigerat. Hunc credidi tria et viginti annos aetatis habere, Secutorem
triginta vel amplius. Ut, quae ⸤mei vicarius⸥ Elapsus juberet, Secutor
obediret, profore credidi, si Elapsum quasi magistratûs insignibus
decorarem. Itaque monilia illa, majora et minora, mihi atque Elapso
comprobavi. 257. Inter haec re fabrili Elapsum exerceo, usumque doceo
omnis meae supellectilis. Jam intelligebat omnia fere quae dicerem,
sed loqui vix conabatur, praeter aliquot vocabula negandi, affirmandi,
approbandi, interrogandi. Artem ego ferrariam neque exercueram neque
multum fortasse solus potuissem: sed quum ille de ferramentis curiosum
se demonstrat, nova me ambitio capit, si forte, his ministris, ars
quoque illa mihi serviat. Nunc explico tantùm, per ignem et malleum
rem confici. 258. Barbarorum uterque contexendis viminibus, juncis,
arundinibus, cannis, valde excellebat. Quidquid hujus modi ego confēci,
erat sane inhabile. Jam vero illi magnam mihi vim qualorum, corbium,
fiscorum rapide contexunt, Elapso materiem harum rerum comportante;
necnon, quod praesertim mihi cordi erat, idoneas perficiunt caligas
textiles. Ut aquam excluderent, res nullius momenti videbatur, si
lapidum ac saxorum asperitates, necnon insectas defenderent. 259.
Secutor autem in re coquinariâ excellebat. E cocorum nucibus placentas
delicatissimas, item quasi florem quandam lactis, faciebat. Pisces,
dioscoreas, manioces, bananas, plurimas nuces ita condītas proferebat,
ut nihil supra: etenim pro condimentis habebat ananassas, zingiberim,
piper et alia aromata, saccharum e palmis et oleum vel optimum. Mox,
postquam inter silvas vagari potuit, aves plurimas insidiis capiebat;
unde nullo nitrati pulveris dispendio, suave habebamus epulum. Porrò
fruticem invenit, cujus foliis in sole desiccatis aquam aspergebat
calefactam: horum jus tepidum, saccharo admisto, praesertim cum flore
coci lacteo, gratissimum fuit. _Potionem foliaceam_ appellabam.
260. Saepius mecum deliberavi, anne satis tuto sĕcures penes hos
viros relinquerem: video tamen, si quid in hâc re sit periculi, id
fortiter dissimulando optime defendi. Si suspicionem fassus ero,
pravum consilium ipse submonebo. Tela omnia amŏvere, quae possint esse
lethalia, prorsus non possum. Si (quod minime est veri simile) ambo
homines in me conjurabunt, fortasse vix potero servari; nam igniaria
mea tela surripient. Sed nisi conjurabunt, alteruter mihi auxiliabitur:
nec credo alienari posse amborum animos, dum majestatem ac vim meam
benignitate tempero. 261. His rebus perpensis, quia lusus corporeus
mentem levat, ludum gladiatorium decerno. Etenim si redeant barbari, si
depugnare cogamur, meos viros velim totidem barbaris longe praestare;
at si neque suas habeant sagittas neque fusili plumbo exerceantur neque
gladiis bonis rem gerant, inferiores barbaris fiant. Igitur Elapsum
protenus, Secutorem simul ac sanitas permisit, gladiatoriam doceo artem.
262. Vimineis quibusdam munimentis caput, humeros, crura protegimur,
ut magnâ vi possīmus sine periculo caesim ferire; et effusos ex ictibus
habebamus risūs. Postea ludum variabam, ne ullâ ratione pugnandi
deficerent. Sane ventrem, pectus, vultum protegere, si hostis punctim
petat, longe difficilius est. Spissâ tegete ac larvâ robustâ armaturam
concinnavi; sed ipsi viminea scuta fecerunt, quae, laevo brachio
gestata, ictūs repellerent. Video tamen hanc ludi formam, quantumvis
obtusum sumas pro gladio baculum, oculis et ventri esse periculosam.
Psittacus autem re gladiatoriâ abhorrebat cunctâ, multoque cum
ejulatu absiliebat. 263. Mox Secutor, qui suum retinebat arcum atque
aliquot sagittas, pennis anatum ac ferreis clavis vult sagittas novas
fabricari. Ipsius sagittis mucrones ex piscium ossibus erant, nam ferri
suâ in gente exstabat nihil. Clavos eos quotquot maxime viderentur
idonei, libens dono; is autem valde peritum se ostendit, quum insuper
limam et cultrum operi commodo. 264. At ego vel parvam catapultam magno
arcui longe anteponebam, pigebatque me quòd pessulum ejus tractorium
chartâ describere, nedum ligno fingere, tam difficile videretur. Sed
calamis et chartâ designando meditor, experior, donec pessulum cum
talo suo tandem recte excogitaverim. 265. Tum caprarum cornua, quae
reservaveram, exquiro, et idoneum proponens stipitem caedo, sculpo,
terebro: denique mollissimo e ligno, satis magnâ cum diligentiâ, rude
et grande constituo exemplar: quo viso totam rem intellexere. Itaque
ipsis opus remisi elegantius perficiendum; nec spe meâ falsus eram, nam
catapultas haud spernendas pòst paùlo confecerunt. Ego autem glandes
idoneas e plumbo confeci, sed spicula avebam.
CAPUT (X.) DECIMUM.
266. Circiter id temporis statui scapham, si possem, reducere, ne
vela prorsus corrumperentur. Elapsus autem jam satis intelligebat,
quid juberem. Malleum, clavos, serram parvam, argillam vitreariam,[V]
acūs sarcinarias, funiculos, velorum aliquot lacinias, in mulctrali
composui: haec Elapsus portat. Ego cibum, poculum, cultellum, pistolas
porto. Flumen convallis vado transivimus, saxis adjuti modicis, quorum
ope credebam pontem sine magno opere posse construi. Sic breviore
cursu ad scapham pertingimus. 267. Primùm vela expando, inspicio,
tento: tribus in locis valde infirma esse opinor. Denoto, ubi
resarcienda sint: id Elapsus strenue perficit. Intereā mulctrali aquam
pluvialem marinamque scaphâ exhaurio: fructus in aquâ putrescentes
vehementer aversor: subtùs invenio solida omnia, nec quidquam rimarum
esse timendum. Fabri ope non egent tabulae; itaque perfectis velis
ingredimur. 268. Aura, sicut expectaveram, adversa erat. Remigamus ex
ostio, dein expansis velis, ad dextram excurrimus, gubernante Elapso,
id quod optime calluit: ego jubeo et vela rego. Ut primùm deflectendum
in terram opinor, exclamo “Ad sinistram!” et protinus torqueo vela.
Obedit ille: scapha optime convertitur: tunc praecipuus meus decessit
timor. Sine ullo periculi sensu primum illud exsuperamus promontorium,
quamvis adversante vento, postea celeriùs proficiscentes praevertimur,
denique littus intra cautes legimus usque ad portum meum, ubi in navale
scapham laetus repono. 269. Ego autem Elapsum interrogo, “Anne bona
sit scapha?” Responsum exspectabam, “Sic, sic;” vel “Bona, bona:” sed
admiror, quum ille clare ac deliberate respondet, “Bona non est; bonam
faciemus posthàc.” Iterum interrogo, Cur? Is verò quasi novam vōcis
facultatem exhauserit, nihil respondet nisi, “Sic.”
270. Quod cibos collegeram et sēvĕram longe amplius quàm quod mihimet,
uni viro, erat opus, sāne gavisus eram: sed quum Secutor, injussu meo,
in agello meo novam operam inciperet, iracundiùs paullò rationem ejus
rei reposco. Is humillime mănibus ac vultu deprecans, “Sic optime” esse
confirmat. Ego vero gaudeo, quòd, tardior ingenior qui visus erat, per
se possit bonas operas excogitare; nec diu est, quum video, in hortulo
eum pariter atque in culinâ fore utilem. Jumentis ĭdem gaudebat; inde
spes mihi, fore ut ex diversis famulorum ingeniis cumulatior proveniret
opera nostra. 271. Ut primùm, sanato crure, natare ausus est, admodùm
gestiebat; nam propter tepōrem maris, nigritae omnes natandi sunt
studiosissimi. Equidem post primum illum diem nunquam in ipsum mare me
committebam, ne intra cautes quidem; tanta me timiditas in solitudine
invasit: in portu modò natabam. Sed cum Elapso etiam inter fractos
fluctūs amabam ludere; mox aquâ, velut telo, inter natandum, aves
grallatorias petebamus, quô in ludo acerrimum se Secutor ostentabat.
272. Oleo jam abundans, _saponem_ facere volui; nec poteram Secutori,
quid vellem, explicare. Algas vere marinas plurium generum cremavi:
earum cineres oleo admistas igne lentissimo percoquebam, aquâ calidiore
circumpositâ. Item e mangarum fructu quum spissum quandam extraxissem
rēsīnam, hanc oleo commistam itidem decoxi. Post aliquot experimenta,
duobus modis saponem non ita mălum confeci: tum omnem rem perspexit
Secutor, meque in sapone componendo facile superavit. Usum autem
saponis edocui, atque exinde in curando corpore utebar. 273. Rideo
sane, quum video quantâ ille superbiâ aurigam se e trahâ jactet, in
vilissimo quodem scamillo sedens, tribus jumentis vectus. Ceterùm
omnia quae imperaverim, recte perficit, usuque trahae impetrato,
multas reportat radices cum ipsarum humo: has dividit aut circumcīdit,
fimum curatissime ingerit; demùm satis magno cum labore amplum facit
seminarium. Tum mecum arguo, si nimium praeparetur cibi, id minime
culpandum, quoniam tres viri vesci e meo oportebit: item industrios
homines non e suis laboribus effugituros; jam pro patriâ adoptasse hanc
insulam. 274. Elapsus quoque suas inveniebat operas: atque ego, dum
uterque mihi, quidquid jubeam, obediat, gaudeo quòd liberrimâ utuntur
diligentiâ, neque socordiae sint amantes. Tamen ne subitò defessi
concĭdant, saepius excogitabam, aut ludo aut varietate, levamenta
laboris. Remigando, piscando, gladiatoriis ludis, natando quotidie,
telis et catapultâ, ordinarium opus variabatur. 275. Tunc autem texendo
vel plicando praesertim exercebat se Elapsus, nec quidnam conficeret,
satis intelligebam. Ex cannis diffissis quasi tabulas complicat
arcte reticulatas, juncosque sic internectit, ut foramina concludat.
Levissimum sane erat opus, quamquam firmum. Artem ejus admirans, quaero
tandem, quorsum haec spectent. Respondet, “Propter scapham, sed ferro
quŏque opus esse.” 276. Amplius interroganti, totum suum propositum
explicat, partim verbis, partim rem ipsam demonstrando. Ait, scapham
in fluvio esse non semper malam, in mari cum velo plenam periculi;
quippe quae neque fluctūs neque vim venti tolerare possit. Duplex opus
scaphae esse addendum. Ne fluctus a fronte supercurreret, erigendam
tanquam loricam in prorâ, dein praeter latera quasi alas expandendas,
sed has firmandas ferro. Id mihi esse curandum, se paraturum cetera.
277. Admirabar hominis ingenium, nec tamen proram praealtam approbabam;
ille vero negat sine his rebus vela profore. Mox ingemo, nescius quare,
quorsum, quando, in magnum mare sim invasurus. Sed memet objurgo: Cur
tandem, priusquam hi viri ad te venerunt, tu tantopere hanc scapham
fovisti? Agnosco oportere, in casūs necessarie incertissimos, scapham
quàm robustissime reconcinnare, vēlis idoneam. Itaque de ferrariâ
re etiam atque etiam commeditor, modò chartâ delineans, modò ipsa
ferramenta colligens, comparans, examinans.
278. Inter haec libet cum Elapso caprorum scopulos visitare. Equidem
semper timidus fueram, quoties ibi forem, (nam inter saxa prospicere
nequibam) ne novum quid atque infestum latens subitò ingrueret. Fateor
me, dum solus manebam, timidiorem indies factum. Minùs minùsque me in
densos arctosque locos volebam committere; sed aperta amabam spatia,
ubi cuncta longe possem prospectare: idcirco quoque minùs inter saxa
caprina pervaseram. Nunc cum Elapso fortiorem me gerens, cum pistolis
prodeo: ille sicam gerebat: explorare, non venari volo. Ascendimus
tramitem; verna prata floribus suaveolentia praeterimus; locos notos
recognosco. Mox longiùs penetrans, ab excelsiore quodam saxo repente
novum gratissimumque video prospectum. Lacus longissimus, quasi amnis
flexuosus, per plura millia passuum in fronte jacebat. Aquas quasdam
vicinas anteà notaveram; jam agnosco aut membra hujus fuisse lacûs,
aut ejus quasi cisternas naturales. In orâ erant herbae fruticesque
viridissimi, uberrimum mitibus bestiis praebentes alimentum. Circa
surgebant acclives scopuli, quibus decurrentes sine numero rivuli
lacum replebant. Maxima vis hîc versabatur aquatilium alitum tanquam
suâ in domo. 279. Dum haec me valde excitant, Elapsus antiloparum
gregem viderat, magnâ cum delectatione: mihi in _paludes_ aspicienti
illud jam succurrit, fortasse has ejus esse generis quod _palustre_
appellatur. Sed nolo eas perturbare, atque ad mare potiùs duco, ubi
juga montium altiùs assurgebant. Lacum a septentrionibus circumeo,
inde pergens mare versùs. Tandem, per scopulos enisi, mare non longe
videmus, sed descensu asperrimo a nobis divisum. Subjacebat ora terrae,
longula, palmis praesertim abundans; sed rupes ulteriùs ipsas in undas
videbantur se praecipitare. Nullum sane portum hâc in orâ dispicio,
quod orientem versùs patebat. Circumversi, sed mare despicientes,
redimus domum. 280. Ego verò, quanquam augescebant imbres, operâ
ferrariâ identidem exercebar. Incudem, folles, malleos, forcipes, e
re tormentariâ navis nostrae habebam. Fornacem de novo, famulis meis
adjutus, decrevi exstruere, lateritiam materiem residuam adhibens.
Carbones e ligno parare uterque probe calluit. Mox, Elapso folles
exercente, ego ac Secutor ferreolos calefactos tundebamus. Etiam
calidum frigido pertundere docebam, dum Secutor forcipem tenet. Sic
virgae ferreae, quales propter scapham postulabat Elapsus perficiuntur.
Aliud post aliud paullatim conamur; primò multimodis clavos ferreos
mutabamus,--in hamos, in annulos, mox in spicatos annulos; sic plures
in formas discebamus ferrum fingere. Tandem illi, re totâ perspectâ,
significant, meo labore non jam esse opus: se hujus artificii esse
compotes. 281. Inter haec, magno sum dolore afflictus, occiso psittaco.
Hunc accipiter quidam incautum excepit, neque ego ulcisci poteram,
quanquam strepitum carissimae avis audiens. Sed antequam ignipultam
attinerem, hostis cum praedâ evanuit. Hanc sane rem aegerrime tuli.
Quod postquam animadvertit Elapsus, solari me volens, psittacos
non bonas esse aves dicit, alias quasdam longe meliores; neque
dolendum esse, quando tanta mihi superesset avium pulcerrimarum atque
utilissimarum varietas, quae _velut caprae aut columbae_ cibatum ab
homine accipere vellent. Tunc memini, eum tale quid de phasianis illis
dixisse; mox interrogando comperio, ipsas has aves facile mansuescere
et ova parĕre plurima: id quod libenter audio. Tum Secutori denuncio,
si aliquot harum avium possit insidiis capere vivas, id mihi fore
gratissimum.
282. Plurima per imbres parabamus. Catapultas indies perfectiùs
figurabant: loricam ego et alas scaphae summâ curâ maturabam. Scilicet
Elapsus bitumine quodam opus suum perunxerat, ut aquam rejicerent junci
cannaeque: a me postulabat ut compagem totam firmiter conjungerem. Alia
quaedam in melius novabam, quae longum est dicere:--de supellectile
tractoriâ, item de arcīs penariis. Famuli autem mei operas quasdam
inter se exercebant, de quibus non consulebar. Id me non conturbat,
quoniam industrios sentio. Inter imbres pabula vel ligna colligunt,
folia, cannas, alia reportant, fimum humo ingerunt, gregi inserviunt,
natant, remigant, gladio vel telis se exercent. Sic dies praetereunt
celeriter. 283. Jam Secutor ad me venit, veneransque humiliter ait,
“Pessimos esse lepŏres: velle se occīdere.” Dioscoreas et maniocas
ostendit, non corrosas modo, sed ex humo evulsas. Lepores si supra
sint, “bonos” esse ait, sed “infra non bonos.” Etsi parùm bene
loquebatur, intelligo quid velit, et video non esse absonum. Attamen
vexare mitissimam gentem, quam egomet tanquam colonos deduxeram, id
nimis crudele puto. Tandem, multùm reluctatus, escâ atque blanditiis
veteres mansuetosque parentes capio, et in pristinam caveam concludo.
Ceteros ad arbitrùm Secutoris abigi aut occīdi patior. 284. Duorum
jam ministrorum operâ adjutus, paullò amplius poteram litteris me
dare: id vero ipsum illi mirabantur. Aliquando quasdam res iis e lĭbro
legebam, si quid possent intelligere: pòst paullò id eos penetrabat
altiùs. Nempe videbant, sibi esse aut suam aut senum aliquot ⸤quibuscum
vixissent⸥ sapientiam; me ex libro plurimorum cognitiones ad libitum
meum haurire. 285. Quoniam neque librorum habui copiam, neque otium
iis esse poterat, litteras docere supervacaneum credidi; sed libere
colloquebar multis de rebus. Illi autem, arrectis animis, studiose
auscultabant. De meis fortunis aliquot res enarravi, denique de
naufragio. Magnitudinem demonstravi navĭs et uberem rerum copiam, quam
ex meris ruinis excepi. Talia dum narrabam, illi textilia continuabant
opera et linguae meae indies fiebant intelligentiores: id quod maximi
sane erat momenti.
286. Tandem se aperiunt, explicantque quidnam elaboraverint.
Regium mihi vestitum exhibent atque imponunt. Primum erat capitis
decoramen, crista vel corona ex pennis multicoloribus: hanc infulae
meae superimpositum volebant. Dein tegĕs dorsualis ex palmeis cannis
atque arundinibus; quae sic erant dispositae, ut ipsarum colores pro
pulcerrimo fuerint ornamento. Praecinctorium item erat ex mollibus
juncis, quod a ventre ad genu pertingebat. Tum calcei, ex palmarum fune
supra, ex cocorum villo infra. E bullis vitreis catellas fecerant,
collarem talaremque: porro alias bullas aut vesti aut praecinctorio
assüerant, tanquam gemmas. Talia fidelitatis documenta laetissime et
benignissime accepi: sensi profectò, posse barbarica regni insignia
multùm valere, aut apud hos ipsos, aut apud alios barbaros. Decerno
quotidie, finitis operibus, uno alterove horum me ornare; et si
qua dies solemnior videretur, gestare universa. Nunc, benignitatis
ostentui, utrumque fidelium ministrorum super oculis osculor. 287.
Longum foret si narrarem, quantâ cum industriâ messem fructuum, radicum
ac foliorum suâ in tempestate collegerīmus, tres viri cum tribus
jumentis. Ego autem post biennium hâc in insulâ jam factus sum temporum
peritior: si verō antea ego nimium fui avidus, hi nunc meam aviditatem
superant. Nec culpo, immo laudo et gratias ago, quòd tam laboriose
victum et delicias comparent. Pluviae, calores, procellae, fulgura,
suo in ordine, velut anno superiore rediēre. Demùm, tempestate illâ
peractâ, coeli serenitas rediit; atque illi sub auroram laborantes,
scapham perficiebant praeseptam labrosamque. Dein post autumnales
procellas prorsùs finitas, ut ipso in mari probaretur opus, erecti sunt
omnium animi. Vēlis accuratissime recognitis, varias cursûs experimur
formas. Pro saburra ⸤ponderosa aliquot saxa⸥ portabamus; haec cum ipsâ
ancorâ ita collocavimus, ut scapham male deprimerent; quae nihilominus
se solidam stabilemque praestitit. In portum regressi, novam loricam
exploramus, num quà laxetur vel firmitate careat. Sane plauditur ab
universis. 288. Postridie coram me submisse veniunt, dicuntque, “esse
quod velint orare: sperare se, benigne me auditurum.” Impetratâ veniâ,
lībere curtēque explicant, “sine uxoribus vitam non bene transigi:
velle se in scaphâ uxores ex adversâ terrâ reportare.” Id me sane
perculit: tot res in mentem irruebant; vultusque meus, ut credo,
retegebat, quid sentirem. Breviter aio: “omni in re me illis consultum
velle; si possim, facturum; sed multa esse perpendenda, nec posse me
illicò responsum dare. Ad munia sua redirent, crederentque me de suo
commodo anxie meditarî.” 289. De mobilitate et perfidiâ barbarorum
multa audiveram. Memet interrogabam, anne idcirco regiis me honoribus
cumulaverint, ut scapham furati abirent. Id vero posse nego; hi namque
viri fuêre hostes: uterque ad me quàm ad alterum propior est. Tum si
aufugere velint, Quamne ad terram? anne ad patriam? sed patriae sunt
diversae. Sed sint sane fideles: mene scapham meam cum meis ministris
mari committere, domi sedentem? qui si fluctibus hausti nunquam
redeant, iterùm sum orbatus, et pejus quoque, spe abruptâ. Melius
arbitror pericula participare. At si omnes egredimur, quis gregem
custodiet? quis fruges decerpet, servabit? Talia commeditatus, crastino
die iterùm colloquor. 290. Primùm interrogo, Anne jam uxores habeant.
Secutor abruptiùs respondet: “per me suam uxorem a se distractam:”
fuscus autem rubor, dum loquebatur, vultum oculosque implebat, in quo
tenerum aliquid inesse putabam. “Mortuum esse se uxori suae,” addidit;
“quae, secundùm gentis morem, jam alii viro sine dubio nupsisset;
quoniam, se vivere, nemo suorum posset credere.” Recte eum dicere
judicabam. Mox Elapsus humescente oculo incertâque linguâ respondet,
“sibi virginem quandam fuisse desponsam, quando ab hostibus surreptus
esset.” Nihil ultra addidit. 291. Deinde interrogo, unde velint uxores
petere? ab Elapsi patriâ an a Secutoris? et quo signo cursum in mari
possint dirigere? Respondet Elapsus, “Secutorem ad ipsius patriam
nolle reverti: id uxori ejus fore crudelissimum: Elapsi patriam
ambo petituros. Ceterùm si vento favente hanc insulam ipsâ vesperâ
relinquant, cum luce terram continentem propiùs visurum, cunctam sibi
satis notam; deinde, ut primùm popularibus suis aspiciantur, his
approbantibus ad terram appulsuros.” Talia quum audissem, respondi:
Recte se res habere; sed amplius esse ponderandas.
292. Vespere post operam, ad rem redeo, interrogans: “Quis autem
tot buccis cibum dabit, si hâc in insulâ quinque erimus,--tres viri,
uxores duae?” Tum Secutor arridens ait, “Octo hominibus satis esse
jam cibi, superque.” Elapsus autem, genibus meis provolutus, dextram
osculatur, oratque, “ne irascar; sed amplius quiddam illos in animo
habere. Interroganti mihi, Quidnam igitur?” respondet: Matrem suam esse
mortuam, fratres occisos: velle se, si possit id fieri, patrem suum
hûc transvehere. Hoc quum dixisset, vultum meum sollicite contemplans,
addit: “Numne aliud quiddam audeam dicere?” “Perge:” inquam. Tum
dicit, “Nescire se, quis sit uxorem daturus: posse autem fieri, ut
parens, qui unam habeat virginem filiam _ita_ velit dare, _si_ cum
eâ sit iturus. Anne ego nolim insulam meam frequentari?” Res ipsa
non mihi displicebat: quanquam id quoque reputo, cavendum esse, ne
nimiâ barbarorum frequentiâ ipse in servitutem redigar. Ergo benigne
respondeo, de tot novis rebus considerate cogitandum. Illud tantum
affirmo, si proficiscentur, me socium periculi habituros.
293. Postridie iis annuncio, gratissimum esse id mihi, quòd tam longe
prospexerint tamque industrie laboraverint, praeparantes cibum,
instrumenta, materiem, ipsamque scapham. Talibus viris, quidquid restet
ardui, sperare me fore pronum; sed priusquam aliis de rebus dicam,
illud apprime necessarium, ut nostram nos insulam exploremus, antequam
in casūs maris committamur. Hoc enim stare mihi certum, ut non sine me
navigent. Jam si procella ingruet, si vi venti in aliud insulae lătus
detrudamur, quid ignavius, quàm non nôsse portūs, littora, rivos, ubi
tutò recondamur? Circumnavigandam insulam, indagandas profluentes
maris, tentandas bolĭde profunditates, notandas in chartâ montium
formas, priusquam in incerta maris ruamus. Haec quum dixissem, illi
primò vix intelligebant; sed postquam bis terque explicavi, tandem
aequissimis animis decretum meum acceperunt.
CAPUT (XI.) UNDECIMUM.
294. Post hos sermones uterque magis magisque in operas ruit.
Vestitus nuptiales ac dona sponsalia credebam praeparari. Cannarum,
arundinum, juncorum, restium vel filorum, pinnarum plumarumque magnam
vim comportabant. Postea explicatur, patrio Elapsi regulo plumatam
vestem ac dorsualem tegetem pro dono destinari. Id quum intellexi,
e vitreis meis bullis plures obtuli, ut pro torque collari essent:
has accepit Elapsus libentissime. Video quoque lectorum opercula vel
stragula e mollibus juncis contexi: igitur versicolores vestes ⸤quas
habebam fulgentissimas⸥ in sponsarum usum dono. 295. Ego vero bŏlĭde
(quam Graeci vocant) quaesitâ;--etenim plures in nave fuerant--saepius
cum alterutro virorum egrediebar longiùs, interdum in cymbâ, si
valde esset serena tempestas, quia tum remis certior est cursus.
Tunc totam illam oram quae Caprino Jugo subjacet, satis exploravi;
nusquam patebat scaphae receptaculum: sed colles accurate delineavi,
ut locos posthac recognoscerem. Necnon cum ambobus in scaphâ egressus,
oram adversam juxta hortos ulterius visitavi; quidquid de littore,
de profunditate, de montibus erat notandum, id conscripsi, notatis
coeli regionibus. Necnon unicuique montium nomen indidi aliquod, cum
suâ figurâ descriptum. 296. Quum die quodam in hortis cum Elapso
permansi, Secutore domum misso propter varios usus, per inferiora
prata diligentius exspatiantes, oryzam invēnĭmus in uvidiore loco
late crescentem, ubi nunquam anteà incesseram. Hanc rem credidi
posse aliquando magni esse momenti. 297. Postridie quiescente aurâ,
excurrimus in cymbâ usque ad portum hortorum. Montem illum altissimum
judico praecipuum esse oportere locorum documentum. Quare a tribus
lateribus figuram ejus accurate delineo; tum credidi, me, si hâc in
parte insulae forem, in die quamvis nubilo posituram meam agniturum.
Cautes quoque, si quas vidērem, scripto notavi. 298. Profluentes maris
multò erat difficilius observare vel conjectare; nam aestus diurnus
atque aura conturbabat rationes meas. Insulam a Septemtrionibus
praeverti non ausus sum. Multa navigando expertus, tandem despero de
profluentibus cognoscendis, nec valde perturbor, sed de hac re reticui.
299. Domum revertenti delicatissimum mihi prandium apponit Secutor,
ex avibus grandioribus membratim concīsīs. Genus avium nesciebam: num
otides[W] esse possint, dubitabam. Ille explicat, esse eas ex hôc
genere, quod mansuefactum volebam; sed hactenùs nullam se cepisse
vivam. Neque ille neque Elapsus vult vesci: sed postquam finivi,
vescebantur. Tum interrogo, quidnam de grege possit fieri, si nos omnes
peregrinamur. Tacent paulisper; mox Elapsus respondet: “Si faveant
aurae atque Fortuna Maritalis, triduo nos posse reverti. Solvendum
esse gregem, compedibus fortasse vel objicibus praepeditum. Quando
redeamus, fistulae cantui obedituros: sin minùs, si forte haedorum
aliquot amittantur, ferendum damnum. Nos e colle Caprino novos haedos,
si libeat, venari posse; uxores non posse.” Quando haec serio ac
deliberatissime dixit, vix risum continui. 300. Sed pergo interrogare,
Quot remos habeamus scaphae. “Duos tantùm,” respondent; eos nempe
quos egomet fabricavi. Id sufficere nego; quippe si aurâ deficiamur,
fortasse remigantes tres viri quatuor remis novum assequemur ventum,
sed duobus utentes remis in stagnante aëre haerebimus. Novos remos,
clamant, caedendos; id quod ego comprobo. 301. Tum alium injicio
scrupulum. Si barbaris foret confligendum, ego ignipultâ pistolisque
valeo; ministri mei cominùs gladio bene pugnant, sed eminùs a barbaris
superantur. Nam neque multas habent sagittas, neque multum in hâc arte
sunt exerciti: porro si maxime essent sagittarii, duo viri a multis
facile obruuntur. Melioribus opus est telis,--Hìc pausam facio. 302.
Illi primò tacuere: tandem invito sermonem. Elapsus timide interrogat,
“anne sciam, quot habeamus in usum catapultarum praeparata spicula
missilia?” Tum respondeo, “Ego certe nescio.” Ille vero, tanquam
veritus ne me reprehensione corripiat, tacet iterum. Sed Secutor,
paullo audentior, testatur, “non posse illos portare spiculorum jam
confictorum pondus: plura confingere, inutile esse: quod genus telorum
sit melius, se nescire, nisi si ignipultas denotare velim.” 303. Sensi
me errâsse; nam nolui igniaria tela tunc eos edocere. Itaque benigne
dixi, “industriam illorum omni laude esse dignam, meque gaudere, quòd
tantam haberent spiculorum vim: sperare me, sine praelio aut jurgio nos
redituros; sed quotidie catapultas exercerent, et tot uterque secum
assumeret spicula, quot res ipsa permitteret.” Tali responso contentos
se demonstrabant.
304. Caesis duobus cocorum truncis, dissecamus, dolamus, in remos
fingimus;--nam quatuor remos placebat conficere. Variatâ operâ ac ludo,
in labores reficimur, aemulatione ac spe erecti. Haec inter negotia
multum colloquinur. De ipsorum patriâ interrogo viros, numne earumdem
rerum sit ferax, quae hâc in insulâ gignuntur. 305. Illi explicant,
paene contiguas se habitasse regiones, scopulosâ orâ divisas, quae
⸤ipsos propter scopulos⸥ ab utrisque concupisceretur; hinc illos
internecinis involvi bellis. Nam ceteram suorum terram ex merâ humo
consistere, molli, uvidâ, arboribus fruticibusque uberrimâ, sed siccis
solidisque locis carente: porro per inopiam ferri optimum lignum minus
esse utile; igitur saxo destitutis nulla esse domorum fundamenta.
306. Domos gentilicias, ut plurimùm, nidos esse, inter ramos arborum
contextas, ut ab udo solo submoveantur, praesertim tumescentibus
fluviis. In uvidâ calidâque illâ humo procēras nasci arbores, egregios
fructūs; plura tamen genera meis in montibus vigere, quae illic uvidus
calor non patiatur. Interrogo, Habeant-ne uvas? “Habebamus,” inquit
Secutor, “sed gustu his dispares: nil erant nostrae, nisi dulcis
quaedam in ore aqua.” “Ergo,” inquam, “tu exquire, quidnam e siccatis
nostris uvis sit optimum, quod patri sponsae tuae des dono.” Arridet.
307. Tum in Elapsum conversus: “Tuâne in patriâ nuptias tum celeriter
perficiunt, ut parens tribus horis unicam filiam viro ignoto foràs
ducendam tradat?” Paullum pudibundus respondet ille: “Si pater domi
relinquendus erit, non potest id fieri: sin pater cum filiâ sit iturus,
potest nonnunquam. Atqui neque ego inter meos sum ignotus, et propter
me confident Secutori. Te autem regie vestitum postquàm viderint ac vim
telorum noverint, audierintque a me qualis et quantus sis, quidlibet
mihi tui gratiâ concedent.” Dubitabam, merane esset hoc adulatio, an
veritas; vera tamen eum dicere, libebat credere. 308. Mox e Secutore
quaerebam, quapropter ipse atqui ipsius populares ad insulam meam tunc
pervenerint et nunquam aliàs. Rem ab initio narrat. Scopulosa illa
regio erat ab alteris occupata: hinc coeptum est bellum. Quisquis
hostium erat in praesidio, comedendus destinabatur: id gravissimum
iis supplicium. Inter alios correptus est illic Elapsus. Sed patriam
versùs redeuntes oppressit procella, quae duas scaphas in apertum mare
abripuit. Totam noctem frustra luctati, summo mānĕ insulam meam non
longe vidērunt. Volentes neque vēnēre neque iterum venient; nam ignei
mei teli vis pro fulgure praestigiatoris divini sine dubio nunciatur.
309. Tum volo scire, utrum hic esse insulam prorsus nesciverint. Tum
Elapsus confirmat, montem insulae excelsissimum interdum distingui;
sed non vacare ut merâ curiositate mari se committant,--tumido, an
tranquillo. Percontor, numne caro humana propter lubidinem palati
exquiratur. Ambo vehementer negant: in ultionem summae injuriae,
idcirco tantùm aiunt quasi religiose comĕdi. 310. Mox Secutor urget,
ut diserte dicam quô die velim navigare; nam certum se habere, benigna
mea verba pro factis valere, nec velle me sine causâ diem proferre.
Tum video decernendum esse sine ignaviâ diverticulorum. Respondeo, si
cuncta parata sint, intra triduum nos profecturos. Rursus interrogat,
anne velim eum omnia, quae victûs causâ sunt commoda, praeparare: ego
autem assentior. 311. Crastino die, dum aliis in rebus absum, Secutor
haedum jugulat, sanguinem in agello suo diffundit, cornua reservat,
membra discerpit; alia coquit, alia suspendit in fumo. Ungulas Elapsus
pro glutine arripit, pellemque incipit patrio more depsere. Haec
rediens invenio obviam; sed neque probo neque culpo, quoniam veniam
meam praeripuerat Secutor. 312. Ad Elapsus conversus quaero, anne suâ
in patriâ tales sint capri, sive aliarum pellium abundantia. Respondet,
apud suos abundare ursulos, porcillos, immo porcos varii generis,
macacos, sciuros, et quadrupedes capris meis pares, paene aquaticos;
ex quibus pelles diversas habeant; porrò formidandos sed raros pardos,
quorum pellis optima sane: item audisse se, longe inter scopulosos
colles capros fere hujusmodi existere: se nunquam vidisse.--Lubet me
talia sciscitari et colloqui.
313. Post biduum mihi nunciant, parata omnia: occidente sole
navigandum. Hic nuncius me quasi stupore defixit; nam mille res prius
videbantur conficiendae. Sed video me multa imperasse: nunc dicto
obediendum: ergo de bellico apparatu primùm satago, postpositis rebus
ceteris. 314. Mox repperio Secutorem lepŏres meos occīdisse, coxisso,
sub crustulâ condidisse. Vultu angorem demonstro: sed ille, me commotum
sentiens, humi consĭdet tacitus, reprehensionem (credo) expectans.
Demùm fractâ voce ait: “Poenitet me, siquid te, here, laesi.” Tum
suspirans dixi, “Mutari non potest: fortasse non male fecisti: ceterùm
ne canem meum occīdas. Ego verò tibi ignosco.” 315. Ne longus sim, fere
Nonis Novembribus, sub noctem navigamus, nunc remis, nunc aurâ adjuti.
Astris facile dirigebatur cursus ad meridiem. Quum vento tranquille
ferebamur, quieti me dĕdi, jubens, si quid mutaretur, expergefacere.
Ante lucem stagnavit aura; tunc evigilo; jubeo remigare. 316. Orto
mox sole, Elapsus grumos patrios procul agnoscit: uterque moestior
videbatur: susurrabant inter se. Sed Elapsum dormire jubeo: ego cum
Secutore propello scapham. Post horulam video Elapsum propter inquietam
mentem non posse dormire; itaque Secutori impero somnum. Quando intra
conspectum venimus, Elapsus in mālo erigit signum, apertâque arcâ,
regiis vestibus me exornat. Tum extracto cibo vesci hortatur. Secutor
mox evigilat, et vescimur omnes, căne non invito. 317. Jam linter a
terrâ cautiùs appropinquat: tres inerant viri: credo, quia nos erant
tres. “Quid autem te tui cives vocant?” Elapsum interrogo. “Ego apud
eos” inquit, “sum Gelavi.” “Dehinc ergo apud me eris Gelavius,” inquam.
“Ego vero apud meos eram Totopil,” infit Secutor. “Ergo tu,” inquam,
“eris Totopillus.” Dum risu et alloquio oblectamur, accesserat linter:
mox noster Gelavius nescio quid clarâ voce pronunciat. Illi gestientes
strepunt, proxime accedunt, me mirabundi aspectant. Postquam iterum
peroravit Gelavius, illi rapide ad terram remigant, nos sequimur
tardiuscule. Tandem, jubente Gelavio, ancoram jacimus: me viri mei,
honoris causâ, humeris suis in littus deportant. Stratis tapetibus,
consideo: sericam meam umbellam Totopillus super me praetendit;
Gelavius evanuerat. 318. Opperīmur reditum ejus. Redit demum cum
catervâ magnâ. In fronte erat ipse, cum seniore viro et virgine. Tum
me compellans aït, “En pater meus! En unica soror!” Pater genua mea
manūsque fervide osculatus est, virgo quasi venerans constitit. Mox
Gelavius cum Totopillo verba secreto habet, post quae intimos credidi
sermones misceri. Interea tota nobis caterva circumfunditur, mox
ad scapham se convertit. Id me aliquantum commovet. Gelavius autem
multas res, dona principi, effert; dein ignipultas meas cum sacculis
subsidiariis: mox Totopillum video scutulum pro metâ erexisse.
319. Quinque juvenes cum arcubus astabant. A viginti passibus sagittas
ad scutulum direxere; nemo medium ferit, nemo per tabulam penetrat.
Deinde Gelavius et Totopillus a triginta passibus e catapultis
jaculantur. Hi ét justius collineabant, et altius penetrabant:
facile erant victores. Postea ad me venerans accedit caterva,
orans ut ignipultae ostentem vim: tum multò cum honore ad carcer
ducunt. Quinquaginta passus metari jubeo: bitubam meam suâ cum furcâ
comportaveram. Demisso genu, bis ignem ejicio: utraque glans medium
transverberat scutulum. Ejulabant territi, mox murmure collaudabant:
deinde magnum erat silentium. Gelavius tunc cunctis explicat, his
telis se per me fuisse servatum. 320. Inter haec Gelavii pater cum
filiâ coram me redit, Totopillus autem pro interprete mihi explicat,
velle illum se suamque filiam fidei atque insulae meae committi. Tum
ego abruptiùs Totopillo, “Ego-ne hanc pro tuâ uxore mecum reportabo?”
Is autem erubescens annuit: “Here! reportabis sane, si libet, ét
uxorem meam et patrem uxoris.” “At vero,” inquam, “principi oportet me
obviam venire honoris causâ, nec tanquam clanculum abire.” Respondet
Totopillus, “Immo, id principi foret ingratum. Ille neque tibi vult
offensam afferre, neque nimio erga te honore se suis elevare.[X] Sed
donis Gelavii placatus, honorificam coram multitudine de te fecit
mentionem.” 321. Jamque accurrit Gelavius, excitatus ut nunquam
videram. Hic secum habebat virum ac mulierem cum virgine. Me recta
petit, et rem omnem aperit. “Ellam! quae mihi erat desponsa. Propter
mei amorem nondum voluit nubere: en pater materque ejus! Tu-ne nolis, O
here! hanc meam familiam mecum revehere? Omnes sunt tui cupidissimi.”
“Ego sane volo,” inquam: “sed quot post horas?” “Jam sunt parati,”
respondet: “ad tenuem comportandam supellectilem vix semihorâ opus
est.” 322. Fateor, haec mihi nimia erant: velut in somnio esse videbar.
Tandem ministris meis dico: “Quod bene vortat Deus, ex intimo pectore
gratulor vobis. Nunc, ne tempestas se mutet, quàm celerrime redeamus.”
Illi cum senioribus colloquuntur; tandem renunciant, tribus post
meridiem horis esse navigandum. Id admirans, aio non posse fieri.
“Immo,” aiunt: “sic erit melius, ipso te judice.”
323. Video alias aliasque accedere lintres, et multa inter se parare.
Praestitutâ horâ scapham ingredimur, quinque viri, una mulier, duae
virgines, cum căne optimo, quem pueri valde mirati sunt. Hospitum
unusquisque spississimas suas vestes indutus est: stragulas quoque in
scaphâ composuerant. Aura paullum erat adversa; sed octo lintres cum
robustis remigibus nos fune trahebant, tribus horis amplius. Simul ut
Auster ventus flabat, Gelavius, multis actis gratiis, bonos remiges
valere jubet, munusculo quŏque unumquemque proretam honorat, sed
tantâ res tradidit celeritate, ut, quid dederit, nesciam scribere.
324. Excusso remulco, vēlis navigamus. Gelavius clavum tenet. Illud
tantum narrabo, me propter concitationem mentis non potuisse dormire;
Gelavium, qui prius non potuit, post aliquot horas dormivisse optime.
Jucundissimam sensi noctis auram, et de futuro meditabar, non sine
precibus ac gratiis Deo oblatis. 325. Primâ cum luce ⸤montis nostri
figuram⸥ agnosco. Tandem Austro cessante, Subsolanus ventus surgit
vehementior, torquetque nos nimium ad sinistram. Equidem nolebam
tam pretiosum onus vel minimo periculo committere: igitur, quoniam
nemo omnium erat invalidus, in hortorum portum direxi cursum. Ibi
sumto matutino cibo, scapham Gelavio commisi, cum patre, quando
faveat ventus, circumducendam: ego cum ceteris domum revertor,
colles escendens. Nos ante meridiem cavernas assequimur: illi seriùs
perveniunt. 326. Summam autem rupem dum pervadimus, fistulâ canendo
recolligo gregem. Desunt duo tantùm e junioribus. Hos crastino die
Totopillus acerrime anquisitos recuperat, cane adjutore. Sic illa res
faustum habuit exitum.
CAPUT (XII.) DUODECIMUM.
327. Nomina novae familiae hic libet narrare. Gelavii pater erat
_Pachus_, soror _Laris_. Sponsa autem Gelavii _Fenis_ appellabatur;
hujus părentes _Calefus_ et _Upis_. Upim credidi vix amplius
quadraginta quatuor habere annos, et neque Pachum neque Calefum
exsuperare quinquaginta. Biduum praeparandis nuptiis destinantur; quae
quidem omnia ipsis relinquo. Nuncio tamen parentibus per interpretes
meos,--si quid vestis apud me sit, quod utendum velint sumere propter
filias suas, vel si quae de cavernis videantur pro cubiculis commodae,
ne graventur quidvis me rogare.
328. Inter haec maximo cum gaudio accurrit Totopillus, nunciatque se
alites tres, ex eo genere quod posset mansuescere, cepisse vivos. Atqui
non erant phasiani, neque, quantum ego poteram intelligere, otides;
sed nostratium gallos gallinasque potius referebant, quanquam longè
erant grandiores augustioresque, ac sane splendidi. Equidem Gallum
Indicum pro nomine indidi. Libenter credebam, hoc avium genus numero
ovorum apprime excellere: tum mansuefacienda decerno. Mas unus erat,
duae feminae: nesciebam, anne pares numero conjuges esse deberent:
sed Totopillo imperavi, asservaret omnes summâ cum sedulitate,
daretque operam, ut proles gigneretur plurima ac mansueta. Ipsum erat
genus alitum, quod olim mihi Gelavius denotaverat. 329. Quando autem
fructuarium meum intro, fures ibi video res despoliasse. Cocorum
aliquot nuces, sacculo quodam discisso, abreptae fuerant: id sine dubio
macacorum erat opus. Atque anteā, me absente, unam nucem surripuerat
macacus, neque, qui rem vidit Totopillus, poterat prohibere. Alias
res mire disjectas suis e locis invenimus: feles inculpat Totopillus.
Equidem non credo: sed ille urget vehementer, petitque ut liceat unam
reservare felem cum pusillo mare, ceteras abigere: ego vero, ne nimium
adversarer, tandem permisi.
330. Exploratis cavernis, tres pro conjugalibus cubiculis destinantur:
sed quoniam opera quaedam priùs videbantur necessaria, meo ipsius
cubiculo cedo. Hoc atque museum novis nuptis permitto, fructuarium
Calefo et Upi: ego in armamentario dormio. Nuptias suo fere in more
transigunt: sed postquam uterque pater sponsum sponsam suam osculari
jussit, (id quod solemnes ceremonias mihi videbatur terminare,) ego,
indutus regium vestitum, peroraturus assurrexi, jussique Gelavium
interpretari. 331. Dixi me, Dei nomine, in meam eos insulam convexisse,
ut forent beati, me regente: ceterùm obsequentiam postulo: jamque
imprimis, mea lingua est ab omnibus perdiscenda, et quantum fieri
potest, semper dehinc hâc in insulâ audietur.--Tum Gelavio et Totopillo
impero, ut prandium nuptiale apponatur. Post prandium, in rupem
ambulabant, mirantes insulam. Vespere, obortis tenebris, e corrupto
pulvere nitrato aliquot ego _pyrobolos_ cremavi, gestientibus barbaris.
Sic confectae sunt nuptiae.
332. Jam ego Upi matres antilopas, a căne vigilanter custoditas,
demonstraveram, et de mulgendi arte conatus eram explicare. Ea curam
lactariam acerrime suscipit: duae autem erant matres cum haediculis,
nec multum sane expectabam lactis, quanquam corpore erant grandiores.
Eadem _cassavam_ panem ex maniocâ et _tapiocam_ optime conficiebat. Mox
Calefus pollicetur nova vasa fictilia, ac meliora quidem, se facturum;
atque ego de caseo, de butyro, de lactis flore, quidquid noveram, per
Totopillum communico, sed caseum praesertim censeo faciendum. Item
plumbum liquefactum, ad vitream vasorum superficiem quantum conferat,
demonstro. 333. Pachus instrumenta agri colendi atque omnem rem
ferrariam vehementer admiratur: mox per Gelavium edoctus, princeps
evadit faber ferrarius, item agricola. Calefus operam figulinam,
lorariam, funariam potiùs exercebat; materiam quoque caedebat lubens.
Totopillus, ut antea, culinae se dabat: item calo erat atque auriga,
et hortulanus et lanius et auceps. Multam hic habuit in condendis
decipulis peritiam. Nunquam ego ne unum quidem cuniculum resticulis
potui capere; at Totopillus porcillos plurimos, aves innumerabiles,
laqueis convolutis aut suspensis capiebat: hinc illae coenarum
deliciae, illa pennarum plumarumque copia, quam miratus eram; hinc
nuperrime gallus Indicus cum gallinis. Etenim Gelavius patrio suo
regulo vestem pulcerrimam, e multicoloribus avium plumis contextam,
dono dedit, qualis in Angliâ caballi pretium afferret.
334. Video porro me ipsum, velut in Braziliâ quondam, oportere nunc
pro operarum praefecto esse. Nauticam quidem rem ipse pro me suscepi;
sed in nendo e foliis filum, in complicando cannas, juncos,--multa
faciebant feminae. Linamenta lucernarum torquent, oleam palmarum
exprimunt. E lignariâ fabrorum arte pleraque jam Gelavius exercebat et
quidquid juberem, perficiebat prudentissime. In viminibus cannisque
contexendis peritissimi erant omnes. Hic autem loci affirmare oportet
quid de barbaris sentiam, non omnibus, sed multis, quos nos Angli
nimium contemnimus. Erras valde et pessime consulis, si longe ex
ipsorum consuetudine velis eos detorquere; attamen hunc errorem si
declinas,--si aperte ingenue fideliter juste agas,--multo fideliores
tibi erunt quàm quis putaverit; mox miram sagacitatem, gratos animos
generososque, aliasque virtutes neutiquam spernendas deprehendes summam
inter barbariem. Nos autem, heu lugubri fato! nostra communicamus
vitia, illosque dediscimus nativas ipsorum virtutes; dein incertis
ex causis inimicitiae insurgunt, donec hostile odium mitia commercia
pessumdet. 335. Prima autem mihi cura post nuptias erat, ut ⸤res
comparatas⸥ melius ordinarem, unamquamque suo in loculo. Novas ut ollas
largioresque praepararet Calefus, urgebam, argillamque unde haberet,
indicavi. Ego autem, quoniam veteres non sufficiunt arcæ, majus
quiddam, armarii instar, eum mensis interioribus, condo. Fores illas
diaetae nauticae principalis, quae supra biennium apud me jacuerant,
pro hujus armarii foribus adhibeo. Illud opus me per sex dies exercuit.
Totopillum jussi curatissime deligere, quid primum deberet consumi,
quid in saccharo conservandum, quid per se posset consistere. Is autem
dioscoreis, maniocis, cucumibus in novo agello per se dedit operam.
Quoties aliquid aut piscium aut carnis erat consumendum, plures
didicerat reservare reliquias, quibus ⸤elixis propter canem ac feles⸥
massae farinulentae vel alius cibus gustum derivarent idoneum. 336. Mox
de oleo ac saccharo erat providendum, deque _sagone_ (quod appellant)
et de cerâ palmarum. Palmis aliquot succisis, aut farinulentam medullam
aut ceram habebamus: folia, cannas, stipites, ad suos quidque usus
adhibemus. Maximam autem et olei et sacchari copiam jam nunc censui
parandam. Saccharum Gelavius, optimum illud quidem, e palmâ quâdam
affătim detulit: _Borassum Flabelliformem_, ut nunc audio, appellant
arborem. 337. Post haec de agriculturâ dubitabam. _Zeam_ quàm maxime
accurandam opinabar. _Oryzae_ plantas in hortis dixi invenisse
Gelavium; sed illam culturam minùs esse salubrem credidi, nec posse
nisi uvidissimo in loco exerceri. Attamen Pachus et Calefus orant, ut
sibi liceat hanc rem administrare: itaque ipsis remisi, simul indicans
zeam a me oryzae anteponi. 338. Pachus in cavernis ordinandis strenuum
se praebet. Feminae, adjuvante Gelavio et materiem suppeditante,
in vestibus nectendis valde erant industriae; mox dato _sapone_,
vestimenta lavare edocui. Tandem, post duos fere menses, tota mea
familia suas habebat sedes, satis ornatas, suasque operas.
339. Tantis adjumentis suffultus, poteram esse otiosior, immo
segnior: nec laetior tamen eram. “Quorsum haec?” interrogabam. “Num
tota mea vita sic est degenda,--res opimas colligendo, consumendo? An
meliorem aliquam religionem potero his barbaris impertire? Tentandum
est fortasse: sed linguam meam imprimis perdiscant oportet. Anne
horum operâ ecquando patriam recuperabo meam?” Talibus exercĭtus
cogitationibus moestior fiebam ac taciturnior: id vero sentio pessimi
esse exempli. Etenim nisi multum colloquar, ne Gelavius quidem nec
Totopillus garrient Anglicē; tum cēteri non poterunt discere. Statuo
fabellis ac narratiunculis, quoties coenamus, abundare; et, cum Gelavio
imprimis, item cum Totopillo, de religione sermones habere seorsim.
340. Equidem jam pridem de meâ ipsius historiâ quaedam, praecipue
de naufragio, illis narraveram; sed plurima tunc parùm intellexere,
atque iterum audire avebant. Nunc autem primùm clare dixi quondam
fuisse me Mauri hominis barbari servulum; id quod animos eorum adeo
perculit, ut singula quaeque audire cupiverint magnopere. Ego autem
quae plures per dies tunc narravi, non celarem lectorem meum, nisi
dictu longiuscula forent. Profecto illa servĭtus crudum meum et
praeferocem animum salubriter mitigavit; et quoniam herum non crudelem
habui, multa tum didici sub Experientiâ magistrâ. Porro illâ in terrâ
caloribus assuevi, immò robustior fiebam. Sol orae Marocanae, nostro
longe acrior, aurâ Oceani temperatur, neque nobis est insaluber, modo
caput fasciâ sindonis involvas, et vino abstineas prorsùs. Illic quoque
plurima didici de frugibus, de oleribus, de fruticibus, quae postea
erant utilia. Plurimas res item minore didici apparatu facere, quâm quô
apud nos fiunt. Quippe ferramenta agrestia, domesticam supellectilem,
instrumentum culinae, pistrini, fabricae,--offendi illic rudiora omnia;
sed Necessitas inventrix multa simpliciter conficit, quae fato quodam
meo discebam. Denique ipso industriae fructu superbiens, strenuus
operis evasi, versutus ad excogitandum patiensque laboris. 341. Sed ad
rem redeo. Aliud quoque jam aequum videbatur. Quoniam continuus labor
ad vitam non jam erat necessarius, festique aliquot dies ipsis barbaris
assolent, septimus dies (quem _primum_ vel _Domini_ diem appellamus)
Cristianorum more debebat tandem distingui; ex quo religionis aliqua
posset cura exoriri. Itaque Kalendario meo recensito, quisnam sit
“dies Domini” discerno: tum subditis meis edīco, ut festus sit hic
dies: quo die item coram me post matutinum cibum congregentur. Ego
regium monile gerens, precem brevem Numini Supremo pronuncio, ut suo
halitu mentes nostras purget; illum quoque ipsius propter virtutes
adoro: postea litterarum rudimenta cunctos doceo, ut novam linguam
profundiùs animis defigam. 342. Si pluvia cadit, in musēo congregamur;
ego in tabulam ligneam cretâ scribo: sin serenum est caelum, ubi arena
subtilis ac plana est potissimùm, ibi radio maximas designo litteras.
Ea imprimis vocabula, quae saepissime pronunciantur, docui scribere,
ut nomina rerum, Homo, Vir, Femina, Cănis, Panis; ut verba communia,
Fac, Dic, Da mihi, Vĕni, Abi; ut pronomina, Ego, Tu, Nos, Vos, Hic,
Ille, Sic.--Primo quidnam vellem faceremve, parùm intelligebant; sed
quum īdem sonus eâdem cum litterâ saepiùs audiebatur, sentiebam eos
excitari. Gelavius primus orabat, ut sibi liceret rem iterare. Dein
incipit a Me, Te, Se; item Nos, Vos, Hi, Hos, Sic, Dic; et postquàm bis
terque est a me edoctus, optime perdidicit brevia vocabula tot, quot
omnibus elementis comprehendendis sufficerent. Mox ego totam litterarum
seriem, in parvâ chartâ conscriptam, ipsi trado. 343. Gelavius sane
et Totopillus, qui quae dicerem intelligebant, longe celeriùs ipsas
discebant litteras. Hos amplius indies edocui. Proximo die Dominico
ceteris ipsi praecipiebant. Tandem furor discendi cunctos pervasit
magnus, quando hos viderunt ét intelligere et pro magistris esse: sed
multa non poterant legĕre, qui paucissima vocabula noverant. 344. Mox a
me exquirit Gelavius, ex quânam re conficiatur charta. Ego de papyro,
de lino, de gossypio facio certiorem; explico item de membranâ sive
pergamenâ. Multa posteā folia grandiuscula ad me reportat, siccat in
sole, premit, lēvigat; juncos item aquâ maceratos contundit, gummi
miscet, explanat, chartas meas imitans, sed parùm res cessit: tandem e
praegrandibus palmae cujusdam foliis satis bonam censet haberi chartam.
Dixi huic arundines ac pennas avium pro calamis scriptoriis sufficere,
pro atramento succum sepiae; gummi addendum, si liquor in chartâ
nimis difflueret. Ille confirmat, nunquam sibi defuturum scribendi
instrumentum, modò artem ipsam mente arripuerit. Jam unam quotidie
horam litteras eum doceo. Die Domini quaecunque nova vocabula ceteri
didicerint, ea doceo scribere; paullatimque, quum plura intelligunt,
quaedam de religione incipio inculcare.
345. Cum Gelavio liberiùs de rebus divinis loquebar. Quidquid de
Deo Creatore, de lege morali atque officiis, de sancto Dei judicio,
de ejusdem in sanctos gratiâ dicerem, id omne illi facile esse et
quasi naturale comperio: etiam de immortalitate humani animi (id quod
mirabar) jam eredebat. Sed quoties auderem de Cristo, de Moyse, de
Judaeis narrare, otiosus audiebat, quasi qui miraretur quid haec ad se
attinerent: aliquando fortiter contrà dicebat. Tandem diffisus posse me
tantis argumentis suam impertire gravitatem, abstinui, ne profundius me
demergerem.
346. Non absurdum erit narrare, quantum Pachus suâ arte ferrariâ
feminas adjuverit. Erant e meo instrumento acūs quaedam minores, item
majores sarcinariae. Has Pachus multum admiratur. Minores nequit
imitari, sed utriusque formae plures procudit grandes, quas exacuit
politque satis pulcre, oculis recte pertusis. Unicuique feminae dono
dat tres formae utriusque: his vestes, tegetes, stragula consuunt.
347. Gelavius identĭdem quaerit ex me, numne poeniteat me, quòd
plures sumus: num velim ad tres viros rursùm redigi: num si pro octo
octoginta forenus, id oporteret dolere: num malim paucorum esse quàm
plurimorum regulus. Nesciebam quorsum haec intenderent: subesse
quiddam mihi videbatur. Demum interrogo directà, anne consulto talia
loquatur. Tum modeste ac candide respondet: “O here! talis est hujus
insulae jucunditas, talis omnium rerum copia atque commoditas, talis
tua ipsius benevolentia, aequitas, sapientia; ut ego populares meos
vellem sane multos hisce rebus mecum frui. Nec dubito fore ut illi
velint eadem, si modò liceret: tuum erit dicere, si id licebit
nunquam.” Haec quum responderet, haesitavi consilii incertus. Mox dixi:
“sane suis esse illum benevolum: ego quid velle, quid nolle deberem,
id mihi ipsi neutiquam līquĕre.” Notavi posteā cunctos, ultra quod
necesse erat, ampliare culturam. Id ipsum anteā fecisse Totopillum
memineram, tum quum hancce coloniam clam meditabantur: itaque credo
omnes eandem fovere spem, quam indicaverat Gelavius. Hoc me male
habet, ne nimis adverser, neve periculosum quidpiam gratificer. 348.
Iterum e Gelavio quaero quot novos colonos tutò posse venire credat,
et quânam sub lege: num tot modò quot in unâ familiâ nobiscum aetatem
possint degere.--Respondet, “semper se credere, fore ut ego in patriam
restituar: quippe, ubi una venerit navis, aliquando tandem venturam
esse alteram. Tum se suosque, optimo defensore orbos, parvam manum
pollentibus barbaris relinqui: nam hos quoque aliquando venturos, nec,
nisi aut igneis telis aut majore catervâ, posse abigi. Tot erga novas
familias, quot firmo sint praesidio, esse optandas. Mille viros nimis
multos non fore, sed quinquaginta contra ejectamenta maris sufficere.”
Interrogo, quid sibi velint maris ejectamenta. Sic ille explicat, ut
dicat, “viros qui in scaphis per casūs maris hùc advehantur inviti.”
Vis ergo (inquam) quinquaginta importare familias? “Si liceret,
vellem,” respondet. At Gelavi! (rursus aio) id non per me licebit.
Propter locos, arbores, antilopas, pisces, aves, nulla non erit pugna
atrox. Nemo mihi obtemperabit nemo intelliget: ego inter primos
occīdar. 349. “Ah, ne talia fingas,” (inquit): “ne metuas, here! Priùs
certe ego moriar: sed non nôsti meam gentem.” Dic quomodo (inquam).
“Primùm, here! (respondet) homines sumus, non bestiae; itaque èt Deum
et principem veneramur. Quisquis fortitudine, prudentiâ, justitiâ
excellit, hunc extollere, decorare, sequi amamus. Talis tu es vir, qui
strenue ac juste regere calles. Nostrorum virorum quot te noverint, te
prae nostris regulis omnibus anteponent. Dein, audi, quaeso, ampliùs.
Summi nostri reguli patruus est Cortops quīdam, optimus ille quidem
vir, sed fratris filium sibi praeponi aegrē fert, habetque factionem
non parvam. Mitis est ac senior vir; filii autem ejus omnes praelio
occubant. Is profecto talem in insulam colonos deducere vehementer
cupiat: immo, id ipsum audivi, ac credo. Jam si hùc adveniret, ille et
suos cunctos facile regeret, et tibi obsequeretur officiosissime. Tum
omnia illa de locis, arboribus, antilopis, ex consuetudine nostrâ ac
sine pugnâ ordinabuntur.” Optime causam dicis, O Gelavi (respondeo) et
callide adularis; sed nimiâ me solicitudine tota haec res excruciaret:
quare amplius de eâ ne colloquamur.
350. Nos autem, ita ut dixi, cursum nostrum tenebamus, nec poenitebat
me meorum subditorum. Singula narrare de tot hominibus, longum foret.
Omnia quae egomet inveneram, paullatim discunt; sed Pachus novam rem
reperit. Per Gelavium a me exquisiverat, unde veniret ferrum. Dixi, e
montibus effodi, ejusque aspectum esse, tanquam in humum influxisset,
massasque humi suâ gravitate implevisset. Post aliquot dies laetus
renunciat, ferrum a se in monte repertum. Ostendit marram, novo quodam
metallo crustatam. Explicant mihi, vidisse eum, in ulteriore altissimi
illius montis latere, rivulum quendam discolorem, turbidum: marrâ
postquàm conciverit, hanc concrevisse crustam. Video non ferream esse
crustam illam, sed aheneam. Respondeo, posse hoc multi esse usûs,
quanquam non sit ferrum; amplius oportere examinari. Posteā doceo tale
aes colligere et fabricare, quoties usus venerit.
351. Hiems hujus regionis praeterierat. Calidior tempestas
appropinquabat; quotidiani imbres augescebant. Die quodam Martii
⸤solito acriùs⸥ flabat ventus et continenter per noctem duravit. Sub
ipsum mane per tenuem pluviam ego cum Totopillo cocorum sĭnum versùs
pergebam, atque a speculâ meâ video lintrem terrae appropinquantem.
Egrediuntur duo viri, una femina: tot modo inerant. Video protinus
piratas non esse hos: viri defessi esse videntur, femina algescere.
Haec ubi a vento protegatur, vestibus contectam collocant: ipsi
vagantur, ramos aspectantes, ut qui cibum anquirunt. 352. Pistolas
mecum habui, sed nihil erat quod timerem. Ramulo arboris raptim
abscisso, hunc elate gerens, cum Totopillo descendi, ciebamque eos
clamore: neque illi a nobis fugerunt. Jussi Totopillum colloqui, si
forte intelligerent. Is cito confirmat, esse eos Gelavii populares,
vento abreptos, jamque fame, labore, frigore enectos. Nolui, in portum
admissis, secreta domûs aperire: sed jussi eum dicere, “cibum iis
missum iri,” et ipsum juxtā manere. Ego actutùm redeo, tum Gelavium
remitto cum cibo, uxoremque ejus cum spissis siccisque vestibus. Ipsi
frustra conantur ignem fovere. Fenis et Totopillus apud eos morantur:
Gelavius illico ad me redit: sic jussi. Tum colloquimur.
353. Ego aio: si per ventum non poterunt ante noctem regredi, nunquam
regredi debere, ne plures posteā in nos reportent, pervulgato insulae
arcano.--Is laudat consilium meum, modò possit fieri. Mox addit:
velle se quĭdem plures insulae cives; sed invitos retinere, nisi
vincias, fore lubricum; nam posse aliquando scapham meam furari.--Id
me perculit, nec quidquam ultra dixi: tamen eundem illum in sĭnum
hospites cöercere statuo. Fenis autem rediens ait, sibi illam feminam
antea notam esse, et vero dilectam, atque ejus se misereri. 354. Quando
refoti sunt, tertio die de reditu consulitur. Erat sane difficilis
lintri reditus, si ventus eâdem ex regione perstaret flare, quamvis
clementer. Imperavi ut nemo retineret eos, nemo abigeret, sed suis
relinquerentur consiliis. Multas nobis gratias agunt, viatico accepto,
aiuntque velle se, ut primum possint, domum redire. Quarto demúm die
evanuerant, sub noctem regressi.
355. Haec erant in mense Martio, neque ego tunc suspicabar quò
me invitum divina duceret Providentia: nam novos colonos arcessere
pertinaciter nolui, quamvis timerem ne meis forem iniquus: sed
sollicitudo acris semper me vetabat. Continuabantur menses, et nostra
omnium opera. Praeteriere suo in ordine genialis pluvia ac foeda
tempestas: tertiùm jam mihi redibat siccior aestatis pars. Nos quidem
in fructibus colligendis tum maxime fuimus occupati. 356. En autem
ipso Sextili mense, dum cum Calefo et Totopillo per rupem incedo, e
saltu prodeunt duo viri barbari. Pistolâ correptâ, jubeo Totopillum
eos compellare. Respondent, “amicos esse se, et regem insulae
amicissime petere.” Jubeo, mei honoris causâ, tela in humum projicere:
projiciunt. Tunc ut amicos saluto, recipere tela jubeo, et dicere
cur, unde, venerint. Totopillus, parum facile, tamen interpretatur
responsa. Senior autem e duobus illis, mitis aspectu vir, qui fere
septuaginta habere videbatur annos, in hunc modum loquitur. “Ego sum
Cortops. Cum quindecim lintribus venio, octo et viginti familiis, ut
tuâ veniâ cum bonâ pace consideamus hâc in insulâ, tibi pro summo
principe obtemperaturi. Ceteros infrà relīqui, dum tua reportamus
jussa. Agrum autem ex tuâ abundantiâ a te oramus.” Quia de re inopinatâ
illicò respondere erat difficile, multùm salvere jussi; hìc in saltu
requiesceret paulisper: honoris causâ hos duos meorum apud eum
relinqui: me celeriter cum servis cibisque rediturum: tum nos de omni
hâc re lībĕre collocuturos. 357. Itaque decessi solus. Proditum me
credidi. Gelavius sine dubio nuncium Cortopi per illos viros miserat,
quoniam me obstinatum sensit. Tamen si triginta viri armati jam in
terram expositi erant, per vim telorum malè resisto palam: arte et
solertiâ est opus. Aut suadere debeo ut protenus abeant, aut deliberare
quo tandem pacto minimo cum periculo maneant, sive ad tempus, sive in
perpetuum. 358. Interim irascor Gelavio et incipio objurgare. Ille
admirans, obnixe ac simplicissime negat quidquam nuncii se aut misisse
aut missum velle; idque iteravit tam anxie, ut nequiverim persistere.
Jam hunc cum Pacho cibos ac dona aliquot relaturum mitto. Ipse, regalia
assumens, memini Fenim fuisse feminae illius amicam. Igitur, missâ ad
eam Lari, arcesso, et iratâ voce interrogo, quidnam hospiti dixerit.
Illa, quanquam malè loqueretur, tamen, quae dicebam, satis intellexit.
359. Effusa in lacrimas respondet, se, ab amicâ suâ rogitatam, anne
commode se hìc haberet, dixisse; “Immo optime: sane se esse beatissimam
sub benignissimo ac justissimo principe in jucundissimâ insulâ.” Talia
eam velle dicere, sermone quamvis incondĭto, intellexi. “An nihil
aliud dixisti?” interrogo. “Sane plurima,” inquit. Quid ergo? “At
ego nescio.”--Nonne tu nuncium ad Cortopem misisti, ut hùc vĕniret?
“Certe nihil tale auderem (inquit) neque ausa sum.” Sed neminem tu hùc
invitâsti? “Oh here (respondet), invitavi neminem; tantùm, ut credo,
amicae meae dixi,--Vellem ipsam et quàm plurimos meorum sub optimo
te principe esse beatos, velut memet.” Postquam experior nihil ultra
sciscitando extorqueri, vultum compono: bono animo eam esse jubeo: dein
egredior. 360. Incedens simul reputo. Si re verâ propter famam mei, non
propter cupiditatem mălam, tot viri veniunt; tum verò, si prorsus eos
venisse nolim, ipse memet objurgare debeo, quòd non fuerim injustior;
neque adeò sunt timendi, qui ad imperata perferenda festinant. Meae
me laudes fortasse emolliebant: nulla convincitur proditio. Tum illud
surgit:--quatuor ope virorum nunquam hic navem fabricabor: si redire
ad patriam volŏ, per plures id debet confici. Quid si nunc plures Deus
ipse ad me misit? Ego-ne illos abigam, in aeternam memet redacturus
barbariem? Reputans talia, cum alio prorsus animo ad Cortopem reverti,
qui cibos jam confecerat, et cane meo, propter offulas blandienti, se
oblectabat. 361. Nunciatur mihi, cunctam ejus plebem esse in portu
hortorum; sub arboribus a calore protegi: habere secum maximum zeae
atque oryzae numerum, item maniocarum; coria quoque comportare et
maximas vestes, tegetesque quae malignam imbrium vim possint arcere:
quadraginta duos viros puerosve esse, septem et quinquaginta feminas:
Cortopis omnes dicto obedire: ipsum Cortopem mihi profecto velle
submitti, constanter autem a me orare sedem idoneam.--Responsum feci
plenum benevolentiâ. Pollicitus sum, illicò me demissurum, qui ligna
secaret in focos, atque alterum qui plura ⸤cibo commoda⸥ distribueret,
velut oleum, sal, aromata: tertium qui ollas cacabosque ferret. Interim
me de sede dandâ meditaturum.--Mox nos redimus cavernas versùs, duo
illi viri ad suos. Quando animadverti auram extra ordinem a meridie
continuari modicam, melius censeo ut in scaphâ ⸤Gelavius cum patre
soceroque⸥ supellectilem ac cibum portet. Gelavius ⸤minoribus gemmis
fulgens⸥ me repraesentat. Hic lignum secat, illi prandium properant.
362. Ego autem sub sericâ umbellâ propter fastum ac calorem tectus,
ad Caprinum jugum deflecto, atque, inde prospectans, novae coloniae
decerno longam illam oram subter jugo, cum primo sinu citra Lunatam
Viam, si eo quoque ĕgērent. Sed ora illa facile suffectura erat.
Postulo ut septimus quisque dies pro festo habeatur; ut, quot possint,
illo die coram me veniant; ut Cortops quater in anno, ad minimum, me
veneraturus adeat; ut mea lingua pro imperatoriâ linguâ aestimetur,
quam cuncti, ut primùm possint, discant elŏqui. His acceptis legibus,
proximo die circumremigant, suamque capiunt sedem.
363. Paullo pòst clariùs denoto; quidquid sit illâ in orâ, Cortopis
esse, sine ullâ exceptione. Quaslibet aves, quoslibet pisces, illâ
tantùm in orâ, pro suis oportere eum aestimare. Sin ultra lineam
altissimi jugi Caprini voluerit venari aut fructum terrae percipere, id
mecum amplius deliberandum. Si quid in monte velit seminari, id liberum
esse; et quidquid coluerit quispiam, id fore cultoris.--Has quoque
leges comprobârunt: tum ego sollicitudinem deponebam.
364. Mox ligones, secures, dolabras plurimas deligo, item marras
aliquot et cultros mensales, quos Cortopi dono dem, suae plebi ad suum
arbitrium distribuendos. Cultrum, furcam et cochleare, splendidiore
specie, ipsi destino Cortopi. Sacchari aliquantum et olei addo, item
aromata. Has res ille cupidissime ac multis cum gratiis accipit. Tum,
ne gemmis Gelavius praeluceat, monili pulcrius variato exorno Cortopem.
365. Postea aliud quiddam mihi arrogo:--Si hostes hanc in insulam
descendant, ut sub Cortope cuncti imperata mea perficiant, conferantque
subsidia belli.--Id quoque facile conceditur. Tum citrea atque aurea
māla, cocos nuces uvasque siccatas, et conservatarum ananassarum ollas
ad Cortopem demitto.
CAPUT (XIII.) TREDECIMUM.