Post hec, die Veneris sequenti, que fuit XII dies dicti mensis [p. 535]

Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum

commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Matheus de

Cresson Essart serviens, Belvacensis diocesis, preceptor domus de

Belleyvial Ambianensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret

dictum suum, triginta sex annorum vel circa, non deferens mantellum

ordinis, quia ipsum dimiserat voluntarie vetustate consumptum, nec

curabat ulterius ipsum portare. Postmodum radi fecerat sibi barbam, cum

quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus in concilio Remensi,

per dominum archiepiscopum Remensem. Lectis autem et diligenter

expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo

ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera

vel non, quia non interfuerat capitulis generalibus, nec viderat recipi

aliquem alium fratrem, nisi fratrem Galterum infra scriptum. Ipse autem

receptus fuerat, per fratrem Hugonem de Penrando visitatorem Francie, in

majori capella domus Templi Parisiensis, die Martis post festum

apostolorum Petri et Pauli erunt XVII anni vel circa, post capitulum

generale, presentibus fratribus Roberto de Belvaco presbytero, tunc

procuratore generali ordinis in Francia, Garino de Grandi Villarii

preceptore baillivie Viromendensis, Baudoyno de Cheli milite, et aliis

circiter septuaginta, in hunc modum: nam ipse testis et predictus frater

Galterus de Bullens Ambianensis miles, qui fuit combustus Parisius, et

receptus cum eo, pecierunt panem et aquam flexis genibus, a dicto fratre

Hugone, et vestitum ordinis, et obtulerunt se velle fieri servos

esclavos Dei et beate Marie, et Terre sancte ultra marine; et dictus

receptor dixit quod traherent se ad partem, et ipse deliberaret cum

fratribus; et cum deliberassent et ipsi rediissent coram eo, et iterum

peterent ut supra, dixit quod grandem rem petebant, quia oporteret eos

abdicare a se propriam voluntatem et subjici aliene, et multa dura et

aspera sustinere, et ideo bene deliberarent; cum autem respondissent se

bene deliberasse, finaliter voluit scire per sacramentum ab eis si erant

servilis condicionis, matrimonio, alteri religioni vel debitis [p. 536]

obligati, si habebant infirmitates latentes; quibus respondentibus quod

non, fecit eum vovere et jurare castitatem, vivere sine proprio, et

obedire omnibus preceptoribus qui proponerentur eisdem, servare bonos

usus et bonas consuetudines ordinis, secreta capitulorum, et quod non

dimitterent dictum ordinem pro meliori vel pejori, absque licencia ejus

qui dare eis posset. Postmodum imposuit eis mantellos, et primo dicto

fratri Galtero, et ipse et omnes fratres astantes fuerunt eos osculati

in ore, et dicebat quod eos recipiebat ad honorem Dei et beate Marie et

beati Petri apostoli, ad beneficia ordinis, et patres et matres eorum.

Deinde instruxit eos quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et

qualiter se regerent. Quo facto recesserunt omnes, et quidam frater

serviens vocatus, ut videtur ipsi testi, Malins, filius vel nepos

fratris Arnulphi de Vysomale, duxit ipsum testem ad quamdam cameram, in

qua consueverunt scindi vestes; et in eadem camera erat quidam alius

frater, cujus nomen ignorat, et cum essent ibi, dictus frater Malin

dixit eidem testi quod abnegaret Deum. Quo respondente quod hoc nullo

modo faceret, dixit quod hoc oportebat eum facere, quia ita faciebant

alii, et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde. Postmodum

precepit ei quod spueret supra quamdam crucem metallinam, in qua erat

ymago Crucifixi, ut sibi videtur, quam tenebat alter frater in manu sua;

et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dimisit

eum; ille eciam qui tenebat dictam crucem in manu dixit eidem testi quod

eum debebat osculari in ano, et ipse testis habuit pro trufa, et noluit

in dicto loco osculari eum. De aliis illicitis non fuerunt locuti eidem,

nec alia inhonesta intervenerunt in recepcione sua, nec post. Requisitus

quod factum fuerat de dicto milite recepto cum eo, respondit quod

fratres Garnerius de Esta et Baudoynus de Cheli predictus milites, et

Johannes de Villanova serviens, tunc preceptor ballivie de Pontivo,

duxerunt predictum fratrem Galterum ad quamdam aliam cameram, et nescit

quod fecerunt in ea; credit tamen pocius quod fuerunt facta dicta

illicita quam contrarium, et quod eciam fierent in [p. 537]

recepcionibus aliorum vel post; plura de contentis in dictis XIII

articulis dixit se nescire.

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil

scire ultra quod supra deponitur, hoc excepto quod bene credebat

ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene

crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Preceptores

laici aliquando remittebant penas et disciplinas ordinis, sed non

absolvebant, nec credit quod possent absolvere a peccatis. Statim pro

professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod

esset suspicio contra eos; non credit quod carnaliter commiscerentur,

nec quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus cingebantur supra

camisias tangerent capita ydolorum; credit quod graviter puniti fuissent

qui revelassent secreta capitulorum, vel qui noluissent facere illicita

supradicta. Sacerdotibus ordinis debebant confiteri, et poterant

confiteri eciam fratribus Carmelitis. Illi qui sciebant errores fuerunt

negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie.

Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in

domibus ordinis in quibus fuit conversatus, et, ex precepto superiorum

et statutis ordinis, debebant dare, amore Dei, decimam partem panis.

Clam capitulia tenebantur, de die tamen. Quod magnus Magister cum

conventu ordinasset, fuisset servatum in ordine, contra quem nunc

grandia scandala sunt exorta, et credit quod illicita confessata per eum

essent nota fratribus ordinis, sed non extraneis. Et quod magnus

Magister et alii aliquos errores confessi fuerunt contra ordinem, ad

cujus defensionem ipse testis se obtulerat, quia non erat tunc ita bene

instructus de predictis erroribus sicut est nunc, et quia habebat aliud

consilium quam habet in presenti.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate; et [p. 538]

intelligebat Latinum, et renovavit protestacionem per ipsum et alios

factam quando juraverunt.

Eisdem die et loco, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum

commissariorum frater Poncius de Bono Opere serviens, Lingonensis

diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens

mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi cum

pluribus aliis, postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo fuerat

inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum

Parisiensem, etatis XXXV annorum vel circa, ut credit, qui fuit

protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta

coram dicto domino Parisiensi, et si aliud diceret, quod non obesset ei,

et fuerat custos magne camere magni Magistri ultra mare, per dimedium

annum vel circa, antequam dictus Magister veniret citra mare. Lectis

autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,

respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in

dictis articulis erant vera vel non, quia non viderat aliquem alium

fratrem in ordinem recipi; ipse autem receptus fuerat in quadam camera

domus Templi de Buris Lingonensis diocesis, prima Dominica Adventus

proxime preterita fuerunt sex anni vel circa, ante diem, per fratrem

Hugonem de Penrando, presentibus fratribus Gancerando curato dicte domus

de Buris, Guidone de Nici et Martino de Nici, combustis Parisius, et

Petro de Sivreyo preceptore tunc de Buris servientibus, in hunc modum:

nam cum requisivisset, amore Dei, societatem ordinis, et obtulisset se

velle fieri servum esclavum ordinis, dixit ei quod bene deliberaret,

quia oporteret eum voluntatem propriam dimittere, et multa dura et

aspera sustinere, et non haberet forsitan equos et vestes et alia que

videbat eos exterius habere; et cum responderet quod omnia sustineret,

et dictus receptor deliberasset cum fratribus, et dictus testis instaret

pro recepcione sua, finaliter, prestito ab ipso teste per juramentum

quod non erat matrimonio, alteri religioni vel debitis obligatus,

nec infra sacros constitutus, nec promiserat aliquid ut [p. 539]

reciperetur in dicto ordine, nec habebat infirmitatem latentem, fecit

eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, vivere sine

proprio, et obedire omnibus preceptoribus qui preponerentur eidem,

servare bonos usus et bonas consuetudines et secreta ordinis, et quod

non interesset loco in quo aliquis Christianus exheredaretur injuste;

quod eciam non dimitteret dictum ordinem pro meliori vel pejori, absque

licencia superioris sui qui dare eam posset. Post que imposuit ei

mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt osculati eum in ore.

Deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et quod

jaceret cum camisia et braccis et caligis lineis, una cordula cinctus

quod assumeret unde vellet, et qualiter regeret se in ecclesia et extra,

exponens casus aliquos propter quos poterat perdere habitum vel

incurrere alias penas; et dixit quod alia puncta ordinis perquireret a

senioribus, et instruerent eum. Postmodum idem receptor remansit in

dicta camera cum aliis fratribus, et predictus preceptor de Buris duxit

ipsum testem ad quamdam gardarobam propinquam dicte camere, dicens quod

expectaret eum in dicta gardarroba, et statim post idem preceptor vel

alius frater ordinis portans capucium ante faciem, propter quod non

potuit discernere si erat dictus preceptor vel alius, et lanternam cum

lumine, quia nondum erat dies, habens in manibus, posuit quamdam crucem

ligneam in qua non erat ymago Crucifixi in manu ipsius testis, petens ab

eo si credebat in dictam crucem; et ipso teste respondente quod sic,

dixit ei: Deinceps non credas, et spue supra ipsam. Et ipse testis tunc

spuit non supra sed juxta, per hoc, ut dixit, non recedens nec intendens

recedere a fide. De aliis illicitis non fuit locutus eidem, nec aliud

scit de contentis in XIII articulis predictis. Requisitus si credebat

quod idem facerent alii, respondit quod non credebat nec discredebat.

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil

scire, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et

credit quod alii fratres crederent, et quod eorum sacerdotes [p. 540]

debite celebrarent; non credit quod eorum laici possent absolvere a

peccatis. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos;

non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod hoc preciperetur,

nec quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus jacebant tangerent

capita ydolorum; puniti fuissent qui revelassent secreta capitulorum,

nescit qualiter; nec fuit ei inhibitum nec audivit aliis inhiberi quod

non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, et vidit quod confiterentur

fratribus Carmelitis et aliis. Si aliqui sciebant errores in ordine,

fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt

Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter servari in

locis in quibus fuit commoratus; audivit tamen dici quod antiquitus

melius fiebant. Clandestine capitulia tenebantur, non tamen audivit quod

excubie ponerentur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum

conventu statuisset. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter

predicta, et obtulerat se deffensioni ordinis, sed postmodum

renunciaverat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuerunt adducti pro testibus ad presenciam dictorum

dominorum commissariorum fratres Jacobus Cormele, Johannes de

Valbellant, Johannes de Besu sancti Germani Suessionensis, Odo de

Castroduni, Theobaldus de Basimont Carnotensis, Stephanus d'Omont

Parisiensis, Guillelmus de Gi Bisuntini, Johannes de Barleta Leodiensis,

Albertus de Grevilla Cathalonensis, et Thomas Gancin Bajocensis

diocessium. Qui, premissa protestacione quod non intendunt recedere a

deposicionibus per eos factis alias coram ordinariis, et quod si aliquid

per simplicitatem vel alias dicerent contra eorum deposiciones, vel plus

vel minus, quod eis non prejudicet nec noceat in aliquo. Juraverunt,

tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere plenam et meram [p. 541]

veritatem in hujusmodi negocio, secundum formam juramenti aliorum

testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Quibus actis, dictus frater Johannes de Bessu sancti Germani

Suessionensis diocesis, serviens, non deferens mantellum ordinis, quia

ipsum dimiserat in concilio Senonensi, postmodum radi fecerat sibi

barbam, cum quo fuit inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum

episcopum Parisiensem, etatis triginta duorum annorum vel circa;

repetita predicta protestacione, lectis et diligenter expositis sibi

omnibus articulis, respondit ad eos se nescire de eis nisi quod

sequitur. Dixit enim quod ipse fuerat receptus in dicto ordine in

instanti festo resurrectionis Domini erunt sex anni vel circa, in

capella domus Templi de Cherruto Senonensis diocesis, per fratrem Adam

de Calmis militem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, de

mandato visitatoris Francie, presentibus fratribus Matheo de Atrabato,

Jacobo Chamarot, et alio de cujus nomine non recordatur, et de quorum

vita vel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum

requisisset frequenter panem et aquam ordinis, et ei responsum fuisset

quod bene deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam

voluntatem, et multa dura et aspera sustinere; finaliter, eo instante

pro recepcione sua, respondit quod reciperet eum, et fecit eum vovere et

jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, servare bonos

usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum,

et fuerunt eum osculati in ore. Quo facto recesserunt omnes, preter

dictos receptorem et Matheum, et preceperunt ei quod abnegaret ymaginem

Crucifixi depictam in libro supra quem juraverat, et quod spueret supra

eam; et cum ipse testis nollet hoc facere, dixerunt quod hoc oportebat

eum facere, quia inclusus erat in dicta capella, et consuetum erat ita

fieri; et tunc ipse testis abnegavit ore non corde, et spuit non supra

sed juxta dictam ymaginem. Postmodum dictus receptor fuit amplexatus

ipsum testem et osculatus in ventre supra vestes; alia illicita non

intervenerunt, nec tunc nec post. Credit quod alii reciperentur [p. 542]

per eumdem modum, et quod crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod

eorum sacerdotes debite celebrarent, et ipse bene credebat dictis

sacramentis. Audivit dici quod preceptores laici absolvebant a penis.

Juravit ordinem non exire, et credit quod alii jurarent; sed non vidit

alium recipi. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset

suspicio contra eos. Non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod

hoc diceretur eisdem, nec quod haberent capita ydolorum, nec quod

cordule, cum quibus cingebantur supra camisias cum quibus jacebant,

tangerent dicta capita. Per sacramentum injungebatur quod non revelarent

secreta capitulorum nec modum recepcionis; si revelassent, credit quod

puniti fuissent; absque licencia non poterant nisi fratribus ordinis

confiteri. Negligentes fuerunt, quia non correxerunt errores nec

denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici quod eleemosine et hospitalitas in

ordine fuerant restricte, et quod eorum capitulia clam tenebantur.

Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu

statuisset, et quod grandia scandala contra ordinem sunt exorta, quod

errores confessati per eum essent noti fratribus ordinis sed non aliis,

et quod magnus Magister et alii aliquos errores confessi sint contra

ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat, sed postmodum incontinenti

se retraxerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, vel amore, vel

odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed

pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Item, dixit quod

de predictis erroribus fuit, eadem septimana, confessus fratri Radulpho

Lotoringo presbytero dicte domus, et absolutus per eum, injuncta ei

penitencia quod jejunaret certis diebus, non recolit quot.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me

Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XIII dies dicti mensis

Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum [p. 543]

commissariorum, in domo fratrum predicta Minorum, frater Theobaldus de

Basimonte serviens, Carnotensis diocesis, testis supra juratus, ut

deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum

dimiserat una cum pluribus aliis in concilio Senonensi. Postmodum radi

fecerat sibi barbam, etatis triginta sex annorum vel circa. Qui fuit

protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram

domino episcopo Parisiensi, qui absolvit et reconciliavit eum. Lectis

autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,

respondit se nichil scire de contentis in eis nisi quod sequitur, quia

non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris nec capitulis

eorum. Ipse tamen receptus fuerat per fratrem Guidonem de Maynillio

Albrici servientem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, tunc

preceptorem ballivie Carnotensis, de mandato fratris Johannis de Turno

tunc thesaurarii Parisiensis, presentis ibidem, una cum fratribus Petro

Ucherii, Renardo le Ganheur servientibus, et Johanne de Bondis

presbytero quondam in capella domus Templi de Malorepastu dicte

diocesis, in festo beate Catherine proxime preterito fuerunt novem anni

vel circa, in hunc modum: nam cum peciisset ter interpolate panem et

aquam ordinis, et ter fuisset ei responsum per dictum fratrem Guidonem

quod grandem rem petebat, et quod bene deliberaret, rogans Deum ut

dirigeret eum, et ipse receptor et fratres astantes deliberassent

recipere eum, prestito per juramentum ab ipso teste quod non erat

servilis condicionis, matrimonio, alteri religioni vel debitis

obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, ex qua esset impotens ad

servicium ordinis, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum

castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et

bonas consuetudines, et secreta ordinis. Postmodum imposuit sibi

mantellum, et ipse et astantes fuerunt osculati eum in ore. Deinde

instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et quod

jaceret cum pannis lineis, cinctus die ac nocte super eos una cordula

quam assumere poterant unde volebant, et qualiter regeret se in ordine,

exponens multa puncta ordinis ex quibus poterat incurrere [p. 544]

diversas penas. Post que recesserunt omnes. Postmodum dictus frater

Raynardus duxit ipsum testem ad quamdam logiam, in qua fiebant aliquando

dolia, et aportavit quamdam crucem ligneam depictam, quam ibidem

ostendit ipsi testi, precipiens ei quod abnegaret Deum; et cum ipse

testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod hoc

oportebat ipsum facere, et tunc abnegavit ore non corde. Postea precepit

ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse noluit spuere supra, sed

spuit juxta; deinde dixit ei quod poterat, si volebat, cum fratribus

ordinis carnaliter commisceri, et ipse testis respondit quod hoc nullo

modo faceret, nec unquam fecit, nec credit quod fiat in ordine, sicut

dixit. Postmodum precepit ei quod oscularetur eum in ano, sed ipse

testis noluit eum osculari, nec credit quod predicta oscula inhonesta,

nec abnegacio et spuicio supradicte fierent in ordine in recepcionibus

aliorum, nec post, quia nec vidit nec audivit dici nisi de se ipso.

Requisitus si predictus frater Raynardus dixit ei quod predicta illicita

essent de punctis ordinis, respondit quod non. Item dixit se credere

ecclesiasticis sacramentis, et credebat quod alii fratres ordinis

crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; non credit nec

audivit dici quod eorum laici possent absolvere vel absolverent a

peccatis; juravit ordinem non exire, credens quod alii idem jurarent.

Clandestine recipiebantur; non credit quod haberent ydola; cordula qua

cingebatur non tetigerat capita ydolorum, quia ipsam emerat, nec credit

quod cordule aliorum tangerent. Per sacramentum injungebatur eis quod

non revelarent secreta capitulorum; si revelassent, fuissent puniti

secundum disciplinam ordinis, nescit qualiter; absque licencia non

poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri; si qui erant scientes

errores, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec

denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit in ordine

convenienter servari; inhibebatur quod non acquirerent illicite ordini;

clausis januis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, capitulia

tenebantur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu

statuisset. Grandia scandala exorta sunt contra ordinem apud [p. 545]

aliquos, propter contenta in articulis et alia. Audivit dici magnum

Magistrum et alios multos errores fuisse confessos contra ordinem, ad

cujus deffensionem se obtulerat dum tamen liberaretur a carceribus et

ministrarentur expense; sed postmodum voluntarie recessit a dicta

deffensione. Item, dixit quod, in die recepcionis sue, antequam

comederint, fuit confessus de predictis erroribus confessatis per eum

Johanni Normanni presbytero seculari, in dicta domo Templi deservienti,

qui reprehendit eum de predictis, et absolvit eum, imposita penitencia

quod jejunaret sextis feriis per septem annos, quod et fecit; nescit

tamen si dictus presbyter sit vivus vel mortuus.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel

comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Jacobus de Cormele serviens, Suessionensis diocesis, testis supra

juratus, mantellum et barbam defferens, etatis quadraginta octo annorum

vel circa, protestacione premissa quod non intendit recedere a

deposicione per ipsum facta coram domino episcopo Parisiensi, qui

absolvit et reconciliavit eumdem, lectis et diligenter expositis sibi

omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de contentis in eis

nisi quod sequitur: videlicet quia credit quod alii communiter

reciperentur in ordine sicut frater Johannes de Sernay quondam serviens,

tunc preceptor domus Templi Montis Suessionensis, receperat eum, in

festo beati Bartholomei proxime preterito erunt XI anni vel circa, in

capella dicte domus, presentibus fratribus Roberto curato dicte domus,

Geraldo de Argentolio milite, et Matheo de Atrabato, et Johanne de

Cernoy, et Remigio de Ploysiaco servientibus, deffunctis, a quo

receptore requisivit ter interpolate panem et aquam, societatem et

pauperem vestitum ordinis; et cum ei concessisset predictus miles, de

voluntate dicti fratris Johannis, defferentis in hoc nobilitati dicti

militis, imposuit sibi mantellum. Postmodum fecerunt eum vovere et

jurare supra quemdam librum castitatem, vivere sine proprio, [p. 546]

servare bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant in ordine, et

qui imponerentur in posterum per probos homines ordinis, obedire omnibus

preceptoribus qui preponerentur eidem, fideliter facere elemosinas

consuetas, et luminaria ecclesiarum et capellarum eorum servare, et quod

non interesset loco in quo nobilis homo vel nobilis mulier exheredaretur

injuste; et precepit ei quod jaceret cum pannis et caligis lineis,

cinctus super eos una cordula; et instruxit eum quot _Pater noster_

diceret pro horis suis, et quod bene conservaret et deffenderet, pro

posse suo, bona et jura ordinis, et quando non posset hoc facere, quod

denunciaret hoc superioribus suis; et quod faceret jejunia in ordine

consueta; et alia puncta ordinis requireret a senioribus ordinis, et

informarent eum. Postmodum fuerunt eum osculati in ore, et recesserunt

omnes, preter dictum fratrem Johannem de Sernoy, qui ducens ipsum testem

retro altare, et ostendens ei quamdam crucem ligneam in qua erat depicta

ymago Crucifici, precepit ei ter, in virtute juramenti prestiti per eum

de obediendo preceptoribus suis, quod abnegaret illum qui erat in dicta

cruce; et tunc ipse testis, tenore juramenti per eum prestiti, abnegavit

ore non corde. Postmodum precepit ei quod spueret supra dictam crucem,

et spuit ipse juxta non supra. Deinde dixit ei quod ipse testis

spoliaret se, vel, si volebat, ipse Johannes se spoliaret; et cum ipse

testis preelegisset se spoliare, et spoliasset se nudum exceptis

braccis, dictus frater Johannes dixit ei quod oscularetur ipsum testem

inter umbilicum et pectus, vel quod ipse testis, si magis volebat,

oscularetur eum in dicto loco; et tunc de voluntate ipsius testis,

dictus Johannes fuit eum osculatus in dicto loco, precipiens, in virtute

juramenti prestiti per eum, quod nemini revelaret predicta; alia

illicita non intervenerunt in dicta recepcione sua, nec post. Requisitus

si dixerat ei quod predicta essent de punctis ordinis, respondit quod

non. Item, dixit quod ipse credebat ecclesiasticis sacramentis, credens

quod alii fratres bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite

celebrarent; nec credit quod eorum laici absolverent nec possent

absolvere a peccatis. Juravit ordinem non exire absque licencia [p. 547]

superioris qui eam dare posset, et credit quod alii idem jurarent.

Clandestine recipiebantur; non credit quod carnaliter commiscerentur,

nec quod hoc diceretur eisdem, nec quod haberent ydola, nec quod cordule

tangerent capita ydolorum. Credit quod qui revelassent secreta, fuissent

graviter puniti. Non fuit sibi inhibitum quod non confiterentur nisi

sacerdotibus ordinis, et infra quindecim dies a recepcione sua, fuit de

predictis confessus fratri Arnulpho tunc gardiano fratrum Minorum

Suessionensium, defuncto; et absolvit eum, imposita sibi penitencia quod

portaret cilicium ad carnem per unam Quadragessimam, et quod jejunaret

per unum annum sextis feriis, quarum medietatem faceret in pane et aqua.

Scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec

denunciaverunt Ecclesie. Non audivit inhiberi quod elemosine et

hospitalitas non fierent sicut erat consuetum; immo fuit preceptum et

vidit fieri contrarium, et prohibebatur eis quod non gravarentur vicinis

eorum, nec injuste acquirerent. Non interfuit capitulis. Totus ordo

servasset, ut credit, quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc

grandia scandala et suspicio contra ordinem sunt exorta, credens quod

errores confessati per eum essent noti fratribus ordinis; et audivit

dici quod magnus Magister et alii confessi sunt aliquos errores contra

ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat cum aliis, quos in hoc

sequebatur; sed postmodum retraxit se a dicta deffensione, meliori

consilio ductus. Requisitus si viderat aliquem alium recipi in ordine,

respondit quod sic, fratres Bertrandum de Crotoy quondam, et Guillelmum

de Roy servientes, in dicta capella, per dictum fratrem Johannem de

Sernoy, in festo Omnium Sanctorum proxime preterito fuerunt XI anni vel

circa, presentibus fratribus qui interfuerant recepcioni ipsius testis.

In quorum recepcionibus nichil vidit fieri illicitum; remanserunt tamen

post recepcionem cum receptore in capella, ipso teste et aliis qui

adfuerant recedentibus, et nescit si postmodum fuerunt facta illicita

supradicta confessata per eum.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, [p. 548]

odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed

pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me

Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Lune sequenti, que fuit XV dies mensis Februarii, fuit

adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo

predicta fratrum Minorum, frater Johannes de Nivella serviens,

Leodiensis diocesis, preceptor de Barleta Travensis diocesis, testis

supra juratus, ut deponeret dictum suum, mantellum et barbam defferens,

etatis triginta annorum vel circa; et fuit inquisitum cum eo, absolutus

et reconciliatus per dominum episcopum Pansiensem. Lectis autem et

diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad

eos, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per

eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi, se nichil scire de

contentis in eis nisi quod sequitur, videlicet quod ipse receptus fuerat

in quadam aula domus Templi de Capua, in festo Nativitatis Domini

proximo preterito fuerunt IV anni, per fratrem Symonem de Brondisio tunc

preceptorem Capuanum, de cujus vita vel morte non habet certitudinem,

presente fratre Johanne de Alvernia oriundo, presbytero, a quo receptore

requisivit ter interpolate panem et aquam ordinis; et cum ter

respondisset ei quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et

oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et abdicare a se propriam

voluntatem; et quod diceret Pater noster et Ave Maria, rogans Deum quod

ipsum dirigeret, finaliter, prestito ab eo per juramentum quod non erat

servilis condicionis, matrimonio, alteri religioni nec debitis

obligatus, nec infra sacros ordines constitutus, tradidit ei mantellum.

Postmodum fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere

sine proprio, et osculari crucem mantelli sibi traditi. Postmodum ipse

et dictus presbyter fuerunt eum osculati in ore, instruentes [p. 549]

eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et quod jaceret cum

pannis et caligis lineis, cinctus una cordula, quam non tradidit ei, sed

ipse emit eam post prandium, et qualiter regeret se in ordine. Post que,

recedente dicto presbytero, prefatus receptor, solus existens in dicta

aula, cujus porta tunc non erat clausa, cum ipso teste, precepit ei quod

abnegaret Deum; et ipse testis respondit quod hoc nullo modo faceret; et

tunc dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat eum facere, et quod

abnegaret ore non corde; et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non

corde, ut dixit. Postmodum ostendens ipsi testi quamdam crucem ligneam,

nescit unde allatam, in qua non erat ymago Crucifixi nec pictura aliqua

apparebat, peciit ab ipso teste si credebat quod in dicta cruce esset

propheta, quo respondente quod non, quia non erat ibi ejus ymago,

precepit ei quod spueret supra dictam crucem, et ipse spuit non supra

sed juxta. Postea precepit ei quod oscularetur eum in ano, et ipse

testis noluit eum osculari. De alia re illicita non fuit locutus eidem.

Requisitus si dixerat quod predicta essent de punctis ordinis vel

consueta fieri in ordine, et si ipse testis scit vel credit vel audivit

hoc dici, respondit quod non. Requisitus si viderat aliquem alium recipi

in ordine, respondit quod sic fratrem Guillelmum Manpartit servientem,

de Burgundia, quem credit vivere, per fratrem Odonem de Focharen quondam

militem de Borgondia, in Brandonibus erunt quatuor anni, in capella

domus Templi de Berleta, presentibus fratribus Guillelmo de Melfia

presbytero, et Symone de Ancona et Guillelmo Anglico viatore dicte

domus, servientibus, quos credit vivere, in cujus recepcione fuit

servatus talis modus qualem deposuit fuisse servatum in recepcione sua,

exceptis illicitis quod non intervenerunt tunc nec post recepcionem,

quod ipse testis sciverit vel audiverit vel credat; plurium

recepcionibus non adfuit, nec capitulis eorumdem. Item, dixit quod bene

credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres

crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod

eorum laici possent absolvere a peccatis, nec quod carnaliter

miscerentur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule [p. 550]

tangerent capita ydolorum. Jurabant ordinem non exire; statim pro

professis habebantur; clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio

contra eos. Per sacramentum imponebatur quod non revelarent secreta

capitulorum; si revelassent, credit quod puniti fuissent, nescit

qualiter. Non fuit sibi inhibitum quod non confiteretur nisi

sacerdotibus ordinis, nec audivit aliis inhiberi; et ipse testis fuit

confessiis de predictis erroribus fratri Johanni de Capua tunc gardiano

fratrum Minorum de Capua, quem credit [.....?] infra duos dies a

recepcione sua in fratrum Minorum domo de Capua, qui fuit multum

stupefactus, et fecit ipsum testem spoliari in camisia et braccis, et

data ei disciplina cum virgis, absolvit eum, imposita penitencia quod

per triduum jejunaret sextis feriis in pane et aqua, et quod non

portaret camisiam; quam penitenciam dixit se complevisse eciam in

carceribus existendo. Si qui fratres sciebant errores predictos, fuerunt

negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie.

Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter servari in domibus

ordinis in quibus fuit conversatus; et hec precipiebantur eisdem; et

vidit apud Barletam quater dari, ter in ebdomada, elemosinam mille

quingentis personis. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum

conventu statuisset. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta. Credit

magnum Magistrum et alios confessos fuisse aliquos errores, quia littere

apostolice hoc dicunt. Ad deffensionem ordinis obtulerat se cum aliis;

postmodum fuit infirmus, et retraxit se.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Johannes de Vanbellant serviens, Suessionensis diocesis, testis

supra juratus, etatis quadraginta annorum duorum vel circa, mantellum et

barbam defferens, cum quo fuit inquisitum, absolutus et reconciliatus

per dictum episcopum Parisiensem, lectis et diligenter [p. 551]

expositis sibi omnibus et singulis articulis, repetita protestacione per

eum et alios facta quando juravit, respondit ad eos se nescire de

contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur, videlicet quod ipse

fuit receptus, Dominica ante Nativitatem proximo preteritum fuerunt XIX

anni vel circa, per fratrem Nicolaum de sancto Albano quondam

preceptorem, tunc Montis Suessionensis, in capella domus Templi

predicte, presentibus fratribus Michaele de Ballaynvilier milite

quondam, Joanne de Vallibus serviente quondam, in hunc modum: nam cum

flexis genibus peciisset panem et aquam, societatem et pauperem vestitum

ordinis amore Dei sibi concedi, et responsum fuisset quod grandem rem

petebat, quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem, et multa

dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod omnia sustineret,

voluerunt scire ab eo si erat servilis condicionis, matrimonio vel

alteri religioni vel debitis quod non posset solvere obligatus, et si

habebat aliquid impedimentum infirmitatis latentis vel aliud; quo

respondente quod non, dixerunt ei quod rogaret Deum et beatam Virginem

quod dirigerent eum, et diceret Pater noster et Ave Maria, et cum hoc

fecisset, et ter idem quod supra peciisset, et idem responsum fuisset et

dictum per receptorem, fratribus astantibus, quod si scirent

impedimentum in eo, revelarent ante recepcionem, quia postmodum hoc non

possent, finaliter, prestito per juramentum quod non erant in eo

predicta impedimenta, fecerunt eum vovere et jurare super quemdam librum

apertum, in quo erat ymago Crucifixi, castitatem, vivere sine proprio,

et obedire superioribus suis et mandatis eorum, et servare bonos usus et

bonas consuetudines que tunc erant in ordine, et que in posterum

imponerentur per probos homines ordinis, et quod non interesset loco in

quo nobilis homo vel nobilis mulier, orfani, vidue vel miserabiles

persone exheredarentur injuste; postmodum imposuit sibi mantellum et

birretum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore.

Deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis; quod

jaceret cum pannis et caligis lineis, cinctus una cordula quam emit ipse

testis dicta die post prandium; qualiter regeret se in ordine, [p. 552]

exponens diversos casus propter quos posset incurrere diversas penas.

Post que, aliis recedentibus, dictus receptor, capella post eorum

recessum aperta remanente, traxit ipsum testem retro altare, et, ostensa

sibi quadam cruce lignea, quam tenebat idem receptor in manu, in qua

erat ymago Crucifixi, peciit ab ipso teste si credebat in illum,

ostendendo dictam ymaginem Crucifixi. Quo respondente quod sic, dixit ei

quod non crederet in eum, qui fuerat falsus propheta, et quod negaret

eum; et cum ipse testis diceret quod hoc non debebat facere, cum fuisset

mortuus et crucifixus pro peccatis nostris, preceptore predicto dicente

quod oportebat ipsum testem predicta facere, abnegavit ipse testis ore

non corde, ut dixit. Post que precepit ei quod spueret supra dictam

crucem, sed noluit spuere supra sed juxta. Deinde fecit ipsum testem

spoliari in camisia et braccis, et fuit supra braccas osculatus ipsum

testem prope anum. Postmodum dixit ei quod poterat fratribus ordinis

carnaliter commisceri, si volebat, et id ipsum pati debebat; hoc tamen

non fecit, et respondit sibi quod nunquam faceret; nec scit nec audivit

dici; nec credit quod predicta quatuor illicita fierent vel servarentur

in ordine; et vidit recipi, in quadam camera dicte domus Montis

Suessionensis, fratrem Adam de Villa Ademari servientem quondam, in

proximo festo Nativitatis beati Johannis Baptiste erunt novem anni vel

circa, per fratrem Johannem de Sernay, quondam preceptorem, tunc dicte

domus, presentibus fratribus Matheo de Atrabato et Remigio de Cormellis,

deffunctis, in cujus recepcione vel post non fuit aliquid actum vel

dictum de predictis illicitis quod ipse testis sciverit vel audiverit

dici vel credat. Requisitus si dictus receptor vel alii dixerant sibi,

vel ipse sciebat vel audiverat dici, quod predicta illicita vel aliqua

ex eis essent de punctis ordinis, respondit quod non. Item, dixit quod

ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credebat quod alii

fratres ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite

celebrarent; nescit quod eorum laici possent absolvere a peccatis vel

absolverent. Juravit et credit quod alii jurarent ordinem non exire.

Statim pro professis habebantur; clandestine recipiebantur. Non [p. 553]

credit quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus cingebantur

tangerent capita ydolorum. Jurabant non revelare secreta capitulorum; si

revelassent, fuissent puniti, sed nescit qualiter. Non fuit sibi

inhibitum, nec scit quod aliis inhiberetur quod non confiterentur nisi

sacerdotibus ordinis, et infra octo dies a recepcione sua, ipse testis

fuit, in capella dicte domus eorum Montis Suessionensis, confessus de

predictis erroribus fratri Johanni de Collegi conventuali fratrum

Minorum Suessionensium quondam, qui absolvit eum, imposita penitencia

quod jejunaret per dimidium annum sextis feriis, in pane et aqua, et

quod non interesset loco in quo predicta illicita fierent; quod

complevit. Si aliqui erant scientes errores, fuerunt negligentes, quia

non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et

hospitalitatem vidit convenienter servari in domibus ordinis in quibus

fuit conversatus; tempore tamen caristie, propter multitudinem populi

concurrentis, vidit elemosinas, ut pluribus dari possent, distribui in

plures peczias quam prius fierent. Clam eorum capitulia tenebantur.

Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset.

Grandia scandala contra ordinem sunt exorta, propter illa de quibus

agitur contra ipsum. Una cum aliis obtulerat se deffensioni ordinis. Ab

ordine aposthaverat per bienium vel circa, ante capcionem eorum, et in

apostasia existens ante capcionem aliorum et suam deposuerat supra

predictis, coram inquisitore, apud Pissiacum, gratis, et non captus. Sed

postmodum, ante capcionem suam et aliorum, resumpsit habitum, quia

dicebatur ei quod erat excommunicatus, et venit ad magnum Magistrum,

Parisius, in capitulio generali, in festo Nativitatis beati Johannis

Baptiste fuerunt tres anni, et in dicto capitulio fuit reconciliatus, et

mantellus ei redditus, et impositum ei quod comederet in terra, super

mantellum suum per annum, et quod tribus diebus in septimana comederet

panem et aquam; quod et fecit in dicta domo Montis Suessionensis, usque

ad festum beati Remigii, circa quod fuerunt capti. Requisitus sub

juramento suo si revelaverat aliquibus de ordine, ante [p. 554]

capcionem eorum, illa de quibus prius inquisitum fuerat, respondit quod

non, nec sciebat capcionem, nec audiverat nisi per tres dies ante

capcionem eorum. Requisitus quare exiverat dictum ordinem, respondit

quod propter levitatem suam, quia erat in nimia edua [inedia?] in

religione.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Acta fuerunt hec

die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte

Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.

Post hec, die Martis sequenti, que fuit XVI dies dicti mensis Februarii,

fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo

predicta fratrum Minorum, frater Thomas Quintini serviens, Bajocensis

diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quadragenarius

vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in

concilio Senonensi; postmodum radi fecerat sibi barbam. Qui fuit

protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram

domino episcopo Parisiensi, qui absolvit et reconciliavit eumdem. Lectis

autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,

respondit ad eos se nescire de contentis in eis nisi quod sequitur.

Scilicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de

Brectiville le Rebel dicte diocesis Bajocensis, circa instans festum

beati Johannis erunt X anni vel circa, per Philippum Agate servientem,

tunc preceptorem ballivie Normannie, quem credit vivere, presentibus

fratribus Guillelmo Picardi presbytero, Guillelmo de Boysset milite, et

Matheo Raynandi servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum

requisivisset, flexis genibus ter interpolate, concedi sibi, amore Dei,

panem et aquam et pauperem vestitum ordinis, et responsum fuisset ei

quod grandem rem petebat, et quod bene deliberaret, rogans Deum ut

dirigeret eum, et hoc fecisset, finaliter prestito per [p. 555]

juramentum quod non habebat infirmitatem latentem, nec erat servilis

condicionis, matrimonio vel alteri religioni, aut debitis que non posset

solvere obligatus, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum

castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et

bonas consuetudines ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse

et astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot

_Pater noster_ diceret pro horis suis, et quod jaceret cum pannis et

caligis lineis una cordula cinctus, et qualiter regeret se in ordine.

Post que, recedentibus aliis, porta capelle aperta remanente, dictus

receptor dixit eidem testi satis prope altare existenti quod abnegaret

ter Deum; et cum ipse testis responderet quod hoc nullo modo faceret, et

fleret, dixit ei quod non curaret, quia oportebat eum hoc facere, et de

hoc posset postmodum confiteri, et Deus bene indulgeret ei; tunc ipse

testis abnegavit Deum ter ore non corde. Post que precepit ei quod ter

spueret supra quamdam crucem ligneam nescit unde ablatam, quam tenebat

in manu, in qua non recolit se picturam vel ymaginem aliquam vidisse, et

ipse testis spuit ter non supra sed juxta eam. De osculis inhonestis et

crimine sodomitico non fuit ei locutus dictus receptor nec alius, nec

quod predicta essent de punctis ordinis, nec scit nec audivit dici nec

credit quod dicta illicita fierent in recepcionibus aliorum; nec aliquem

alium vidit recipi in ordine, nec interfuit capitulis eorum; et pauca

scit, ut dixit, de factis ordinis, quia erat agricola. Precepit ei

dictus receptor quod non revelaret predicta. Item, dixit se fuisse

confessum de predictis erroribus in crastinum, in eadem capella, dicto

presbytero, qui absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret XIII

diebus Veneris in pane et aqua, quod et fecit.

Item, dixit quod crucem sanctam devote adorabant die Veneris sancta, et

quod bene credit ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres

eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; non

credit quod eorum laici possent absolvere nec absolverent a peccatis.

Juravit ordinem non exire, credens quod alii idem jurarent. [p. 556]

Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur. Non credit

quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus cingebantur (assumebant

unde volebant), tangerent capita ydolorum. Non fuit ei inhibitum quod

non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, nec audivit aliis inhiberi.

Elemosinas et hospitalitatem vidit in domibus ordinis in quibus

conversatus fuit convenienter fieri et servari, et decimas bene reddi de

terris eorum quas ipse testis excolebat. Credit quod totus ordo

servasset quod magnus Magister cum conventu ordinasset. Nunc grandia

scandala sunt exorta contra ordinem, propter illa de quibus agitur

contra eum. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores,

nescit quos, fuisse confessos contra ordinem, ad cujus deffensionem se

obtulerat cum aliis, et postea se retraxit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestationes fuerint publicate.

Frater Stephanus de Domont serviens, Parisiensis diocesis, testis supra

juratus, habitum et barbam defferens, quinquagenarius vel circa,

absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem,

protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum

facta coram eo, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis

articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur, scilicet: se

nescire si in recepcionibus aliorum interveniebant illicita, quia nullos

viderat recipi, nec interfuerat capitulis eorum. Ipse tamen receptus

fuerat, in principio Augusti proximo preteriti fuerunt triginta anni vel

circa, per fratrem Johannem de Manbressi militem quondam, preceptorem

tunc Viromandie, in capella domus Templi de Castellario in Veromandia

Noviomensis diocesis, presentibus fratribus Garino de Grandi Villarii,

Johanne de Sano Pucto servientibus, et aliis deffunctis, in hunc modum:

nam cum peciisset panem et aquam ordinis, et respondisset quod [p. 557]

grandem rem repetebat, quia oporteret eum a se abdicare propriam

voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, et cum respondisset quod

omnia sustineret, finaliter prestito ab eo quod non habebat infirmitatem

nec aliud impedimentum, fecit eum vovere et jurare castitatem,

obedienciam, vivere sine proprio, et postmodum imposuit sibi mantellum,

et fuerunt osculati eum in ore. Requisitus si sciebat vel credebat vel

audiverat dici quod aliqui errores essent in ordine, respondit quod non.

Requisitus si in recepcione sua intervenerant aliqua illicita, respondit

quod non, quod ipse recordetur, quia sunt multi anni elapsi, et non

habebat, ut dixit, propter hoc magnam memoriam. Postmodum, specificatis

sibi illis que continentur in primis XIII articulis, dixit quod de

mandato dicti receptoris spuerat juxta crucem et abnegaverat Deum.

Predicta tamen dixit per talem modum, et tanta simplicitate videbatur

dictus testis, sicut per multas circumlocuciones apparuit, sicut est

quia requisitus si receptor ejus contrarium ejus quod ipse deposuit

diceret an dementiret eum, respondit quod non; et quia eciam dixit quod

predicta non reputabat illicita, quia si fecit, fecisset ore non corde;

quod ejus deposicioni non fuit visum dictis dominis commissariis magnam

fidem esse adhibendam; cum multum timere videretur propter deposicionem

coram domino episcopo Parisiensi factam per eum, quia fuerat

questionatus Parisius duobus annis et ultra ante deposicionem suam, ut

dixit. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis,

credens quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes

debite celebrarent; nec scit si eorum Magister et laici poterant

absolvere a peccatis. Clandestine recipiebantur. Non credit quod

carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule

quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Injunctum fuit ei quod non

revelaret secreta capitulorum. Item, requisitus si confessus fuerat de

predictis erroribus, respondit quod sic cuidam presbytero ordinis, de

cujus nomine non recordabatur, infra triduum, qui injunxit ei quod

deinceps non faceret, et quod jejunaret tribus diebus. Postmodum dixit

quod non bene recordabat, propter diuturnitatem temporis. Si [p. 558]

qui erant scientes errores, negligentes fuerunt, quia non correxerunt

nec denunciaverunt Ecclesie. Audivit quod elemosine fuerant restricte in

ordine de mandato superiorum in aliquibus locis, et quod eorum capitulia

clam tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister

cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala et suspicio contra

ordinem sunt exorta, propter illa de quibus agitur contra eum. Obtulit

se deffensioni ordinis cum aliis; postmodum se retraxit.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, odio, vel temporali

comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda,

et hoc dixit multum trepide. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc

suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Odo de Castroduni serviens, Carnotensis diocesis, testis supra

juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat

Aurelianis, cum dominus episcopus Aurelianensis, qui nunc est,

absolvisset et reconciliasset eum. Postmodum radi fecerat sibi barbam,

et est quadraginta sex annorum vel circa; et fuit protestatus quod non

intendit recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo, et

si aliquid contrarium diceret, quod non prejudicet sibi. Lectis autem et

diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se

nescire de eis, nisi quod sequitur. Videlicet quod ipse receptus fuerat

in capella domus Templi de Buxeria Carnotensis diocesis, per fratrem

Guillelmum Gaudini militem quondam, preceptorem tunc ballivie

Carnotensis, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste

erunt XXVI anni vel circa, presentibus fratribus Petro de Merevilla

milite, Guillelmo de Nicochet serviente, et pluribus aliis deffunctis,

in hunc modum: nam obtulit se velle esse servum esclavum ordinis et

Beate Marie toto tempore vite sue, petens panem et aquam ordinis sibi

concedi pluries interpolate; et cum reponsum fuisset eidem pluries quod

bene deliberaret, et quod grandem rem petebat, quia oporteret [p. 559]

eum abdicare a se propriam voluntatem, et multa dura et aspera

sustinere, et quod rogaret Deum ut dirigeret eum, et hoc fecisset,

finaliter prestito ab eo per juramentum quod non habebat infirmitatem

latentem, nec erat servilis condicionis, matrimonio vel alteri religioni

obligatus, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem,

obedienciam, vivere sine proprio. Postmodum imposuit sibi mantellum, et

ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot

_Pater noster_ diceret pro horis suis, quod inclinaret capud quando

Gloria Patri diceretur, jaceret cum pannis et caligis lineis cinctus una

cordula, et precepit ei quod conservaret bona ordinis; et alia inhonesta

tunc non intervenerunt in sua recepcione predicta. Elapsis vero tribus

septimanis vel circa, dictus receptor vocavit ipsum testem solum in

quadam camera dicte domus, in qua jacebat dictus receptor, et firmata

porta precepit ei quod abnegaret Jhesum Christum; et cum ipse testis

respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit quod hoc oportebat eum

facere, alioquin moreretur; et tunc ipse testis, timore ductus,

abnegavit Jesum Christum cum dolore cordis, ore non corde; et ostendit

ei quamdam crucem ligneam, nescit a quo allatam, in qua erat ymago

Crucifixi. Non tamen de sputo illicito, nec de osculo inhonesto, nec de

aliqua alia re illicita fuit sibi locutus, nisi de hoc tantum quod per

fas vel nefas secure acquireret ordini, quia hoc poterat secure facere

sine peccato. Non tamen hoc fecit, nec credit quod predicta illicita

fierent in ordine, nec vidit nec scivit, nec audivit dici quod

intervenerunt in recepcionibus infrascriptorum, scilicet fratris

Guillelmi Dicure Aurelianensis diocesis, servientis quondam, quem vidit

recipi per dictum fratrem Guillelmum Gaudini, in dicta capella, sunt

XVIII annis vel circa, non recolit de presentibus; nec in recepcione

fratris Dionisii de Samneriaco, in Carnotensis diocesis, presbyteri vivi

quem vidit recipi, non recolit si Aureliani vel in dicta domo

Castriduni, per dictum fratrem Guillelmum Gaudini, sunt XVIII anni vel

circa, non recolit de presentibus. Item, dixit se credere quod eorum

sacerdotes debite celebrarent, et quod fratres ordinis bene [p. 560]

crederent ecclesiasticis sacramentis, quia communicabant ter in anno; et

ipse bene credebat. Non credit quod eorum laici possent absolvere a

peccatis, nec quod fierent oscula inhonesta, nec quod perpetrarent

crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus

cingebantur tangerent capita ydolorum. Juravit ordinem non exire; credit

quod alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur; quibus volebant

confitebantur. Jurabant non revelare secreta capitulorum, et qui

revelassent, secundum statuta ordinis perdidissent mantellum et ordinem.

Si qui sciebant errores, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos

nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus fuit, vidit

elemosinam ter in ebdomada bene fieri et hospitalitatem convenienter

servari. Clam tenebantur eorum capitulia. Totus ordo servasset quod

magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala sunt

exorta contra ordinem, propter illa de quibus agitur contra eum. Non

obtulerat se deffensioni ordinis; intelligebat Latinum.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, coram eisdem dominis commissariis,

hoc salvo quod, cum dictus frater Odo deposuit de abnegacione Jhesu

Christi, dictus dominus Matheus ex causa recessit; presentibus magistro

Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo

nominatis.

Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XVII dies mensis Februarii,

fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo

predicta fratrum Minorum, frater Humbertus de Germilla serviens,

Carnotensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum,

viginti septem annorum vel circa, qui in concilio Senonensi mantellum

dimiserat, absolutus et reconciliatus fuerat per dominum [p. 561]

episcopum Parisiensem, postmodum radi fecerat sibi barbam. Lectis autem

et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, premissa

protestacione quod non intendebat recedere a deposicione facta coram

dicto domino episcopo, respondit se nescire de contentis in eis nisi

quod sequitur. Videlicet quod ipse receptus fuerat per fratrem Gerardum

de Villaribus preceptorem tunc Francie, circa festum beati Andree

proximo preteritum fuerunt septem anni, in camera quadam domus Templi de

Gelboe Lingonensis diocesis, presentibus fratribus Alberto de Van de

Tors presbytero, Jacobo de Botencort milite, Lamberto de Toysi

serviente, quos credit vivere, in hunc modum: nam cum requisivisset

panem et aquam societatis et pauperem vestitum ordinis, et obtulisset se

perpetuo velle esse servum esclavum Terre sancte, dixerunt ei quod bene

deliberaret, quia juvenis erat, et videbat eos cum magno apparatu

equorum et vestium, et ipse forsitan talia non haberet, et oporteret

ipsum a se abdicare propriam voluntatem, esurire quando vellet comedere,

vigillare quando vellet dormire, et multa dura et aspera sustinere; et

cum respondisset quod omnia bene sustineret propter honorem Dei,

preceperunt quod exiret dictam cameram, et ipsi deliberarent; et cum

deliberassent, et reintrasset et peciisset que supra ter interpolate, et

idem sibi responsum fuisset, prestito ab eo per juramentum quod non erat

servilis condicionis, matrimonio vel alteri religioni vel debitis

obligatus, nec habebat aliquid impedimentum, fecerunt vovere et jurare

supra quemdam librum apertum, in quo erat ymago Crucifixi, castitatem,

obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas

consuetudines ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et precepit

quod oscularetur dictam ymaginem, et deinde ipse et fratres astantes

fuerunt osculati eum in ore. Postmodum fecit eum osculari crucem

mantelli, et presbyter predictus dixit quasdam oraciones, et aspersit

aquam benedictam supra eum; et instruxit eum receptor quot _Pater

noster_ diceret, et qualiter regeret se in ordine; et dicta die nichil

fuit dictum vel actum illicitum; et dictus preceptor recessit cum

predictis fratribus de loco predicto, ipso teste remanente [p. 562]

ibidem. Elapsis vero octo diebus, frater Humbertus de Valeure et

Martinus de Espalhi servientes, qui morabantur in dicta domo, cujus

tamen recepcioni non adfuerant, de quorum vita vel morte non habet

certitudinem, duxerunt ipsum testem, circa crepusculum noctis, ad

quamdam aliam cameram dicte domus, et ostio firmato, preceperunt ei quod

abnegaret Deum; et cum ipse testis stupefactus de predictis respondisset

quod nullo modo faceret, dixerunt ei quod hoc oportebat eum facere, quia

alii ita faciebant, adjicientes quod hoc poterat facere ore non corde;

et tunc ipse testis timore ductus propter horam, et quia ipsi fratres

erant fortes et robusti et ipse erat juvenis, abnegavit Deum ore non

corde. Postmodum dictus Humbertus, qui erat antiquior, extraxit de

subtus vestes suas quamdam crucem ligneam in qua erat ymago Crucifixi

depicta, et precepit ei quod spueret super eam, et ipse testis noluit

spuere supra sed juxta; et dixit eis quod de predictis conquereretur

dicto receptori, et ipsi dixerunt quod si ipse hoc faceret, vel

revelaret cuiquam predicta, interficerent eum; de alio illicito non

fuerunt locuti eidem. Requisitus si scit vel credit quod predicta

illicita vel alia contenta in articulis intervenerunt in recepcionibus

aliorum vel post, respondit se nescire; vidit tamen ultra mare recipi

per Magistrum qui nunc est, in capella domus Templi civitatis de

Limasso, intra Pascha et Pentecosten instantes erunt VII anni vel circa,

fratres Antonium nepotem fratris Hugucionis de Vercellis cubicularii

quondam domini Pape, militem, et Jacobum de Rupella servientem, tunc

existentem in servicio dicti Magistri, quos credit vivere; et fuerunt

presentes ultra CXX fratres, inter quos erant fratres Racinbandus de

Caron preceptor tunc Cypri, Richardus de Monte Claro, Guillemus de

Chambonent, qui obtulit se ad deffensionem ordinis, milites in istis

partibus existentes, et multi alii quos nominavit in partibus

ultramarinis existentes, in quorum recepcione vel post nichil vidit nec

scivit interfuisse illicitum. Alios non vidit recipi, et pocius credit,

propter predicta et propter alia bona que vidit in ordine fieri ultra

mare, quod illicita non intervenirent in recepcionibus aliorum [p. 563]

vel post, quam contrarium. Item, dixit quod de predictis illicitis

confessus fuerat, infra mensem tunc sequentem, capellano seculari,

curato de Baro super Secanam Lingonensis diocesis, tunc penitenciario

domini episcopi Cathalanensis qui nunc est, cujus nomen ignorat, de

cujus vita vel morte non habet certitudinem, apud Terajussa

Cathalaunensis diocesis, qui fuit valde stupefactus, audita confessione

predicta, et absolvit eum dando ei disciplinam, imposita ei penitencia

quod jejunaret diebus sabbatinis in pane et aqua, et non portaret

camisiam per dimedium annum, et quod ultra mare, ubi tunc de proximo

profecturus erat, investigaret diligenter si predicti errores

servabantur in ordine, et si hoc comperiret, revelaret in confessione

eidem; quam penitenciam complevit; et de predictis nichil potuit scire

nec audivit dici aliud ante capcionem eorum. Item, dixit se credere

ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo

crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; preceptores

eorum laici inponebant eis disciplinas, et sacerdotes absolvebant eos a

peccatis. Juravit ordinem non exire, et credit quod alii idem jurarent.

Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Non credit

quod fierent oscula inhonesta, nec quod committerent crimen sodomiticum,

nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur, supra

pannos lineos cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum.

Precipiebatur quod non revelarent secreta capitulorum nec modum

recepcionis, et si revelassent, perdidissent domum et ordinem; absque

licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri; si qui erant

scientes errores, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec

denunciaverunt Ecclesie; ultra mare vidit dari decimam partem omnium

victualium amore Dei, et hospitalitatem convenienter servari. Capitulia

tenebantur januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis,

ostiario posito ne audiretur exterius illa que fiebant in capitulis.

Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset; nunc

grandia scandala contra ordinem sunt exorta. Audivit dici magnum

Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos contra [p. 564]

ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat, et postmodum retraxerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Guillelmus de Gii serviens, Bisuntini diocesis, testis supra

juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in

concilio Senonensi, postmodum fecerat sibi radi barbam, absolutus et

reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, triginta annorum vel

circa, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis

articulis, respondit quod nunquam viderat aliquem alium in ordine

recipi, nec sciebat de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur.

Ipse autem receptus fuerat, in instanti festo nativitatis beati Johannis

Baptiste erunt VIII anni, per fratrem Symonem de Quinciaco militem

quondam, presidentem tunc fratribus transeuntibus ultra mare, in quadam

camera domus Templi de Marssilia, presentibus fratribus Jacobo de

Coblans, Richardo et Johanne de Monte Claro, fratribus carnalibus,

militibus, et aliis pluribus, qui tunc transfretaverunt in hunc modum:

nam cum requisivisset panem et aquam, societatem et pauperem vestitum

ordinis ter interpolate, et fuisset eidem ter responsum quod exiret

cameram et bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et videbat eos in

magno apparatu equorum et vestituum, et ipse forsitan talia non haberet,

et oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset

quod omnia sustineret, finaliter concessit ei dictus panem et aquam, et

societatem et participacionem bonorum ordinis; et associaverunt tres ex

amicis suis, quos ipse duceret eligendos, dicte participacioni bonorum

spiritualium, et voluerunt quod ipse eciam associaret eos in bonis que

faceret; et fecerunt eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et

vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines

ordinis. Postmodum dictus receptor imposuit ei mantellum, et [p. 565]

fuit eum osculatus in ore, et eciam frater Egidius presbyter, cujus

cognomen ignorat, qui aderat et transfretaverat cum eis, et obiit ultra

mare. Postea instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis,

et qualiter regeret se in ordine. Post que frater Galterus nacione

Picardus, serviens, cujus cognomen ignorat, qui adfuerat dicte

recepcioni sue, duxit eum ad quamdam cameram, et clauso ostio, dixit ei

quod abnegaret Deum, et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo

faceret, dictus Galterus dixit ei quod hoc oportebat eum facere; tunc

ipse testis abnegavit ore non corde; deinde precepit ei quod spueret

super quamdam crucem ligneam depictam, que erat in dicta camera, nescit

per quem allatam, et ipse noluit spuere supra sed juxta; dixit eciam ei

quod, si volebat, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et id

ipsum pati debebat; et ipse respondit quod hoc nullo modo faceret, nec

fecit, nec scit, nec credit, quia non vidit nec audivit quod predicta

illicita intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, ut dixit ei

quod predicta essent de punctis ordinis. Item, dixit quod ipse bene

credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem

modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit

quod eorum laici possent absolvere a peccatis, nec quod fierent inter

eos oscula inhonesta, nec quod committerent crimen sodomiticum, nec quod

haberent ydola, nec quod cordule, quibus cingebantur supra camisias cum

quibus jacebant, quas cordulas sumebant unde volebant, tangerent capita

ydolorum. Jurabant ordinem non exire; clandestine recipiebantur, ex quo

erat suspicio contra eos. Precipiebatur quod non revelarent secreta

capitulorum et modum recepcionis; si revelassent, puniti essent, sed

nescit qualiter; absque licencia non poterant, ut audivit dici, nisi

sacerdotibus ordinis confiteri; si qui sciebant errores, fuerunt

negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie.

Audivit dici quod elemosine erant retracte in ordine, et quod eorum

capitulia clam tenebantur, ostiario posito ne exterius audiretur quod

interius dicebatur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum

conventu statuisset. Grandia scandala et suspicio contra [p. 566]

ordinem sunt exorta, propter illa de quibus agitur contra eum; contra

quem audivit Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse

confessos. Obtulerat se ad deffensionem ordinis, et postea retraxit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

commodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate, et fuit ante

deposicionem suam protestatus quod non intendebat recedere a deposicione

per eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi.

Frater Johannes de Gisi presbyter, et Radulphus de Salicibus

Laudunensis, Petrus de sancto Mamerto Vienensis, Reginaldus le Bergerot

et Johannes de Niciaco Lingonensis, Gilo de Cheruto Senonensis, Nicolaus

de Trecis, Petrus de Cercellis et Johannes de Elemosina Parisiensis

diocesium, adducti pro testibus coram eisdem dominis commissariis,

premissa protestacione quod non intendebant recedere a deposicionibus

alias per eos factis coram ordinariis, et si quid contra vel magis aut

minus dicerent coram eisdem dominis commissariis, quod eis non

prejudicet nec noceat in aliquo. Juraverunt, tactis sacrosanctis

Evangeliis, dicere plenam et meram veritatem in hujus modi negocio,

secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam,

expositam et vulgarizatam eisdem.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me

Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Jovis sequenti, que fuit XVIII dies mensis Februarii, fuit

adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo

predicta fratrum Minorum, frater Johannes de Gisi presbyter, Laudunensis

diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, triginta

annorum vel circa, mantellum defferens, cum quo inquisitum fuerat,

absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem. [p. 567]

Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,

protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum

facta coram dicto domino episcopo, respondit se nescire de eis nisi quod

sequitur. Scilicet quod ipse receptus fuerat, una cum fratre Tossanez de

Lanhivilla Belvacensis diocesis, serviente, in capella domus Templi

dicti loci de Lanhivilla, per fratrem Radulphum de Gisi, testem supra

examinatum, receptorem tunc Campanie, circa instans festum nativitatis

beati Johannis Baptiste erunt VII anni vel circa, presentibus fratribus

Johanne de Lanhivilla presbytero, tunc preceptore dicte domus, Guidone

de Bellavilla clavigero dicte domus, Bertrando de Vienesio milite, et

Johanne de Furno, et Guillelmo de Puteolis servientibus, et Petro de

Grimenilio presbytero, et Radulpho Godandi serviente, de quorum vita vel

morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum peciissent panem et

aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et obtulissent se velle

esse servos esclavos dicti ordinis pluries, et pluries eis responsum

fuisset quod bene deliberarent, capellam exeuntes, quia grandem rem

petebant; nam oporteret eos abdicare a se propriam voluntatem, et

subjici aliene, esse in uno loco quando vellent esse in alio, esurire

quando vellent comedere, vigilare quando vellent dormire, et multa dura

et aspera sustinere; et ipsi respondissent ter quod omnia sustinerent,

finaliter, habito consilio cum dictis fratribus et prestito per

juramentum quod non habebant infirmitatem latentem, nec erant

excommunicati, nec debitis quod solvere non possent vel alteri religioni

obligati, et quod dictus Tossanez non erat servilis condicionis nec

matrimonio obligatus, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum

castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod juvarent pro posse

suo ad acquirendum Terram sanctam, et quod non essent in loco in quo

aliquis exheredaretur injuste; et imposuit eis mantellos, dictis

receptore et presbyteris dicentibus psalmum: Ecce quam bonum, precepit

eis quod oscularentur unus crucem mantelli alterius, quod fecerunt.

Postmodum fuerunt osculati dictum receptorem et omnes fratres [p. 568]

astantes in ore et cruces mantellorum eorum. Deinde instruxit eos quod

jacerent cum pannis lineis, una cordula cincti, et qualiter regerent se

in ordine, exponens dicto Toussanez quot _Pater noster_ diceret pro

horis suis, et utrique casus plures propter quos, secundum statuta

ordinis, poterant incurrere diversas penas. Post que, recedentibus

aliquibus ex dictis fratribus, non recolit quibus, et aliis nescit

quibus eciam remanentibus, precepit dicto Toussanez primo, et secundo

ipsi testi, quod abnegaret Deum; et cum ipsi respondissent quod hoc

nullo modo facerent, dixit eis quod hoc oportebat eos facere, quia hoc

erat de punctis ordinis; et flevit dictus receptor, et dixit quod hoc

multum displicebat sibi, quia oportebat fieri supradicta, et quod

abnegarent ore non corde; et tunc dictus Tossanez primo, et postmodum

ipse testis, dolentes et flentes, abnegaverunt Deum ore non corde.

Deinde precepit eis quod spuerent contra ymaginem Crucifixi depictam in

dicto libro super quem juraverat, quod hoc erat eciam de punctis

ordinis, et tunc ipsi spuerunt in terram. Postea dixit eidem testi et

eciam dicto Toussanez quod si essent in loco in quo haberent penuriam

lectorum, quod recolligerent alios fratres in lectis suis; sed non

intellexerunt ipse testis et dictus Toussanez aliquid malum vel

inhonestum ex dicto precepto. Postea precepit eidem testi quod

oscularetur eum sub pectore supra vestes, et fuit eum osculatus, sed

nescit si dictus Toussanez osculatus fuit eum in dicto loco. Alia

inhonesta non intervenerunt in recepcionibus supradictis. Requisitus si

scit vel credit quod predicta illicita intervenirent in recepcionibus

aliorum, respondit se credere quod sic, quia vidit predicta illicita

fieri, et modum qui servatus fuerat in recepcione sua et dicti Toussanez

servari in recepcionibus fratrum Guillelmi presbyteri quondam curati de

Lati Silvanectensis diocesis, et Anrici fratris carnalis ejusdem

Guillemi, qui simul recepti fuerunt in dicta capella, per dictum fratrem

Radulphum, diu post recepcionem ipsius testis, non recolit tamen de

tempore; et fuerunt presentes fratres Robertus le Brioys, testis supra

examinatus, tunc preceptor dicte domus, et alii de quorum nominibus non

recordatur. Vidit eciam recipi, per dictum fratrem Radulphum, [p. 569]

fratrem Johannem de Domenecuria servientem, Ambianensis diocesis, in

capella domus Templi de Nulhiaco Belvacensis diocesis, non recolit de

tempore, presentibus fratribus Johanne de Nans presbytero, Ambianensis

diocesis, preceptore tunc dicte domus de Nulhiaco, et Roberto le Brioys

predicto, ut credit, et fuit servatus idem modus quoad licita et

illicita, quem deposuit fuisse servatum in recepcione sua et dicti

Tossanez et in predictis omnibus recepcionibus. Pretendebat idem frater

Radulphus, per signa exteriora, sibi predicta illicita plurimum

displicere; de vita autem vel morte dictorum receptorum et astancium

dixit se certitudinem non habere, et quod plures non vidit recipi, nec

interfuit capitulis generalibus eorumdem. Item, dixit quod nunquam

fuerat sibi inhibitum quin celebraret secundum formam Ecclesie, nec

audivit dici quod aliis inhiberetur; et credit quod fratres ordinis bene

crederent ecclesiasticis sacramentis, et ipse bene credebat. Item, dixit

quod, post recepcionem suam, peciit a dicto receptore quare fiebant

dicta illicita, et ipse respondit quod nesciebat, nisi quia ita erat

consuetum fieri. Et tunc ipse testis maledixit illum qui introduxerat

dictos errores, et predictus fratres Radulphus respondit quod ita esset.

Item, dixit quod bene terminabantur capitulia eorum; illi qui tenebant

dicta capitulia quanquam essent laici, dicebant ista verba: De peccatis

que obmisistis dicere propter verecundiam carnis, absolvo vos ex tali

potestate qualem habeo a Deo et a Papa, et frater presbyter, qui est

hic, faciet absolucionem generalem, secundum formam Ecclesie. Et

predicta dixit se vidisse et audivisse in capellis in quibus fiebant

recepciones predicte, et legisse in regula eorum quod predicta debebant

fieri; non tamen habet nunc dictam regulam secum. Ante mantelli

tradicionem, dicebatur eis quod non possent egredi dictum ordinem absque

licencia ex quo ipsum ingressi fuissent. Clandestine recipiebantur, ex

quo erat suspicio contra eos. Non credit quod fierent alia oscula, quam

ea de quibus supra deposuit, inhonesta, nec quod perpetrarent crimen

sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule, quibus [p. 570]

cingebantur, tangerent capita ydolorum. Dicebatur eis quod non poterant

revelare secreta capitulorum; si revelassent, credit quod perdidissent

mantellum per annum, et quod per dictum annum comedissent panem et

aquam. Non audivit inhiberi quod non confiterentur nisi sacerdotibus

ordinis; et infra octo dies a recepcione sua, priusquam celebraret, ipse

testis fuerat confessus de predictis erroribus, in capella domus Templi

de Bosdestruz Belvacensis diocesis, ad quam domum pro commorando fuerat

destinatus fratri Johanni de ordine fratrum Minorum, cujus cognomen

ignorat, conventus, ut credit, Ambianensis, de cujus vita vel morte non

habet certitudinem, qui absolvit eum, imposita penitencia quod cantaret

tres missas, unam de Sancto Spiritu, aliam de beata Virgine et aliam de

mortuis, legeret semel psalterium, jejunaret diebus tribus in pane et

aqua, et non interesset loco in quo predicta fierent. Ultimum tamen non

servavit, quia non audebat contradicere, ut dixit, et nichilominus

postea confitebatur de hoc. Fratres scientes errores fuerunt

negligentes, quia non correxerunt eos, nec denunciaverunt Ecclesie.

Credit quod ubique reciperentur, secundum eumdem modum confessatum per

eum. Elemosinas ter in ebdomada vidit dari in domibus ordinis in quibus

fuit moratus, et hospitalitatem convenienter servari; nec audivit dici

quod predicta essent restricta. Audivit dici quod generalia capitulia

clam tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister

cum conventu ordinasset. Nunc grandia scandala sunt exorta contra

ordinem; credit quod dicti errores confessati per eum essent noti

fratribus ordinis. Audivit dici magnum Magistrum et alios confessos

fuisse aliquos errores, nescit quos, contra ordinem, credit tamen quod

illos quos ipse confessus est. Requisitus si obtulerat se deffensioni

dicti ordinis ex quo sciebat in eo dictos esse errores, respondit quod

intendebat deffendere ordinem ab aliis erroribus sibi impositis, quos

non credit esse veros, sed non de confessatis per eum.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed [p. 571]

pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Nicolaus de Trecis serviens, testis supra juratus, non deferens

mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi quondam servientes

amoverant sibi, postmodum radi fecerat sibi barbam, quadraginta annorum

vel circa, repetita protestacione per eum et alios, quando juraverunt

facta, quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram

domino episcopo Parisiensi, qui absolvit et reconciliavit eumdem. Lectis

et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se

nescire de eis nisi quod sequitur. Dixit enim se vidisse recipi fratrem

Johannem de Pruino servientem, quem credit vivere, in capella domus

Templi de Payans Trecensis diocesis, in instanti festo Pasche erunt VIII

vel IX anni, per fratrem Radulphum de Gisi tunc receptorem Campanie,

presentibus fratribus Oymont de Jez presbytero, Christiano de Bici,

teste supra examinato, et aliis de quibus non recolit, et fratrem

Nicolaum de Serra servientem, Trecensis, ut credit, diocesis, quem

dictus frater Radulphus receperat per sex septimanas vel circa ante

capcionem eorum, in quadam camera domus Templi de Sanci Trecensis

diocesis, presentibus fratribus Petro de Cercellis, teste supra jurato,

nondum examinato, tunc preceptore domus Templi Trecensis, Stephano de

Verreriis serviente, in dicta domo commorante, in quorum recepcionibus

vel post non vidit nec audivit aliquid illicitum fieri, nec credit quod

factum fuerit in dictis recepcionibus nec in receptionibus aliorum qui

hoc non recognoverunt; sed in recepcionibus illorum qui recognoverunt,

credit intervenisse illicita recognita per eos. Ipse autem receptus

fuerat per fratrem Gerardum de Villaribus militem, tunc preceptorem

Francie, in vigilia festi apostolorum Symonis et Jude nuper preterita

fuerunt IX anni, in camera domus Templi de Cherruto Senonensis diocesis,

presentibus dicto fratre Radulpho et fratre Guillelmo presbytero,

capellano dicti receptoris, cujus cognomen ignorat, Petro serviente

dicti receptoris, cujus eciam cognomen ignorat, in hunc modum: [p. 572]

nam cum peciisset a dicto receptore panem et aquam ordinis, sicut

instructus fuerat antequam cameram intraret, a dictis fratribus Radulpho

et serviente, et responsum fuisset eidem per dictum receptorem quod bene

deliberaret, quia grandem rem petebat, nam oporteret eum abdicare a se

propriam voluntatem, et subjici aliene, et multa dura et aspera

sustinere, et ipse respondisset quod omnia sustineret, voluit quod

exiret cameram bis ad deliberandum, et cum tercia vice rediisset, et

idem quod supra peciisset flexis genibus, et dictus receptor habuisset

consilium cum fratribus astantibus de recipiendo eumdem, prestito ab eo

per juramentum quod non erat excommunicatus, servilis condicionis,

matrimonio vel alteri religioni vel debitis que non posset solvere

obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, nec aliquid dederat vel

promiserat, quod reciperetur in dicto ordine, fecit eum promittere et

vovere Deo, beate Marie et omnibus sanctis Dei, castitatem, obedienciam,

vivere sine proprio. Postmodum dictus receptor dixit ei quod ad honorem

Dei et beate Marie et omnium Sanctorum et Sanctarum Dei et ex parte

domini Pape, patris eorum, et magni Magistri eorum, qui dederat ei

potestatem recipiendi, concedebat sibi panem et aquam et pauperem

vestitum ordinis, et recipiebat eum ad societatem fratrum et ad

participacionem bonorum et ad penas eciam et labores ordinis, et

imposuit ei mantellum, et ipse et omnes alii fratres astantes fuerunt

osculati eum in ore. Postmodum instruxit eum quot _Pater noster_ diceret

pro horis suis, quod jaceret cum pannis et caligis lineis, una cordula

cinctus, et qualiter regeret se in ordine. Postmodum aliquibus ex

astantibus recedentibus, dictus Petrus serviens trahens ipsum testem ad

partem in dicta camera, dixit ei quod aliqua fuerant obmissa que

oportebat eum facere. Videlicet quia oportebat eum abnegare Deum; et cum

ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, quia esset contra

Deum et sanctam Ecclesiam, dixit ei: Saltim dicas hoc ore et non corde;

et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde. Deinde extrahens idem

Petrus, desubtus raubam suam, quamdam parvam crucem ligneam, in [p. 573]

qua nulla apparebat ymago Crucifixi, et ipsi testi ostendens, precepit

quod spueret super eam, et ipse testis versa facia finxit se spuisse,

sed non spuit supra nec juxta, sed de aliis inhonestis non fuit locutus

eidem. Requisitus si dictus receptor et alii fratres, qui remanserant in

dicta camera, viderunt et audiverunt predicta, respondit quod submissa

voce dictus Petrus dicebat ei predicta, et nescit si viderunt vel

sciverunt predicta. Dictus autem receptor, tunc et eciam quando recepit

eum, sedebat super lectum suum, quadam infirmitate gravatus. Item, dixit

quod non credebat quod eis dogmatizarentur contenta in V, VI, VII et

VIII articulis, nec quod conculcarent crucem, nec quod adorarent catum,

nec quod eorum sacerdotes obmitterent verba canonis; et credit quod bene

crederent ecclesiasticis sacramentis, et ipse bene credebat; nec

audivit, nec credit, quod eorum laici absolverent, nec possent absolvere

a peccatis, nec quod fierent oscula inhonesta, nec quod perpetrarent

crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule, cum

quibus cingebantur, tangerent capita ydolorum. Dicebatur eis quod statim

pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus

nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos.

Dicebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, sed de modo

recepcionis non audivit inhiberi. Dicebatur eis quod non debebant

confiteri nisi sacerdotibus ordinis, quando poterant eos habere. In die

autem recepcionis sue, ante prandium, fuit confessus de predictis

erroribus Egidio capellano seculari, curato dicte ville de Cheruto, quem

credit obiisse, qui dixit ei quod non credebat predicta illicita fuisse

ei dicta certitudinaliter, sed ad probandum, si contingeret eum mitti

ultra mare et capi infidelibus, an negaret Deum vel non; et absolvit

eum, imposita ei penitencia quod predicta revelaret Ecclesie, si

inveniret quod in ordine servarentur. Fratres scientes errores et

ordinem regentes fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos, nec

denunciaverunt Ecclesie. Satis sufficienter vidit ellemosinas fieri et

hospitalitatem servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus;

et inhibebatur eis quod illicite acquirerent ordini, et quod [p. 574]

non interessent loco in quo aliquis exheredaretur injuste. Clam eorum

capitulia tenebantur. Credit quod totus ordo servasset bona que magnus

Magister cum conventu statuisset, sed non mala. Nunc grandia scandala

contra ordinem sunt exorta; credit quod illi fratres, qui recognoverunt

errores intervenisse in recepcionibus eorum, scirent dictos errores, et

quod essent eis noti et manifesti; et quod nunc ordo sit penes multos

diffamatus de erroribus qui imponuntur eidem. Audivit dici magnum

Magistrum et alios confessos fuisse aliquos errores, nescit quos.

Requisitus quare obtulerat se deffensioni ordinis, respondit quod

intendebat eum deffendere non de confessatis per ipsum, sed de aliis qui

ipsi ordini imponuntur, quia non credit esse vera.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me

Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Veneris sequenti, que fuit XVIIII dies dicti mensis

Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum

commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Petrus de

Cercellis serviens, Parisiensis diocesis, testis supra juratus, ut

deponeret dictum suum, XXVIII annorum vel circa, non defferens mantellum

ordinis, quia quondam servientes amoverant eum sibi in concilio

Senonensi, cum quo inquisitum fuerat Carnoti, absolutus et reconciliatus

per dominum episcopum Carnotensem. Lectis autem et diligenter expositis

sibi omnibus et singulis articulis, protestacione premissa quod non

intendit venire contra deposicionem per eum factam coram dicto domino

episcopo Carnotensi, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur,

videlicet se vidisse recipi Nicolaum de Serra servientem, [p. 575]

Trecensis diocesis, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, per

duos menses ante capcionem eorum, in quadam camera domus Templi de Sanci

Trecensis diocesis, per fratrem Radulphum de Gisi tunc receptorem

Campanie, testem supra examinatum, presentibus fratribus Radulpho de

Salicibus et Christiano de Biceyo, teste examinato, et Nicolao de

Trecis, eri exaudito, Baudoyno de Gisi et Stephano de Sanci

servientibus. Vidit eciam recipi per eundem fratrem Radulphum, in eodem

anno quo capti fuerunt, ante recepcionem precedentem, fratrem Jacobum de

Sanci servientem quondam, quem audivit combustum fuisse Parisius, cum

aliis Templariis, in capella domus Templi Trecensis, presentibus omnibus

supradictis fratribus qui interfuerant recepcioni dicti Nicolai de

Serra, excepto Baudoyno. Vidit eciam recipi fratrem Guillelmum de

Gonessa Parisiensis diocesis, servientem, qui fuit missus tunc ultra

mare, per fratrem Gerardum de Villaribus militem, tunc preceptorem

Francie, circa instans festum nativitatis beati Joannis Baptiste erunt

septem anni vel circa, in capella domus Templi de Latinhiaco Sicco

Meldensis diocesis, presentibus fratribus Daniele de Parisius

presbytero, Radulpho de Taverni tunc preceptore dicte domus, et Humberto

de Gayneio Belvacensis diocesis, quos credit vivere, in quorum

recepcionibus, vel post, nichil vidit nec scivit fieri illicitum. Ipse

autem receptus fuerat in capella domus Templi de Clichi Parisiensis

diocesis, per fratrem Hugonem de Penrando, in festo Conversionis sancti

Pauli proximo preterito fuerunt VII anni, presentibus fratribus Johanne

de Turno tunc thesaurario Templi Parisiensis, Adam de Cercellis tunc

preceptore Templi de Lathiniaco super Maternam, avunculo ipsius testis,

deffunctis, et Johanne de Menovile custode tunc dicte domus de Clichi,

servientibus, et Johanne Bocelli presbytero, capellano dicti

thesaurarii, et duobus aliis quorum nomina et cognomina ignorat, in hunc

modum: nam instructus a dicto thesaurario, peciit junctis manibus et

flexis genibus absque capucio sibi concedi amore Dei panem et aquam,

societatem et pauperem vestitum ordinis; et dictus frater Hugo [p. 576]

respondit ei quod bene deliberaret, quia juvenis erat, et oporteret eum

abjicere a se propriam voluntatem, et subjici aliene, esse in uno loco,

quando vellet esse in alio, et multa alia dura et aspera sustinere. Et

cum respondisset quod omnia sustineret, precepit ei quod exiret et

deliberaret; cum autem exiisset capellam et deliberasset, venerunt ad

eum dicti thesaurarius et avunculus suus, et pecierunt ab eo si erat

excommunicatus, servilis condicionis, matrimonio vel alteri religioni,

vel debitis que non posset solvere, obligatus, si habebat infirmitatem

latentem, et si aliquid dederat vel promiserat quod reciperetur in dicto

ordine; quo respondente quod non, dixerunt quod per sacramentum

oporteret eum respondere de predictis, coram predicto fratre Hugone, a

quo reintrans capellam, iterum peteret id quod supra, et cum hoc

peciisset, et dictus frater Hugo per sacramentum scivisset quod nullum

habebat de impedimentis predictis, fecit eum vovere et jurare

castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod, pro posse suo,

juvaret ad acquirendum Terram sanctam. Postmodum imposuit sibi

mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore.

Deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, quod

jaceret cum caligis, femoralibus et camisia lineis, una cordula cinctus,

et qualiter regeret se in ordine, exponens ei multos casus propter quos

poterat perdere habitum et incurrere diversas alias penas. Postmodum

dicti duo fratres qui aderant recepcioni, quorum nomina et cognomina

ignorat, duxerunt ipsum testem ad quamdam cameram, ut assumeret vestes

religionis, et clauso ostio, unus eorum precepit ei quod abnegaret Deum;

et cum ipse testis peteret ab eo si ipse truffabatur de ipso, respondit

quod non, imo oportebat quod abnegaret Deum; et tunc ipse testis timore

ductus, quia erat juvenis et ipsi erant robustiores et forciores ipso,

et camera erat firmata, abnegavit Deum ore non corde, ut dixit. Postea

extraxit dictus frater quamdam crucem ligneam, in qua nulla erat ymago

Crucifixi, desubtus mantellum, et precepit ei quod spueret super eam, et

cum ipse testis nollet spuere, alter frater astans dixit: [p. 577]

Sufficit, dimitatis eum. Et ita fuit dimissus, et non spuit; nec de alio

illicito fuerunt locuti eidem, nec si predicta erant de punctis ordinis,

nec si faciebant predicta de voluntate vel mandato predicti fratris

Hugonis. Requisitus si revelaverat predicta dicto avunculo suo, et si

inquisiverat an predicta essent de punctis ordinis, respondit quod non.

Requisitus si dictus frater Hugo et alii supra nominati, qui adfuerunt

recepcioni sue, audire potuissent eum, si clamasset quando sibi precepta

fuerunt dicta illicita, respondit se credere quod non, quia recesserant.

Requisitus si credit quod in recepcionibus aliorum vel post

intervenirent aliqua illicita, respondit se credere quod sic de illis

qui confessi fuerunt hoc de se ipsis, de aliis vero non. Item dixit quod

confessus fuit de predictis illicitis, infra octo dies a recepcione sua,

fratri Johanni tunc curato et preceptori domus Templi de Lanhivilla, qui

absolvit eum apud Latignhiacum Sicum, ubi dictus testis pro clavigero

fuerat destinatus, et maledixit illum qui fecerat fieri predicta,

imponens ei penitenciam quod remaneret novem diebus in pane et aqua,

quod et fecit. Item dixit se credere quod non fierent oscula inhonesta

nec dogmatizaciones, nec quod conculcarent crucem, et quod catum

adorarent, nec quod crimen sodomiticum perpetrarent, nec quod haberent

ydola, nec quod cordule tangerent capita ydolorum, nec quod eos laici

absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod eorum sacerdotes

obmitterent verba canonis. Credit ecclesiasticis sacramentis, credens

quod alii fratres eodem modo crederent. Statim pro professis habebantur,

ut ei fuit dictum in recepcione sua; clandestine recipiebantur, nullis

presentibus nisi fratribus ordinis. Injungebatur eis quod non revelarent

secreta capitulorum, sed non juravit hec; et fuit ei dictum quod si

revelaret, perderet habitum; sed non fuit sibi inhibitum in speciali

quod non revelaret modum recepcionis, nec quod non confiteretur nisi

sacerdotibus ordinis. Illi qui sciebant errores, fuerunt negligentes,

quia non correxerunt eos, nec denunciaverunt. Credit quod elemosine

potuissent et debuissent fieri majores in ordine, secundum facultates

eorum; solitas tamen elemosinas non audivit fuisse restrictas, [p. 578]

nisi de mandato fratris Gerardi de Villaribus in Bria. Stephanus

thesaurarius Parisiensis precepit eidem testi quod eas augmentaret, apud

Latinhiacum Siccum, tempore carestie. Audivit dici quod clam eorum

capitulia tenebantur; et credit quod totus ordo servasset quod magnus

Magister cum conventu statuisset, et quod nunc grandia scandala contra

ordinem sunt exorta, et quod dictus ordo sit diffamatus propter illa que

magnus Magister et alii fratres ordinis confessi sunt contra ipsum, et

quod fratres ordinis scirent errores esse in ordine confessatos per eum.

Requisitus si obtulerat se ad defensionem ordinis, respondit quod sic

una cum pluribus aliis, non quod intenderet ipsum deffendere ab

erroribus confessatis per eum, sed de aliis.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Egidius de Cheuruto serviens, Senonensis diocesis, testis supra

juratus, non defferens mantellum ordinis, quia quondam servientes

amoverant sibi in concilio Senonensi, et dixerant ei quod raderet

barbam, quinquagenarius vel circa. Qui fuit protestatus quod non

intendebat recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo

Parisiensi, per quem fuerat absolutus et reconciliatus. Lectis autem et

diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se

nescire de contentis in eis nisi quod sequitur, videlicet quod ipse

testis et frater Jacobus de Parvo Parisius Meldensis diocesis, quem

credit vivere, fuerunt recepti simul, in capella domus Templi de

Cheuruto, in festo Omnium Sanctorum proximo preterito fuerunt XV anni

vel circa, per fratrem Radulphum de Gisi, testem supra examinatum,

presentibus fratribus Johanne nacione Burgondo, presbytero, Stephano

Burgondo, et Gerardo le Vinhier dicte domus servientibus, quos [p. 579]

credit obiisse, in hunc modum: nam cum instructi ab aliis fratribus

peciissent ab eodem preceptore, ter interpolate, sibi concedi panem et

aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et obtulissent se

paratos ad servandum bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et ter

eis responsum fuisset quod bene deliberarent, quia oporteret eos multa

dura et aspera sustinere, finaliter prestito per juramentum ab eis

prestitum quod non erant servilis condicionis, excommunicati, debitis

que non possent solvere, matrimonio vel alteri religioni obligati, nec

habebant infirmitatem latentem, nec aliquid dederant vel obtulerant pro

recepcione eorum, fecit eos vovere et jurare castitatem, obedienciam,

vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis,

et non revelare secreta capitulorum. Postmodum imposuit mantellum dictus

receptor predicto Jacobo, et frater Odo Picardi serviens quondam, qui

eciam adfuit dicte recepcioni, imposuit mantellum ipsi testi. Postmodum

omnes fratres astantes fuerunt eum osculati in ore, et Epistola et

Evangelium fuerunt lecta per presbyterum supradictum, ut sibi videtur,

qui tamen non intelligit Latinum. Postmodum instruxit eos dictus

receptor quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et quod jacerent

cum caligis femoralibus et camisia lineis, una cordula cincti, et

qualiter regerent se in ordine, exponens casus diversos propter quos

poterant perdere habitum et incurrere alias penas. Postmodum duxit eos

retro altare, ceteris fratribus remanentibus in capella predicta, et

precepit eis quod abnegarent Deum, et quod spuerent super quamdam crucem

ligneam in qua nulla apparebat ymago Crucifixi, que consueverat portari

super mortuos, et ipsi noluerunt abnegare Deum, nec spuere super dictam

crucem, spuerunt tamen juxta. Postea precepit eis quod eum oscularentur

in ano, dicens quod predicta illicita erant de punctis ordinis. Ipsi

tamen noluerunt hoc facere, nec ipse compulit eos, nec videbatur facere

magnam vim. Nec de aliis illicitis fuit locutus eisdem, de quibus idem

testis fuit confessus fratri Johanni conventuali fratrum Predicatorum de

Pruino, cujus cognomen ignorat, quem credit esse mortuum infra [p. 580]

dimedium annum a recepcione sua, in capella domus Templi de Frenexo

Trecensis diocesis, qui absolvit eum, et precepit quod confiteretur de

predictis alicui episcopo vel archiepiscopo, quod non fecit, quia non

habuit copiam eorum. Injunxit eciam ei quod jejunaret per unum annum,

sextis feriis, in pane et aqua, incedens sine camisia; quod et fecit. Et

postmodum fuit confessus eciam cuidam fratri Minori et aliis, quos omnes

dixit esse mortuos. Requisitus si scit vel credit quod predicta illicita

vel alia fierent in recepcionibus aliorum, respondit quod non. Nec

credit quod predicta sint de punctis ordinis, nec vidit alios recipi in

ordine, nec interfuit capitulis eorum. Item, dixit quod bene credebat

ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo

crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit nec

audivit quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis,

nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec

quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Jurabant

ordinem non exire, ut credit, quia ipse et dictus frater Jacobus hoc

juraverunt. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio

contra eos. Inhibebatur eis, sed non per juramentum, quod non revelarent

secreta capitulorum nec modum recepcionis. Si revelassent, vel illicita

facere noluissent, nescit qualiter puniti fuissent. Non fuit sibi

inhibitum quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, nec audivit

aliis inhiberi. Si qui erant scientes errores in ordine, fuerunt

negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie.

Elemosinas et hospitalitatem vidit aliquando restringi in domibus in

quibus fuit commoratus, sed postmodum convenienter servari. Clam, clauso

ostio, eorum capitulia tenebantur. Totus ordo servasset quod magnus

Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala, suspicio et

infamia sunt contra ordinem, propter illa que Magister et alii contra

ipsum dicuntur fuisse confessi, ad cujus deffensionem una cum aliis se

obtulerat, sed postmodum se retraxerat.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, [p. 581]

odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non. Cui

fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque

attestaciones fuerint publicate.

Frater Johannes de Nici Lingonensis diocesis, serviens, testis supra

juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in

concilio Senonensi; postmodum radi fecerat sibi barbam, triginta annorum

vel circa, bergerius, protestacione premissa quod non intendebat

recedere a deposicione per ipsum facta Senonis, coram domino episcopo

Aurelianensi, qui absolvit et reconciliavit eumdem. Lectis et diligenter

expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam

viderat alium fratrem in ordine recipi, nec capitulis interfuerat

eorumdem; nec sciebat de contentis in ipsis articulis nisi quod

sequitur. Nam credebat quod alii communiter reciperentur in ordine, non

tamen hoc sciebat, sicut ipse fuerat receptus, in instanti Quadragesima

erunt VII anni vel circa, per fratrem Petrum de Vienesio tunc

preceptorem de Buris, quondam in capella domus Templi de Fontanetis

Lingonensis diocesis, presentibus fratribus Guillelmo de Buris

presbytero, Martino de Buxiaco, Stephano de Volenis, Johanne Avenot et

Guidone de Nici servientibus, deffunctis; a quo receptore instructus, ab

aliis fratribus peciit pluries sibi concedi amore Dei panem et aquam,

societatem et pauperem vestitum ordinis, et cum ei respondisset quod

fortem rem petebat, quia volebat abdicare a se propriam voluntatem, et

subjicere aliene, et quod bene deliberaret capellam exiens, quia ipsum

oportebat multa dura et aspera sustinere, et ipse deliberaret cum

fratribus, finaliter fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam,

vivere sine proprio, et imposuit sibi mantellum, et fuit eum osculatus

in ore et fratres astantes. Postmodum instruxit eum quot _Pater noster_

diceret pro horis suis, et quod jaceret cum caligis femoralibus et

camisia lineis, cinctus una cordula, et qualiter regeret se in ordine,

exponens diversos casus propter quos poterat incurrere multas penas et

perdere habitum. Postmodum, presentibus dictis fratribus, [p. 582]

precepit ei dictus preceptor quod abnegaret Deum; et cum iste testis

diceret quod hoc non faceret, dixit ei quod oportebat hoc eum facere,

quia hoc erat de punctis ordinis. Et tunc ipse testis non in despectum

Dei, ut dixit, abnegavit Deum ore non corde. Deinde precepit ei quod

spueret super quamdam crucem ligneam, in qua non erat ymago Crucifixi,

quam dictus presbyter aportaverat et posuerat super terram; sed ipse

testis noluit spuere supra, sed spuit juxta, non in despectum crucis.

Deinde dixit ei quod, si volebat, poterat carnaliter commisceri

fratribus ordinis, et id ipsum pati de eis. Hoc tamen non fecit, nec

fuit requisitus, nec scit quod alii fratres facerent. Deinde precepit ei

quod oscularetur eum in ano; sed hoc noluit facere. Alia illicita non

intervenerunt in recepcione sua predicta. Item, dixit quod bene credebat

ecclesiasticis sacramentis; et credit quod alii fratres eodem modo

crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Non credit quod

eorum laici possent absolvere nec absolverent a peccatis. Dictum fuit ei

quod non poterat exire ordinem. Clandestine recipiebantur. Credit quod

qui noluissent facere predicta illicita, vel ea revelassent, quod

fuissent incarcerati vel interfecti; et hoc fuit sibi comminatum in

recepcione sua. Non fuit sibi inhibitum quod non confiteretur nisi

sacerdotibus ordinis. Fratres qui sciebant errores fuerunt negligentes,

quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et

hospitalitatem vidit convenienter servari in domibus ordinis in quibus

fuit moratus. Audivit dici quod clam eorum capitulia tenebantur. Credit

quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset,

et quod grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra

ordinem, propter illa que Magister et alii contra ipsum dicuntur fuisse

confessi. Non obtulerat se ad defensionem ordinis.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc [p. 583]

suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me

Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XX dies dicti mensis Februarii,

fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo

predicta fratrum Minorum, frater Radulphus de Salicibus Laudunensis

diocesis, serviens, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum,

quadragenarius vel circa; non defferens mantellum ordinis, quia ipsum

dimiserat in concilio Senonensi; postmodum radi fecerat sibi barbam. Cum

quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum

Parisiensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et

singulis articulis, respondit protestacione, quando juravit facta,

repetita, se nescire de eis nisi quod sequitur: videlicet se recipi

vidisse in capella Visitatoris Templi Parisiensis, in proximo die

Cinerum erunt quatuor anni, per fratrem Hugonem de Penrando, fratres

Petrum de Sivri et Gerardum de Castro Novo milites juvenes, presentibus

fratribus Radulpho de Gisi receptore Campanie, teste supra examinato,

Johanne de Tortavilla et Petro de Tortavilla tunc preceptore domus

Templi Parisiensis, et Nicolaum de Sara servientem, Trecensis diocesis,

in camera domus Templi de Sanciaco ejusdem diocesis, per dictum fratrem

Radulphum de Gisi, per duas septimanas vel circa ante capcionem eorum,

presentibus fratribus Symone de Jez presbytero, Stephano de Sanci, Petro

de Sercellis preceptore tunc domus Trecensis, teste supra examinato,

servientibus; in quorum recepcionibus, vel post, nichil vidit nec scivit

illicitum fieri vel injungi, nec plus vidit recipi, nec adfuit

generalibus capitulis eorum. Ipse autem receptus fuit in capella domus

Templi de Cheruto Senonensis diocesis, per dictum fratrem Radulphum de

Gisi, in instanti festo Pentecostes erunt VIII vel IX anni, [p. 584]

presentibus fratribus Morello de Belna et Remigio preceptore de

Colomeriis, servientibus, in hunc modum: nam instructus a dictis duobus

fratribus, capellam ingressus, peciit a dicto receptore panem et aquam,

societatem et pauperem vestitum ordinis; qui respondit ei quod bene

deliberaret, quia grandem rem petebat, et abdicaret a se propriam

voluntatem, et quando vellet esse in uno loco, esset in alio; et multa

dura et aspera oporteret sustinere, eumdem servare et castitatem; et

quum respondisset quod omnia sustineret, fecerunt eum exire et reintrare

ter, et petere id quod supra, finaliter prestito ab eo per juramentum

quod non erat servilis condicionis, excommunicatus, debitis que solvere

non posset, alteri religioni vel matrimonio obligatus, quod non habebat

infirmitatem latentem, fecerunt eum jurare et vovere Deo et beate Marie

castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et

bonas consuetudines ordinis. Postmodum ad honorem Dei et beate Marie et

omnium Sanctorum, et ex parte Pape et potestate sibi concessa a Magistro

et de voluntate dictorum fratrum, dictus receptor dixit quod recipiebat

eum et associabat ad participacionem bonorum ordinis, et imposuit sibi

mantellum, et ipse et astantes fuerunt osculati eum in ore. Postmodum

instruxit eum quod jaceret cum caligis femoralibus et camisia lineis,

una cordula cinctus, quot _Pater noster_ diceret pro horis suis,

qualiter regeret se in ordine; et exposuit ei casus propter quos poterat

perdere habitum vel incurrere alias penas. Post que recesserunt fratres

astantes et dictus receptor, qui erat iturus Trecas; post que immediate,

antequam idem testis exivisset capellam, dictus Morellus trahens ipsum

testem ad partem in dicta capella, dixit ei quod oportebat ipsum

abnegare Deum; de quo fuit idem testis multum stupefactus, respondens

quod hoc nullo modo faceret. Instante tamen dicto Maurello et dicente

quod hoc faceret saltem ore non corde, dictus testis abnegavit ore non

corde. Postea precepit ei quod spueret super quamdam parvam crucem

ligneam, in qua nulla erat ymago Crucifixi, quam extraxit de subtus

mantellum; sed ipse testis noluit spuere supra, sed spuit extra. De

aliis illicitis non fuit locutus eidem, et eadem die ante [p. 585]

prandium fuit confessus de predictis Martino presbytero seculari,

commoranti in dicta domo, cujus cognomen ignorat, qui dixit ei quod

forsan pro truffa facta fuerant supradicta. Nichilominus tamen absolvit

eum, imposita penitencia quod deinceps non esset in loco in quo fierent

talia, et si fierent, quod revelaret ea.

Requisitus si credit quod predicta illicita intervenirent in

recepcionibus aliorum vel post, respondit quod non, nec de vita vel

morte dicti presbyteri, nec illorum qui interfuerunt recepcioni sue

haberet certitudinem.

Item, dixit quod, non obstantibus hiis que fecit, est bonus Christianus,

nec unquam propter premissa perdidit fidem, et confitebatur et

communicabat ter in anno. Non credit quod fierent dogmatizaciones

illicite nec conculcacio crucis, nec quod adorarent catum, nec quod

eorum sacerdotes obmitterent verba canonis, nec quod eorum laici

absolverent vel absolvere possent a peccatis, nec quod fierent oscula

inhonesta, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent

ydola, nec quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum.

Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit

quod alii fratres eodem modo crederent. Juravit, absque licencia

superioris qui eam dare posset, ordinem non exire, credens quod alii

idem jurarent. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset

suspicio contra eos. Juravit non revelare secreta capituliorum, et

credit quod alii idem jurarent; sed de modo recepcionis non revelando

non prestitit juramentum. Qui revelasset secreta capituliorum, fuisset

incarceratus. Sacerdotes eorum dicebant quod non poterant nec debebant

aliis absque eorum licencia confiteri.

Si qui erant fratres scientes errores, fuerunt negligentes quia non

correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Eleemosinam et

hospitalitatem vidit convenienter fieri in domibus ordinis in quibus

fuit commoratus. Audivit dici quod, clauso hostio, nullis presentibus

nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur. Credit quod [p. 586]

totus ordo servasset id quod magnus Magister cum conventu ordinasset.

Nunc grandia scandala, suspicio et infamia exorta sunt contra ordinem

propter illa que dicuntur Magister et alii fuisse confessi. Ad ordinis

deffensionem se obtulerat cum aliis, quia volebat deffendere, non super

hiis que confessus est, sed super aliis que negavit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

commodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Petrus de sancto Mamerto serviens, Vienensis diocesis, testis

supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia quidam miles qui

cepit eum in capcione abstulit eum sibi; postmodum radi fecerat sibi

barbam; triginta quinque annorum vel circa; absolutus et reconciliatus

Senonis, per dominum episcopum Aurelianensem, qui inquisiverat cum

eodem, repetita protestacione per eum et alios facta quando juravit.

Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,

respondit quod nunquam vidit alium recipi in ordine, nec interfuerat

capitulis eorum, nec sciebat de contentis in ipsis articulis nisi quod

sequitur, scilicet: quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de

Marmant Lingonensis diocesis ante diem, die Jovis post instans festum

Resurrectionis Domini erunt sex anni vel circa, per fratrem Guillermum

de Lotoringia militem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem,

presentibus duobus fratribus, quorum nomina et cognomina ignorat, qui

soli adfuerunt in dicta recepcione; in domo tamen erant ultra viginti

fratres. A quo receptore, instructus per unum ex dictis duobus

fratribus, peciit ter flexis genibus interpolate sibi concedi panem et

aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et obtulit se velle esse

servum esclavum ordinis et servare bonos usus et bonas consuetudines

ordinis; et cum ter ei respondisset quod bene deliberaret, quia [p. 587]

grandem rem petebat, et oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem,

et multa dura et aspera sustinere, finaliter, eodem teste instante,

prestito prius per juramentum ab eo quod non erat servilis condicionis,

excommunicatus, debitis que solvere non posset, alteri religioni vel

matrimonio obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum

vovere, et jurare castitatem, vivere sine proprio, et quod obediret

omnibus mandatis suis et superiorum que preponerentur eidem; postmodum

imposuit sibi mantellum. Postea duxit eum absentibus dictis duobus

fratribus qui adfuerant, ad cameram, ut indueret vestes ordinis, et

clauso ostio, precepit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse respondisset

quod hoc non faceret aliquo modo, precepit eidem quod spueret super

quamdam parvam crucem ligneam ablatam de ecclesia, in qua nullam vidit

imaginem Crucifixi; et ipso teste respondente quod non faceret, precepit

ei quod eum oscularetur in ano; quo respondente quod hoc non faceret,

dixit ei quod hoc oportebat eum facere aliquid ex predictis; et tunc

ipse testis spuit non supra sed juxta dictam crucem. Item, dixit ei,

inter alias instructiones quas faciebat de punctis ordinis, quod non

accederet ad mulieres suspectas, quia si committeretur per fratres

perderet habitum; sed si contingeret eum ire, iret ita caute quod

nescirent, quia in religiosis erat turpius quod irent palam ad dictas

mulieres quam in aliis. De aliis inhonestis non fuit locutus eidem, nec

scit nec audivit quod dicta illicita vel alia intervenirent in

recepcionibus aliorum vel post, nec scit quod super hoc credebat, ut

dixit.

Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod

alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite

celebrarent; nec scit, nec credit, nec audivit dici quod eorum laici

absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod fierent oscula

inhonesta, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent

ydola, nec quod cordule cum quibus cingebantur tangerent capita

ydolorum. Dictum est ei quod statim pro professo habebatur. Clandestine

recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio inter eos. In [p. 588]

recepcione sua fuit ei dictum per dictum receptorem quod, nisi faceret

aliquid de dictis illicitis, male veniret ei, et prohibuit sibi quod non

revelaret secreta capituliorum nec modum sue recepcionis, et si

contrarium faceret, in compedibus poneretur. Non fuit ei inhibitum quod

non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres qui sciebant errores

fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt

Ecclesie. Aliqui dabant eleemosinas et servabant hospitalitatem in

ordine largius quam alii. Audivit dici quod clam eorum capitulia

tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum

conventu statuisset. Credit quod aliqui exierunt ordinem propter eorum

levitates, et forsitan propter predicta; et ipse exivisset, si potuisset

recuperare ea que amici sui dederant pro recepcione sua. Nunc grandia

scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra ordinem, ad cujus

deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, vel commodo

temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate

dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem

quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Johannes de Elemosina serviens, Parisiensis diocesis, testis

supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in

concilio Senonensi, postmodum radi fecerat sibi barbam, triginta duorum

annorum vel circa, premissa protestacione quod non intendit recedere a

deposicione per eum facta Carnoti, coram domino episcopo Carnotensi, qui

absolvit et reconciliavit eumdem. Lectis et diligenter expositis sibi

omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam vidit alium

fratrem recipi in ordine, nec unquam interfuerat generalibus capitulis

eorumdem, nec sciebat de contentis in ipsis articulis nisi quod

sequitur, videlicet: se interfuisse aliquibus capitulis singularibus, in

quibus ipse et alii fratres qui in jacendo sine pannis lineis vel alias

transgressi fuerant observancias religionis, vel violassent castitatem

vel obedienciam, vel habuissent proprium, vel vendidissent [p. 589]

aliqua de bonis domus, manifestabant hoc fratri qui tenebat capitulum et

aliis in capitulo existentibus, et petebant veniam; et ille qui tenebat

capitulum, habito consilio cum fratribus, aliquando remittebat eis penas

ordinis, et presbyter absolvebat eos.

Item, dixit quod ipse fuerat receptus, die Veneris ante festum

nativitatis beati Johannis Baptiste proximo preterito fuerunt VIII anni

vel circa, per fratrem Johannem de Turno tunc thesaurarium Parisiensem,

in quadam parva capella domus Templi Parisiensis, presentibus fratribus

Johanne Bocelli presbytero, et Guillelmo de Arbleyo olim elemosinario

regio, teste supra examinato; a quo receptore, instructus per dictum

fratrem Guillelmum, peciit panem et aquam, et pauperem vestitum, et

societatem ordinis pluries interpolate; et cum pluries ei responsum

fuisset quod deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret eum a

se abdicare propriam voluntatem, et ipse testis respondisset quod bene

erat avisatus, et instaret pro sua recepcione, et diceret quod volebat

esse serviens esclavus ordinis et mori pro Deo, prestito ab eo per

juramentum quod non erat servilis condicionis, excommunicatus, infirmus,

debitis que solvere non posset, matrimonio vel alteri religioni

obligatus, et quod nichil dederat nec promiserat quod reciperetur in

dicto ordine, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum quod pro

posse suo servaret castitatem, obedienciam, viveret sine proprio, et

bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui in

posterum imponerentur per probos homines dicti ordinis. Postmodum

imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum

osculati in ore. Deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro

horis suis, quod jaceret cum pannis lineis una cordula cinctus, et

qualiter regeret se in ordine. Postmodum, ceteris recedentibus, clausa

porta dicte capelle per dictum receptorem, vocato ipso teste prope

altare, dictus receptor, tenens in manu sua quamdam crucem eream de

altari, ut credit, acceptam, dixit ei quod spueret per eam; et cum ipse

testis diceret quod hoc, salva sua gracia, non faceret, dixit [p. 590]

ei quod imo faceret; et tunc ipse testis, qui erat juvenis et verebatur

eum, ut dixit, spuit non supra eam sed juxta. Quo facto, dictus receptor

dixit ei: Vade, fatue, confitearis. De alio illicito non fuit locutus

eidem, nec quod predicta essent de punctis ordinis; et infra octo dies

ex tunc, fuit idem testis de hoc confessus fratri Garnerio de Pontisara,

de ordine fratrum Minorum quondam, in capella domus Templi de Soysiaco

Meldensis diocesis, qui absolvit eum, et dixit quod causa temptandi an

abnegaret Deum si caperetur ab infidelibus ultra mare, forsitan predicta

facta fuerunt, imponens ei quod jejunaret tribus diebus Veneris in pane

et aqua. Requisitus si scit, vel audivit, vel credit quod predicta

illicita vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum vel

post, respondit quod non, nisi in recepcionibus illorum qui hoc confessi

sunt.

Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod

alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite

celebrarent; nec credit quod eorum laici absolverent vel possent

absolvere a peccatis, nec quod fierent oscula inhonesta, nec quod

perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod

cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Promittebant non

exire ordinem pro meliori vel pejori. Clandestine recipiebantur, ex quo

credit quod esset suspicio inter eos.

Injunctum fuit ei per sacramentum quod non revelaret secreta

capitulorum; et credit quod idem inhiberetur aliis; si revelassent,

credit quod puniti fuissent, sed nescit qualiter. Non fuit inhibitum in

speciali quod non revellaret modum recepcionis, nec quod confiteretur

nisi sacerdotibus ordinis. Si qui erant fratres scientes errores,

fuerunt negligentes quia non correxerunt eos, nec denunciaverunt

Ecclesie. In domibus ordinis in quibus fuit, vidit elemosinas et

hospitalitatem convenienter servari. Audivit dici quod, facto sermone,

clam eorum capitulia tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod

magnus Magister cum conventu statuisset, et quod nunc grandia scandala,

suspicio et infamia sint exorta contra ordinem, ad cujus deffensionem se

obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, [p. 591]

odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed

pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me

Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Le procès des Templiers, Tome I. · 第 17 / 21 题