fuit prima dies mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem
dominorum commissariorum, in domo predicta, frater Alelinus de Lineriis
serviens, Ambianensis diocesis, quadragenarius vel circa, testis
suprajuratus, ut deponeret dictum suum, quinquagenarius [sic] vel circa,
non defferens mantellum ordinis, quia vetustate consumptum dimiserat in
concilio Remensi; postmodum radi fecerat sibi barbam, et fuerat
inquisitum cum eo per dominum episcopum Ambianensem qui nunc est, et
absolutus et reconciliatus per eum; lectis autem et diligenter [p. 480]
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo
ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera
vel non, nec bene sciebat quod crederet super hoc; ipse autem receptus
fuerat in festo Nativitatis beati Johannis proximo preterito fuerunt
decem et octo anni vel circa, in capella domus Templi de Oysemont
Ambianensis diocesis, per fratrem Philippum de Ayhiis militem quondam,
preceptorem tunc ballive de Pontivo, presentibus in capitulio fratribus
Adam de Sanhciale et Adam de Noviomo servientibus, et Anrico de
Cararache presbitero, et quibusdam aliis deffunctis, in hunc modum: nam
cum requisivisset ab eo panem et aquam ordinis, et ei concessisset,
tradidit ei mantellum, et fuit eum osculatus in ore, sed non fratres
astantes; postmodum fecit eum jurare super quendam librum apertum
continenciam, vivere sine proprio, et obedire superioribus suis; deinde
precepit ei quod abnegaret Deum, et cum ipse testis respondisset se hoc
non facturum, dictus receptor dixit quod hoc oportebat eum facere, quia
hoc erat de punctis ordinis; et tunc idem testis dixit: Ex quo oportet
me abnegare Deum, ego abnego hoc, tamen facio ore non corde; deinde
precepit ei quod spueret super quandam crucem factam de quodam panno
mixto inter colorem album et rubeum, positum in terra; et cum bis
contradixisset, et dictus receptor dixisset quod hoc debebat facere
secundum puncta ordinis, ipse testis cum amaritudine spuit non super sed
juxta. Postea dixit ei quod secundum puncta dicti ordinis debebat eum
osculari in ano, et cum ipse testis diceret se nullo modo facturum, non
conpulit eum ad hoc. Postea dixit ei quod secundum puncta dicti ordinis
poterat carnaliter commisceri fratribus dicti ordinis, et pati quod ipsi
commiscerentur cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec
credit quod inter fratres ordinis servaretur. Aliqua alia licita vel
illicita non intervenerunt in recepcione sua predicta. Requisitus si
credebat quod predicta illicita servarentur in recepcionibus aliorum,
respondit quod pocius hoc credebat quam contrarium; requisitus si dicti
fratres qui adfuerunt tradicioni mantelli viderunt et [p. 481]
audiverunt quando predicta illicita fuerunt precepta et dicta eidem,
respondit quod a remotis erant, nec credit quod audire potuerunt
supradicta. Requisitus si interfuerat recepcioni alicujus alterius in
ordine, respondit quod sic, sunt X vel XII anni, in capella domus Templi
vocate Leyscin, Morinensis diocesis, in qua frater Johanne de Villa Nova
quondam serviens, preceptor tunc ballivie de Pontivo, recepit fratrem
Robertum de Raembaudi Villa servientem, de cujus vita vel morte non
habet certitudinem, presentibus fratre Parisio, quondam senescallo dicte
domus, et ipso teste et nullis aliis; sed ipse testis, concessa eidem
Roberto domo, ante tradicionem mantelli, recessit, quia habebat
superintendere cure quadrigarum domus, et nescit si dicta illicita
servata fuerunt in dicta recepcione vel non, nec interfuit aliorum
recepcionibus nec in capitulis, nec plura scit de contentis in dictis
XIII articulis.
Item, requisitus super XIIII et omnibus aliis sequentibus, respondit se
nichil scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod bene credit
ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis
crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit quod
laici possent absolvere a peccatis. Non jurabant ordinem non exire, sed
statim pro professis habebantur, et clamdestine recipiebantur; cordulis
cingebantur super camisias cum quibus jacebant; credit quod uniformiter
recipiebantur in ordine secundum modum per quem confessus est se
receptum fuisse; injungebatur eis quod non revelarent secreta
capituliorum; si revelassent, vel noluissent facere illicita predicta in
recepcionibus, nescit si et qualiter fuissent puniti; non inhibebatur
eis quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, et in crastinum
recepcionis sue ipse testis confessus fuit de predictis erroribus, ante
horam prandii, in ecclesia predicta de Oysemont, cuidam fratri
Carmeliste, cujus nomen et cognomen ignorat, qui absolvit eum, inposita
penitencia quod jejunaret diebus Venerinis, et quod dictis diebus non
portaret camisiam, et quedam alia que complevit. Male fecerunt scientes
errores quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosine
et hospitalitas convenienter fiebant et servabantur in ordine; [p. 482]
audivit quod in capitulis non aderant nisi fratres ordinis. Credit quod
in ordine fuisset servatum quod magnus Magister cum conventu ordinasset.
Grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter predicta. Credit
quod illicita que interveniebant in recepcionibus, essent manifesta
fratribus ordinis, sed non extraneis.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali commodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in
virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestationes fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Nicolaus de Meannay serviens, Ambianensis
diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum; non defferens
mantellum ordinis, quia ipsum dimisit in concilio Remensi; postmodum
fecit radi sibi barbam, et fuit inquisitum cum eo per dominum episcopum
Ambianensem, qui nunc est, et fuit absolutus et reconciliatus per eum,
et est sexagenarius et ultra. Qui fuit protestatus quod non intendebat
recedere a confessione et deposicione per eum factis coram dicto domino
episcopo Ambianensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus
et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se
nescire si contenta in dictis articulis erant vera vel non, quia non
interfuerat capitulis nec recepcionibus alicujus alterius. Credit tamen
pocius quod alii reciperentur sicut ipse fuit receptus, quam contrarium.
Ipse autem receptus fuerat in principio instantis Quadragessime erunt XI
anni, per fratrem Garinum de Grandi Villarii, quondam preceptorem
ballivie de Pontivo, in quadam camera domus Templi de Rosseria
Ambianensis diocesis, presentibus fratribus Johanne de Mofleriis
presbitero, Ber. Gaffelli et Petro de Ligni servientibus, deffunctis, in
hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam et societatem ordinis
ter, et ipse deliberasset cum fratribus astantibus, et per [p. 483]
juramentum voluisset scire ab ipso teste si erat excommunicatus,
matrimonio vel alteri religioni obligatus, si habebat infirmitatem
latentem, et eidem teste respondente quod non, consuluerunt fratres
astantes quod reciperent eum; tunc fuerunt apportate vestes religionis,
et ipse induit eas in quodam porticu. Postea rediit ad eum, et tradidit
sibi mantellum, et fuit eum osculatus in ore, sed non astantes, et dixit
ei quod secundum puncta ordinis debebat vovere et jurare, et hoc vovit
et juravit, castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et non
revelare secreta ordinis, dicens quod si revelaret, amitteret mantellum
et domum; postea dixit ei quod alia puncta erant in ordine eorum que
oportebat eum servare; primo dixit quod oportebat eum spuere super
quamdam crucem de panno rubeo allatam per ipsum receptorem, in terra
positam, et precepit quod spueret super eam, et ipse testis noluit
spuere super sed juxta. Secundo precepit quod abnegaret Deum, et cum
ipse testis diceret quod hoc non erat fas, receptor dixit ei quod hoc
oportebat eum facere, et tunc ipse testis turbatus dixit: Si ego faciam,
ego faciam ore et non corde, et tunc abnegavit ore non corde. Postea
dixit quod secundum dicta puncta debebat eum osculari in ano; sed ipse
non fuit eum osculatus, quia dixit receptor quod parceret sibi. Deinde
dixit ei quod secundum puncta predicta poterat carnaliter commisceri
fratribus ordinis, et pati quod ipsi commiscerentur cum eo. Hoc tamen
non fecit, nec fuit requisitus, nec scit nec credit quod fratres ordinis
committerent dictum peccatum; plura nesciens de contentis in XIII
articulis supradictis.
Item, requisitus super XIIII et omnibus aliis sequentibus, respondit
nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene
credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis
bene crederent, et quod sacerdotes eorum debite celebrarent. Non credit,
nec audivit dici in ordine, quod laici possent eos absolvere a peccatis.
Non jurabant ordinem non exire, sed statim pro professis habebantur, et
clandestine recipiebantur; credit quod ex hoc suspicio contra ordinem
haberetur. Cordulis cingebantur supra camisias, quas assumebant [p. 484]
unde volebant; de modo recepcionis non audebant loqui inter se, et qui
revellassent, vel secreta capituliorum, credit quod amisissent habitum.
Receptor suus precepit ei quod non confiteretur nisi sacerdotibus
ordinis, in recepcione sua, quod non servavit, nam quarta die post
recepcionem suam fuit confessus de predictis erroribus fratri Andree de
Bella Petrica gardiano fratrum Minorum de Abbatis Villa, quondam in
capella domus Templi de Bello Vissu Ambianensis diocesis, qui dixit ei
quod in grande peccatum incurerat, et absolvit eum, imposita sibi
penitencia quod jejunaret per unum annum in pane et aqua, sextis feriis,
quod et fecit. Negligentes fuerunt quia non correxerunt errores, nec
denunciaverunt Ecclesie; elemosine restringebantur, hospitalitas
convenienter servabatur quoad recepcionem bonorum virorum; capitulis non
intererant nisi fratres ordinis, et porte capituli firmabantur; quod
magnus Magister cum conventu ordinabat, fuisset servatum, ut credit, in
ordine; et commoti sunt contra ordinem magni viri propter errores que
ordini imponuntur; et credit quod illicita de quibus deposuit essent
nota fratribus ordinis, sed non extraneis; credit quod Magister et alii
confessi fuerint multos errores contra ordinem, nescit quos.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in
virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus Floriamonte et aliis
notariis supra ultimo nominatis; prefatus vero magister Amisius
interfuit examinacioni dicti fratris Alelini, quo examinato recessit.
Post hec, die Mercurii, in crastinum Purificacionis beate Marie, III
videlicet die mensis Februarii, convenerunt in dicta domo fratrum
Minorum predicti domini Lemovicensis et Mimatensis episcopi et [p. 485]
archidiaconus Tridentinus, dominis archiepiscopo Narbonensi, propter
negocia regia occupato et excusato ut supra, et Matheo de Neapoli
infirmitate detento, propter quam eciam se excusavit per magistrum
Rolandum nuncium suum, ex hoc ad dictos dominos commissarios specialiter
destinatum. Et fuit adductus ibidem ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Thomas de Boncourt Ambianensis diocesis, serviens,
testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum
ordinis, quia ipsum dimiserat una cum aliis in concilio Remensi, et
postea radi fecerat barbam, etatis quinquaginta quinque annorum vel
circa, cum quo fuerat inquisitum per dominum episcopum Ambianensem, qui
nunc est, et absolutus et reconciliatus per eum; qui fuit protestatus
quod non intendebat recedere a deposicione et confessione per eum factis
coram dicto domino episcopo Ambianensi. Lectis autem et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo
ad primos XIII, se credere quod alii fratres ordinis communiter
reciperentur sicut ipse fuit receptus, in festo Assumpcionis beate Marie
nuper lapso fuerunt XXXII anni vel circa, in capella domus Templi de
Sours Carnotensis diocesis, per fratrem Petrum de Maysonseles quondam
presbiterum, de mandato fratris Radulphi de Bonecourt quondam avunculum
dicti testis, preceptoris tunc Carnotensis, presentibus fratribus
Radulpho preceptore domus Templi Parisiensis quondam, cujus cognomen
ignorat, et quodam alio qui fuerat submarescallus ultra mare, et
quibusdam aliis quorum nomina et cognomina ignorat; in cujus recepcione
fuit servatus talis modus: nam cum peciisset ab eo panem et aquam
ordinis, et ei concessisset, fecit eum vovere et jurare super quendam
librum apertum castitatem, vivere sine proprio, obedienciam et obedire
omnibus preceptoribus qui preponerentur eidem; et dixit ei quod servaret
secreta capituliorum et ordinis, sed ante hec vota et juramenta
imposuerat sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum
osculati in ore. Post vota vero et juramenta predicta dixit ei dictus
receptor quod secundum puncta ordinis debebat abnegare Deum, et [p. 486]
cum ipse testis respondisset quod non placeret Deo quod ipse faceret,
dictus receptor subjunxit quod quidquid ipse testis gereret in corde,
oportebat eum quod abnegaret ore, et tunc ipse testis dixit: Si oportet
me abnegare, abnegabo ore non corde. Post que de mandato dicti
receptoris abnegavit Deum, dictam abnegacionem faciens ore non corde;
deinde precepit ei quod spueret super quandam parvam crucem de panno
rubeo minorem quam essent cruces quas portabant in mantellis, positam
per ipsum receptorem super quoddam parvum scannum; et cum ipse testis
respondisset quod nullo modo hoc faceret, dixit ei quod hoc oportebat
eum facere, quia erat de punctis dicti ordinis; et tunc ipse testis ita
turbatus quod in vita sua nunquam fuerat ita perturbatus, ut dixit,
spuit non super dictam crucem, sed juxta. Deinde dixit ei quod secundum
dicta puncta debebat eum osculari in ano, et precepit quod eum
oscularetur, sed noluit eum osculari in dicto loco nec alibi quam in
ore. Cum mantellum tradidisset eidem, subsequenter dixit ei quod
secundum dicta puncta poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis,
et pati quod ipsi commiscerentur cum eo, ipse tamen testis dixit quod
nullo modo hoc faceret, nec fecit, nec fuit requisitus, nec scit si
fratres dicti ordinis committebant peccatum predictum. Item, dixit quod
eisdem die, loco, hora, presentibus et per eundem fuit receptus, una cum
ipso teste, frater Humbertus cujus cognomen ignorat, de partibus dicti
receptoris qui fuerat natus apud Maysoncelos, nescit cujus diocesis
oriundus, in cujus recepcione fuerunt in omnibus et per omnia jurata,
facta et dicta, licita et illicita, que deposuit fuisse facta in
recepcione sua; et primo fuit receptus dictus Humbertus quam ipse
testis; et dixit se credere quod displicuissent illicita dicto fratri
Humberto sicut et ipsi testi, prout vultus ejusdem Humberti et verba
indicabantur, et quod abnegaverit ore non corde. Plurium recepcionibus
et capitulis non adfuerat, nec plura sciebat de contentis in dictis XIII
articulis, sicut dixit.
Item, requisitus super XIIII et omnibus sequentibus, respondit [p. 487]
se nichil scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod ipse bene
credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis
bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit
quod laici possent absolvere a peccatis. Non jurabant ordinem non exire,
sed dicebatur eis quod statim pro professis habebantur; clamdestine
recipiebantur, ex quo credit quod suspicio contra ordinem haberetur.
Cordulis cingebantur super pannos lineos cum quibus jacebant, ad hoc, ut
sibi videtur, ne ita libere palparent carnes suas, et eas assumebant
unde volebant; injungebatur ne revelarent secreta capituliorum nec modum
recepcionis, eciam inter se ipsos; si revelassent, perdidissent domum;
quando habebant facultatem confitendi sacerdotibus ordinis, non poterant
aliis confiteri; non audebant, propter timorem vel verecondiam mundi,
revelare errores predictos, de quo male faciebant, et quia eos non
corigebant nec Ecclesie nunciabant; elemosine et hospitalitas fiebant
melius quando fuit ipse testis receptus quod quando fuerunt capti,
nichilominus tamen bene recipiebantur omnes religiosi et boni viri;
audivit dici quod aliquando propter negligencia occurrencia [sic],
tenebantur Parisius capitulia valde mane et secrete; credit quod totus
ordo servasset quod magnus Magister cum conventu ordinasset; grandia
scandala contra ordinem sunt exorta, nec credit propter predicta
illicita que prius non erant nota extraneis, sed fratribus ordinis; si
Magister et alii recognoverunt aliqua, credit quod recognoverunt illa
que ipse confessus est, nec obtulerat se ad defensionem ordinis.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios
quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint
publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Johannes de Gressibus serviens, [p. 488]
Belvacensis diocesis, preceptor domus templi de Bello Vissu Ambianensis
diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, non defferens
mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Remensi una cum
pluribus aliis, et postea radi fecerat sibi barbam, etatis septuaginta
duorum annorum vel circa, cum quo fuerat inquisitum per dominum
episcopum Ambianensem, qui nunc est, et absolutus et reconciliatus per
eum; lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis
articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se credere quod
alii fratres reciperentur communiter in ordine, sicut ipse fuit
receptus, Dominica post medium Augustum proximo lapsum fuerunt XXX anni
vel circa, in capella domus Templi de Mofleriis Ambianensis diocesis,
per fratrem Arneum de Villeprous militem quondam, preceptorem tunc
ballivie Pontivi, presentibus fratribus Anrico de Gamaches presbitero
quondam, curato tunc d'Oysemont, Arnulpho de Guise tunc preceptore dicte
domus, Hugone de Frahenvile servientibus, deffunctis; a quo receptore
peciit panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, pluries
antequam ei concedere vellet, et deliberavit eciam pluries cum dictis
fratribus si eum reciperet, et dixit ei quod oporteret eum esse servum
esclavum ordinis, propriam voluntatem propter alienam dimittere, et
multa dura et aspera sustinere, et cum respondisset ipse testis quod
omnia sustineret, fecit eum jurare super quendam librum et vovere
castitatem, vivere sine proprio, et obedire omnibus preceptis que
fierent sibi, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis;
postmodum inposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt
eum osculati in ore; postmodum instruxit eum quot _Paster noster_
debebat dicere pro horis suis, et qualiter se regeret; deinde precepit
ei quod spueret super quandam crucem de panno rubeo, positam per dictum
receptorem super quoddam scannum; et cum ipse testis respondisset quod
hoc nullo modo faceret, dixit ei quod oportebat eum hoc facere, quia
eorum religio erat talis; et tunc ipse testis multum turbatus et dolens
spuit non super sed juxta dictam crucem; subsequenter precepit ei quod
abnegaret Deum, et cum ipse testis diceret se hoc nullo modo [p. 489]
facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia talis erat
religio eorum; et tunc abnegavit ore non corde multum turbatus et
dolens, ut dixit; postque dixit ei quod, secundum dictam religionem
eorum, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et pati quod
ipsi commiscerentur cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec
credit quod alii fratres dicti ordinis committerent dictum peccatum;
deinde dixit ei quod, secundum dictam religionem, debebat eum osculari
in ano, quod tamen non fecit, quia supportavit eum; alia inhonesta non
intervenerunt in recepcione sua predicta. Item, dixit se, infra tres
septimanas ab ejus recepcione, fuisse confessum de dictis erroribus
fratri Andree de Bella Pertica, quondam tunc commoranti in conventu
fratrum Minorum de Abbatisvilla ejusdem diocesis, in ecclesia dictorum
fratrum Templi d'Oysemont, qui fuit ex hoc multum stupefactus; absolvit
tamen eum inposita penitencia quod jejunaret in pane et aqua per unum
annum, sextis feriis, quod complevit juxta posse suum. Requisitus si
interfuerat aliorum recepcionibus, respondit quod sic, sunt viginti anni
et plus, vidit recipi fratrem Stephanum scutiferum dicti fratris
Arnulphi, cujus cognomen ignorat, in dicta capella de Mofleriis, per
dictum fratrem Arnulphum, pluribus presentibus de quorum nominibus non
recolit, et cum venisset et injunxisset illa que ipse testis voverat et
juraverat, et dictus frater Arnulphus tradidisset eidem Stephano
mantellum, dictus testis habens negociari, quia erat senescallus dicte
domus, recessit, et nescit si ex tunc predicta illicita intervenerunt,
credit tamen quod sic. Item, dixit quod circa idem tempus vidit duos,
quorum nomina et cognomina ignorat, recipi in capella domus Templi
d'Oysemont Ambianensis diocesis per fratrem Johannem de Villa Nova,
quondam tunc preceptorem de Pontivo, pluribus presentibus de quorum
nominibus non recolit, et, tradito eis mantello, ipse testis retraxit se
et ivit per monasterium, et nescit si dicta illicita intervenerunt,
credit tamen quod sic; aliorum recepcionibus et capitulis non
interfuerat, nec plura sciebat de contentis in dictis XIII articulis,
sicut dixit.
Item, requisitus super XIIII et omnibus sequentibus, respondit [p. 490]
se nichil scire ultra que supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene
credebat omnibus ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres
bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et quod
laici non possent absolvere a peccatis; non jurabant ordinem non exire,
sed statim pro professis habebantur, et clamdestine recipiebantur,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis; cingebantur cordulis super
camisias cum quibus jacebant, quas accipiebant unde volebant, sed nescit
nec audivit quod cingerentur capita ydolorum; secreta capituliorum et
modum recepcionis eciam inter se non audebant revelare; si revellassent,
nescit si vel qualiter puniti fuissent; debuissent correxisse dictos
errores et Ecclesie nunciasse; elemosinas vidit bene fieri et
hospitalitatem convenienter servari in domibus ordinis in quibus fuit
commoratus, sed potest esse quod in aliis domibus non fierent ita bene;
audivit dici quod capitulis non intererant nisi fratres ordinis; credit
quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu ordinasset;
credit quod propter predicta que imponuntur ordini, sunt multe sublimes
persone turbate contra ordinem; credit quod illicita confessata per eum
essent nota fratribus ordinis, sed non extraneis; non obtulerat se alias
deffensioni ordinis.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios
quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint
publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus me Floriamonte
Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Jovis sequenti, que fuit IIII dies dicti mensis Februarii,
fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum episcoporum et
archidiaconi Tridentini, in domo predicta, frater Hugo d'Oysimont
serviens, Ambianensis diocesis, testis supra juratus, ut de [p. 491]
poneret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia voluntarie
ipsum dimiserat diu post concilium Remense, et radi fecerat sibi barbam,
etatis viginti octo annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat,
absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Ambianensem, qui nunc
est, diu ante concilium Remense. Lectis autem et diligenter expositis
sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos
XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera, quia non
adfuerat capitulis, nec viderat recipi in ordine, nisi fratrem Johannem
de Latre servientem, Morinensis diocesis, de cujus vita vel morte non
habet certitudinem, quem recepit frater Johannes de Gevisei serviens,
tunc preceptor domus de Loyson diocesis Morinensis, circa festum Omnium
Sanctorum proximo lapsum fuerunt decem anni vel circa, in capella domus
Templi de Corbermont diocesis Morinensis, presente fratre Roberto de Bus
servienti, diocesis Ambianensis, quem credit vivere, et pluribus aliis
de quorum nominibus non recordatur; in cujus recepcione nichil fuit
factum illicitum vel dictum quod ipse testis sciverit vel audiverit
dici. Vidit autem et audivit ipse testis quod predictus Johannes de
Latre peciit panem et aquam ordinis, et concesso ei, vovit et juravit,
tradito sibi prius mantello, castitatem, obedienciam et vivere sine
proprio; et fuit informatus qualiter se regeret, et inter alia fuit ei
dictum quod non portaret litteras vel scripturam alicujus qui non esset
de ordine eorum, nisi sciret quod contineretur in eis. Post que
recesserunt simul de dicta capella, nec credit nec audivit dici quod
post dictum recessum, eadem die vel sequentibus, intervenerunt aliqua
illicita vel inhonesta. Ipse autem testis receptus fuit in capella domus
Templi de Loyson Morinensis diocesis, circa festum Nativitatis Domini
proximo preteritum fuerunt XI anni vel circa, per fratrem Garinum de
Grandi Villarii quondam preceptorem tunc ballivie de Pontivo,
presentibus fratribus Thoma Anglico presbytero quondam, Alelino de
Lineriis, teste supra examinato, Petro Prepositi preceptore Campanie,
quem credit vivere, et Laurencio Blangi quondam in hunc modum: nam cum
peciisset flexis genibus a dicto receptore panem et aquam et [p. 492]
pauperem vestitum ordinis bis, et dictus receptor dixisset ei quod bene
deliberaret, nam ex quo esset religiossus abdicaret a se propriam
voluntatem, et multa dura pati haberet, et ipse testis respondisset
quod, propter honorem Dei et salvacionem anime sue, omnia sustineret,
finaliter recepit eum et imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres
astantes fuerunt eum osculati in ore. Post que fecit eum vovere et
jurare castitatem, obedienciam et vivere sine proprio, et instruxit eum
quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, quod bene se regeret in
ordine, et quod litteras alicujus qui non esset de ordine, quarum
tenorem ignoraret, non portaret. Postea, recedentibus aliis fratribus et
portam capelle versus se trahentibus, traxit ipsum testem circa latus
altaris, et dixit ei quod, ex quo obligatus erat eorum religioni,
oportebat ipsum abnegare Deum; et cum ipse testis diceret se nullo modo
abnegaturum, dixit ei dictus receptor quod hoc oportebat eum facere,
quia erat de punctis religionis eorum; et tunc ipse testis abnegavit ore
non corde, ut dixit. Post que precepit ei quod spueret super quamdam
parvam crucem, nescit si ligneam vel metallinam, quam idem receptor
receperat, ut videtur ipsi testi, de retro altare, et posuerat eam in
quadam sedili; et cum ipse testis spuere nollet, dixit ei quod hoc
oportebat eum facere, quia erat de punctis ordinis, et tunc spuit non
super sed juxta eam. Postea dixit ei quod, secundum puncta dicti
ordinis, non poterat nec debebat negare corpus suum fratribus ordinis
cum eo volentibus carnaliter commisceri, nec ipsi se ei; hoc tamen non
fecit, nec fuit requisitus, nec scit, nec credit quod fratres ordinis
committerent inter se peccatum predictum. Postea dixit ei quod, secundum
dicta puncta, debebat eum osculari in ano: hoc tamen non fecit, nec
dictus receptor compulit eum. Alia inhonesta non intervenerunt in
recepcione sua predicta, et pocius credit quod alii reciperentur
faciendo illa illicita, quam contrarium, quia dictus receptor dixit ei
quod erant de punctis ordinis: plura nesciens de contentis in dictis
XIII articulis.
Item, requisitus super XIIII et omnibus sequentibus, respondit [p. 493]
se nichil scire ultra quam supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene
credit, et credit quod alii fratres ordinis crederent ecclesiasticis
sacramentis, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit
quod eorum laici et alii quam sacerdotes possent absolvere a peccatis.
Dicebatur eis quod statim pro professis habebantur; januis clausis,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, recipiebantur; cordulis
cingebantur, in signum castitatis, supra camisias suas, quas assumebant
unde volebant, nec scit, nec audivit quod tangerent capita ydolorum.
Injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, et si
revelassent, fuissent puniti, nescit qualiter; et sub secreto
capitulorum, credit quod esset secretum recepcionis. Non fuit ei
inhibitum quod non confiteretur, nisi sacerdotibus ordinis; et infra
octo dies a die recepcionis sue, ante prandium, ipse testis confessus
fuit de predictis erroribus, in ecclesia in qua receptus fuerat, cuidam
fratri Carmeliste, qui cognominabatur de Ambianis, cujus nomen ignorat,
qui fuit multum stupefactus de dicta confessione, et signavit se, et
peciit si recesserat a fide, et si predicta fecerat ex corde: quo
respondente quod non, absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret
per annum sextis feriis, quod et fecit; credit quod negligentes fuerunt,
quia non correxerunt errores, nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas
ter in ebdomada vidit sufficienter fieri, in domibus ordinis in quibus
fuit moratus, et hospitalitatem convenienter servari. Clausis januis,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis, capitula tenebantur.
Servabatur citra mare, in ordine, quod magnus Magister ultra cum
conventu ordinabat: credit quod scandala contra ordinem sunt exorta
propter predicta illicita, et quod essent fratribus ordinis, sed non
extraneis, nota, et quod Magister et alii sint aliquos errores, nescit
quos, contra ordinem confessi, et non obtulerat se alias deffensioni
ordinis.
Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum per dictos dominos [p. 494]
commissarios, quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque
attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Raynerius de Larchant serviens, Senonensis
diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens
mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat cum pluribus aliis, in concilio
Senonensi. Postmodum radi fecerat sibi barbam, et fuerat cum eo
inquisitum per dominum episcopum Parisiensem, et absolutus et
reconciliatus per eum; et est etatis L annorum, vel circa. Lectis autem
et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad
eos, et primo ad primos XIII, quod nesciebat nec credebat quod contenta
in dictis XIII articulis essent vera, quia in recepcione sua non
intervenerant, nec in recepcionibus aliorum quibus affuerat. Ipse autem
receptus fuerat in capella domus Templi de Bello Visu Senonensis
diocesis, in festo beati Andree proximo preterito fuerunt XXXIIII anni
vel circa, per fratrem Johannem de Turno, quondam thesaurario tunc
Parisiensi, presentibus fratribus Theobaldo de sancto Questo preceptore
dicte domus, Radulpho de Grandivillari servientibus, deffunctis, et
quondam fratre clavigero dicte domus, cujus nomen et cognomen ignorat,
in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam ordinis, et finaliter ei
concessisset, et peciisset ab eo si erat servilis condicionis, religioni
vel conjugio alligatus, et multa alia honesta, et ipse testis
respondisset se nullum impedimentum habere, imposuit ei mantellum, et
ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore, et fecit eum
vovere et jurare castitatem, obedienciam et vivere sine proprio, servare
bonos usus et bonas consuetudines et secreta ordinis; sed de abnegacione
et spuicione, crimine sodomitico, osculis inhonestis vel aliquo alio
illicito non fuit ei aliquid dictum vel factum, nec in recepcione
fratris Johannis de Langivile, in Belvacino quondam, quem vidit recipi
secundum modum predictum licium, circa festum Nativitatis Domini,
fuerunt circiter XVIII anni, per dictum fratrem Theobaldum de [p. 495]
sancto Questo, in capella dicte domus de Bello Visu, non recolit quibus
presentibus: vidit eciam recipi fratrem Droy le Monnier, quondam in
capella domus Templi de Salice super Yonem, Altisiodorensis diocesis,
per fratrem Galterum de Colay, quondam preceptorem tunc dicte domus de
Salice, presente dicto fratre de Lingivile, et Berterio Umhario dicte
domus, deffunctis. Nec in dictis recepcionibus fuit aliquid factum vel
dictum illicitum, nec post, quod ipse testis sciverit vel audiverit;
plura nesciens de contentis in dictis XIII articulis, nec in omnibus
aliis, hoc excepto quod ipse bene credit ecclesiasticis sacramentis, et
credit quod alii fratres ordinis crederent, et quod eorum sacerdotes
debite celebrarent; nec credit quod eorum preceptores laici possent
absolvere a peccatis; poterant tamen remittere penas et disciplinas
ordinis: jurabant ordinem non exire; statim pro professis habebantur;
clausis januis, et nullis presentibus, nisi fratribus ordinis,
recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Non credit
quod carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola; cordulis
cingebantur super camisias, cum quibus jacebant ad restringendam carnem,
et eas assumebant unde volebant. Injungebatur per sacramentum quod non
revelarent secreta capitulorum, et inter se loquebantur de modo
recepcionis eorum. Absque necessitate non poterant confiteri, nisi
sacerdotibus ordinis. Non credit quod essent errores in ordine, nec quod
fuerint negligentes in eis corrigendis nec denunciandis Ecclesie, et
credit quod citra mare et ultra mare reciperentur sicut deposuit se
fuisse receptum. Elemosine et hospitalitas bene servabantur in ordine,
et precipiebatur quod ecclesias et senes venerarentur. Omnes seculares
excludebantur quando tenebantur capitula, et porte firmabantur; totus
ordo servasset quod magnus Magister cum conventu ordinasset; postquam
capti fuerunt, multi sunt contra ordinem oblocuti. Credit quod bonus
modus recepcionis confessatus per eum esset notus fratribus ordinis.
Requisitus si alias obtulerat se deffensioni ordinis, respondit quod
non; sed fuerat super hoc requisitus, et respondit quod non erat potens
et sufficiens ad defendendum, ut dixit. Requisitus si fuit [p. 496]
confessus aliquos errores coram dicto domino episcopo Parisiensi,
respondit se non recordari, adjiciens quod, antequam dictus dominus
episcopus Parisiensis inquireret cum eo, fuerat questionatus. Requisitus
si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali
comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda.
Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque
attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Petrus de Arbleyo serviens, Parisiensis diocesis,
testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum
ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, et postmodum
fecerat sibi radi barbam, et fuit inquisitum cum eo, et absolutus et
reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, et est quadragenarius
vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis
articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, protestacione
premissa, quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram
dicto domino episcopo Parisiensi; se nescire si contenta in dictis
articulis erant vera vel non, quia non interfuerat capitulis nec aliorum
recepcionibus, nec audivit dici; nec fuerat in ordine nisi sedecim
mensibus vel circa ante capcionem eorum. Fuerat autem receptus, circa
festum beati Barnabe; per fratrem Johannem de Turno thesaurarium Templi
Parisiensis, testem supra juratum, in capella domus Templi de Soysiaco
Meldensis diocesis, presentibus fratribus Petro de Montenhi presbytero,
P. de Torta Villa preceptore Parisiensi, Petro de Fontanis grangerio
dicte domus, et Matheo de Cayneyo servientibus, deffunctis, in hunc
modum. Nam cum peciisset panem et aquam, societatem et pauperem vestitum
ordinis, et deliberassent inter se et eum fecissent retrahere, rediit et
iterum peciit predicta, et pecierunt ab eo si erat servilis condicionis,
religioni vel conjugio vel debitis obligatus, quo respondente quod non,
et quod erat de legitimo matrimonio natus, deliberaverunt [p. 497]
iterum eo sedente ad partem. Post que dictus receptor, vocato eo,
imposuit sibi mantellum, et dictus presbyter primo, postmodum receptor
et exinde alii fratres astantes fuerunt eum osculati in ore, et dictus
presbyter dixit quasdam oraciones, et aspersit aquam benedictam super
eum. Post que fecerunt eum vovere et jurare castitatem, obedienciam,
vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines, malas
reprobare, et non revelare secreta capituliorum. Postea, ceteris
fratribus recedentibus, dictus frater Matheus trahens eum retro altare,
dixit ei quod abnegaret Deum, et cum ipse testis responderet quod hoc
nullo modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, alioquin
esset incarceratus et perditus; et tunc ipse testis abnegavit ore non
corde, ut dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem
ligneam, in qua erat ymago Crucifixi, acceptam per dictum fratrem
Matheum in dicta capella, quam tenebat in manu sua; et dictus testis
noluit spuere super eam, sed spuit juxta. Deinde precepit ei quod
oscularetur eum in umbilico; et cum ipse testis nollet hoc facere, dixit
ei: Ergo osculeris me in ano. Et tunc ipse testis elegit eum osculari in
umbilico, et osculatus fuit; de crimine sodomitico vel de aliqua alia re
illicita non fuit locutus eidem, nec credit quod dictum crimen
sodomiticum committeretur per fratres ordinis.
Requisitus si dixerat ei quod predicte abnegacio, spuicio et deosculacio
umbilici essent de punctis ordinis, respondit quod non.
Item, requisitus super XIV et omnibus aliis sequentibus, respondit se
nichil scire ultra quod supra deposuit, excepto quod ipse bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis bene
crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; sed non credit
quod ille qui precepit sibi dicta illicita esset bonus Christianus, nec
quod preceptores laici possent absolvere a peccatis. Clandestine
recipiebantur, ex quo credit quod suspicio contra ordinem haberetur;
cordulis assumptis unde volebant cingebantur super camisias cum quibus
jacebant. Si revelassent secreta capituliorum, puniti fuissent ad
carcerem vel aliter. Non inhibebatur quod non confiterentur [p. 498]
nisi sacerdotibus ordinis; et infra quatuor dies a recepcione sua ipse
testis fuit confessus de predictis erroribus, in capella in qua fuerat
receptus, fratri Stephano de Pontissara ordinis fratrum Minorum, tunc
commoranti in conventu eorum Meldensi, qui fuit valde stupefactus de
predictis, et interrogavit eum si fecerat predicta ex corde; quo
respondente quod non, absolvit eum, imposita sibi penitencia quod
jejunaret per annum sextis feriis in pane et aqua, quod et fecit. Credit
quod negligentes fuerunt, si sciebant errores et non correxerunt nec
denunciaverunt Ecclesie; sed magis credit quod errores per eum
confessati non intervenirent in aliorum recepcionibus quam contrarium.
In locis in quibus fuit moratus in ordine, vidit elemosinas et
hospitalitatem convenienter servari, sed audivit dici quod in aliquibus
locis restringebantur, et quod capitulia clam tenebantur, credens in
ordine fuisse servatum quod magnus Magister cum conventu statuisset, et
quod grandia scandala exorta sint contra ordinem propter illa que
imponuntur eidem; et audivit dici quod magnus Magister et alii confessi
sunt aliquos errores contra ordinem. Ad cujus deffensionem se alias non
obtulerat, nec sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, sed pro dicenda veritate, ut dixit;
cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque
attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Veneris sequenti, que fuit quinta dies dicti mensis
Februarii, convenerunt in dicta domo dicti domini episcopi Matheus et
archidiaconus Tridentinus, et fuit adductus ad presenciam eorumdem
frater Guillelmus de Arreblayo elemosinarius regius, Parisiensis
diocesis, preceptor domus Templi de Soysiaco Meldensis diocesis,
serviens, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum; non defferens
mantellum ordinis, quia, cum alii fratres ordinis abjecerint mantellos
suos in concilio Senonensi, aliqui, qui recipiebant mantellos [p. 499]
aliorum, receperunt absque ejus connivencia dictum mantellum. Postmodum
radi fecerat sibi barbam, et ante dictum concilium per XIII menses
fuerat inquisitum cum eo, et absolutus et reconciliatus per dominum
episcopum Parisiensem; et est etatis quadraginta quinque annorum vel
circa; qui fuit ante omnia protestatus quod, per aliqua que dicat vel
faciat, non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto
domino episcopo Parisiensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi
omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos
XIII, quod non multa sciebat de secretis ordinis, quia non habuerat
longo tempore preceptorias, et quia, post recepcionem suam, fuit
confessus fratri Johanni de Meldis gardiano fratrum Minorum Meldensium
quondam, quasi post dimidium annum; et ille imposuit sibi penitenciam,
auditis erroribus qui intervenerant in recepcione sua, quod precaveret
sibi ne ex tunc interesset in aliquo loco in quo fierent predicta
illicita, et quod jejunaret toto tempore vite sue diebus sabativis, quod
et fecit; et dictam confessionem fecit quadam camera dicte domus de
Soysiaco, que vocatur Cordelariorum; propter que retraxit se, ne
interesset loco in quo fierent predicta illicita; et si intererat votis
et tradicionibus mantellorum, postmodum recedebat, pretendens se
occupatum racione officit sui quod habebat; et ideo non vidit in aliorum
recepcionibus fieri predicta illicita; audivit tamen dici quod in
recepcionibus aliquorum faciebant eos abnegare Deum et illa illicita que
ipse fecit in recepcione sua; et credit quod propter confessiones
aliorum et propter illa que audivit dici a fratribus ordinis, quod
communiter reciperentur alii sicut ipse fuit receptus per fratrem
Johannem de Turno quondam thesaurarium Parisiensem, in quadam die
Veneris intra tempus messium et vindemiarum erunt XXVII anni vel circa,
in capella domus Templi de Furchis Senonensis diocesis, presentibus
fratribus Raynaldo de Latigniaco Sicco presbytero, Petro de Cormeliis;
Guillelmo Lotoringi preceptore de Bello Visu, et Roberto Picardi
preceptore dicte domus de Furchis servientibus, deffunctis; in cujus
autem recepcione fuit servatus iste modus. Nam dicti fratres P. [p. 500]
de Cormeliis et Guillelmus Lotoringi venerunt ad ipsum testem existentem
in quadam camera, ex parte receptoris, petentes ab eo si volebat esse
frater ordinis; quo respondente quod sic, dixerunt quod bene cogitaret,
quia oporteret eum abdigare propriam voluntatem et eam subjicere alieno
arbitrio, vigillare quando vellet dormire, esurire quando vellet
comedere, esse in uno loco quando vellet esse in alio, et multa dura et
aspera sustinere; et quod bene deliberaret si predicta poterat
sustinere. Et cum respondisset quod bene omnia sustineret, pecierunt ab
eo si habebat infirmitatem latentem ex qua esset impotens ad servicium
ordinis; si erat excommunicatus, matrimonio vel alteri religioni
obligatus, si servilis conditionis, et si habebat aliquod aliud
impedimentum propter quod non posset esse frater dicti ordinis, et si
aliquid dederat vel promiserat ut in dicto ordine reciperetur; nam si,
post ejus recepcionem, reperiretur aliquid de predictis, repelleretur
cum ignominia ab ordine eorumdem, et ille eciam qui recepisset aliquid
ab eo puniretur. Quo respondente nullum se habere impedimentum de
predictis, instruxit eum ut, capellam predictam ingrediens, peteret a
dicto thesaurario, flexis genibus, panem et aquam, societatem et
pauperem vestitum ordinis amore Dei concedi eidem. Et cum hoc fecisset,
et dictus thesaurarius respondisset ei quod grandem rem petebat et quod
bene deliberaret, quia oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et
ipse respondisset quod omnia sustineret cum divino adjutorio, finaliter
voluit scire ab eo per sacramentum si in ipso erat aliquid ex
impedimentis predictis, per dictos fratres P. et Guillelmum expositis
eisdem, et eo respondente sub dicto juramento quod non, fecit eum vovere
et jurare super quemdam librum apertum servare castitatem, obedienciam,
vivere sine proprio, [servare] bonos usus et bonas consuetudines et
secreta ordinis, et quod pro posse suo juvaret ad acquirendum Terram
sanctam. Postmodum imposuit sibi mantellum et birretum, dicto presbytero
dicente psalmum: _Ecce quam bonum et quam jocundum_, et aspergente aquam
benedictam super eum, et dicti presbyter et thesaurarius [p. 501]
fuerunt eum osculati in ore; deinde instruxit eum quot _Pater noster_
debebat dicere pro horis suis, qualiter debebat se regere in ecclesia,
et in mensa, et in ordine; et exposuit sibi casus propter quos poterat
perdere ordinem et mantellum. Deinde recedens dictus thesaurarius
precepit ipsi testi quod faceret illa que dicti fratres Petrus et
Guillelmus preciperent ei; et presbyter recessit cum dicto thesaurario,
qui habebat equitare ante prandium per tres leuchas. Postea dictus
frater Guillelmus accepit unam crucem de altari argentatam, in qua erat
ymago Crucifixi, et firmatis ostiis capelle predicte, precepit ei quod
abnegaret Jhesum Christum; et cum ipse testis resisteret, dixit ei:
Oportet quod hoc facias: quia promisisti obedienciam, et thesaurarius
precepit tibi quod tu faceres illa que nos diceremus tibi, et nisi
velles facere, tu esses mortuus et perditus, nam ita est consuetum
fieri. Tunc ipse testis abnegavit Jhesum Christum ore non corde. Deinde
precepit quod spueret supra dictam crucem, et ipse spuit non supra sed
juxta. Deinde dixit ei quod poterat secundum consuetudinem ordinis
carnaliter commisceri fratribus ordinis; non tamen hoc fecit nec fuit
requisitus, nec scit nec credit quod inter fratres dicti ordinis
committeretur dictum peccatum. Post que dixit ei quod, secundum
consuetudinem ordinis, debebat osculari receptorem vel ejus locum
tenentem in ano, sed ipsi remittebant ei dictum osculum, volebant tamen
quod si requireretur a fratribus ordinis an dictum osculum fecisset,
responderet quod sic. Alia inhonesta non intervenerunt in recepcione sua
predicta, nec scit alia de contentis in XIII articulis supradictis.
Requisitus quorum recepcionibus interfuerit, respondit quod recepcioni
fratris Adam de Benovalle, qui vivit ultra mare, et credit eum vivere,
quem recepit frater Hugo de Peraldo in capitulio generali Parisius quod
celebrabatur in festo nativitatis beati Johannis Baptiste, et credit
quod sint elapsi VIII anni, et fuit presens frater Adam de Vollencourt,
testis supra examinatus, et Galterus de Liencourt miles, propinquus
dicti Ade, et alii plures. Interfuit eciam recepcioni Johannis de
Parisius servientis, filii Hisabellis de Aurelianis, quem recepit dictus
frater Hugo de Peraldo Parisius in capitulio generali; de [p. 502]
tempore recepcionis non recordatur, sed credit quod sint decem anni
elapsi. Interfuit eciam plurium aliorum recepcionibus, de quorum
nominibus et presentibus non recordatur; in quibus quidem recepcionibus
nichil vidit fieri illicitum, quia recedebat ex causis supradictis,
mantellis traditis eisdem.
Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus articulis, respondit
se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene
credebat et credit quod alii fratres crederent ecclesiasticis
sacramentis, et quod eorum sacerdotes secundum sacra Ecclesie debite
celebrarent; nec credit quod eorum preceptores laici vel Magister
possint absolvere a peccatis; jurabant ordinem non exire sine licencia
superiorum suorum qui eam dare possent. Statim pro professis habebantur.
Clandestine recipiebantur, firmatis januis, in capitulis generalibus,
quibus interfuit Parisius. Vidit super altare frequenter quoddam capud
argenteum, quod vidit adorari a majoribus qui tenebant capitulum, et
audivit dici quod erat capud unius ex undecim milibus virginum, et hoc
credebat ante capcionem eorum; sed nunc, propter illa que audivit de
ydolis et de capitibus ydolorum de quibus articuli faciunt mencionem,
suspicatur quod esset capud ydoli, quia videtur sibi quod haberet duas
facies, et quod esset terribilis aspectu, et quod haberet barbam
argenteam. Requisitus si dictum capud ostendebatur populo in
sollempnitatibus, respondit se credere pocius quod sic, quando
ostendebantur alie reliquie, quam contrarium. Requisitus si cognosceret
dictum capud, si ostenderetur eidem, respondit se credere quod sic, ex
quo dicti domini commissarii deliberaverunt mittere ad domum Templi
Parisiensis, ad sciendum si ibi erat dictum capud. Item, dixit quod
cordulis cingebantur, pro restrinctione carnis, supra camisias, quas
recipiebant unde volebant; nec unquam audivit quod dictis cordulis
aliqua ydola tangerentur. Credit pocius quod alii communiter
reciperentur in ordine, eo modo quo deposuit se receptum fuisse, quam
contrarium, aliter nescit. Si revelassent secreta capituli, vel modum
recepcionis, habuissent satis pati, eciam si revelassent [p. 503]
fratribus ordinis qui non interfuissent. Non audivit injungi quod non
confiterentur nisi sacerdotibus ordinis; imo, bene confitebantur aliis.
Fratres qui sciebant dictos errores negligentes fuerunt, quia non
correxerunt, nec denunciaverunt Ecclesie. In locis in quibus fuit
moratus, vidit elemosinas fieri et hospitalitatem teneri sufficienter.
Audivit tamen dici quod frater Ger. de Villaribus, tunc preceptor Brie
et Montis Suessionensis, fecit restringi et quasi anichilari aliquo
tempore elemosinas, in domo de Colomeris Meldensis diocesis. Clam
tenebantur capitulia, januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus,
de die tamen, et post missam et sermonem. Servatum fuisset quod magnus
Magister cum conventu ordinasset, si fuisset bonum et male; sed semel
ordinavit, in Monte Pessulano, quod non comederent nisi unum ferculum de
carnibus, et non fuit servatum. Credit quod grandia scandala sint contra
ordinem exorta, propter confessiones per fratres ordinis factas, et quod
errores confessati per eum essent noti fratribus ordinis ante eorum
capcionem, sed non extraneis; et quod magnus Magister et alii confessi
fuerunt abnegacionem et aliquos alios errores contra ordinem, ad cujus
defensionem se non obtulerat ipse testis, ut dixit. Requisitus si sic
deposuerat precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito
vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit
impositum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque
attestationes fuerint publicate. Et est sciendum quod ipse testis fuit
in dicto concilio Senonensi condempnatus ad carcerem perpetuum,
reservata potestate mitigandi, secundum portamentum ejusdem, ut dixit.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Jacobus le Verjus serviens, Meldensis diocesis,
testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum
ordinis, quia ipsum dimiserat cum pluribus aliis in concilio Senonensi.
Postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo fuerat inquisitum, [p. 504]
absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem; et est
septuagenarius vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi
omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos
XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera, quia non
viderat predicta fieri. Quando tamen ipse fuit receptus in ordine,
Dominica proxima ante Pentecosten proximo preteritum fuerunt quadraginta
anni vel circa, in capella domus Templi de Colomeriis Meldensis
diocesis, per fratrem Johannem de Moncellis quondam militem, preceptorem
tunc de Bria, presentibus fratribus Gerardo preceptore Priminensi
presbytero, Roberto Frisonre preceptore dicte domus de Colomeriis,
Gerardo la Vinhie et Lamberto le Ganheur servientibus, deffunctis,
dictus testis, flexis genibus, peciit a dicto receptore sibi concedi
panem et aquam et societatem et vestitum ordinis. Quo respondente quod
grandem rem petebat et quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa
dura et aspera sustinere, ipse testis respondit quod omnia predicta bene
sustineret. Post que dictus receptor deliberavit pluries cum fratribus
astantibus si reciperet eum, et precepit ei quod rogaret Deum ut
dirigeret eum, et oraret coram quodam altari; et cum hoc fecisset,
finaliter fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere
sine proprio, et quod non interesset loco in quo aliquis nobilis homo
vel nobilis mulier suo studio exheredaretur injuste. Postmodum imposuit
ei mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore,
et instruxit eum quot _Pater noster_ debebat dicere pro horis suis, et
qualiter se regeret in ordine. Et postmodum iverunt ad prandium; quo
assumpto, receptor predictus vocavit eum solum ad dictam capellam, et
precepit ei existenti juxta altare quod abnegaret Deum; et dictus testis
credidit quod trufando diceret dicta verba, et respondit quod hoc non
faceret; et dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat eum facere; quo
audito, abnegavit Deum ore non corde. Deinde precepit ei quod spueret
supra quamdam crucem ligneam, in qua non erat imago Crucifixi, quam idem
receptor receperat de altari et tenebat in manu, et ipse spuit [p. 505]
non super sed juxta eam. Sed de osculis inhonestis vel crimine
sodomitico vel aliquo alio illicito non fuit locutus eidem, nec credit
quod predicta oscula illicita fierent, nec quod dictum sodomiticum
peccatum committeretur in ordine; nec alia scit de contentis in XIII
articulis supradictis. Requisitus si credit quod alii reciperentur
communiter in ordine, sicut ipse fuit receptus, quoad dicta illicita,
respondit quod non, quia non viderat fieri nec audiverat dici quod
fierent; et tamen viderat recipi fratrem Anricum, cujus cognomen
ignorat, clavigerum tunc domus Templi Remensis, in capella dicte domus,
per fratrem Johannem le Verjus, fratrem quondam ejusdem testis, sunt XX
anni vel circa, presente fratre Richardo de Remis presbytero dicte
domus, mortuo. Viderat eciam recipi fratrem Johannem Agricolam, cujus
cognomen ignorat, quondam per fratrem Godofredum, tunc preceptorem Brie,
in capella dicte domus de Colomeriis, sunt vigenti anni, vel circa,
presentibus dicto fratre Roberto Frisone et Lamberto Agricola,
deffunctis. In quorum recepcionibus nichil fuit factum illicitum nec
post, quod ipse sciat vel credat.
Item, requisitus super XIIII et omnibus aliis sequentibus, respondit se
nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene
credebat et credit, quod alii fratres crederent ecclesiasticis
sacramentis, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit
quod laici possent absolvere a peccatis. Preceptores tamen eorum
imponebant eis penas ordinis; statim pro professis habebantur, et
clandestine recipiebantur. Cingebantur cordulis, assumptis unde
volebant, supra pannos lineos cum quibus jacebant. Injungebatur eis per
sacramentum quod non revellarent secreta capitulorum; si revelassent,
nescit qualiter puniti fuissent. Non fuit ei inhibitum quod non
confiterentur nisi sacerdotibus ordinis; et infra octo dies a recepcione
sua, fuit confessus de predictis erroribus, in capella domus eorum de
Privino, cuidam fratri Minori, cujus nomen et cognomen ignorat, qui
venerat ad dictum locum, et absolvit eum, imposita penitencia quod
jejunaret per unum annum, in diebus venerinis. Tempore quo fuit [p. 506]
in ordine, vidit in eo hospitalitatem et elemosinas convenienter fieri
et teneri; in capitulis particularibus, in quibus tantum adfuit,
claudebantur porte, et servabatur in ordine quod magnus Magister cum
conventu ordinabat. Nunc grandia scandala contra ordinem sunt exorta,
propter illa de quibus agitur contra eum. Requisitus si alias obtulerat
se deffensioni ordinis, respondit quod bene venerat cum aliis pluribus,
sed in speciali non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece,
precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo,
respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod
non revellaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint
publicate. Et est sciendum quod, ante deposicionem suam predictam, fuit
protestatus quod non intendebat recedere a confessione per eum facta
coram dicto domino episcopo Parisiensi.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Sabati sequenti, que fuit VI dies dicti mensis Februarii,
fuit adductus ad presenciam eorum dominorum commissariorum, in domo
predicta, frater Johannes de Rumpreyo serviens, diocesis Lingonensis,
testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum
ordinis, quia in concilio Senonensi quidam (nescit qui) amoverunt a
collo suo et projecerunt in terram; postmodum fecit sibi radi barbam;
cum quo fuit inquisitum per dominum episcopum Aurelianensem, Senonis
sede vacante, et absolutus et reconciliatus; et est etatis quadraginta
annorum vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se non
vidisse nec audivisse dici contenta in dictis articulis; nec ipse fecit,
licet recognoverit alias se fecisse abnegacionem, quia fuerat ter
questionatus; nec vidit aliquem recipi, nam erat agricola; nec interfuit
capitulis eorum. Ipse autem fuit receptus in capella domus Templi de
Volenis Lingonensis diocesis, in proxima septimana Paschali erunt
XVI anni vel circa, per fratrem P. de Buris, quondam tunc [p. 507]
preceptorem de Buris, presentibus fratribus Radulpho de Buris avunculo
ipsius testis, Petro de Castellioneto servientibus, et Petro de Seneto
Castro presbytero, deffunctis, ut credit, in hunc modum: nam cum
peciisset, flexis genibus, panem et aquam ordinis et societatem fratrum,
dictus receptor dixit ei quod grandem rem petebat, et quod multas
asperitates oporteret eum sustinere, dimittendo suam propriam
voluntatem, et obedire mandatis et preceptis aliorum quos forte non
crederet tantum valere, quantum ipse valebat, et quod exiret extra
capellam, bene deliberaret; et cum exivisset, et deliberacione habita
vocatus rediens eadem peciisset, dixit ei receptor quod secundum eorum
statuta statim esset professus, postquam eum recepisset, nec extunc
liceret ei egredi dictum ordinem, et ideo plene deliberaret ante
ingressum; ipso autem teste respondente quod bene deliberaverat et pro
recepcione sua instante, requisivit per juramentum prestitum ab ipso
teste tangendo quemdam librum, si erat servilis condicionis, matrimonio,
religioni vel debitis obligatus vel excommunicatus, et si habebat
infirmitatem latentem ex qua esset impotens et inhabilis ad serviendum
ordini; et cum respondisset per juramentum suum quod non, precepit quod
iterum exiret capellam, et deliberaret; et ipse receptor locutus fuit
cum fratribus. Post que rediens ipse testis peciit id quod supra; et
tunc dictus receptor dixit quod oporteret eum multum jejunare, et jacere
cum caligis et cum camisia, et cingi una cordula; et dixit ei quod non
debebat interesse loco in quo ejus studio daretur falsum judicium, vel
nobilis homo vel nobilis mulier exheredaretur injuste; et quod servaret
bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et malos suo posse
reprobaret; quod non devastaret elemosinas et bona ordinis, et quod
religiosos et bonos homines declinantes ad domos ordinis, in quibus ipse
esset, bene recolligeret secundum posse suum, et bona ordinis eis
distribueret convenienter; et quod servaret castitatem, obedienciam, et
viveret sine proprio, et si intereret [sic] aliquis de fratribus ordinis
defficiens, quod bis vel ter secrete correperet eum, et si sic [p. 508]
nollet corrigi, denunciaret superiori suo; et multos casus exposuit sibi
propter quos poterat perdere ordinem vel mantellum, ut si subtraheret
bona ordinis et aliqua consimilia. Post que dixit ei quod adhuc
deliberaret iterum si volebat esse frater eorum, et quod exiret extra;
cum autem exivisset et postmodum rediisset et peciisset id quod supra,
dictus receptor dixit fratribus astantibus quod si sciebant in eo
aliquid impedimentum, dicerent tunc, quia melius esset quam quando esset
receptus; et cum dicerent quod nullum sciebant impedimentum in eo, et
quod bonum erat recipere eum, dictus receptor fecit eum jurare
supradicta, de quibus premonuerat eum, et tradidit ei mantellum; et ipse
et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore; deinde instruxit eum
quot _Pater noster_ diceret pro horis suis et pro vivis et deffunctis,
et quod inciperet dicere Pater noster in honorem beate Marie, et
finiret, quod ter confiteretur et communicaret in anno, et perageret
penitencias quas sacerdotes imponerent ei; sed de abnegacione,
spuicione, osculis inhonestis, crimine sodomitico vel aliquibus aliis
inhonestis non fuit locutus eidem; nec plus scit de contentis in XIII
articulis supradictis.
Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil
scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credit
ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii bene crederent, et quod
eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod laici possent
absolvere a peccatis. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, et forte ex hoc habebatur suspicio contra eos; sed
ipse nescit hoc, nec scit nec credit quod committeretur peccatum
sodomiticum in ordine, nec quod cordula qua cingebatur tetigerit ydolum.
Credit quod omnes reciperentur in ordine sicut deposuit se fuisse
receptum. Precipiebatur quod non revelarent secreta capitulorum; nec
fuit sibi inhibitum, nec scit quod inhiberetur aliis quod non
confiterentur nisi fratribus ordinis. Si sciebant errores in ordine,
fratres ordinis fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec
denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici quod clam capitula [p. 509]
tenebantur. Si Magister ordinis male faceret, alii reprehenderent eum;
grandia scandala sunt exorta contra ordinem propter illa que imponuntur
ei, audivit quod magnus Magister et alii sunt confessi aliquos errores
contra ordinem, sed nescit quos.
Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestationes fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Johannes de Buffavent serviens, Claramontensis
diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens
mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi quondam servientes
amoverunt eum sibi, et postmodum radi fecerat sibi barbam; cum quo
inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum
Parisiensem, et est etatis triginta quinque annorum, vel circa. Lectis
autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,
respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire nec credere quod
contenta in dictis XIII articulis servarentur in recepcionibus fratrum
ordinis, quia vidit recipi fratrem Anricum de Anglesi militem, quondam
combustum Parisius, per fratrem Guillelmum de Liris militem, qui
auffugit quando alii capti fuerunt, in capella domus Templi de Biciis
Nivernensis diocesis, in die Brandonum proxima erunt quinque vel sex
anni, presentibus fratribus Guillelmo Gatz milite, qui affugit, Anrico
Donarcan serviente quondam, Galtero dispensatore dicte domus; in cujus
recepcione nichil fuit factum vel dictum illicitum. Plures non vidit
recipi, nec interfuit capitulis eorum; ipse autem testis receptus fuit
in capella domus Templi de Campo Alamani Nivernensis diocesis, per
fratrem Anricum Dornarcan, quondam preceptorem dicte domus, in quindena
festi Omnium Sanctorum proximo venturi erunt XII anni, presentibus
fratribus Laurencio de Villa Moson et Raynaudo de Brinone servientibus,
deffunctis, in hunc modum: nam peciit ter interpolate panem et [p. 510]
aquam et societatem ordinis amore Dei, et ter ei fuit responsum quod
bene deliberaret, quia multa dura oporteret eum pati, et non haberet
forsitan equos et vestes quos videbat eos habere, et quod rogaret Deum
ut eum dirigeret; et cum hoc fecisset, et ipsi deliberassent ad invicem
recipere eum, voluerunt scire ab eo per juramentum si erat servilis
condicionis, excommunicatus, alteri religioni, matrimonio vel debitis
obligatus, et si habebat infirmitatem latentem; quo respondente quod
non, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine
proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum
imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes osculati fuerunt
eum in ore, et instruxerunt eum quot _Pater noster_ deberet pro horis
suis dicere, et qualiter deberet se in ordine regere. Cum autem
recederent, et essent quasi in medio ecclesie, dictus receptor dixit ei
quod adhuc habebat ei aliquid dicere, et ipso teste respondente que,
dixit receptor quod oportebat eum abnegare Deum et spuere super crucem;
et cum ipse testis diceret quod hoc nullo modo faceret, dictus frater
Raynaudus dixit eidem ridendo: Non cures, quia hoc non est nisi quedam
truffa. Post que, ad preceptum dicti receptoris, cum aliquantulum
repugnasset, finaliter abnegavit Deum ore, non corde. Postea precepit ei
quod spueret supra quamdam crucem ligneam, in qua nulla erat pictura nec
ymago, existentem in quadam fenestra dicte capelle, et ipse testis
noluit spuere super, sed juxta. Cum autem exivisset dictam capellam idem
testis, peciit a dicto fratre Raynaudo, si predicte abnegacio et spuicio
debebant fieri secundum religionem eorum, et dictus Raynaudus dixit quod
non, sed quod receptor dixerat ei pro trufa; et si dixisset ei quod
secundum religionem eorum debebant predicta fieri, habebat ipse testis
tunc propositum, ut dixit, ab eo recedendi et statim habitum abjiciendi;
nichilominus tamen petiit a dicto fratre Laurencio, eadem die ac nocte,
qui respondit ei quod truffatorie erant sibi dicta, et quod non curaret,
quia dictus receptor erat quidam truffator, qui sic truffabatur [p. 511]
de gentibus. Alia inhonesta vel illicita non intervenerunt in recepcione
sua predicta; nec scit plus de contentis in XIII articulis supradictis,
nec in aliis, hoc excepto quod bene credit ecclesiasticis sacramentis,
et credit quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod laici eorum possent
absolvere a peccatis, nec quod fierent inter eos oscula inhonesta.
Juravit ordinem non exire pro meliori vel pejori. Clandestine
recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos; nec audivit
dici quod carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola; nec quod
cordula sibi tradita tetigerit capita ydolorum. Non fuit ei inhibitum
quod non confiteretur nisi fratribus ordinis. Non audivit quod elemosine
et hospitalitas fuerint retracte in ordine, nec quod excubie ponerentur
in capitulis que secrete tenebantur; et credit quod in ordine fuisset
servatum quod magnus Magister cum conventu ordinasset; non credit quod
errores contenti in articulis essent in ordine, sed propter eos contra
ordinem grandia scandala sunt exorta.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revellaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Lune sequenti, que fuit VIIIª dies dicti mensis Februarii,
fuerunt adducti pro testibus, ad presenciam dictorum dominorum
episcoporum Mathei de Neapoli et archidiaconi Tridentini, in predicta
domo fratrum Minorum, fratres Petrus de Blesis presbyter Carnotensis,
Robertus Vigerii Carnotensis, Christianus de Biceyo, Petrus Picardi de
Buris et Poncius de Bono Opere Lingonensis, Symon de Cormesci Remensis,
Helias de Jotro Meldensis, Johannes de Conriucle Suessionensis, Matheus
de Gresson-Essart Belvacensis, et Petrus de Chevruto Senonensis
civitatum et diocessum, qui premissa protestacione quod non [p. 512]
intendebant in aliquo recedere a confessionibus et deposicionibus alias
factis per eos coram suis ordinariis, et quod si aliquid contradicerent
coram ipsis dominis commissariis, per simplicitatem, vel alias, quod non
facerent eis prejudicium, juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis,
dicere in hujusmodi negocio veritatem plenam et meram, secundum formam
juramenti aliorum precedencium testium superius registratam, expositam
et vulgarizatam eisdem.
Quibus actis, dictus frater Robertus Vigerii de Claramonte serviens,
testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum
dimiserat in concilio Senonensi, et postmodum radi fecerat sibi barbam,
cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum
episcopum Parisiensem, sexagenarius vel circa, premissa et repetita
protestacione predicta, lectis et diligenter sibi expositis omnibus et
singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, quod non
viderat et sciverat, nec audiverat dici nec credebat quod in ordine
servarentur contenta in dictis XIII articulis; nec in receptione sua
fuit aliquid factum vel dictum illicitum, nec in recepcionibus
infrascriptorum quos vidit recipi, videlicet Roberti Cortesia de
Claromonte et Bonafos Temple de Talende Claramontensis diocesis, quos
credit esse mortuos, qui fuerunt recepti in capella domus Templi Montis
Ferrandi dicte diocesis, sunt viginti anni elapsi, per fratrem
Guillelmum de Monte Gastonis dicte diocesis, militem, quondam
preceptorem tunc de Turreta, presentibus fratribus Durando Albuini de
Talende preceptore Montis Ferrandi, Durando Malias presbytero,
deffunctis. Vidit eciam recipi quemdam presbyterum, cujus nomen ignorat,
per fratrem Humbertum Blanc militem, sunt anni X elapsi, in capella
domus Templi de Turreta, presentibus fratribus Durando Pinhola et
Boneto, cujus cognomen ignorat, presbyteris, Hugone de Borneto
serviente, de quorum vita vel morte non habet certitudinem. Vidit eciam
recipi Johannem Sarraceni servientem, Bituricensis diocesis, in dicto
loco de Turreta, per dictum fratrem Himbertum, sunt X anni elapsi,
presentibus Durando et Boneto presbyteris, et Hugone, [p. 513]
predictis, et Johannem de Arcona servientem, Claramontensis diocesis, in
eodem loco, et predictum fratrem Himbertum, et eisdem fratribus
presentibus qui omnes morabantur, et ipse testis cum eis, in dicto loco
de Turreta; plura nesciens de contentis in dictis XIII articulis. Ipse
autem receptus fuit in capella domus Templi Montis Ferrandi, fuerunt in
festo Epiphanie Domini proximo preterito triginta quinque anni vel
circa, per fratrem Franconem de Borto militem, quondam preceptorem tunc
Alvernie, qui dicebatur recepisse circa centum viginti fratres in
ordine, presentibus fratribus Durando Malias, Petro Rosa et Geraldo,
cujus cognomen ignorat, presbyteris, Petro de Madit milite, et aliis
pluribus, deffunctis.
Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil
scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis
crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec audivit quod
eorum laici possent absolvere a peccatis, nec credit; sed terminatis
capitulis remittebant eos ad sacerdotes ordinis absolvendos. In ore se
osculabantur in recepcionibus eorum, et jurabant ordinem non exire.
Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo
credit quod suspicio fuerit contra eos. Cordulis cingebantur, in signum
castitatis supra camisias cum quibus jacebant. Jurabant secreta
capitulorum non revelare, eciam fratribus qui non adfuissent in eis, et
credit quod fuerit causa quia ab inicio non habebant sacerdotes; et
multe culpe manifestabantur in capitulis, quas non decebat revelari
illis qui non adfuerant in capitulis. Hospitalitas convenienter
servabatur in ordine, sed credit quod elemosine fuerint restricte a
tempore quo ipse fuit receptus in ordine; audivit dici quod capitulia
clam tenebantur aliquando valde tempestive propter negocia que eis
occurrebant, missa tamen dicta. Credit quod totus ordo servasset quod
magnus Magister cum conventu ordinasset, nec credit quod, si errores qui
imponuntur ordini fuissent veri, potuissent tanto tempore esse celati;
sed propter hoc sunt grandia scandala contra ordinem exorta, et [p. 514]
fuit idem ordo de predictis diffamatus post capcionem eorum.
Requisitus si alias confessus fuerat aliquid contra presentem
deposicionem, respondit quod sic propter vehemenciam tormentorum, que
fuerunt sibi illata Parisius, quando dominus Nivernensis episcopus fecit
inquiri ibi contra eum, et quia tres ex ejus sociis fuerunt ibi mortui
propter dicta tormenta, ut audivit dici. Requisitus de nominibus illorum
qui dicebantur obiisse propter dicta tormenta, dixit quod unus vocabatur
frater Galterus Bituricensis diocesis, alter Chantalop et alter Anricus;
cognomina tamen ignorat, et credit quod Magister et alii qui dicuntur
fuisse confessi aliquos errores contra ordinem fuerunt mentiti, et quod
ad hoc tormentis vel promissionibus fuerunt inducti.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco dictus frater Petrus de Blesis Claramontensis
diocesis, presbyter, testis supra juratus, non defferens mantellum
ordinis, quia ipsum dimiserat una cum pluribus aliis in concilio
Senonensi, quadragenarius, cum quo fuit inquisitum per Predicatores, et
absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Senonensem. Lectis
et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad
eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis
erant vera vel non, et pocius credebat quod non quam quod sic, quia
viderat, per fratrem Hugonem de Penrado visitatorem Francie, recipi
simul et semel duos presbyteros, duos milites et duos servientes, quorum
unus ex servientibus vocabatur Ricardus Scortus, aliorum vero nomina
ignorat, in quodam capitulio generali celebrato Parisius, fuerunt decem
anni vel circa in festo nativitatis beati Johannis Baptiste, presentibus
fratribus Gerardo de Villaribus et Guaufredo de Gonavala milite,
preceptore Pictavie et Aquitanie, et magistris Provincie et [p. 515]
Alamanie, quorum nomina et cognomina ignorat, et pluribus aliis, in
quorum recepcione nichil fuit actum vel dictum illicitum; et post
recepcionem, intraverunt immediate ecclesiam ad audiendum missam.
Postmodum comederunt, et post comestionem recepti recesserunt. Plures
non vidit recipi, nec interfuit aliis capitulis eorumdem. Ipse autem
fuit receptus in capella domus de Saranhaco Templi Senonensis diocesis,
per fratrem Johannem de Turno, quondam thesaurarium tunc Templi
Parisiensis, die Sabati post festum Assumptionis beate Marie erunt
duodecim anni vel circa, presentibus fratribus Renando de Tremplaio
presbytero, vivo, ut credit, Petro Gaude, Johanne de Corbolio preceptore
tunc Corbolii, et Johanne de Verrenis agricola servientibus, deffunctis,
in hunc modum: nam peciit flexis genibus panem et aquam societatem et
pauperem vestitum ordinis ter interpolate, et ter ei responderunt quod
rogaret Deum et beatam Mariam, convertens se ad quoddam altare ut
dirigerent eum, et quod bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare
propriam voluntatem, et se subjicere aliene, vigillare quando vellet
dormire, esurire quando vellet comedere, et econtra, et multa dura et
aspera sustinere; et cum respondisset quod omnia sustineret, voluerunt
scire per sacramentum ab ipso si erat in eo aliquid impedimentum propter
quod non posset esse frater dicti ordinis. Quo respondente quod non,
fecerunt eum vovere et jurare, supra quoddam missale apertum,
castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et
bonas consuetudines ordinis. Postmodum dictus receptor imposuit sibi
mantellum, et ipse et dictus presbyter fuerunt eum osculati in ore, et
dictus presbyter dicebat psalmum: Ecce quam bonum et quam jocundum, et
aspergebat aquam benedictam supra eum. Post que dixit ei dictus
receptor, quod ipse instrueret eum de aliquibus punctis ordinis, sed non
poterat eum instruere de omnibus, quia ante prandium habebat ire apud
Corbolium; et instruxit eum qualiter gereret se in mensa, et quod
jaceret cum pannis lineis, et cingeretur una cordula, et [p. 516]
exposuit sibi casus propter quos poterat perdere habitum et ordinem, et
penas alias incurere. Post que recessit dictus thesaurarius et omnes
fratres superius nominati, et quidam frater ordinis, cujus nomen et
cognomen ignorat, qui erat tunc, ut ipse testis credit, preceptor de
Bello Visu diocesis Senonensis, ducens ipsum testem ad quamdam cameram,
extraxit quamdam crucem ligneam de subtus vestes suas, petens ab ipso
teste si credebat in illum qui representabatur per ymaginem in dicta
cruce existentem; quo respondente quod sic, precepit ei quod abnegaret
eum et spueret super dictam crucem; eo vero respondente quod hoc non
faceret, dixit quod hoc oportebat eum facere, ex quo promiserat et
juraverat obedienciam religioni eorum; et tunc ipse testis abnegavit ore
non corde, et spuit non supra sed juxta dictam crucem, ut dixit. Postea
precepit ei quod oscularetur eum in umbilico, in quo fuit eum osculatus
intermediis pannis. Requisitus si dixerat ei quod predicta essent de
punctis religionis eorum, et si aliqua alia inhonesta intervenerant in
recepcione sua predicta, respondit quod non, et plura nesciebat de
contentis in XIII articulis supradictis. Item, requisitus super XIV et
omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra
deposuit, hoc excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis
sacramentis, et credit quod fratres ordinis bene crederent, et quod
eorum sacerdotes debite et secundum formam Ecclesie celebrarent, et ipse
testis eodem modo celebravit existens in ordine, et dixit illa verba:
Hoc est enim corpus meum, sicut ante, nec fuit sibi inhibitum quod non
diceret dicta verba, nec aliis inhibebatur quod ipse sciat. Quando
capitulia terminabantur factis precibus pro Ecclesia, regibus, Terra
Sancta, et aliis, per laicum qui tenebat capitulum, dicebat: De hiis que
obmisistis dicere, propter verecundiam carnis vel disciplina ordinis,
nos facimus vobis talem indulgenciam qualem possimus, et qualem Deus
fecit Magdalene, et ibitis ad fratrem sacerdotem qui absolvet vos. Pro
professis statim habebantur. In recepcionibus eorum non aderant nisi
fratres ordinis; de crimine sodomitico et de ydolis, et quod [p. 517]
cordule tangerent capita ydolorum, vel quod interficerentur nolentes
facere predicta, non audivit aliquid dici, sed per sacramentum
injungebatur quod non revelarent secreta capituliorum, et si
revelassent, fuissent in carcere perpetuo positi; nec poterant, absque
licencia, nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Ipse autem confessus fuit
de predictis erroribus infra octo dies a recepcione sua, antequam
celebraret in capella domus Templi de Soysiaco Meldensis diocesis,
Johanni de Monte Acuto presbytero, quondam seculari, qui absolvit eum,
imposita penitencia quod cingeretur una cordula supra carnem nudam per
unum annum. Precipiebatur quod hospitalitatem et elemosinas debite
facerent et servarent, et inhibebatur quod illicite nichil ordini
acquirerent. Servabatur in ordine quod magnus Magister cum conventu
statuebat. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta, propter illa de
quibus agitur contra eum. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos
errores, nescit quos, fuisse confessos contra ordinem, ad cujus
defensionem se alias non obtulerat, sicut credit.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Martis sequenti, que fuit VIIII dies dicti mensis
Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum, in domo predicta, frater Symon de Cormessi serviens,
Remensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non
defferens mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi quidam
servientes amoverunt sibi; postmodum radi fecerat sibi barbam; cum quo
fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus per dominum [p. 518]
archiepiscopum Senonensem, et est etatis quinquaginta quinque annorum
vel circa. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis
articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, repetita
protestacione superius quando juravit facta per eum et alias, quod
nesciebat si contenta in dictis capitulis erant vera. Nec hoc credebat,
quia viderat recipi in capella domus Templi de Mellans Remensis
diocesis, per fratrem Terricum de Boscis quondam magistrum Boscorum
Templi, sunt XI anni vel circa, fratrem Godardum de Alto Vivari
servientem, dicte diocesis Remensis, qui fuit captus una cum aliis, de
cujus vita vel morte nunc non habet certitudinem, presentibus fratribus
Johanne de Anesio Laudunensis, et Manesserio de Cormerssi Remensis
diocessum, deffunctis. In cujus recepcione nichil vidit fieri illicitum
vel inhonestum, nec scit nec credit quod factum fuerit post dictam
recepcionem. Ipse vero testis receptus fuerat Dominica post festum
Magdalene proximo preteritum fuerunt XII anni vel circa, in quadam
camera domus Templi Remensis, per fratrem Galcherum de Liencuria
militem, preceptorem Remensem et Laudunensem, presentibus fratribus
Johanne Linache presbytero, Johanne de Anesi predicto, et Odone de
Luchiaco servientibus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem,
in hunc modum. Nam cum peciisset panem et aquam, et societatem et
participationem bonorum ordinis, et finaliter concessissent ei,
voluerunt scire per sacramentum ab ipso si erat servilis condicionis,
excommunicatus, matrimonio, religioni vel debitis obligatus, et si
habebat infirmitatem latentem. Quo respondente quod non, fecit eum
vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio.
Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt
eum osculati in ore. Deinde dictus Johannes de Anesio traxit ipsum
testem ad unum angulum camere, dicto receptore et aliis remanentibus in
loco predicto, et dixit ei, ostendens sibi quamdam crucem ligneam in qua
erat ymago Crucifixi, nescit unde acceptam, quod abnegaret illum
prophetam qui representabatur per dictam ymaginem, qui fuerat positus in
cruce; et cum ipse testis diceret quod hoc nullo modo faceret, [p. 519]
dixit ei quod oportebat eum facere, quia ita faciebant alii, et tunc
abnegavit ore non corde, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret supra
dictam crucem, et ipse finxit se spuere, sed non spuit, et dictus
Johannes respondit quod sufficiebat, de quo fuit in crastinum confessus,
in loco capituli domus Vallis Scolarium ejusdem loci, fratri Bonomi de
Valle Scolarium, qui vivebat tempore quo ipse testis fuit captus, qui
absolvit eum, imposita sibi penitencia quod abstineret a vino multis
sextis feriis, nescit quot, et quod non interesset loco in quo predicta
fierent, quod complevit. Alia inhonesta non intervenerunt in recepcione
sua predicta, nec scit plus de contentis in XIII articulis supradictis.
Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil
scire ultra quod supra deposuerit, quod non interfuerat capitulis, hoc
excepto quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod
alii fratres dicti ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes
debite celebrarent, nec credit quod eorum laici possent absolvere a
peccatis. Jurabant absque licencia ordinem non exire; statim pro
professis habebantur, clandestine recipiebantur; non credit quod
carnaliter commiscerentur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule,
quibus cingebantur supra camisias cum quibus jacebant, tangerent capita
ydolorum. Per sacramentum injungebatur eis quod non revelarent secreta
capitulorum. Si revelassent, credit quod fuissent incarcerati; absque
licencia non debebant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Illi qui
sciebant errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec
denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit in ordine
convenienter servari et fieri; januis clausis, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, eorum capitula tenebantur. Quod magnus Magister cum
conventu statuisset in ordine servatum [fuisset]. Grandia scandala
propter predicta contra ordinem sunt exorta. Audivit dici a pluribus
fratribus, post capcionem, in concilio Senonensi et alibi, quod ipsi
abnegaverant Deum in recepcione sua, et quod Magister magnus et aliqui
alii hoc fuerant confessi. Requisitus si obtulerat se [p. 520]
deffensioni ordinis, respondit quod sic, propter malum consilium quod
tunc habebat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Johannes de Cormele serviens, Suessionensis
diocesis, preceptor de Moysiaco Meldensis diocesis, testis supra
juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia
dimiserat ipsum una cum aliis, in concilio Senonensi, postmodum radi
fecerat sibi barbam, etatis quadraginta unius annorum vel circa, cum quo
fuit inquisitum, absolutus et reconciliatus Carnoti per dominum
episcopum Carnotensem qui nunc est. Lectis autem et diligenter expositis
sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos
tresdecim, protestacione per ipsum et alios facta quando juraverunt
repetita, quia nesciebat nec credebat contenta in dictis XIII articulis
esse vera, quia viderat in dicto ordine recipi aliquos, in quorum
recepcionibus nichil fuerat factum vel dictum illicitum vel inhonestum
quod ipse testis sciverit vel audiverit dici, videlicet fratrem Milonem
de sancto Fiacro presbyterum, de cujus vita vel morte non habet
certitudinem, in capella domus Templi de Moysiaco supradicte, per
fratrem Radulphum de Gisiaco preceptorem Campanie, testem supra
examinatum, sunt octo anni vel circa, presentibus fratribus Alberto de
Reyans presbytero, et Guidone de Oratorio, deffunctis, et fratrem Addam
de Pontivo natum, cujus cognomen ignorat, deffunctum, quem recepit, sunt
VII anni elapsi, in capella domus Templi de Sabloneriis Suessionensis
diocesis; frater Johannes de Sernayo preceptor ballivie de Moysiaco,
deffunctus; presentibus fratribus Guidone de Oratorio, deffuncto, et
aliis de quibus non recordatur. Vidit eciam recipi per fratrem Hugonem
de Penrando, sunt sex anni vel circa, in capella dicte domus [p. 521]
Templi de Sabloneriis, fratrem Motonetum de Pruvino, qui aposthataverat
a dicto ordine, ante eorum capcionem, presentibus fratribus Radulpho de
Gisi et Guidone de Oratorio predictis; plures non vidit recipi, nec
interfuit aliis magnis capitulis eorum. Ipse autem testis receptus
fuerat per dictum fratrem Radulphum de Gisi, in capella domus Templi de
Cherruto Senonensis diocesis, die Martis post festum beati Barnabe
proximo preteritum fuerunt XII anni vel circa, presentibus fratribus
Ponsardo de Gisi, deffuncto, Remigio nato de Plasiaco, cujus cognomen
ignorat, et quodam Flamingo, cujus nomen et cognomen ignorat,
deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset ter panem et aquam ordinis,
et finaliter concessisset, fecit eum vovere et jurare supra quemdam
librum apertum, in quo erat ymago Crucifixi, castitatem, obedienciam,
vivere sine proprio, et servare secreta ordinis. Postmodum imposuit sibi
mantellum, et ipse et fratres astantes osculati fuerunt eum in ore.
Postmodum precepit ei quod servaret bonos usus et bonas consuetudines
ordinis, et quod jaceret cum camisia, et qualiter diceret _Pater noster_
pro horis suis, et qualiter gereret se in ordine. Requisitus si in dicta
recepcione sua intervenerat aliquid inhonestum vel illicitum, et
specialiter de contentis in dictis XIII articulis, noluit respondere,
sed peciit quod dicti domini commissarii separatim loquerentur cum eo ad
partem, quod concedere noluerunt; et cum videret[ur] multum timere
propter tormenta que dicebat se hactenus perpessum fuisse Parisius, post
eorum capcionem, in quibus quidem tormentis dicebat se quatuor dentes
perdidisse, et diceret quod forte non recordabatur plene de hiis que
fecerat in sua recepcione, et peteret terminum ad plenius deliberandum,
concesserunt ei, precipientes ei quod die crastina rediret ad eos ad
perficiendam deposicionem predictam, et preceperunt ei, in virtute
juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam
deposicionem, et quod non peteret ab aliquo consilium qualiter deponeret
et qualiter responderet ad dictam interrogacionem factam eidem, [p. 522]
et ad alia que peterentur ab eo; qui respondit quod cum solo Deo volebat
consulere de predictis.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Petrus Picardi diocesis Lingonensis, serviens,
preceptor domus Templi de Loages Trecensis diocesis, testis supra
juratus, ut deponeret dictum suum, sexagenarius vel circa, non defferens
mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi. Postmodum
radi fecerat sibi barbam, cum quo fuerat Carnoti inquisitum, absolutus
et reconciliatus per dominum episcopum Carnotensem, qui nunc est; et
fuit protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per eum
facta coram domino episcopo supradicto. Lectis autem et diligenter sibi
expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad
primos XIII, se nescire si contenta in eis erant vera, quia non
interfuerat capitulis nec recepcionibus aliorum. Ipse autem receptus
fuerat per fratrem Humbertum, quondam preceptorem tunc de Valeure
Trecensis diocesis, citra festum Omnium Sanctorum fuerunt XXX anni vel
circa, in capella domus Templi de Bono Loco ejusdem diocesis,
presentibus fratribus Petro Valence et Humberto, cujus cognomen ignorat,
servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset, flexis
genibus, panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et
obtulisset se velle fieri servum esclavum ordinis, et paratum mori pro
Deo ter, et ter ei responsum fuisset quod grandem rem petebat, et quod
bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem
et subjicere aliene, esse ultra mare quando vellet esse citra, et multa
dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod omnia sustineret,
fecit eum vovere et jurare, super quemdam librum, castitatem,
obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas
consuetudines ordinis qui tunc erant et qui in posterum inponerentur.
Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt
eum osculati in ore; postmodum recesserunt fratres astantes, et dictus
receptor, clauso ostio capelle, traxit ipsum testem prope [p. 523]
altare, et, ostensa quadam cruce lignea, in qua nulla erat ymago
Crucifixi, precepit quod spueret super eam; et cum ipse testis
respondisset quod hoc nullo modo faceret, dixit quod ita debebat facere
et eciam abnegare Deum; ista tamen nulli ex fratribus revelaret, sed
confiteretur de predictis alicui; et tunc ipse testis spuit non supra
sed juxta dictam crucem, et abnegavit ore non corde; et infra triduum
fuit de predictis confessus in ecclesia fratrum Predicatorum de Trecis,
fratri Petro de ordine dictorum fratrum Predicatorum, tunc confessori
episcopi Trecensis, qui absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret
sextis feriis, quod et fecit per annum; et inter alia dixit sibi dictus
frater quod forsitan predicta illicita fuerant ei precepta ad probandum
eum, si contigisset eum mitti ultra mare et capi ab infidelibus, si
abnegasset Deum vel non, quia si non negasset, forsitan cicius misissent
eum ultra mare. Alia inhonesta quoad oscula, crimen sodomiticum vel alia
non interfuerunt in recepcione sua predicta, nec scit plura de contentis
in ipsis articulis nec in aliis, hoc excepto quod bene credit
ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo
crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod
laici eorum absolverent a peccatis; statim pro professis habebantur, ut
possent mitti incontinenti ultra mare; clandestine recipiebantur, ex quo
erat suspicio contra eos. Non credit quod carnaliter commiscerentur, nec
quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus cingebantur supra
camisias, assumpte unde volebant, tangerent capita; per sacramentum
injungebatur quod non revelarent secreta capitulorum nec modum
recepcionis; si revelassent, credit quod puniti fuissent, nescit
quantum, et quod uniformiter reciperentur in ordine secundum quod
deposuit se fuisse receptum. Quod eciam negligentes fuerunt illi qui
sciebant errores, quia non correxerunt eos, nec denunciaverunt Ecclesie.
Elemosynas et hospitalitatem vidit convenienter servari in ordine. Clam
eorum capitulia, ut audivit dici, tenebantur. Credit quod totus ordo
servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod [p. 524]
nunc grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter predicta.
Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos,
contra ordinem fuisse confessos. Requisitus si alias obtulerat se
defensioni ordinis, respondit quod venerat cum aliis ad dictam
defensionem se offerentibus, quia sperabat liberari, sed nichil dixerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit decima dies dicti mensis
Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum, in domo predicta, frater Christianus de Biceyo serviens,
Lingonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum,
non deferens mantellum ordinis, quia quidam servientes amoverunt sibi in
concilio Senonensi, postmodum sibi fecerat radi barbam, cum quo
inquisitum fuerat per dominum archiepiscopum Senonensem, et absolutus et
reconciliatus ab eo, et est quadragenarius vel circa. Lectis autem et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad
eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis
erant vera, quia erat molendinarius, et non interfuerat capitulo in quo
fierent fratres, nec credit, quia non audivit dici, nec remansisset in
ordine si credidisset quod predicta contenta fierent in ordine. Ipse
autem receptus fuerat per fratrem Humbertum de Monchelhi preceptorem
domus de Monchelhi, quondam in capella domus Templi de Valeure
Lingonensis diocesis, in festo Purificacionis beate Marie proximo elapso
fuerunt decem et octo anni vel circa, presentibus fratribus Geraldo
laboratore, Dominico de Corbeone et Guillelmo pastore porcorum dicte
domus, servientibus, quorum cognomina ignorat, et si vivi sunt [p. 525]
an mortui, in hunc modum: nam cum peciisset flexis genibus panem et
aquam, et societatem et pauperem vestitum ordinis, et obtulisset se
paratum quod esset servus esclavus ordinis, et quod moreretur pro Deo,
et fuisset sibi responsum quod grandem rem petebat, et plene
deliberaret, quia oporteret eum renunciare proprie voluntati et subjici
aliene, et multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod
paratus erat omnia sustinere, voluerunt quod deliberaret et quod
converteret se versus altare, rogans Deum ut dirigeret eum, et cum hoc
fecisset et eadem ut supra peciisset, et idem ei responsum fuisset,
finaliter voluerunt scire per juramentum prestitum ab eo tangendo
quemdam librum, si erat matrimonio, vel alteri religioni, vel debitis
obligatus, si servilis condicionis, si habebat infirmitatem latentem;
quo respondente quod non, fecit eum vovere et jurare castitatem,
obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas
consuetudines ordinis qui tunc erant, et qui in posterum imponerentur
per probos homines ordinis, et secreta capitulorum. Postmodum imposuit
sibi mantellum, aspergendo aquam benedictam super eum, et ipse et
fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum instruxit eum
quod jaceret cum pannis lineis, et quod cingeretur una cordula, quali et
unde vellet assumpta, ne ita libere contingeret carnes suas; quot _Pater
noster_ diceret pro horis suis; qualiter se regeret, exponendo casus
propter quos poterat perdere habitum et incurrere alias penas. Deinde
fuit ductus retro altare, ubi assumeret vestes ordinis; quibus
assumptis, cum fratres astantes recessissent clauso ostio, dictus frater
Humbertus, ostensa eidem testi quadam cruce lignea retro altare, in qua
non erat ymago Crucifixi, dixit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse
testis nollet hoc facere, dixit ei quod hoc oportebat eum facere; sed
postmodum, si vellet, poterat de hoc confiteri, et tunc ipse testis
abnegavit Deum ore non corde, postea precepit ei quod spueret supra
dictam crucem, et ipse noluit spuere supra sed juxta. De osculis
inhonestis, crimine sodomitico et aliis illicitis non fuit locutus
eidem; nec plura scit de contentis in articulis supradictis. [p. 526]
Item, dixit, eadem die post prandium fuit confessus retro dictum altare
de dictis erroribus Petro de Valeure presbytero seculari, deservienti in
dicta capella, cui prius confitebatur existens in servicio fratrum, qui
absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret tribus annis, vigiliis
beate Marie, in pane et aqua, et amplius si posset, et quod nunquam
interesset in loco in quo predicta fierent; quod et fecit, de vita vel
morte dicti presbyteri certitudinem non habens.
Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil
scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod bene credebat et
credit quod alii fratres crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod
eorum sacerdotes debite celebrarent, quia videbat frequenter presbyteros
seculares juvare eos ad celebrandum, et econtra. Non credit quod eorum
laici possent absolvere a peccatis, sed superiores poterant remittere
penas; nec credit quod oscula inhonesta facerent, nec quod crimen
sodomiticum committerent, nec quod ydola haberent. Promittebatur non
exire ordinem; clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra
eos; ex sacramento tenebantur non revelare secreta capitulorum, et
dicebatur eis quod si revelarent, perderent habitum. Elemosine et
hospitalitas convenienter servabantur in ordine in domibus in quibus
ipse fuit moratus, et prohibebatur quod illicite non acquirerent, nec
interessent loco in quo aliquis exheredaretur injuste. Servabatur in
ordine quod magnus Magister cum conventu ordinasset; magna scandala
contra ordinem sunt exorta, propter illa que imponuntur eidem, et que
magnus Magister et alii dicuntur fuisse confessi; deffensioni ordinis
obtulerat se, quia non credebat nec sciebat quod dicti errores essent in
ordine.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco rediit ad presenciam eorumdem dominorum [p. 527]
commissariorum predictus frater Johannes de Cormele, ut perficeret
deposicionem suam. Requisitus si plene deliberaverat super
interrogatorio facto eidem, an aliqua illicita de contentis in primis
XIII articulis vel in aliis intervenissent in recepcione sua, respondit
quod dictus receptor suus, post mantelli tradicionem, precepit ei,
presentibus eciam aliis qui adfuerunt tradicioni mantelli, quod
abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc mandatum non
erat decens, dixit ei dictus receptor quod hoc oportebat eum facere, et
tunc abnegavit Deum ore non corde. Postea precepit ei quod spueret supra
quamdam crucem ligneam quam tenebat in manu sua, et ipse spuit non supra
sed juxta. Postea dixit ei quod poterat carnaliter commisceri cum
fratribus ordinis, et pati quod ipsi commiscerentur cum eo. Ipse tamen
respondit quod hoc nullo modo faceret, nec unquam fecit, nec fuit
requisitus, et magis credit quod non fieret in ordine quam contrarium.
Deinde precepit ei quod oscularetur eum in ano; quo respondente quod non
faceret, dimisit eum; tamen osculatus fuit eum supra vestes circa crus;
alia inhonesta non intervenerunt in recepcione sua predicta, nec scit
plus de contentis in XIII articulis predictis. Requisitus si dictus
receptor dixerat ei quod predicta illicita essent de punctis ordinis,
respondit quod non. Requisitus, cum ita esset eri certus de facto suo
sicut nunc, quare eri non fuerat confessus predicta, respondit quod
propter turpitudinem et horribilitatem abhorrebat dicere supra dicta.
Requisitus si habuerat consilium cum aliquo ab eri citra qualiter
responderet dictis articulis, respondit quod non; sed rogaverat Robertum
presbyterum deservientem in Templo Parisius, quod diceret unam missam de
Sancto Spiritu ut Deus dirigeret eum, et credit quod eam dixit.
Requisitus si deposicio quam fecerat heri coram dictis dominis
commissariis erat vera, respondit quod sic, nec aliquid in hoc immutare
volebat. Item, dixit quod de predictis erroribus confessus fuerat, in
eadem septimana quam fuerat receptus, fratri Alberto de Cooperto Puteo
Lotoringo, quondam presbytero ordinis eorum, in capella domus [p. 528]
de Moysiaco, qui absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret septem
sextis feriis; et postmodum, post capcionem tamen eorum, fuit confessus
eciam de predictis fratri Johanni Pedis Leporis canonico regulari,
commoranti cum domino episcopo Carnotensi, de cujus vita vel morte non
habet certitudinem; plura dixit se nescire de contentis in dictis XIII
articulis.
Item, requisitus super contentis in XIV et omnibus sequentibus,
respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod
bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii eodem modo
crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, quia presbyteri
seculares frequenter juvabant eos, nec credit quod eorum laici possent
absolvere a peccatis. Statim pro professis habebantur, ut statim possent
mitti ultra mare; clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset
suspicio contra eos; cordulis cingebantur, sed nescit quod tangerent
capita ydolorum. Injungebatur quod non revelarent secreta capitulorum;
si revelassent, fuissent reprehensi, sed nescit qualiter puniti; absque
licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Illi qui
sciebant errores fuerunt negligentes, quod non correxerunt eos, nec
denunciaverunt Ecclesie, sed credit quod propter timorem omitterent. In
domibus ordinis in quibus fuit commoratus, vidit elemosinas et
hospitalitatem convenienter servari et elemosinam fieri ter in ebdomada
generalem, et eciam omnibus transeuntibus omni die; tempore tamen
carastie restringebantur elemosine propter multitudinem pauperum
concurrencium. Clam capitulia tenebantur. Totus ordo servasset quod
magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala contra ordinem
sunt exorta, propter illa de quibus agitur contra eum, et audivit dici
quod magnus Magister et alii sunt aliquos errores confessi contra
ordinem, ad cujus defensionem se obtulerat, quia vidit quod alii se
offerebant.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc [p. 529]
suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Jovis sequenti, que fuit XI dies mensis Februarii, fuit
adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo
predicta fratrum Minorum, frater Petrus de Cherruto Senonensis diocesis,
serviens, quinquagenarius vel circa, testis supra juratus, ut deponeret
dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia vidit quod alii non
portabant. Postmodum radi fecit sibi barbam, cum quo fuit inquisitum,
absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, et fuit
protestatus quod non intendebat recedere a deposicione facta coram
episcopo. Lectis autem et diligenter expositis ei omnibus et singulis
articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si
contenta in dictis articulis erant vera vel non; vidit tamen recipi
fratrem Johannem Monachi servientem quondam in capella domus Templi de
Chemito Senonensis diocesis, sunt circiter XII anni, per fratrem Hugonem
Picardi preceptorem tunc de Bria, defunctum, presentibus fratribus Odone
Piccardi Arthangero, cujus cognomen ignorat, deffunctis; et in eodem
loco et per eundem vidit, sunt XI anni vel circa, recipi fratrem Gales
Piccardi quondam, presentibus fratribus Ger. de Viveriis presbytero, et
Remigio de Suessionis, Odone Piccardi et Johanne Monachi, predictis
deffunctis, in quorum recepcione nichil fuit dictum vel actum illicitum.
Plures autem non vidit recipi, nec interfuit capitulis eorum; ipse autem
receptus fuit in capella dicte domus de Cheruto, in proximo festo Ramis
palmarum erunt XVIII anni vel circa, per fratrem Godofredum Picardi,
quondam tunc preceptorem Brie, presentibus dictis fratribus Gerardo
presbytero, et Odone, Petro Rosselli, et Humberto Bergerio, deffunctis,
in hunc modum: nam prius quam intrasset dictam capellam, venerunt ad eum
duo ex dictis fratribus, permonentes ipsum ut diligenter deliberaret si
volebat esse de ordine eorum, quia oporteret eum dimittere [p. 530]
propriam voluntatem propter alienam, et multa dura et aspera sustinere;
et eum respondisset quod bene omnia sustineret, pecierunt ab eo si
habebat infirmitatem latentem, si erat servilis condicionis, matrimonio,
religioni alteri vel debitis obligatus. Quo respondente quod non,
dixerunt quod rogaret Deum ut dirigeret eum, et intraverunt dictam
capellam ad receptorem, et postmodum redierunt ad ipsum testem, qui
remanserat extra, instruentes eum ut, si volebat esse de ordine eorum et
perseverabat in eadem voluntate, intraret dictam capellam et peteret a
dicto receptore, flexis genibus, panem et aquam ordinis. Et cum hoc
fecisset, et dictus receptor respondisset quod grandem rem petebat, et
quod bene deliberaret, finaliter, prestito per juramentum ab ipso teste
quod in eo non erant predicta impedimenta, fecit eum vovere et jurare
supra quemdam librum quod esset obediens omnibus preceptoribus qui
proponerentur eidem, et quod servaret castitatem, et quod viveret sine
proprio, et quod non esset in loco in quo fieret prodicio vel sedicio
populi, vel aliquis exheredaretur injuste, et quod pro posse suo juvaret
ad acquirendum Terram sanctam, que erat amissa propter peccata nostra.
Postmodum imposuit sibi mantellum, dicto presbytero dicente quasdam
oraciones et aquam benedictam supra eum aspergente; et receptor et alii
fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot
_Pater noster_ diceret pro horis, et qualiter se regeret in ordine.
Postmodum fuit ductus ad dormitorium ad induendum vestes ordinis. Quibus
assumptis, paulo post predictus frater Odo duxit eum ad quemdam
pratellum prope ecclesiam, et ostendens ei quamdam crucem ligneam in qua
nulla erat ymago, interea nescit per quem positam, precepit ei quod
spueret supra eam, et ipso teste respondente quod hoc nullo modo
faceret, quia hoc non esset bonum nec decens, dictus Odo respondit quod
hoc oportebat eum facere, et tunc dictus testis spuit non supra sed
juxta eam. Deinde dixit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis
respondisset quod hoc nullo modo faceret, dictus Odo dixit ei quod hoc
oportebat eum facere, et tunc abnegavit ore et non corde. [p. 531]
Quibus sic factis, dictus Odo incepit subridere quasi dispiciendo ipsum
testem, ut sibi visum fuit. De osculis inhonestis, crimine sodomitico
vel aliis illicitis non fuit locutus eidem; nec plura scit de contentis
in XIII articulis supradictis.
Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil
scire ultra quod deposuit, hoc excepto quod ipse bene credit, et credit
quod alii fratres ordinis bene crederent ecclesiasticis sacramentis, et
quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit quod eorum laici
possent absolvere a peccatis. Dicebatur eis, et jurabant quod ordinem
non dimitterent pro meliori vel pejori. Clausis januis, recipiebantur
nullis presentibus nisi fratribus ordinis; nec credit quod carnaliter
commiscerentur, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus
cingebantur supra camisias cum quibus jacebant tangerent capita
ydolorum, nec quod illicita que intervenerant in recepcione sua
intervenirent in recepcionibus aliorum, nec post; per sacramentum
injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, nec
inhibebatur quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Si qui
sciebant errores in ordine, male fecerunt quia non correxerunt eos nec
denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem viderat melius
servari in ordine ab inicio quam quando fuerunt capti servarentur.
Servatum fuisset in ordine quod magnus Magister cum conventu statuisset,
si fuisset bonum, ut credit. Grandia scandala contra ordinem sunt
exorta, propter illa de quibus agitur contra eum. Audivit dici quod
magnus Magister et alii sunt confessi aliquos errores contra ordinem,
sed hoc nescit. Cum aliis se obtulerat ad defensionem dicti ordinis.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Helias de Jotro serviens, Meldensis [p. 532]
diocesis, preceptor de Lanhivilla diocesis Belvacensis, testis supra
juratus, ut deponeret dictum suum, triginta annorum vel circa, non
defferens mantellum ordinis, quia erat vetustate consumptus, nec volebat
portare mantellum nec barbam nisi Ecclesia vellet aliud ordinare, et non
portaverat adhuc barbam, quia juvenis erat, cum quo fuit inquisitum,
absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem. Lectis
autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,
respondit ad eos, et primo ad primos XIII, protestacione premissa, quod
non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino
archiepiscopo Remensi, se nescire si contenta in dictis articulis erant
vera vel non. Frater tamen Gerardus de Villaribus miles quondam,
preceptor tunc Francie, qui in instanti die Cinerum erunt IX anni vel
circa, recepit ipsum testem in capella domus Templi de Feritate
Gaucherii Meldensis diocesis, presentibus fratribus Johanne Monachi et
Parisio Burgundo, dixit eidem testi in recepcione sua quod de punctis
ordinis erat quod ipse debebat abnegare Deum et spuere supra crucem.
Requisitus qualis modus fuerat servatus in recepcione sua predicta,
respondit quod [cum] ipse requisisset ab ipso receptore panem et aquam,
societatem et pauperem vestitum ordinis, et respondisset ei quod grandem
rem petebat, et quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa dura et
aspera sustinere, et abdicare a se propriam voluntatem, servare
castitatem, vivere sine proprio, et obedire superioribus suis, et ipse
respondisset quod omnia sustineret, dictus receptor, prestito ab ipso
teste per juramentum quod non erat servilis condicionis, matrimonio,
alteri religioni vel debitis obligatus, nec habebat infirmitatem
latentem, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem,
obedienciam, et vivere sine proprio, et quod servaret bonos usus et
bonas consuetudines que erant in ordine, et que in posterum imponerentur
per probos viros ordinis, et quod iret ultra mare quando preciperetur
sibi, et quod juvaret pro posse suo ad acquirendum Terram sanctam. Post
que imposuit ei mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum
osculati in ore, et instruxit eum quot _Pater noster_ diceret [p. 533]
pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine, et exposuit ei causas
propter quas poterat perdere habitum, et vitare penas secundum regulam
eorum. Post que duxit ipsum testem ad quamdam cameram, et precepit ei
quod abnegaret Deum, et quod spueret supra quamdam crucem ligneam quam
idem preceptor tenebat in manu; et cum ipse testis respondisset quod hoc
nullo modo faceret, et quod prius dimitteret mantellum ordinis, dictus
receptor dixit ei quod non poterat dimittere dictum mantellum ex quo
ipsum assumpserat, nec exire ordinem eorum, et quod oportebat eum
predicta facere, quia erant de punctis ordinis, et quod non exiret
dictam cameram quousque predicta fecisset, et cum ipse testis
responderet se nullo modo predicta facturum, inclusit ipsum in dicta
camera recedens ab eo, et in dicta die non fecit sibi ministrari nisi
panem et aquam. Mane vero sequenti, rediens ad ipsum in dicta camera,
precepit ei denuo quod faceret abnegacionem et spuicionem predictas,
comminans ei quod nisi hoc faceret, esset perditus; et tunc ipse testis
timore ductus, ut dixit, abnegavit Deum ore non corde, et spuit non
supra sed juxta dictam crucem. De osculis inhonestis, crimine sodomitico
vel aliis illicitis non fuit locutus eidem, nec ipse, nec alius, nec
vidit alium recipi. Precepit autem ei dictus receptor quod de predictis
illicitis nemini loqueretur, quia si hoc faceret, esset perditus.
Nichilominus tamen infra triduum dictus testis fuit confessus de
predictis erroribus in dicta domo domino Johanni de Grangia, quondam
tunc archidiacono Meldensi, qui venerat ad dictam domum, et absolvit eum
stupefactus multum cum audivisset predicta, et imposuit sibi in
penitencia quod predicta revelaret, et cum ipse testis respondisset quod
hoc nullo modo posset facere sine periculo corporis sui, dixit quod
nolebat quod se poneret in periculo, et injunxit sibi quod jejunaret XL
diebus in pane et aqua infra XX septimanas, et quod non portaret
camisiam de duobus annis, quam penitenciam complevit, ut dixit.
Requisitus si credit quod predicta illicita confessata per eum
intervenerunt in recepcionibus aliorum vel post, respondit quod
nesciebat quod crederet super hoc, quia nesciebat nec audiverat [p. 534]
ante capcionem eorum nisi quod supra deposuit. Sed post capcionem
audivit dici ab aliquibus fratribus ordinis cum eo carceri mancipatis,
de quorum non recordatur nominibus, quod predicta illicita erant de
punctis ordinis; plura nesciens de contentis in XIII articulis
supradictis, nec in aliis, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis
sacramentis, et credit quod alii fratres crederent, et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent. Non credit quod eorum laici possent
absolvere a peccatis, nec quod fierent hoscula inhonesta, nec quod
committerent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod
cordule unde volebant assumpte, quibus cingebantur supra camisias cum
quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Jurabant ordinem non exire;
statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo
credit quod esset suspicio contra eos; per sacramentum injungebatur quod
non revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis; si
revelassent, fuissent puniti. Illi qui sciebant errores fuerunt
negligentes, quia non correxerant eos nec denunciaverant Ecclesie.
Credit quod ante recepcionem suam elemosine et hospitalitas melius
servarentur in ordine quam post. Clam tenebantur capitulia, sed excubie
non ponebantur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu
statuisset. Grandia scandala propter predicta contra ordinem sunt
exorta. Credit quod multi ex fratribus ordinis scirent errores
confessatos per eum, et audivit quod magnus Magister et alii multos
errores, nescit quos, sunt confessi. Defensioni ordinis obtulit se
propter malum consilium quod habebat, quia dubitabat revelare predicta
pro eo quod dictus receptor dixerat ei quod esset perditus si ea
revelaret. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore,
odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed
pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.