Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Raynandus
Bergeron serviens, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, ut
deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia dimiserat
eum motu proprio, quando fuit per dictum episcopum Parisiensem, qui
inquisiverat cum eo, absolutus et reconciliatus, et postea radi fecerat
sibi barbam, etatis quadraginta quinque annorum vel circa. Lectis autem
et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse
fuit receptus per fratrem Laurencium de Belna preceptorem nunc de
Mormant Lingonensis diocesis, qui fuit combustus Parisius, in capella
domus Templi de Corgemin Lingonensis diocesis, circa festum sancti
Martini hiemalis proximo preteritum fuerunt VII anni vel circa,
presentibus fratribus Anrico de Maysons, Christiano de Bici, Egidio de
Vollenis et Viardo de Bictes servientibus, Lingonensis diocesis, de
quorum vita vel morte non habet certitudinem; et eisdem die et loco et
presentibus, et per eundem, fuerunt recepti cum eo Johannes le Bicel
Lingonensis diocesis, et Gerardus, qui fuit conversus de Morimacion,
cujus cognomen ignorat, Miletus de Bici dicte Lingonensis diocesis, et
alii quinque de quorum nominibus non recordatur, in modum qui sequitur:
cum enim ipse testis esset uxoratus, et frater Hugo de Cabilone miles,
tunc preceptor domus de Val Tors, suasisset ei quod una cum uxore sua
intraret ordinem, dictus testis dixit quod non intraret nisi remaneret
sibi uxor sua; et cum dictus miles hoc sibi permitteret, dictus [p. 592]
testis venit in capella in qua ipse et alii predicti recepti fuerunt,
petens, sicut instructus fuerat, panem et aquam, societatem et pauperem
vestitum ordinis; et cum dictus frater Laurencius tangeret ei quod
oportebat eum vovere castitatem, idem testis dixit quod nunquam hoc
faceret, nec intraret ordinem nisi remaneret sibi uxor sua, et ita erat
sibi permissum; et recedens ab ejus presencia, exivit capellam. Dictus
vero frater Laurencius et quidam alius, de cujus nomine non recolit,
secuti fuerunt eumdem et reprehenderunt eum, dicentes quod erat fatuus
quia recusabat talem et tantum honorem, suadentes eidem quod rediret,
quia bene esset sibi, et ipse et uxor sua ponerentur et essent simul in
una domo. Ipse vero, sic inductus per eos, reversus est cum eis ad
dictam capellam. Tunc autem dictus frater Laurencius, cum dictus testis
et alii qui fuerunt recepti cum eo peterent panem et aquam, societatem
et pauperem vestitum ordinis, fecit eum jurare super quendam librum
apertum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare usus et
consuetudines ordinis, et quod esset servus esclavus Dei et sancte Terre
ultra marine, et specialiter, ut dixit dictus testis, quod non
habitarent cum muliere nec oscularentur eam, et quod nunquam interessent
in loco in quo aliquis puer baptizaretur, nec haberent secum pecuniam
ultra IIII denarios, nec darent patri vel matri vel aliis de bonis
ordinis ultra valorem unius denarii, et quod non dimitterent ordinem pro
meliori vel pejori. Quo facto, imposuit eis mantellos, et testi loquenti
ultimo; et postea dictus receptor et alii astantes fuerunt eos osculati
in ore. Postmodum instruxit eos quot _Pater noster_ dicerent pro horis
suis, et qualiter jacerent cum caligis et pannis lineis cincti cordulis,
exponens eis cercius plures propter quos poterant perdere ordinem.
Postmodum vero dictus receptor duxit ipsum testem, et alios qui recepti
fuerant cum eo, ad quamdam parvam cameram dicte capelle contiguam,
ceteris qui adfuerant recedentibus vel in capella predicta remanentibus,
et precepit dicto testi et aliis quod abnegaret Deum; et quum ipsi
admirarentur et essent stupefacti, dictus receptor dixit quod [p. 593]
oportebat eos facere, quia talia erant puncta ordinis; et tunc tam ipse
quam alii abnegaverunt Deum ore non corde, ut dixit idem testis de se,
idem credens de aliis. Postea precepit eis quod spuerent super quamdam
crucem ligneam per ipsum allatam et in quodam sedili positam, in qua
nulla erat ymago; et cum ipsi dicerent quod hoc esset grave facere, ipse
dixit eis quod ita hoc oportebat eos facere, quia talia erant puncta
ordinis; et tunc ipse testis et alii spuerunt non supra crucem sed
juxta. Interrogatus quis eorum primo abnegavit et spuit, dixit se non
recordari; tres tamen vel IIII ex ipsis receptis fecerunt predicta
illicita antequam ipse. Postmodum vero dictus receptor dixit eis quod,
si moverentur calore naturali, poterant ad invicem unus cum alio
carnaliter commisceri, quod tamen ipse testis non fecit nec fuit
requisitus. Deinde precepit eis quod oscularentur eum in ano; et cum
ipsi dicerent quod hoc esset turpissimum facere, ipse dixit quod
oportebat eos hoc facere, quia erat de punctis ordinis; et tunc ipse et
alii fuerunt ipsum receptorem, levantem pannos, osculati in ano vel
juxta, supra camisiam tamen et braccas. Requisitus si scit quod alii
reciperentur in ordine per modum confessatum per eum, dixit se nescire,
quia non interfuit recepcioni plurium nec capitulis eorum; credit tamen
quod alii reciperentur eodem modo. Dixit eciam dictus testis quod ipse
fuit confessus de predictis erroribus, in festo Pasche tunc sequenti,
fratri Guillelmo dicto Menavel, ejusdem ordinis, moranti in domo Templi
de Courgemi Lingonensis diocesis, qui absolvit eum, injuncta sibi
penitencia quod jejunaret septem diebus Veneris, dicens sibi quod, ex
quo illa erant de punctis ordinis et ipse fecerat hoc non corde sed ore
tamen, non multum peccaverat, ideoque non imponebat ei penitenciam
graviorem. Dixit eciam quod ipse fuit de predictis erroribus confessus
cuidam fratri Minori conventuali Lingonensi, de cujus nomine non
recordatur, in capella dicte domus de Courgemi; qui, audita confessione,
noluit eum absolvere, sed dixit quod de tali facto adiret Papam. Dixit
eciam dictus testis quod preceptor dicte domus de Vall de Tor habuit
bona sua mobilia et immobilia usque ad vallorem quingentorum [p. 594]
librarum Turonensium, et propter hoc induxerunt eum ut intraret
religionem eorum.
Item, dixit quod ipse bene credebat sacramentis Ecclesie, credens quod
alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; credit
tamen quod dictus receptor esset malus homo. Non credit quod Magister
vel alii laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec audivit
dici nec fieri; de osculis inhonestis nescit plura quam supra deposuit.
Recepciones fiebant clandestine, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis, et januis clausis, et credit quod propter hoc erat mala
suspicio contra eos; de ydolis et capitibus ydolorum nichil scit nec
audivit aliquid dici, nisi post capcionem eorum; sibi et aliis fuit
injunctum quod jacerent cincti cordulis, ipse tamen nunquam portavit.
Credit quod illi qui nollent facere predicta illicita in recepcione
graviter puniti essent, et qui revelarent secreta capituliorum vel modum
recepcionis perpetuo carceri traderentur; dicens quod in recepcione sua
ipse et alii qui fuerunt cum eo recepti juraverunt quod non revelarent
secreta capituliorum nec modum recepcionis eorum. Injunctum fuit ei et
aliis cum eo quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis; ipse
tamen hoc non servavit. Fratres scientes errores dictos negligentes
fuerunt, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Dixit
eciam quod, in domo de Val de Tor et de Courgemin, in quibus fuit
moratus, fierent elemosine restricte vel pocius anullate per fratres
Hugonem de Cabilone predictum et Albericum de Burrenville, qui fuerunt
preceptores in dictis domibus. Non audivit injungi quod acquirerent per
nefas; ipsi tamen bene faciebant hoc. Credit quod ordinacio que fieret
per Magistrum cum conventu servaretur et teneretur in toto ordine.
Nescit quando inceperunt dicti errores, sed credit quod multa sint
tempora. Credit quod multi exierunt ordinem propter feditates predictas,
et quod grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem sunt
exorta. Credit bene quod predicta illicita confessata per eum nota sint
et manifesta inter fratres ordinis, et multi seculares hoc credunt modo,
sed non credebant ante capcionem. Credit quod magnus Magister [p. 595]
et multi alii ex fratribus confessi fuerunt errores confessatos per eum
vel majorem partem. Non obtulerat se deffensioni ordinis.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
commodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Jovis sequenti in crastinum sancti Mathie apostoli, que
fuit XXV dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam
dominorum commissariorum predictorum, in domo predicta fratrum Minorum,
frater Johannes de Turno thesaurarius Templi Parisiensis, serviens,
testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum
ordinis, quia quidam servientes suaserunt sibi in concilio Senonensi,
quod ipsum abjiceret, et ipsum amoverunt ab eo, postmodum radi fecerat
sibi barbam; sexagenarius vel circa; qui fuit protestatus quod non
intendit recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo
Parisiensi per quem fuit absolutus et reconciliatus. Lectis autem et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad
eos, et primo ad primos tresdecim, ut sequitur, videlicet: quod in dicto
concilio Senonensi fuerunt aliqua dicta per eum de voluntate prelatorum.
Postmodum confessus fuerat cuidam presbytero seculari, cujus nomen et
cognomen ignorat, de omnibus peccatis suis, qui injunxit sibi inter
cetera quod deinceps non loqueretur de peccatis de quibus fuerat
confessus tunc, nec quod recidivaret in ea. Cum autem dicti domini
commissarii dixissent eidem testi quod hoc non excludebatur potestas
domini Pape, cujus vice fungebantur, nec judicium Ecclesie per forum
penitenciale, et quod responderet, dixit se fuisse receptum, circa
festum proximo preteritum Omnium Sanctorum fuerunt XXXIII anni vel
circa, in capella domus Templi de Malo Repastu Carnotensis [p. 596]
diocesis, per fratrem Johannem de Turno quondam, thesaurario tunc Templi
Parisiensis, presentibus fratribus Johanne de Monte Morenciaco
presbytero, Guillelmo Fabri servientibus, et quodam preceptore dicte
domus, cujus nomen et cognomen ignorat, et pluribus aliis deffunctis, in
hunc modum: nam cum requisivisset pluries panem et aquam et pauperem
vestitum ordinis, et obtulisset se velle fieri servum esclavum ordinis
et Terre Sancte, et ei responsum fuisset per dictum thesaurarium quod
bene deliberaret, nam grandem rem petebat; et tunc erat liberi arbitrii,
sed ex quo esset in ordine, oporteret eum voluntati subjici aliene,
esurire quando vellet comedere, vigilare quando vellet dormire, pejori
et inferiori forsitan se obedire, et multa dura et aspera sustinere, et
ipse respondisset quod bene omnia sustineret; finaliter cum exivisset
ter capellam ad deliberandum, et dictus thesaurarius deliberasset cum
fratribus suis astantibus de recepcione ejusdem, fecit eum vovere et
jurare, super quoddam missale apertum in quo erat ymago Crucifixi,
castitatem, obedienciam et vivere sine proprio, servare bonos usus et
bonas consuetudines et secreta ordinis, et acquirere pro posse suo
Terram Sanctam. Post quem imposuit sibi mantellum, dicto presbytero
dicente psalmum Ecclesie Quam bonum, et aspergente aquam benedictam
super eum, et omnes fratres astantes fuerunt eum osculati in ore.
Postmodum dictus Guillelmus Fabri duxit ipsum testem ad quamdam cameram,
in qua exueret vestes seculares et indueret vestes ordinis; et cum
induisset vestes dictas ordinis, precepit ei quod abnegaret Deum, et cum
ipse testis respondisset quare hoc faceret, dixit ei dictus Guillelmus
Fabri quod nichil ad eum requireret hoc, sed quod abnegaret; et tunc
ipse testis dixit quod abnegaret ore non corde, et abnegavit Deum ore
non corde, ut dixit. Deinde dixit ei dictus Guillelmus quod spueret
super quamdam crucem, et ipse noluit spuere super sed juxta. Requisitus
qualis erat dicta crux, respondit primo quod crux mantelli ipsius
testis, ut sibi videbatur. Postmodum dixit quod sibi videbatur quod
fuisset quedam parva crux lignea, sed non bene recolebat. Postmodum
precepit ei quod oscularetur ipsum Guillelmum, vestibus [p. 597]
intermediis, super mamillam, sed non recolit si super dextram vel
sinistram; et fuit eum osculatus in dicto loco. De aliis illicitis non
fuit sibi locutus intra dictam cameram, nec erat ostium dicte camere,
quando predicta dicta et facta fuerunt, clausum, nec erant presentes
nisi ipsi duo.
Item, dixit quod, mantello sibi imposito, cum de dicta capella duceretur
ad cameram supradictam, dictus Guillelmus ostendit ei quamdam tabulam
pictam pendentem in dicta capella prope Crucifixi ymaginem, in qua
tabula erat depicta ymago hominis, et precepit ei quod adoraret dictam
ymaginem; et ipse testis respondit quod modo adoraret Christum creatorem
suum, et adoravit Crucifixum et non ymaginem dicti hominis.
Requisitus si scit vel credit quod dicta ymago hominis esset
representatura hominis mali vel boni, respondit se credere quod
representaret aliquem sanctum; nescit tamen hoc, nec dictus Guillelmus
declaravit sibi cujus erat ymago. Requisitus qualiter et cum quali
habitu erat depicta dicta ymago, respondit se non recordari, verumptamen
non erat in habitu Templarii.
Requisitus si dicta ymago fuerat ei tunc posita de novo, et si post
dictam recepcionem suam remansit ibi dicta tabula sequentibus diebus,
respondit se nescire.
Requisitus si habuit aliquam malam suspicionem quando fuit ei dictum
quod adoraret dictam ymaginem, respondit quod non.
Requisitus si sciebat vel credebat quod dictus Guillelmus Fabri
preceperit sibi predicta illicita sciente vel mandante dicto
thesaurario, respondit se nescire, sed pocius credebat quod dictus
thesaurarius nesciverit nec mandaverit fieri predicta quam contrarium.
Requisitus de nominibus illorum quos ipse receperat in ordine et
circunstanciis recepcionum eorum, dixit quod, fuerunt circiter XIIII
anni, recepit in magna capella domus Templi Parisiensis, de mandato
dicti fratris Johannis de Turno tunc thesaurarii, fratrem Johannem lo
Vinhaeur servientem, Parisiensis diocesis, quem credit vivere, [p. 598]
presentibus fratribus Petro, nato de Gastinesio, tunc collectore
redituum Templi ville Parisiensis, Guillelmo, cognominato le Normant, ut
sibi videtur, tunc preceptore dicte domus Parisiensis, deffunctis.
Recepit eciam in capella domus Templi de Stampis, cujus ballivie erat
tunc preceptor, fratrem Guillelmum de Chaloto Regine Carnotensis
diocesis, servientem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem,
presentibus fratribus Arnulpho de Champenelhe preceptore dicte domus de
Stampis, et Arnulpho de Domont Parisiensis diocesis servientibus, de
quorum vita vel morte non habet certitudinem. Et elapsis octo diebus a
dicta recepcione fratris Guillelmi de Chaloto, recepit, in capella domus
Templi de Chaloto Regine, fratrem Johannem d'Anfergis servientem, de
cujus vita vel morte non habet certitudinem, presente dicto preceptore
et fratre Michaele de Cheynei gadrigario, deffuncto. Recepit eciam
fratrem Johannem de Folheyo juris peritum, in capella parva superiori
juxta thesaurariam Templi Parisius, per duos annos vel circa ante
capcionem eorum, presentibus fratribus Petro collectore reddituum Templi
Parisiensis, supra nominato, Johanne de Furno, de Gastinesio et Raynerio
de Larchant servientibus, et Raynardo de Tremblayo presbytero, qui
presbyter et Raynerius fuerunt supra examinati. Recepit eciam alios sex
vel octo, de quorum nominibus et cognominibus, locis et presentibus
dixit se non recordari.
Requisitus si servavit eumdem modum in recepcionibus omnium predictorum
receptorum per eum, respondit quod sic.
Requisitus quem modum servaverat in recepcionibus predictorum, respondit
quod illum modum quem deposuit servatum fuisse in receptione sua,
exceptis illicitis supradictis que deposuit intervenisse in recepcione
sua, que quidem illicita non intervenerunt, eo sciente vel mandante, in
recepcionibus predictorum nec post.
Requisitus si scit vel credit quod aliqui ex fratribus qui adfuerunt
dictis recepcionibus vel alii fecerint, absente ipso teste, vel
preceperint aliquid illicitum in recepcionibus predictorum vel post,
respondit se nescire; potest tamen esse quod aliquibus ex dictis
receptis preciperentur dicta illicita que fuerunt precepta ipsi [p. 599]
testi per dictum fratrem Guillelmum, et quod ipsi facerent ea, et quod
aliquibus aliis non preciperentur nec quod ea facerent.
Requisitus si vidit alios recipi in ordine per alios, respondit quod sic
multos, inter quos fuit frater Guido de Maynilio preceptor baillivie
Carnotensis, quem recepit dictus frater Johannes de Turno quondam, sunt
XXII anni et ultra, in magna capella Templi Parisiensis, ut sibi
videtur, non recolit quibus presentibus. Vidit eciam recipi, per fratrem
Hugo de Penrando, in quodam capitulio generali Parisius, in magna
capella Templi, sunt XVI anni vel circa, ut sibi videtur, fratres Adam
de Valencourt militem, testem supra examinatum, et quemdam ejus fratrem
carnalem, non recolit quibus presentibus. Vidit eciam recipi, per
fratrem Gerardum de Villaribus tunc preceptorem Francie, in dicta magna
capella Templi Parisiensis, sunt VII anni vel circa, ut ei videtur,
fratrem P. de Dono Martino presbiterum, ut sibi videtur, non recolit
quibus presentibus nec de aliis quos vidit recipi. Requisitus si vidit
vel scivit vel credit quod, in recepcionibus predictorum vel aliorum
quos vidit recepi vel post, intervenerunt illa illicita que deposuit
intervenisse in recepcione sua vel alia inhonesta, respondit quod non
vidit nec scivit; poterunt tamen esse quod intervenirent in
recepcionibus aliquorum et non in recepcionibus aliorum, nec scit bene
quid credat de predictis.
Item, dixit, de dogmatizacione et conculcacione crucis et aliis
contentis in Vº articulo et omnibus aliis sequentibus, se nichil scire
ultra que supra deposuit, hoc excepto quod non credit quod fierent dicte
dogmatizaciones, conculcaciones, nec quod catum adorarent, nec quod
eorum sacerdotes verba canonis obmitterent, nec quod fratres ordinis
essent increduli in ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse bene
credebat, ut dixit.
Item, dixit quod non credebat quod eorum laici absolverent nec possent
absolvere a peccatis, sed presbyteri eorum absolvebant eos quando eis
confitebantur; nec credit quod fratres alii ordinis crederent [p. 600]
se posse absolvi a peccatis per dictos laicos eorum, sed a penis et
disciplinis ordinis; erat tamen consuetum in ordine, sicut dixit, et
scriptum in libris eorum, quod, quando terminabantur eorum capitulia,
fratres laici qui tenebant dicta capitulia dicebant talia verba: De
omnibus que obmisistis dicere, propter verecundiam carnis vel propter
timorem justicie domus, nos facimus vobis talem indulgenciam qualem
possumus et debemus, et rogatis Deum et beatam Mariam quod sicut Deus
indulsit Magdalene et latroni peccata eorum, ita indulgeat vobis peccata
vestra et nobis nostra.
Requisitus quid intelligebat per verba predicta: propter verecundiam
carnis, dixit quod peccata fornicacionis et alia peccata que erubuissent
manifestare in capitulis eorum.
Requisitus si per predicta verba et indulgenciam laici tenentis
capitulum ipse testis credidisset esse absolutus ab aliquo peccato
veniali vel mortali, respondit quod non, nec credit quod alii fratres
ordinis aliud quam ipse testis crederent; nec quod fierent alia oscula
quam illa de quibus supra deposuit, nec quod committerent crimen
sodomiticum, nec quod diceretur eisdem quod hoc licite facere possent.
Jurabant ordinem non exire absque licencia superioris qui posset eam
dare. Clandestine recipiebantur, nec scit nec credit nec audivit dici,
nisi post capcionem eorum, quod haberent ydola, nec quod cordule cum
quibus cingebantur super camisias cum quibus jacebant, quas cordulas
sumebant unde volebant, tangerent capita ydolorum; sed eas portabant in
signum castitatis.
Item, dixit se credere quod ubique in ordine, qui erat unus, fierent
uniformiter recepciones quoad illa licita quam deposuit intervenisse in
sua; sed de illicitis, credit quod aliqui non facerent, et potest esse
quod aliqui facerent; magis tamen credit quod communiter vel majori
parte non fierent illicita quam contrarium. Deffendebatur eis per
sacramentum quod non revelarent secreta capituliorum eciam fratribus qui
non adfuerant in eis, sed non deffendebatur eis expresse et in speciali
quod non revelarent modum sue recepcionis; nec audivit inhiberi quod non
confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Illi qui committebant [p. 601]
errores et qui eos sciebant, fuerunt negligentes, quia non correxerunt
eos nec denunciaverunt Ecclesie. Eleemosinas et hospitalitatem vidit
convenienter fieri in ordine et servari, et inhibebatur eis quod non
acquirerent ordini per nefas. Missa celebrata et sermone facto per
aliquem relligiosum, de die capitulia eorum generalia tenebantur, januis
clausis. Credit quod totus ordo servasset que magnus Magister cum
conventu statuisset, et quod nunc grandia scandala, suspicio et infamia
sint propter predicta contra ordinem exorta, sed non ante capcionem
eorum. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit
quos, confessos fuisse contra ordinem, ad cujus defensionem se non
obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Et requisivit
dictus testis a dictis dominis commissariis, cum instancia magna,
liberacionem sue pene, asserens se esse bonum fidelem et catholicum
Christianum.
Eisdem die et loco fuerunt adducti ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum pro testibus fratres Gerardus de Rupe Amatoris
presbytero, Stephanus de Gorsolas, Ahimericus de Premi Pictavensis,
Petrus Maysorilier, Johannes Fabri et Hugo la Hugonia Lemovicensis
diocesium. Qui juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere plenam
et meram veritatem in presenti negocio, secundum formam juramenti
aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Veneris sequenti, que fuit XXVI dies dicti mensis [p. 602]
Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum, in dicta domo fratrum Minorum, frater Gerardus de Rupe
Amatoris presbyter, de Castro Lemovicensi, testis supra juratus, ut
deponeret dictum suum, portans mantellum ordinis, etatis quadraginta
duorum annorum vel circa, cum quo fuerat inquisitum per dominum
episcopum Lemovicensem, qui nunc est, et absolutus et reconciliatus per
eum. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis
articulis, respondit se nescire de contentis in eis nisi quod sequitur:
quod nunquam viderat recipi alium fratrem in ordine, nec unquam
interfuerat capitulis eorum. Ipse autem receptus fuerat, circa festum
beati Michaelis proximo preteritum fuerunt XXV anni vel circa, in
capella domus Templi de Bela Chassaula Lemovicensis diocesis, per
fratrem Franconem de Bort militem quondam, tunc preceptorem dicte domus,
presentibus fratribus Gerardo Buyssitgra presbytero, curato tunc domus
Templi de Gencils, Boneto de Vossello et Hugone Chabanas servientibus,
defunctis, in hunc modum: nam instructus per Bonetum et Hugonem
predictos, peciit caritatem et elemosinam domus, et obtulit se velle
fieri servum esclavum ordinis; et responso ei quod bene deliberaret,
quia grandem rem petebat, quia oporteret eum multa dura et aspera
sustinere, esurire quando vellet comedere, vigillare quando vellet
dormire, ipse testis instans pro dicta sua recepcione et dicens quod
omnia sustineret, finaliter, post terciam peticionem premissorum, fuit
receptus; et juramento supra quoddam missale prius prestito per eum quod
non erat servilis condicionis, nec excommunicatus, nec matrimonio, nec
alteri religioni obligatus, et quod non habebat aliquod impedimentum
propter quod non posset recipi in ordine supradicto, et quod non
revelaret secreta eorum, quod servaret castitatem, obedienciam, et
viveret sine proprio, tradidit sibi mantellum; et ipse testis fuit
osculatus ipsum receptorem in ore, et postmodum supra vestes in pectore
et in humero, et alii fratres astantes fuerunt ipsum testem osculati in
ore. Post que dicti fratres Hugo et Bonetus duxerunt ipsum testem ad
quemdam angulum dicte capelle obscurum juxta fontes, predictis [p. 603]
receptore et presbytero remanentibus prope altare ubi prius erant, ut
exueret vestes seculares, et indueret vestes religionis, et cum eas
induisset, predicti duo fratres dixerunt ei quod abnegaret Dominum
Jhesum, quia hoc erat de punctis ordinis; et cum ipse testis, qui tunc
erat circiter XIIII annorum, aliquantulum restitisset, finaliter
abnegavit Dominum Jhesum ore non corde, ut dixit. Postea dixerunt ei
quod spueret ter supra terram, et ipse spuit. Requisitus si dixerunt ei
quod spueret in despectum Jhesu, respondit quod non. Requisitus si scit
vel credit quod dictus receptor sciverit vel mandaverit fieri predicta,
respondit se credere quod sic. Requisitus si scit vel credit quod alii
fratres ordinis reciperentur communiter in toto ordine sicut deposuit se
fuisse receptum abnegando Jhesum, respondit se credere quod sic, et ita
credidit ex quo fuit in dicto ordine.
Item, dixit quod non credebat fieri dogmatizaciones nec conculcaciones,
nec audivit quod adorarent catum, nec quod preciperetur sacerdotibus
eorum quod obmitterent verba canonis, nec quod eorum laici absolverent
vel possent absolvere a peccatis, nec quod fierent alia oscula
inhonesta, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod diceretur
eis quod hoc esset licitum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule
quibus cingebantur in signum castitatis supra camisias cum quibus
jacebant, que cordule ex instructione beati Bernardi portabantur,
tangerent capita ydolorum, nec quod inhiberetur quod non confiterentur
nisi sacerdotibus ordinis. Item, dixit quod ipse bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, et existens in ordine fuerat ad sacerdocium
et alios sacros ordines promotus, et ideo celebraverat secundum formam
Ecclesie, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent. Item,
dixit quod non jurabant ordinem non exire, sed statim pro professis
habebantur; et quod clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos; et quod
illi qui noluissent facere predicta illicita, vel qui ea vel secreta
capituliorum aut modum recepcionis revelassent, fuissent [p. 604]
incarcerati vel aliter male tractati. Fratres scientes errores fuerunt
negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie.
Elemosinas et hospitalitatem vidit in ordine convenienter fieri et
servari, nec dicebatur eis quod per nefas acquirerent ordinem. Clam
eorum capitulia tenebantur, sed non audivit quod excubie ponerentur.
Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu
statuisset, et quod propter predicta sint nunc grandia scandala,
suspicio et infamia contra ordinem exorta, et quod confessata per eum
essent nota fratribus ordinis, sed non extraneis. Audivit dici magnum
Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, confessos fuisse contra
ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Et dictus testis
nunquam fuerat tortus nec questionibus positus, sed dictam abnegacionem
coram dicto domino Lemovicensi episcopo post capcionem eorum sponte
confessus.
Frater Stephanus las Gorsolas serviens, Lemovicensis diocesis, preceptor
domus Templi de Pallatio, ejusdem diocesis, testis supra juratus,
mantellum et barbam defferens, quadragenarius et ultra, cum quo
inquisitus fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum
Lemovicensem, lectis et diligenter expositis omnibus et singulis
articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur: quia non
viderat recipi in ordine, nisi fratrem Hugonem la Hugonia, testem supra
juratum sed nondum examinatum, in cujus recepcione supervenit, mantello
ei tradito per fratrem Gaufredum de Gonavilla, tunc preceptorem
Pictavensem, in capella domus Templi de Buxeria Raspit Lemovicensis
diocesis, in vigillia instantis festi Pentecostes erunt VIIII anni vel
circa; et fuerunt presentes fratres Guido de Malo Monte miles, P.
Maliani, Guillelmus de Breveza serviens, qui vivunt, et P. [p. 605]
Raynandi quondam avunculus ipsius testis; in cujus Hugonis recepcione
vel post nichil scivit nec audivit fieri illicitum. Ipse autem receptus
fuerat, in octabis instantis Resurrectionis Domini erunt XXVI anni vel
circa, in capella domus Templi de Paulhac Lemovicensis diocesis, per
fratrem Johannem las Chaussadas quondam, preceptorem tunc dicte domus de
Paulhac, de mandato fratris Franconis de Bort tunc superioris in
partibus illis, presentibus predicto fratre P. Raynandi, et fratribus
Adeberto de Nalhac quondam preceptore de Blandes, Gerardo de sancto
Marineto, et Bernardo Audierii servientibus, defunctis, in hunc modum:
nam cum requisivisset bis vel ter interpolate caritatem et societatem
ordinis, et responsum fuisset eidem quod bene deliberaret, quia
oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem, et multa dura et aspera
sustinere, et ipse dixisset quod omnia sustineret, finaliter eo instante
pro dicta recepcione, consilio inter se habito quod reciperent eum,
fecerunt eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem,
obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas
consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur
cum consilio proborum ordinis. Post que dictus receptor imposuit ei
mantellum, fratre Perrino presbitero, assistente, dicente psalmum: Ecce
quam bonum. Post que idem testis fuit osculatus dictum receptorem in ore
et super vestes in pectore, et omnes alios fratres in ore. Postmodum
instruxit qualiter, quando surgeret, recommandaret se Deo et beate
Marie, et qualiter oraret, et quot _Pater noster_ diceret pro horis
suis, et qualiter regeret se in ordine; et exposuit multos casus propter
quos poterat amittere habitum vel domum, vel incurrere alias penas. Et
vidit expelli a dicto ordine fratrem Garsiam Arnardi diaconum,
Petragoricensis diocesis, per fratrem Franconem de Bort, quia dicebatur
ante ingressum dicti ordinis obligatus fuisse alteri religioni. Post que
predicti fratres Audebertus et Bernardus Audierii duxerunt ipsum prope
fontes dicte capelle, et dixerunt ei quod abnegaret Jhesum; et ipse
testis, qui juvenis erat tunc, videns quod erat eis astrictus, [p. 606]
abnegavit Jhesum ore non corde; non tamen dixerunt ei quod hoc deberet
facere secundum puncta ordinis. Postea preceperunt ei quod spueret ter
in terram, et ipse spuit. Requisitus si ibi erat aliqua crux, et si
dixerunt quod spueret in despectum Jhesu, respondit quod non; tamen non
credit quod in hoc haberent bonam intencionem. Requisitus si alia
illicita intervenerunt in dicta sua recepcione vel post, respondit quod
non. Requisitus si scit vel credit quod communiter omnes fratres
ordinis, in recepcionibus eorum vel post, abnegarent Jhesum, respondit
se credere de illis qui fuerunt recepti post recepcionem ipsius testis,
sed de illis qui prius recepti fuerant non credit. Requisitus per
sacramentum suum si locutus fuerat, cum teste precedenti vel cum aliis
qui juraverunt cum eo et cum ipso adducti fuerunt de Lemovicino, quod
per unum modum deponerent, et si viderant articulos super quibus
inquiritur nunc cum eo, respondit quod non. Item, dixit quod devote
adorabant crucem in die Veneris sancta cum magna reverencia; nec scit
nec audivit quod fierent dogmatizaciones nec conculcaciones nec oscula
inhonesta contenta in articulis, nec quod adorarent catum, nec quod
fratres ordinis essent increduli in ecclesiasticis sacramentis, nec quod
eorum sacerdotes obmitterent verba canonis, et milesies, ut dixit,
juverat sacerdotes ordinis ad dicendum missas, et frequenter, cum
celebrarent tempestive, tenebat candelas juxta missale, et audiebat quod
sacerdotes celebrantes dicebant illa verba: Hoc est enim corpus meum. Et
credit bene ecclesiasticis sacramentis, et est litteratus, ut dixit. Non
credit quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis;
verumptamen in terminacione capituliorum laici tenentes capitulia
dicebant, factis precibus sicut fiunt in Ecclesia, talia verba in
effectu: Illi ex vobis qui non dixistis culpas vestras in capitulio,
male fecistis; verumptamen de hiis que obmisistis dicere, propter
verecundiam carnis vel propter timorem justicie ordinis, nos facimus
vobis talem indulgenciam qualem possimus, et vos indulgeatis unus
alteri; et Deus, qui indulsit Magdalene, indulgeat vobis et nobis; et
postea dirigens verba sua capellano, si adherat, dicebat: Et [p. 607]
vos, capellane, absolvetis eos; et tunc capellanus faciebat generalem
confessionem et absolucionem secundum formam Ecclesie, aspergendo aquam
benedictam super eos. Requisitus si, per dictam indulgenciam quam dicti
laici faciebant, credebant fratres ordinis esse absoluti a peccatis
venialibus vel mortalibus, respondit quod ipse non credebat, nec credit
quod alii fratres ordinis hoc crederent; credit tamen quod per dictam
generalem confessionem et absolucionem capellani, essent absoluti a
peccatis venialibus. Requisitus quid intelligebat per dicta verba:
verecundiam carnis, respondit quod in dicto ordine imponebantur eis
multe pene ex quibus confundebantur et verecundabantur, et ideo credit
quod diceretur eis quod si, ob dictam verecundiam vel propter penarum
timorem, obmitebant dicere et publicare culpas suas, quod faciebat eis
dictam indulgenciam. Item, dixit quod statim pro professis habebantur,
ut possent immediate, si opus esset, mitti ultra mare, et jurabant
ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset
suspicio contra eos. Non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod
diceretur eis quod hoc possent facere, nec quod haberent ydola, nec quod
cordule cum quibus in signum castitatis cingebantur super camisias cum
quibus jacebant, quas cordulas sumebant unde volebant, tangerent capita
ydolorum. Non audivit aliquem puniri quod noluisset facere illicita in
recepcione sua, nec audivit quod aliquis ea revelaverit; sed si quis
revelasset vel secreta capituliorum, credit quod perdidisset habitum per
annum et diem. Non inhibebatur eis in speciali quod non revelarent modum
recepcionis eorum, nec quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis.
Illi qui sciebant errores et poterant corrigere, fuerunt negligentes,
quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Eleemosinas et
hospitalitatem convenienter vidit fieri et servari in ordine. Non
audivit precipi quod acquirerent per nefas; imo, dixit quod erat de
statutis ordinis quod jus alienum non usurparent, licet hoc semper non
observassent. Missa celebrata, clam capitulia tenebantur: sed non
audivit quod excubie ponerentur, nec quod familia expelleretur [p. 608]
de domo. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu
statuisset. Grandia scandala, suspicio et infamia nunc sunt exorta
contra ordinem Templi. Fratres qui aderant recepcionibus aliorum credit
quod scirent modum recepcionis eorum, sed non extranei. Audivit ab
aliquibus secularibus magnum Magistrum et alios confessos fuisse aliquos
errores, nescit quos, contra ordinem, ad cujus deffensionem se non
obtulerat; et dictam abnegacionem confessus fuerat post eorum capcionem,
coram dicto domino episcopo Lemovicensi, nec unquam fuerat suppositus
questionibus vel tormentis.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Aymericus de Primi serviens, Pictavensis diocesis, testis supra
juratus, mantellum et barbam defferens, quadragenarius vel circa, cum
quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dictum dominum
episcopum Lemovicensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit quod nunquam viderat aliquem alium recipi
in ordine, nec interfuerat capitulis eorum, nec sciebat de contentis in
dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit eciam quod fuerat receptus,
circa festum Magdalene proximo preteritum fuerunt XX anni vel circa, in
capella domus Templi de Font Lezentort Lemovicensis diocesis, per
fratrem Johannem las Chausadas quondam preceptorem de Paulhaco,
presentibus fratribus Gaufrido de Brevesa, Aymerico de Masualier, et
Johanne de Vriaco servientibus, vivis, ut credit, et aliis de quorum
nominibus non recordatur, in hunc modum: nam instructus a dictis
fratribus Gaufredo et Johanne, requisivit caritatem et societatem
ordinis pluries interpolate; et cum ei frequenter responsum fuisset quod
bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret eum [p. 609]
multa dura et aspera sustinere, et ipse dixisset quod omnia sustineret,
et institisset pro recepcione sua, finaliter fecerunt eum vovere et
jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere sine
proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod
esset servus esclavus Terre Sancte. Postmodum dictus receptor imposuit
ei mantellum, et ipse testis fuit eumdem receptorem osculatus in ore et
in humero super vestes, et alios fratres astantes in ore. Postea dictus
receptor, in presencia aliorum fratrum, precepit eidem testi quod
abnegaret Jhesum; et cum ipse testis respondisset quod nullo modo
abnegaret Creatorem suum, dixit ei quod non curaret sed abnegaret; et
tunc ipse testis ter abnegavit Jhesum, non intendens ex hoc abnegare
Jhesum Christum, Creatorem suum, ut dixit. Postea precepit ei quod
spueret ter supra terram, et ipse testis spuit semel vel bis. Requisitus
si ibi erat aliqua crux, vel si dixit ei quod spueret in despectum
Jhesu, respondit quod non. Requisitus si alia illicita intervenerunt in
recepcione sua vel post, respondit quod non. Requisitus si scit vel
credit quod omnes fratres ordinis abnegarent Jhesum in recepcionibus
suis vel post, respondit se credere quod sic, et quod uniformiter in
toto ordine predicto reciperentur. Item, dixit quod non credebat fieri
in ordine dogmatizaciones illicitas nec conculcaciones; immo, in die
Veneris sancta devote et reverenter confitebantur, et adorabant crucem.
Non credit quod adorarent catum, nec quod fratres ordinis essent
increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse bene credebat; et
credit quod eorum sacerdotes debite celebrarent, quia vidit frequenter
fratres Minores et Predicatores et alios religiossos juvare dictos
presbiteros in missis celebrandis. Non credit nec audivit quod eorum
laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, quia non erant
presbiteri, nec fierent inter eos alia oscula quam illa de quibus supra
deposuit. Non jurabant ordinem non exire. Statim pro professis
habebantur, et clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset
suspicio contra eos. Non credit quod carnaliter commiscerentur, nec quod
diceretur eis quod hoc facere licite possent, nec quod haberent [p. 610]
ydola, nec quod cordule, quibus cingebantur in signum castitatis supra
camisias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Per sacramentum
injungebatur eis quod non revelarent secreta capituliorum, et si ea
revelassent, perdidissent habitum et domum, et eodem modo si
commisissent crimen sodomiticum, non fuisset sibi inhibitum in speciali
quod non revelarent modum recepcionis sue. Secundum statuta eorum,
debebant confiteri sacerdotibus ipsorum, et quando eos non poterant
habere, confitebantur Carmelitis vel aliis quibus volebant. Fratres
scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt errores nec
denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter
fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus; nec
audivit quod preciperetur eis ut per nefas acquirerent ordini. Clam
eorum capitulia tenebantur, sed non audivit dici quod excubie
ponerentur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu
statuisset. Non audivit quod propter feditates aliqui exiverint ordinem;
audivit tamen a dicto ordine expelli aliquando aliquos propter maleficia
eorum, et specialiter fratrem Hugonem de Monte Legali de Burgondia, qui
rediit ad seculum, et audivit quod aliquando aliqui exiverunt dictum
ordinem propter levitates eorum. Nunc grandia scandala, suspicio et
infamia exorta sunt contra ordinem, contra quem Magister et alii
dicuntur aliqua, nescit que, fuisse confessi; ad cujus deffensionem se
non obtulerat. Et dictam abnegacionem sponte confessus fuerat coram
dicto domino episcopo Lemovicensi, nec suppositus fuerat questionibus
vel tormentis.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Et fuit, circa
principium deposicionis sue, protestatus quod non intendit recedere a
deposicione per ipsum facta coram dicto domino episcopo Lemovicensi, et
quod, si quid plus vel minus diceret, non prejudicet sibi.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro [p. 611]
Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo
nominatis.
Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XXVII dies dicti mensis
Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Poncius de
Masualier serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, ut
deponeret dictum suum, mantellum ordinis defferens, quadragenarius vel
circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum
Lemovicensem episcopum, qui nunc est. Lectis autem et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de
eis nisi quod sequitur, scilicet: quod ipse et frater Helias de Brigolio
serviens, Lemovicensis diocesis, fuerunt simul recepti, circa festum
beati Martini hiemalis preteritum fuerunt circiter XXX anni, per fratrem
Johannem de las Chassadas quondam, preceptorem tunc de Paulhaco, de
mandato fratris Franconis de Bort militis, quondam superioris, in
partibus illis, in capella domus Templi de Mansi Dei de Lobertz
Lemovicensis diocesis, presentibus fratribus Seguino d'Estanhac, Johanne
Arestan, in eadem domo commorantibus, deffunctis, et Aymerico Masualier
patruo ipsius testis, preceptore tunc dicte domus servientibus, in hunc
modum: nam quum requisivissent, instructi ab aliis fratribus, caritatem
ordinis per plures vices interpolate, et eis responsum fuisset pluries
quod bene deliberarent, quia grandem rem petebant, et quod oporteret eos
multa dura et aspera sustinere, finaliter ipso teste et dicto Helia
dicentibus quod omnia sustinerent et pro recepcione eorum instantibus,
fecerunt eos vovere et jurare super quemdam librum castitatem,
obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas
consuetudines ordinis, et quod essent servi esclavi Terre Sancte.
Postmodum dictus receptor imposuit, primo ipsi testi et secundo dicto
Helie, mantellos, et ipsi recepti fuerunt osculati preceptorem in ore et
in pectore et humero super vestes, et omnes fratres astantes in ore.
Postmodum instruxit eos qualiter se haberent in ordine, et quot [p. 612]
_Pater noster_ dicerent pro horis suis. Post que dicti fratres Seguinus
et Johannes Arestan duxerunt ipsum testem versus cornu altaris in quodam
loco obscuro, et dictus Seguinus precepit ei quod abnegaret Jhesum; et
ipse testis, qui erat tunc X vel XII annorum, abnegavit Jhesum, sed non
credebat quod preciperet ei quod abnegaret Jhesum Christum, nec quod ibi
faceret aliquid in prejudicium anime sue. Post que precepit ei quod
spueret in terram ter, et ipse spuit. Requisitus si ibi erat aliqua
crux, vel si ei dixit quod spueret in despectum Jhesu, respondit quod
non, quod ipse recolat, et quod alia inhonesta vel illicita non
intervenerunt in recepcione sua predicta nec post. Item, dixit quod
predicti fratres Seguinus et Johannes, post premissa, duxerunt dictum
Helyam ad predictum locum obscurum ad quem duxerant ipsum testem, et
credit quod eodem modo fecerunt eum abnegare Jhesum et spuere super
terram, sicut fecerat ipse testis, et idem credit quod fecerunt omnes
alii qui recipiebantur in ordine; hoc tamen non vidit fieri, quia non
interfuit in aliis recepcionibus; nam fugiebat industriose dictas
recepciones ne eis adesset, quia habebat suspicionem, postquam pervenit
ad XV annum, quod predicta illicita in dictis recepcionibus fierent, et
quia injunctum fuerat ei in penitencia quod non interesset loco in quo
predicta illicita fierent, per Johannem la Fanria, presbyterum secularem
donatum Templi, tunc commorantem in domo de Paulhac, quondam cui
confessus fuit de predictis erroribus, XV anno etatis sue vel circa, in
capella dicte domus de Paulhaco; qui absolvit eum, imposita eciam
penitencia quod jejunaret tribus annis sextis feriis in pane et aqua, et
in eisdem anno et loco fuit confessus de predictis erroribus fratri
Hugoni de Cavalicis quondam, tunc conventuali fratrum Minorum
Lemovicensium, qui, audito quod dicto presbytero confessus fuerat et
quod predictam penitenciam sibi injunxerat, nullam aliam penitenciam
injunxit eidem. Item, dixit quod non credebat fieri in ordine
dogmatizaciones illicitas, nec quod conculcarent crucem, quam in die
Veneris sancta devote et reverenter adorabant, nec quod adorarent catum,
nec quod eorum sacerdotes omitterent verba canonis, nec quod [p. 613]
alii fratres essent increduli in ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse
testis bene credebat, nec quod eorum laici absolverent vel possent
absolvere a peccatis, nec quod fierent alia hoscula quam illa de quibus
supra deposuit. Dicebatur eis quod statim pro professis habebantur, sed
non juravit ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, ex quo erat
suspicio contra eos; nec scit nec credit quod carnaliter commiscerentur,
nec quod diceretur eis quod hoc licitum esset, nec quod haberent ydola,
nec quod cordule, quibus ex ordinacione beati Bernardi cingebantur supra
camisias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum, nec quod
aliquis noluerit facere predicta illicita, nec quod ex hoc punitus
fuerit. Precipiebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, et si
revelassent, perdidissent domum et incarcerati fuissent. Non tamen in
speciali audivit inhiberi quod non revelarent modum recepcionis eorum.
Injungebatur eis quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, ipse
tamen non servavit. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia
non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in
quibus fuit conversatus, nec audivit precipi eis quod per nefas
acquirerent. Clam capitulia tenebantur, sed non audivit quod excubie
ponerentur, nec quod familia expelleretur de domo. Totus ordo servasset
quod magnus Magister cum conventu ordinasset. Grandia scandala, suspicio
et infamia propter premissa, que credit fuisse notoria fratribus
ordinis, exorta sunt contra ordinem, contra quem audivit dici magnum
Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos. Non
obtulit se deffensioni ordinis, nec fuit questionatus, et dictas
abnegacionem et spuicionem sponte confessus fuit coram dicto domino
Lemovicensi.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Item, [p. 614]
dixit quod majores ordinis non permitebant quod inferiores haberent
regulam ordinis, nec quod exponeretur eis, et si ordo staret, vellet
habere regulam certam.
Frater Stephanus las Gorsolas, testis eri examinatus, rediens ad
presenciam dictorum commissariorum, dixit ad memoriam suam reductum
fuisse quod, in die recepcionis ejus, fuerant cum eodem, per eundem et
in eodem loco et eisdem presentibus et per eundem modum quoad licita,
recepti fratres Petrus de Coderex et Guillelmus Fabri servientes, et
post eorum recepcionem, antequam exirent capellam, fuerunt separatim et
successive ducti, per fratres Bernardum Audieri et Audebertum de Nalhac,
ad locum ad quem prope fontes duxerant ipsum testem, et credit quod
fecerunt eos abnegare Jhesum et spuere super terram, sicut fecerat ipse
testis; hoc tamen non vidit, nec audivit dici, nec aliter scit. Item,
dixit quod frater Helias Galabri fuit simul, eisdem die et loco
presentibus et per eundem et eodem modo, ut credit, receptus cum fratre
Hugone Laugonia, cujus recepcioni post mantelli tradicionem deposuit se
supervenisse.
Frater Johannes Fabri serviens, Lemovicensis diocesis, testis supra
juratus, mantellum et barbam defferens, etatis XXXIIII annorum vel
circa, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis
articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur, videlicet:
quod nullum alium viderat recipi in ordine nec interfuerat capitulis
eorum; ipse tamen receptus fuerat, in festo Magdelene proximo preterito
fuerunt novem anni vel circa, per fratrem Petrum de Quadrivio quondam
servientem, preceptorem tunc de Cambarello, in capella dicte domus de
Cambarello, presentibus fratribus Antonio Burgundo, Hugone de Lata
Petra, vivis, et Hugone de Lios, deffuncto, servientibus, in hunc modum:
nam cum fuisset donatus eorum per decem annos vel circa, requisivit
caritatem dicti ordinis et se cum instancia pluries recipi, sicut
instructus fuerat per fratres dicti ordinis, et responso ei [p. 615]
pluries quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et quod
oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem, et multa dura et aspera
sustinere, et ipse testis dixisset quod omnia sustineret, finaliter
fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum castitatem, obedienciam,
vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis,
et non revelare secreta capitulorum, eciam illis fratribus qui non
adfuissent in eis, et quod pro posse suo juvaret ad acquirendum Terram
Sanctam. Post que dedit ei mantellum, et ipse testis fuit osculatus
eumdem receptorem in ore et in pectore super vestes, et alios fratres
astantes in ore. Postmodum dicti fratres Antonius et Hugo de Lata Petra
duxerunt ipsum testem prope fontes, et dictus Antonius precepit ei quod
abnegaret ter Jhesum, dicens quod hoc erat ex statuto ordinis; et tunc
ipse testis abnegavit ter Jhesum ore non corde, et intellexit quod per
Jhesum intelligerent dicti Antonius et Hugo Jhesum Christum, et ipse
testis idem credidit et adhuc credit. Postea precepit ei dictus Antonius
ut spueret ter supra terram, et ipse spuit ter; non tamen erat ibi
aliqua crux, nec fuit ei dictum expresse quod spueret in despectum
Jhesu; et credit quod omnes alii, qui fuerunt recepti in dicto ordine
ubique post recepcionem ejusdem testis, fecerint abnegacionem et
spuicionem predictas, sed de illis qui diu antequam ipse testis fuerunt
recepti, non credit quod hoc, propter multos probos homines qui in
ordine fuerunt; ipse tamen non credit fuisse primus qui predicta
illicita fecerit. Nescit nec audivit dici nec credit quod fierent
dogmatizaciones illicite et vituperia crucis, quam in die Veneris sancta
devote et reverenter adorabant; nec quod adorarent catum, nec quod
fratres ordinis essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse
bene credebat, nec quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie
celebrarent, nec quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a
peccatis, nec quod fierent oscula alia quam illa de quibus supra
deposuit, nec quod crimen sodomiticum perpetrarent, nec quod dicerent
eis hoc licitum, nec quod haberent vel adorarent ydola, nec quod
cordule, quibus ex ordinacione beati Bernardi cingi debebant [p. 616]
super camissias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum.
Dicebatur eis quod statim pro professis habebantur, sed non juravit
ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio
contra eos. Non audivit quod aliquis recusaret in recepcione sua facere
illicita de quibus supra deposuit, nec quod in speciali inhiberetur quod
non revelarent modum recepcionis eorum; sed per sacramentum injungebatur
eis quod non revelarent secreta capituliorum. Non inhibebatur quod non
confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores
fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt
Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et
servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus; nec audivit eis
precipi quod per nefas acquirerent, nec dici quod excubias ponerent in
capitulis eorum, nec quod familiam expellerent. Clam tamen ea tenere
dicebantur. Quod magnus Magister cum conventu ordinasset servare debebat
ordo, non tamen quandoque servabatur. Contra quem ordinem grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta propter predicta, que credit
fuisse manifesta fratribus ordinis, non extraneis; et audivit dici
magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, sed magis credit
quod illos quos ipse confessus est, fuisse confessos contra ordinem; ad
cujus deffensionem se non obtulerat nec questionatus fuerat; sed
predictas abnegacionem et spuicionem sponte confessus coram dicto domino
Lemovicensi episcopo, qui absolverat et reconciliaverat eumdem; et fuit
ante ejus deposicionem protestatus quod non intendebat recedere a
deposicione per ipsum facta coram domino episcopo memorato.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Hugo la Hugonia serviens, Lemovicensis diocesis, testis [p. 617]
supra juratus, mantellum deferens, etatis XXII annorum vel circa, lectis
et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire de eis nisi quod sequitur, videlicet: quod ipse, una cum fratre
Helia Galabrii Lemovicensis diocesis, serviens, fuit receptus, in
instanti vigillia festi Pentecostes erunt VIII anni vel circa, per
fratrem Humbertum de Conbrino quondam militem, tunc preceptorem de
Paulhaco, presentibus fratribus Stephano las Gorsolas et Aymerico de
Primi, testibus supra examinatis, et Guillelmo de Brevasa, et Petro
Maliani servientibus, et Guidone de Malo Monte milite, in capella domus
Templi de Buxeria Raspit Lemovicensis diocesis, in hunc modum: nam cum
peciissent panem et aquam et societatem fratrum ordinis, sicut instructi
fuerant, et fuisset eis responsum quod grandem rem petebant et quod bene
deliberarent, quia oporteret eos abjicere propriam voluntatem et multa
alia aspera sustinere; finaliter, eis respondentibus quod parati erant
omnia sustinere, dictus receptor fecit eos vovere et jurare supra
quemdam librum apertum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio,
tenere bonos usus et bonas consuetudines, et non revelare secreta
ordinis; et imposuit eis mantellos, et primo ipsi testi, et fuit eos
osculatus in ore; et postea ipsi osculati fuerunt alios fratres astantes
in ore. Postmodum dictus receptor instruxit eos quot _Pater noster_
dicerent pro horis suis, et qualiter regerent se in ordine. Post que
fratres Guillelmus Arnaudi tunc preceptor de Madiis, et quidam alius
nacione Normannus, qui venerat ibi cum magistro Pictavie ad dictam
domum, cujus Normanni nomen et cognomen ignorat, qui adfuerunt eciam in
recepcione predicta, duxerunt ipsum testem ad quemdam angulum obscurum
dicte capelle, ubi ipse preceptor de Madiis precepit ei quod abnegaret
ter Jhesum Christum. Postea precepit ei quod spueret ter in terram, et
ipse spuit. Item, dixit quod, dum ipsi testis duceretur per dictos duos
fratres, alii duo ex astantibus, de quibus non recordatur, duxerunt
dictum Heliam ad aliam partem dicte capelle, et credit quod fecerunt eum
facere abnegacionem et spuicionem predictas sicut ipse fecit, aliter
nescit. Requisitus si interfuerat recepcionibus aliquorum [p. 618]
aliorum, respondit quod non nec capitulis eorum. Requisitus si credit
quod alii, quando recipiebantur vel post, facerent predicta illicita vel
aliqua ex eis, respondit se nescire quod credat. De dogmatizacione,
spuicione, conculcacione, et aliis vituperiis crucis et de cato dixit se
nichil scire; immo dixit quod in die Veneris sancta adhorabant crucem
cum magna reverencia. Credit bene sacramentis ecclesiasticis, credens
quod alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Non
audivit dici nec ipse credit quod magnus Magister vel alii eorum laici
absolverent vel possent absolvere a peccatis. De osculis inhonestis, de
peccato sodomitico, dixit se nichil scire nec audivisse, nec credit quod
dictum peccatum committeretur in dicto ordine. Statim habebantur pro
professis, sed non jurabant non exire ordinem. Clam fiebant recepciones,
januis clausis scilicet et nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex
quo contra ordinem mala suspicio habebatur. De ydolis et capitibus
ydolorum dixit se nichil scire; cordulis cingebantur in signum
castitatis, quas recipiebant unde volebant. Non juravit specialiter quod
non revelaret modum recepcionis sue; qui revelarent secreta capitulorum,
puniti fuissent, sed nescit qualiter. Debebant confiteri fratribus
sacerdotibus dicti ordinis, quando copiam habere poterant eorumdem. Si
erant aliqui qui scirent errores, negligentes fuerunt, quia non
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in
quibus fuit moratus; non audivit precipi quod per nefas acquirerent vel
licitum esset acquirere ordini. Audivit dici quod magister Pictavie apud
Paulhacum tenebat capitulum quandoque de nocte, propter occupaciones
suas, quod ponerentur excubie vel familia expelleretur de domo non
audivit. Quod magnus Magister cum conventu suo statuisset in toto ordine
servaretur. Grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem sunt
exorta, et ipsemet verecundatur quando gentes vident eum et dicunt: Ecce
Templarium. Audivit Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos,
nescit quos, contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.
Abnegacionem et spuicionem predictas sponte non questionatus [p. 619]
confessus fuerat coram dicto domino Lemovicensi episcopo, per quem
absolutus et reconciliatus, ut dixit, et antequam hanc deposicionem
faceret protestatus fuit quod non intendebat recedere a deposicione per
eum facta coram domino episcopo memorato.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Magister Anthonius Syci de Vercellis, apostolica et imperiali
auctoritate notarius, et frater Guillelmus de Fonte Lingonensis, Petrus
de sancto Mayencio Ambianensis, et Girardus de Monachivilla
Altisiodorensis diocessium, presentibus ad presenciam eorum dominorum
commissariorum, tactis sacrosanctis Evangeliis, juraverunt dicere plenam
et meram veritatem in negocio isto, secundum formam juramentorum aliorum
testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Lune sequenti, que fuit prima dies mensis Marcii, fuit
adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo
predicta fratrum Minorum, frater Guillelmus de Fonte serviens,
Lingonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum,
non defferens mantellum ordinis, quia, tempore capcionis sue, erat
vetustate consumptus, et extunc non habuit novum, et voluntarie radi
fecerat sibi barbam, XXX annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat,
absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Suessionensem. Lectis
autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, dixit
se nescire de eis nisi quod sequitur: quia non interfuerat recepcioni
alicujus in ordine nec in capitulis eorum; ipse autem receptus fuerat,
in crastinum festi beati Remigii proximo preteriti fuerunt [p. 620]
decem anni vel circa, per fratrem Hugonem de Penrado visitatorem
Francie, in capella domus Templi de Mormant Lingonensis diocesis,
presentibus fratribus Guidone de Roche Talhada, Aymone de Oyselier
militibus, et Guidone de Lingonis serviente, qui omnes transfretaverunt
et postmodum non redierunt, in hunc modum: nam cum pluries requisivisset
panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et pluries ei
responsum fuisset quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et
oporteret eum multa dura et aspera sustinere, finaliter fecit eum vovere
et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, servare bonos
usus et bonas consuetudines et puncta ordinis, et non revelare secreta
capitulorum. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et omnes fratres
astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum instruxit eum qualiter
regeret se in ordine et quot _Pater noster_ diceret pro horis suis.
Postea dictus frater Guido de Roche Talhada duxit eum retro altare ut
indueret ibi vestes religionis, et cum eas induisset, precepit sibi quod
abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo
faceret, quia non erat licitum nec honestum, dixit ei dictus frater
Guido quod hoc oportebat eum facere, quia hoc erat ex punctis ordinis;
et tunc ipse testis dixit quod, si abnegaret, abnegaret ore non corde.
Postea dixit ei quod secundum dicta puncta poterat carnaliter commisceri
fratribus ordinis, et ipsi sibi; hoc tamen non fecit nec fuit
requisitus, nec credit quod in ordine fieret; nec quod in recepcionibus
aliorum intervenirent alia nisi licita et illicita que deposuit
intervenisse in sua; nec quod alia dogmatizarentur eis, nec quod
conculcarent crucem, nec quod spuerent contra eam quam in die Veneris
sancta devote et reverenter adorabant, nec quod adorarent catum, nec
quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat,
nec quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod
eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod
fierent oscula inhonesta. Non juravit ordinem non exire, sed fuit ei
dictum quod statim pro professo habebatur. Audiverat tamen dici [p. 621]
quod ad ordinem Cartusiensem, tamquam ad arciorem, poterant se
transferre de licencia superioris. Clandestine recipiebantur, ex quo
erat suspicio contra eos. Non credit quod haberent vel adorarent ydola,
nec quod cordule quibus cingebantur, quas assumebant unde volebant,
tangerent capita ydolorum. Non recolit sibi fuisse inhibitum quod non
confiteretur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores fuerunt
negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Ex
precepto superiorum, elemosine et hospitalitas convenienter fieri et
servari debebant in ordine, et hoc vidit eciam observari in domibus
ordinis in quibus fuit commoratus; nec fuit ei dictum nec audivit dici
aliis quod acquirerent per nefas. Audivit dici quod clam eorum capitulia
tenebantur, et aliquando propter negocia occurrencia tempestive
tenebantur, sed non audivit dici quod familia expelleretur, nec quod
excubie ponerentur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum
conventu statuisset; nunc grandia scandala, suspicio et infamia contra
ordinem sunt exorta. Credit quod confessata per eum essent nota
fratribus ordinis, et quod alii fratres aliqua confessi fuerint contra
ipsum ordinem, ad cujus defensionem se non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, odio, amore, vel
aliquo temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revellaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Petrus de sancto Maxencio serviens, Ambianensis diocesis, testis
supra juratus, quadraginta quinque annorum vel circa, non defFerens
mantelium ordinis, quia ipsum dimiserat post concilium Remense;
postmodum fecerat sibi radi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus
et reconciliatus per dictum archiepiscopum Remensem, lectis et
diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire de eis nisi quod sequitur: quia non viderat recipi in ordine,
nisi fratrem Guillelmum le Normant servientem, nescit cujus [p. 622]
diocesis, viventem, ut credit, quem recepit frater Johannes de
Crepicordio preceptor tunc de Oysimont, in capella domus Templi de
Grant, sunt IX anni vel circa, presente fratre Ricardo Poyla Caste
serviente, in cujus recepcione nichil vidit fieri illicitum vel
inhonestum nec post. Credit tamen quod, post ejus recepcionem et eciam
omnium aliorum qui recipiebantur in ordine, intervenirent infrascripta
illicita que intervenerunt post recepcionem ipsius testis; hoc tamen
nescit aliter, quia non vidit plures recipi, nec interfuit capitulis
eorum. Ipse autem receptus fuerat in capella domus Templi Oysimont
Ambianensis diocesis, circa instantem mensem Augusti erunt XI anni vel
circa, per fratrem Garinum de Grandi Villari servientem tunc,
preceptorem de Pontivo et Viromandia quondam, presentibus fratribus
Petro Minhet presbitero, Radulpho de Sernayo, Johanne le Beau et Hugone
Dalhi, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivisset ter interpolate
panem et aquam et societatem et pauperem vestitum ordinis, et finaliter
ei concessum fuisset, fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum
castitatem, vivere sine proprio, et obedire omnibus preceptoribus qui
preponerentur eidem, et servare bonos usus et bonas consuetudines
ordinis. Post que imposuit ei mantellum, et ipse et omnes fratres
astantes fuerunt eum osculati in ore; et instruxit eum qualiter se
regeret in ordine, et quot _Pater noster_ diceret pro horis suis.
Postmodum aliquibus ex dictis fratribus exeuntibus capellam, et aliis
per ipsam capellam deambulantibus, adinvicem colloquentibus, dictus
receptor submissa voce precepit eidem testi ad ejus pedes sedenti quod
abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo
faceret, dixit ei quod oportebat eum facere, quia hoc erat de punctis
ordinis; et tunc ipse testis abnegavit ore non corde, multum ex hoc
tristis et dolens, ut dixit. Deinde precepit ei quod spueret super
quamdam crucem ligneam per ipsum preceptorem ibidem positam, in qua
erat, ut sibi videtur, ymago Crucifixi; et ipse testis non in despectum
Dei et crucis, ut dixit, sed propter obedienciam quam promisit, spuit
non super sed juxta dictam crucem, quia dixit ei quod hoc erat [p. 623]
de punctis ordinis; et insuper quod debebat, secundum dicta puncta,
eundem receptorem osculari in ano si idem receptor volebat; non tamen
precepit ei quod faceret dictum osculum, nec ipsum fecit. Postmodum
dixit ei quod, secundum dicta puncta, poterat fratribus ordinis
carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit
requisitus, nec credit quod in ordine fieret, nec quod fierent alie
dogmatizaciones illicite, nec quod conculcarent crucem, nec quod
adorarent catum, nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis,
quibus ipse credebat, nec quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie
celebrarent, nec quod eorum laici absolverent vel absolvere possent a
peccatis, nec quod alii hoc crederent, nec quod diceretur eis. Statim
pro professis habebantur; non juravit ordinem non exire. Clandestine
recipiebantur, nec credit quod haberent ydola vel adorarent, nec quod
cordule cum quibus cingebantur, quas assumebant unde volebant, tangerent
capita ydolorum. Precipiebalur eis per sacramentum quod non revelarent
secreta capitulorum; si revelassent, perdidissent habitum. Non fuit sibi
inhibitum quod non revelaret modum sue recepcionis, nec quod non
confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores
fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt
Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter servari et
fieri in domibus ordinis in quibus fuit conversatus, nec audivit precipi
quod per nefas acquirerent. Credit quod totus ordo servasset quod magnus
Magister cum conventu statuisset, et quod nunc grandia scandala,
suspicio et infamia sint exorta contra ordinem, et quod illicita
confessata per eum essent nota fratribus ordinis, contra quem magnus
Magister et alii dicuntur aliquos errores, nescit quos; fuisse confessi.
Non obtulit se deffensioni ordinis, et fuit protestatus quod non
intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino
archiepiscopo Remensi. Item, dixit quod, infra mensem a recepcione sua,
fuit de predictis illicitis confessus fratri Laurencio d'Oysimonte de
ordine fratrum Minorum, in domo eorumdem fratrum Minorum de Abbatis
Villa, qui absolvit eum, imposita penitencia quod non [p. 624]
perseveraret in dicto errore et jejunaret per unum annum sextis feriis
in pane et aqua, quod et fecit.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Fratres Radulphus de Thaverniaco Parisiensis, Bono de Vollenis,
Dominicus de Divione et Enricus de Faverolis Lingonensis, Gyronundus de
Saccommin et Nicolaus de Compendio Suessionensis, et Petrus de
Latinhiaco Noviomensis diocessium, adducti pro testibus coram dictis
dominis commissariis, juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere
in isto negocio plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti
aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et Bernardo Filhoi, Hugone Nicolai, Guillelmo
Radulphi et Bernardo Umbaldi notariis superius nominatis.
Post hec, die Martis sequenti, que fuit secunda dies dicti mensis
Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum,
in domo predicta fratrum Minorum, frater Gerardus de Manachivilla
serviens, Altisiodorensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret
dictum suum, XXVII annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis,
quia voluntarie ipsum dimiserat vetustate consumptum, et radi fecerat
sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per
dominum episcopum Suessionensem; qui, protestacione premissa quod non
intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino
episcopo Suessonensi, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat recipi in
ordine, nec interfuerat capitulis eorum, et ideo nesciebat de [p. 625]
contentis in eis nisi quod sequitur, scilicet: quod ipse, in instanti
festo Pentecostes erunt XII anni vel circa, fuerat receptus in capella
domus Templi de Salice super Yonem Altisiodorensis diocesis, per fratrem
Galterum de Colay quondam, tunc preceptorem dicte domus, presentibus
fratribus Nicolao de Parisius presbytero, Petro de Passalieres et
Clemente de Turno servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum,
celebrato capitulo, requisivisset panem et aquam ordinis, et finaliter
ei concessisset, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum apertum
castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et
puncta ordinis; postea imposuit ei mantellum, et ipse et astantes
fuerunt eum osculati in ore. Quo facto, precepit ei in presencia
predictorum quod, ex quo juraverat servare puncta ordinis, abnegaret
Deum, quia hoc erat de punctis dicti ordinis; et cum aliquantulum
restitisset, demum negavit Deum ore non corde. Deinde precepit ei quod
spueret super quamdam crucem ligneam ibidem existentem, in qua nulla
erat ymago Crucifixi; et cum ipse testis aliquantulum restitisset,
finaliter spuit non super sed juxta dictam crucem. Postmodum dixit ei
quod, secundum dicta puncta, poterat carnaliter commisceri fratribus
ordinis, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec
credit quod fieret in ordine, nec alie dogmatizaciones illicite, nec
conculcacio crucis, nec quod adorarent catum, nec quod essent increduli
ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, nec quod eorum
sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod crederent nec
quod diceretur eis quod eorum laici possent eos absolvere a peccatis,
nec quod fierent inter eos oscula inhonesta. Jurabant ordinem non exire,
et statim pro professis habebantur; ad ordinem tamen Cartusiensem
poterant, nec audivit dici eciam absque licencia, se transferre.
Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos.
Non credit quod haberent nec adorarent ydola, nec quod cordule quibus
cingebantur tangerent capita ydolorum. Credit quod in recepcionibus
aliorum fratrum ordinis intervenirent communiter licita et [p. 626]
illicita que deposuit intervenisse in sua. Per sacramentum injungebatur
eis ne revelarent secreta capitulorum nec modum sue recepcionis. Non
inhibebatur eis quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis.
Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos
nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit
convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit
commoratus. Non fuit ei dictum quod per nefas acquireret ordini. Quod
magnus Magister cum conventu ordinabat servabat totus ordo, contra quem
grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod
confessata per eum essent nota fratribus ordinis, sed non extraneis.
Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos,
fuisse confessos contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat,
sicut dixit.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali commodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Radulphus de Taverniaco serviens, Parisiensis diocesis, testis
supra juratus, preceptor domus Ville Dei juxta Strapis, aliter vocata de
Malo Repastu, Carnotensis diocesis, quinquaginta octo annorum vel circa,
non defferens mantellum ordinis, quia ipsum vetustate consumptum
voluntarie dimiserat, et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum
fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem
in concilio Remensi, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, protestacione premissa quod non intendit recedere a
deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, respondit se
vidisse et audivisse dici quod in recepcionibus fratrum ordinis
faciebant eos abnegare Jhesum, et hoc vidit primo in se ipso, qui fuit
receptus in capella domus Templi de Soysiaco Meldensis diocesis, in
octabis Pasche instantis erunt XXXIIII anni vel circa, per fratrem
Johannem de Turno quondam, thesaurarium tunc Templi Parisiensis,
presentibus fratribus Johanne de Moranciaco presbitero, priore [p. 627]
tunc Templi Parisiensis, Johanne de Villa Nova preceptore tunc Templi
Parisiensis, Arberto de Juriaco preceptore de Latigniaco Sicco,
Guillelmo Normanni dispensatore tunc dicte domus de Soysiaco, et
Raynardo de Charni agricola, deffunctis, in hunc modum: nam cum
requisivisset panem et aquam ordinis instanter et frequenter, et per
juramentum protestavisset quod non erat servilis condicionis,
excommunicatus, debitis quod solvere non posset, alteri religioni vel
matrimonio obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum
vovere et promittere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et
servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Quo facto, dixit
quod, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti et omnium sanctorum,
et ex potestate quam habebat a Magistro, concedebat ei panem et aquam et
vestitum ordinis, et tradidit sibi mantellum, et ipse et omnes astantes
fuerunt ipsum testem osculati in ore. Post que in presencia predictorum
precepit ei quod abnegaret Jhesum; et cum ipse testis respondisset quod
hoc nullo modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia hoc
erat de punctis ordinis, et quia omnes fratres dicti ordinis,
quantumcumque nobiles et potentes, hoc faciebant; et tunc ipse testis
abnegavit Jhesum ore non corde, ut dixit. Post que precepit ei quod
spueret super crucem mantelli ejusdem fratris in terra positi, quia hoc
erat de dictis punctis; et tunc ipse testis spuit non supra sed juxta
dictam crucem. Deinde dixit ei quod, ex quo voverat castitatem, debebat
abstinere a mulieribus, ne ordo infamaretur; verumptamen, secundum dicta
puncta, si haberet calorem naturalem, poterat refrigerare et carnaliter
commisceri cum fratribus ordinis, et ipsi cum eo: hoc tamen non fecit,
nec credit quod in ordine fieret. Item, dixit quod vidit recipi per
eundem modum, (quoad licita et quoad illicita supradicta, hoc excepto
quod aliquando crux non erat mantelli sed aliqua alia,) infrascriptos,
scilicet: fratrem Radulphum filium domini Radulphi de Fremecuria militis
secularis, per magnum Magistrum, qui nunc est, fuerunt XVI anni [p. 628]
vel circa, in generali capitulo Parisius celebrato, in quo capitulo
adfuerunt circa ducenti fratres, in quorum presencia predicta dicta
facta fuerunt; inter quos erant fratres Hugo de Penrando, Gaucherus de
Liencourt, Guaufredus le Berroyer preceptor tunc Normannie, Humbertus de
sancto Jorio preceptor Cathalanensis, testis supra examinatus, et Hugo
de Cabilone preceptor de Spalhi, qui affugit quando alii capti fuerunt,
milites; Radulphus de Gisi receptor Campanie, Johannes de Turno
thesaurarius Templi Parisius, Guillelmus de Arbleyo elemosinarius domini
Regis, testes supra examinati, servientes. Item, vidit per dictum
fratrem Hugonem de Penrando recipi, in capitulo generali Parisius, sunt
VI anni vel circa, fratrem Baudoynum de Pyceyo militem, Ambianensis
diocesis, et adfuerunt dicti receptor, thesaurarius, elemosinarius, et
in eorum presencia predicta licita et illicita acta fuerunt; sed crux
erat lignea in recepcione dictorum fratrum Radulphi et Baudoyni. Item,
dixit se per eumdem modum recepisse fratrem Guidonem de Latigniaco
Sicco, in capella domus Templi de Latigniaco Sicco, circa mediam
Quadragessimam instantem erunt circiter octo anni, presentibus fratribus
Daniele de Parisius presbytero, P. de Sarcellis, teste supra examinato,
Humberto de Cayneio, qui affugit quando alii capiebantur, vivis, ut
credit, et Guillelmo Grant quondam; et quia dictus frater Guido amare
flevit quando precepit ei quod abnegaret Jhesum, dixit ei quod hoc
oportebat eum facere, et quod non haberet pro malo, quia hoc erat de
punctis ordinis, et ipse idem fecerat; et si volebat, poterat de hoc
confiteri et purgare conscienciam suam. Verumptamen de crimine
sodomitico non fuit locutus eidem, nec credit quod in ordine
committeretur dictum crimen, nec quod fierint alie dogmatizaciones
illicite nec conculcaciones crucis, nec quod adorabant catum, nec quod
essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, nec
quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod
crederent nec quod dicerent quod eorum laici possent eos absolvere a
peccatis; absolvebant tamen a penis ordinis, et quando eorum capitulia
terminabantur, laicus tenens capitulum dicebat: De peccatis que [p. 629]
obmisistis hic dicere, propter verecundiam carnis vel propter timorem
penarum ordinis, vobis facimus talem indulgenciam qualem possumus, et
Deus vobis remittat, et ecce ibi presbiterum qui vos absolvet.
Requisitus si scit vel credit quod per indulgenciam dicti laici
crederent fratres ordinis esse absoluti a peccatis venialibus vel
mortalibus, respondit quod non.
Requisitus quare ergo dicta verba dicebantur per dictum laicum, dixit
quod ex quadam consuetudine, et quia erat talis modus loquendi inter
eos. Dixit insuper quod, ex virtute obediencie, tenebantur culpas suas
manifestare in capitulis. Non credit quod haberent nec adorarent ydola,
nec quod cordule, quibus cingebantur super camisias cum quibus jacebant,
tangerent capita ydolorum. Credit quod ubique reciperentur secundum
modum per eum confessatum. Per sacramentum injungebatur eis quod non
revelarent secreta capitulorum, et si revelassent, perdidissent habitum,
ut credit. Non vidit inhiberi quod non confiterentur nisi sacerdotibus
ordinis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Magister qui nunc est
preceperat ipsi testi, sunt XVI anni vel circa, quod abstineret ab
elemosinis voluntariis, quia multa habebat expendere ultra mare et in
curia Romana et alibi, sed elemosinas debitas et discretas daret; et
credit quod idem precepit aliis. Non audivit precipi quod acquirerent
per nefas, nec quod familia excluderetur a domibus quando capitulum
tenebatur, nec quod excubie ponerentur, nec quod tenerentur de nocte;
firmabantur tamen porte, nec erant presentes nisi fratres ordinis. Quod
magnus Magister ordinasset servasset totus ordo, contra quem grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit
quod essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum
Magistrum et alios aliqua horibilia confessos fuisse, ad cujus
deffensionem se obtulerat malo consilio ductus.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, odio, amore, vel
aliquo temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, [p. 630]
sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc
suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit III dies dicti mensis Martii,
fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo
predicta fratrum Minorum, frater Bono de Vollenis serviens, Lingonensis
diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quadragenarius
vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia voluntarie nuper ipsum
dimiserat, et radi fecerat sibi barbam, agricola, cum quo inquisitum
fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem.
Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,
respondit quod nunquam interfuerat capitulis, nec viderat aliquem alium
in ordine recipi, nisi fratrem Arbertum de Cooperto Puteo Turonensis
diocesis, deffunctum, ut credit, qui fuit, eisdem die, hora, loco, et
per eumdem et eodem modo et eisdem presentibus, receptus cum eo, in
instanti festo natalis beati Johannis Baptiste erunt VIII anni vel
circa, per fratrem Johannem de Marciis quondam, preceptorem tunc domus
Templi de Royers Cathalanensis diocesis, in capella ipsius domus,
presentibus fratribus Theobaldo Lotoringo, presbitero dicte domus, et
Guillelmo de Vollenis avunculo ipsius testis, serviente, deffunctis, et
ideo nesciebat de contentis in dictis articulis, nec audiverat dici, nec
credebat nisi quod sequitur: nam dixit quod, in recepcione sua et
predicti Arberti, fuit servatus talis modus. Nam, cum requisivissent
panem et aquam ordinis, et finaliter dictus receptor eis concessisset,
prestito ab eis per juramentum quod non erant excommunicati, matrimonio
vel alteri religioni vel debitis que non possent solvere obligati, nec
habebant infirmitatem latentem, fecit eos vovere et jurare supra quemdam
librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus
et bonas consuetudines ordinis. Postmodum imposuit, et primo [p. 631]
ipsi Arberto, eis mantellos, et ipse et astantes fuerunt eos osculati in
ore. Deinde precepit eis, in presencia predictorum, quod spuerent super
quamdam crucem cujusdam mantelli eorum ibidem positam, dicens quod hec
et alia illicita sequencia erant de punctis ordinis, et quod oportebat
eos facere predicta; et tunc ipse testis et dictus Arbertus multum
fleverunt, et dictus testis dixit quod pocius exiret religionem quam
faceret predicta; sed finaliter dictus Arbertus spuit primo non super
sed juxta dictam crucem, et post ipsum dictus testis. Deinde precepit
eis quod abnegarent Jhesum, non faciendo mencionem de Christo nec de
Deo; et cum dictus Albertus abnegasset, ipse testis abnegavit ore non
corde, credens, ut dixit, eumdem Albertum similiter ore non corde
negasse. Deinde dixit eis quod poterant adinvicem et cum aliis fratribus
ordinis carnaliter commisceri, et id ipsum pati, nam, cum vovissent
castitatem, non debebant accedere ad mulieres. Verumptamen ipse testis
non commisit dictum peccatum, nec fuit de hoc requisitus ab aliis; et
pocius credit quod non committeretur ab aliis fratribus quam contrarium;
alia illicita non intervenerunt, sed credit quod in recepcionibus
aliorum vel post communiter intervenirent dicta illicita et non alia in
articulis contenta. Statim pro professis habebantur. Clandestine
recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio mala contra eos.
Injungebatur per sacramentum ne revelarent secreta capitulorum, et qui
revelassent, puniti fuissent, nescit qualiter. De predictis illicitis
dixit se fuisse confessum et absolutum, intra triduum a recepcione sua,
fratri Jacobo de Dangonvilla Lotoringo, presbytero, defuncto, in capella
dicte domus de Cooperto Puteo; per quem fuit ei imposita penitencia quia
jejunaret duobus annis diebus Venerinis et sabbatinis, et quod
cingeretur una cordula super carnem nudam per dictum biennium, quam
penitenciam complevit, et adhuc portat dictam cordulam, ut dixit.
Fratres scientes errores predictos fuerunt negligentes, quia non
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis
in quibus fuit commoratus. Clam, nullis presentibus nisi [p. 632]
fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur, de die, ut audivit dici.
Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu
statuisset, et quod illicita confessata per eum essent nota fratribus
ordinis, et quod grandia scandala, suspicio et infamia sint exorta
contra ordinem, contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliqua
fuisse confessi, ad cujus deffensionem ordinis non obtulit se idem
testis, ut dixit.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Et fuit ante
deposicionem protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per
ipsum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi.
Frater Dominicus de Divione serviens, Lingonensis diocesis, preceptor
domus Templi de Joigniaco Senonensis diocesis, testis supra juratus,
septuagenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum
vetustate consumptum voluntarie dimiserat; postmodum radi fecerat sibi
barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per
dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi. Lectis et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se
nescire nec credere nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod
sequitur: nam fuerat in ordine agricola, nec intererat capitulis eorum;
nec viderat in ordine recipi nisi fratrem dictum Besanzon de Bisuncio
servientem quondam, quem recepit frater Anricus de Dola serviens
quondam, magister passagii ultramarini, instanti estate erunt XXX anni
vel circa, in capella domus Templi de Divione, presente fratre Diderio
de Buris serviente quondam, in qua quidem recepcione vel post non vidit
nec scivit aliquid illicitum agi. Ipse autem testis receptus fuerat,
prima die Adventus nuper lapsi fuerunt L anni vel circa, in dicta
capella de Divione, per predictum fratrem Anricum de Dola, [p. 633]
presente dicto fratre Diderio de Buris tunc preceptore dicti loci, et
fratre Johanne de Benevant servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam
instructus ab aliis fratribus requisivit panem et aquam, societatem et
pauperem vestitum ordinis, et obtulit se velle fieri servum esclavum
ordinis; et cum ei responsum fuisset quod bene deliberaret, quia grandem
rem et extraneam petebat, et oporteret eum a se abdicare propriam
voluntatem, et subjici aliene, vigillare quando vellet dormire, esurire
quando vellet comedere, multos _Pater noster_ pro horis suis dicere, et
multa dura et aspera sustinere, nec forte habere illa que videbat eos
exterius habere; finaliter, cum ipse testis respondisset quod omnia
sustineret propter Deum et salvacionem anime sue, et dictus receptor
deliberasset cum fratribus de recipiendo eundem, fecit eum vovere et
jurare super quemdam librum castitatem, vivere sine proprio, et obedire
omnibus preceptoribus suis et ordini. Post que imposuit ei mantellum, et
osculatus fuit eundem testem in ore et super scapulas vestibus
intermediis; postmodum alii fratres astantes fuerunt eum osculati in
ore. Post que precepit eidem testi, in presencia aliorum, quod abnegaret
Jhesum, nullam aliam faciendo mencionem de Christo nec de Deo; et cum
ipse testis reclamaret et diceret se predicta nullo modo facturum, dixit
ei quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis ordinis; et tunc
ipse testis abnegavit Jhesum ore non corde, ut dixit. Quo facto,
precepit ei quod spueret super crucem mantelli ipsius testis, quia hoc
debebat facere secundum dicta puncta ordinis; et ipse spuit non supra
sed juxta, et credit quod omnes alii qui recipiebantur in ordine
reciperentur secundum modum predictum. Alia vero illicita non
intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, nec credit quod
intervenirent in recepcionibus aliorum nec post. De predictis autem
illicitis dixit se fuisse confessum, infra quindecim dies a recepcione
sua, Nicolao de Buris quondam presbytero seculari, curato parochialis
ecclesie de Lonvi dicte diocesis Lingonensis, qui, ejus confessione
audita, noluit eum absolvere, dicens se non habere potestatem absolvendi
eum, sed remisit ipsum ad fratrem Guillelmum priorem conventus [p. 634]
fratrum Minorum de Divione, habentem, ut dicebatur, potestatem
episcopalem, qui absolvit eum in ecclesia predictorum fratrum Minorum de
Divione Lingonensis diocesis, imposita penitencia quod portaret cilicium
per tres annos; et cum portasset fere per annum et ex hoc nimium
gravaretur, dictus frater commutavit dictam penitenciam, et precepit ei
quod jejunaret septem annis sextis feriis in pane et aqua, quod
complevit, ut dixit. Debito modo, ut ei videtur, eorum sacerdotes
celebrabant. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur,
quia nolebant quod aliqui scirent secreta eorum. Injunctum fuit sibi
sine juramento quod non revelaret secreta capitulorum nec modum
recepcionis, eciam illis fratribus qui non adfuerant, credens quod idem
injungeretur aliis, et quod scientes errores fuerunt negligentes, quia
non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in
quibus fuit commoratus. Preceptum fuit ei quod per modum licitum
acquireret ordini, et credit quod idem aliis preciperetur. Audivit dici
quod eorum capitulia clam januis clausis tenebantur. Credit quod totus
ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc
grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra ordinem. Credit
quod illicita confessata per eum essent nota fratribus ordinis, contra
quem audivit dici Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos,
fuisse confessos; ad cujus ordinis deffensionem, malo ductus consilio,
se obtulerat;
Nec sic prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo
habito vel habendo deposuerat, sicut dixit. Cui fuit injunctum quod non
revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint
publicate.
Frater Anricus de Favarolis serviens, Lingonensis diocesis, testis supra
juratus, quadragenarius, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum
accommodaverat cuidam fratri non habenti, et ex tunc [p. 635]
rehabuerat, et voluntarie radi fecerat sibi [barbam], quinquaginta
quinque annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, non absolutus et
reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem, lectis et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nichil scire
nec audivisse dici nec credit de contentis in dictis articulis nisi quod
sequitur. Dixit enim quod ipse et fratres Adam, cujus cognomen ignorat,
Viardus de Tivayez et Jacobus de Crevello, qui omnes erant conversi seu
donati hospitalis de Mormancio Lingonensis diocesis, cum dictum
hospitale pervenisset ad Templarios, fuerunt simul recepti in capella
dicte domus de Mormancio, per fratrem Laurencium de Belna, combustum
Parisius, in Adventu proximo preterito fuerunt novem anni, presentibus
fratribus Juliano presbytero, cujus cognomen ignorat, et Petro Bergerio,
et aliis Templariis quorum non habet noticiam, in hunc modum: nam cum
requisivissent panem et aquam et societatem ordinis, dixit eis quod bene
deliberarent, quia religio Templariorum erat durior et asperior quam
religio quam ipsi tenuerant; et cum respondissent quod omnia
sustinerent, fecit eos vovere et jurare supra quemdam librum castitatem,
obedienciam, et vivere sine proprio; et imposuit eis mantellos, et
osculatus fuit eos omnes in ore et retro in collo, et alii fratres
astantes fuerunt eos osculati in ore. Deinde precepit eis quod
abnegarent Jhesum; et cum ipsi respondissent quod hoc nullo modo
facerent, dixit eis quod oportebat eos facere predicta, ex quo
promiserant obedire, quia talia erant puncta ordinis; et tunc
abnegaverunt omnes, et ipse testis abnegavit ore non corde, credens quod
idem facerent alii. Requisitus quis primo abnegavit, dixit quod Adam,
post eum Viardus, post Viardum ipse testis, et post eum dictus Jacobus,
de quorum vita vel morte non habet certitudinem. Post que precepit eis
quod quilibet spueret super crucem mantelli sui, nam hoc debebant facere
secundum dicta puncta, et omnes spuerunt non supra sed juxta dictas
cruces, secundum ordinem secundum quem abnegaverant. Alia illicita non
intervenerunt in recepcionibus predictis nec post, nec credit quod
intervenirent alia illicita, sed predicta duntaxat in [p. 636]
recepcionibus aliorum, quia vidit secundum modum eundem recipi fratrem
Bartholomeum de Volenis Lingonensis diocesis, quadrigarium, de cujus
vita vel morte non habet certitudinem, in capella domus Templi de
Fontanoys dicte Lingonensis diocesis, per fratrem Stephanum de Gri
presbiterum, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, tunc
preceptorem dicte domus, modo sunt quatuor anni vel circa, presentibus
fratribus Petro de Chableiis et quodam bergerio dicte domus, cujus nomen
et cognomen ignorat. Requisitus si fuit eis dictum vel preceptum quod
dictam spuicionem facerent in despectum Dei vel Jhesu Christi, respondit
quod non. Credit quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et quod bene
crederent ecclesiasticis sacramentis. Statim pro professis habebantur.
Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos.
Juravit non revelare secreta capitulorum nec modum recepcionis, et
credit quod alii idem jurarent, et quod scientes errores fuerunt
negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie.
Audivit dici elemosinas et hospitalitatem in aliquibus locis ordinis
fuisse restrictas, et quod eorum capitulia clam tenebantur, et quod
eorum errores diu duraverunt in ordine; nescit tamen quanto tempore nec
a quibus audivit, sed reputat quod diu steternit, quia fuerunt ibi
saltem a tempore recepcionis sue. Quod magnus Magister cum conventu
statuisset, fuisset, sicut credit, servatum in ordine, contra quem nunc
grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum
credit quod essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici
magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse
confessos. Obtulerat se ad deffensionem ordinis, malo ductus consilio,
alios sequendo.
Nec sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali
commodo habito vel habendo. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc
suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Jovis sequenti, que fuit quarta dies mensis [p. 637]
Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum,
in domo predicta fratrum Minorum, frater Virmundus de Sanconi serviens,
Suessionensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum,
quadragenarius vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia circa
festum Purificacionis beate Marie proximo preteritum voluntarie
dimiserat, et radi fecerat sibi barbam, cum quo fuerat inquisitum,
absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem in
concilio Remensi, et fuit protestatus quod non intendit recedere, per ea
que intendit deponere coram dictis dominis, a deposicione per eum facta
coram dicto domino archiepiscopo. Lectis autem et diligenter expositis
sibi omnibus et singulis articulis, dixit se nescire nec credere nec
audivisse dici de eis nisi quod sequitur, cum modico tempore fuisset in
ordine, nec viderat aliquem alium recipi in ordine nisi unum alium, qui
fuit cum eo et per eumdem et eodem modo et eisdem die et loco et eisdem
presentibus receptus, de cujus nomine et cognomine non recordatur, nec
interfuerat capitulis eorumdem. Ipse et ille alius recepti fuerunt, in
vigillia Nativitatis Domini proximo preterita fuerunt quinque anni vel
circa, in capella domus Templi Montis Suessionensis, per fratrem
Gerardum de Villaribus militem, tunc preceptorem ballivie Brie et dicte
domus, presentibus fratribus Roberto presbytero, cujus cognomen ignorat,
et Guillelmo de Platea, supra examinato, et Jacobo de Cormellis, teste
eciam supra examinato, et Johanne de Margivalle servientibus, de cujus
vita vel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum
singulariter peciissent panem et aquam, societatem et pauperem vestitum
ordinis, dictus receptor, prestito per juramentum eorum quod non
habebant latentem infirmitatem, nec erant matrimonio nec alteri
religioni astricti, fecit eos vovere et jurare castitatem, obedienciam,
vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines, et
custodire fideliter bona ordinis et elemosinas; et postmodum imposuit
eis mantellos, et idem receptor et astantes fuerunt eos osculati
in ore. Quo facto, dictus receptor precepit ipsi testi, in [p. 638]
presencia aliorum, quod abnegaret Deum; et cum ipse testis esset
stupefactus et resisteret, dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat
eum facere, quia talia erant puncta ordinis; et tunc ipse testis, dolens
et tristis, ut dixit, abnegavit Deum ore non corde. Precepit eciam dicto
testi idem receptor quod spueret supra quamdam crucem ligneam ibidem
positam, nescit per quem allatam, in qua nulla erat ymago, quod ipse
recordetur; et cum idem testis eciam hoc contradiceret facere, dicto
receptore asserente quod talia erant puncta ordinis, ipse testis spuit
non supra sed juxta dictam crucem. Dixit eciam eidem testi receptor
predictus quod, si moveretur calore naturali, poterat carnaliter
commisceri cum fratribus ordinis, et ipsi cum eo, secundum puncta
ordinis; ipse tamen nunquam fecit nec fuit requisitus, nec credit quod
illud peccatum perpetraretur in ordine. Requisitus si aliqua alia
illicita fuerunt sibi dicta vel facta per eum, respondit quod non;
videtur eciam sibi et credit quod dicta illicita per eum confessata
fuerunt dicta et precepta illi alteri qui fuit receptus cum eo et facta
per eum. Respondit eciam requisitus se credere quod alii communiter
reciperentur in ordine per modum illum per quem deposuit se fuisse
receptum. Dictum fuit eis quod statim habebantur pro professis, et quod
non poterant exire ordinem. Clam recipiebantur, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis. Cordulis cingebantur, quas recipiebant unde volebant.
Fuit eis injunctum quod non revelarent secreta ordinis, non tamen
juraverunt. Fratres qui sciebant errores negligentes fuerunt, quia non
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et
hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in ordine in domibus
in quibus fuit moratus. Credit quod illud quod magnus Magister cum
conventu ordinasset, fuisset servatum in toto ordine. Grandia scandala,
suspicio et infamia contra ordinem sunt exorta. Credit quod confessata
per eum essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum
Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos, nescit quos.
Obtulerat se ad defensionem ordinis una cum aliis qui sequebantur.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, [p. 639]
odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed
pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Nicolaus de Compendio Suessionensis diocesis, serviens, preceptor
domus Templi de Boys Destruez, testis supra juratus, quinquagenarius vel
circa, non defferens mantellum ordinis, quia voluntarie dimiserat ipsum
ab octo diebus citra, et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum
fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem
in concilio Remensi, protestacione premissa quod non intendit recedere a
deposicione facta coram dicto domino archiepiscopo. Lectis et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam
alium viderat recipi in ordine; nec interfuerat capitulis eorum, nec
sciebat nec credebat nec audivit dici de contentis in eis nisi quod
sequitur. Credit tamen quod omnes alii fratres ordinis reciperentur
communiter sicut ipse fuit receptus per fratrem Radulphum de Gisi,
testem supra juratum, in festo beati Michaelis proximo preterito fuerunt
XI anni vel circa, in camera quadam domus Templi de Valleya Trecensis
diocesis, presentibus fratribus Johanne nacione Burgondo, presbytero
quondam, Gaufrido de Trachi, Johanne de Vernolio, Ponsardo de Gisi,
quondam servientibus, a quo receptore, instructus per quosdam alios
fratres, peciit panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis
amore Dei, et fuit ei responsum quod bene deliberaret si posset
subportare onera ordinis, et quod grandem rem petebat et honorabilem
sibi, si posset aggregari tam nobili religioni; et petitum ab eo si
habebat infirmitatem latentem, si erat matrimonio vel alteri religioni
aut debitis obligatus, et si dederat aliquid quod reciperetur in dicto
ordine, et si volebat intrare ad decepcionem ipsius ordinis vel alicujus
alterius. Quo respondente quod non, et pro ejus recepcione instante ter
interpolate, deliberacione prehabita cum dictis fratribus de recipiendo
eumdem, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum apertum [p. 640]
castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et
bonas consuetudines ordinis, et quod non esset in loco in quo aliquis
exheredaretur injuste nec in quo fieret falsum judicium, et quod non
acquireret ordini in prejudicio alterius, et quod non portaret litteras
clausas alicujus secularis quarum tenorem ignoraret. Post que imposuit
et affiblavit ei mantellum ex auctoritate Magistri ordinis, ad honorem
Dei et beate Marie; et ipse et fratres astantes fuerunt ipsum osculati
in ore. Quo facto, dixit ei quod, si aliquis peteret ab eo quando natus
fuerat, responderet quod dicta die recepcionis sue, quia ea die
reliquerat mundum et ingressus fuerat religionem; et instruxit eum quot
_Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine,
et quod jaceret cum caligis et pannis lineis, una cordula cinctus quam
preparaverat ipse testis. Postmodum dixit ei ibidem, et in presencia
predictorum, quod abnegaret Jhesum; et cum ipse testis multum
restitisset, finaliter, audito a dicto receptore quod hoc debebat fieri
secundum consuetudinem ordinis, abnegavit Jhesum ore non corde, ut
dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam,
factam de quodam baculo fisso, ibidem positam, dicens quod, secundum
dictam consuetudinem, hoc eum facere oportebat, quia omnes alii de
ordine faciebant; et tunc ipse testis spuit non supra sed juxta dictam
crucem. Postmodum dixit ei quod, si haberet calorem naturalem, poterat
refrigerari et carnaliter commisceri cum fratribus ordinis, et ipsi cum
eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Item, dixit
flendo quod alias confessus fuerat, metu tormentorum, se fuisse
osculatum dictum receptorem in ventre, quod tamen non fuerat verum; quam
eum de hoc sua consciencia remordebat; sed predicta de quibus supra
deposuit erant vera, ut dixit. Credit quod sacerdotes ordinis debite
celebrarent, et quod fratres alii crederent ecclesiasticis sacramentis,
quibus ipse credebat. Dicebatur eis quod absque excommunicacione non
poterant egredi de ordine. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod
aliquam haberent suspicionem contra eos, Jurabant non revelare [p. 641]
secreta capitulorum nec modum recepcionis, quem intelligebant sub
secretis capitulorum. Si revelassent, credit quod perdidissent habitum.
Concedebatur eis quod possent fratribus Predicatoribus, Minoribus et de
Valle Scolarium confiteri, et ipse testis, infra quindecim dies a
recepcione sua, fuit de predictis illicitis confessus cuidam presbitero
seculari, cujus nomen et cognomen ignorat, familiari tunc domini
episcopi Trecensis, predecessoris istius qui nunc est, qui absolvit eum
in quadam camera dicti domini episcopi, domus sue de Ayse in Osta,
imposita penitencia quod jejunaret certis diebus Venerinis. Credit quod
fratres scientes errores negligentes fuerunt, quia non correxerunt eos
nec denunciaverunt Ecclesie; et audivit dici quod magnus Magister qui
nunc est, in primo suo adventu ad partes istas, precepit fratri Johanni
de Turno quondam, tunc thesaurario Templi Parisiensis, quod restringeret
ellemosinas; sed post recessum dicti Magistri non fuit servatum dictum
preceptum. Audivit eciam dici quod frater Ger. de Villaribus tunc
preceptor Francie mandaverat eas restringi; ipse tamen testis vidit eas
et hospitalitatem convenienter fieri et servari in domibus ordinis in
quibus extitit commoratus, et precepit subditis suis quod eas bene
facerent et servarent. Clam, januis clausis, eorum capitulia tenebantur.
Quod magnus Magister cum conventu ordinabat, servabatur in ordine,
contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta.
Confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, contra
quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit
quos, fuisse confessos. Ad ordinis deffensionem cum aliis se obtulerat,
nescit quare, sed quia videbat alios se ad dictam deffensionem
offerentes.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Magister Anthonius Sici de Vercellis, apostolica et imperiali [p. 642]
auctoritate notarius, testis supra juratus, qui die Lune proximo
preterita deposuerat coram dictis dominis commissariis, omnibus et
singulis articulis sibi lectis et per eum visis, et cum per dictos
dominos commissarios injunctum fuerat, in virtute juramenti prestiti per
eumdem, quod dictam deposicionem suam, fideliter in scriptis redactam,
hodierna die defferet eisdem, in ipsorum dominorum presencia
constitutus, detulit quemdam rotulum pargameni scriptum, in quo asseruit
esse deposicionem suam predictam; et dictus rotulus eo presente lectus
fuit coram dictis dominis comissariis antedictis, et per juramentum suum
deposuit sicut in ipso rotulo continetur, non prece, non timore, nec
amore, nec precio, nec odio, nec comodo temporali habito vel habendo,
sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum per dictos dominos
commissarios quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque
attestaciones fuerint publicate.
Dicti autem rotuli tenor talis est:
In Dei nomine, amen. Hec est deposicio mei Anthonii Syci de Vercellis,
apostolica et imperiali auctoritate notarii publici, quam feci super
hiis que vidi et audivi de gestis fratrum et personarum ordinis milicie
Templi, temporibus retroactis, ultra mare et citra, in presencia
reverendorum in Christo patrum Mimatensis et Lemovicensis episcoporum,
adjuncto eisdem venerando patre domino Matheo Carazoli archidiacono
Rothomagensi ac domini Pape notario, una cum venerabili ac discreto viro
domino archidiacono Tridentino ac domini Pape capellano, et dictorum
episcoporum notariis, super examinacione ipsorum Templariorum et
personarum ejusdem ordinis facienda super erroribus contentis in
articulis eisdem missis a Sede Apostolica vel directis. In primis anno a
Nativitate Domini millesimo III^C XIº, indictione nona, prima die mensis
Marcii, pontificatus domini Clementis, divina providencia pape quinti
anno sexto, auditis articulis memoratis mihi lectis et diligenter
expositis, super articulo loquente de principio seu creacione ordinis,
deposui quod ultra mare, dum cum ipsis Templariis, sunt quadraginta
anni vel circiter, conversabar tanquam eorum clericus et [p. 643]
notarius, audivi pluries refferri ab aliquibus eorumdem, quorum nomina
ad presens ignoro, quod duo nobiles de Burgondia milites dictum ordinem
milicie Templi inceperant eo modo qui sequitur: videlicet quod illi duo
milites quondam passum custodiebant qui nunc Castrum Peregrinum
nuncupatur, in quo passu, qui tunc Iter Peregrinorum vocabatur,
proficiscentes ad sepulchrum Jerosolimitanum spoliabantur et eciam
necabantur. Quiquidem milites diu in custodia illius passus steterunt,
per novem annos vel circa, quia non nisi novem socios receperunt; et
tunc, propter eorum merita probitatis, que in exercicio custodie passus
hujusmodi fidei catholice et securitati transeuncium impenderunt, dictus
Papa, qui pro tempore erat, ipsis dictum ordinem cum habitu quem
absumpserant confirmavit, et indulsit eisdem quod omnia relevia fratrum
domus hospitalis sancti Johannis Jerosolimitani, in subsidium
substentacionis dicti ordinis, propter tuicionem et libertatem Terre
sancte, quibus insistebant, ad usum et proprietatem ipsorum devenirent.
Item, audivi quod per plurima tempora steterunt sic, quod nullum in
dicto ordine receperunt nisi esset de genere nobilium vel militum
procreatus. Item, quod in illis temporibus unicuique de scutiferis et
servientibus eorum taxabant quandam summam pecunie, de qua, tanquam
eorum stipendiariis, pro salariis suis satisfacere consueverunt,
perseverantes in consuetudine illa per tempora longissima; et quod
nullum in eodem ordine in servientem receperunt eo modo quo novissime
recipiebant; sed postmodum, quia non sufficiebat eis peccunia prelibata
ad satisfaciendum consuetudini memorate et aliis qui, propter
augmentacionem ipsorum dictorum, ordini et administracioni ipsius
incumbebant, plures servientes et indifferentes in dicto suo ordine
receperunt. Item, pluries audivi refferri ab eisdem quod dictus Papa,
qui dictum ordinem confirmavit, dedit eis regulam, vel quasi, que
fratribus Minoribus est concessa, quam ego qui loquor, ibi ultra mare
pro aliquibus ipsius ordinis fratribus propria manu scripsi; in qua vel
in ea contentis non vidi vel inveni aut legi seu scripsi [p. 644]
aliquid inhonestum quin deberet et posset in quocumque alio sancto
ordine inveniri. Item, super articulo loquente de erroribus et
heresibus, dico quod in illis temporibus pluries audivi a quibusdam
ipsorum fratrum, quorum nomina ad presens ignoro, propter diuturnitatem
temporis et labilitatem memorie, quod inter ipsos quoddam secretum
turpissimum observabant, quod nemini audebant, sub pena mortis vel
carceris perpetui, revelare. Item, vidi et audivi, ego qui loquor, apud
Barolum in Apulia, tempore quo cum quodam fratre Petro Griferii nomine,
de Alvernia milite, magistro ordinis in regno Sicilie, conversabar, quod
quidam, vocatus frater Johannes de Regio, cujusdam domus dicti ordinis
preceptor, de illa effugerat, vel forte pro certis excessibus ab eo
perpetratis expulsus fuerat; et veniens ad portam domus Templi de
Barolo, sine mantello, loquebatur cum quodam fratre portonario, qui, ut
credo et in quantum recolo, frater Raymondus de Alvernia vocabatur,
petens ab ipso si pacem suam erga dictum fratrem P. Griferii obtineret.
Ipso portonario respondente: Credo quod, si te teneret, quod ita te
carceribus manciparet, quod forte nec solem nec lunam videres quando
velles; et tunc dictus frater Johannes, sine mantello existens, animosa
voce respondit: Frater Raymonde, frater Raymonde, tu bene scis sicuti et
ego quod, si vellem loqui, omnes essemus vituperati. Et tunc ego qui
loquor dixi sibi: Maledicte, quare non dicis tu illa que scis? quoniam
pocius deberes velle vituperare quam vituperari; et per Deum! diu est
quod audivi loqui de quodam errore quem inter vos habetis. Ipso
respondente quod error ille talis erat quod, si revelaretur, omnes illi
de ordine essent vituperati; et pocius vellem habere capud incissum,
quam tot nobiles et tot probi viri in ipso ordine existentes essent male
tractati vel vituperati. Item, predictis temporibus, in dicta domo vidi,
ego qui loquor, quemdam clericum capelle seu ecclesie dicte domus,
amicum meum et consocium specialem, Polinum nomine, quem postmodum vidi
in ordine et habitum absumpsisse, cum quo pluries loqutus fui de errore
predicto ut illum michi exponeret, petens hoc sub quadam [p. 645]
dissimulacionis specie; qui respondens dixit quod in mundo non habebat
tam fidum vel dilectum amicum cui aliquo modo revelaret, nam pocius
vellet mori; plura de dictis erroribus assero me nescire. Item, super
articulo faciente mencionem de consecracione corporis domini nostri
Jhesu Christi, dico quod, tempore quo eram ultra mare, in quadam villa
seu castro quod Tortosa vocatur, quidam frater Alamanus miles, nomine
Petrus, preceptor ibidem, mihi ab episcopo dicti loci tonsuram
clericalem fieri procuravit. In cujus loci vel Templi capella et ipsius
altari, tam secularibus quam dicti ordinis sacerdotibus, ad opus divini
misterii necessaria pluries ministravi, sed nunquam perpendi quod aliter
facerent quam faciunt vel facere deberent fratres de ordine Predicatorum
vel Minorum.
Super articulo faciente mencionem de capite, audivi pluries dici in
Sydonensi villa quod quidam dominus Sydonie dilexerat quamdam nobilem
mulierem de Hermenia, et ipsam viventem nunquam cognoverat carnaliter,
sed demum eam mortuam cognovit in sepulcro, secrete, in nocte diei qua
fuerat sepulta; et sic, illa cognita, audivit quandam vocem dicentem
sibi: Redeas cum tempus fuerit pariendi, quoniam invenies tibi filium
unum capud. Et audivi quod, completo tempore, predictus idem miles
rediit ad sepulchrum, et invenit capud humanum inter tibias illius
mulieris sepulte, audiens iterum vocem dicentem sibi: Custodi hoc capud,
quod omnia bona ventura sunt tibi ab illo. Tempore vero quo hoc audivi,
erat preceptor illius loci frater Matheus dictus le Sarmage, Picardus,
et de Picardia dicebatur natus fuisse, et frater illius soldani
Babilonie qui tunc regnabat, quia unus eorum de sanguine alterius mutuo
potaverat, propter quod dicebantur fratres. Preceptor quoque militum
erat quidam frater Philippus nomine; cofalonerius erat quidam magister
famulorum, et vocabatur frater Symon Picardus. De conventu erat quidam
Joffridus, qui postea fuit magister ordinis, socius dicti fratris Mathei
preceptoris, et quidam qui vocabatur frater Petrus de Fontanis, et illo
tempore fuit factus magister ordinis. Item, vidi fratrem [p. 646]
Guillelmum de Bello Joco transfretatum in domo Anconitana, qui multos
servientes secum de diversis partibus adduxerat, quos ante pallacium
dicte domus vidi alta voce clamitantes, ut eis faceret solucionem de
stipendiis suis, prout eis promiserat in Francia et alibi. Qui respondit
eisdem quod nulla stipendia eis daret. Illis respondentibus quod hoc eis
promiserat de tribus mensibus in tribus se in fortaliciis Templi ei
dicta stipendia soluturum, et ipsos in custodiendis dictis fortaliciis
promiserat statuendos, ipso respondente: Nequaquam, sed de cetero vultis
ordini Templi et ipsius personis servire, nos vos ponemus in fortaliciis
nostris predictis, ut per vos possint in antea custodiri. Qui videntes
hoc ceperunt clamare quod eos deceperat, et quod ob decepcionem illam
abnegarent Christum et fidem catholicam, et efficerentur Sarraceni. Qui
respondit illis: Recedatis cum malediccione nostra. Tunc vidi turbam
illorum procul recedencium, et infra VIII dies audivi quod IIII^C
effecti fuerunt Sarraceni. Patriarcha Jerosolimitanus erat frater Thomas
de Leucino, ordinis Predicatorum. Item, vidi, ego qui loquor, quemdam
priorem domus Aconensis, Antonium nomine, qui de Suria fuerat oriundus,
impotens tibiis et pedibus, in cujus camera secreta capitulia tenebantur
per majores ordinis, videlicet fratrem Symonem de Turri preceptorem
regni Jerosolimitani, Theobaldum dictum Monnegandi, preceptorem
Anconitanum, Guillelmum draperium et permarescallum ordinis illarum
parcium, cujus nomen ignoro ad presens. Item, audivi, ego qui loquor,
quod ille frater Anthonius erat multum sapiens, et multas inveniebat
subtilitates et cautellas, quas quandoque audiebam in bonum interpretari
et quandoque in malum. Item, ego qui loquor vidi pluries ejici
servientes et alios non existentes de ordine a locis in quibus capitulia
fiebant, et hoc in horis matutinis. Item, vidi pluries quamdam crucem
cupitam, que prima facie nullius valoris quoad precium existere
videbatur, et de cuvello seu alveo in quo Christus fuit balneatus esse
dicebatur, quam dicti fratres in thesauro suo reservabant; et aliquando
vidi quod, cum nimius calor vel siccitas occurebat, populares [p. 647]
Anconitane supplicabant fratribus Templi quod cum processione cleri
Anconitani illa crux portaretur. Vidi eciam quandoque patriarcham
Jerosolimitanum ad processiones hujusmodi hambulantem cum uno de
militibus ordinis Templi, qui dictam crucem portabat cum devocione qua
decebat. Quibus processionibus ita factis, divina cooperante clemencia,
aqua de celo veniens terram rorabat, et calorem aeris temperabat. Item,
vidi, ego qui loquor, multos egrotantes, tam viros quam mulieres, ad
ecclesiam domus Templi Aconensis deferri et aduci maligno spiritu
vexatos, qui tamen crux ipsa ante eos afferetur, capellanis vel clericis
ipsis conjurantibus, respondebant vulgariter eciam et Latine, dicendo
aliquando quibusdam de capellanis vel clericis: Quomodo tu, qui es
filius talis, loqueris, et aliquando: Tu comisisti talia crimina vel
delicta, et visa ipsa cruce ab ipsis, clamabant: Ecce crux, ecce crux,
non possumus amplius hic morari; sed oportet nos recedere. Et sic
malignus ille spiritus loquebatur in illis, ita quod demum egrotantes
ipsi, quasi ex toto extincti jacentes, spumosis labiis et malignis
liberati spiritibus cruciabantur. Item, vidi, ego qui loquor, quemdam
Julianum nomine, qui domino Sydonensis ville successerat, et qui, ut
predicitur, capud predictum in filium habuerat, et ante adventum
supradicti fratris Guillelmi de Bello Joco, dictam villam Sydonensem et
omnia bona sua Deo et ordini Templariorum, ut dicebatur, dedicavit, et
postmodum vidi eum in ordine et habitu Templariorum; et deinde ipsum ab
ordine exclusum et habitu privatum vidi, qui postea, cum duobus
militibus Hospitalis, ad domum Templi Aconensis sine dicto habitu
remeavit, et videntes eum dicebant: Ecce frater Julianus qui de ordine
exivit; et peciit ab Hospitalariis ut ipsum in suo ordine receperent.
Quem receptum vidi pluries in habitu Hospitalariorum; sed post infra
breve tempus, dictum ordinem et habitum Hospitalariorum reliquit, et
quoddam monasterium quasi Premostratensis ordinis subintravit, quod
monasterium sancti Michaelis de Clusa vocabatur, situm in quadam insula
ante ripam maris, prope civitatem Baruti, ubi dicebatur diem clausisse
extremum. De erroribus contentis in articulis supradictis plura [p. 648]
nec visu nec auditu cognovi, nisi tantum illa que ipsi Templarii vel
major pars ipsorum in examinacionibus, deposicionibus et confessionibus
suis voluntate spontanea, cum diligencia requisiti, dixerunt; aut eciam
revelarunt in presencia reverendorum patrum in Christo, dominorum Dei
gracia Parisiensis et Mimatensis episcoporum, et aliorum plurium
adjunctorum ac venerabilium et discretorum virorum dominorum, decani et
succantoris Parisiensis et Inquisitoris heretice pravitatis in regno
Francie, et in presencia plurium aliorum tam relligiosorum quam
secularium personarum, quarum nomina in scriptis, una cum dictorum
Templariorum deposicionibus, per me notarium publicum, qui loquor, et
per plures alias manus publicas sunt redacta, dicta fuerunt, sub anno,
indiccione, mense, die et pontificatu predictis, presentibus personis
superius annotatis.