commissariorum frater Albertus de Canellis miles, Aquensis diocesis,
provincie Mediolanensis, preceptor bailivie insule Sicilie, qui [p. 425]
fuerat magister ostiarius domini Benedicti pape XI, testis supra
juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia
voluntarie dimisit eum coram domino Parisiensi episcopo, cum hac
intencione ut sicut dictum mantellum habuerat et tenebat ab Ecclesia,
sic dimitteret Ecclesie; et fecerat voluntarie radi sibi barbam, et est
etatis triginta duorum annorum vel circa; qui fuit protestatus quod per
aliqua que diceret vel faceret, non intelligebat contrariari nec
derogare confessioni et deposicioni per eum factis apud Someyre diocesis
Nemausensis, coram dominis Aniciensi, Magalonensi et Nivernensi
episcopis, per quos fuerat absolutus et reconciliatus, et habebant
potestatem, ut videtur dicto testi, domini episcopi Nemausensis. Lectis
autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis,
respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, ut sequitur, videlicet se
nescire si servarentur in ordine contenta in dictis articulis, quia non
interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris dicti ordinis; credit
tamen quod taliter reciperentur unus sicut et alius, ipse autem receptus
fuerat in una camera domus Templi civitatis Astensis, per fratrem
Guillelmum de Canellis militem, quondam preceptorem, tunc Lombardie, in
festo apostolorum Petri et Pauli, proximo preterito fuerunt circiter
novem anni, presentibus fratribus Garino milite Provinciali, cujus
cognomen ignorat, et Georgio preceptore dicte domus Astensis, et
supervenit, ut sibi videtur, cum jam esset receptus, frater Yvanus de
Canellis miles, in hunc modum: nam dicti duo fratres Garinus et Georgius
venerunt ad eum in quadam alia camera ad quam eum duxerant, et pecierunt
ab eo si volebat esse servus esclavus ordinis perpetuo, et respondit
quod sic, et ipsi dixerunt quod bene deliberaret, quia forsitan
cogitabat in ordine habere plus delectacionis quam haberet, et si esset
frater, oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et esse subditum
aliene voluntati, nec haberet equos ut equitaret forsitan, nec esset
indutus ut sperabat, et similia. Quo respondente quod omnia bene
impleret, dicti duo fratres intraverunt cameram in qua primo fuerat
introductus dictus testis, ad quam venerat dictus receptor, et [p. 426]
postmodum redierunt ad eum, et instruxerunt ipsum quod peteret a dicto
receptore ut reciperet eum, quia volebat esse servus esclavus ordinis,
et duxerunt eum [ad] ipsum receptorem a quo peciit predicta, et cum
respondisset quod bene deliberaret, et eadem verba dixisset in effectu
que dicti duo fratres ei dixerant, finaliter fecit eum jurare super
quemdam librum apertum quod esset obediens dicto receptori et omnibus
preceptoribus qui proponerentur eidem, et quod viveret sine proprio in
castitate et obediencia, quod secreta capituliorum non revelaret eciam
illis fratribus qui non interfuissent in eis. Postmodum imposuit sibi
mantellum, et ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore, et dicti
fratres dicebant psalmum: Ecce quam bonum. Postmodum preceptor instruxit
eum qualiter debebat vivere, post que dictus receptor recessit, et
dictus frater Yvanus, qui erat de parentella ipsius testis, recessit cum
eo, et precepit eidem testi quod faceret illud, quod dicti fratres
Garinus et Georgius dicerent ei. Post que dictus frater Garinus dixit
eidem testi ostendendo crucem mantelli quod ille qui fuerat crucifixus
in cruce erat falsus propheta, et quod non crederet in eum, nec haberet
spem nec fidem in eum, et quod in despectum ejus spueret super crucem
mantelli ipsius testis, et cum ipse testis responderet quod nullo modo
hoc faceret, et incepisset flere, dictus frater Garinus posuit unam
manum ad cultellum armorum quem portabat, et aliam manum posuit super
spatulis dicti testis, et fuit comminatus quod jugularet et projiceret
eum in latrinam que erat juxta dictam cameram, nisi faceret quod sibi
injungebat, et tunc dictus testis, timore mortis, ut dixit, dixit:
Consencio hiis que vultis, et ista dixit ore ut satisfaceret ei et non
corde, et spuit non super crucem mantelli, sed ad terram juxta.
Postmodum dixit ei quod oportebat quod oscularetur eum retro in spina
dorsi et in umbilico, dicens quod hoc non fiebat pro malo, sed ita
servabatur in ordine. Et cum ipse testis fleret et diceret quod hoc non
faceret, dictus frater Georgius dixit prefato fratri Garino: Dimitatis
eum, quia bene faciet quod ego voluero, et tunc traxit ipsum testem ad
angulum camere predicte, et levavit idem frater Georgius [p. 427]
aliquantullum mantellum et tunicam, et dixit eidem testi quod fingeret
se osculari, et diceret se osculatum fuisse eum. Aliud illicitum, quoad
crimen sodomiticum vel alia non fuit actum vel dictum in recepcione sua
predicta, ut dixit.
Item, de contentis in Vº articulo et omnibus sequentibus respondit se
nichil scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod ipse bene
credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis
crederent, et bene scit quod layci non poterant absolvere a peccatis,
sed Magister et tenentes capitulia quandoque remitebant penas in ordine
statutas pro excessibus eorum. Jurabant ordinem non exire pro meliori
vel pejori; statim pro professis habebantur, clamdestine recipiebantur.
Cordulis cingebantur super pannos lineos, in signum castitatis.
Revelantes secreta fuissent puniti, nescit qualiter; non audivit
inhiberi quod non confiterentur nisi fratribus ordinis, et ipse testis
predictos errores confessus fuerat Rome, in ecclesia sancti Johannis de
Latrano, cuidam fratri ordinis sancti Augustini, cujus nomen ignorat,
generali penitenciario domini Pape, et absolvit eum, et dixit ei quod
predicta revelaret dicto domino Benedicto pape, et ipse respondit quod
non auderet, nec ei revelavit, et injunxit ei penitenciam quod diceret
VII psalmos, Pater noster et multa alia talia. Elemosine et hospitalitas
in aliquibus locis fiebant largius, et in aliquibus strictius, sed non
audivit precipi quod restringerentur; si acquisivissent per nefas,
fuissent puniti; clam tenebantur capitulia eorumdem; ordo servabat quod
magnus Magister cum conventu statuebat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed quia
adductus fuerat ut ferret testimonium veritati; cui fuit injunctum per
dictos dominos commissarios, quod non revelaret hanc suam deposicionem,
quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco predictis, presentibus magistro
Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo [p. 428]
nominatis.
Post hec, die Jovis sequenti, que fuit XXI dies dicti mensis Januarii,
fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo
predicta, frater Philippus Agate serviens, Rothomagensis diocesis,
preceptor domus sancte Ganburge ejusdem diocesis, testis suprajuratus,
ut deponeret dictum suum, sexagenarius, non deferens mantellum ordinis,
quia in concilio Senonensi fuit, nescit per quem, amotus ei a collo, et
projectus de pulpito in quo tenebatur concilium ad terram cum mantellis
aliquorum aliorum, post que fecit sibi radi barbam, et fuit examinatus,
alias absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem. Qui
fuit protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per ipsum
facta coram dicto domino Parisiensi episcopo. Lectis autem et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo
ad primos IIIIor, ut sequitur, videlicet se credere quod in
recepcionibus fratrum ordinis faciebant eos abnegare Deum, quia ita
audivit dici, et ipse abnegavit in recepcione sua, et recepit duos, et
mandavit quod aliqui ex astantibus facerent eos abnegare Deum.
Requisitus ubi, quando et qualiter et a quo receptus fuerat, respondit
se fuisse receptum in capella domus Templi de Burgere, in Vugassino
Normanno Rothomagensis diocesis, sunt circa XXX anni, [per] Alveretum
servientem quondam, tunc preceptorem Normanie, presentibus fratribus
Andrea de Rosayo preceptore de Ara Vallis Dionisii, Guidone de Brotone
et Guillelmo de sancto Taurino servientibus, deffunctis, in hunc modum:
nam requisivit panem et aquam, societatem et vestitum ordinis, amore
Dei, et dictus receptor respondit quod grandem rem petebat et quod bene
deliberaret, quia oporteret eum multa dura sustinere, esurire quando
vellet comedere, vigilare quando vellet dormire et econtra, et
consimilia. Post que fecit eum vovere et jurare super quoddam missale
apertum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et pro posse
suo juvaret ad acquirendum regnum Jerosolomitanum. Postmodum [p. 429]
tradidit sibi mantellum, et ipse et astantes fratres fuerunt eum
osculati in ore. Exinde instruxit eum qualiter deberet se gerere in
ordine, et precepit ei quod non, revelaret secreta capituliorum. Post
que duxit eum ad quamdam cameram, in qua induit sibi vestes ordinis, et
precepit ei presente dicto fratre Guillelmo quod abnegaret Deum, et ipse
respondit: Quomodo hoc facerem? et predictus preceptor subjunxit:
Oportet te hoc facere, et tunc ipse testis dixit, Abnegatus sit. De
spuicione supra crucem, osculis inhonestis, de crimine sodomitico vel
aliquo alio illicito vel inhonesto, non fuit sibi factum verbum in dicta
sua recepcione, nec audivit dici quod fieret in recepcionibus aliorum,
et illis quos ipse recepit, fecit eundem modum servari qui fuerat
servatus in recepcione sua. Recepit autem fratrem Guillelmum Bocelli
servientem, vivum, ut credit, sunt circiter XV vel XVI anni, in capella
domus Templi de Ranevilla Ebroicensis diocesis, presentibus fratribus
Guillelmo presbitero, cujus cognomen ignorat, Ricardo de Santanville
serviente, mortuis, et in eodem loco recepit, sunt circiter XV anni,
fratrem Jacobum de Prerveriaco servientem, Ebroicensis diocesis, vivum
adhuc, ut credit, presentibus dictis fratribus Guillelmo et Ricardo de
Saquenville, et aliis pluribus deffunctis. Vidit eciam plures recipi
Parisius in capitulis generalibus, de quorum nominibus non recordatur,
per fratrem Hugonem de Peraldo, et in publico servabatur ille modus quem
deposuit fuisse servatum in recepcione sua, quoad licita et honesta.
Postmodum ducebantur ad unam capellam vel alium locum, et credit quod
ibi faciebant abnegare Deum.
Item, super Vº et omnibus aliis sequentibus articulis, dixit se nichil
scire plus quam supra deposuerit, hoc excepto quod bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres bene crederent,
et quod eorum sacerdotes secundum formam Ecclesie celebrarent. Sciebat
quod layci non poterant absolvere a peccatis, sed quando capitulia
tenebantur, laicus qui tenebat capitulum, dicebat quod de hiis [p. 430]
que obmittebant dicere propter verecundiam carnis, quam intelligebat ex
hoc quia expoliati disciplinabantur in publico, vel propter metum
penarum et discipline ordinis, faciebat eis illam indulgenciam quam
poterat, sed ipse testis non credebat propter hoc esse absolutus a
peccatis, nec credit quod alii fratres crederent. Jurabant non dimittere
ordinem pro meliori vel pro pejori, statim pro professis habebantur,
clamdestine fiebant recepciones et capitulia nullis presentibus nisi
fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis stricte cingebantur
in penitencia super pannos lineos, cum quibus jacebant, nec audivit quod
capita ydolorum cum eis tangerentur; qui revelassent secreta et modum
recepcionis, fuissent incarcerati et aliter puniti; sine licencia non
poterant nisi fratribus sacerdotibus ordinis confiteri. Ipse autem
testis confessus fuit de dicta abnegacione et de omnibus aliis peccatis
suis, ut dixit, infra annum a recepcione sua, in capella sancti Stephani
dicte Domus de Reneville, fratri Michaelli de Falesia, quondam capellano
dicti loci de ordine eorum, qui absolvit eum, injunctis sibi in
penitencia XIII _Pater noster_, omnibus diebus vite sue, preter alia que
debebat dicere, et inter alia dixit sibi dictus capellanus. Si tu
negasti, ego non possum aliud. Si fratres ordinis sciebant errores
predictos, fuerunt negligentes, quia non correxerunt nec denunciaverunt
Ecclesie, et credit quod aliqui ex superioribus dicti ordinis
preciperent dictam abnegacionem fieri. Elemosine et hospitalitas bene
servabantur in ordine, et tempore magne carastie ipse testis una die in
dicto loco de Belleville fecit dari elemosinam undecim milibus
quadringentis et XXIIII personis, et bladum, quod ipse dedit amore Dei,
in dicto anno carastie, valebat bene IIIIor milia libras Parisienses, ut
dixit, et aliquando subtrahebatur vinum fratribus ut ministraretur
advenientibus. Licite debebant acquirere ordini, sed non per nefas;
credit quod in ordine servaretur quod magnus Magister cum conventu
ordinabat. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter illa que
imponuntur eidem; credit quod modus recepcionis confessatus per eum
esset notus multis fratribus ordinis, et audivit dici magnum [p. 431]
Magistrum et alios fratres aliquos errores, nescit quos, confessos
fuisse contra ordinem.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in
virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Johannes de sancto Lupo serviens, Parisiensis
diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, quinquagenarius
et ultra, non defferens mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi
cum pluribus aliis dimisit ipsum; postmodum fecit sibi radi barbam, et
fuit examinatus et absolutus per dominum episcopum Parisiensem, et fuit
protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per ipsum alias
facta coram domino Parisiensi episcopo. Lectis autem et diligenter
expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo
ad primos IIII, se nescire si in ordine servabantur contenta in dictis
IIII articulis, quia non interfuerat recepcionibus aliorum, nisi
recepcioni fratris Johannis de Buffoymont, quondam Parisiensis diocesis,
qui fuit receptus, cum ipso teste, in capella domus Templi de Latigniaco
Sicco Meldensis diocesis, in carniprivio instanti erunt XX anni vel
circa, per fratrem Nicolaum Flamengi locumtenentem thesaurarii
Parisiensis, presentibus fratribus Reginaldo capellano ordinis in dicta
domo, Deodato Radulfo de Ardivilier, et Nicolao de Puteolis
servientibus, deffunctis, qui recepti fuerunt in hunc modum: nam
pecierunt panem et aquam ordinis, et receptor concessit eis auctoritate
Dei et superiorum suorum, qui dederant ei potestatem recipiendi eosdem;
postmodum fecit eos vovere et jurare super quendam librum apertum
castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus
et bonas consuetudines ordinis. Postmodum imposuit eis mantellos,
et ipse et fratres astantes fuerunt eos osculati in ore; exinde [p. 432]
dictis quibusdam benediccionibus per dictum capellanum astantem, et aqua
benedicta aspersa super eos, dictus receptor instruxit eos qualiter
deberent dicere Pater noster, regere se in ordine; postmodum dicti
fratres Deodatus et Radulphus de Ardevillari duxerunt ipsum testem ad
quandam cameram propinquam capelle, in qua exuit vestes seculares, et
induit vestes ordinis, et preceperunt ei quod abnegaret Deum, et ipse
respondit, Quomodo posset hoc facere; et ipsi dixerunt quod hoc
oportebat eum facere, et nisi hoc faceret, punirent eum in tali loco ubi
haberet pati, et tunc ipse testis respondit: Ego faciam voluntatem
vestram, sed non recollit quod abnegaverit, et predicta verba dixit ore
non corde. Postmodum preceperunt ei quod spueret super crucem mantelli
unius eorum sibi ostensam, sed nescit cujus eorum, et ipse spuit, non
super crucem, sed juxta in terra. Alia inhonesta, quantum ad oscula,
crimen sodomiticum, vel aliqua alia inhonesta non fuerunt facta vel
dicta in recepcione sua, nec audivit quod fierent in recepcionibus
aliorum, sed credit quod reciperentur alii communiter in ordine,
secundum quod deposuit se fuisse receptum, et quod abnegarent Deum, et
preciperetur quod spuerent super crucem. Dictus autem frater Johannes de
Buffaymont, qui fuit receptus cum eo, fuit post recepcionem ductus ad
aliam cameram, ut indueret se in ea, et credit quod sibi fuerunt
precepta illa illicita de abnegacione et spuicione que fuerunt precepta
ipsi testi.
Item, de contentis in Vº et omnibus aliis articulis respondit se nichil
scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod ipse bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii crederent; Magister
poterat eis remittere, si aliqua subtraherent de bonis ordinis, sed non
absolvere a peccatis. Statim pro professis habebantur, sed non jurabant
ordinem non exire; clamdestine recipiebantur; cordulis unde volebant
assumptis cingebantur super pannos lineos, cum quibus jacebant. Credit
quod fuissent puniti qui noluissent abnegare Deum et spuere super
crucem, vel juxta, vel qui extraneis hoc revelassent; sine [p. 433]
licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri, et ipse
testis fuit confessus predicta dicto fratri Raynaudo presbitero, qui
dixit sibi quod male fecerat, et absolvit eum injuncta penitencia quod
jejunaret in pane et aqua multis sextis feriis; male fecerunt scientes
errores quia non correxerunt, nec denunciaverunt Ecclesie; elemosine et
hospitalitas bene servabantur in ordine, et melius tempore caristie quam
habundancie, et hoc dixit vidisse in domo de Soysiaco Meldensis
diocesis; precipiebatur quod per nefas nichil acquirerent ordini;
capitulis non interfuerat; pro absolucione peccatorum eorum ad
capellanos ordinis remittebantur; servabatur in ordine quod magnus
Magister cum conventu ordinabat. Multum loquitur mundus contra ordinem,
propter illa de quibus agitur contra eum. Credit quod alii fratres
ordinis scirent quod in recepcionibus fratrum servarentur illa de quibus
supra deposuit, et audivit dici Parisius magnum Magistrum et alios
aliquos errores contra ordinem fuisse confessos.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in
virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Veneris sequenti, que fuit XXII dicti mensis Januarii,
fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum in domo
predicta frater Bartholomeus de Trecis serviens, testis supra juratus,
ut deponeret dictum suum, quadragenarius et ultra, ut dixit, non
defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat una cum pluribus aliis
in concilio Senonensi, et postmodum radi fecerat sibi barbam, et fuerat
cum eo inquisitum per dominum episcopum Parisiensem, et absolutus et
reconciliatus per eum. Qui fuit protestatus quod non intendebat recedere
a deposicione et confessione per eum factis coram dicto domino [p. 434]
episcopo Parisiensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus
et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, se
nescire si communiter recipiebantur fratres ordinis sicut ipse fuit
receptus per fratrem Hugonem de Peraldo, inter festa beatorum Remigii et
Dyonisii erant XX anni vel circa, in aula domus Templi Trecensis,
presentibus fratribus Humberto quondam preceptore tunc de Valoire
Lingonensis diocesis, Nicolao de Serra, quondam preceptore dicte domus
Trecensis, Stephano le Nain, quondam servientibus, a quo petitum fuit si
volebat esse frater ordinis; quo respondente quod sic, dixerunt quod
oporteret eum multa sustinere et dimittere propriam voluntatem, et quod
oporteret eum abnegare Deum, et spuere super quamdam crucem, et quod hoc
faceret ore non corde; et hoc dixit sibi dictus frater Nicolaus in una
camera propinqua dicte aule, et erat presens dictus frater Humbertus, et
ipse testis respondit quod nullo modo faceret hoc. Tamen nichilominus
abnegavit ore non corde, et spuit non super sed juxta quamdam crucem
ligneam, nescit per quem allatam; postmodum adduxerunt eum ad dictum
fratrem Hugonem in aula predicta, qui peciit a dictis fratribus Nicolao
et Humberto si bene indoctrinaverant eum; quibus respondentibus quod
sic, fecit eum dictus frater Hugo vovere et jurare super quemdam librum
apertum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et quod bene
conservaret bona et elemosinas ordinis, et dixit ei quod si furaretur
bona domus, puniretur tanquam latro, et si inveniretur cum muliere
suspecta, perderet habitum; post que imposuit ei mantellum, et fratres
astantes, non tamen dictus frater Hugo, fuerunt eum osculati in ore. Sed
dictus frater Hugo dixit ei quod bene faceret facta sua; postmodum
intraverunt ad prandium. De osculis inhonestis, crimine sodomitico,
conculcacione crucis, vel aliis inhonestis non fuerunt locuti sibi, nec
de cato, nec scit, nec audivit quod dicerentur aliis in recepcione
eorum, nec quod in ordine servarentur; nec aliud illicitum fuit actum
vel dictum in recepcione ejusdem. Requisitus si viderat aliquos alios
recipi in dicto ordine, respondit quod sic, fratrem Johannem de [p. 435]
Annonia servientem per fratrem Johannem Bruart preceptorem ballivie
Trecensis, in capella domus Templi de Vilaribus, presentibus dictis
fratribus Stephano le Nain, Galtero lo Bergier, Radulpho de Annonia
fratre ejusdem Johannis, servientibus, sunt decem et octo anni, vel
circa. Vidit eciam recipi, sunt circiter octo anni, fratrem Petrum de
Relanpont servientem, in capella domus Templi de Mormant Lingonensis
diocesis, per fratrem Laurencium preceptorem dicte domus, presentibus
fratribus Johanne et Jacobo agricolis, dicte domus servientibus, quorum
cognomina ignorat; in quorum recepcionibus non vidit nec audivit quod
facerent eos abnegare vel spuere supra crucem, vel quod aliud inhonestum
vel illicitum fieret vel diceretur ibidem; nec credit quod predicti duo
predicta facerent illicita, nec scit quod credat si alii facerent dicta
illicita vel non, quia non vidit fieri nisi in recepcione sua; sed
antequam intrasset dictum ordinem, audivit dici a quibusdam secularibus,
nescit quibus, quod in recepcionibus fratrum fiebant aliqua inhonesta,
quod tamen non credidit, quia si credidisset, ordinem non intrasset; nec
postmodum vidit in dicto ordine in recepcionibus aliqua illicita fieri,
nec audivit dici quod fierent preterquam in sua.
Item, de contentis in V et omnibus sequentibus respondit se nichil scire
ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod ipse bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii crederent, quia videbat
eos venire ad ecclesiam et confiteri; et credit quod sacerdotes eorum
bene celebrarent, et audivit dici quod Magister poterat remittere penas
fratribus ordinis et absolvere eos a penis, sed non credit a peccatis.
Audivit dici quod jurabant non exire ordinem, et ipse juravit, et statim
pro professis habebantur; januis clausis, nullis presentibus nisi
fratribus ordinis, recipiebantur. Post capcionem suam audivit a
secularibus quod ydola habebantur in ordine: cordulis de filo
cingebantur super pannos lineos cum quibus jacebant. In recepcione sua
fuit ei inhibitum per sacramentum quod non revelaret secreta
capitulorum, et dixit ei dictus frater Hugo quod si revelaret, [p. 436]
perderet habitum. Confessus fuit presbiteris secularibus et ordinis de
abnegacione et spuicione predictis; et unus cui fuit confessus intra
annum a recepcione sua, vocabatur Galterus, et serviebat in capella
eorum de Villaribus, et erat secularis, et dixit ei quod male fecerat,
et absolvit eum imposita penitencia quod diceret VII _Pater noster_
qualibet die unius septimane. Male fecerunt scientes errores, quia eos
non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Non fuit ultra mare, nec
scit quod servabatur ibi vel in aliis locis in recepcione fratrum.
Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri in domo de Barbona
Trecensis diocesis, in qua moratus fuit per septem annos; sed audivit
dici quod in aliquibus aliis locis non fiebant ita bene; capitulis non
interfuerat, nec sciebat quod faciebant in eis; ivisset quo Magister
magnus precipisset ei, et credit eciam quod alii fratres obedivissent ei
in hiis que mandasset; credit quod modo sit suspicio contra ordinem.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in
virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Otho de Anone Lingonensis diocesis, serviens,
testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quinquagenarius, non
defferens mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi unus serviens
amovit sibi dictum mantellum, et projecit eum ad terram, et de mandato
ejus fecit sibi radi barbam, et fuerat inquisitum cum eo per dominum
episcopum Parisiensem, et postmodum absolutus et reconciliatus in
concilio Senonensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit ad eos, protestacione facta, quod non
recedebat a confessione et deposicione alias factis per eum coram dicto
domino Parisiensi episcopo.
Et primo ad primos XV articulos: quod ipse fuerat receptus in [p. 437]
capella domus Templi de Vinziaco Eduensis diocesis, in instanti festo
Purificacionis beate Marie erant XXV anni vel circa, per fratrem Anricum
de Dola servientem, quondam preceptorem, tunc ballivie de Buris
Lingonensis diocesis, presentibus fratribus Baudrico de Vollenis,
Guillelmo le Gambaeur, Reginaldo de Tossiaco preceptore dicte domus, et
Petro Baveron servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam existens in
dicta capella peciit ab eis amore Dei panem et aquam et pauperem
vestitum ordinis; et concesserunt eidem; postmodum fecerunt eum vovere
et jurare super quendam librum castitatem, obedienciam, vivere sine
proprio, servare fideliter elemosinas et bona ordinis, et bonos usus et
bonas consuetudines ordinis; et quod si esset claviger vel administrator
alicujus domus, reciperet bene bonas gentes venientes; postmodum
imposuit sibi mantellum, et ipse receptor et alii fratres astantes
fuerunt eum osculati in ore. Exinde dictus receptor instruxit eum
qualiter diceret Pater noster, et aliqua alia honesta; sed antequam
traderet sibi mantellum, ut sibi videtur, precipit quod abnegaret Deum
et quod spueret supra quamdam crucem, que erat lignea, ut sibi videtur,
nescit per quem allatam; et ipse fuit reluctatus, sed finaliter timore
ductus, abnegavit Deum ore non corde, et spuit non supra sed juxta
dictam crucem. De osculis inhonestis, crimine sodomitico, conculcacione
crucis, et cato vel aliquo alio illicito non fuit sibi factum verbum in
recepcione predicta, nec audivit quod aliis fieret vel diceretur, nec
credit quod alii fratres ordinis abnegarent vel facerent alia contenta
in dictis articulis.
Requisitus si interfuerat recepcionibus aliorum in ordine, respondit
quod viderat recipi fratrem Guillelmum de Belna quondam Eduensis
diocesis, per fratrem Raynaldum quondam preceptorem, tunc de Vinciaco,
in capella dicte domus, sunt viginti duo anni vel circa, presente, ut
sibi videtur, dicto fratre Baudrico. Sed recessit dictus testis,
priusquam tradidisset ei mantellum, ut ponerent mensas, et eadem die
ante prandium, cum ponerentur mense, dictus frater Guillelmus [p. 438]
dixit ei qualiter receperant eum et quomodo fuerant eum osculati in ore,
et preceperant ei quod abnegaret Deum, et spueret supra crucem, et quod
ipse Guillelmus abnegaverat Deum et spuerat non supra sed juxta crucem,
et dolebat multum de hiis que fecerat dictus Guillelmus, ut dicebat; et
predictus testis dixit ei quod ipse fecerat idem. Ab aliquo alio de
ordine non audiverat dici quod abnegasset in recepcione sua Deum, vel
spuisset contra crucem.
Item, super XVI et omnibus sequentibus respondit se nichil scire ultra
illa que supra deposuit, hoc exceptor quod ipse juraverat, et credebat
quod alii jurarent non exire ordinem, et statim pro professis
habebantur; nec erant seculares in recepcionibus eorum, quas faciebant
januis clausis; cingebantur de mandato superiorum suorum cordulis supra
camisias cum quibus jacebant. Inhibitum fuit ei quod non revelaret
secreta capitulorum nec modum recepcionis, sed nescit si revelassent an
fuissent puniti, sed tamen fuissent increpati. Precipiebatur quod non
confiterentur nisi presbiteris ordinis sine eorum licencia. In dicta
domo de Buris, in qua ipse morabatur, convenienter elemosine et
hospitalitas servabantur; aliquando post matutinum de nocte tenebant
capitulia, ut audivit dici, quando habebant equitare vel alia facere, et
tenebantur clam nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Si magnus
Magister aliqua bona precepisset et ordinasset, credit quod fuissent
servata in toto ordine, sed mala non. Grandia scandala contra ordinem
sunt exorta. Postquam fuit captus, audivit dici quod magnus Magister et
alii confessi fuerant aliquos errores, nescit quos, contra ordinem.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in
virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XXIII dies dicti mensis [p. 439]
Januarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum,
in domo predicta, frater Lambertus de Cormellis serviens, Parisiensis
diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum,
quinquagenarius vel circa, non deferens mantellum ordinis quia dimiserat
eum una cum multis aliis in concilio Senonensi, et postmodum radi
fecerat sibi barbam. Cum quo fuerat inquisitum per dominum episcopum
Aurelianensem Senonis, sede vacante, et absolutus et reconciliatus per
eum. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis
articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XV, quod non steterat in
ordine Templi, nisi a festo Nativitatis beati Johannis Baptiste, usque
ad festum Beati Remigii tunc sequens, in quo fuit captus una cum aliis,
nec interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris in ordine nec
capitulis eorum, et ideo nesciebat quis modus servaretur in
recepcionibus aliorum. Ipse tamen fuit receptus in capella domus Templi
de Sancey Senonensis diocesis, de mandato thesaurarii Parisiensis, per
fratrem Arnulphum de Champcuelh servientem, preceptorem tunc de Stampis,
presentibus fratribus Johanne de Cormellis preceptore tunc de Bandeliis,
diocesis Senonensis, ut credit, Petro et Guillelmo Carpentario
servientibus, quorum cognomina ignorat. A quo receptore requisivit
flexis genibus in dicta capella existens panem et aquam, et pauperem
vestitum ordinis, amore Dei; et ipse respondit ei quod bene deliberaret,
quia ipse testis erat bonus operarius ad preparandum tonellos et vineas,
et in ordine haberet multa sustinere, et videbat eos bene indutos et
bene equitatos, et forte ipse non haberet talia in ordine; et precepit
ei quod intraret quamdam cameram ad deliberandum, et postmodum rediret
ad eum, quod et fecit; et postmodum rediens in capella, institit pro
ejus recepcione, et dictus receptor dixit ei quod ex quo tantum
appetebat reciperet eum, et fecit eum vovere et jurare super quemdam
librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus
et bonas consuetudines, elemosinas et bona et secreta ordinis, et quod
esset obediens cuicumque preceptori qui preponeretur eidem; [p. 440]
postmodum tradidit ei mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt
osculati eum in ore. Deinde precepit ei quod abnegaret Deum vel Jhesum,
sed non recolit bene si dixit Deum vel Jhesum; certus tamen est quod de
altero eorum precepit ei, et ipse testis fuit valde dolens et
stupefactus, si hoc faceret vel non, quia multum desiderabat esse in
ordine, et multum institerat; finaliter abnegavit Deum vel Jhesum ore
non corde; postmodum precepit ei quod spueret super quamdam crucem
ligneam, nescit a quo allatam, positam super quandam sedem de palea, et
ipse spuit non super sed juxta. Postmodum de mandato ejusdem receptoris
osculatus fuit eum in spatulis super pannos. Requisitus si dixit ei quod
ista essent de punctis ordinis, respondit quod non, sed quod predicta
oportebat eum facere; de aliis contentis in dictis XV articulis et
omnibus aliis sequentibus, dixit se nichil scire ultra quod supra
deposuit, hoc excepto quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et
sciebat quod laici non poterant absolvere a peccatis; non credit quod
jurarent non exire ordinem, et quod pro professis statim habebantur, et
in recepcione sua non fuerunt nisi fratres ordinis, et porte fuerunt
clause; et credit quod suspicio habebatur contra ordinem, quia amici
receptorum non intererant recepcionibus. Una cordula fuit sibi tradita
in recepcione, qua cingeretur ad tenendum pannos lineos cum quibus
jacebat magis clausos; juravit non revelare secreta capitulorum, et
credit quod alii jurarent; non fuit sibi injunctum quod non confiteretur
nisi fratribus presbiteris ordinis; de abnegacione et spuicione
predictis dixit se fuisse confessum circa unum mensem sue recepcionis
fratri Roberto capellano ordinis, tunc moranti in domo Templi de Vervans
Senonensis diocesis, qui capellanus venerat apud domum eorum de
Bandeliis, in qua fuit ei confessus, et dixit ei quod male fecerat, et
quod Dominus indulgeret ei; et absolvit eum injuncta penitencia quod
jejunaret decem vel duodecim diebus in pane et aqua. Scientes errores
esse in ordine, malefecerunt, si in eo erant, quia non correxerunt eos,
nec denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici quod tempore caristie [p. 441]
elemosine fuerunt restricte in ordine; postquam fuit captus, audivit
dici quod magnus Magister et alii confessi fuerunt aliquos errores,
nescit quos, contra ordinem.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in
virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Robertus de Cormeliis Parisiensis diocesis, testis
supra juratus, ut deponeret dictum suum, quadraginta quinque annorum vel
circa, non deferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio
Senonensi, et postmodum fecerat sibi radi barbam, et fuerat cum eo
inquisitum Senonis, sede vacante, per dominum episcopum Aurelianensem,
et absolutus et reconciliatus per eum. Lectis autem et diligenter sibi
expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad
primos XV, quod non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris,
nec capitulis eorum, nec sciebat si servabantur in ordine contenta in
dictis XV articulis, et pocius credit quod in recepcionibus non
abnegarent nec facerent talia contenta in articulis quam contrarium.
Ipse tamen qui receptus fuerat per fratrem Johannem de Turno,
thesaurarium quondam Templi Parisiensis, erunt XV anni vel circa inter
Pascha et Pentecosten, in capella domus Templi de Soysiaco Meldensis
diocesis, presentibus Matheo de Angicuria, Johanne de Crezciaco,
Bernerio de Croy servientibus, deffunctis, cum requisivisset panem et
aquam et pauperem vestitum ordinis, et societatem bonorum ordinis in
dicta capella, et dictus receptor respondisset quod bene deliberaret,
quia grandem rem petebat, nam si esset frater, oporteret eum multa dura
sustinere que ipsi sustinebant, nec haberet forsitan vestitum, equos et
alia que videbat eos exterius habere, et ipse testis respondisset
quod bene sustineret omnia predicta, dixit ei dictus receptor [p. 442]
quod traheret se versus quamdam ymaginem beate Marie que erat in dicta
capella, et rogaret Deum et beatam Mariam quod dirigerent eum et quod
adimpleretur sua peticio, si erat utilis anime sue, et cum hoc fecisset
et iterum introisset pro recepcione sua, dictus receptor finaliter dixit
quod reciperet eum ex quo tantum affectabat, et predicti fratres Matheus
et Umbertus duxerunt eum ad dormitorium ad exuendum vestes seculares, et
induendum vestes ordinis; postmodum reduxerunt eum in dictam capellam ad
ipsum receptorem, qui fecit eum vovere et jurare super quendam librum in
quo erat ymago Crucifixi, castitatem, obedienciam, vivere sine proprio,
servare elemosinas, bona et secreta ordinis; postmodum imposuit sibi
mantellum et biretum: non tamen fuit eum osculatus, nec astantes in ore,
sed precepit ei quod abnegaret Deum et quod spueret super dictam
ymaginem Crucifixi, et quod oscularetur eum retro in spina dorsi, quia
hoc erat de preceptis, sed non expresse de quibus preceptis scilicet
ordinis, vel alicujus alterius superioris, et tunc ipse testis abnegavit
Deum ore non corde, et spuit non super sed juxta dictam ymaginem, et
finxit se osculari eum circa braccale, sed non fuit osculatus, tetigit
tamen digito; alia inhonesta non fuerunt dicta vel facta in recepcione
sua predicta, nec aliud scit de contentis in XV articulis supra dictis,
nec eciam in aliis articulis sequentibus, hoc excepto quod bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene
crederent, et quod sacerdotes eorum debite celebrarent, nec credit quod
layci possent absolvere a peccatis, nec quod illi qui erant in ordine
possent exire sine licencia: clamdestine recipiebantur, cordulis
cingebantur super camisias, et bene scit quod sua non tetigit capita
ydolorum, quia ipse emit eam; jurabant non revelare secreta
capituliorum. Non fuit ei inhibitum quod non confiteretur nisi
sacerdotibus ordinis. Si sciebant errores, male fecerunt quia non
correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie; nescit qualiter ultra mare vel
citra mare fratres ordinis reciperentur; elemosinas et hospitalitatem
vidit convenienter servari in ordine, specialiter in dicta domo [p. 443]
de Soyciaco, in qua ter in hebdomada dabant elemosinas frequentes tribus
milibus personarum vel circa; clam tenebantur capitulia, ut audivit
dici, credit quod in ordine fuisset servatum quod magnus Magister cum
conventu ordinasset, et quod scandala contra ordinem sint exorta propter
illa de quibus agitur contra eum; audivit dici, sed nescit aliter,
magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, contra ordinem
fuisse confessos.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum per eosdem dominos commissarios, in
virtute prestiti juramenti per eundem, quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Martis sequenti, in crastinum festi conversionis sancti
Pauli, que fuit XXVI dies dicti mensis Januarii, convenerunt dicti
domini archiepiscopus et alii domini commissarii in domo abbatis
monasterii Molinensis sita Parisius juxta ecclesiam sanctorum Cosme et
Damiani, et fuerunt adducti ad presenciam eorumdem pro testibus fratres
subscripti, videlicet fratres Egidius d'Oysimont presbiter Ambianensis,
Guillelmus de Platea Belvacensis serviens, Thomas de Jemville presbiter
Ambianensis, Robertus de Brioys Senonensis, Johannes de Bolencourt
Belvacensis, Johannes de sancto Justo Belvacensis diocesium servientes,
qui juraverunt tactis sacrosanctis Evangeliis dicere plenam et meram
veritatem in negocio isto secundum formam juramenti aliorum testium
superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem; quo quidem
juramento recepto, recessit dictus dominus Narbonensis, et coram aliis
dominis commissariis remanentibus,
Dictus frater Thomas de Jamvalle presbiter existens, requisitus [p. 444]
quare non deferebat mantellum ordinis, respondit quod ipsum dimiserat
post concilium Remense, in quo fuerat absolutus et reconciliatus per
dominum archiepiscopum Remensem, per dominum G. quondam Ambianensem
episcopum fuerat cum eo inquisitum, et est quinquagenarius vel circa.
Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis,
respondit ad eos, et primo ad primos XV, se nescire si communiter
fratres abnegabant Deum in recepcionibus suis, vel post, nec si spuebant
super crucem; credit tamen quod communiter reciperentur sicut ipse fuit
receptus in capella domus Templi de Bello Vissu Ambianensis diocesis, in
instanti festo beati Benedicti erunt XX anni vel circa, per fratrem
Johannem de Villanova quondam servientem, preceptorem tunc ballive de
Pontivo, presentibus fratribus Gastero de Morivalle preceptore dicte
domus, Theobaldo de Mofleriis servientibus, deffunctis. Qui receptus
fuerat per hunc modum: nam cum requisivisset, flexis genibus, a dicto
receptore bis in dicta capella panem et aquam ordinis, et fuisset ei
responsum quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret
eum multa sustinere et dimittere propriam voluntatem, et cum ipse
respondisset quod omnia bene supportaret, et bis fecissent eum exire
dictam capellam ut deliberarent, tercio reintravit dictam capellam, et
peciit instanter ut supra recipi; tunc dictus receptor dixit ei quod
converteret se ad quoddam altare beate Marie, et rogaret Deum et eam
quod juvarent eum; postmodum finaliter fecit eum jurare super quendam
librum quod ipse procuraret suo posse profectum et utilitatem ordinis,
vovere continenciam, vivere sine proprio, et quod obediret superioribus
sui ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse receptor et
fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum recesserunt, et
dicta die de nulla re illicita vel inhonesta fuerunt locuti eidem, et
hoc fecerunt in quadam die Mercurii. Postmodum vero, in die Martis
subsequenti, venit ad domum Templi vocata Foresta, dicte Ambianensis
diocesis, cujus claves tradite fuerant ipsi testi per dictum receptorem,
frater Galterus supradictus circa horam prime in dicta capella ipsius
domus in qua erant ambo soli, et dixit sibi quod abnegaret Deum [p. 445]
et quod spueret super quandam crucem metallinam quam dictus frater
Galterus acceperat de altare, et dictus testis respondit: Quomodo possem
hoc facere? Dictus vero frater Galterus subjunxit: Oportet vos hoc
facere, quia hoc est de punctis ordinis; et tunc ipse testis abnegavit
Deum ore non corde, et spuit non super sed juxta dictam crucem.
Postmodum dixit ei quod secundum puncta ordinis poterat cum fratribus
carnaliter commisceri, et ipsi cum eo; dixit ipsi testi quod hoc debebat
pati, et ipse respondit quod nullo modo hoc faceret, nec hoc fecit nec
fuit requisitus; de osculis inhonestis, vel de aliquibus aliis contentis
in dictis XV articulis, non fuit locutus eidem, nec scit aliud quam
supra deposuerit. Requisitus si viderat aliquos alios recipi in dicto
ordine, respondit quod sic, sunt XII anni vel circa, fratrem Johannem de
Juviniaco servientem, Ambianensis diocesis, in capella domus Templi
d'Oysimont ejusdem diocesis, per fratrem Garinum de Grandi Villarii,
quondam servientem, tunc preceptorem de Pontivo, presentibus fratribus
Petro de Legni preceptore dicte domus, et aliis de quorum nominibus non
recordatur, et fuit receptus sicut ipse testis deposuit se fuisse
receptum, nec aliquid illicitum vel inhonestum fuit dictum vel factum in
recepcione predicta nec eciam in receptione fratris Petri de sancto
Maxencio servientis, qui eidem die, loco et hora, et per eundem fuit
eodem modo receptus, et credit tamen quod in aliqua die subsequenti
fuerint eis dicta illicita que dictus frater Galterus dixerat ei, et
quod ea fecissent, et quod consimilia injungebantur, et fiebant post
recepcionem aliorum.
Item, requisitus super XVI et omnibus sequentibus, respondit se nichil
scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod ipse testis bene
credebat ecclesiasticis sacramentis, et secundum formam Ecclesie
celebrabat et conficiebat, et credit quod idem facerent alii sacerdotes
ordinis, et quod alii fratres bene crederent ecclesiasticis sacramentis,
et articulis fidei, licet ex quadam consuetudine facerent abnegare Deum,
et preciperent quod spuerent super crucem, nec audivit dici [p. 446]
quod magistri vel laici ordinis absolverent a peccatis, sed aliquando
remitebant penas ordinis, nec audivit quod carnaliter commiscerentur;
statim pro professis habebantur, sed non jurabant ordinem non exire,
clamdestine recipiebantur, cordulis cingebantur in signum castitatis,
super camisias cum quibus jacebant; non jurabant quod non revelarent
secreta capituliorum ordinis, sed alias injungebatur districte quod non
revelarent, et si revelassent vel noluissent abnegare et facere alia
illicita de quibus supra deposuit, nescit qualiter fuissent puniti; non
audivit inhiberi quod non confiterentur, nisi sacerdotibus ordinis;
negligentes fuerunt quia non correxerunt errores, nec denunciaverunt
Ecclesie; credit quod elemosine et hospitalitas in dicto ordine et in
toto mundo sint restricte, quia refrigescit caritas hominum; credit quod
in ordine servaretur quod magnus Magister cum conventu statuebat, non
credit quod omnes fratres ordinis scirent illicita fieri vel precipi
supradicta; grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter illa de
quibus agitur contra eum; audivit dici magnum Magistrum et alios quosdam
errores, nescit quos, contra ordinem fuisse confessos. Requisitus si
confessus fuerat de abnegacione et spuicione predictis, respondit quod
non, quia non faciebat sibi conscienciam pro eo, quia ore non corde
fecerat supradicta.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in
virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuerunt adducti ad presenciam eorumdem
commissariorum, pro testibus, fratres Johannes le Gambier de Grandi
Villarii, Thomas de Bonnencourt, Allemanus de Ligneriis, Nicolaus de
Meanvoy, Hugo d'Oysemont Ambianensis, Petrus de sancto Justo, Johannes
de Gressibus, et Fulco de Nulliaco Belvacensis diocesium, [p. 447]
servientes, qui juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere
plenam et meram veritatem in negocio isto, secundum formam juramenti
aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.
Post que frater Robertus le Brioys Senonensis diocesis, serviens,
preceptor domus Templi de Somerens Ambianensis diocesis, testis supra
juratus, existens coram eisdem dominis commissariis, requisitus quare
non deferebat mantellum, respondit quod vetustate consumptus fuerat, et,
post concilium Remense, dimiserat ipsum voluntarie, et radi fecerat sibi
barbam, et in eodem concilio fuerat inquisitum cum eo, et absolutus et
reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem, et est etatis XXXV
annorum vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XV, quod non
interfuerat capitulis nec recepcionibus aliorum, et ideo nesciebat
qualiter recipiebantur, sed credebat quod reciperentur sicut ipse fuit
receptus, quia hoc dixerat ei in recepcione sua frater Johannes de Turno
thesaurarius Templi Parisiensis, in mense octobri, proximo preterito
fuerunt XIII anni vel circa, in capella sancti Blasii domus Templi
Parisiensis, in qua recepit eum presentibus fratribus Raynerio de
Larchant Senonensis diocesis, et Renardo presbitero curato ecclesie tunc
dicte domus, vivis ut credit, Guillelmo dicto Gloria, et Guillelmo
Molendinario servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum
requisivisset panem et aquam, et societatem ordinis, concessit, sed
dixit ei quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa sustinere in
ordine, et quod exiret capellam. Postmodum reintravit capellam
predictam, et peciit id quod supra; et cum fuisset responsum idem, et
iterum exiisset et rediisset, finaliter fecit eum jurare super quendam
librum in quo erat ymago Crucifixi, quod non revelaret secreta
capituliorum, et quod servaret castitatem, obedienciam, et viveret sine
proprio; postmodum imposuit sibi mantellum, sed non fuit eum osculatus
in ore, nec eciam astantes; post que precepit ei quod abnegaret Deum, et
cum ipse testis responderet quod hoc nullo modo faceret, dictus [p. 448]
frater Johannes dixit ei quod, nisi hoc faceret, malum gaudium haberet
de corpore suo, et tunc ipse testis dolens et flens, ut dixit, abnegavit
ore non corde; post que precepit ei quod oscularetur eum in carne nuda,
inter spatulas et collum, quia predicta debebant fieri secundum puncta
ordinis, et ipse fuit eum osculatus; dixit eciam ei quod secundum dicta
puncta ordinis poterat carnaliter commisceri cum fratribus ordinis, et
hoc debebat pati, quod tamen non fecit nec fuit requisitus, nec scit
quod in ordine servaretur, nec audivit dici; alia de contentis in dictis
XV articulis dixit se nescire.
Item, requisitus super XVI, et omnibus aliis sequentibus, respondit se
nichil scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres bene crederent,
et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et audiverat dici a dicto
thesaurario, et a fratre Hugo de Peraldo, et fratre Roberto de sancto
Pantaleone, quondam qui erat magnus homo in ordine, et ab aliis pluribus
fratribus ordinis, et specialiter a fratre Geraldo de Villaribus,
quondam visitatore Francie, milite, quod magnus Magister et alii
preceptores ordinis laici, ex forma privilegiorum papalium, poterant
absolvere fratres ordinis a peccatis que confitebantur eis in capitulis,
et dictus frater Gerardus, sunt X anni elapsi, dixit fratri Johanni de
Calmota, presbitero presente, ipso testi, et aliis de quibus non
recordatur, in quodam porticu domus Templi de Boys Destruz Belvacensis
diocesis, quod male faciebant ipse presbiter, et alii presbiteri
ordinis, quia audiebant confessiones fratrum ordinis et absolvebant eos,
pro eo quod preceptores eorum laici poterant eos absolvere in capitulis
a peccatis eorum, secundum privilegia sua, et si illud servaretur in
ordine, fratres caverent sibi plus a subtrahendis bonis ordinis, et
aliis malefeciis perpetrandis; sed dicti presbiteri absolvebant eos, ut
dixit dictus frater Gerardus, propter emolumentum quod exinde
consequebatur, participando in subtractis per eos de bonis Templi; ipse
tamen testis non credit, ut dixit, quod laici possent absolvere a
peccatis, sed credit quod multi ex fratribus ordinis crederent [p. 449]
quod dicti laici absolvere possent. Requisitus ubi et quando audiverat
predicta a dicto fratre Hugo de Peraldo, respondit quod sunt quinque vel
sex anni apud Belvacum, in domo eorum, de presentibus non recordatur;
statim pro professis habebantur; sed non juravit non exire ordinem;
clamdestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra ordinem; in
recepcione sua precepit ei dictus thesaurarius quod pro penitencia
cingeretur una cordula super camisiam, cum qua jacere debebat; credit
quod qui noluisset facere dicta illicita, vel ea revelasset, fuisset
male tractatus, et hoc eciam dixit ei dictus thesaurarius in sua
recepcione, scilicet quod si revelaret, esset perditus; quamdiu poterant
habere sacerdotes ordinis, non poterant aliis confiteri. Post
recepcionem suam, infra octo dies fuit confessus predictos errores
Parisius, apud sanctum Germanum de Pratis, fratri Johanni, cujus
cognomen ignorat, de ordine fratrum Minorum, penitenciario tunc domini
Symonis, quondam archiepiscopi Bituricensis tunc cardinalis, qui
cardinal institerat pro recepcione ipsius testis, et dictus frater
Johannes suasit ei quod exiret ordinem, et absolvit eum imposita
penitencia quod non portaret pannos lineos de bienio, et quod in dicto
bienio jejunaret propter periculum quod ei poterat inminere. Negligentes
fuerunt quia non correxerunt dictos errores, nec denunciaverunt
Ecclesie. Sufficienter fiebant elemosine et hospitalitas in multis locis
ordinis, in aliis insufficienter; et audivit dici quod dictus frater
Gerardus de Villaribus, tunc visitator Francie, volebat quod elemosine
restringerentur in ordine. Audivit dici quod capitulia clam et aliquando
post mediam noctem tenebantur, et quod in ordine debebat servari quod
magnus Magister cum conventu statuebat. Grandia scandala contra ordinem
sunt exorta propter illa de quibus agitur contra ipsum. Audivit dici
magnum Magistrum et alios multos errores, nescit quos, contra ordinem
fuisse confessos.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios,
in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret [p. 450]
hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit dies XXVII dicti mensis
Januarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum,
in domo predicta, frater Guillelmus de Platea Belvacensis diocesis,
serviens, preceptor domus d'Oysemont Ambianensis diocesis, testis supra
juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia
ipsum dimiserat voluntarie post concilium Remense, et postmodum fecerat
sibi radi barbam, et fuerat cum eo inquisitum et absolutus et
reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem, et erat
quadragenarius vel circa. Lectis autem et diligenter sibi expositis
omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos
XIII, se nescire si vera sint contenta in dictis articulis, credit tamen
quod aliqui reciperentur sicut ipse fuit receptus, circiter XX anni
fuerunt in festo Magdaleneæ proximo preterito, per fratrem Galterum de
Ote, militem quondam, tunc preceptorem de Somerens Ambianensis diocesis,
in capella domus Templi Belvacensis, presentibus fratribus Roberto de
sancto Pantaleone, presbitero quondam, tunc curato dicte domus
Belvacensis, Petro Gande, tunc preceptore deu Boys Destruz Belvacensis
diocesis, Roberto Anglico, quondam residente in dicta domo, Ricardo
preceptore domus de Messelant. In cujus recepcione fuit servatus talis
modus: nam requisivit panem et aquam, societatem et pauperem vestitum
ordinis, sibi concedi amore Dei a dicto receptore, coram quo stabat
flexis genibus in dicta capella, et obtulit se velle fieri servum
esclavum ordinis ad acquisicionem et defensionem Terre Sancte pro posse
suo; et dictus receptor respondit quod grandem rem petebat, quia
oporteret eum dimittere propriam voluntatem propter alienam, et obedire
omnibus preceptis illorum qui preponerentur eidem, et multa [p. 451]
onera sustinere, et quod bene consideraret si erat fortis et potens ad
sustinenda predicta. Quo respondente quod fortis erat et voluntarius ad
sustinenda dicta onera ordinis, dixerunt quod exiret in quodam cimiterio
et deliberaret; postmodum vocaverunt eum intra dictam ecclesiam, et
pecierunt si erat in eodem proposito. Quo respondente quod sic, fecerunt
vovere et jurare super quendam librum castitatem, obedienciam, vivere
sine proprio et servare secreta ordinis; post que imposuit sibi
mantellum, dicto presbitero dicente psalmum Ecclesie: Quam bonum, et
quasdam oraciones, et aspergente aquam benedictam super eum, et dictus
receptor et fratres astantes fuerunt osculati eum in ore. Quo facto,
recesserunt de dicta capella, et ipse testis fuit ductus ad dormitorium,
ut indueret se vestes ordinis. Postmodum dictus frater P. Gande,
scientibus, ut presumit, aliis fratribus, duxit eum ad quamdam cameram,
et eam firmavit interius, et dixit ei quod ex quo erat alligatus ordini,
et ordo sibi, oportebat quod ipse sciret statum eorum, et faceret que
ipse preciperet ei. Et ipse testis non presumens in hoc aliquid mali,
respondit quod libenter hoc faceret; et tunc dictus frater P. precepit
ei quod abnegaret Deum, et cum ipse testis stuperet de dicto precepto et
incepisset flere, dictus P. dixit ei quod oportebat eum hoc facere, quia
ita faciebant omnes qui recipiebantur in dicto ordine. Dixit eciam, ut
videtur ipsi testi, quod hoc debebat fieri secundum puncta ordinis, et
nisi hoc vellet facere, haberet satis pati. Cum autem dictus testis
diceret ei quare non dixerat sibi predicta in presencia aliorum fratrum,
respondit quod non placuerat ei; et tunc ipse testis, valde dolens et
tristis, racione juramenti per eum prestiti de obediendo et timore
ductus, abnegavit Deum ore non corde. Postmodum precepit ei dictus
frater P. quod spueret super quandam crucem metallinam in qua erat ymago
Crucifixi, quam idem frater P. extraxit desubtus supertunicale suum,
quia hoc debebat facere secundum dicta puncta ordinis; sed ipse testis
noluit spuere super eam, sed prope ipsam in terra. Postmodum dixit ei
quod, secundum dicta puncta ordinis, poterat carnaliter [p. 452]
commisceri fratribus ipsius ordinis, et debebat pati quod alii
commiscerentur eidem; tamen hoc non fecit, nec fuit requisitus, nec
scit, nec credit quod dictum flagicium servaretur seu perpetraretur
inter fratres dicti ordinis. De osculis inhonestis vel de aliquibus
aliis illicitis non fuit locutus eidem; nec scit plus de contentis in
XIII articulis supradictis. Immo dixit quod in die Veneris sancta devote
adorabant crucem.
Requisitus si interfuerat aliorum recepcionibus, respondit se
interfuisse recepcioni fratris Michaelis Mosteti servientis, quem
recepit frater Baudoynus de sancto Justo, preceptor tunc dicti domus
d'Oysemont, in dicta domo d'Oysemont, in camera sua, presentibus
fratribus Egidio de Rontengi curato dicte domus, Thomas de Janvalle
presbitero, teste eri examinato, et Radulpho agricultore dicte domus,
deffuncto. In cujus recepcione fuit servatus quoad licita ille modus qui
fuerat servatus in recepcione ipsius testis. Postmodum recessit ipse
testis et alii, et nescit, si post eorum recessum, fuerunt facta et
dicta illa illicita que fuerunt facta et dicta post recepcionem suam in
camera supradicta. Credit tamen pocius quod sic quam quod non. Aliorum
recepcionibus et capitulis generalibus dixit se non interfuisse.
Recepcio autem dicti Michaelis fuerat facta, sicut credit, in vigillia
Nativitatis Domini, ante capcionem eorum fuerat unus annus vel circa.
Item, dixit quod, in crastinum recepcionis sue, fuit confessus de
predictis erroribus prefato fratri Roberto curato dicte domus, qui dixit
ei quod bene estimabat quod eum fecissent facere illicita supradicta, et
rogavit Deum quod parceret ei, et non interesset loco in quo predicta
fierent; et absolvit eum, injuncta penitencia quod jejunaret per tres
dies Veneris.
Item, requisitus super XIIII et aliis omnibus sequentibus, respondit se
nichil scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres bene crederent,
et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; non tamen putat quod ille
frater Petrus, qui precepit sibi dicta illicita, erat bonus [p. 453]
Christianus. Item dixit se frequenter audivisse a preceptoribus suis
quod si fratres subtrahebant aliqua de bonis ordinis, vel perpetrabant
aliquos excessus contra fratres, et in eorum capitulis puniebantur de
dictis excessibus, vel remitebant eis, non oportebat quod confiterentur
ulterius; ipse tamen testis non reputasset se propter hoc a peccatis
absolutum; statim pro professis habebantur; clamdestine recipiebantur,
ex quo audivit aliquos murmurantes contra ordinem post recepcionem suam,
sed non ante. Cordulis, quas accipiebant unde volebant, cingebantur
super camisias, cum quibus jacebant in signum castitatis. Per
sacramentum precipiebatur eis quod non revelarent modum recepcionis
eorum nec secreta capitulorum, nescit tamen qualiter fuissent puniti si
revelassent; vel si noluissent facere illicita supradicta. Non
inhibebatur eis quod non confiterentur nisi fratribus ordinis; tamen eis
debebant confiteri. Fuerunt negligentes quia non correxerunt dictos
errores nec denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici quod decima pars panis
quem comedebant, debebat dari amore Dei, et in dicta domo d'Oysemont, in
qua fuit moratus ipse testis et erat preceptor, dabatur et ultra, et
bene hospitalitas servabatur ibidem. Sed audivit dici quod in aliquibus
aliis locis restringebantur; audivit dici quod capitulia clam, januis
clausis, tenebantur, et credit quod totus ordo servasset quod magnus
Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala contra ordinem sunt
exorta propter predicta. Credit quod multis ex fratribus essent nota
illicita de quibus supra deposuit, et quod Magister et alii confessi
sint illa que in litteris apostolicis continentur eos confessos fuisse.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non sed pro veritate
dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute
juramenti prestiti per eumdem, quod non revelaret hanc suam deposicionem
quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco venit ad presenciam dictorum dominorum [p. 454]
commissariorum religiosus vir frater Stephanus de Nereaco Lugdunensis
diocesis, de ordine fratrum Minorum, gardianus quondam Lugdunensis, qui
dicebatur aliqua scire de contentis in articulis super quibus inquirunt
domini commissarii antedicti, et juravit tactis sacrosanctis Evangeliis
plenam et meram dicere veritatem in negocio isto de quo agitur, secundum
formam juramenti aliorum testium superius registratam lectam eidem.
Lectis autem sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod sunt
elapsi viginti anni, vel circa, cum frater Ancelinus Gara miles ordinis
Templi, de parentella ipsius testis, esset dictum ordinem ingressurus,
et ipse testis, et frater Poncius prior de Mantula diocesis Vienensis,
ordinis Cluniacensis, frater ejusdem, et Stephanus frater dicti
Ancelini, ac alii nobiles de eorum parentela trufando et ridendo
dicerent eidem Ancelino, die precedenti recepcionem suam, Lugduni
existenti, quod in crastinum oscularetur in ano illum qui reciperet eum,
et dictus Ancelinus responderet quod hoc non faceret, et si diceretur
ei, quod cum gladio perforaret anum dicti receptoris, fecerunt ei jurare
quod post recepcionem suam revelaret eis modum dicte sue recepcionis et
professionis. Cum autem in crastinum dictus Ancelinus fuisset factus
miles per dominum Anricum de Villariis, quondam archiepiscopum
Lugdunensem, in capella domus templi Lugdunensis, et missa celebrata,
induissent eum vestes ordinis, mantello nondum tradito, et essent in una
camera dicte domus, duo milites ordinis Templi, quorum nomina ignorat,
duxerunt ipsum Ancelinum, presente ipso teste, ad quendam alium locum
dicte domus secretum, et nullus de amicis ipsius fratris Ancelini
secutus est eum nec intrare potuit, quia firmaverunt portas. Cum autem
fecissent per magnum spacium, et ipse testis et alii exterius existentes
admirarentur de tanta mora, dicti duo milites, apertis januis, redierunt
cum bono vultu ad locum unde receperant dictum fratrem Ancelinum, et
ipse frater Ancelinus, nunc habens mantellum eidem [sic], subsequebatur
eos adeo alteratus et inmutatus in vultu et turbatus et intristissimus
corde, ut videbatur, habens occulos tumidos et lacrimosos, quod [p. 455]
ejus aspectus fuit ipsi testi et aliis amicis eorum assistentibus quasi
horibilis et terribilis. Cum tamen antequam dicti duo milites
introduxissent eum in dictum locum secretum, esset idem frater Ancelinus
letus et jocundus et boni et placidi aspectus, de quo ipse testis et
alii amici eorum quam plurimum admirati, dixerunt inter se quod aliquis
eorum requireret eum; per sacramentum eis factum ante recepcionem, quod
revelaret eis qualiter fuerat receptus; sed finaliter distulerunt hoc
petere usque post prandium. Quo assumpto, ipse testis ad eundem
Ancelinum rediens et eundem multipliciter consolans de recepcione sua
predicta, et ipso Ancelino nichil respondente, sed semper, ut videbatur,
in dicta turbacione cordis manente, finaliter ipse testis requisivit eum
sub debito juramenti ei et aliis prestiti quod revelaret eis modum
recepcionis sue predicte; et dictus Ancelinus torvo oculo respiciens
ipsum testem, dixit ei quod nec ipse nec alius loquerentur sibi deinceps
de hoc, quia non habebat aliquod amicum vel parentem, si loqueretur sibi
de hoc, quem nollet esse exoculatum; et tunc ipse testis dixit sibi quod
non loqueretur ei ulterius de predictis. Post hec vero die sequente, vel
paulo post, cum quidam fratres vellent transfretare facientes transitum
per Lugdunum, dictus frater Ancelinus qui prius transfretandi
intencionem habebat, propter voluntatem amicorum qui hoc desiderabant,
asociavit se eis, et fuit in armis et equis et aliis necessariis
convenienter per amicos munitus. Cum autem ivisset usque ad Marssiliam,
ut idem testis audivit, dictus frater Ancelinus, relictis equis et
armaturis, reversus, est ad domum fratris sui, et cum ejus amici de
regressu suo essent quam plurimum admirati et turbati, et cum
reprehenderent de regressu, ipse respondit eis quod dimitterent eum,
quia non curabat esse in societate Templariorum, prout predictus Poncius
frater testis loquentis, et frater Jacobus prior sancti Petri in
Alaverdo Gratapolitane diocesis, et Stephanus supradictus fratres ipsius
Ancelini, ipsi testi postea retulerunt, et dicebant eciam quod dictus
frater Ancelinus aliquando eis dixerat quod Templarii erant pejores
homines de mundo, quare non curabat redire ad societatem eorum; [p. 456]
audivit eciam dictus testis, quod cum fratres et amici dicti Ancelini
requisivissent et rogassent frequenter eundem quod rediret ad fratrum
ordinis consorcium, ipse fuit reversus semel vel bis ad instanciam
amicorum, sed parum ibi moratus fuit; immo paulo post revertebatur ad
domum fratris sui. Postmodum autem cum Templarii fuissent capti in regno
Francie et rumor processisset, dominus Artaudus Carati miles,
consanguineus dicti fratris Ancelini, monuit eum quod diceret veritatem
de hiis que dicebantur contra Templarios ad salutem anime sue, et quod
presentaret se coram inquisitoribus deputatis per dominum Papam, et
diceret veritatem. Qui dixit quod nunquam iret, nec faceret se capi;
dixit tamen quod ipse diceret veritatem dicto domino Artaudo, qui
dominus Artaudus vocavit quemdam publicum notarium curie Vienensis,
cujus nomen ingnorat, sed morabatur in sancto Theodoro. In quorum
presencia idem frater Ancelinus confessus fuit quod Templarii in ejus
recepcione fecerunt abnegare eum Christum, et dixerant ei quod Christus
erat falsus propheta, et preter hoc fecerant eum spuere super crucem et
cum pedibus conculcare. Item eciam confessus fuit quod illa orenda
oscula intervenerant in sua recepcione, et hanc confessionem ipsius
Ancelini retulerunt eidem testi dicti dominus Artaudus et frater Jacobus
se audivisse ab eodem Ancelino. Quibus auditis, idem testis consuluit
fratri Jacobo predicto quod faceret eum capi et duci ad dominum
archiepiscopum Vienensem, cum istud negocium tangeret fidem, et non
sufficiebat predicta confessio nisi fieret coram prelatis Ecclesie
habentibus auctoritatem super istis; quo facto dictus prior fecit eum
capi et reddi domino archiepiscopo Vienensi.
Item, dixit idem testis quod in retencia capcionis Templariorum ipse
testis et Hugo Achoti domicellus, nunc inhabitans Lugdunum, loquebantur
adinvicem de erroribus predictis, et dictus testis dixerat predicto
Hugoni factum et casum predicti Ancelini. Quo audito dictus Hugo dixit
ipsi testi, quod cum ipse fuisset familiaris domini de Illino Vienensis
diocesis, et gessisset curam aliquo tempore liberorum ejusdem, [p. 457]
tandem post mortem ipsius domini fuit ordinatum per amicos, quod
secundus natus dicti domini de Illino, Berlio nomine, esset Templarius,
dicens idem Hugo quod ipse una cum pluribus aliis amicis dicti Berlionis
ivit ad quandam domum Templi in Alvernia, nescit qualiter vocatur, sed
est juxta Aligerim prope quoddam nemus, vel quasi in ipso nemore, ut
dixit dictus Hugo eidem testi, subjungens quod cum idem Berlio fuisset
receptus in quodam loco secreto dicte domus in quo amici ejus non
adfuerunt, et post exisset indutus habitum ordinis, prefatus Berlio fuit
totus mutatus et alteratus; statim post intravit nemus, et cum amici
ejus mirarentur de ejus absencia et quereret ubi esset, dictus Hugo fuit
eum secutus, et invenit eum in nemore solum et amarissime flentem et
gementem; et cum dictus Hugo consolaretur eum et diceret quid hoc erat?
idem Berlio respondit quod mallet quod parentes ejus sumersissent eum in
aqua que erat ibi proxima quam quod fecissent eum Templarium; et cum
dictus Hugo conaretur eum iterum verbis dulcibus consolari, idem Berlio
dixit ei: Vade, non loquaris michi amplius de hoc, sed vade ad fratrem
meum, et dicas ei quod extrahat me de ista religione; quod si non
faciat, offendam totum genus meum, vel interficiam me. Dictus autem Hugo
rediens ad amicos prefati Berlionis, qui tunc erant ibi presentes,
aperuit eis desolacionem et tristiciam dicti Berlionis; ad quorum
amicorum presenciam idem Berlio veniens, non potuit consolacionem
recipere, nec eciam ad Templariorum qui ibi adherant instanciam, volebat
aliquam consolacionem recipere secundum eandem. Quidam senex Templarius,
nobilis, dives et potens, qui aderat, dixit amicis dicti Berlionis:
Dimitatis eum michi, ego bene consolabor eum; et dirigens verba sua
dicto Berlioni, dixit ei: Ego recipio te in socium meum, et de vestibus
meis, et providebo tibi bene de equitaturis et de aliis necessariis; et
sic tunc remansit cum eo, et alii recesserunt. Postea vero, circa
dimidium annum, prefatus Hugo, qui cito post recepcionem dicti Berlionis
renunciaverat desolacionem ejusdem Gerardo de Illino fratri ipsius
Berlionis, visitavit dictum Berlionem, de mandato ipsius [p. 458]
Gerardi, qui dixerat ei quod si frater suus nolebat remanere in
religione, quod ipse partiretur ei hereditatem suam, hec dimitteret eum
in tanta desolacione. Et cum dictus Hugo venisset ad eum, invenit et
vidit eum bene consolatum, et remansit in ordine usque ad mortem suam,
prout predicta prefatum Berlionem tangencia supranominatus Hugo retulit
ipsi testi. Decessit autem dictus Berlio antequam ista de ipso et de
aliis Templariis dicerentur.
Dixit eciam idem testis, quod in capcione Templariorum qui erant
Lugduni, Bartholamus Caprarii civis Lugduni, et scancio, id est custos
vini pro persona regia domini regis Francie, habens potestatem et
mandatum a domino rege capiendi Templarios, vocavit ipsum testem ipsa
die capcionis, et inter alios qui capti fuerunt, fuit captus quidam
clericus secularis, cujus nomen ignorat, qui portabat duo paria
litterarum clausarum, quarum erat substancia quod quidam frater, qui
tunc erat magister passagii, cujus nomen ignorat, existens Marsillie,
significabat Magistro magno ordinis, qui tunc venerat ad partes Francie,
quod ordo et fratres Templi erant accusati graviter erga dominum Papam
et Regem, et quod dictus Magister provideret sibi et retineret dominum
Regem sibi propicium et favorabilem, quia ipse bene habebat industriam
et potenciam ad retinendum dominum Regem. Idem dixit idem testis, quod
in altera litterarum erat quedam alia in qua significabat dictus
magister passagii dicto magno Magistro, quod ipse intellexerat quod
milites Vasconie, qui fuerant capti, accusaverant ordinem et fratres
Templi. Item, et quod in alia littera erat quedam alia, in qua idem
magister passagii significaverat memorato Magistro ordinis, quod illa
statuta ordinis, que facta fuerant apud Castrum peregrini, jam erant
revelata. Predictas autem litteras idem testis dixit se aperuisse, et
eas et alias predictas vidisse et legisse interius; quale erat sigillum
dictarum litterarum, et qualem caracterem habebat, dixit se non
recordari, nec advertit ad hoc: sed predictus clericus qui eas portabat,
ipso teste audiente, asserebat se eas portare ex parte dicti [p. 459]
magistri passagii magno Magistro, et consuluit ipse testis dicto
Bartholomeo quod litteras et alias predictas mitteret dicto domino Regi.
Interrogatus si super articulis sibi lectis sciebat aliqua alia, dixit
quod non, hoc salvo quod multi sunt anni, cum ipse erat juvenis, audivit
dici quod in recepcionibus fratrum Templi fiebant aliqua inhonesta et
illicita, et propter hoc eciam ipse et alii, ut premissum est, dixerant
memorato Ancelino, ante recepcionem ipsius, illa verba de quibus supra
deposuit, non tamen tunc credebat esse vera, modo tamen habet suspectas
recepcionem et professionem eorum. Interrogatus si fama laborabat contra
ordinem de erroribus contentis in dictis articulis, dixit quod sic de
presenti, sed ante eorum capcionem audiverat et credebat quod domini
Papa et rex Francie scirent modum recepcionis eorum. Item dixit se
audivisse a duobus Templariis captis apud Lugdunum, quorum examinacioni
interfuerat, quod si superiores eorum precepissent eis quod jacuissent
cum aliqua muliere, obedivissent, et adduxissent eis, si precepissent,
sed non commisissent ex precepto eorum peccatum sodomiticum, ut
dicebant.
Requisitus si prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali
habito vel habendo sic deposuerat, respondit quod non, sed pro veritate
dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute
juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem
quousque attestationes fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuerunt adducti ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum et archiepiscopi, pro testibus, fratres Guillelmus de
Aramblay elemosinarius domini Regis, Johannes de Turno thesaurarius
Templi Parisius, Petrus de Reblay Parisiensis, Renerius de Larchant
Senonensis, Jacobus de Vernis Meldensis, Johannes Ruffemont
Claramontensis, Johannes de Rompre Lingonensis diocesium, qui juraverunt
tactis sacrosanctis Evangeliis dicere plenam et meram veritatem in
negocio isto, secundum formam juramenti aliorum testium [p. 460]
superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem; qui quidem
testes ante juramentum eorum fuerunt protestati in presencia eorumdem
dominorum commissariorum, quod si aliquid dicerent propter simplicitatem
eorum quod esset contra deposiciones per eos alias factas, quod non
prejudicaret personis eorum, cum in predicta sua deposicione eorum
quilibet stare et perseverare se velle diceret et non recedere ab eadem.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec die Jovis sequenti, que fuit XXVIII dies mensis Januarii,
predicti domini commissarii, excepto domino Narbonensi, fecerunt redire
ad presenciam ipsorum fratrem Thomam de Janvalle presbiterum, testem
supra examinatum, pro eo quod frater Guillelmus de Platea, testis eri
examinatus, deposuerat ipsum Thomam una cum dicto Guillelmo et aliis
quibusdam interfuisse recepcioni fratris Michaelis Moseti. Requisitus
autem dictus Thomas an interfuisset dicte recepcioni et aliquorum
aliorum, quod in ejus deposicione non expresserit, quando, ubi et quibus
presentibus, respondit se interfuisse recepcioni dicti Michaelis, circa
festum Nativitatis Domini fuerat unus annus ante capcionem eorum, et
dictus Michael receptus in camera receptoris domus d'Oysimont
Ambianensis diocesis, per fratrem Baudoynum de sancto Justo, de mandato
fratris Roberti de Belvaco, qui in isto processu ab aliquibus testibus
nominatus est frater Robertus de sancto Pantaleone, et ab aliis frater
Robertus de sancto Justo, pro eo quia fuit ortus de sancto Justo et
tenuit domum Templi de sancto Pantaleone et de Belvaco, et dicta
recepcio fuit facta presentibus fratribus Egidio d'Oysemont, teste
suprajurato sed nondum examinato, Guillelmo de Platea predicto et
Radulpho de Carrucis servientibus. Item, dixit se interfuisse recepcioni
fratris Roberti Verrerii servientis, circa mensem Augusti proximo
preteritum fuerunt sex anni vel circa, in capella domus Templi de
Belvaco, quem recepit dictus frater Robertus de Belvaco, presentibus
ipso teste et quodam alio de cujus nomine non recordatur. [p. 461]
Requisitus si in dictorum recepcionibus vel post fuerat factum vel
dictum aliquid illicitum de contentis in articulis, respondit quod non
quod ipse sciverit vel audiverit dici. Credit tamen quod post
recepcionem fecerint illa illicita que deposuit intervenisse in
recepcione ipsius testis. Requisitus quare non exposuerat de dictis
duabus recepcionibus in deposicione sua, respondit per juramentum suum
quod non recordabatur tunc.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Johannes de Bollencourt serviens, Belvacensis
diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens
mantellum ordinis, quia cum fuisset absolutus et reconciliatus in
consilio Remensi per dominum archiepiscopum Remensem, et prius fuisset
cum eo inquisitum per dominum episcopum Ambianensem qui nunc est,
dimisit dictum mantellum vetustate consumptum, et fecit sibi radi
barbam, et est etatis XXXVIII annorum vel circa, qui fuit protestatus
quod non intendebat recedere a deposicione et confessione per ipsum
alias factis coram dicto domino archiepiscopo Remensi. Lectis autem et
diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad
eos, et primo ad primos XIII, quod non interfuerat aliorum recepcionibus
nec capitulis, et ideo nesciebat si dicti errores contenti in articulis
servabantur in ordine; pocius tamen credebat quod alii reciperentur
sicut ipse fuit receptus quam contrarium. Ipse autem fuerat receptus in
capella domus Templi de Juriaco Rothomagensis diocesis, per fratrem
Johannem de Turno thesaurarium Templi Parisiensis, in octavis Pasche
erunt VII anni, presentibus fratribus Reynaudo de Tremblay presbitero,
de cujus vita vel morte non est certus, et Nicolao de Rulhiaco et
Johanne de Mernorvale, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset
panem et aquam ordinis, dixerunt ei quod bene deliberaret et exiret
capellam, et postmodum cum deliberasset, rediret. Cum autem rediisset et
peciisset iterum panem et aquam, concessit ei dictus receptor, [p. 462]
de quo fuit multum gavissus ipse testis, quia sperabat salvare animam
suam in dicto ordine et habere honorabilem victum suum; post que dictus
receptor fecit eum vovere et jurare super quendam librum clausum, quod
bene servaret elemosinas ordinis, bonos usus et bonas consuetudines
ordinis, castitatem, obedienciam et vivere sine proprio, et injunxit
sibi sub dicto juramento quod non revelaret secreta ordinis; postmodum
tradidit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum
osculati in ore; postmodum dicto receptore et aliis in eadem capella
remanentibus, dictus frater Johannes de Merrouville, deffunctus, traxit
ipsum testem ad partem intra dictam capellam in quodam porticu, et
precepit ei quod abnegaret Deum, et ipse testis respondit quod hoc nullo
modo faceret, et tunc dictus frater Johannes dixit ei quod hoc oportebat
eum facere, quia erat de punctis religionis eorum, et quod diceret hoc
ore, licet non corde, et tunc ipse testis abnegavit ore non corde.
Postea precepit ei quod spueret supra quandam crucem depictam in
pargameno quod idem Johannes tenebat in manu sua, quia hoc debebat
facere secundum dicta puncta ordinis; et ipse testis spuit non supra sed
juxta dictam crucem in terra; deinde dixit ei quod, secundum puncta
dicti ordinis, debebat eum osculari in umbilico, et quod poterat licite
commisceri fratribus ordinis et pati quod ipsi commiscerentur cum eo;
ipse tamen non fuit eum osculatus nisi in ore, nec fuit unquam
requisitus de dicto peccato sodomitico, nec aliquem requisivit, nec scit
nec credit quod alii fratres ordinis committerent dictum peccatum. Plura
de contentis in dictis XIII articulis dixit se nescire, et flebat dictus
testis multum in deposicione sua, propter asperitates quas, ut dicebat,
sustinuerat stando tanto tempore captus quanto fuerat in ordine
commoratus.
Item, super XIIII et omnibus sequentibus respondit se nichil scire ultra
que supra deposuerat, hoc excepto, quod ipse bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres crederent, et
quod sacerdotes eorum debite celebrarent; nec audivit dici in [p. 463]
ordine nec credebat quod Magister vel alii laici de ordine possent eos
absolvere a peccatis; cingebantur cordulis quibus volebant super
camisias eorum cum quibus jacebant; credit quod fuissent puniti qui
noluissent facere illa illicita in recepcionibus eorum, vel qui ea
revelassent, sed nescit qualiter; sine licencia non poterant nisi
sacerdotibus ordinis confiteri; negligentes fuerunt quia non correxerunt
errores nec denunciaverunt Ecclesie; elemosinas et hospitalitatem vidit
convenienter fieri in ordine in locis in quibus fuit conversatus. Credit
quod in ordine servaretur quod magnus Magister cum conventu ordinabat.
Si aliqui fratres, propter dictas feditates, exiverint ordinem, bene
fecerunt. Credit quod illicita que fiebant in recepcionibus, essent nota
multis fratribus ordinis, et audivit dici quod magnus Magister et alii
fuerunt confessi aliquos errores, nescit quos. Scandala contra ordinem
sunt exorta.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in
virtute juramenti prestiti, quod non revelaret hanc suam deposicionem
quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Egidius de Rotangi presbiter curatus ecclesie
d'Oysemont Ambianensis diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret
dictum suum, et fuit protestatus quod non intendebat recedere a
deposicione et confessione per ipsum factis in concilio Remensi, ubi
fuit absolutus et reconciliatus a sentencia excommunicacionis et
condempnatus ad carcerem, sed non degradatus; dixit tamen dictus testes
quod predicta condempnacio fuit in dicto concilio remissa, moderanda
arbitrio prepositi Pictavensis et Johannis de Jamvile propter aliquas
causas, et defferebat mantellum ordinis, et est sexagenarius et ultra,
et paciebatur quartanam duplicem, sicut dixit, et ob hoc aliquando dum
paciebatur, dicebat aliqua verba, ut dixit, nesciebat que, hodierna
tamen die non paciebatur. Lectis autem et diligenter expositis [p. 464]
sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos
XIII, quod in aliquorum recepcionibus vidit quod abnegabant Jhesum
Christum, et in aliquibus non. Ipse autem receptus fuit in capella domus
Templi de Somorens Ambianensis diocesis, per fratrem Galterum de Esta
quondam, tunc preceptorem dicte domus, instanti festo Purificacionis
beate Marie erunt XXVI anni vel circa, presentibus fratribus Symone
presbitero, commorante in domo eorum de Fontanis subtus Montem Desiderii
dicte diocesis, Johanne de Menbresi preceptore de Veromandia, et
Raynaudo de Codun et quibusdam aliis deffunctis, in hunc modum: nam cum
requisivisset instanter panem et aquam ordinis, et societatem fratrum
ordinis, peciit ab eo dictus receptor, si erat servus alicujus, debitis
obligatus que solvere non posset, si alteri religioni obligatus, si
excommunicatus, si habebat infirmitatem latentem; quo respondente quod
non, dixerunt quod converteret se ad quoddam altare, et rogaret Deum
quod dirigeret eum, et cum hoc fecisset, fecit eum super quoddam missale
jurare et vovere quod si esset in aliquo loco in quo haberent pugnare
pro fide, quod ipse in predictis bene se haberet, quod servaret
castitatem, obedienciam, et viveret sine proprio; postmodum tradidit ei
mantellum et biretum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati
in ore, et instruxerunt eum quod jaceret cum pannis lineis, cinctus una
cordula, et qualiter bene diceret mensam, et ageret gracias post
prandium et alia licita. Deinde dictus frater Galterus precepit ei
ibidem, aliis presentibus, ut sibi videtur, quod abnegaret Jhesum
Christum; et cum ipse testis diceret quod nullo modo faceret, quia erat
bonus Christianus et esse volebat, dictus frater Galterus respondit:
Talem vos reputamus, et esse volumus, sed oportet vos abnegare, quia hoc
est de punctis nostri ordinis. Tunc ipse testis abnegavit ore non corde;
deinde precepit ei quod spueret super ymaginem Crucifixi depictam in
dicto missali, et ipse spuit aliquantulum juxta, dixit eciam ei quod
oscularetur eum in umbilico, sed tamen non fuit eum osculatus, et credit
quod dixit receptor quod fratres ordinis poterant cum eo carnaliter
commisceri, et ipse cum eis, secundum puncta ordinis. Ipse [p. 465]
tamen testis respondit quod hec nullo modo faceret, nec scit nec audivit
quod fratres ordinis committerent ad invicem peccatum predictum. Alia
illicita non intervenerunt in recepcione sua predicta. Requisitus si
quos et quos receperat in ordine, respondit quod sic, fratrem Petrum
Escarpa servientem, sunt XX anni vel circa, de mandato fratris Johannis
de Villanova quondam preceptoris, tunc ballivie de Pontivo, in capella
domus Templi de Bello Vissu Ambianensis diocesis, presentibus fratribus
Galtero de Morivalle preceptore dicte domus quondam, et quibusdam aliis
deffunctis. Receperat eciam fratrem Michaelem Moseti servientem quondam
camerario domus Templi d'Oysemont, in vigilia, vel in die Nativitatis
Domini fuerunt quinque vel sex anni, presentibus fratribus Baudoyno de
sancto Justo, tunc preceptore dicte domus, Thoma de Janvalle presbitero,
et Guillelmo de Platea, testibus hodie, eri et anteeri examinatis, et
Radulpho de Carrucis et aliis quibusdam deffunctis, de mandato fratris
Roberti de Belvaco. Requisitus si bene recolebat quod ipse recepisset
dictum Michaelem, vel aliquis alius de astantibus nominatis per eum,
respondit se credere pocius quod ipse receperit eum, quam aliquis ex
predictis, et dicta interrogacio fuit facta per dictos dominos
commissarios, quia supradicti Thomas et Guillelmus deposuerant dictum
Michaelem fuisse receptum a predicto fratre Baudoyno. Item dixit se
recepisse fratrem Nicolaum de Bornel servientem, diocesis Belvacensis,
de mandato dicti fratris Roberti, in capella vel camera domus Templi de
Mofleriis Ambianensis diocesis, sunt V vel sex anni, de presentibus non
recolens, in quorum trium recepcionibus non fuit servatus idem modus;
nam in recepcione dicti Michaelis nichil fuit factum vel dictum
illicitum, sed predictis Petro l'Escarpa et Nicolao de Bonter precepit
quod abnegarent Jhesum Christum et quod spuerent super crucem, quia hoc
debebant facere secundum puncta ordinis, et ipse abnegaverunt et
spuerunt juxta crucem; et bene credit quod hoc fecerunt ore et non
corde. Requisitus quare non precepit dicta illicita dicto Michaeli,
respondit quod propter dileccionem specialem quam habebat ad [p. 466]
eum. Requisitus quare in recepcione aliorum preceperat dicta illicita
fieri, respondit quod pro eo quia dictus frater Robertus preceperat ei
quod secundum modum debitum ordinis reciperet eos. Requisitus si fuisset
punitus per superiores suos, si scivissent quod predictus Michael non
fecisset predicta illicita, respondit se credere quod non, quia dictus
frater Robertus, quia erat superior suus, erat presbiter et supportasset
ipsum testem in hoc quod non supportassent laici. Requisitus quod
intelligebat per dictum modum debitum, respondit quod fierent illa
licita et illicita que fuerant facta in recepcione ipsius testis.
Requisitus si viderat aliquos alios recipi in dicto ordine, respondit
quod sic fratrem Albertum, quondam curatum de Somerens Ambianensis
diocesis, sunt fere XX anni, per dictum fratrem Robertum de Belvaco, in
capella domus Templi de Belvaco, ante horam prandii, presentibus
fratribus Radulpho de Sernoy serviente quondam, et quibusdam aliis, de
quibus non recolit; in cujus recepcione nichil fuit actum illicitum illa
die, et festinaverunt multum, quia dictus frater Albertus erat tunc
infirmus, sed nescit si in sequentibus diebus preceperunt ei aliquid
illicitum. Plurium recepcionibus non recolit se adfuisse, nec scit alia
de contentis in dictis XIII articulis, hoc excepto quod in die Veneris
sancta devote et reverenter adorabant crucem.
Item, de contentis in XIIII et omnibus sequentibus respondit se nichil
scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod ipse bene credebat
sacramentis ecclesiasticis, et celebrabat et conficiebat secundum formam
Ecclesie, et credit quod fratres ordinis bene crederent et quod
sacerdotes debite celebrarent, nec scit quod laici eorum possent
absolvere a peccatis, sed quando terminabantur capitulia eorum, laicus
qui tenebat capitulum dicebat: De hiis que obmisistis dicere propter
verecondiam carnis, vel penas ordinis, facimus vobis eam indulgenciam
quam possimus, et Deus faciat vobis et nobis illam indulgenciam quam
fecit Magdalene. Requisitus si credit quod fratres ordinis crederent ex
hoc esse absoluti a peccatis eorum, respondit quod forte aliqui
ignorantes et ydiote credebant, sed ipse testis et alii [p. 467]
intelligentes hoc non credebant. Fuit autem dictum eidem testi, a dicto
fratre Galtero de Esta, ut sibi videtur, quod de predictis peccatis
publicis et notoriis non debebat absolvere fratres, quia sic evitabant
penas statutas in ordine. Jurabant ordinem pro meliori vel pejori non
dimittere; statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur,
nullis presentibus nisi fratribus ordinis; cordulis in signum penitencie
cingebantur supra camisias cum quibus jacebant; jurabant non revelare
secreta capitulorum et ordinis, et si revelassent, fuissent condempnati
ad panem et aquam aliquo tempore, et si noluissent facere dicta illicita
in recepcionibus eorum, nescit quod fuisset factum de eis. Non
inhibebatur quod non confiterentur, nisi sacerdotibus ordinis;
negligentes fuerunt quia non correxerunt errores nec denunciaverunt
Ecclesie. Elemosine et hospitalitas bene servabantur in ordine;
capitulia de die clam, exclusis secularibus, tenebantur; servatum
fuisset in ordine quod magnus Magister cum conventu statuisset. Credit
quod, longo tempore antequam ipse intrasset ordinem, essent errores per
eum confessati in ordine; grandia scandala sunt exorta contra ordinem
propter dictos errores, et credit quod errores confessati per eum essent
manifesti fratribus ordinis, et quod in paucioribus recepcionibus quam
in pluribus servarentur illicita confessata per eum. Audivit dici magnum
Magistrum et alios de ordine aliquos errores, nescit quos, contra
ordinem fuisse confessos. Item, dixit quod de predictis erroribus, de
quibus supra deposuit, fuit confessus infra octo dies a recepcione sua,
ut ei videtur, fratri Bartholomeo, quondam de ordine fratrum Minorum
conventus Ambianensis, in ecclesia de Somorens, qui absolvit eum,
imposita penitencia quod quinque diebus sabativis jejunaret in pane et
aqua. Postea fuit confessus hoc idem fratri Guillelmo de Malegard,
quondam ordinis fratrum Minorum, conventualis Meldensis, in capella
domus Templi de Latigniaco Sico, qui similiter absolvit eum, imposita
penitencia quod jejunaret tribus diebus Veneris in pane et aqua;
postmodum fuit confessus de predictis domino G., quondam episcopo
Ambianensi, ante eorum capcionem, per duos annos vel quasi, in [p. 468]
capella sua Ambianensi, qui similiter absolvit, imposita sibi penitencia
quod per unum annum portaret ter in ebdomada cilicia, et nunquam faceret
fieri predicta illicita, nec esset in loco in quo fierent.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda, et salute anime sue; cui fuit injunctum per dictos
dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non
revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint
publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presente magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Veneris sequenti, que fuit XXVIIII dies dicti mensis
Januarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum,
in domo fratrum Minorum, quam juxta eorum ecclesiam consuevit inhabitare
dominus episcopus Laudunensis, frater Johannes de sancto Justo serviens,
Belvacensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum,
mantellum ordinis et barbam defferens, etatis XXVI annorum vel circa,
cum quo fuerat inquisitum per dominum archiepiscopum Remensem, et
absolutus et reconciliatus per eum in concilio Remensi. Lectis autem et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad
eos, et primo ad primos XIII, protestacione premissa, quod non
intendebat recedere a deposicione et confessione per eum factis coram
dicto domino archiepiscopo Remensi, quod nesciebat si contenta in dictis
articulis erant vera vel non, quia non interfuerat recepcioni alicujus
alterius, nec capitulis eorum, nec sciebat bene quod crederet de
contentis in ipsis articulis, quia non steterat in ordine, nisi per
annum cum dimidio, vel circa, ante capcionem eorum; fuerat tamen
receptus in quadam die Dominica circa festum Nativitatis beate Marie
fuerant IIII anni, vel circa, per fratrem Baudoynum de sancto Justo
preceptorem de Pontivo, avunculum suum, in capella domas Templi,
vocate Foresta, diocesis Ambianensis, presentibus fratribus [p. 469]
Bernardo Gaffel, Andrea Meditario servientibus, et Michaele de Villa
Regia presbitero, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, in
hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam ordinis, flexis
genibus, in dicta capella, et receptor respondisset quod grandem rem
petebat, et videbat eos bene indutos, bene calciatos et bene equitatos,
sed nesciebat illa que erant intrinsecus inter eos, nec onera que
oportebat subire eundem, et quod bene deliberaret super premissis, et
ipse testis respondisset se paratum omnia sustinere, finaliter receptor
fecit eum jurare super quoddam missale, quod diceret ei veritatem de
hiis que peteret ab eo, et peciit ab eo si erat conjugatus, vel servus,
vel alteri religioni vel debitis obligatus, vel corpore viciatus; quo
respondente quod non, fecit eum vovere castitatem, obedienciam, et
vivere sine proprio, et imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres
astantes osculati fuerunt eum in ore. Deinde dictus testis ivit ad
dormitorium, ad extrahendum sibi vestes seculares, et ad induendum
vestes ordinis; postmodum iverunt ad prandium; quo sumpto, frater
Bernardus Burgondus nacione, cujus cognomen ignorat, qui interfuerat
ejus recepcioni, duxit eum ad quamdam cameram, qua firmata, precepit ei
quod abnegaret Jhesum Christum, et cum ipse testis responderet se hoc
nullo modo facturum, dictus frater Bernardus dixit ei quod oportebat eum
facere predicta, quia ipse ita fecerat in recepcione sua, et tunc ipse
testis abnegavit Jhesum Christum ore non corde. Deinde dictus frater
Bernardus precepit ei quod spueret supra quamdam crucem metallinam, quam
idem Bernardus tenebat in manu sua, et ipse testis spuit non supra sed
juxta dictam crucem in terram. Postea precepit ei quod oscularetur eum
in ano; sed ipse testis noluit hoc facere; deinde dixit ei quod poterat
carnaliter commisceri cum fratribus ordinis, et pati quod ipsi
commiscerentur cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec
scit, nec audivit quod fratres Ordinis committerent peccatum predictum.
Post que immediate recessit de dicta domo in qua receptus fuerat, et
extunc non fuit in ea, nec vidit fratrem Bernardum predictum, [p. 470]
et in crastinum hora matutinali, faciens transitum per villam de Abbatis
Villa dicte diocesis, confessus fuit de dictis erroribus cuidam fratri
Minori, cujus nomen et cognomen ignorat, in ecclesia fratrum Minorum
dicti loci, qui fuit valde stupefactus de predictis, et absolvit eum,
imposita ei penitencia quod ter in aliquo loco secreto verberaret se
fortiter cum virgis, dicendo psalmum: Miserere mei Deus, et quod nunquam
esset in loco in quo talia perpetrassent; et dictam penitenciam egit cum
corrigia sua se verberando, non tamen cum virgis. Alia inhonesta non
fuerunt facta vel dicta in recepcione sua predicta, nec scit aliud de
contentis in XIII articulis supradictis.
Item, requisitus super XIIII et omnibus sequentibus, respondit se nichil
scire ultra illa que supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres crederent et
quod sacerdotes eorum debite celebrarent; non credit quod ipse vel alii
laici possent absolvere a peccatis; juravit non exire ordinem. Statim
pro professis habebantur; clandestine recipiebantur, nescit si ex hoc
esset suspicio contra ordinem. Cordulis cingebantur supra pannos lineos
cum quibus jacebant, quas assumebant unde volebant. Non credit quod
fuissent interfecti qui recusassent facere illicita que intervenerant in
recepcione ipsius testis. Injungebatur eis per sacramentum quod non
revelarent secreta ordinis, et precipiebatur quod confiterentur
sacerdotibus ordinis, quia majorem potestatem habebant super eos quam
alii. Male fecerunt quia non correxerunt errores nec denunciaverunt
Ecclesie illi qui eos sciebant, et quod ipse testis et alii qui predicta
illicita fecerant, male fecerunt quia non exiverunt ordinem. Elemosinas
et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis
in quibus fuit conversatus. Credit quod totus ordo servasset hoc quod
magnus Magister cum conventu ordinasset; grandia scandala contra ordinem
propter predicta sunt exorta. Audivit dici magnum Magistrum et alios
quosdam errores, nescit quos, contra ordinem fuisse confessos.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, [p. 471]
odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed
pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos
commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non
revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint
publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum, frater Johannes le Gambier de Grandi Villarii serviens,
Ambianensis diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum,
deferens mantellum ordinis et barbam, etatis XXVI annorum vel circa, cum
quo fuerat inquisitum per dominum archiepiscopum Remensem in concilio
Remensi, et ibidem absolutus et reconciliatus per eum. Lectis autem et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad
eos, et primo ad primos XIII, protestacione premissa, quod non
intendebat recedere a deposicione et confessione per eum factis coram
dicto domino archiepiscopo Remensi, se nescire si contenta in dictis
XIII articulis erant vera vel non, quia non interfuerat recepcioni
alicujus alterius nisi fratris Johannis de Mofleriis, infrascripti, nec
capitulis eorum, nec in ordine steterat nisi per trienium vel circa,
ante capcionem eorum, credit tamen quod communiter alii reciperentur in
ordine sicut ipse receptus fuerat per fratrem Robertum de Belvaco,
quondam preceptorem, tunc de Pontivo, in ecclesia parochiali de Somorens
Ambianensis diocesis, ante altare, circa festum Omnium Sanctorum proximo
precedenti fuerunt sex anni vel circa, presentibus fratribus Alberto
curato dicte domus quondam, cujus cognomen ignorat, et dicto Johanne de
Mofleriis, presbitero quondam, in eisdem hora et loco et per eundem
recepto, Johanne de la Voe et Philippo de Manin et Johanne de Furno
servientibus, de quorum vita vel morte non est certus. In sua autem
recepcione et dicti Johannis de Mofleriis fuit servatus talis modus: nam
cum requisivisset panem et aquam ordinis, et fuisset eis responsum quod
bene deliberarent, quia oporteret eos dimittere proprias [p. 472]
voluntates, levare ad matutinum et multa aspera sustinere, et ipsi
respondissent quod omnia sustinerent, fecit ipsum testem jurare quod
diceret ei veritatem si erat servus, conjugatus, vel corpore viciatus,
et cum respondisset quod non, finaliter recepit eos, et fecit eos vovere
castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et fecit jurare ipsum
testem quod esset perpetuo servus esclavus Dei et ordinis, et juraret ad
deffendendum et acquirendum, proposse suo, Terram Sanctam; et dictus
receptor dixit eis et quod servarent secreta capituliorum, et inposuit
eis mantellos, et receptor et astantes fuerunt eos osculati in ore;
postmodum dictus receptor dixit eis quod secundum puncta ordinis eorum
debebant abnegare Deum. Cum autem ipse testis et dictus frater Johannes
de Mofleriis aliquantulum repugnassent, finaliter instigacione diaboli
et timore ducti, abnegaverunt Deum; postea precepit eis quod spuerent
super quandam crucem, et spuit non super sed juxta; postea precepit eis
quod oscularentur eum in ano, dicens quod omnia ista erant de punctis
ordinis; non tamen fuerunt eum osculati, nisi in ore, ut supra dixit, et
dictas abnegacionem et spuicionem fecit idem testis, ore non corde, et
credit quod idem fecerit dictus Johannes, nam ex vultu ostendebat
predicta sibi plurimum displicere; de crimine autem sodomitico vel de
alio illicito non fuit aliud actum vel dictum in recepcionibus
supradictis, nec scit plura de contentis in XIII articulis memoratis.
Item, dixit se fuisse confessum predictos errores infra annum a
recepcione sua cuidam fratri de Valle Scolarium, cujus nomen et cognomen
ignorat, in capella domus Templi de Grandi Silva dicte diocesis, qui
absolvit eum, et inposuit sibi in penitencia quod XIIII diebus Veneris
incederet sine pannis lineis, et faceret certa jejunia, et nunquam esset
in loco in quo talia fierent, et fuit multum stupefactus dictus frater,
auditis erroribus supradictis.
Item, de contentis in XIIII et omnibus sequentibus articulis respondit
se nichil scire ultra illa que supra deposuit, hoc excepto quod ipse
bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii [p. 473]
fratres ordinis crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent.
Dixit eciam se vidisse quoddam transcriptum statutorum ordinis, in quo
inter cetera continebatur, sicut videtur eidem testi, in fine cujusdam
capituli, quod ille qui tenebat capitulum dicebat in ejus deffinicione
talia verba: De hiis que obmisistis dicere ob verecundiam carnis, nos ex
parte Dei, potestate nobis tradita a domino Papa, absolvimus vos, vel
damus vobis indulgenciam; sed non recolit bene si dicebatur Absolvimus,
vel alia verba predicta; non tamen credit quod laicus posset absolvere a
peccatis. Juravit vel vovit non exire ordinem, et fuit ei dictum quod
statim pro professo habebatur. Clamdestine recipiebantur, nullis
presentibus nisi fratribus ordinis; preceptum fuit ei quod super pannos
lineos, cum quibus jacere debebat, cingeretur una cordula, sed nescit
quod dicta cordula tangeret capita ydolorum. Per sacramentum fuit sibi
injunctum quod non revelaret secreta capituliorum, et idem
intelligebant, ut credit, de modo recepcionis, et fuit ei dictum quod si
revelaret, incarceraretur vel in compedibus poneretur; in transcripto
predicto vidit contineri quod modum recepcionis et secreta capituliorum
non debebant revelare illis fratribus qui non adfuerant. Injunctum fuit
ei quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, sed ipse fuit
confessus dicto fratri de Valle Scolarium quia dubitabat quod sacerdotes
ordinis fecissent illa que ipse fecerat in sua recepcione, et quod
debite non absolvissent eundem; negligentes fuerunt quia non correxerunt
nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas vidit convenienter fieri, ter in
ebdomada, omnibus petentibus in domibus Templi in quibus fuit moratus,
et aliquando recipiebantur bene advenientes et aliquando non, et audivit
dici quod antiquitus fiebant majores elemosine in ordine quam quando
ipse fuit receptus, et quod eorum capitulia clam post missam et sermonem
tenebantur, et credit quod in ordine fuisset servatum quod magnus
Magister cum conventu statuisset; grandia scandala contra ordinem sunt
exorta propter predicta. Credit Magistrum et alios confessos fuisse illa
que in litteris apostolicis continentur eos confessos fuisse.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, [p. 474]
odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed
pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per eosdem dominos
commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non
revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint
publicate, et intelligebat Latinum.
Item, requisitus quare, ab inicio, obtulerat se deffensioni ordinis ex
quo predictos errores sciebat esse in ordine, respondit quod ob
verecundiam et confusionem suam et generis sui vitandam, et quia
peccatum et dyabolus retrabebant eum, de quo multum dolet, quia eciam
tanto tempore stetit in ordine; et ibidem dictus testis motu proprio cum
esset licenciatus a dictis dominis commissariis ut recederet, projecit
coram eis mantellum ordinis quem portabat, dicens quod ipsum ab Ecclesia
receperat, et ipsum Ecclesie dimittebat; dicti vero domini commissarii
dixerunt ei quod ipsi non habebant potestatem recipiendi dictum
mantellum, nec recipiebant ipsum, nec suaserant ei quod dimitteret, nec
dissuadebant quod non dimitteret, faceret de hoc quod volebat; sed et
ipse testis respondit quod deinceps ipsum non portaret, et rogavit quod
daretur amore Dei.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Sabbati sequenti, que fuit penultima dies dicti mensis
Januarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum,
in dicta domo fratrum Minorum, frater P. de sancto Justo serviens,
Belvacensis diocesis, preceptor domus Templi de Correans Ambianensis
diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, mantellum
ordinis et barbam defferens, etatis quadraginta annorum vel circa, et
fuerat examinatus per dominum archiepiscopum Remensem in consilio
Remensi, et absolutus et reconciliatus ibidem per eum; lectis autem et
diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad
eos, et primo ad primos XIII, protestacione premissa, quod non [p. 475]
intendebat recedere a deposicione et confessione predictis, quod nunquam
interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris, unde nesciebat si
contenta in dictis articulis erant vera vel non; ipse autem per magnum
Magistrum, qui nunc est, fuit receptus in capella domus Templi
Parisiensis, in festo Nativitatis beati Johannis Baptiste proximo
preterito fuerunt decem anni ante capcionem suam et aliorum, et
presentibus fratribus Hugo de Peraldo visitatore, Radulpho de Gisi
receptore Campanie pro domino Rege, et Roberto de sancto Pantaleone
presbitero, et pluribus aliis, in hunc modum: nam cum requisivisset,
flexis genibus, panem et aquam et societatem proborum ordinis, dictus
Magister dixit ei quod bene deliberaret, quia oporteret eum dimittere
propriam voluntatem propter alienam, et multa erant dura sustinere, et
rogaret Deum et beatam Mariam quod dirigerent eum. Cum autem hoc
fecisset, dictus Magister dixit quod ex hoc tantum affectabat recipere
eum, et fecit eum vovere et jurare super quendam librum castitatem,
obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas
consuetudines et secreta ordinis; postmodum inposuit ei mantellum, et
ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore, et exinde
instruxit eum qualiter debebat conversari in ordine, et quot _Pater
noster_ dicere pro horis suis, et consimilia bona. Postea dictus
Magister precepit ei quod abnegaret illum qui erat in quadam cruce que
erat juxta eos, sed nescit qualis erat dicta crux, scilicet de argento
vel de cupro, magis tamen credit quod esset de cupro, in qua erat ymago
Crucifixi; et cum ipse testis respondisset quod hoc non faceret, dictus
Magister dixit ei quod hoc oportebat eum facere secundum puncta ordinis
eorum, et tunc ipse testis abnegavit, ore non corde; postea precepit ei
quod spueret super crucem predictam, et ipse non spuit super sed juxta;
postea dixit ei quod secundum puncta dicti ordinis debebat eum osculari
in ano et in umbilico et in pectore, sed tamen non fuit eum osculatus,
quia remissit ei dictum osculum; deinde dixit ei quod secundum puncta
predicta poterat commisceri fratribus ordinis, et pati quod ipsi
commiscerentur cum eo; hoc tamen non fecit, nec fuit [p. 476]
requisitus, nec scit nec credit quod fratres ordinis committerent dictum
peccatum. Quando vero dictus Magister dixit ei predicta illicita, non
fuerunt aliqui presentes nisi ipsi duo soli. Requisitus si credit quod
alii fratres ordinis communiter reciperentur sicut ipse fuit receptus,
respondit quod sic; plura nesciebat de contentis in dictis XIII
articulis.
Item, requisitus super XIII et omnibus sequentibus, respondit se nichil
scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene
crederent, et quod sacerdotes eorum debite celebrarent; non credit quod
laici possent absolvere a peccatis, sed audivit dici quod magistri et
preceptores remittebant penas, et presbiteri absolvebant a peccatis.
Jurabant non exire ordinem, et statim pro professis habebantur;
clamdestine recipiebantur; cordulis cingebantur supra camisias, in
signum castitatis, sed nescit nec audivit quod tangerent capita
ydolorum. Non audivit quod aliquis revelaverit secreta capituliorum nec
modum recepcionis, vel qui noluerit facere illicita que in recepcionibus
precipiebantur, nec scit qualiter fuissent puniti contrarium facientes.
Non poterant, nisi sacerdotibus ordinis, sine licencia confiteri.
Negligentes fuerunt quia non correxerunt errores, nec denunciaverunt
Ecclesie. Elemosine et hospitalitas convenienter in ordine servabantur.
Clam tenebantur capitulia, et ponebatur custos in porta capituli, ne
illi qui non erant in capitulio possent audire illa que fiebant in
capitulio. Credit quod in toto ordine fuisset servatum quod magnus
Magister cum conventu ordinasset, et quod grandia scandala contra
ordinem sunt exorta, et quod illicita que, ut credit, fiebant in
recepcionibus essent manifesta fratribus ordinis, non extraneis, et
audivit dici quod magnus Magister et alii sunt confessi multos errores
contra ordinem, nescit quos. Requisitus quare hoc anno obtulerat se
deffensioni ordinis cum pluribus aliis ex quo sciebat vel credebat esse
in ordine predictos errores confessatos per eum, respondit quod pro eo
quia peccatum tenebat eum ligatum et ex fatuitate sua.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, [p. 477]
odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed
pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos
commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non
revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint
publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad eorumdem dominorum commissariorum
presenciam frater Fulco de Nulliaco serviens, Belvacensis diocesis,
preceptor domus de Serier Ambianensis diocesis, sexagenarius, testis
suprajuratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis,
quia dimisit ipsum ad aliquorum persuasum in concilio Remensi; postmodum
fecit sibi radi barbam, cum quo fuit inquisitum per dominum episcopum
Ambianensem qui nunc est, et absolutus et reconciliatus per eum; lectis
autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,
respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in
dictis articulis erant vera vel non, quia non interfuerat recepcioni
alicujus alterius nec capitulis eorum. Ipse autem receptus fuerat in
capella domus Templi Belvacensis, in instanti festo Purificationis beate
Marie erunt septem anni, per fratrem Robertum de Belvaco, quondam
presbiterum, presentibus fratribus Roberto de Gorreflor presbitero,
Philippo de Leurechires serviente, vivis, ut credit, et Rogerrio de
Marsilia serviente, deffuncto, in hunc modum: nam cum peciisset panem et
aquam et societatem fratrum ordinis, et ei concessisset, fecit eum
vovere et jurare castitatem, et vivere sine proprio, et obedire
cuicumque preceptori qui preponeretur sibi; postmodum tradidit sibi
mantellum, postea dixit ei dictus receptor quod oportebat eum spuere
super quandam crucem de panno rubeo posita super quoddam pulpitum, et
erat talis quales sunt cruces quas portabant in mantellis, et ipse
testis spuit non super sed juxta eam; postea precepit ei quod abnegaret
Deum, et ipse testis rogavit eum instanter quod non cojeretur facere
hoc, dictus vero receptor respondit quod oportebat eum hoc [p. 478]
facere, quia talis erat ordo suus, et tunc abnegavit ore non corde; de
osculis inhonestis, de crimine sodomitico vel aliquo alii illicito non
fuit sibi locutus eidem; requisitus si credit quod alii communiter
reciperentur in ordine sicut ipse fuit receptus, respondit quod sic, sed
non audivit dici ab aliquo, nec modum recepcionis sue revelavit alicui
de ordine, quia non audebant loqui inter se de modo recepcionis eorum.
Item, dixit quod [cum?] dictus receptor precepit eidem dicta illicita,
fratres predicti qui adherant secesserunt ad partem intra dictam
capellam, sed cum bene poterant eos videre si volebant, non tamen audire
que dicebant; et cum predicta illicita facta fuissent, redierunt dicti
fratres et receptor, et ipsi fuerunt eum osculati in ore. Item, dixit
quod infra octo dies a recepcione sua fuit confessus de predictis
erroribus in ecclesia fratrum Predicatorum de Belvaco, cuidam fratri
Predicatori, cujus nomen et cognomen ignorat, qui fuit multum
stupefactus de predictis, et reprehendit eum quia fecerat predicta, et
ipse testis respondit quod quia receptus erat antequam ei preciperentur
predicta illicita, oportuit quod ea faceret; et absolvit eum, imposita
penitencia quod non biberet vinum de uno anno in sextis feriis; et cum
iste testis responderet quod hoc facere non auderet, forte scientibus
superioribus suis, dictus frater dixit quod faceret quando posset; et
ipse testis complevit penam predictam. Plura de contentis in dictis XIII
articulis dixit se nescire.
Item, requisitus super XIIII et omnibus aliis sequentibus, respondit se
nichil scire ultra que supra deposuerit, hoc excepto quod ipse bene
credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres
crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit quod
laici possent absolvere a peccatis. Non poterant exire ordinem, quia
statim pro professis habebantur. Clamdestine recipiebantur, et scit quod
ex hoc erat suspicio contra eos. Cordulam quam portabat super camisiam
suam, in signum castitatis, accepit unde voluit, et alii faciebant idem;
jurabant non revelare secreta capituliorum et modum recepcionis, et si
revelassent, perdidissent mantellum, vel fuissent aliter male [p. 479]
tractati; non poterant absque licencia nisi sacerdotibus ordinis
confiteri; inferiores non fuissent ausi revelare Ecclesie errores
ordinis, sed superiores fuerunt negligentes quia non denunciaverunt
Ecclesie nec eos correxerunt. Credit, quia audivit dici, quod elemosine
non fierent in ordine sicut debebant, sed hospitalitas bene servabatur.
Quod magnus Magister ordinasset cum conventu, fuisset servatum in
ordine. Credit quod errores predicti fuissent longo tempore in ordine
observati. Postquam fuit captus, audivit dici a quodam fratre qui
aposthaverat a dicto ordine, qui vocatur, ut ei videtur, Jaquetus vel
Bertaldus, oriundus de Somerens Ambianensis diocesis, quia propter
pravitates ordinis exiverat dictum ordinem, sed non expressit ei que
essent dicte pravitates; credit quod scandala grandia contra ordinem
sunt exorta, et quod illicita que deposuit in recepcione sua
intervenisse, essent manifesta aliis fratribus ordinis.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in
virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestationes fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.