Item, de omnibus aliis et singulis articulis contra ordinem [p. 370]

loquentibus, respondit se nichil scire, et asseruit quod bene credebat

sacramentis altaris et credebat quod alii fratres bene crederent;

dicebatur tamen eis quod statim pro professis habebantur, et quod eorum

recepciones fiebant januis clausis, nec erant presentes nisi fratres

ordinis, et in recepcione sua dixit ei receptor quod in signum

castitatis debebat signi [cingi?] una cordula super pannos lineos cum

quibus jacebant, et quod illa que fiebant in capitulis non audebant

revelare secularibus, nec eciam illis fratribus qui non interfuerant

capitulis; et si fecissent, fuissent puniti, et poterant confiteri

quibus volebant; sed ter confitebantur in anno capellanis eorum;

ellemosine autem fiebant ter in ebdomada generaliter in locis in quibus

fuit commoratus, et credit quod illa que magnus Magister ordinasset

ultra mare cum conventu suo, fuissent servata citra mare, et audiverat

dici quod magnus Magister et alii magni ordinis fuerant confessi aliquos

errores. Requisitus si sciebat aliquos errores fuisse in dicto ordine,

respondit in perriculum et dampnacionem anime sue quod non, nec aliquid

audiverat de predictis erroribus ante capcionem eorum.

Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio,

vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda: cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in

virtute juramenti prestiti per eum, quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. In qua quidem

attestacione dixit se velle persistere, quidquid contingat, magis anime

quam corpori in hoc volens prospicere, sicut dixit.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio et

Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis, hoc salvo

quod dictus Bertrandus Humbaldi post recepcionem juramentorum a dictis

testibus, non expectata dicti Johannis examinacione, recessit.

Post hec, die Lune sequenti que fuit XI dies dicti mensis [p. 371]

Januarii, convenerunt predicti domini archiepiscopus et alii commissarii

in prefato domo Fiscanensi, et fuit adductus ad presenciam eorumdem

dominorum commissariorum frater Petrus de Poignencort serviens,

Noviomensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum,

non defferens mantellum ordinis quem proprio motu suo dimiserat quia

consumptus erat, et radi fecerat sibi barbam propria voluntate, et erat

etatis XXXVI annorum vel circa, ut dixit, et fuerat alias examinatus

Ambianis in facto Templariorum, per dominum episcopum Ambianensem, qui

nunc est, et absolutus et reconciliatus per eum. Lectis autem et

diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad

eos, et primo ad primos quatuor, ut sequitur: scilicet se nescire si

contenta in ipsis articulis essent vera vel non, quia non interfuerat

recepcioni alicujus alterius fratris, nec capitulis eorum, nec bene

sciebat quod crederet de predictis; ipse tamen receptus fuerat per

fratrem Robertum de Belvaco, presbiterum quondam, preceptorem tunc de

Pontivo, per duos annos vel circa ante capcionem eorum, in capella domus

Templi de Mont Cucourt Noviomensis diocesis, circa ortum solis,

presentibus fratribus Roberto de Sernoy, Radulpho de Grandi Villarii,

Johannes de Ningrancuria servientibus, de quorum vita vel morte non

habebat certitudinem, in hunc modum. Nam dictus receptor dixit ei ex quo

volebat esse frater ordinis Templi, debebat recipere panem et aquam

Templi et dicere quod volebat esse servus et sclavus ordinis; et cum hoc

dixisset et peciisset ter, ultima vice dictus receptor dixit ei quod

reciperet eum, et fecit eum jurare super quemdam librum quod obediret

omnibus preceptis superiorum suorum et omnibus superioribus sui ordinis,

et quod servaret castitatem et viveret sine proprio; postque precepit ei

quod abnegaret Deum, et ipse testis fuit valde stupefactus, et dixit

dicto receptori bis vel ter quomodo posset hoc facere, et dictus

receptor respondit ei quod hoc oportebat eum facere, quia hoc erat de

punctis ordinis, et tunc abnegavit, ore non corde, ut dixit; postmodum

precepit ei quod spueret super quamdam crucem metallinam in qua [p. 372]

erat ymago Crucifixi, ablatam a quodam ex dictis fratribus, nescit tamen

a quo, et finxit se spuere super eam et non spuit, et dixit dictus

receptor eidem testi quod hoc erat eciam de punctis ordinis, et ultra

hoc erat alius punctus, scilicet si aliquis ex fratribus ordinis

requirebat eum quod commisceretur cum eo, debebat hoc pati, nunquam

tamen hoc fecit, ut dixit, nec fuit requisitus: interrogatus si predicta

fuerunt facta ante tradicionem mantelli vel post, respondit quia post

dictum juramentum tradidit sibi mantellum, et ipse receptor et alii

fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Item, cum post

deposicionem predictorum dictus testis multum fleret, de causa dicti

fletus interrogatus, respondit quod pro eo quia multum erat tristis et

dolens quia fecerat predicta, licet corde non fecerat. Item, dixit quod

de predictis fuerat confessus, quasi post duos menses a recepcione sua,

domino Johanni presbitero seculari qui morabatur in civitate Morinensi,

cujus cognomen ignorat; et dictam confessionem fecit in domo Templi de

Gomerimonte diocesis Morinensis, ante horam prandii, ut sibi videtur, in

capella dicte domus, et absolvit eum imposita ei penitencia quod non

portaret pannos lineos de toto uno anno et quod rediret ad bonam viam,

et ipse testis respondit ei quod nunquam ex corde recesserat a bona via,

licet predicta ore dixisset: de vita autem vel morte dicti presbiteri

dixit se certitudinem non habere.

Item, requisitus super V et XXVIII sequentibus, de dogmatizacione,

conculcacione crucis, cato, sacramentis, potestate Magistri et osculis,

respondit se nichil scire ultra quam supra deposuit; sed ipse bene

credebat sacramentis altaris, et credit quod alii fratres crederent.

Ille tamen qui eum recepit, in quantum fecit predicta fieri, non erat

bonus homo.

Item, ad XXXIII et V sequentes respondit se credere quod pro professis

habebantur, et ita fuerat ei dictum in recepcione sua, sed non juraverat

non exire, et fuerat receptus in ordine clamdestine, nullis presentibus,

nisi fratribus ordinis, et credit quod recepciones aliorum [p. 373]

fierent eciam clamdestine, sed nescit si propter hoc suspicio contra

ordinem habebatur.

Item, XL et XXXII sequentes, de crimine sodomitico, ydolis, capitibus,

cordulis, modo recepcionis et pena nolencium facere vel revellancium

supradicta, respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit sibi

dictum fuisse quod pateretur fratres sibi commisceri carnaliter, et quod

pro penitencia cingebatur una cordula super pannos lineos cum quibus

jacebat, et hoc fuerat sibi preceptum a dicto receptore. De modo

recepcionis aliorum respondit se nichil scire ut supra deposuit, nec

sciebat qualis pena fuisset inposita illis qui noluissent facere vel qui

revellassent predicta: fuit tamen ei injunctum per sacramentum quod non

revellaret modum recepcionis sue nec secreta alia.

Item, ad LXXIII et XXIII sequentes respondit quod non fuerat sibi

inhibitum quod non confiteretur nisi fratribus ordinis, nec scit si

aliis inhibebatur, et credit quod si aliqui erant qui scirent dictos

errores esse in ordine, fuerunt negligentes quia non correxerunt nec

denunciaverunt Ecclesie, nec scit aliquid de modo recepcionis aliorum

nec de aliis contentis in articulis supradictis.

Item, ad XCVII et XXX sequentes respondit quod, ut sibi videbatur,

elemosine et hospitalitas convenienter servabantur in locis ordinis in

quibus ipse fuerat commoratus, videlicet in dicta domo in qua fuerat

receptus et in domo de Bosco in Viromandia Noviomensis, et d'Eymont, et

de Magna Sopana Ambianensis, et de Gormerimonte Morinensis diocesium,

quarum domorum ipse testis ferebat claves, et fuerat ei inhibitum in

recepcione sua, ut dixit, quod per nefas nichil acquireret ordini,

capitulis autem non interfuerat, nec sciebat si clamdestine vel qualiter

tenerentur; audiverat tamen dici quod clamdestine tenebantur et

quandoque post Matutinas, nec audiverat dici quod magnus Magister vel

alii layci possent absolvere a peccatis. Credit autem quod ordo

servasset illud quod magnus Magister cum conventu suo ordinasset, nec

scit quando dicti errores inceperunt; sed si qui sciebant, fuerunt

negligentes in corrigendo et denunciando Ecclesie; nec scit [p. 374]

propter feditates aliquem ordinem exivisse, nec scit scandalum contra

ordinem esse exortum propter predicta. Alia de contentis in dictis

articulis dixit se nescire, modum autem sue recepcionis credit

manifestum fuisse.

Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio,

vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in

virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum

commissariorum frater Petrus de Boucheures serviens Ambianensis

diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens

mantellum ordinis, quia consumptus erat, et socii sui suaserunt sibi

quod dimitteret eum et raderet sibi barbam, et quia eciam non placebat

sibi amplius ea portare, et erat etatis circiter triginta annorum, et

fuerat inquisitum cum eo per dictum episcopum Ambianensem qui nunc est,

et absolutus et reconciliatus per eum. Lectis autem et diligenter sibi

expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad

primos quatuor, ut sequitur: scilicet se credere quod alii reciperentur

in ordine communiter, sicut ipse fuit receptus; sed tamen nesciebat hoc,

quia non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris nec capitulis

eorum; ipse autem receptus fuerat per fratrem Robertum de Belvaco,

presbiterum quondam, preceptorem tunc de Pontivo, in capella domus

Templi de Loyson Ambianensis diocesis, die Dominica ante proximum festum

Ascencionis Domini erunt VIII anni, circa horam prime, presentibus

fratribus Gattero de Villa Sapiencie, Enrico de Bloffiers, Johanne

d'Anserra, Guillelmo de Platea et Martino de Marsilia servientibus,

quorum aliquos credit esse mortuos, sed dictos fratres Guillelmum de

Platea et Martinum credit esse vivos, in hunc modum: nam, cum peciisset

pro Deo sibi concedi panem et aquam et societatem proborum [p. 375]

ordinis, et concessissent ei, dictus receptor fecit eum vovere et jurare

super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio,

servare et custodire secreta ordinis, et obedire omnibus preceptoribus

qui ponerentur super eum; postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et

dicti fratres astantes fuerunt eum osculati in ore; postmodum dictus

receptor ostendit ei ymaginem Crucifixi depictam in dicto libro, et

precepit ei quod abnegaret dictum Crucifixum, et ipse abnegavit ore non

corde, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret supra dictam ymaginem

Crucifixi, et cum ipse testis stupefactus esset de predictis, dixit ei

receptor quod oportebat eum predicta facere, quia erant de punctis

ordinis, et tunc ipse testis spuit non supra dictam ymaginem, sed juxta

eam; postea precepit ei dictus receptor quod oscularetur eum in umbilico

et retro in spina dorsi, desuper braccale, in carne nuda, quia oportebat

eum facere predicta secundum puncta ordinis, et tunc fuit osculatus eum

in dictis locis super carnem nudam, ut dixit. Item, dixit ei quod

secundum posse suum servaret elemosinas ordinis, et insuper, quod de

punctis ordinis erat quod si aliquis ex fratribus ordinis vellet cum eo

commisceri carnaliter et requireret eum, hoc pateretur; ipse tamen

testis respondit quod hoc non faceret, et dixit quod nunquam fecerat nec

fuerat requisitus.

Item, super contentis in V et XXVIII sequentibus, de dogmatizacione,

conculcacione, cato, sacramentis, potestate Magistri et osculis,

respondit se nichil scire ultra illa que supra deposuit: ipse tamen bene

credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis

crederent; sed non putat quod ille qui recepit eum esset bonus

Christianus, nec audivit nec credit quod layci possent absolvere a

peccatis.

Item, ad XXXIIII et XI sequentes respondit quod pro professis statim

habebantur, sed non jurabant quod non exirent ordinem, sed clamdestine

recipiebantur; nec scit si suspicio ex hoc contra ordinem habebatur nec

si commiscebantur fratres carnaliter, sed de dicta commixcione fuit ei

preceptum quod supra deposuit.

Item, de contentis in XLVI et XXVI sequentibus, de ydolis et [p. 376]

capitibus ydolorum et cordulis, respondit se nichil scire, nisi hoc

duntaxat quod ei fuerat dictum per fratres post recepcionem suam quod

cingeretur una cordula super pannos suos lineos de nocte; modum autem

recepcionis aliorum ordinis credebat talem esse qualis fuerat suus, sed

nesciebat qualiter fuissent puniti qui predicta facere noluissent, vel

qui ea revelassent; jurabant tamen non revelare predicta, nec fuissent

ausi revelare secularibus.

Item, ad LXXIII et omnes sequentes respondit non fuisse sibi inhibitum

quod non confiteretur nisi fratribus ordinis, et credebat quod fuissent

negligentes quia non correxerant errores nec denunciaverant Ecclesie, et

credit quod uniformiter reciperentur ubique in ordine sicut deposuit se

fuisse receptum, et audiverat dici quod elemosine fuerant diminute in

ordine, licet restringi non viderit nec ipse unquam restrinxerit, sed

bone gentes bene recipiebantur ad hospitalitatem. Audiverat eciam dici

quod capitula clam tenebantur, sed non credebat quod layci possent

absolvere a peccatis, et credebat quod in toto ordine servaretur quod

magnus Magister statuebat cum conventu suo, et quod scandalum propter

predicta contra ordinem sit exortum. De omnibus aliis contentis in

dictis articulis respondit se amplius nescire quam supra scriptum sit.

Item, dixit quod ipse predictos errores confessus fuerat post VIII dies

a recepcione sua capellano curato dicti loci de Loyson, cujus nomen et

cognomen ignorat et quem credit esse mortuum; qui in capella dicte domus

ante horam prandii absolvit eum, et consuluit ei quod nunquam interesset

recepcioni alicujus fratris ordinis, et quod non teneret dictos errores,

et quod exiret ordinem, et quod jejunaret IIII diebus Veneris in pane et

aqua propter illa que fecerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; et fuit ei injunctum per dictos dominos commissarios,

in virtute juramenti prestiti per eum, quod non revelaret hanc [p. 377]

suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco, post examinacionem dicti fratris P. de Boscherres,

fuerunt adducti ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, pro

testibus in isto negocio, fratres Guido Delphini miles Claramontensis,

Addam de Valamanut olim preceptor de Hancuria, Humbertus de sancto Jorre

preceptor ballive Garch., Gerardus de Causo miles Ruthenensis, preceptor

ballive du Bastre, Petrus de Boneli miles Noviomensis, Hugo de Gamone

miles Ruthenensis diocesium, Radulphus de Enesi quondam receptor

Campanie, et preceptor balliarum de Latigniaco Sicco et de Somorens, et

antequam jurarent, fuerunt protestati coram dictis dominis commissariis

quod per ea que deponerent coram eis, vel dicerent, seu facerent, nullo

modo intendebant recedere a confessionibus factis per eos coram

ordinariis suis, sed in ipsis confessionibus perseverare intendebant, et

si contingeret eos per simplicitatem vel aliter aliquid per eos dici vel

fieri contra dictas confessiones, quod pro nullo haberetur, et ex nunc

revocabant. Qua quidem protestacione premissa, juraverunt tactis

sacrosanctis Evangeliis per eosdem dicere totam, plenam et meram

veritatem in negocio isto de quo inquiretur, secundum formam juramenti

aliorum testium superius registratam vulgarizatam eisdem.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus dictis dominis

commissariis, excepto domino Matheo, qui ex causa recessit post

examinacionem primi testis et recepcionem juramentorum predictorum et

examinacionem dicti fratris P. super primis IIII articulis, et

presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis

supra ultimo nominatis.

Post hec, die Martis sequenti, que fuit XII dicti mensis Januarii, et

rediit ad dictos dominos commissarios in domo predicta frater Johannes

de Polheicourt, testis supra juratus et examinatus, et rogavit [p. 378]

eosdem dominos commissarios quod audirent eundem, et data audiencia

dixit se fuisse mentitum in deposicione sua die Sabati proximo preterita

facta coram eis, et se degerasse petens flexis genibus et complosis

manibus veniam ab eisdem: cum autem dicti domini commissarii haberent

eundem testem quodam modo suspectum de aliqua subornacione, receperunt

ab eo juramentum tactis sacrosanctis Evangeliis de dicenda veritate

eisdem. Requisitus per dictum juramentum si revelaverat dictam suam

confessionem alicui persone, et si ab aliquo inductus fuerat ad

revocandum eandem, respondit quod non; sed quia cogitavit se male

fecisse, quia mentitus fuerat et degeraverat coram dictis dominis

commissariis, rogaverat custodes carceris, et Johannem de Janvila, quod

reducerent eum ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, ut

posset dicere coram eis aliqua que obmiserat in deposicione predicta,

post que dixit per juramentum suum quod in recepcione sua abnegaverat

Deum et spuerat juxta crucem quandam albam argenteam, de mandato

receptoris sui, qui dixit ei quod predicta abnegacio et spuicio supra

crucem erat de punctis ordinis, et fecit hoc ipse testis, ut dixit, ore

non corde.

Item, dixit predictum receptorem tunc dixisse eidem quod si aliquis ex

fratribus ordinis eorum vellet cum eo commisceri carnaliter, et eum

requireret, debebat hoc pati secundum puncta dicti ordinis.

Item, dixit predictum receptorem dixisse eidem quod, secundum puncta

ordinis, debebat eum osculari retro subtus zonam in squina; sed non fuit

eum osculatus, quia remisit ei dictum osculum. Item, dixit quod

predictos errores omnes nunc per eos confessatos credebat esse in

ordine, et servari communiter in recepcionibus aliorum fratrum, et vidit

eciam servari in recepcione fratris Philippi de Menin, cui supra

deposuit se interfuisse; verumptamen in recepcione ipsius testis non

interfuerat frater Egidius presbiter, prout supra deposuerat, credens

tunc ita fuisse; sed postmodum avisaverat se et cogitaverat, et sciebat

eum non affuisse. Item, dixit se audivisse dici quod quidam catus

veniebat in congregacionibus Templariorum, et predicta audiverat dici

post capcionem Templariorum. Item, dixit quod si eciam religio [p. 379]

Templariorum non destrueretur, quod ipse nolet remanere in ea, quia erat

mala.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, absente dicto domino Narbonensi,

presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis

supra ultimo nominatis.

Post hec, eisdem die et loco, fuit adductus ad presenciam dicti domini

archiepiscopi supervenientis, et aliorum dictorum dominorum

commissariorum, frater Geraldus de Causso miles, Ruthenensis diocesis,

testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, et non defferebat

mantellum ordinis, quia dimisit eum, ut dixit, in concilio Senonensi,

una cum pluribus aliis fratribus ejusdem ordinis, et eadem die qua

deposuit mantellum, fecerat sibi raddi barbam, et est etatis circiter

quadraginta octo annorum, ut dixit; et fuit alias inquisitum cum eo per

dictum dominum episcopum Parisiensem, et absolutus et reconciliatus per

eum. Lectis autem omnibus et singulis articulis, et circumspectis per

eum, qui litteratus est et in jure peritus, respondit ad eos, et primo

ad primos IIII, ut sequitur: scilicet se credere quod aliqui mali

fratres dicti ordinis faciebant recepciones secundum quod ipse fuerat

receptus, et aliqui alii boni fratres ordinis non servabant dictam

formam. Ipse autem receptus fuerat in dicto ordine circa instans festum

sanctorum apostolorum Petri et Pauli, erunt XII vel XIII anni, in camera

domus Templi Caturcensis, in mane, post magnam missam, per fratrem

Guigonem Ademari, quondam militem, tunc preceptorem provincie,

presentibus fratribus Raymondo de la Costa presbitero, Raymondo Roberti

tunc preceptore deu Basoez, Petro tunc preceptore dicte domus

Caturcensis, cujus cognomen ignorat, et quondam milite socio dicti

fratris Guigonis, et quibusdam servientibus assistentibus dicto fratri

Guigoni, quorum nomina et cognomina dixit se non habere in memoria, et

Ger. Barasci et Bertrando de Longa Valle militibus, qui eadem die et

eadem hora, et eisdem astantibus, fuerunt recepti cum eo in hunc modum;

nam, ipso et dictis Ger. Barosa et Bertrando de Longa Valle, [p. 380]

qui per quinque dies ante et ipse testis ipsa die fuerant facti novi

milites, existentibus in quadam camera juxta capellam dicte domus,

venerunt ad eos dictus frater Raymondus Roberti et quidam alius miles,

ut ei videtur, cujus non habebat noticiam, et dixerunt eis infrascripta

verba: Requiritis vos societatem ordinis Templi et participacionem

bonorum spiritualium et temporalium que fiunt in eo; et ipsis

respondentibus quod sic, dixerunt dicti duo qui ad eos venerant: Vos

requiritis maximum quod, et nescitis forcia precepta que sunt in dicto

ordine; videtis enim nos exterius bene vestitos, bene equitatos, et in

magna apparencia, sed non potestis scire austeritates ordinis, et forcia

puncta que sunt in eo; nam quando volueritis esse citra mare, eritis

ultra et e converso, et quando volueritis dormire, oportebit vos

vigilare, et esurire quando volueritis comedere. Poteritis sustinere hec

omnia pro honore Dei, et salute animarum vestrarum? Et ipsis

respondentibus quod sic, si Deo placeret, subjunxerunt: Nos volumus

scire a vobis si estis liberi a quibusdam que volumus pettere a vobis.

Primo enim: volumus scire si bene creditis fidei catholice secundum

fidem Ecclesie Romane, si estis infra sacros ordinis constituti vel

matrimoniali vinculo alligati, si voto estis astricti ad aliquam aliam

religionem, si estis de genere militari et de legittimo matrimonio

procreati, si estis excommunicati propter culpam vestram vel alterius,

si promisistis aliquid vel dedistis alicui ex fratribus ordinis Templi

vel aliis ut reciperemini in ista religione, si habetis infirmitatem

aliquam latentem propter quam essetis inabiles ad servicium domus et

exercicium armorum, si estis debitis obligati pro vobis vel pro aliis,

ad quorum solucionem non sufficeretis per vos vel amicos vestros absque

bonis Templi. Ad que fuit responsum per ipsos recipiendos quod bene

credebant in fide, et quod erant liberi, nobiles, abiles et de legittimo

matrimonio, nec in eis erat aliquid de impedimentis predictis. Post que

dixerunt dicti duo predictis recipiendis quod verterent se versus dictam

capellam, et rogarent Deum, beatam Virginem et omnes sanctos Dei, quod

si ingressus eorum cederet ad salutem animarum suarum, et [p. 381]

honorem personarum suarum et amicorum suorum, quod Deus perficeret

peticionem et intencionem eorum; et cum convertissent se ad dictam

oracionem faciendam, dicti duo fratres recesserunt ab eis euntes, ut

credit ipse testis, ad faciendum relacionem dicto fratri Guigoni de

responsione et intencione eorum. Post modicam moram, dicti duo fratres

redeuntes ad eos in eodem loco pecierunt si bene cogitaverant super

predictis, et si persistebant in eadem intencione ut prius; quibus

respondentibus quod sic, recesserunt ab eis redeuntes, ut credit, ad

dictum fratrem Guigonem ad referenda predicta, et post paululum

redierunt ad eos, dicentes quod amoverent de capitibus eorum capucia et

cofas, et junctis manibus venirent coram dicto fratre Guigone, et quod

flexis genibus requirerent ab eo, et dicerent infrascripta: Domine, nos

venimus hic ad vos et ad istos dominos fratres qui vobiscum sunt, et

requirimus societatem ordinis et participacionem bonorum spiritualium et

temporalium que fiunt in eo, et volumus perpetuo esse servi esclavi

dicti ordinis et voluntatem nostram propter alienam dimittere; et dictus

frater Guigo respondit quod petebant grandem rem, repetendo verba

suscripta a predictis duobus fratribus dicta eisdem, et ipsis

respondentibus, ut suprascriptum est, per juramentum quod prestiterunt

flexis genibus, super quemdam librum, coram eo, et quod non erant in eis

impedimenta supra nominata, dixit eis: Intelligatis bene que dicimus

vobis; vos juratis et promititis Deo et beate Marie quod semper eritis

obedientes Magistro Templi, et cuicumque fratri dicti ordinis qui

preficiatur vobis, et quod servabitis castitatem, bonos usus et bonas

consuetudines ordinis, et vivetis sine proprio, nisi vobis a superiore

vestro concedatur, et quod semper juxta posse vestrum juvabitis ad

conservandum quod acquisitum est de regno Jerosolimitano, et ad

acquirendum quod nondum est acquisitum, et quod nunquam eritis in aliquo

loco in quo ex studio vel ingenio vestro aliquis Christianus vel

Christiana occidatur, vel exheredetur injuste, et si bona Templi

committerentur vobis, quod de eis reddetis bonum et legale computum pro

terra sancta, et hanc religionem non dimitetis pro meliori vel [p. 382]

pejori sine licencia superioris vestri. Quibus juratis, dixit eis: Vos

recipimus, patres et matres vestros, et duos vel tres ex amicis vestris

quos duxeritis eligendos ad participacionem bonorum spiritualium

factorum et faciendorum in ordine a principio usque ad finem. Et hiis

dictis induit eos mantellos, et affublavit eis, et affublando dictus

frater Raymondus la Costa presbiter dicebat psalmum: «Ecce quam bonum et

quam jocundum habitare fratres in unum,» et versiculos: «Mitte eis

auxilium de sancto, et nichil proficiat inimicus in eis,» cum oracione

Sancti Spiritus: «Deus, qui corda fidelium, etc.» Et tunc magister

elevans eos, per manus sursum osculatus fuit eos in ore, et videtur ei

quod dictus presbiter et milites astantes fuerunt similiter osculati eos

in ore.

Post que dictus magister, ponens se ad sedendum, fecit eos sedere juxta

pedes suos, et consedentibus dictis fratribus qui astabant, dixit eis

quod multum debebant letari, quia Dominus perduxerat eos ad tam nobilem

religionem sicut erat milicia Templi, et quod debebant sibi multum

precavere quod non facerent aliquid propter quod perderent dictam

religionem, et quod hoc non placeret Deo, adjiciens quod aliqui casus

erant propter quos possent perdere dictum ordinem, et aliqui propter

quos possent perdere habitum dicti ordinis, et aliqui propter quos

subjicerentur aliis penis de quibus explicaret eis illos de quibus

recordaretur, et alios inquirerent diligenter a fratribus dicti ordinis;

et inter alia dixit eis quod domum perderent, si simoniacum habuissent

ingressum ad dictam religionem, si revelarent secreta capitulorum quibus

interessent quibuscumque fratribus ordinis, vel aliis qui non adfuissent

in eis, et si essent convicti dolose interfecisse Christianum vel

Christianam, et ex hoc eciam in carcere perpetuo ponerentur, si essent

convicti de latrocinio, per quod eciam intelligebant quod non exirent

nisi per portas consuetas, quod non facerent contraclaves; si essent

convicti de crimine sodomitico, pro quo eciam in carcere perpetuo

tenerentur; si duo, vel tres, vel plures ex ipsis, communi consilio et

factione falso defferent aliquem ex fratribus dicti ordinis, et de hiis

essent convicti per eorum confessiones, vel per duos vel plures [p. 383]

fratres ipsius ordinis, vel donatos eorum; si declinarent ad Saracenos

cum devocione remanendi cum eis, esto quod postmodum redirent et

peniterent, et si convicti essent non bene credere in fidem catholicam,

si fugerent in armis existentes contra inimicos fidei, dimisso vexillo

vel capitaneo eorum, et si absque superiorum licencia facerent se ad

sacros ordines promoveri. Item, dixit eis predictus frater Guigo quod

habitum debebant perdere, si contempnerent obedire superioribus suis, et

eis essent rebelles, et nichilominus si perseverarent in rebellione,

ponerentur in compedibus, si inpingerent maliciose, vel percuterent

fratrem, adeo quod cogeretur mutare duos pedes, et si sanguinis effusio

interveniret, poterant incarcerari; si percutebant Christianum vel

Christianam cum lapide, baculo vel ferro, ex quo posset uno ictu

mutilari vel graviter ledi; si commiscerentur carnaliter, cognovisse

mulierem, vel fuisse in loco suspecto cum ea; si accusarent fratres

alios de aliquo casu propter quem deberent perdere habitum, et

deficerent in probacione, si sibi ipsis fraudulenter imponerent aliqua

qui non essent vera quibus veris existentibus fuissent de ordine

expellendi, si dicerent presentibus aliis fratribus, eciam calore

iracondie, quod transferrent se ad Sarracenos, esto eciam quod non

facerent, si portantes in facto armorum baneriam sine precepto

superiorum suorum pugnarent cum ea, vel alii sequerentur, vel deponerent

eam, et si damnum ex predictis sequeretur, poterant ex hoc incarcerari;

si existentes in exercitu sine precepto capitanei irent ad invadendum

hostes, nisi hoc facerent pro succursu alicujus Christiani vel

Christiane; si merces alienas reciperent tanquam suas; ut domini

temporales perderent pedagia sua que essent ad habitum[?]; si

committerentur maliciose negare alicui domino temporali censum, vel

certum servicium, ad quorum prestacionem tenerentur; si recusarent

aliquem fratrem ordinis viatorem recipere in domibus ordinis quas

tenerent, et reficere; si reciperent aliquem in fratrem ordinis sine

auctoritate, presencia capitulorum vel superiorum suorum, vel aliter

quam deberent, si innobilem reciperent ad dictum ordinem; si aperirent

litteras que per Magistrum mitterentur aliis, et frangerent [p. 384]

ejus sigillum maliciose; si frangerent alienam seraturam vel firmaturam

saccorum in quibus portaretur argentum, vel consimilia, vel alia, et si

ex dicta fraccione sequeretur dampnum, tenerentur sicut de latrocinio;

si darent bona domorum ordinis que non erant commissa eisdem, vel si

bona domorum eis concessarum dissiparent, vel prestarent talibus quod

prestando, vel acomodando eis, veresimiliter perdi possent, vel si

darent aliquod animal ordinis preter canem, vel catum, quod non esset in

eorum potestate; si venando et venacionem prosequendo perderent vel

destruerent aliquam equitaturam, vel aliquod aliud vocabulo dampnum ex

hoc darent ordini; si volentes probare arma sine auctoritate superiorum

ea rumperent; si dampnificarent domum eorum ultra valorem IIII

denariorum. Si tamen intencione dimittendi ordinem jacerent per unam

noctem extra domos ordinis, sed si per duas noctes vel plures jacerent

extra domum, non possent de uno anno recuperare habitum; si in presencia

aliorum fratrum commoti iracondia despicerent habitum suum, et immediate

ad admonicionem, preces vel requisicionem astancium non ressumerent, vel

si alicui fratri sic mantellum abjicienti, et eum ressumere nolenti, ad

admonicionem, preces vel requisicionem assistencium ipsum mantellum ejus

collo imponeret, nec in dictis tribus ultimis casibus poterat recuperare

mantellum, nisi post annum, sed in aliis casibus relinquebatur arbitrio

Magistri et fratrum quando dictum mantellum redderent quando propter

casus predictos perdebatur.

Item, post premissa dixit eis predictus receptor quod ex quo venerant ad

religionem doceret eos qualiter deberent venire ad ecclesiam et ad

mensam, et dixit eis quod quando pulsaretur ad matutinum surgerent et in

tranquilitate intrantes ecclesiam dicerent XXVIII _Pater Noster_, XIV

pro horis diei et XIV pro horis beate Marie, et debebant tenere

silencium ex quo surgebant usque post primam, et pro qualibet hora diei

debebant dicere XIIII _Pater Noster_, silicet VII pro horis diei et VII

pro horis beate Marie, et debebant audire quando erant in loco in quo

hoc facere possent dici vel cantari in ecclesia matutinum, [p. 385]

primam, terciam, meridiem et missam; postmodum ad pulsacionem campane

debebant convenire ad mensam et comestionem, etsi in domo erat frater

presbiter antequam sederent in mensa, debebant eum exspectare pro

benedictione in mensa facienda, et quilibet fratrum dicere saltem semel

_Pater Noster_; ante eciam quam sederent, debebant videre si in mensa

erat panis et sal, vinum et aqua, ubi non habebant vinum, et in mensa

debebant parum loqui; refectione sumpta, debebant redire ad ecclesiam,

si propinqua erat, pro referendis graciis, et presbiter reddebat gracias

dicendo oraciones et _Miserere mei_, et fratres dicebant semel _Pater

Noster_; et si ecclesia deerat vel erat remota, hoc faciebant in

refectorio vel in domo in qua erant, stando et non sedendo. Postmodum ad

pulsacionem none debebant reintrare ecclesiam, et pro eadem dicere XIV

_Pater Noster_, et in vesperis XVIII; verumptamen non tenebantur ad

dicendum dictum numerum de _Pater Noster_ pro singulis horis, quando eas

audiebant in ecclesia dici vel cantari, nisi vellent, et in omnibus

horis incohabant primo dicere _Pater Noster_ pro horis beate Marie; sed

in completorio dicebant dictos _Pater Noster_ pro horis beate Marie,

ultimo ad significandum, ut dixit eis dictus receptor, quod ordo eorum

erat inchoatus ad honorem beate Marie et ad ejus honorem finiretur

quando Deo placeret. Et ultra predicta precepit eis quod omni die ante

comestionem dicerent LX _Pater Noster_, XXX scilicet pro vivis, ut Deus

eos ad bonum finem perduceret et servaret, et XXX pro deffunctis; et

ita, ut dixit, precipiebatur ex generali precepto ordinis aliis

fratribus quando recipiebantur. Item, dixit eis dictus receptor quod, in

cena quam debebant sumere ante completorium, debebant illa facere que

supradicta sunt de prandio et post completorium parum loqui, et quod

visitarent equos suos, et quando essent in expedicione armorum, viderent

arnesia sua, et postmodum intrarent lectos suos et jacerent cum pannis

et caligis lineis; et quod cingerent se aliquibus cordulis, in signum

quod caste vivere debebant et restringere carnes suas; et quod tenerent

lumen de nocte in loco in quo jacerent, ne hostis inimicus daret eis

occasionem delinquendi, et eciam in stabulo, si habere possent. [p. 386]

Item, dixit eis dictus receptor quod non debebant esse compatres, nec

intrare domum in qua jaceret mulier de puerperio, nec permittere quod

mulieres personaliter servirent eis, nisi in casu infirmitatis, ubi alii

servitores deessent, et tunc cum auctoritate superioris; nec osculari

aliquam mulierem eciam de genere eorum. Nec debebant dicere aliquibus

aliqua inpropria, nec aliqua turpiloqua referre, nec jurare de Deo, quia

omnes curialitates erant eis permisse et omnes incurialitates prohibite.

Et tunc dixit eis dictus receptor: Eatis, Deus faciat vos probos

homines; et tunc recessit dictus receptor, remanentibus ibidem dictis

receptis. Et quatuor vel quinque fratres servientes ordinis remanentes

cum eis fermaverunt ostium camere cum barra vel necte, et dicti

servientes, quos idem testis prius non viderat, quod recolat nec

postmodum, extrahentes quamdam crucem ligneam, ut ei videtur, quasi

longitudinis unius palmi cum dimedio, in qua non recolit se vidisse

aliquam ymaginem Crucifixi, dixerunt ipsi testi et aliis duobus qui

recepti fuerant cum eodem, ostendentes dictam crucem, quod abnegarent

Deum; et cum ipsi responderent se non facturos et essent stupefacti et

territi, dixerunt quod hoc oportebat eos facere, et evaginaverunt enses

quos portabant; et tunc ipse testis et predicti duo recepti cum eo

exterriti et inermes abnegaverunt Deum; et hoc fecit ipse testis, ut

dixit, ore non corde, idem credens de aliis duobus; postmodum dicti

servientes preceperunt eis quod spuerent super dictam crucem, et cum

nollent spuere, dicti servientes dixerunt eis quod facerent eis graciam

ne facerent dictam spuicionem, sed caverent sibi quod tenerent secretum

et quod non accusarent eos. Postea unus predictorum servientium dixit

eis quod, si haberent calorem et motus carnales, poterant adinvicem

carnaliter commisceri, si volebant, quia melius erat quod hoc facerent

inter se, ne ordo vituperaretur, quam si accederent ad mulieres.

Verumptamen, sicut ipse testis asserit, nunquam fecit nec cogitavit hoc

nec fuit requisitus, nec fecit, nec audivit dici quod aliquis de ordine

perpetraverit dictum flagicium, exceptis tribus duntaxat quorum nomina

ignorat, quos audivit fuisse propter hoc incarceratos in castro [p. 387]

Peregriori, tempore quo frater Thomas Berardi erat Magister Templi. Et

hoc eciam dixit se legisse in quibusdam scripturis. Post predicta, illis

servientibus recedentibus, induerunt se dictus testis et alii cum eo

recepti, et iverunt ad prandium, et eadem die fuerunt per loca diversa

dispersi. Requisitus si alia inhonesta fuerunt facta in recepcione sua

predicta, dixit quod non. Requisitus si scit vel credit quod predicti

servientes preciperent eis predicta scienter vel mandante dicto

receptore, respondit se credere quod sic et quod predicti servientes non

fuissent ausi attemptasse talia ex se ipsis. Item, dixit quod, post

dictam suam recepcionem circa unum mensem, ipse testis dolens de

premissis accessit ad dominum Sicardum tunc episcopum Caturcensem, in

castro suo de Mercorio, et fuit eidem confessus crimina predicta

inhonesta confessata per eum; et dictus episcopus fuit ex hoc multum

stupefactus et absolvit eum, imposita ei penitencia quod super camisiam

portaret, usque ad certum tempus, loricam ferream, et quod jejunaret,

certis diebus, in pane et aqua, et quod omnia bona que faceret essent ei

in remissionem peccatorum, et ut prius posset transfretaret; que omnia

adinplevit, ut dixit. Requisitus quare ante capcionem eorum non

revelaverat predicta, et quare post capcionem se torqueri permiserat

priusquam revelaret, respondit quod propter timorem mortis, quia non

videbat qualiter posset effugere manus Templariorum, et quando fuerunt

capti, et inquisitum fuit cum eo, adhuc non poterat credere quod

remanerent capti tanto tempore et quod negocium ad talem et tantam

indaginem et statum hujusmodi deveniret. Si eciam ante capcionem

revelasset, non fuisset habita [fides?] nec ab amicis, nec ab aliis, et

fuisset habita mala suspicio magis contra eum quam contra ordinem; nec

habuisset, ad mundum revertens, honorabiliter victum suum, quia frater

ejus primogenitus de ejus voluntate habuerat omnia bona paterna et

materna. Item, dixit quod quedam erant et servabantur in ordine Templi

que, ut ei videtur, erant juri scripto contraria sicut est, quia prima

die habebantur pro professis, et ex juramento astringebantur ad [p. 388]

dictam professionem, et amplius ordinem non exire; et videtur ei quod

hoc eciam esset contra primum vel secundum capitulum regule eorum, in

quo, inter cetera, continebatur quod volentibus intrare dictum ordinem

legerentur ante omnia capitula regule eorum, et quod probarentur, juxta

doctrinam apostoli dicentis probare spiritus, si ex Deo sunt; que non

fuerunt servata in recepcione ipsius testis, nec vidit, nec audivit

dici, nec credit quod servarentur in recepcionibus aliorum. Fiebat

insuper dicta recepcio et professio in ordine contra quoddam privilegium

apostolicum, quod incipit: «Omne datum optimum,» in quo, inter cetera,

concessum fuit eis quod haberent fratres presbyteros et clericos qui

animum pro bonis haberent; quod non servabatur in ordine, quia eodem

modo recipiebantur presbyteri et clerici, et statim pro professis

habebantur sicut et alii. Item, erant in dicto ordine eorum aliqua

prejudicialia Ecclesie Romane, ut ei videtur, quod ex nullo gravamine in

ordine eis illato ad eam poterant recurere vel appellare; nec Magister

major confirmabatur per Sedem apostolicam, sed ex eleccione plenum jus

assequebatur administrandi. Item, quedam servabantur in ordine que

erant, ut sibi videtur, contra regulam eorum, quia correctio fratrum

ultra mare existencium, secundum regulam eorum, debebat fieri de

consilio patriarche Jerosolimitane, ut secundum qualitatem culparum

moderaretur qualitas penarum; quod tamen non fiebat nec servabatur in

ordine supradicto, sed potius contrarium. Item, dixit quod Magister et

preceptores provinciales non sustinebant quod aliqui fratres ordinis

haberent in scriptis et penes se retinerent regulam eorum, vel statuta

facta post dictam regulam, nec aliqua alia continencia statum et puncta

ordinis sine licencia ipsorum; et videtur ipsi testi quod hoc esset

malefactum et quod ex hoc esset suspicio contra eos, et dixit se vidisse

ultra mare semel vel bis quod Magister dicti ordinis, qui nunc est,

precepit quod omnes fratres dicti ordinis habentes se aliquos libros

tangentes regulam, statuta et puncta ordinis, apportarent ei; et cum

fuissent apportati, audivit idem testis dici, et credit quod [p. 389]

dictus Magister faciebat aliquos comburi, et aliquos reddi aliquibus ex

antiquioribus ordinis, et aliquos penes se retinebat. Et idem testis

dixit se tradidisse eidem Magistro quedam scripta beati Bernardi, in

quibus confortabat illos de ordine, que statim reddidit eidem testi; et

audivit dici a quibusdam antiquis ordinis quod fratres Guillelmus de

Bellojoco et Thomas Berardi Magistri quondam ordinis consimilia

fecerant; et erat vox communis in ordine, inter antiquos ordinis, quod

ex quo litterati fuerant inter eos, ordo non fecerat profectum suum.

Item, dixit se interfuisse Tholose, quando dictus frater Guigo in aula

domus Templi recepit unum presbyterum in fratrem ordinis, cujus nomen

ignorat, et fecit exhortaciones quales facte fuerant in recepcione

ipsius testis, et dixit consimilia hiis que dicta fuerant ipsi testi

ante abnegacionem; quibus peractis, aliqui ex fratribus astantibus,

quorum noticiam non habebat; traxerunt dictum receptum in angulo dicte

aule, et verterunt dorsa sua aliis, et videtur ei quod fecerunt eum

abnegare Deum, sed non vidit ibi crucem, et credit quod fecerit illa que

ipse fecerat, et alii recepti cum eo, et quod consimilia dicta fuerint

ei. De tempore recepcionis illius dixit se non recordari.

Item, dixit quod ipse testis recepit fratrem Raymondum Bornarelli

servientem, de Gordonio Caturcensis diocesis, per annum cum dimedio ante

capcionem eorum, in quadam camera domus Templi del Bastre dicte

diocesis, cujus domus erat ipse testis preceptor, presentibus fratribus

Guillelmo Fabri presbitero, et Gaucelino de sancto Jorio milite, et

Guillelmo Abbati tunc camerario dicte domus, et quibusdam aliis

fratribus de quibus non recolit, in cujus recepcione nichil egit, nec

per alium fieri fecit, nec factum fuit illicitum vel inhonestum, servans

modum qui servatus fuerat in recepcione sua, exceptis abnegacione, et

illis illicitis que dicti servientes fecerant et preceperant, quod nullo

modo fecisset fieri nec servari, pro eo quod sunt abhominabilia et

contra Deum et contra debitum nature.

Item, dixit quod, per dimidium annum vel quasi ante capcionem [p. 390]

eorum, fuit receptus per fratrem Hugonem de Peraldo, visitatore Francie,

frater Johannes de Pronay, miles Parisius, in domo Templi in quadam

camera, juxta cimiterium, domino rege Francie illustri in domo eorum

existente; et in dicta recepcione nichil fuit actum illicitum; et ipse

testis, et frater Olivarius de Penna miles, cubicularius tunc domini

Pape, et Guillelmus de Arbleyo, ellemosinarius domini regis, Terricus de

Remis serviens, et plures alii de quonum nominibus non recordatur,

fuerunt presentes; dicta tamen recepcio fuit facta januis clausis, nec

adfuerunt nisi illi de ordine. Requisitus si tempore dicte recepcionis

habebat aliquam suspicionem de inquisicione facienda contra eos,

respondit se nichil scire de aliis, sed ipse tunc non habebat aliquam

suspicionem.

Item, ad V et X sequentes, de dogmatizacione, conculcacione crucis et

cato, respondit se nichil scire, nisi quantum supra deposuit, nec

credebat alia quam supra deposuerat de contentis in articulis predictis,

quia non audiverat dici, adiciens quod in die Veneris sancta, sine cofis

et capuciis, et sine secularibus devote adorabant crucem.

Item, ad XVI et XVII sequentes, de sacramentis, potestate Magistri et

osculis, respondit se credere quod sacerdotes ordinis debite

confiterent, et quod communiter fratres ordinis crederent ecclesiasticis

sacramentis, et ipse semper credidit et credit, nec audivit, nec scit

quod layci possent absolvere a peccatis; immo scit contrarium, quia non

habent claves; verumptamen quando recedebant a capitulis eorum

servabatur talis modus, nam ille magister vel frater qui tenuerat

capitulum surgens et stans pedes una cum presbitero sibi assistente,

reliquis fratribus genua sua flectentibus, et complosis manibus

stantibus in oracione, et absolucionem presbiteri expectantibus, dicebat

ista verba: Fratres, nos bene possumus amodo recedere; nostra

indulgencia capituli talis est, quod quicumque frater teneret bona dicte

domus vel elemosinas aliter quam deberet, vel expediret prodigaliter,

non reciperet partem de bonis factis in dicto capitulio, nec in aliis

locis ordinis; attamen de omnibus illis que obmitteretis nobis dicere,

ob verecundiam carnis vel ob metum justicie ordinis, nos [p. 391]

facimus vobis indulgentiam quam possimus et debemus. Postmodum idem

magister faciebat preces pro pace, pro domino Papa, cardinalibus et

aliis prelatis, pro statu Ecclesie, pro Terra Sancta, pro navigantibus,

pro omnibus religiosis, pro dominis regibus Francie et Anglie nominatim,

et generaliter pro omnibus aliis regibus Christianis, ut Deus daret eis

pacem et concordiam, et bonam voluntatem succurrendi breviter Terre

Sancte; pro peregrinantibus benefactoribus eorum, pro patribus et

matribus et confratribus dicti ordinis vivis et mortuis, et pro omnibus

aliis fidelibus deffunctis, et precipiebat quod quilibet ex fratribus

qui aderant dicerent semel _Pater Noster_; et hiis dictis, dicebat eis

quod frater presbiter qui aderat faceret absolucionem, ut Deus

absolveret ipsum presbiterum et eos omnes; et tunc ipse magister vel

tenens capitulum, qui dixerat eciam verba, flectebat genua et ponebat se

in oracione sicut et alii fecerant, et frater presbiter dicebat eis:

Dicatis ista verba que ego dicam: Confiteor omnipotenti Deo, etc., sicut

confessio generaliter fit in ecclesia; et ipsi in secreto dicebant et

faciebant dictam confessionem tundendo pectora sua; et facta

confessione, dictus presbiter, secundum quod fit in ecclesia, dicebat:

Misereatur vestri, etc., et absolucionem et remissionem omnium

peccatorum vestrorum tribuat vobis omnipotens et misericors Deus, et

recedebant. Requisitus si sciebat vel credebat quod illi qui aderant

capitulis crederent absoluti esse a peccatis carnalibus vel aliis

generibus de quibus non confitebantur, propter verba predicta que

dicebantur eis ab illo qui tenebat capitulum, qui laicus erat, respondit

se credere quod aliqui fratres ydiote et simplices dicti ordinis

crederent propter hoc esse absoluti a dictis peccatis; sed ipse testis

erat certus de contrariis, nec credebat eciam quod per dictam generalem

absolucionem factam dicto presbitero, et generaliter confessionem factam

eidem essent absoluti a peccatis mortalibus. De osculis autem

inhonestis, dixit se nichil scire.

Item, contenta in XXXIIII et V sequentibus respondit se credere vera

esse.

Item, ad XL et V sequentes, de crimine sodomitico, respondit se [p. 392]

nichil scire nisi quod supra deposuit.

Item, ad XLVI et XXX sequentes, de ydolis et cordulis, modo recepcionis,

penis illorum qui nolebant facere vel revelabant predicta, respondit se

nichil scire nisi quod supra deposuit.

Item, ad LXXIII et omnes sequentes respondit quod ultra quam supra

deposuerit nesciebat, nisi ista que sequuntur, nam absque licencia non

poterant confiteri, nisi fratribus presbiteris ordinis. Negligentes

fuerant superiores eorum, quia non corexerant dictos errores, nec

denunciaverant Ecclesie, sed inferiores ordinis non audebant denunciare

propter periculum mortis quod eis imminuisset. In aliquibus locis

ordinis bene fiebant ellemosine, et hospitalitas servabatur, et in aliis

non, ut credit, et precipiebatur eis quod nichil illicite acquirerent.

Clam eorum capitulia tenebantur, celebrata prius in generalibus

capitulis missa de Sancto Spiritu, et facto sermone per aliquem

religiossum in loco in quo debebat capitulum teneri, et perquerebantur

camere, et providebatur quod nullus qui non esset de ordine posset

audire ea que agebantur in capitulis; et quodquod per magnum Magistrum

cum conventu ordinabatur ultra mare servabatur citra mare in ordine, nec

credit aliquem vivere qui dictos errores introduxerit in ordine, et

credit grandia scandala propter predicta contra ordinem esse exorta. Et

ea inhonesta, de quibus supra deposuit, credit quod essent nota in

ordine aliquibus ex majoribus, sed non omnibus nec illis qui non erant

de ordine, et credit quod magnus Magister et alii confessi fuerunt illa

que in litteris apostolicis continetur eos confessos fuisse. Requisitus

si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali

comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda.

Cui fuit inhibitum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti

prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque

attestaciones fuerint publicate. Sane sciendum est quod deposicio dicti

testis fuit facta verbaliter per dictum testem, die Martis predicta,

presente dicto domino Narbonensi, qui tunc erat profecturus ad [p. 393]

dominum regem, sed propter ejus prolixitatem non potuit dicta die redigi

in scriptis, sed fuit redacta in duobus diebus sequentibus, et ipso

teste semper presente et audiente quando dictabatur dicta deposicio. Cum

autem fuit relecta ipsi testi, dixit quod secundum ejus intencionem non

fuerat scriptum illud quod supra scriptum est in responcione ad XVI

articulum et XVII sequentes, videlicet quod, quando recessuri erant a

capitulo, ille qui tenuerat capitulum dicebat ista verba: De omnibus

illis que obmitteretis nobis dicere ob verecundiam carnis vel ob metum

justicie ordinis, nos facimus vobis illam indulgenciam quam possumus et

debemus; et dixit ipse testis quod dicta verba in vulgari dicebantur in

hunc modum: «Et de tot aysço que vos nos layssatz a dire per onta de la

charn o per paor de la justiza de la meyso, aytal pardo vos en fam quom

podem ni devem;» et intelligebat dictus testis per predicta verba, ut

dixit, quod esset intencio illius qui tenebat capitulum et dicebat

predicta verba, quod faceret dictam indulgenciam quam poterat et

debebat, fratribus in capitulio existentibus, de illis que non

obmisisset dicere in dicto capitulio, propter verecundiam carnis vel ob

metum penarum ordinis, quantum ad penam temporalem. Quidam tamen ex

dictis dominis commissariis intelligebant quod predicta verba haberent

sensum, quod tenens capitulum faceret indulgenciam quam poterat et

debebat de peccatis que obmitterent dicere in capitulis propter

verecundiam carnis vel ob metum penarum ordinis. Requisitus si audivit

vel vidit quod aliquis confiteretur in capitulis eorum peccata carnalia,

vel aliqua alia ex quibus potuisset perdere ordinem vel mantellum,

respondit quod nunquam viderat nec audiverat hoc de peccatis carnalibus,

sed de aliquibus aliis culpis notoriis.

Item, requisitus quomodo intelligebat illa que suprascripta sunt in

interrogatorio facto post responsionem ad XVI articulum, videlicet si

sciebat vel credebat quod illi qui adherant capitulis crederent esse

absoluti a peccatis carnalibus vel aliis gravibus de quibus non

confitebantur; ad que responderat se credere quod aliqui fratres

simplices et ydeote crederent esse absoluti propter predicta a [p. 394]

dictis peccatis: dixit ipse testis et interpretatus fuit predicta, quod

dicti fratres simplices et ydeote credebant quod illa que confitebantur

tenendo capitulum generale non tenerentur amplius alicui presbytero

confiteri, et quod crederent esse ab omni pena spirituali et temporali

absoluti. Scripta et completa fuit hec deposicio, diebus Mercurii et

Jovis sequentibus, in domo predicta, absente dicto domino archiepiscopo,

aliis dominis commissariis presentibus, et magistro Amisio, me

Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Veneris sequenti post octabas Epiphanie Domini, que fuit

XV dies dicti mensis Januarii, [convenerunt] in predicta domo dicti

domini commissarii, excepto dicto domino Narbonensi, et fuit adductus ad

presenciam eorumdem frater Radulphus de Gisi serviens, preceptor domus

Templi de Latinihaco Sico et de Somorens Belvacensis diocesis, et

receptor Campanie pro domino rege Francorum, testis suprajuratus, ut

deponeret dictum suum, non deferens mantellum, quia ipsum dimiserat in

concilio Senonensi cum multis aliis, et postmodum radi fecerat sibi

barbam, et fuerat inquisitum cum eo per dominum episcopum Parisiensem,

et absolutus et reconciliatus per eum; et erat etatis circiter L

annorum, ut dixit. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et

singulis articulis, respondit ad eos et primo ad primos IIIIor, ut

sequitur. Protestatus tamen fuit ante omnia quod non intendebat recedere

a confessione per eum facta coram dicto domino Parisiensi episcopo,

videlicet quod religio Templi bene et sancte ab inicio fuerat instituta,

et confirmata Trecis auctoritate apostolica, beato Bernardo et multis

prelatis et baronibus astantibus; et quamdiu fuit servata regula eis

tradita, ordo bene profecit. Postmodum nescit a quo nec quando fuerunt

introducti errores in ordine contenti in articulis, unde in

recepcionibus fratris ordinis apportabatur unum missale in quo erat

ymago Crucifixi, vel alia crux, et precipiebatur illis qui recipiebantur

a receptoribus quod negarent Deum vel Jhesum Christum, et quod [p. 395]

spuerent super ymaginem vel supra crucem; et recepti abnegabant, sed

aliquando dicebant quod abnegabant ore et non corde, et spuebant vel

supra vel juxta crucem. Dicebatur eciam eisdem receptis in recepcionibus

eorum, quod si haberent calorem naturalem; quod poterant carnaliter

commisceri cum fratribus eorum; et recepti osculabantur receptorem inter

umbilicum et pectus in carne nuda. Et audivit dici, licet non viderit,

quod aliquando recepti osculabantur recipientes in ano. Requisitus

quomodo sciebat predicta, respondit quod quando ipse fuit receptus per

fratrem Hugonem de Peraldo, tunc preceptorem d'Espalhi, in aula domus

Templi de Valleia Trecensis diocesis, quadam die Dominica post festum

beati Remigii, proximo preteritum fuerunt XXVI anni vel circa,

presentibus fratribus Petro de Vaucellis, Guaufredo de Trechi, Matheo de

Pullencourt, Hugone Burgondi, Philippo de Manchiaco, et quodam vocato

Emaliando servientibus deffunctis. Cum ipse testis peciisset panem et

aquam et societatem proborum ordinis, et dictus receptor respondisset

quod rem grandem petebat, et quod bene deliberaret, quia renunciaret

proprie voluntati, et quando vellet esse citra mare oporteret eum esse

ultra, et vigillare quando vellet dormire, et esurire quando vellet

comedere, et multa similia, finaliter cum instaret dictus testis pro

recepcione sua, et dictus receptor deliberasset cum fratribus

astantibus, dixit quod reciperet eum, et fecit eum vovere et jurare

super quemdam librum servare castitatem, vivere sine proprio, et obedire

superioribus suis, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis,

que tunc erant et que inponerentur in posterum per superiores ordinis,

et omnia puncta ordinis; et quod juvaret, pro posse suo, sive esset

citra mare sive ultra mare, ad acquirendum regnum Jerosolimitanum; et

quod non esset in aliquo loco in quo nobilis homo vel mulier

exheredaretur injuste, et quod non dimitteret dictam religionem pro

meliori vel pejori, absque licencia superiorum suorum. Post quod quidem

juramentum dictus receptor precepit ei quod abnegaret Deum et [p. 396]

quod spueret super ymaginem in dicto libro existentem; et dixit ei quod

predicta debebant fieri secundum puncta ordinis. Cum ipse testis diceret

ei quomodo posset facere predicta, quia religio dicebatur esse valde

sancta, et dictus receptor dixit: Non cures; et tunc abnegavit ore non

corde, et spuit non supra dictam ymaginem sed juxta, ita dolens et

tristis, ut dixit, de predictis, quod tunc magis voluisset esse in medio

maris vel aliter mortuus; et quando exivit de dicto loco, in conspectu

omnium flevit amare; et quanquam videntes eum flere requirerent quod

habuerat, noluit revelare. Post dictas abnegacionem et spuicionem,

precipit ei dictus receptor quod oscularetur eum in carne nuda inter

umbilicum et pectus, quod et fecit; et dixit ei quod, secundum puncta

ordinis, debebat eum osculari in ano; quod tamen noluit facere, nec

receptor coegit eum. Dixit ei insuper quod, si calor naturalis

requireret, poterat se refrigerare cum fratribus suis, quod nunquam

fecit, nec scivit quod fieret per alios in ordine. Post que tradidit ei

mantellum ordinis, et ipse et alii fratres astantes fuerunt osculati

eumdem testem in ore.

Item, dixit quod ipse testis, secundum modum predictum, recepit multos,

de quibus nominavit fratres Johannem de Leniambe servientem, receptum

per eum in dicta domo de Valleya, inter festum Candelose et

Quadragessimam instantes erunt XVI anni vel circa, presentibus fratribus

Gaufredo de Trechi, Humberto de Valeyre, Martino de Burivilla, Petro de

Vaucellis, et quibusdam aliis de quibus non recordatur.

Item, fratrem Johannem de Sanci, quem recepit in domo Templi de Sanci

Trecensis diocesis, circa festum beati Martini hiemalis proximo

preteritum fuerunt XII anni vel circa, presentibus fratribus Fulcone de

Trecis, Jacobo de Sanci et Stephano de Villaribus servientibus, de

quorum vita vel morte non est certus.

Item, recepit predictum Fulconem de Trecis, in dicta domo de Sanci,

circa festum beati Martini proximo preteritum fuerunt XIIIIor anni vel

circa, presentibus fratribus Humberto de Valoyre, Stephano de [p. 397]

Villaribus, Gaufredo de Trachi, de quorum vita vel morte non habet

certitudinem.

Item, recepit fratrem dictum Tossanez, in domo de Langivilla Belvacensis

diocesis, VII anni erunt inter instans festum Pentecostes et Nativitatem

beati Johannis Baptiste, presentibus fratribus Johanne de Noylhaco

presbytero, Petro de Langivilla, Parisio de Buris, de quorum vita vel

morte non habet certitudinem.

Item, dixit [quod] predictum modum recepcionis servabat, quia sic

debebat servari secundum puncta ordinis, sed multum displicebat eidem;

sed post recepcionem dicebat receptis ad partem quod non commiscerentur

carnaliter, quanquam in eorum recepcione dixisset eis quod hoc poterant

facere.

Item, dixit quod, per eundem modum vidit IIIIor vel quinque, de quorum

nominibus non recordatur, fieri fratres dicti ordinis et recipi a

predicto fratre Hugone de Peraldo et a fratre Ger. de Villaribus

preceptore Francie; nec unquam vidit alium modum servari in

recepcionibus fratrum dicti ordinis quam illum secundum quem deposuit se

fuisse receptum, et se alios recepisse; et credit quod uniformiter et

secundum modum predictum reciperentur omnes fratres in ordine.

Item, dixit se frequenter dixisse eisdem fratribus Hugoni et Ger. de

Villaribus quod malum erat, quia predictus abusus servabatur in ordine,

et quia recepciones non fiebant in publico; et ipsi responderunt quod

oportebat eos predicta servare, quia erant de punctis ordinis qui non

poterant inmutari sine magno Magistro et conventu suo ultramarino.

Item, de contentis in V et XXVIII sequentibus, de dogmatizacione,

conculcacione, cato, sacramentis, et potestate Magistri et osculis,

dixit se nichil scire ultra illa que supra deposuit; sed credit quod

bene crederent sacramentis ecclesiasticis, et ipse bene credebat. Quando

autem terminabatur eorum capitulum, ille qui tenuerat capitulum faciebat

multas preces pro domino Papa, pro Ecclesia et pro aliis justis, sicut

fiunt communiter in Ecclesia, et postmodum, fratribus [p. 398]

ponentibus se ad veniam et in oracione, dicebat ista verba in vulgari,

stando capucio deposito, et fratribus inclinatis ad terram: «Beaus

segnurs freres, toutes les choses que vous leysseez à diere pour la

honte de la char ou por la justice de la mayson, tel pardon comme je

vous fayit je vous ens fais de boun cuor et de bone volenté; et Dieu,

qui pardona la Maria Magdalene ses pechiez, les vos pardoint, et vos pri

que vous priez à Dieu qu'il me pardon les miens; et nostre frere

chepelans se levera et fara la solucion que Dieus absolle lui et nous.»

Et tunc predictis verbis dictis, dictus frater presbyter surgebat, si

adherat, et retractabat confessionem generalem que fit in Ecclesia

communiter dicendo: Confiteor, etc., et faciebat absolucionem:

Misereatur vestri, etc., sicut fit in Eclesia. Si vero non aderat frater

presbyter, tenens capitulum dicebat: Si hic fuisset frater presbyter,

fecisset absolucionem. Requisitus si fratres dicti ordinis credebant

esse absoluti ab aliquibus peccatis carnalibus vel aliis non

confessatis, propter absolucionem et indulgenciam quam faciebat laycus

tenens capitulum supradictum, respondit quod non sicut credit, nec: ipse

reputasset se absolutum a peccatis non confessatis, eciam per

absolucionem generalem subsecutam a presbytero, et credit quod omnes

fratres ordinis bene confiterentur de peccatis eorum; et dixit quod ter

in anno confitebantur fratribus sacerdotibus eorum vel de eorum licencia

aliis, quia aliter si poterant habere fratres sacerdotes ordinis, non

poterant aliis sacerdotibus ordinis confiteri, et ter eciam

communicabant in anno. Requisitus quare tenens capitulum faciebat dictam

absolucionem et dicebat verba predicta, respondit se credere quod pro

eo, quia multi erant qui habebant proprium et commitebant aliqua que non

audebant dicere, propter metum penarum ordinis vel propter verecundiam

carnis; quia discipline dabantur eis in dicto capitulio per presbyterum,

pannis omnibus eorum qui disciplinas recipiebant reversatis super

brachia eorum, et quia eorum carnes nude videbantur a braccis supra,

multi verecundabantur de hoc, et propter hoc nolebant revelare culpas

suas in capitulis supradictis.

Item, contenta in XXXIIII et V sequentibus, respondit se [p. 399]

credere vera esse, quia jurabant non exire, et statim pro professis

habebantur, et clamdestine recipiebantur; nescit tamen si ex hoc erat

suspicio contra eos.

Item, de contentis in XL et V sequentibus, respondit ut supra, sed tamen

nescit nec credit quod carnaliter commiscerentur.

Item, ad XLVI et XI sequentes de capitibus ydolorum, respondit se

interfuisse Parisius in quodam capitulio generali, quod tenuit ibi

frater Gerardus de Villaribus predictus, in septimana post instans

festum apostolorum Petri et Pauli erunt VIIII vel X anni; et dum dictum

capitulum terminaretur et fratres flexissent genua, unus frater serviens

ordinis, qui morabatur cum dicto fratre Gerardo, tunc preceptore

Francie, et credit quod dictus frater serviens fuerit frater Hugo de

Bisuncio, apportavit quoddam capud ydolorum, et collocavit ipsum in

quodam banco juxta dictum fratrem Gerardum; et ipse testis, viso dicto

capite, fuit adeo perterritus quod quasi nesciret ubi esset, et

inclinato capite immediate exivit dictum capitulum, absolucione non

expectata, nec scit nec vidit quod extunc actum fuit in dicto capitulio.

Requisitus de dicto capite qualis esset figure, respondit se nescire,

quia adeo fuit exterritus viso dicto capite, quod ejus figuram et de quo

esset non fuit ymaginatus. Requisitus si antea audiverat fieri mencionem

de dicto capite in ordine, respondit quod non. Requisitus si credit quod

dictum capud esset bonum quid vel malum, respondit se credere quod

malum. Requisitus si non fuerat reprehensus ab aliis quia exiverat

dictum capitulum, respondit quod non, quia gerebat tunc vices magni

receptoris, et poterat exire et intrare capitulum cum volebat.

Requisitus si non pecierat, ab illis qui remanserant in dicto capitulio,

quod factum fuerat de dicto capite vel cum eo, respondit quod non.

Requisitus de nominibus illorum fratrum qui adfuerant dicto capitulio,

respondit se non recordari, nisi de dictis fratribus Gerardo de

Villaribus et Hugone serviente suo.

Item, dixit quod in anno precedenti vel subsequenti dictum capitulum,

vidit idem capud apportari in alio capitulio eorum, quod [p. 400]

tenebat Parisius dictus frater Gerardus vel frater Hugo de Peraldo; sed

magis credit quod teneretur a dicto fratre Gerardo; sed nescit quis

apportavit dictum capud, et immediate, cum ipse testis vidisset dictum

capud, recessit de dicto capitulio prepropere, nec scit nec audivit quod

fuit ibi factum de capite predicto, nec recordatur de hiis qui adfuerunt

capitulio supradicto. Requisitus si dictus magister qui tenebat

capitulum, et fratres qui aderant, assurrexerunt vel fecerunt

reverenciam dicto capiti, quando apportatum fuit ad dicta capitulia,

respondit quod non. Requisitus in quo fuit dictum capud aportatum,

respondit quod non bene recordabatur, sed videtur ei quod apportatum

fuit in quodam sacculo, nec recolit si erat magnum sicut capud hominis,

et si erat metallinum vel ligneum, vel hominis mortui, quia non

impressit ymaginacioni sue. De aliis contentis in dictis articulis dixit

se aliud nescire.

Item, ad LVIII et III sequentes respondit quod in eorum recepcione

precipiebatur eis quod jacerent cum pannis lineis, et quod cingerentur

una cordula, sed nescit quod dicta cordula tangeret capud ydolorum, et

scit quod ille quas ipse portavit, non tetigerunt aliquod capud ydoli,

et portabat eam in signum castitatis, ut sibi videtur.

Item, ad LXII et XXXVIII sequentes respondit, ut supra dixerat, se

credere quod uniformiter reciperentur fratres ubique in dicto ordine, et

secundum modum per quem dixit se fuisse receptum et alios recepisse, et

ex juramento tenebantur non revellare dictum modum; sed nescit qualiter

fuissent puniti, si revellassent extraneis, vel si ea facere noluissent;

inter se tamen loquebantur frequenter de modo recepcionis predicte, et

fuerunt negligentes, quia non correxerunt dictos errores, nec

denunciaverunt Ecclesie; nec vidit in ordine quin ellemosine ordinate

debito modo communiter fierent, et hospitalitas teneretur; et in anno

quo fuit magna caristia bladorum, fecit idem testis augmentari

elemosinam consuetam fieri in dicta domo de Latigniaco Sicco, quanquam

fratres suaderent sibi quod faceret diminui; sed scivit quod [p. 401]

dictus frater Gerardus de Villaribus, in ballivis de Briva, de Monte

Suessionensi, et de Barbona quas tenebat, fecit diminui elemosinas

supradictas. De aliis contentis in dictis articulis dixit se aliud

nescire.

Item, ad CI et omnes sequentes respondit quod capitulia tenebantur clam,

nec aderant nisi fratres ordinis, et communiter tenebantur de die, et

sermone facto per aliquem religiossum, et missa de Sancto Spiritu

celebrata; sed aliquando tenebantur tempestive, quando aliqua necessitas

requirebat hoc, vel quia habebant equitare contra inimicos fidei, et

credit quod servaretur ubique in ordine quod magnus Magister cum

conventu ordinabat, et grandia scandala contra ordinem propter predicta

exorta, et quod modus recepcionis confessatus per eum esset notorius

fratribus ordinis, sed non extraneis, et audiverat quod multi ex

fratribus ordinis sunt aliquos errores contra ordinem confessi. Alia de

contentis in ipsis articulis dixit se nescire ultra illa que supra

deposuit.

Item, dixit quod ipse fuerat confessus omnes predictos errores supra

confessatos per eum, ante capcionem eorum et antequam de ea aliquid

intellexisset, Lugduni fratri Johanni de Divione [qui dicitur esse in

curia Romana, et posset de hoc interrogari], de ordine fratrum Minorum,

generali penitenciario domini Pape, qui nunc est, [cum?] fuit ibi

coronatus, et dictus frater incepit se signare et obtupescere, sed

finaliter absolvit eum, imposita penitencia quod frequenter acciperet

disciplinas fortes et duras secrete, ne alii fratres audirent, et quando

non posset hoc facere, jejunaret et faceret alia bona; quod deinceps non

reciperet aliquem per illum modum, et procuraret toto suo posse quod

dicti errores amoverentur ab ordine, et ipse promisit se facturum; et

postmodum dictus testis induxit fratrem Hugonem de Peraldo, qui erat

tunc prope Lugdunum, quod adhiberent remedium, quod dicti errores

amoverentur ab ordine, et dictus frater Hugo respondit ei quod

expectaret adventum Magistri majoris, qui debebat venire de ultra mare,

et juravit, manu posita super crucem quam ferebat in mantello suo, quod,

si dictus Magister nollet amovere dictos errores, quod ipse [p. 402]

amoveret eos, quia bene sciebat quod omnes fratres ordinis in hoc

sequerentur eundem, et erant tunc in domo Templi de Vallibus, ultra

Lugdunum per VI leuchas; nulli tamen fuerunt presentes in dictis verbis

habitis inter eos.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum, per dictos dominos commissarios,

in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me

Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XVI dies dicti mensis Januarii,

fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, in domo

predicta, frater Hugo de Calmonte miles diocesis Ruthenensis, testis

supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis,

quia nuper, circa festum Omnium Sanctorum, dimiserat ipsum, cum fuisset

inquisitum cum eo per dominum episcopum Parisiensem, et absolutus et

reconciliatus per eum; barbam autem deferebat, quia, ut dixit, pecierat

a dicto domino episcopo et aliis si faceret eam sibi radi, et noluerunt

sibi dicere quod raderet vel non raderet, sed sue voluntati relinquerunt

eum, et portabat eam cum intencione quod nusquam esset de aliqua

religione, non ad approbandum dictum ordinem Templi vel reprobandum, et

erat etatis circiter L annorum. Lectis autem et diligenter sibi

expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad

primos IIIIor, ut sequitur: videlicet se nescire si contenta in dictis

articulis erant vera vel non, quia non interfuerat recepcioni alicujus

alterius fratris in ordine, nec capitulis eorum, nec fuerat longo

tempore in ordine; credebat tamen quod communiter reciperentur fratres

in ordine sicut fuit ipse receptus, circa festum nativitatis beati

Johannis Baptiste preteritum fuerunt XVI anni, per fratrem [p. 403]

Poncium de Broet, quondam militem, tunc preceptorem sive magistrum

Provincie, in aula domus Templi Tholosse, presentibus fratribus

Guillelmo de Folhaquerio, Senebruno de Puni militibus, Guillelmo de

Castro Veteri familiari dicti magistri, et Bernardo Lavanderii

preceptore domus Templi Tholosse servientibus, de quorum vita vel morte

non habet certitudinem, et quibusdam aliis de quorum non habet memoriam

nec noticiam. In qua recepcione fuit servatus iste modus: nam dictus

magister fuit in dicta aula cum dictis fratribus et ipse testis extra,

et venit ad ipsum dictus frater Guillelmus de Folhaquerio, et dixit si

volebat esse frater Templi; quo respondente quod sic, subjunxit quod

intraret dictam aulam, et peteret a dicto magistro et fratribus quod

facerent eum fratrem ordinis, et diceret eis quod volebat esse servus

esclavus ordinis et dimittere propriam voluntatem propter alienam; et

cum hoc fecisset et dixisset idem testis, predictus magister dixit quod

grandem rem petebat, et exiret et bene deliberaret et rogaret Deum; quod

si hoc erat pro bono anime sue perficeretur peticio sua, et hoc fecit

bis vel ter de mandato dicti magistri; ultima vice, ipso redeunte coram

dicto magistro, et instante ut prius pro recepcione sua, magister

surgens cum fratribus astantibus precepit dicto testi quod flecteret

genua et quod poneret manus suas super quendam librum apertum quem ibi

fecerat aportari, quod et fecit. Postmodum dictus magister dixit ei:

Illa que precesserunt inter nos fuerunt verba, sed nunc volumus quod

juretis dicere veritatem super hiis que petemus a vobis. Et juravit. Et

peciit primo si erat bonus Christianus et si servabat fidem Ecclesie

Romane, si erat excommunicatus, voto alteri religioni obligatus,

matrimoniali vinculo alligatus, servus vel esclavus alicujus, si debitis

obligatus que de suo solvere non posset, si habebat lattentem

infirmitatem, quia, si aliquid de impedimentis erat in eo, non

reciperetur in ordine et receptus expelleretur; quo respondente se esse

bonum Christianum, liberum et nullum habere de impedimentis predictis,

fecit eum vovere, ipso teste tenente manus supra librum, castitatem,

obedienciam et vivere sine proprio, bonos usus et bonas [p. 404]

consuetudines ordinis que tunc erant et in posterum essent servare, et

secreta ordinis et capitulorum non revelare, et Romane Ecclesie obedire.

Postmodum imposuit et affublavit sibi mantellum, et ipse et omnes

fratres qui aderant osculati fuerunt ipsum testem in ore. Postmodum

sederunt omnes et ipse testis ad pedes magistri, et dixit ei multa

puncta propter que, secundum statuta ordinis, poterat perdere ordinem

vel mantellum, et instruxit eum quot _Pater noster_ debebat dicere pro

singulis horis; et hoc facto, recessit dictus magister, et predicti

IIIIor fratres qui aderant recepcioni introduxerunt ipsum testem in

quamdam cameram propinquam dicte aule, obscuram, et clauserunt eam, et

dictus frater Guillelmus de Folhaquerio dixit ei quod, ex quo factus

erat frater miles Templi, oportebat quod abnegaret Deum; et ipse

respondit quod hoc nullo modo faceret, immo clamaret, quia in seculo

existens ludendo frequenter abnegaverat Deum, ira commotus quando

perdebat, non tamen animo ipsum abnegandi, et de consilio confessoris

sui ludum dimiserat ne abnegaret Deum, nec venerat ad dictum ordinem ut

Deum abnegaret. Cum autem exterius essent dictus archiepiscopus

Auxitanensis, qui nunc est, et seneschallus et Vigerius Tholosanus et

dominus Hugo de Arpajone, qui fecerat ipsum testem militem, duo fratres

ipsius testis et alii nobiles multi, preceptor dicte domus dixit aliis:

Dimitamus eum; et ita timentes, credit, quod ipse clamaret et audiretur,

non compulerunt eum ad abnegandum, sed fecerunt eum jurare super dictum

librum quod, si peteretur ab eo a fratribus ordinis an abnegasset Deum,

responderet quod sic. Post que dictus preceptor domus extraxit quamdam

crucem ligneam, in qua non recordatur se vidisse aliquam picturam, quam

portabat subtus vestes suas, et precepit ei quod spueret super eam, et

ipse spuit non super sed juxta; et dixerunt quod hec erant secreta

ordinis. Aliud illicitum quoad oscula, crimen sodomiticum vel alia

quecumque, respondit non interfuisse in recepcione sua predicta. Item,

dixit quod, tribus annis vel circa elapsis post recepcionem suam, fuit

confessus de predictis fratri Raymondo Rigaldi de ordine fratrum

Minorum, magistro in theologia, de parentella sua, et dixit ei [p. 405]

dictus frater quod ipse, in articulo mortis et aliter, audiverat

confessiones multorum fratrum dicti ordinis et nunquam intellexerat

predicta, sed credebat quod hoc fecissent ad temptandum, si contingeret

eum capi ultra mare a Saracenis, an abnegaret Deum. Item, dixit quod

ipse erat in proposito, illo anno quo capti fuerunt, ingrediendi ordinem

Cistersiensem, petita licencia a Magistro suo, quia, propter predicta

puncta, displicebat sibi ordo Templi, et quia pater et mater et fratres

sui erant sepulti in domo dictorum Cistersiensium.

Item, de contentis in V et omnibus aliis sequentibus dixit se nichil

scire ultra que supra deposuit, hoc excepto quod, in die Veneris sancta,

vidit reverenter nudis pedibus per fratres ordinis adorari crucem, et

quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credebat quod alii

fratres ordinis crederent; sed illi qui preceperunt eidem predicta

nefanda non erant in hoc boni Christiani. Pro professis statim

habebantur et jurabant non exire ordinem; clamdestine recipiebantur, ex

quo suspicio contra ordinem habebatur; cordulis cingebantur super

camisias cum quibus jacebant in signum castitatis, nec scit quam penam

habuissent qui secreta revelassent vel qui noluissent facere illa que in

recepcione precipiebantur eisdem; scientes errores predictos male

fecerunt, quia non corexerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas in

domo de Brolio, in quo moratus fuit in diocesi Agenensi, vidit

convenienter fieri et hospitalitatem servari; in aliis domibus Templi

non fuerat, nisi transeundo, nec fuerat ei dictum quod per nefas

acquireret ordini vel quod ex hoc degeraret; immo fuit ei dictum in

recepcione sua quod non reciperet res alienas in commenda sua, ne domini

temporales pedagiis defraudarentur, nec credit quod aliquis laicus, nisi

in articulo mortis, possit absolvere a peccatis. Quod magnus Magister

cum conventu ordinabat servabatur in ordine, contra quem grandia

scandala propter predicta sunt exorta, et credit quod modus recepcionis

confessatus per eum esset notus fratribus ordinis, sed non extraneis.

Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore,

odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod [p. 406]

non, sed pro veritate dicenda, et ut sibi imponatur penitencia et pena,

et ut Deus parceat sibi: Cui fuit injunctum, in virtute juramenti

prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque

attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum

commissariorum frater Humbertus de sancto Jorio miles, preceptor

baillive Cathelanensis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum,

etatis circiter L annorum; non deferens mantellum ordinis, quia dimissit

ipsum in concilio Senonensi cum pluribus aliis, et postea fecit sibi

radi barbam, et fuit inquisitum cum eo per dominum episcopum Parisiensem

et absolutus et reconciliatus ab eo. Lectis autem et diligenter sibi

expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad

primos IIIIor, ut sequitur, videlicet, se non vidisse servari in ordine

contenta in dictis articulis, nisi in recepcione sua, et interfuerat

capitulis et recepcionibus aliorum. Ipse autem receptus fuerat in domo

Templi de Nova Villa juxta Cathelanum, per fratrem Johannem Ademari,

quondam militem, tunc preceptorem ballive vocate de Paganis, in festo

Nativitatis beati Johannis Baptiste proximo preterito fuerunt XVIIII vel

XXti anni, in capella dicte domus, inter primam et terciam, presentibus

fratribus Andrea de Rocha, presbitero quondam, Hugone de Gabilone

milite, quem credit esse vivum, Johanne de Aubon serviente et aliquibus

aliis de quorum non recordatur nominibus, in hunc modum; nam receperunt

eum ad participacionem bonorum ordinis et panem et aquam et pauperem

vestitum ordinis; et fecerunt eum vovere et jurare castitatem,

obedienciam, vivere sine proprio, servare secreta capituliorum; et

dictus receptor tradidit ei mantellum, et ipsi astantes fuerunt eum

osculati in ore; postmodum instruxit eum de multis bonis punctis ordinis

et qualiter deberet dicere _Pater noster_ et consimilia; postmodum dixit

ei dictus receptor quod ipsi habebant aliquas observancias quas ipse

diceret ei et non curaret, quia non erant contra animam suam, [p. 407]

et ea poterat facere et dicere ore non corde et aliqua verba consimilia

inductiva; et tunc precepit ei quod abnegaret Deum, et dictus testis

fuit de hoc admiratus et causabatur; sed finaliter quia dixit quod talis

modus servabatur in recepcionibus aliquorum aliorum fratrum, abnegavit

ore non corde. Postmodum precepit ei quod verteret se ad

circumspiciendum quamdam crucem metalinam que erat in altari erecta, et

spueret contra eam, et ipse spuit ad terram juxta se; alia inhonesta

quoad oscula, crimen sodomiticum, vel aliquid aliud illicitum, non fuit

dictum vel factum in dicta recepcione sua, ut dixit. Requisitus quorum

recepcionibus et quibus capitulis interfuerat, respondit quod ipse

receperat fratrem Gerardum de Alto Villari servientem in dicta domo de

Novo Villa, sunt circiter X anni sicut credit, presentibus dictis

fratribus Andrea presbitero, et Johanne de Aubon, et Roberto

Molendinario dicte domus; receperat eciam fratrem Petrum de Domo Vivaria

servientem in domo Templi vocata Possessa Cathalaunensis diocesis, sunt

circiter novem vel X anni, presentibus fratribus Goberto de Laudefey,

Johanne de Villaribus et Petro Rogerio servientibus, et aliis de quibus

non recordatur; vidit autem recipi in dicto ordine, per fratrem Hugonem

de Peraldo, in capella domus Templi Parisius, sunt circiter XII anni,

fratrem Raynaudum de Cugneres militem, in capitulio generali, in quo

erant circiter, ducenti fratres, inter quos erant fratres Aymo

d'Oyselaers miles, Johannes Ademari et Hugo de Cabilone milites; vidit

eciam recipi per dictum fratrem Hugonem de Peraldo, in alio capitulio,

Parisius, fratrem P. de Bocli militem, testem supra juratum sed nondum

examinatum, presentibus eisdem militibus supra proximo nominatis, et

Ricardo de Betencourt, militibus; vidit eciam recipi per fratrem

Galterum de Biencuria militem, preceptorem Remensem, fratrem Aymonem de

Claromonte nepotem ipsius testis, militem, sunt circiter VII anni, in

dicta domo de Nova Villa, presentibus dictis fratribus Andrea

presbitero, et Johanne d'Aubon, et Gauberto preceptore domus de Mellans,

et Roberto Molendinario; vidit eciam a dicto fratre Aymone [p. 408]

d'Oysilieres recipi, in eadem domo de Nova Villa, fratrem Petrum de

Toluo militem, nepotem ipsius testis, sunt circiter VIII anni,

presentibus dictis presbitero Johanne d'Aubon et R. Molendinario, qui

morabantur in dicta domo; vidit eciam in eadem domo recipi per fratrem

Gerardum de Villaribus militem, tunc preceptorem Francie, fratrem dictum

Motardi militem, sunt circiter VIII anni, presentibus fratribus proximo

nominatis, in quibus quidem recepcionibus et capitulis nichil fuit

factum vel dictum inhonestum vel illicitum quod ipse testis viderit vel

audiverit vel sciverit, sed dicte recepciones fuerunt facte per illum

modum per quem deposuit se fuisse receptum, exceptis abnegacione et

spuicione predictis. Requisitus si credebat quod aliquis alius fuerit

receptus in ordine qui abnegaverit Deum et spuerit supra crucem,

respondit quod magis credebat omnes bene fuisse receptos quam

contrarium.

Item, de contentis in Vº et omnibus aliis articulis respondit se nescire

plus quam supra deposuerit, hoc excepto quod ipse bene credebat

sacramentis Ecclesie, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent

et quod sacerdotes ordinis bene celebrarent, et sciebat quod layci non

poterant absolvere a peccatis nec eos excommunicare. Pro professis

habebantur, et jurabant non exire pro meliori vel pejori sine licencia

superiorum. Clamdestine fiebant recepciones et capitulia, nullis

presentibus nisi fratribus ordinis, nec credit quod ex hoc suspicio

haberetur contra ordinem, quia multi religiosi exclusis secularibus

tenebant capitulia eorum. Cordulis super camisias cingebantur; nescit

quod aliquis punitus fuerit qui revellaverit secreta capituli, quia non

audivit ea revelari; precipiebatur eis quod non confiterentur nisi

fratribus ordinis sine licencia eorum, quia dicebatur quod fratres eorum

habebant majorem potestatem super eos propter privilegia eorum quam

alii. Si aliqui erant scientes errores in ordine, fuerunt negligentes

quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosine et

hospitalitas in ordine communiter servabantur, et precipiebantur eis

quod illicite non acquirerent ordini nec aliquem exheredarent [p. 409]

nec interessent exheredacioni injuste, et si contrarium fecissent

perdidissent mantellum, ut dicebatur eis. Ubique servari debebat in

ordine quod magnus Magister cum conventu statuebat; scandala grandia

videt propter predicta contra ordinem esse exorta. Audivit dici magnum

Magistrum et alios preceptores aliquos errores, nescit quos, contra

ordinem fuisse confessos.

Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore vel

odio, temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in

virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam

deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus Magistro Amisio, me

Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Lune sequenti, que fuit XVIII dicti mensis Januarii, fuit

adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, in domo

predicta, frater Addam de Vollencourt preceptor de Anricuria

Cameracensis diocesis, miles, testis suprajuratus, ut deponeret dictum

suum, non defferens mantellum ordinis, quia dimiserat eum ante capcionem

suam, cum audivisset alios esse captos, et fecerat sibi radi barbam,

existens in Imperio, ut liberius et secrecius ire posset quo vellet, et

erat etatis XL annorum et ultra, ut dixit, et fuit inquisitum cum eo per

dominum episcopum Parisiensem, et absolutus et reconciliatus per eum;

lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,

respondit ad eos, protestacione supra cum juravit facta per eum de non

recedendo a prima confessione sua repetita; et primo ad primos IIIIor in

hunc modum, videlicet se recepisse unum in fratrem dicti ordinis, et

vidit aliquos alios recipi, et nunquam vidit nec scivit quod fierent vel

dicerentur contenta in articulis supradictis; verumptamen quando ipse

fuit receptus per fratrem Petrum Normani, quondam militem, tunc [p. 410]

preceptorem de Laudinesio, in capella sancti Blasii domus Templi

Parisius, in proximo instanti Quadragessima erunt circiter XXIIIIor

anni, presentibus fratre Galtero d'Esta, quondam milite, et quibusdam

aliis fratribus, de quorum nominibus non recordatur; fuit adductus ad

presenciam dicti receptoris, multis nobilibus de parentela sua extra

remanentibus, et peciit panem et aquam et societatem ordinis, et dixit

quod volebat esse servus, esclavus ordinis, et dictus receptor dixit

quod grandem rem petebat et quod bene deliberaret, quia oporteret eum

dimittere propriam voluntatem propter alienam, et esurire quando vellet

comedere, et multa aspera pati; et cum ipse respondisset quod omnia

supportaret, dixit ei dictus receptor quod exiret extra et deliberaret

bene, et ipse exivit, et dictus receptor fuit locutus cum aliis

fratribus, et post paululum fecit iterum vocari eundem testem, et

interrogavit si persistebat in eadem intencione; et eo respondente quod

sic et petente quod prius, et dicto receptore respondente id quod supra,

finaliter fecit eum jurare, super quoddam missale apertum, quod servaret

castitatem, viveret sine proprio, obediret superioribus suis, servaret

bonos usus et bonas consuetudines ordinis, que tunc erant et in posterum

per Magistrum et bonos homines ordinis inponerentur; quod non revelaret

secreta capitulorum, et quod, pro posse suo, juvaret ad acquirendum

regnum Jerosolimitanum, et absque licencia superiorum suorum non exiret

dictum ordinem pro duriori religione vel pro magis laxa, et quod non

interesset in loco in quo aliquis exheredaretur injuste; post que

inposuit sibi mantellum, quodam presbitero, qui aderat, dicente psalmum:

Ecce quam bonum et quam jocundum, etc., et quasdam preces et oracionem,

et infundente aquam benedictam super eum; et tunc dictus receptor et

fratres astantes osculati fuerunt ipsum testem in ore. Post que precipit

idem receptor quod sederet ad pedes suos, et instruxit eum qualiter

debebat se gerere in domo et in exercicio armorum, et multa consilia

licita et honesta; post que surrexerunt, et dictus frater Galterus,

ceteris remanentibus in dicta capella vel recedentibus, duxit ipsum

testem ad capellam majorem dicte domus, in qua nulli alii erant [p. 411]

nisi ipsi duo, et cum fuissent retro magnum altare prope quoddam parvum

altare, precipit dictus frater Galterus eidem testi quod diceret Jhesum

Christum esse falsum prophetam, et ipse testis hoc dixit, non cum

intencione, non cum corde, quod crederet Jhesum esse falsum prophetam,

sed dixit ore; non tamen precipit quod aliter abnegaret, sed dixit ei,

quod spueret super quamdam crucem ligneam per ipsum fratrem Galterum de

dicto parvo altari assumptam et super quodam sedile collocatam, et ipse

testis spuit non super sed juxta eam; de aliquo autem osculo inhonesto,

crimine sodomitico, vel aliqua alia re illicita non fuit sibi factum

verbum in recepcione sua predicta. Requisitus si credit quod communiter

fratres reciperentur ubique in ordine sicut ipse fuit receptus, quantum

ad illa illicita, respondit se magis credere quod non quam quod sic,

quia non vidit hoc fieri nisi in recepcione sua, nec audivit dici quod

fieret aliis. Requisitus de nomine recepti per eum, respondit quod

vocabatur Ernulphus de Mondeville, quondam serviens, quem recipit, sunt

circiter quindecim anni, in capella domus Templi de Sanceyo diocesis

Senonensis, presentibus fratribus Guidone de Dordano, quondam

preceptore, tunc dicte domus de Sanceyo, et aliis de quibus non

recordatur, in cujus recepcione servavit modum qui fuit servatus in sua,

exceptis illis illicitis quod Jeshum diceret esse falsum prophetam, et

de spuicione crucis; vidit eciam alios recipi, sicut dixit, per eundem

modum, in quorum recepcione nichil agebatur illicitum quod videret vel

sciret, sed de nominibus receptorum et recipiencium et presencium dixit

se non recordari, nec aliquid aliud scire de omnibus et singulis aliis

articulis, nisi hoc quod credebat bene sacramentis ecclesiasticis, et

credebat quod alii fratres ordinis crederent; et bene sciebat quod layci

non poterant absolvere a peccatis, et quando capitulia tenebantur,

presbiter absolvebat eos in fine capituliorum, et per illum qui tenebat

capitulum inponebatur eis pena temporalis pro excessibus eorum in

capitulio manifestatis, secundum disciplinam ordinis; jurabant non exire

ordinem. Statim pro professis habebantur, clamdestine [p. 412]

recipiebantur; credit quod ex hoc esset suspicio contra eos; propter

honestatem, super pannos lineos cum quibus jacebant cordulis quas

recipiebant unde volebant cingebantur. Nescit qualiter fuissent puniti

nolentes facere turpitudines predictas in recepcione, si fiebant, vel

secreta capituliorum revelassent; fratribus presbiteris eorum

confitebantur propter potestatem quam habebant ex privilegiis super eos,

et multi confitebantur secularibus, nec vidit inhiberi quin possent

confiteri secularibus. Si erant aliqui scientes aliquod malum esse in

ordine, male fecerunt quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie.

Elemosine et hospitalitas convenienter servabantur in ordine in

aliquibus domibus, et in aliquibus non. Per nefas non poterant acquirere

ordini, nec ex hoc degerare; de die, missa de Sancto Spiritu celebrata,

clam vidit teneri eorum capitulia, nullis existentibus nisi fratribus

ordinis. Quod magnus Magister cum conventu suo ordinabat, servabatur in

toto ordine. Grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter illa

que dicuntur contra eum. Audivit magnum Magistrum et aliquos alios

preceptores contra ordinem aliquos errores, nescit quos, fuisse

confessos.

Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio,

vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda. Cui fuit inpositum per dominos commissarios, in

virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco, fuit adductus ad presenciam eorumdem commissariorum

frater Petrus de Bocli miles, Noviomensis diocesis, socius fratris

Hugonis de Peraldo visitatoris, testis supra juratus, ut deponeret

dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia dimiserat ipsum ante

capcionem suam, post capcionem aliorum, et fecerat sibi radi barbam

suam, ne cognosceretur; et fuerat examinatus per dominum episcopum

Noviomensem, et absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum

Remensem, et erat etatis XXVI annorum vel circa, ut dixit; [p. 413]

lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,

respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, ut sequitur, protestacione

prius facta cum juraverat repetita, videlicet se nescire si contenta in

ipsis articulis erant vera, quia non viderat nisi unum alium fratrem

recipi in ordine, de cujus nomine non recordatur, qui fuit receptus per

dictum fratrem Hugonem de Peraldo, Parisius, in festo Nativitatis beati

Johannis Baptiste proximo preterito fuerunt VII anni vel circa,

presentibus fratribus Adam de Vollencourt et Humberto de sancto Jorio,

proximo examinatis, et pluribus aliis tunc in generali capitulo

existentibus; in cujus recepcione nichil vidit fieri nec audivit dici

inhonestum; ipse autem testis receptus fuerat per dictum fratrem Hugonem

de Peraldo, in magna capella domus Templi Parisiensis, in presencia

tocius capituli, in festo Nativitatis sancti Johannis Baptiste proximo

preterito fuerunt XI vel XII anni, presentibus predictis fratribus Adam

et Humberto militibus, in hunc modum; nam fecerunt eum vovere

castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et hoc jurare, et quod

servaret statuta et consuetudines ordinis que tunc erant et fierent in

posterum per magnum Magistrum et conventum; quod non revelaret secreta

capitulorum, eciam sociis propriis qui non interfuissent in eis; quod,

pro posse suo, juvaret ad acquirendum regnum Jerosolimitanum, quod non

exiret ordinem sine licencia superioris sui pro aliquo alio ordine, quod

non interesset in loco in quo aliquis studio suo exheredaretur injuste;

postmodum tradidit ei mantellum, et ipse receptor et quidam presbiter

ordinis, qui aderat, et tres vel quatuor de antiquioribus, qui erant

juxta receptorem, fuerunt eum osculati in ore; post que dictus receptor

instruxit eum qualiter debent se gerere quoad oraciones, mensam et alia

licita et honesta; nec aliquid illicitum illa die fuit dictum vel factum

in dicta sua recepcione; die vero Jovis sequenti, post recepcionem suam

que fuerat facta die Martis precedenti, duo fratres servientes ordinis,

quorum non habebat noticiam et de quorum nominibus non recordatur,

vocaverunt ipsum testem ad quandam cameram dicte domus Templi, [p. 414]

et firmatis per eos hostiis, preceperunt ei quod abnegaret Deum, et ipse

dixit quomodo posset abnegare Deum qui creaverat eum et pro eo passus

fuerat, et in quem credebat; et dicti servientes dixerunt quod oportebat

hoc eum facere, et tunc abnegavit ore non corde; dixerunt eciam ei quod

alias oporteret eum spuere super crucem, sed tamen nec tunc nec alias

spuit, nec fuit requisitus, nec de osculo inhonesto, nec de crimine

sodomitico, nec de aliqua alia re ilicita fuerunt sibi locuti, et credit

pocius, quod illis qui recipiebantur in ordine preciperetur quod

abnegarent Deum, sicut fuit sibi preceptum, quam contrarium. De omnibus

et singulis contentis in omnibus aliis et singulis articulis, respondit

se nichil scire ultra quam supra deposuerit, hoc excepto quod ipse bene

credebat ecclesiasticis sacramentis, et credebat quod alii fratres idem

crederent, et sciebat quod laici non poterant absolvere a peccatis.

Jurabant non exire ordinem; statim pro professis habebantur, clamdestine

recipiebantur, ex quo suspicio contra ordinem habebatur; non credit quod

carnaliter commiscerentur; cordulis quas assumebant unde volebant

cingebantur, in penitenciam, super camisias suas cum quibus jacebant;

nescit qualiter fuissent puniti qui noluissent abnegare vel facere alia

illicita, vel qui ea revelassent; sine licencia non poterant nisi

fratribus sacerdotibus dicti ordinis confiteri. Negligentes fuerunt,

illi qui sciebant quia non correxerunt errores nec denunciaverunt

Ecclesie. Elemosine et hospitalitas ex precepto superiorum convenienter

fiebant; clam capitulia tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus

ordinis; quod magnus Magister cum conventu ordinabat servabatur in

ordine; grandia scandala propter predicta contra ordinem sunt exorta;

modum recepcionis sue manifestavit aliquibus fratribus ordinis, sed

nescit si omnes fratres ordinis sciebant recepciones illicite fieri.

Audivit dici magnum Magistrum et alios preceptores aliquos errores,

nescit quos, contra ordinem fuisse confessos.

Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio,

vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, [p. 415]

sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos

commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non

revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint

publicate.

Acta fuerunt hec, die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me

Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.

Post hec, die Martis sequenti, que fuit XVIIII dicti mensis Januarii,

fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo

predicta, frater Guido Delphini miles, diocesis Claramontensis, testis

supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis,

quia dimiserat ipsum, suadentibus, ut dixit, prelatis congregatis in

concilio Senonensi, et radi fecerat sibi barbam post dictum concilium,

pro eo quod dimiserat ipsum mantellum, cum quo fuerat inquisitum per

dominum episcopum Parisiensem, et absolutus et reconciliatus per eum, et

est etatis quadraginta [et] unius anni vel circa; per quem fuit repetita

protestacio per ipsum et alios qui cum eo supra juraverunt facta in

juramento eorumdem. Et insuper fuit protestatus quod per ea que diceret

vel faceret non fieret prejudicium sibi; lectis autem et diligenter sibi

expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad

primos IIIIor, ut sequitur, videlicet se nescire si vera erant contenta

in dictis articulis vel non. Ipse tamen interfuerat aliquorum fratrum

ordinis recepcionibus, et IIIIor recepit, et non vidit nec audivit quod

in eis vel in aliis recepcionibus fratrum ordinis, preterquam in sua,

fieret aliquid de contentis in quatuor articulis supradictis; in sua

autem recepcione fuit servatus iste modus: nam ipse testis, qui tunc

erat circiter undecim annorum circa festum beati Jacobi, ut audivit

dici, fuit adductus ad domum Templi de Ranseria Claramontensis diocesis,

sunt circiter XXX anni, et missa finita, fuit ductus extra capellam in

quadam camera, in qua venerunt ad eum duo fratres ordinis milites,

quorum non habet noticiam, et pecierunt ab eo quod petebat, ut [p. 416]

sibi videtur; et cum ipse nesciret respondere propter teneritudinem

etatis, dicti milites dixerunt: Vos vultis esse frater Templi? Quo

respondente quod sic, pecierunt ab eo quare hoc volebat, cum esset

nobilis et dives et haberet terram sufficientem, et forte credebat quod

in ordine Templi esset sibi melius et quod posset bene equitare quando

vellet et habere illa que sibi placerent; sed non esset sic: nam si

intraret, oporteret eum multa aspera et dura sustinere, et esse ultra

mare quando vellet esse citra, vigilare quando vellet dormire, esurire

quando vellet comedere et similia; quo respondente quod omnia bene

sustineret et quod volebat esse frater, ex quo pater et mater ejus

volebant, intraverunt dicti duo fratres capellam et locuti fuerunt super

premissis, ut arbitratur, fratri Franconi de Bort, quondam milite, tunc

preceptori Alvernie, ut sibi videtur, qui debebat recipere eum.

Postmodum redierunt ad eundem testem qui solus erat in dicta camera, et

introduxerunt eum coram dicto fratre Francono, et fuerunt eciam

introducti duo presbiteri qui fuerunt recepti cum eo, quorum non habet

noticiam, coram quo pecierunt illa que suprascripta sunt, et ipse dixit

eis talia verba qualia dixerant dicti duo fratres eidem testi, et ut

deliberarent super predictis fecit eos exire dictam cameram, et iterum

redierunt petentes id quod suprascriptum est; finaliter dictus preceptor

fecit eos jurare super quemdam librum, quem tenebat apertum in gremio

suo, obedienciam, et vovere castitatem, vivere sine proprio, servare

bonos usus et bonas consuetudines ordinis que tunc erant et que in

posterum inponerentur per Magistrum secundum statuta ordinis; servare

secreta capituliorum et ea non revellare, eciam fratribus qui non

interfuissent in eis; non exire dictum ordinem pro meliori vel pejori

absque licencia superioris sui qui posset eam dare; juvare pro posse suo

ad acquirendum regnum Jherosolimitanum et ad deffendendum quod de eo

erat acquisitum; non interesse loco in quo aliquis ex studio suo

exheredaretur vel dampnaretur injuste, et quod non percuterent

Christianum taliter quod ex eorum percussione posset mutillari vel

interfici. Post que dictus receptor inposuit eis mantellos, et [p. 417]

ipse receptor et fratres astantes, de quorum nominibus non recordatur,

fuerunt eos osculati in ore, et quidam frater presbiter ordinis, qui

aderat, dicebat quasdam oraciones, nescit quas, et habebat aquam

benedictam; postmodum dictus receptor instruxit eum quot _Pater noster_

debebat dicere pro horis suis, et qualiter debebat se regere in

ecclesia, et in domo, et extra, et multa alia bona et honesta dixit ei

et aliis duobus. Post que quidam de militibus ordinis astantibus, cujus

non habet noticiam, traxit ipsum testem retro altare, predicto receptore

et aliis qui aderant remanentibus in loco in quo erant, et dictus miles

precepit ei quod abnegaret Deum; quo respondente se nullo modo facturum,

precepit ei quod abnegaret la propheta [sic], et ipse respondit quod

nesciebat quid hoc erat, sed si erat diabolus abnegabat eum et omnia

opera ejus; postmodum precepit ei quod spueret super quandam crucem,

nescit si ligneam vel metallinam, que erat juxta dictum altare, et ipse

respondit quod nullo modo hoc faceret, et cum alter diceret quod immo

oportebat eum spuere, respondit ipse testis quod, nisi dimitteret eum,

ipse clamaret in tantum quod pater suus et dominus de Mercorio, qui

dicta die ante missam eum fecerat militem, et multi alii nobiles, qui

erant extra dictam capellam, audirent et intrarent; et tunc dictus miles

dixit ei quod saltim spueret super terram juxta dictam crucem, et ipse

spuit; postmodum dixit ei dictus miles quod si haberet calorem

naturalem, poterat commisceri carnaliter cum fratribus ordinis, quod

tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec audivit dici quod in ordine

fieret ab aliquibus fratribus ordinis. De osculo inhonesto vel de aliqua

alia re illicita non fuit dictus miles vel aliquis alius, in dicta

recepcione sua, locutus eidem, nec vidit, nec scivit si dicti duo

presbiteri abnegaverunt vel fecerunt aliqua illicita. Requisitus si

credit quod in recepcionibus aliorum de ordine servaretur communiter

ille modus qui fuerat servatus in sua quoad illa illicita, respondit

quod magis credit quod non quam quod sic, quia interfuit pluribus

capitulis, et nescivit nec audivit dici quod predicta illicita

injungerentur fieri nec fierent, nec vidit fieri in [p. 418]

recepcionibus quibus adfuit. Requisitus quos receperit ipse in ordine,

respondit quod primo recepit fratres Petrum dictum Lovier et Petrum lo

Bergier servientes, diocesis Bituricensis, in domo Templi de Jussiaco le

Chandier ejusdem diocesis, cujus domus ipse testis tunc erat preceptor,

sunt circiter XIII anni, presentibus fratribus Johanne de Manaco vel de

Aqua Sparsa presbitero, Raynaldo de Bordis subpreceptore dicte domus,

Stephano de la Losa Bergerio, Stephano Vessardi, Johanne lo Bergier, qui

vivebant tempore quo dictus testis captus fuit, et aliis deffunctis;

recepit eciam fratrem Stephanum Brolii diocesis Claramontensis, in

capella domus Templi de Chamat ejusdem diocesis, die Jovis ante

carnisprivium instans erunt octo anni vel circa, de mandato preceptoris

Francie, presentibus fratribus Golferio presbitero, Petro Brolii

preceptore dicte domus, et Bonaforso, de quorum vita vel morte non habet

certitudinem; recepit eciam fratrem Guillelmum Arnaldi servientem

diocesis Claramontensis, in domo Templi de Sellis Claramontensis

diocesis, in ecclesia, in instante Quadragesima erunt VII vel VIII anni,

presentibus fratribus Guillelmo, tunc curato dicte domus, Guillelmo

Abri, Guillelmo de l'Espinatz servientibus, et audivit dici quod dictus

frater Guillelmus Aynardi obierat, de aliorum vita vel morte

certitudinem non habens. Requisitus quos viderat recipi, dixit quod

ultra mare in Acon, in loco in quo tenebatur capitulum eorum, vidit

quadam die Dominica, sunt ut extimat vigenti sex anni vel circa, recipi

in fratrem ordinis fratrem Roncelinum militem, de provincia Provincie,

per fratrem Guillelmum de Bello Joco, tunc magnum Magistrum ordinis,

presentibus fratribus Theobaldo Gandi preceptore terre ultramarine et

magistro Templi qui nunc est, Petro de Severi draperio, Petro de Montade

preceptore Aconensi, Florencio de Villa socio tunc dicti magistri, et

pluribus aliis quos nominavit; in quibus quidem recepcionibus non fuit

factum aliquid de contentis in dictis IIIIor articulis, nec aliquid

aliud illicitum quod ipse sciverit vel audiverit dici.

Item, requisitus super V articulo et omnibus aliis sequentibus, [p. 419]

respondit se nichil scire plus quam supra deposuit, hoc excepto quod

ipse bene credebat sacramentum, et credit quod alii fratres ordinis

crederent, et quod sacerdotes eorum non omitterent verba canonis. Quando

capitulia tenebantur et fratres confitebantur excessus perpetratos per

eos, et petebant veniam ab illo qui tenebat capitulum, exibant extra qui

petebant veniam, et ille qui tenebat capitulum deliberabat cum fratribus

qualis pena imponeretur eis; postmodum illi qui confitebantur excessus

suos vel convincebantur reintrabant capitulum, et ille qui tenebat

capitulum dicebat eis qualiter penam debebant sustinere, secundum

statuta ordinis et secundum arbitrium fratrum qui aderant in capitulio,

et aliquando inmediate recipiebant disciplinam et portabant penam eis

inpositam, et aliquando differebatur usque ad aliam diem, et dicebatur

eis quod irent ad presbiterum ordinis eorum, et absolveret eos. Dixit

eciam quod, terminatis capitulis, frater presbiter qui aderat absolvebat

eos et dicebat in vulgari: Confiteor Deo, etc., et faciebat

absolucionem, sicut post generalem confessionem fit in Ecclesia; nec

credebat quod laycus posset absolvere a peccatis, nec ipse reputaret se

ex tali absolucione generali presbiteri absolutum a peccatis mortalibus

non confessatis; frequenter fuit inproperatum sibi quod se osculabantur

in ano, et quia plures confessi sunt dictum osculum, nescit quod credat

de eo; jurabant non exire ordinem. Statim pro professis habebantur; si

exivissent, excommunicati reputabantur, et essent graviter puniti, si

capti fuissent; clamdestine recipiebantur, quod displicebat eidem testi

et fratri Hugoni de Peraldo et aliquibus aliis fratribus ordinis, et

credit quod hoc suspicio contra ordinem haberetur; cordulis cingebant se

super camisias cum quibus jacebant in signum castitatis et humilitatis,

et cordule cum quibus ipse testis cingebatur tetigerant quoddam pilare

existens in Nazare, in loco in quo fuit facta Anunciacio per angelum

beate Marie, et aliquas reliquias quas habebant in ordine ultramare,

scilicet beatorum Policarpii et Eufemie. Non vidit aliquos interfici vel

incarcerari quia noluissent facere illa que in recepcionibus

precipiebantur eis. Ex sacramento tenebantur non revelare modum [p. 420]

recepcionis eorum eciam fratribus qui non afuerant et secreta

capituliorum; secundum statuta ordinis non debebant, nisi presbiteris

ordinis, absque licencia, et aliis presbiteris confiteri. Si fratres

sciebant errores in ordine, et maxime superiores, male fecerunt quia non

correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. In capituliis eorum vidit omnes

curialitates concedi, et omnes incurialitates reprobari, et

precipiebatur eis quod facerent bene serviri in ecclesiis eorum, et bene

elemosinas fieri, et hospitalitatem servari. In aliquibus tamen locis

fuerunt retractate elemosine, nec fiebant ter in septimana, ut debebant,

sed ultra mare dabant, amore Dei, decimam partem victualium eorum et

omnia cibaria que levabantur de mensis eorum; per nefas non debebant

acquirere, nec ex hoc degerare, nec recipere mercimonia aliena in

custodia sua, ut temporales domini suis pedagiis fraudarentur. Missa de

Sancto Spiritu antequam tenerentur generalia capitulia celebrabatur,

postmodum intrabant capitulum, et predicabatur eis per aliquem

religiossum, quo recedente, firmabantur porte capituli, et

custodiebantur intus ab aliquo ex fratribus ne aliquis intraret, et

providebatur ne aliquis qui esset extra capitulum posset audire eosdem;

quod magnus Magister cum conventu suo ordinabat, servabatur in ordine;

nescit propter feditates ordinis aliquem ordinem exivisse, adiciens quod

maxima pena imponebatur illis qui exiverant, et postmodum revertebantur;

grandia scandala videt contra ordinem esse exorta propter illa que

ordini imponuntur: credit Magistrum et alios confessos fuisse illa que

in litteris apostolicis super hoc continentur.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in

virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuerunt adducti ad presenciam eorumdem [p. 421]

dominorum commissariorum fratres Raynardus de Tremplaio presbiter

Parisiensis, Albertus de Canellis miles, diocesis Aquensis provincie

Mediolanensis, Philippus Agate Rothomagensis, Johannes de sancto Lupo

Parisiensis, Bartholomeus de Trecis, Otho de Ayrone Lingonensis,

Robertus de Cormelhes Parisiensis diocesium, servientes, ut essent

testes in negocio isto, secundum formam juramenti aliorum testium

superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me

Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XX dicti mensis Januarii, fuit

adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, in domo

predicta, frater Raynaudus de Tremplaio Parisiensis diocesis, curatus

ecclesie Templi Parisiensis, testis supra juratus, ut deponeret dictum

suum; qui fuit ante omnia protestatus quod non intendebat recedere a

confessione et deposicione per ipsum factis coram domino episcopo

Parisiensi, per quem fuerat absolutus et reconciliatus, et est etatis LX

annorum vel circa, et non defferebat mantellum ordinis, quia dimiserat

eum in concilio Senonensi cum pluribus aliis, sicut dixit. Lectis autem

et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad

eos, et primo ad quatuor primos, ut sequitur, videlicet quod quanquam

corpus suum haberet sustinere ex hoc penam corporalem, non discederet a

veritate, et multum deliberavit intra se priusquam responderet; cum

autem dicti domini commissarii offerebant se daturos ei dilacionem, si

volebat, ad plene deliberandum, et copiam articulorum ut eos legeret,

dixit quod non curabat habere dilacionem nec copiam supradictas, et

respondit ad dictos quatuor articulos quod non erat consuetum in ordine

fieri, nec ipse viderat fieri que in dictis articulis continentur.

Requisitus si ipse interfuerat recepcionibus aliorum et quorum, [p. 422]

respondit quod sic multorum, quorum nomina ignorat, qui recipiebantur in

domo Templi Parisius, et postmodum incontinenti recedebant, et vidit

ibidem recipi fratrem Stephanum de Turno presbiterum, Parisiensis

diocesis, vivum, per fratrem Hugonem de Peraldo, ut sibi videtur, sunt

circiter VII anni, de presentibus non recordatur; et fratrem Johannem de

Folhayo juris peritum, sunt VII anni vel circa, per fratrem Johannem de

Turno thesaurarium Templi Parisiensis, vivum, presentibus fratribus

Petro preceptore domus Templi Parisiensis, et aliis de quibus non

recolit, in quibus quidem recepcionibus non vidit aliquid illicitum vel

inhonestum fieri; post recepciones autem predictas ducebantur recepti ad

cameras per fratres ordinis, in quibus quidem cameris tradebantur eis

vestes ordinis, et dimittebant vestes seculares, et nescit si in dictis

cameris tunc abnegarent vel spuerent supra crucem, vel facerent oscula

inhonesta, vel carnaliter commiscerentur, vel aliquid aliud illicitum

facerent, nec scit nec credit quod ibi male agerent vel non, ut

respondit requisitus.

Interrogatus ubi, per quem, qualiter et quando receptus fuerat,

respondit se in magna capella Parisiensis domus Templi fuisse receptum,

in vigilia Pasche, erunt viginti anni et ultra, ut sibi videtur, per

fratrem Johannem de Turno, quondam thesaurarium tunc Templi Parisiensis,

presentibus fratribus P. de Torta Villa levatore redituum et censuum

dicte domus Templi, Nicolao Flamengi tunc preceptore de Latigniaco Sico,

et aliis de quorum nominibus non recordatur, per hunc modum. Nam primo

vovit et juravit castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, non

revelare secreta capituliorum, non dimittere dictum ordinem pro meliori

vel pejori; postmodum tradidit ei mantellum, et ipse receptor et frater

Odo de sancto Quintino, tunc curatus dicte domus Templi, qui aderat,

fuerunt eum osculati in ore, et dictus presbyter dicebat psalmum

Ecclesie: Quam bonum, et Pater noster, et versiculos: Mitte ei auxilium

de sancto, nichil proficiat inimicus in eo: Esto ei turris fortitudinis,

et oracionem: Pretende famulo tuo, Domine, dexteram celestis [p. 423]

auxilii, etc.; et aspersit aquam benedictam super ipsum testem; et

eosdem psalmum, versiculos et oracionem dicebat ipse testis quando

aderat recepcionibus fratrum ordinis, et aquam benedictam aspergebat

super eos.

Post predicta dictus receptor dixit ei quod debebat jacere cum caligis

et pannis lineis, et quod debebat cingi super dictos pannos una cordula

propter honestatem, quam cordulam poterant accipere unde volebant; post

que precepit ei immediate quod abnegaret Deum et spueret super crucem

mantelli, et ipse abnegavit Deum ore non corde, et spuit ad terram, non

super crucem mantelli; sed nichil precepit de osculo inhonesto nec de

crimine sodomitico, nec quod obmitteret verba canonis, nec unquam

obmisit, nec scit quod alii presbyteri obmitterent, et audivit

frequenter in domo Templi presbyteros ordinis celebrantes dicentes verba

canonis, et alii audiverunt de ipso, et credit quod sacerdotes et alii

crederent ecclesiasticis sacramentis.

Item, de contentis in quinto et omnibus sequentibus articulis respondit

se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod, in die

Veneris sancta, devote et reverenter in conspectu totius populi

adorabant crucem in capitulo; ille qui tenebat capitulum imponebat penas

temporales, secundum statuta ordinis, pro culpis manifestatis in

capitulo, et cum capitulum debebat separari, fiebant multe preces sicut

fiunt in Ecclesia, et postmodum ille qui tenebat capitulum, qui erat

laicus, dicebat ista verba: De hiis que obmisistis dicere, propter

verecundiam carnis vel propter timorem penarum et justicie ordinis, nos

facimus vobis illam indulgenciam quam possumus, et frater noster

presbyter, qui est hic, faciet absolucionem; et tunc frater presbyter

dicebat Confiteor in vulgari et Misereatur nostri, sicut fit in

Ecclesia, et dictus testis habebat pro magna derisione in corde suo, ut

dixit, quia laici tenentes capitulia dicebant ista verba, quod facerent

indulgenciam qualiter poterant.

Requisitus si fratres dicti ordinis credebant, propter dictam

indulgenciam quam faciebant layci, esse absoluti a peccatis suis,

respondit quod non, quia sibi postmodum confitebantur; jurabant [p. 424]

non exire ordinem, et statim pro professis habebantur, quod erat contra

jus, ut sibi videtur, et contra quoddam privilegium eorum, quod incipit:

Omne datum optimum; et cum dictus frater Johannes de Felheyo et ipse

testis loquerentur aliquibus fratribus, ante capcionem eorum, quod malum

erat quia statim pro professis habebantur, et contra dictum privilegium,

habuerunt valde pro malo et fere irruerunt in eos, et specialiter frater

Johannes Ducis Parisiensis diocesis. Clandestine recipiebantur, ex quo

suspicio contra ordinem habebatur; per sacramentum tenebantur non

revelare secreta capitulorum, et si revelassent, fuissent puniti, sed

nescit qualiter; injungebatur eis quod non confiterentur nisi fratribus

sacerdotibus ordinis, sed aliqui non servabant. Negligentes fuerunt si

sciebant errores et non correxerunt. Parisius, et in aliis domibus in

quibus fuit ipse testis, elemosine et hospitalitas convenienter

servabantur, sed semel propter carestiam fuit restricta elemosina apud

Scesiacum Meldensis diocesis, fere per medium annum. Capitulia, firmatis

januis, missa, tercia, et meridie dictis, et sermone per aliquem

religiosum facto, de die tenebantur; ordinata per Magistrum et conventum

ordo servabat; grandia scandala contra ordinem sunt exorta propter

errores qui in eo esse dicuntur, de quibus erroribus si erant ipse

testis et alii inferiores ordinis [certiores facti?], non fuissent ausi

reprehendere superiores suos.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel

temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in

virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Le procès des Templiers, Tome I. · 第 14 / 21 题