Item, super contentis in CXIIII, XV, XVI et XVII respondit se nichil
scire, nisi quod male fecerant, quia non correxerant dictos errores.
Item, super contentis in CXVIII respondit se nichil scire.
Item, contentis in CXVIIII dixit se credere esse vera.
Item, super contentis in CXX, XXI, II et III respondit se nescire si
omnes fratres sciebant modum recepcionis eorum, credebat tamen quod
multi senes de ordine scirent modum recepcionis per eum confessatum, sed
non seculares. Super contentis in omnibus aliis articulis respondit se
nichil scire.
Item, requisitus si prece, precepto, timore, amore, odio, vel commodo
temporali habito vel habendo sic deposuerat, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Et fuit sibi preceptum per dictos dominos
commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non
revellaret hanc deposicionem suam quousque attestaciones essent
publicate. Et est sciendum quod dictus testis dure audiebat, et simplex
et rudis apparebat et parum sciens, nec intelligebat bene Latinum, ut
dixit.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presente prefato magistro Amisio
et me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Anno Domini millesimo CCCXI, indictione nona, pontificatus domini
Clementis Pape V anno VI.
Post hec, die Martis post festum Natalis Domini que fuit XXVIIII dicti
mensis Decembris, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum
episcoporum Mimatensis et Lemovicensis, Mathei de Neapoli et
Archidiaconi Tridentini frater Arbertus de Columpnis Parisiensis
diocesis, testis supra juratus, ad deponendum dictum suum, non defferens
mantellum ordinis, quia prepositus Castri Nantonis qui cepit eum in domo
de Dormellis Senonensis diocesis suasit ei quod eum dimitteret et
raderet barbam, et fuerat, sicut dixit, examinatus in facto Templariorum
per dominum episcopum Aurelianensem Senonis et absolutus et [p. 321]
reconciliatus per eum, et est etatis quadragenta annorum, vel circa, et
illiteratus, sicut dixit. Lectis autem et diligenter expositis sibi
omnibus et singulis articulis, respondit ad eos ut sequitur.
Et primo ad primos IIII respondit se fuisse receptum in dicto ordine per
fratrem Johannem de Turno, condam thesaurarium Templi apud Dormeles, in
capella dicte domus Templi de Dormelis, decem anni fuerunt prima die
mensis Maii proximo preteriti vel circa, presentibus fratribus Johanne
de Bondiez presbitero et Petro Gande, tunc preceptore de Bello Visu in
Gastinesio, defunctis, in hunc modum: Nam cum peciisset panem et aquam,
vestitum et societatem bonorum hominum dicti ordinis et concessissent
eidem, fecerunt eum vovere castitatem, vivere sine proprio et obedire
quibuscumque preceptis faciendis eidem, et juravit super quendam librum
quod iret ultra mare quando preciperetur eidem pro defensione terre
sancte, et quod teneret secreta ordinis, et modum recepcionis sue nemini
revellaret. Et postmodum dictus receptor tradidit sibi mantellum
ordinis, quo tradito precepit ei quod spueret super ymaginem Crucifixi
depictam in ipso libro, et ipse testis ex hiis multum stupefactus
existens, ut dixit, spuit non supra sed juxta ipsam ymaginem, fingens se
spuere super eam, et dixit ei quod predicta debebant fieri secundum
puncta ordinis. Item, precepit ei quod abnegaret Deum, et abnegavit eum
ore et non corde, ut dixit, quia noluit dictus receptor, sicut dixit
ipse testis, supportare eum ne faceret predicta, cum supplicaret ipse
testis eidem quod parceret sibi ne faceret dictam abnegacionem, sed
dictus receptor dixit ei quod diceret audacter, quia hoc oportebat eum
facere secundum puncta ordinis. Item, dixit eundem receptorem precepisse
eidem quod oscularetur eum retro in ano, et cum ipse testis instaret ne
faceret osculacionem predictam, dictus receptor dixit quod secundum
duncta ordinis debebat facere predicta nisi remitteretur ei. Verumptamen
remisit ei osculacionem predictam. Alia non fuerunt facta in recepcione
sua quod recolat, sicut dixit, nisi quod idem receptor precepit [p. 322]
ei quod confiteretur fratribus sacerdotibus dicti ordinis, credens, ut
dixit, quod similis modus recepcionis communiter in ordine servaretur;
non tamen vidit aliquem recipi, sed semel videre voluit, dum frater
Johannes de Barri miles reciperetur apud Dormellas per fratrem Geraldum
de Villaribus tunc preceptorem Montis Suessionensis, sed ille receptor
dixit sibi quod recederet, quia bene scirent facere sine eo, et optabat
multum videre predicta, ut sciret si eodem modo recipiebantur alii sicut
ipse fuit receptus, nec unquam interfuit capitulis eorum, ut dixit.
Item, super contentis in V articulo et X sequentibus, de dogmatizacione
et de conculcacione crucis et cato et aliis, respondit se nichil scire
nisi in quantum supra deposuit. Vidit tamen quod in die Veneris sancta
adorabant crucem Domini reverenter nudis pedibus.
Item, super contentis in XVI articulo et VII sequentibus, de sacramento
altaris et sacerdotibus, et in XXIIII-XXVIIIIº, quod magnus Magister et
alii layci possent absolvere, respondit se nichil scire, adjiciens quod
ipse bene credebat sacramento altaris et aliis sacramentis, et credit
quod alii crederent idem. Requisitus si credebat quod ille qui recepit
eum esset catholicus et bonus Christianus, respondit quod famam habebat
de hoc, tamen non erant illa facta boni Christiani.
Item, super contentis in XXX-XXXIII, de osculis, dixit se nichil scire
nisi quod supra deposuit, hoc excepto quod in recepcione sua osculati
fuerunt eum in ore.
Item, contenta in XXXIIII et XXXV respondit esse vera, quia ipse
juraverat non exire ordinem, et fuerat ei dictum quod pro professo
habebatur.
Item, contenta in XXXVI-XXXVIIII respondit se credere esse vera.
Item, contenta in XL-XLV, de crimine sodomitico, respondit se non
credere vera esse.
Item, super contentis in XLVI, de ydolis, et in sequentibus XI,
respondit se nichil scire nec audivisse dici.
Item, super contentis in LVIII-LXI, de cordulis, respondit se [p. 323]
nichil scire nisi quod ipse cingebatur una cordula super camisiam, que
non fuit sibi in recepcione tradita, sed per eum aliunde habita.
Item, super contentis in LX-LXIIII respondit se credere eundem modum
recepcionis communiter servari in ordine quem deposuit servatum fuisse
in recepcione sua.
Item, de contentis in LXV-LXVII respondit se nichil scire, quia in ejus
recepcione nichil fuit comminatum eidem.
Item, contenta in LXVIII-LXXIII respondit se credere vera esse, quia
ipse juraverat non revellare.
Item, super contentis in LXXIII respondit sibi non fuisse inhibitum quod
non confiteretur aliis sacerdotibus qui non essent de ordine, nec scit
quod aliis inhiberetur.
Item, super contentis in LXXIIII-LXXVI respondit se credere et scire
quod fuerunt negligentes in correctione.
Item, super contentis in LXXVII et XVIIII sequentibus, de hiis que
servabantur ultra mare et citra mare, etc., respondit se nichil scire
nisi quod supra deposuit; nescit tamen si osculum remittebatur aliis
sicut fuit sibi remissum.
Item, super contentis in XCVII respondit quod ellemosine bene et
sufficienter fiebant ter in septimana in dicta domo de Dormellis in qua
ipse fuit receptus et commoratus, et hospitalitas bene servabatur
ibidem.
Item, de contentis in XCVIII-C respondit se nichil scire, adiciens sibi
preceptum fuisse quod non esset in loco quo aliquis excredaretur
injuste.
Item, super contentis in CI-CVI respondit se nichil scire nisi quod
audiverat dici quod stricte dicta capitula tenerentur, et quod capitulum
eorum aliquando Parisius tenebatur de nocte.
Item, de contentis in CVII-CXI respondit se nichil scire nec audivisse,
et quod non credit quod possent absolvere layci a peccatis.
Item, de contentis in CXII et CXIII respondit se credere vera esse,
et audivisse dici quod in ordine servandum erat quod magnus [p. 324]
Magister ordinabat.
Item, super contentis in CXIIII-CXVII respondit se nescire quando dicti
errores inceperant; credebat tamen quod negligentes fuerant in
corrigendo, quia multo tempore dicti errores inter eos servati fuerant,
ut credebat.
Item, super contentis in CXVIII respondit se nescire quod aliquis
propter dictas feditates exiverit ordinem memoratum; ipse tamen libenter
exivisset dictum ordinem, ut dixit, si ausus fuisset, et quod prima die
recepcionis sue vellet pocius fuisse in loco in quo erit in fine mille
annorum quam quod fecisset predicta.
Item, de contentis in CXVIIII-CXXIII respondit se nescire nisi quod
supra deposuit, et idem respondit de omnibus sequentibus.
Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio
vel commodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda, et fuit ei inhibitum per eosdem dominos commissarios,
in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revelaret suam
presentem deposicionem quousque atestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presente magistro Amisio et me
Floriamonte Dondedei, Bernardo Filiholi, Bernardo Humbaldi et Hugone
Nicolai notariis predictis.
Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit penultima dies dicti mensis
Decembris, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum
in predicta domo abbatis Fiscanensis frater Theobaldus de Taverniaco
Parisiensis diocesis, serviens, testis supra juratus, ad deponendum
dictum suum, et erat etatis, ut dixit, XL annorum vel circa, nec ferebat
mantellum, quia quando fuit captus, prepositus regius Castri Landonis
abstulit eum sibi, ut dixit, barbam autem sibi raserat, ut dixit,
Senonis, postquam fuit absolutus et reconciliatus per dominum episcopum
Aurelianensem, qui cum eo inquisiverat super facto Templariorum. Lectis
autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis [p. 325]
articulis, respondit ad eos ut sequitur. Et primo super IIII primis
dixit se credere quod omnes communiter recipiebantur in ordine sicut
ipse communiter fuit receptus. Ipse tamen fuerat receptus, ut dixit, in
capella domus Templi vocata le Boys d'Escutz Belvacensis diocesis, in
festo sanctorum Crispini et Crispiniani preterito, fuerunt decem anni
vel circa, per fratrem Johannem Moet, preceptorem ballivie Belvacinii
condam, presentibus solum fratribus Johanne de Langivilla presbitero et
Petro de Cormeles servientibus ordinis defunctis, in hunc modum. Nam cum
peciisset idem testis beneficium ordinis et concessissent eidem, fecit
dictus receptor eum vovere castitatem, vivere sine proprio et obedire
superioribus suis, et juravit super quendam librum servare bonos usus et
bonas consuetudines ipsius ordinis et malos usus et malas consuetudines
reprobare, juravit insuper quod teneret secreta ordinis. Et postmodum
tradidit sibi mantellum ordinis, quo tradito dicti duo fratres Johannes
et Petrus de mandato dicti receptoris traxerunt se ad partem,
remanserunt tamen in capella, et testis iste de mandato dicti receptoris
traxit se cum ipso receptore prope altare, et dictus receptor dixit ei,
ostendendo sibi crucem existentem super altare in qua erat ymago
Crucifixi depicta: Abnega illum qui representatur per effigiem illam
existentem in cruce. Et ipse respondit: Quomodo possem abnegare
creatorem meum? et receptor respondit ei quod abnegaret eum ore et non
corde, quia hoc erat de punctis ordinis, et tunc abnegavit ore et non
corde, ut dixit; postmodum de mandato ipsius receptoris osculatus fuit
ipsum receptorem retro circa zonam super carnem nudam. Precepit ei
insuper dictus receptor, ut dixit, quod spueret contra dictam crucem, et
ipse spuit juxta eam. Et dixit ei dictus receptor quod omnia ista
oportebat eum facere. Dixit insuper quod nunquam interfuerat recepcioni
alicujus alterius fratris nec capitulis eorum.
Item, dixit quod de predictis iniquitatibus fuit confessus fratri
Johanni predicto, et dictus frater Johannes dixit sibi quod malefactum
erat, verumptamen hoc erat de punctis ordinis, et absolvit eum, [p. 326]
injuncta sibi penitencia quod jejunaret sex diebus in pane et aqua.
Item, super contentis in V et X sequentibus, de dogmatizacione,
conculcacione crucis et cato, respondit se nichil scire nisi quod supra
deposuit de spuicione super crucem, adjiciens se vidisse quod in die
Veneris sancta devote adorabant crucem.
Item, contenta in XVIº et XVII sequentibus dixit se credere non
continere veritatem, et quod ipse bene credebat sacramentis
ecclesiasticis, et bene fiebat officium ecclesiasticum in ordine
supradicto.
Item, ad XXXII et XXV sequentes respondit se nichil scire, et quod non
credebat contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, ad XXXI-XXXIII respondit quod osculabantur se primo in ore et
postmodum retro, ut supra deposuit.
Item, ad XXXIIII et XXXV respondit se non recordari quod juraverit non
exire ordinem, dictum tamen fuit sibi quod pro professo habebatur.
Item, ad XXXVI-XXXVIII respondit quod recepciones fiebant clandestine,
exclusis omnibus qui non erant de ordine; nescit tamen quod ex hoc
suspicio contra ordinem haberetur.
Item, ad XL et V sequentes, de crimine sodomitico, respondit se nichil
scire nec credere contenta in ipsis articulis esse vera, quia poterant
habere mulieres pulcras et bene comptas, et frequenter eas habebant, cum
essent divites et potentes, et ex hoc ipse et alii fratres ipsius
ordinis frequenter amoti fuerant a suis domibus, ut dixit.
Item, ad XLVI et XV sequentes, de ydolis et cordulis, respondit se
nichil scire nisi quod in recepcione sua fuit ei preceptum quod de nocte
cingeret se super camisiam quadam cordula, ne ita libere posset cum
manibus contractare carnes suas, et quod ex hoc eciam jacebant cum
braccis.
Item, ad LXII, III et IIII respondit, ut supra, se credere quod ita
reciperentur alii fratres communiter in ordine sicut deposuit se fuisse
receptum.
Item, ad LXV et VII sequentes respondit per sacramentum sibi [p. 327]
fuisse injunctum in recepcione sua ne revellaret secreta ordinis nec
modum recepcionis, et si revellassent, credit quod fuissent puniti, sed
nescit si ad carcerem vel ad mortem; alia dixit se nescire de contentis
in ipsis articulis.
Item, ad LXXIII respondit se nescire quod injungeretur fratribus quod
non confiterentur nisi fratribus sacerdotibus ordinis.
Item, ad LXXIIII, V et VI respondit se credere contenta in eis esse
vera.
Item, ad LXXVII et XVIIII sequentes respondit se nescire nisi quod supra
deposuit.
Item, ad XCVII respondit se non fuisse in aliqua domo ordinis in qua non
fierent convenienter elemosine, et hospitalitas convenienter servabatur
ibidem.
Item, ad XCVIII, VIIII, et C respondit quod precipiebatur fratribus quod
licite acquirerent ordini; de aliis contentis in ipsis articulis dixit
se nichil scire.
Item, ad CI-VI respondit, ut supra, quod clam tenebantur capitula
exclusis omnibus qui non erant de ordine, et aliquando Parisius de nocte
vel circa principium diei, ut audivit dici.
Item, ad CVII-XI respondit se non credere contenta in eis esse vera.
Item, contenta in CXII et XIII respondit se credere vera esse.
Item, super contentis in CXIIII et sequentibus omnibus respondit se
credere quod dicti errores confessati per eum incepissent antequam ipse
intraret ordinem, sed nescit quando inceperunt dicti errores, nec quod
aliquis propter feditates predictas ordinem exiverit, nec quod scandala
sint exorta; credit tamen quod illa que deposuit servata fuisse in
recepcione sua essent nota inter fratres dicti ordinis, sed non inter
extraneos, et audivit dici Magistrum et plures alios multos errores
contra ordinem fuisse confessos; alia de contentis in ipsis articulis
dixit se nescire.
Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio,
commodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Cui injunxerunt dicti domini commissarii, in [p. 328]
virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revellaret hanc suam
deposicionem quousque atestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorundem dominorum
commissariorum frater Petrus de Loyson, serviens diocesis Morinensis,
testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, et non portabat
mantellum ordinis, quia fecerat inde tunicam propter vestitus inopiam,
sicut dixit, dum esset incarceratus apud Montem Argi. Et fuerat cum eo
alias inquisitum, sicut dixit, per dictum episcopum Aurelianensem, et
absolutus et reconciliatus per eum Aurelianis, et post reconciliacionem
fecerat sibi radi barbam, et erat sexagenarius vel circa, sicut dixit.
Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis,
respondit ad eos ut sequitur.
Et primo ad IIII primos dixit se fuisse receptum in capella domus Templi
de Bello Vissu Ambianensis diocesis, in Quadragesima instanti erunt XX
anni vel circa, per fratrem Johannem Moet, tunc preceptorem ballivie de
Pontivo, presentibus fratribus Galtero d'Oysemont serviente et Petro
dicto lo Minhot presbitero dicte ordinis, deffunctis, in hunc modum.
Peciit enim ipse testis, ut dixit, se admitti ad beneficia ordinis, et
fuit admissus. Postmodum dictus receptor fecit eum vovere castitatem,
vivere absque proprio, obedienciam, et jurare super quendam librum quod
teneret secreta ordinis, et quod bene et fideliter conservaret bona
ipsius ordinis, et quod transfretaret si esset necesse et injungeretur
ei. Precepit insuper sibi dictus receptor quod leta facie reciperet
venientes ad domum eorum, et quod non ferret falsum testimonium, nec
interesset loco in quo aliquis exheredaretur injuste, nec [vel?]
opprimeretur indebite. Post que tradidit ei mantellum dicti ordinis, et
ipse et astantes superius nominati osculati fuerunt eum in ore. Quibus
peractis recesserunt dicti duo fratres astantes de capella, et ipse
remansit cum receptore prope altare, in quo erat quedam crux lignea
erecta cum ymagine Crucifixi depicta, et precepit ei dictus receptor
quod abnegaret dictam crucem, et ipse testis rogavit eum quod [p. 329]
non placeret sibi quod hoc faceret, et receptor respondit sibi quod hoc
oportebat eum facere, et ita abnegavit ore non corde, ut dixit. Postea
precepit ei quod spueret super dictam crucem, et spuit juxta eam. Deinde
precepit ei quod oscularetur eum retro supra braccale, quia oportebat
sic eum facere, et osculatus fuit eum in dicto loco supra camisiam ut
levius potuit, nec scit si tetigit eum ore, quia volebat se expedire,
cum displicerent sibi predicta et voluisset tunc magis esse remotus per
centum leuchas quam ibi, sicut dixit. Non tamen dixit ei quod predicta
essent de punctis ordinis. Item, dixit se credere quod communiter alii
reciperentur in ordine per eundem modum. Sed nescit certitudinaliter si
ita fieret, quia non interfuerat capitulis eorum nec recepcioni alicujus
alterius fratris ipsius ordinis nisi semel, quando frater Jacobus de
Villa Parisia serviens fuit receptus apud Chambucle Senonensis diocesis,
per fratrem Johannem de Tara, testem supra receptum et examinatum, et in
recepcione dicti fratris Jacobi fuerunt servata omnia que supra deposuit
de se ipso usque ad tradicionem mantelli. Post quam quidem tradicionem
idem testis recessit inde, quia habebat curam furni in quo debebat
statim panis poni, et non vidit quid fuit extunc ibi actum, ut dixit.
Item, super V et X sequentibus, de dogmatizacione, spuicione crucis et
cato, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit de spuicione
crucis.
Item, ad XVI et VII sequentes respondit se non credere contenta in ipsis
articulis esse vera, et quod ipse credebat sacramenta Ecclesie.
Item, super contentis in XXIIII et V sequentibus respondit se nichil
scire.
Item, super XXX, XXXI, II et III, de osculis, respondit se nichil scire
nisi quod supra deposuit.
Item, super XXXIIII et V respondit quod statim pro professis habebantur,
sed non jurabant quod non exirent ordinem.
Item, contenta in XXXVI-IX respondit se credere vera esse.
Item, super contentis in XX et XXI sequentibus, de crimine sodomitico,
ydolis et cordulis, respondit se nichil scire nisi dumtaxat de [p. 330]
cordula, quod fuit sibi tradita et preceptum quod ea cingeretur super
camisiam de nocte.
Item, super contentis in LXXII et XI sequentibus respondit se nichil
aliud scire nisi in quantum supra deposuit se credere quod ita
reciperentur alii sicut deposuit se fuisse receptum, et quod
precipiebatur eis per juramentum quod non revellarent predicta; sed si
revellassent, nescit que pena fuisset eis imposita, nec inhibebatur eis
quod non confiterentur nisi fratribus sacerdotibus ordinis.
Item, super contentis in LXX-IIII et XII sequentibus respondit se nichil
scire nisi quod supra deposuit de modo recepcionis, sed credit quod
fuerunt negligentes in corrigendo.
Item, super contentis in XCVII, VIII, VIIII et C respondit non esse vera
contenta in eis, quia ellemosine ex precepto superiorum convenienter
fiebant omnibus transeuntibus, et eciam ter generaliter in septimana, et
hospitalitas convenienter servabatur in domibus in quibus moratus fuit,
videlicet apud Oysemont et Chambugle, et inhibebatur quod non
acquirerent aliquid indebite ordini.
Item, ad CI-VI respondit quod clam fiebant capitula exclusis omnibus qui
non erant de ordine, et aliquando incipiebantur de nocte, ut fratres
possent de die intendere operibus suis, ut audivit dici; alia dixit se
nescire de contentis in ipsis articulis.
Item, super contentis in CXVII-XI respondit se non credere esse vera, et
quod non reputasset se absolutum si absolvissent eum.
Item, contenta in CXII et XIII respondit se credere vera esse, nisi
Magister voluisset aliqua ordinare que fuissent contra substanciam
ordinis, quia illa non potuisset, ut credit, ordinasse absque
auctoritate apostolice Sedis.
Item, super CXIIII et omnibus sequentibus respondit se credere quod
longo tempore; sed nescit quando, dicti errores duraverunt in ordine, et
quod fuerunt negligentes in corrigendo et denunciando eosdem, et quod
predicta essent nota inter fratres ordinis, non tamen inter extraneos,
et quod ex hiis grandia scandala sint exorta, et audivit dici [p. 331]
per Magistrum majorem et plures alios fratres ordinis aliquos errores,
nescit quos, fuisse confessos. Plura de contentis in ipsis articulis
dixit se nescire.
Item, requisitus si prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo
temporali habito vel habendo sic deposuerat, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda, et fuit ei preceptum per dictos dominos commissarios,
in virtute juramenti prestiti per eum, ne revellaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec loco et die predictis, coram eisdem dominis
commissariis et archiepiscopo Narbonensi, presentibus predicto magistro
Amisio, me Floriamonte Dondedei, Bernardo Filiholi, Guillelmo Radulfi,
Bernardo Humbaldi et Hugone Nicolai notariis supradictis.
Post hec, die Jovis sequenti, que fuit ultima dies dicti mensis
Decembris, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum
in domo predicta abbatis Fiscanensis frater Petrus de Bello Monte
Belvacensis diocesis, serviens, testis supra juratus, ut deponeret
dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia dicebat sibi ablatum
fuisse tempore capcionis sue per prepositum regium Castri Landonis et
inductum fuisse ut radderet sibi barbam, et erat etatis, ut dixit, XL
annorum vel circa, et fuerat examinatus, ut dixit, in facto Templariorum
et absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem
Senonis, sede Senonensi vacante. Lectis autem et diligenter expositis
sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos,
Et primo ad IIII primos ut sequitur: videlicet se nescire an vera sint
contenta in ipsis articulis. Verumptamen quando ipse fuit receptus in
ordine, in capella domus Templi de Latigniaco Sico Meldensis diocesis,
per fratrem Nicolaum Flamingi, preceptorem tunc dicti loci, in festo
beate Marie de Augusto proximo lapso fuerunt circiter decem anni,
presentibus fratribus Raynaudo presbitero, Arnulpho clavigero et Johanne
de Garrufis servientibus dicti loci, fuit servatus iste modus. [p. 332]
Nam cum peciisset panem et aquam et bonam societatem proborum ordinis,
et ipsi traxissent se ad partem et concessissent, eidem fecerunt eum
vovere castitatem, obedienciam et vivere sine proprio, et jurare super
quemdam librum quod servaret secretum ordinis, et quod servaret bene et
fideliter bona ordinis, et quod ea bene dispensaret transeuntibus si
peteretur. Quibus peractis dedit sibi dictus receptor mantellum ordinis.
Quo dato, et aportata per dictum presbiterum quadam cruce lignea in qua
erat ymago Crucifixi depicta, dixit ei predictus receptor quod non
crederet in illum qui representabatur per dictam ymaginem, sed in Deum
qui erat in paradiso, et quod negaret dictum Crucifixum et quod spueret
contra eum, et ipse dolens, ut dixit, et magis tunc volens esse subtus
terram per centum alnas quam ibi, negavit orre, sed non corde, et spuit
non supra sed prope dictam crucem, et postmodum de mandato dicti
receptoris osculatus fuit ipsum in carne nuda retro subtus zonam et
supra braccale. Alia non fuerunt ibi facta inonesta quod recollat, sicut
dixit, credens quod ita communiter reciperentur alii in ordine sicut
deposuit se fuisse receptum. Non tamen hoc scit, quia non interfuit
capitulis eorum nec recepcionibus aliorum. Requisitus si dictum fuit
sibi in dicta sua recepcione quod predicta deberent fieri ex punctis
ordinis vel ex statutis, respondit quod non.
Item, ad V et X sequentes, de dogmatizacione, conculcacione crucis et
cato, respondit se nichil scire nisi quantum supra deposuit.
Item, ad XVI et VII sequentes, de sacramentis et sacerdotibus, respondit
se nichil scire, sed ipse bene credebat sacramentis ecclesiasticis.
Item, ad XXIIII et V sequentes respondit se non credere contenta in eis
esse vera.
Item, ad XXX et III sequentes, de osculis, respondit quod post osculum
factum in dorso receptoris fuit eum osculatus et fratres astantes in
ore.
Item, ad XXXIIII et V respondit dictum sibi fuisse in recepcione sua
quod adeo erat astrictus religioni prima die ac si fuisset ibi per
multos annos; non tamen juravit se non exire; credens quod idem [p. 333]
servaretur in aliis.
Item, ad XXXVI et III sequentes respondit quod recepcio sua facta fuerat
exclusis omnibus secularibus, et credit quod eodem modo fierent
recepciones aliorum. Nescit tamen quod ex hoc suspicio contra ordinem
haberetur.
Item, super contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico,
ydolis et cordulis, respondit se nichil scire, nisi hoc duntaxat, quod
propter inopiam lectorum quandoque jacebant bini, honesto modo, et quod
ipse cingebatur quadam cordula super camisiam suam, quia videbat sic
alios facientes.
Item, ad LXII et V sequentes respondit de modo recepcionis ut supra, et
quod credebat quod facta fuisset vilania sibi et aliis qui
recipiebantur, nisi fecissent illa que precipiebantur eisdem.
Item, ad LXVIII et V sequentes respondit quod per sacramentum fuit ei
inhibitum, ut supra deposuit, ne revellaret secretum ordinis, nec
audebant loqui inter se de predictis; et credit quod si revelassent,
fuissent puniti, sed nescit qualiter; nec fuit ei injunctum quod non
confiteretur nisi fratribus ordinis; et credit quod in corigendo et
denunciando fuerint negligentes, et quod idem modus recepcionis
servaretur in aliis, qui fuit servatus in ipso; alia nesciens de dictis
articulis, nec de hiis que in LXXII sequentibus continentur.
Item, ad XCVII-C respondit ellemosinas et hospitalitatem convenienter
factas fuisse in domibus de Latigniaco Sicco et de Bello Vissu in
Gastinesio, in quibus extitit commoratus: alia contenta in ipsis
articulis negans.
Item, ad CI et omnes sequentes respondit se nescire quid agebatur in
capitulis, quia eis non interfuerat; sed audivit quod secrete
tenebantur, et quod nulli seculares intererant: nec audivit, nec credit
quod magnus Magister, vel alii layci, possent absolvere a peccatis; et
credit quod tenerentur servare illud quod magnus Magister cum capitulio
ordinabat, nec scit quanto tempore dicti errores duraverunt, sed fuerunt
negligentes in corigendo et denunciando, nec audivit quod [p. 334]
propter dictas feditates aliquis dictum ordinem exiverit; nec scit quod
inde scandala sint exorta: credit tamen quod illa, que supra deposuit de
modo recepcionis sue, essent nota inter fratres dicti ordinis, sed non
inter extraneos; et audivit dici magnum Magistrum et alios fratres
multos errores fuisse confessos, nescit quos, nec alia de contentis in
XXVI ultimis articulis memoratis.
Item, requisitus si prece, precepto, timore, amore, odio, comodo
temporali habito vel habendo sic deposuerat, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda, et fuit sibi inhibitum per dictos dominos
commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non
revellaret hanc suam deposicionem, quousque atestaciones fuerint
publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Johannes Quentini serviens, Eduensis diocesis,
testis supra juratus, ut deponeret dictum suum; et non defferebat
mantellum ordinis, quia servientes qui ceperunt eum in abbacia de
Povomaco, induxerunt eum ad dimittendum dictum mantellum: et fuit
absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem, qui cum
eo inquisivit Senonis, sede vacante, et denuo fuit cum eo inquisitum in
Quadragesima proximo lapsa, per dominum archiepiscopum Senonensem, et
postmodum rasit sibi barbam motu proprio; et erat etatis XXXVI annorum
vel circa, ut dixit. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus
et singulis articulis, respondit ad eos ut sequitur:
Et primo ad IIII primos, ut sequitur, videlicet se nescire qualiter
fiebant recepciones in ordine, quia non interfuerat capitulis eorum nec
recepcioni alicujus alterius fratris, nec fuerat in ordine nisi
tresdecim mensibus ante capcionem suam. Credit tamen quod ita communiter
reciperentur alii, sicut ipse fuerat receptus per fratrem Johannem de
Angicuria, tunc preceptorem domus Templi de Salice super Yonem,
Altisiodorensis diocesis, in capella dicte domus de Salice, circa horam
tercie ante missam, presentibus fratribus Johanne Pancon, [p. 335]
Stephano de Divione et Johanne de Belna servientibus, deffunctis. Nam
cum peciisset a dicto receptore panem et aquam et bonam societatem
ordinis, et receptor respondisset quod bene cogitaret quid petebat, quia
oporteret eum multum jejunare et multas austeritates sustinere, et ipse
respondisset quod paratus erat omnia sustinere, traxit se ad partem
dictus receptor cum aliis fratribus predictis, et locutus fuit cum eis
si reciperent ipsum testem: et cum concordassent, recepit eum et fecit
eum vovere castitatem, vivere sine proprio et obedienciam, et tradidit
sibi mantellum. Quo tradito, fecit eum jurare quod servaret secreta
ordinis, et quod obediret quibuscumque mandatis sibi faciendis per
superiores suos dicti ordinis: post quod quidem juramentum, dictus
receptor dixit ei quod secundum consuetudinem ordinis, oportebat eum
negare Deum, et precepit ei quod negaret; et dictus testis respondit
quomodo hoc posset facere, et fuit magis turbatus et iratus quam fuerit
alias in tota vita sua, et magis doluit, ut dixit, quam si ductus
fuisset ad patibulum. Verumptamen negavit, quia juraverat obedire
quibuscumque preceptis superiorum suorum. Postmodum dictus receptor,
accepta quadam cruce enea, ut sibi videtur, de altari in qua erat ymago
Crucifixi, precepit eidem testi quod spueret super eam, et, cum ipse
testis diceret quod hoc erat nimis durum, respondit receptor quod ita
oportebat eum facere, quia sic erat in ordine consuetum; et ideo dictus
testis spuit non super sed juxta eam. Alia inhonesta non fuerunt facta
in dicta recepcione sua, ut dixit: et credit quod per ea que audivit
postea dici ab illis qui interfuerant recepcioni sue, quod fuerat sibi
facta gracia, quia non fuit osculatus receptorem retro, sed dumtaxat in
ore, quia erat amicus suus.
Item, ad V et X sequentes, de dogmatizacione, conculcacione crucis et
cato, respondit se nichil scire nisi quantum supra deposuit.
Item, ad XVI et VII sequentes respondit se nichil scire; sed quod ipse
bene credebat sacramentis Ecclesie, et credit quod alii fratres eodem
modo crederent, sed quod facerent abhominaciones de quibus supra
deposuit, propter consuetudinem ordinis.
Item, super contentis in XXIIII et V sequentibus respondit se [p. 336]
nichil scire, nec credebat contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, super contentis in XXX-III respondit se nichil scire, nisi in
quantum supra deposuit de osculo oris.
Item, ad XXXIIII et V sequentes respondit se credere vera esse; et quod
ipse juraverat non exire dictum ordinem, et ei dictum fuerat quod pro
professo habebatur, et quod ipse idem, antequam intraret ordinem,
habebat suspicionem contra ordinem, quia clamdestine fiebant
recepciones, sed non poterat credere quod aliquid inhonestum ageretur
ibidem.
Item, super contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico et
ydolis et cordulis, respondit se nichil scire; dixit tamen quod quando
transitus vel alie necessitates imminebant, jacebant bini honeste, et
quod eciam cingebantur una cordula super camisias, propter honestatem et
penitenciam secundum consuetudinem ordinis.
Item, super contentis in LXII et X sequentibus respondit de modo
recepcionis, ut supra, et quod nesciebat si fuissent incarcerati vel
interfecti, si noluissent facere ea que in recepcione precipiebantur
eisdem. Ex sacramento tamen tenebantur non revellare predicta, eciam
illis fratribus qui non interfuerant capitulis in quibus fuerant
recepti.
Item, dixit quod infra mensem a recepcione sua, fuit ipse testis
confessus illa que fecerat in dicta sua recepcione, cuidam fratri Minori
qui dicebatur habere potestatem episcopi Altisiodorensis, in ecclesia
fratrum Minorum de Altisiodoro, qui, ejus confessione audita,
stupefactus signavit se, et interrogavit si voluntarie fecerat
supradicta; et cum respondisset quod non, absolvit eum, imposita sibi
penitencia quod jejunaret per unum annum in pane et aqua, diebus
Veneris, quod et fecit.
Item, contenta in LXXIII-VI respondit se credere vera esse.
Item, super contentis in LXXVII et XVIII sequentibus, de modo
recepcionis, respondit se credere, ut supra deposuit, quod ubique
reciperentur fratres in ordine, sicut deposuit se fuisse receptum.
Item, ad XCVII respondit quod in domibus de Salice et de [p. 337]
Marrin, in quibus fuerat commoratus, vidit fieri convenienter
ellemosinas, et hospitalitatem servari, et credit quod idem fieret in
aliis domibus ordinis.
Item, super contentis in XCVIII, VIIII et C respondit se nichil scire,
et quod non credebat quod per nephas possent acquirere, et bene sciebat
quod hoc fuisset peccatum, et eciam propter hoc degerare.
Item, super contentis in CI et V sequentibus respondit quod clam
tenebantur capitula, et hoc vidit antequam esset frater Parisius; de
excubiis nichil sciens.
Item, contenta in CVII et IIII sequentibus respondit ut supra se non
credere esse vera.
Item, contenta in CXII et XIII respondit se credere vera esse.
Item, ad CXIIII et III sequentes respondit quod negligentes fuerant, sed
nescit quando errores inceperunt.
Item, ad CXVIII et XVIIII respondit quod multi exiverant ordinem; nescit
tamen quod propter feditates, et credit quod scandala inde essent
exorta.
Item, ad CXX, XXI, II et III respondit se credere quod modus recepcionis
confessatus per eum esset notus fratribus ordinis, sed non extraneis.
Item, contenta in CXXIIII, V, VI et ultimo respondit se credere vera
esse, quantum ad errores confessatos per eum. Item, requisitus si sic
deposuerat prece, precepto, amore, timore, odio, comodo temporali habito
vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; et fuit ei
per dictos dominos commissarios inhibitum, in virtute juramenti prestiti
per eum, quod non revellaret hanc suam deposicionem, quousque
attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuerunt adducti ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum; ad ferendum testimonium in negocio isto, fratres
Johannes de Branlis presbiter Senonensis, Bartholomeus de Glevon
Nivernensis, Reginaldus de la Lopiera Nivernensis, Symon de [p. 338]
Corbon Lingonensis, Gaubertus de Silli Meldensis, Johannes de Vivariis
Lingonensis, Matheus de Tille Ambianensis, et Symon de Lions Ambianensis
diocessium, qui, tactis sacrosanctis Evangeliis, juraverunt dicere
totam, plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum
testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Sabati sequenti, in crastinum videlicet circumcisionis
Domini, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum episcoporum
Mimatensis et Lemovicensis, Mathei de Neapoli, et archidiaconi
Tridentini, in domo predicta, frater Johannes de sancto Questo
Belvacensis diocesis, serviens, testis suprajuratus, ut deponeret dictum
suum, non deferens mantellum ordinis, quia voluntarie ipsum dimiserat,
sicut dixit, in concilio Senonensi, et rasit sibi barbam; et fuerat cum
eo inquisitum alias, per dominum episcopum Aurelianensem Senonis, sede
vacante, et absolutus et reconciliatus per eum: et erat XXX annorum, vel
circa, nec fuerat in ordine Templariorum, sicut dixit, nisi a festo
Purificacionis beate Marie usque ad subsequens festum beati Dyonisii:
lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis,
respondit ad eos, et primo ad primos IIII, ut sequitur. Videlicet se
nunquam interfuisse recepcioni alicujus alterius fratris, nec capitulis
dicti ordinis, unde nesciebat certitudinaliter si vera erant contenta in
dictis articulis; credebat tamen quod communiter reciperentur in ordine
sicut ipse fuerat receptus. In cujus quidem recepcione, facta per
fratrem Johannem de Ingecuria, preceptorem tunc domus Templi de Salice
super Yonem, in capella dicte domus, presentibus fratribus Nicolao,
cujus cognomen ignorat, presbitero, Johanne Pascon et Johanne de Belna
et Johanne de Monestal, Johanne de Sellin et Guillelmo Lenffant
servientibus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, fuit
servatus hic modus. Nam eo existente extra capellam predictam, [p. 339]
venerunt ad eum duo ex dictis fratribus, videlicet Johanne Pancon et
Johanne Monestal, dicentes ei quod bene cogitaret si volebat eorum
religionem ingredi, quia oporteret eum multa dura sustinere, et
vigillare quando vellet dormire, et dormire quando vellet vigillare, et
essurire quando vellet comedere, et multa similia; et si bene faceret,
haberet bonum premium, et si male, durum supplicium. Quo respondente
paratum omnia sustinere et instante pro recepcione predicta, cum dicti
fratres et receptor deliberassent ad invicem, dictus preceptor recepit
eum, et inposuit sibi mantellum, osculans eum in ore. Et postmodum fecit
eum vovere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et jurare
super quemdam librum, qui erat missale, ut credit, quod servaret bonos
usus et bonas consuetudines ordinis, et quod teneret secreta
capitulorum. Post que dictus receptor habens in manu sua quamdam crucem
ligneam, in qua erat depicta ymago Crucifixi, precepit ei quod abnegaret
Deum et spueret supra dictam crucem. Et cum idem testis esset multum
stupefactus et turbatus, ut dixit, et preceptor diceret quod oportebat
eum facere predicta, idem testis dolens et tristis, ut dixit, negavit
eum ore, non corde, et spuit non supra sed juxta dictam crucem. Non
tamen recolit, ut dixit requisitus, si prius negaverit quam spuerit, vel
eccontra, quia erat ex predictis multum perterritus, nec postea fuit
bene letus, ut dixit. Item, dixit quod post premissa dictus receptor
precepit ei quod oscularetur eum in ano, et levavit vestes suas; non
tamen deposuit braccas, et ipse testis fuit eum osculatus in carne nuda
inter braccale et zonam, nec interrogavit qua de causa fieret dictum
osculum, sicut dixit, adiciens quod antea post osculum recepcionis in
ore, fuit osculatus omnes fratres astantes in ore. Item, dixit quod
circa tres septimanas post recepcionem ejusdem, idem testis fuit
confessus de predictis omnibus fratri Gerardo lectori fratrum Minorum de
Altisiodoro, in capella dicte domus de Salice, ad quam venerat dictus
lector. Qui, audita ejus confessione, fuit multum stupefactus, et
absolvit eum inposita ei penitencia quod jejunaret in pane et [p. 340]
aqua sedecim vel decem et octo sextis feriis, ut sibi videtur, et credit
eum adhuc vivere.
Item, super contentis in V et X sequentibus, de dogmatizacione,
conculcacione et cato, respondit se nichil scire nisi in quantum supra
deposuit.
Item, de contentis in XVI et XVII sequentibus, de sacramento altaris,
absolucione Magistri et osculo, respondit se nichil scire nisi quod
supra deposuit, adiciens se credere sacramentis Ecclesie, et quod aliqui
crederent ex fratribus dicti ordinis: non tamen videtur quod ille qui
recepit eum esset bonus Christianus, in quantum hec fieri faciebat;
sciebat autem, ut dixit, quod layci non poterant absolvere a peccatis.
Item, ad XXXIIII et V respondit se nichil audivisse ante capcionem
eorum.
Item, contenta in XXXVI et VIIII respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico,
ydolis et cordulis, respondit se nil scire; nec credebat contenta in
ipsis articulis esse vera, nisi solummodo quod cingebantur, ut ei fuit
dictum in recepcione sua, una cordula super camisias suas, quia jacebant
cum eis: dicta tamen cordula non fuit sibi tradita, sed ipse emit eam.
Item, contenta in LXII-IIII, de modo recepcionis confessato per eum,
respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in LXV et VIII sequentibus respondit se nescire
qualiter fuissent puniti si non fecissent illa que precipiebantur eis,
vel si revellassent; credit tamen quod puniti fuissent, nec fuerat sibi
inhibitum quod non confiteretur nisi fratribus ordinis, sicut dixit.
Item, contenta in LXXIIII, V et VI respondit se credere vera esse.
Item, super contentis in LXXXVII et XVIIII sequentibus respondit se
nescire nisi quod supra deposuit de modo recepcionis sue, et quod
credebat eumdem modum ubique servari in ordine in aliis.
Item, contenta in XCVII-C respondit se nichil scire, quia Parisius
fuerat in ordine; vidit tamen in dicta domo, in qua fuit receptus,
fieri ter ellemosinam in ebdomada, et hospitalitas convenienter [p. 341]
servabatur ibidem.
Item, ad CI-VI respondit se nichil scire, quia non interfuerat
capitulis, sed ejus recepcio facta fuerat clam, clausis januis et nullis
presentibus, nisi fratribus ordinis.
Item, contenta in CVII-XI respondit se non credere vera esse, quia layci
non poterant absolvere a peccatis.
Item, contenta in CXII et XIII respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in CXIIII et omnibus sequentibus respondit se nichil
scire, nisi hoc duntaxat quod fuerant negligentes in correctione, et
quod credebat propter predicta scandala contra ordinem esse exorta, et
quod modus recepcionis sue fuerat manifestus fratribus qui adfuerant, et
credit quod recepciones aliorum essent manifeste aliis fratribus
ordinis, sed non extraneis: et audiverat dici magnum Magistrum et alios
ordinis multos errores fuisse confessatos, nescit quos, sed credit quod
istos.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, odio, amore,
vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda, et fuit ei inhibitum per dictos dominos commissarios,
in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revellaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones essent publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Johannes de Branlis presbiter Senonensis diocesis,
testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum; et non defferebat
mantellum, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, ut dixit; et erat
etatis, ut dixit, XXXVI annorum vel circa, et fuerat examinatus,
absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem Senonis,
sede vacante. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et
singulis articulis, et primo ad IIII primos respondit ut sequitur,
videlicet se nescire si contenta in ipsis articulis essent vera, quia
non interfuerat recepcionibus aliorum, nec capitulis ordinis; [p. 342]
credebat tamen quod communiter omnes reciperentur in ordine, sicut ipse
fuit receptus per fratrem Maurellum de Belna, tunc preceptorem domus
Templi de Salice super Yonem, in capella dicte domus, Dominica post
festum beati Dionisii, fuerant ante capcionem eorum IIII anni,
presentibus fratribus Johanne de Vallon, Johanne de Monestal, Johanne
Pascon et Guillelmo Gaucher, Vincencio, cujus cognomen ingnorat, et
Johanne de Sellin servientibus, jam defunctis, in cujus recepcione dixit
fuisse servatum hunc modum. Nam cum peciisset panem et aquam, et
instasset, et receptor et dicti fratres essent intra dictam capellam
adinvicem collocuti, venit ad eum predictus frater Johannes de Monestal,
ut sibi videtur, et introduxit eum in capella. Et dictus preceptor,
auctoritate visitatoris Francie, recepit eum, et inposuit sibi mantellum
et birretum, quia erat presbiter; sed non fuit eum osculatus. Postmodum
fecit eum vovere castitatem, et vivere sine proprio, et jurare super
quoddam missale quod esset obediens preceptis domus Templi, et quod non
revellaret secreta eorum. Postmodum peciit ab eo dictus receptor si
credebat in Deum, et ipse respondit quod sic, et quod bene sciebat quod
Dominus noster Jhesus Christus fuerat mortuus pro nobis; et aperto dicto
missali et hostensa ymagine Crucifixi que erat in dicto missali,
predictus preceptor dixit ei quod abnegaret Deum, et quod spueret super
dictam ymaginem; et ipse testis fuit ex hiis multum turbatus et
stupefactus, ut dixit; sed finaliter, quia precepit ei quod hoc faceret
in virtute juramenti prestiti per eum, abnegavit ore non corde, et spuit
non supra dictam ymaginem sed juxta. Dixit ei insuper dictus receptor
quod, secundum observanciam ordinis, debebat eum osculari in dorso super
carnem nudam, sed, quia erat presbiter, remittebat ei osculum
supradictum. Item, precepit dictus receptor quod, quando celebraret, non
diceret verba per que fit consecracio et confectio sacramenti, sed non
declaravit que erant illa verba. Et ex hoc eciam fuit ipse testis
plurimum stupefactus, ut dixit, et abstinuit a celebrando per duos dies
sequentes, post quos fuit de predictis omnibus confessus fratri Gerardo
de Pruino, lectori tunc, ut credit, fratrum Minorum de [p. 343]
Altisiodoro, potestatem habenti domini P. de Marayo, tunc episcopi
Altisiodorensis, in ecclesia fratrum Minorum de Altisiodoro, et
absolutus per eum, inposita ei penitencia quod legeret sexcies
psalterium, cantaret duodecim missas de Sancto Spiritu, et jejunaret XII
sextis feriis in pane et aqua, quod et fecit. Dictus autem lector, qui
obiit, fuit multum stupefactus audita dicta confessione sua, ut dixit,
et adjecit quod libencius fuisset predicta confessus dicto domino
Altisiodorensi episcopo, si ejus tunc copiam habuisset. De presentibus
autem, quando fuit confessus, dixit se non recordari.
Item, ad contenta in V et X sequentibus respondit se nichil scire nisi
quod supra deposuit.
Item, ad XVI et VII sequentes, de sacramento altaris, respondit ut
supra, et quod ipse credebat sacramenta altaris, et credit quod alii
crederent, sed non ille qui recepit eum.
Item, ad XXIIII et V sequentes respondit se nichil scire, nec credebat
contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, ad XXX et VIIII sequentes respondit de osculis ut supra, et quod
statim pro professis habebantur, nesciens si jurabant non exire ordinem,
quia ipse non juravit, nec scit si suspicio fuerat contra ordinem, quia
recepciones clandestine fiebant.
Item, de contentis in XL et XVI sequentibus respondit se nichil scire,
nisi hoc duntaxat quod in ejus recepcione fuit ei dictum quod cingeretur
una cordula supra camisiam, et credit quod ita preciperetur aliis.
Item, ad LVII et XI sequentes respondit quod credebat eundem modum
servari in recepcione aliorum qui fuerat servatus in sua, nesciens
qualiter fuissent puniti qui predicta facere noluissent. Per juramentum
tamen injungebatur eis quod predicta non revellarent, sed non
injungebatur quod non confiterentur nisi fratribus ejusdem ordinis.
Item, contenta in LXXIIII, V et VI respondit se credere vera esse.
Item, contenta in LXXVII et XVIIII sequentibus, quantum ad modum
recepcionis, respondit se credere vera esse quantum ad [p. 344]
observacionem modi quem deposuit in sua recepcione fuisse servatum.
Item, contenta in XCVII respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in XCVIII, VIIII et C respondit se nichil scire, sed
bene sciebat quod peccatum esset facere que in illis continentur.
Item, ad CI-VI respondit quod non interfuerat capitulis, sed credebat
quod clam, exclusis illis qui non erant de ordine, tenerentur.
Item, ad contenta in CVII-XI respondit quod non credebat esse vera.
Item, contenta in CXII et XIII respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in CXIIII et omnibus sequentibus respondit se nichil
scire, nisi quod bene apparebat eos fuisse negligentes in corrigendo
errores et in denunciando Ecclesie, et quod Ecandala inde fuerant
exorta, et quod credebat predicta confessata per eum esse nota inter
fratres ordinis, sed non inter extraneos, et audivit dici magnum
Magistrum et alios contentos in articulis fuisse confessos multos
errores, nescit quos, sed credit quod illos quos ipse confessus est.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio,
vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda. Et fuit ei preceptum per dictos dominos commissarios,
in virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revellaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis, hoc salvo
quod dictus Guillelmus non interfuit examinacioni dicti fratris Johannis
de sancto Questo.
Post hec, die Lune sequenti, que fuit IIII dies mensis Januarii, fuit
adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, excepto domino
Narbonensi, in domo predicta, frater Bartholomeus de Glano diocesis
Nivernensis, serviens, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum; et
non deferebat mantellum ordinis, quia, sicut dixit, vendiderat ipsum, ut
posset inde habere vestes, et voluntarie fecerat sibi radi [p. 345]
barbam, cum quo fuerat alias inquisitum per dominum episcopum
Aurelianensem Senonis, sede vacante, de facto suo, et fuerat absolutus
et reconciliatus per eum; et erat etatis circiter XXXIIII annorum, ut
dixit. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis
articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIII, ut sequitur:
videlicet se credere quod communiter reciperentur in ordine sicut ipse
fuerat receptus; non tamen erat de hoc certus, quia non interfuerat
recepcioni alicujus alterius fratris ordinis, nec capitulis eorum. Ipse
autem fuerat receptus, ut dixit, per fratrem Johannem de sancto Clero,
condam tunc preceptorem domus Templi de Salice super Yonem
Altisiodorensis diocesis, in capella dicte domus, circa mediam
Quadragessimam instantem erunt VII anni vel circa, presentibus fratribus
Guillelmo Lenfant, Johanne Parre et Johanne de Monestal et Vincencio,
cujus cognomen ignorat, et Johanne lo Petit, servientibus deffunctis, in
hunc modum. Nam cum peciisset panem et aquam ordinis, dictus receptor
dixit ei quod grandem rem petebat, et quod bene adverteret ad hoc, quia
tunc erat liber et francus, et supponeret se servituti, et multa dura
oporteret subire eundem. Quo respondente se voluntatem habere ad bene
faciendum, et ad supportandum onera ordinis, fecit eum vovere
castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio; et tradidit sibi
mantellum ordinis, et osculatus fuit eum in ore, et omnes fratres
astantes osculati fuerunt ipsum testem in ore, et fecit eum jurare super
quendam librum, in quo erat ymago Crucifixi depicta, ut sibi videtur,
quod servaret secreta ordinis, et quod esset obediens superioribus suis.
Post que precepit ei quod abnegaret Deum et quod spueret super ymaginem
predictam, quia hoc debebat facere, ut dixit, secundum puncta ordinis,
et ipse testis cum dolore cordis, ut dixit, negavit ore non corde, et
spuit non supra sed juxta ipsam ymaginem, in terra; et magis voluisset,
ut dixit, habuisse illa die tibiam fractam et eciam brachium, quam quia
fecit predicta. Dixit insuper predictum preceptorem dixisse ei quod, si
fratres indigerent lecto, acomodaret eis suum, et quod permiteret
eos jacere cum eo. Non tamen intellexit ipse testis in hoc [p. 346]
aliquod malum, ut dixit, nullum aliud inhonestum quoad oscula vel aliqua
alia recolens in dicta sua recepcione intervenisse, ut dixit, nec se de
alio illicito requisitum fuisse, ut dixit. Requisitus quare non exierat
dictum ordinem, ex quo habuerat tantam displicenciam, respondit quod pro
eo quia juraverat servare consuetudines ordinis.
Item, ad V et XVIII sequentes, de dogmatizacione, conculcacione crucis,
cato et sacramento altaris et sacerdotibus, respondit se nichil scire
nisi quod supra deposuit, et credebat, ut dixit, bene in ecclesiasticis
sacramentis, et credit quod alii fratres crederent; tamen ille qui
recepit eum non erat bonus Christianus in quantum faciebat fieri
predicta, licet alias esset laudatus, ut dixit.
Item, ad XXIIII et V sequentes respondit se nichil scire.
Item, ad XXX et III sequentes respondit se nichil scire, nisi quod supra
deposuit de osculo oris; verumptamen audivit dici a fratre Johanne de
Foresta diocesis Lingonensis, defuncto, dum erant capti in Turri
Senonensi, quod ille qui receperat ipsum Johannem (nescit tamen quis
esset, quia non petivit a dicto Johanne), preceperat dicto Johanni in
sua recepcione quod oscularetur eum in ano, sed ipse noluerat eum
osculari.
Item, contenta in XXXIIII et V sequentibus respondit se credere vera
esse.
Item, de contentis in XL et V sequentibus respondit se nichil scire,
nisi quod supra deposuit de lectis.
Item, de contentis in XLVI et XV sequentibus, de ydolis et cordulis,
respondit se nichil scire, nisi hoc duntaxat quod communiter cingebantur
super camisias suas cordulis quas accipiebant unde volebant; non tamen
fuit ei preceptum quod dictam cordulam portaret.
Item, de contentis in LXII et XI sequentibus respondit se nichil scire,
nisi quod supra deposuit de modo recepcionis quem credebat uniformiter,
et quod fuerat ei preceptum ne revellaret secreta ordinis, et fuerat
sibi dictum quod si revellaret, amitteret mantellum; dixit [p. 347]
insuper quod ipse confessus fuerat omnia peccata sua, in festo Pasche
subsequente post ejus recepcionem, domino Johanni de sancto Bricio,
presbitero seculari ejusdem ville diocesis Altisiodorensis quondam, et
dixerat ei in confessione quod multociens juraverat de Deo et negaverat
Deum et quod spuerat contra eum ira motus; non tamen specificavit sibi
quod in recepcione sua predicta acta fuissent propter juramentum per eum
prestitum de non revelandis secretis ordinis, et quia putabat predictam
confessionem generaliter sufficere ei.
Item, contenta in LXXIIII, V et VI respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in LXXVII et XVIIII sequentibus respondit se nichil
scire, nisi quod supra deposuit de modo recepcionis sue, quem credebat
ubique in ordine observari.
Item, ad contenta in XCVII respondit quod in domibus principalibus
ballivarum ordinis debebat fieri ter in ebdomada elemosina generalis,
sed in aliis parvis domibus dependentibus non; et dixit se vidisse
predicta servari in domo in qua fuit receptus, in qua fiebat dicta
elemosina ter in ebdomada, et in domo parva dicte ville sancti Bricii in
qua non fiebat elemosina ordinaria per annum cum dimidio quo fuerat in
dicta domo commoratus.
Item, contenta in XCVIII, VIIII et C respondit se non credere vera esse.
Item, de contentis in CI et omnibus sequentibus respondit se nichil
scire, nisi quod supra deposuit, hoc excepto quod ejus recepcio fuit
facta clam, januis clausis, nec adfuerunt nisi fratres ordinis, et quod
credebat precepta Magistri in ordine observari, et quod credebat
scandalum esse contra ordinem exortum propter predicta; et credit quod
modus recepcionis confessatus per eum esset notus fratribus ordinis, sed
non extraneis, et quod audiverat dici quod magnus Magister et alii
fuerant confessi multos errores.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio,
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; et fuit ei injunctum per dictos dominos [p. 348]
commissarios, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non
revellaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint
publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Raynandus de Villa Mostrue Altisiodorensis
diocesis, serviens, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum; et
non defferebat mantellum ordinis, quia dimiserat ipsum in concilio
Senonensi, et radi fecerat sibi barbam, suasione Johannis de Yemvilla,
ut dixit, et fuerat cum eo inquisitum alias per dominum episcopum
Aurelianensem Senonis, sede vacante, et absolutus et reconciliatus per
eum: et erat etatis circiter XXX annorum, ut dixit; lectis autem et
diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad
eos, et primo ad primos IIII, ut sequitur:
Videlicet se credere quod alii reciperentur communiter sicut ipse fuerat
receptus, sed nesciebat hoc, quia non fuerat in ordine, nisi XI
septimanis ante eorum capcionem, ut dixit, nec interfuerat recepcionibus
aliorum nec capitulis eorum. Ipse autem fuerat receptus in modum
infrascriptum, per fratrem Guillelmum de Lans, tunc preceptorem de Villa
Mostrue, in capella dicte domus, die Dominica ante festum Magdalene,
presentibus fratribus Anrico de Anisiaco, Guillelmo Botton, Guillelmo le
Gagneor, Johannes de sancto Romano servientibus; cum enim ipse testis,
flexis genibus, peciisset a dicto receptore panem et aquam, et vestitum
ordinis, et dictus receptor dixisset ei quod adverteret quod petebat,
nam res magna erat abdicare a se propriam voluntatem, et se voluntati
subicere aliene, et oporteret eum in ordine multa onera sustinere, et
ipse respondisset se paratum omnia supportare, traxit se ad partem
dictus receptor cum aliis fratribus, et cum fuissent adinvicem
collocuti, vocavit dictus receptor ipsum testem, petens ab eo si habebat
ita bonam voluntatem, ut prius, ad ingrediendum religionem predictam, et
eo respondente quod sic, fecit eum vovere castitatem, [p. 349]
obedienciam, et vivere sine proprio et jurare super quendam librum
apertum, in quo erat crux depicta, quod obediret omnibus preceptis
superiorum suorum dicti ordinis, et quod non revelaret secreta ordinis.
Postmodum tradidit sibi mantellum ordinis, et ipse et omnes fratres
astantes fuerunt osculati eum in ore. Post que precepit eidem testi quod
spueret super dictam crucem, et quod negaret Deum; et ipse spuit non
supra dictam crucem, sed juxta in terra, et negavit Deum ore et non
corde, quia dictus receptor dixit ei quod hoc debebat fieri secundum
puncta ordinis, et non fuit ausus contradicere, quia timebat, et magis
voluisset tunc fuisse alibi quam ibi, ut dixit.
Item, de contentis in V et XXVIII sequentibus, de dogmatizacione,
conculcacione crucis, sacramento altaris, cato, et quod Magister posset
absolvere a peccatis, et osculis, respondit se nichil scire nisi quod
supra deposuit, adjiciens se credere sacramentis Ecclesie; et credebat
quod alii fratres crederent, non tamen putat quod ille qui recepit eum
esset bonus Christianus, nec credit quod layci possint absolvere a
peccatis.
Item, contenta in XXXIIII et V sequentibus respondit se credere vera
esse, excepto quod non juraverat ordinem non exire.
Item, de contentis in XL et XXXIII sequentibus respondit se nichil
scire, nisi quod supra deposuit, hoc excepto quod fuit ei preceptum quod
cingeretur una cordula super camisiam, que cordula non fuit ei tradita;
et credit quod illi qui non fecissent illa que precipiebantur eisdem in
recepcione sua, vel ea revelassent, quod fuissent perpetuo incarcerati.
Item, contenta in LXXIIII, V et VI respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in LXXVII et XVIIII sequentibus dixit se nescire,
nisi quod supra deposuit de modo recepcionis sue, quem credebat in aliis
communiter observari.
Item, contenta in XCVII respondit se credere esse vera, et contenta in
XCVIII, VIIII et C esse falsa.
Item, de contentis in CI et omnibus sequentibus respondit se nichil
scire, nisi in quantum supra deposuit, hoc excepto quod [p. 350]
credebat in ordine servari hoc quod magnus Magister ordinabat, et quod
negligentes fuerant in corrigendo errores, et in denunciando Ecclesie,
et quod nunc erant scandala propter predicta contra ordinem exorta, et
credebat modum recepcionis sue et aliorum fratrum ordinis manifestum
fuisse fratribus ejusdem ordinis, sed non extraneis.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio,
vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum per eosdem dominos commissarios, in
virtute juramenti prestiti per eum, quod non revellaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presente magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Martis sequenti, scilicet in vigilia Epiphanie Domini,
fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum in
predicta domo, frater Symon de Corbone diocesis Lingonensis, serviens,
testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum; non deferens mantellum
ordinis, quia post capcionem suam, custos carceris Senonensis abstulit
sibi; cum quo fuerat, ut dixit, inquisitum per dominum episcopum
Aurelianensem Senonis, sede vacante, et absolutus et reconciliatus per
eum, et post concilium Senonense, in quo affuerat, raddi fecerat sibi
barbam, et erat etatis, ut dixit; circiter XL annorum. Lectis autem et
diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad
eos, et primo ad primos quatuor, ut sequitur: videlicet se credere quod
fratres ordinis communiter reciperentur sicut ipse fuerat receptus, sed
hoc nesciebat, quia non interfuerat recepcionibus aliorum, nec capitulis
eorum; ipse autem receptus fuerat, ut dixit, a fratre Hugone de
Villaribus, preceptore condam de Espulhi Lingonensis diocesis,
elemosinario tunc ducis Burgundie, in capella dicte domus de Espulhi,
circa festum Nativitatis beate Marie proximo lapsum, fuerunt circiter
decem et octo anni, fratribus Huberto, cujus cognomen ignorat, [p. 351]
Roberto Lescolhe, Bernardo de Biceyo et Hogo de Buris servientibus
defunctis, presentibus, in hunc modum. Nam, cum introductus in dictam
capellam peciisset ab eis panem et aquam et pauperem vestitum ordinis,
et ipsi respondissent quod rem grandem petebat, et quod bene deliberaret
super hoc, et traxissent se ad partem, et locuti fuissent adinvicem, et
iterum venisset coram eis, et flexis genibus peciisset quod supra, et
respondissent quod idem, finaliter dictus preceptor tradidit sibi
mantellum ordinis, et juravit super quemdam librum obedire suis
superioribus, servare secreta ordinis et facere elemosinas debitas de
bonis ordinis. Post que idem receptor attulit quamdam crucem ligneam de
altari in qua erat depicta ymago Crucifixi, et precepit ei quod spueret
super dictam crucem, et ipse testis, licet inde turbatus, spuit non
super sed juxta dictam crucem, et postmodum, de mandato ipsius
receptoris, fuit eum osculatus in dorso, super omnes pannos, non tamen
dixit ei quod hoc deberet fieri secundum puncta ordinis, nec ipse
peciit, nec de negacione, nec de aliis contentis in Vº et decem
articulis sequentibus, aliquid sibi dixit, nec plus scit quam deposuerit
de contentis in ipsis articulis, sicut dixit, nec de contentis in XVI et
XVII sequentibus. Dixit tamen quod in recepcione sua receptor, et alii
astantes fuerunt osculati eum in ore, et quod ipse credebat sacramentis
altaris, et credebat quod multi ex aliis crederent communiter, sed
dictum receptorem non reputat fuisse bonum, in hoc quod precepit sibi
predicta. Item, dixit eumdem receptorem dixisse ei quod si fratres
venirent et indigerent lecto, quod recolligeret eos in lecto suo, sed
non intellexit propter hoc aliquod malum.
Item, contenta in XXXIIII et V sequentibus respondit se credere vera
esse, verumptamen non jurabant de novo se non exire dictum ordinem, sed
in virtute juramenti primo prestiti per eum, preceperunt ei quod non
dimitteret dictum ordinem, pro meliori vel pejori.
Item, de contentis in XL et XXIIII sequentibus respondit se nichil
scire, nisi quod supra deposuit de lecto et de modo recepcionis, hoc
excepto quod fratres cingebantur quadam cordula super camisias [p. 352]
cum quibus jacebant, sed dicta cordula non fuit sibi tradita, sed habuit
eam a quadam sorore sua.
Item, ad contenta in LXV et XXXI sequentibus respondit se nichil aliud
scire quam supra deposuit, hoc excepto quod per sacramentum inhibebatur
eis ne revellarent secreta ordinis, et si revelassent, credit quod
perdidissent mantellum, et quod fuissent expulsi ignominiose ab ordine,
et audiverat dici a fratre P. de Beyse capellano dicti ordinis, tunc
curato ecclesie de Volenis, cui ipse testis confitebatur, quod non
debebat confiteri, nisi fratribus ordinis, absque licencia superiorum
suorum, quia seculares sine licencia non poterant eos absolvere, ut
dixit, et credebat quod negligentes fuerint in corrigendis erroribus, et
denunciando eos Ecclesie.
Item, ad XCVII respondit quod ellemosine et hospitalitas bene
servabantur in ordine, in locis in quibus ipse fuit, scilicet in loco in
quo fuit receptus, et in domo de Salice d'Ellant Eduensis diocesis, in
qua fuerat commoratus.
Item, contenta in XCVIII, VIIII et C dixit se non credere vera esse.
Item, de contentis in CI et omnibus aliis sequentibus respondit se ultra
quam deposuit nichil scire, nisi quod audivit a quibusdam famulis
fratrum venientibus de capitulis, quod capitula eorum clam tenebantur,
et credit quod illud quod magnus Magister ordinabat servaretur
communiter in ordine, et quod negligentes fuerint in corrigendo et
denunciando, et quod inde contra ordinem scandala sunt exorta, et quod
modus recepcionis confessatus per eum esset manifestus inter fratres
ordinis, sed non inter extraneos; et audivit dici magnum Magistrum et
alios fratres errores, nescit quos, confessatos fuisse.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio,
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in
virtute juramenti prestiti per eum, quod non revelaret hanc suam
deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et est [p. 353]
sciendum quod dictus testis erat laborator in ordine, sicut dixit, et
videbatur esse homo satis simplex, et fuerat confessus, sicut dixit, de
predictis erroribus fratri Petro Sotean deffuncto de ordine fratrum
Minorum, potestatem tunc habenti domini episcopi Lingonensis in ecclesia
ville de Curtis ejusdem diocesis Lingonensis, circa dimedium annum post
ejus recepcionem, et increpavit eum multum, et absolvit eum imposita
sibi penitencia quod jejunaret in pane et aqua XII diebus Veneris.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Gaubertus de Silhi Meldensis diocesis, serviens,
testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, et erat etatis, ut dixit,
circiter XXX annorum, cum quo fuerat inquisitum, ut dixit, per dominum
episcopum Aurelianensem, Senonis sede vacante, et absolutus et
reconciliatus per eum, et non deferebat mantellum ordinis, quia custos
carceris Senonensis abstullerat ei post capcionem suam, ut dixit; barbam
autem voluntarie fecerat sibi radi. Lectis autem et diligenter sibi
expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad
primos IIIIor, ut sequitur: videlicet se nescire si contenta in
articulis erant vera, quia non interfuerat recepcionibus fratrum ordinis
nec capitulis eorum; sed credebat quod communiter reciperentur sicut
ipse fuerat receptus Parisius, in parva capella domus Templi, prope
turrem, a fratre Johanne de Turno, quondam thesaurario tunc Templi
Parisiensis, presente dumtaxat fratre Nicolao presbitero dicti ordinis,
cujus cognomen ignorat, die Veneris, ut sibi videtur, ante festum beati
Martini estivalis, fuerunt circiter novem anni, hora prandii, mensis jam
positis, in modum infrascriptum. Nam cum peciisset ter flexis genibus
panem et aquam ordinis, fecerunt eum jurare quod servaret bonos usus et
bonas consuetudines ordinis et quod obediret preceptis superiorum suorum
ordinis. Et pecierunt ab eo si erat liber, conjugatus vel ordinatus;
quod si talis esset, non reciperent eum et receptum dicerent. Postmodum
tradidit sibi mantellum, ut sibi videtur, postque precepit ei [p. 354]
quod spueret super quamdam crucem veterem, ligneam, parvam, pictam, que
erat super quoddam scamnum ante eos, nescit per quem allatam, et ipse
spuit non super sed juxta eam, quia dixit thesaurarius quod oportebat
obedire eum. Postmodum precepit ei quod abnegaret Deum, et negavit ore,
non corde, quia est et semper fuit bonus Christianus, ut dixit, et valde
doluit de predictis, et magis voluisset eadem die habuisse tibiam
fractam quam quia fecerat supra dicta, et noluisset tunc unquam vidisse
nec cognovisse aliquem de Templariis, et adhuc vellet idem. Dixit eciam
quod dicti thesaurarius et presbiter fuerunt eum osculati post
recepcionem in ore, et dixit ei dictus thesaurarius quod debebat super
camisiam suam portare quamdam cordulam; alia que possent esse inhonesta
non recolit intervenisse in sua recepcione, ut dixit.
Item, de contentis in Vto et XXVIII sequentibus respondit ultra illa que
supra dixit se nichil scire, hoc excepto quod ipse bene credebat
sacramentis altaris, et credit quod alii crederent, eciam ille qui
recepit eum, nec credit quod Magister et alii layci possent absolvere a
peccatis.
Item, contenta in XXXIIII et quinque sequentibus respondit se credere
vera esse, sed nesciebat si suspicio mala erat contra ordinem propter
predicta.
Item, super contentis in XL et XXIIIIor sequentibus respondit se ultra
que deposuit nichil scire, hoc excepto quod in recepcione ejus fuit
dictum per receptorem quod quando probi homines ordinis venirent et
carerent lectis, quod reciperet eos bene et curialiter in lecto suo.
Item, super contentis in LXV et XXXI sequentibus respondit se nichil
scire ultra illa que supra deposuit, sed per sacramentum injungebatur
eis quod non revelarent secreta ordinis; nescit tamen qualiter puniti
fuissent si revelassent, nec confitebantur sine licencia, nisi fratribus
ordinis, et prudenter egissent si predicta correxissent et Ecclesie
denunciassent.
Item, ad XCVII respondit quod ellemosine generales fiebant ter [p. 355]
in ebdomada, in domo de Salice supra Yonem Altisiodorensis diocesis; et
hospitalitas convenienter servabatur ibidem, nec audivit quod fuerint
restricte elemosine et hospitalitas in ordine.
Item, de contentis in CXVIII et omnibus sequentibus respondit se nichil
scire plus quam supra deposuerit, hoc excepto quod audivit dici quod
capitulia clam tenebantur exclusis omnibus qui non erant de ordine, et
credit quod si Magister aliqua bene ordinasset, quod illa fuissent in
toto ordine observata, et credit quod fratres ordinis, sed non
seculares, bene scirent modum recepcionis eorum, et quod scandalum esset
exortum contra ordinem propter predicta, sicut bene apparet ex facto; et
audivit dici, dum erat captus in turri Senonensi, quod magnus Magister
confessus fuerat errores confessatos per eum.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio,
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; et fuit eidem inhibitum per dictos dominos
commissarios, in virtute prestiti juramenti per eum, quod non revelaret
hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Jovis, in crastinum Epiphanie Domini, VII videlicet die
dicti mensis, fuit adductus in predicta domo, ad dictos dominos
commissarios, frater Johannes de Viveriis serviens, Lingonensis
diocesis, testis suprajuratus, ut deponeret dictum suum, non deferens
mantellum ordinis, quare in concilio Senonensi una cum pluribus aliis
dimiserat ipsum, et postmodum radi fecerat sibi barbam et fuerat
inquisitum alias cum eo per dominum Aurelianensem episcopum Senonis,
sede Senonensi vacante, et absolutus et reconciliatus per eum, et erat
etatis circiter XL annorum. Lectis autem et diligenter sibi expositis
omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad [p. 356]
primos IIIIor, ut sequitur: scilicet se nunquam interfuisse recepcioni
alicujus alterius fratris nec capitulis eorum; ipse tamen receptus
fuerat in hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam a fratre
Naniello de Belna, quondam preceptore, tunc domus Templi de Fontenayo
diocesis Lingonensis, flexis genibus, et ille respondisset quod magnam
rem petebat, quia poneret voluntatem suam in alienam, et quando crederet
dormire, vigilaret, et quando crederet vigilare, dormiret, et ipse
instaret pro dicta sua recepcione et iterum dixisset quod bene
deliberaret, finaliter cum essent in capella dicte domus, dictus
preceptor recepit eum et tradidit sibi mantellum ordinis, et fuit eum
osculatus in ore, et fratres astantes, scilicet Hymbertus Picardi,
Johannes de Divione et Stephanus de Chambleis, qui Johannes et Stephanus
sunt mortui; postque vovit et juravit super quemdam librum castitatem et
obedienciam suis superioribus, vivere sine proprio et servare secreta
ordinis; postque dictus frater Johannes apportavit quamdam crucem
ligneam in qua erat depicta imago Crucifixi, quam posuit super terram,
et dictus receptor precepit ei quod spueret super dictam crucem, de quo
fuit turbatus et finxit se spuere super eam, sed non spuit supra sed
juxta eam; precepit eciam ei quod oscularetur ipsum in ano, et ipse
levavit eidem receptori vestes et finxit se osculari eum versus
braccale; postea precepit ei quod abnegaret Deum, et negavit ore, non
corde, quia dixit ei receptor quod predicta erant de preceptis ordinis,
de quibus fuit ipse testis valde turbatus, ut dixit, et maluisset tunc
esse longe per XL leucas quam ibi, et libenter extunc exivisset inde in
crastinum, si ausus fuisset, et fuerat receptus ante missam, in festo
Annunciacionis beate Marie, erunt circiter IIII anni.
Item, de contentis in V et X sequentibus, de dogmatizacione,
conculcacione crucis et cato, respondit se nichil scire nisi quod supra
deposuit.
Item, ad XVI et XVII sequentes, de sacramentis, potestate Magistri et
osculis, respondit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, nesciens
si alii credebant, nec credebat quod layci possent absolvere a [p. 357]
peccatis, nec reputabat illum qui eum recepit in hoc quod fecit predicta
fieri bonum Christianum, nec de osculis sciebat nisi quod supra
deposuit.
Item, contenta in XXXIIII et V sequentibus, quod pro professis
haberentur et quod clamdestine fierent recepciones, et quod ex hoc
suspicio contra ordinem haberetur, credebat vera esse, non tamen quod
jurarent non exire ordinem.
Item, de contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico,
ydolis et cordulis, respondit se nichil scire, nisi hoc solum quod ei
fuit dictum in recepcione sua, quod jaceret in camisia et braccis et
caligis, et quod cingeretur una cordula.
Item, ad LXII et XI sequentes respondit se credere quod omnes fratres
ordinis reciperentur communiter, sicut deposuit se fuisse receptum, et
quod capti et male tractati fuissent qui noluissent illa que in
recepcione precipiebantur eisdem vel qui ea revelassent, et fuerat ei
dictum per fratrem Egidium de Campania ejusdem ordinis, quod absque
licencia superiorum non poterat confiteri nisi fratribus ordinis. Item,
dixit quod in eodem anno quo fuit receptus, infra mensem post Pascha,
fuit confessus de predictis omnibus erroribus fratri Gerardo, cujus
cognomen ignorat, de ordine fratrum Minorum conventus Altisiodorensis,
qui dicebatur habere potestatem episcopi Altisiodorensis, qui absolvit
eum juxta quoddam altare in ecclesia dictorum fratrum Altisiodorensium,
imposita sibi penitencia quod jejunaret in pane et aqua diebus Veneris,
per totum unum annum, et quod pasceret, si posset bono modo, sine
sciencia superiorum suorum, sex pauperes semel.
Item, ad LXXIIII, V et VI respondit se credere vera esse, quod fuerint
negligentes in corigendo et in denunciando Ecclesie.
Item, de contentis in LXXVII et VIIII sequentibus, de modo recepcionis,
respondit ut supra.
Item, ad XCVII respondit quod ellemosine fuerant retracte in ordine, et
viderat in domo de Salice super Yonem Altisiodorensis diocesis, [p. 358]
elemosinam duntaxat bis in septimana dari, que consueverat dari ter,
hospitalitas tamen bene servabatur in recipiendo bonos homines.
Item, de contentis in XCVIII, VIIII et C, quod per nefas acquirere
possent et ex hoc degerare, respondit se nichil scire.
Item, de contentis in CI et omnibus sequentibus respondit se nichil
scire plus quam deposuerit, quia non interfuerat capitulis, hoc excepto
quod credebat in ordine servari quod magnus Magister statuebat, et
credebat quod modus recepcionis eorum esset notus fratribus ordinis, sed
non extraneis, et audiverat dici quod magnus Magister et multi alii
fratres confessi fuerant aliquos errores, sed nescit quos; credit tamen
quod illos quos ipse confessus est.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio,
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit inhibitum per dictos dominos commissarios, in
virtute juramenti prestiti per eum, quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Matheus de Tilleyo serviens, Ambianensis diocesis,
testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, etatis LXX annorum vel
circa, non deferens mantellum ordinis, quia per servientes qui eum
habuerunt in custodia fuerat sibi bis ablatus; barbam autem fecerat sibi
radi propter incomoditatem quam eam portandi habebat, et fuerat cum eo
inquisitum Aurelianis per dominum episcopum Aurelianensem, et absolutus
et reconciliatus per eum. Lectis autem et diligenter expositis sibi
omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos
IIII, ut sequitur, scilicet: quod ipse fuerat receptus in dicto ordine a
fratre Arveo de villa Petrosa, quondam preceptore, tunc baillive de
Pontivo Ambianensis diocesis, in capella domus Templi d'Oysemont ejusdem
diocesis, post missam die Mercurii, post Quasimodo geniti [p. 359]
proxima erunt circiter XXXIIII anni, presentibus fratribus Johanne de
Renanvilla, Arnulpho de Guisa preceptore dicte domus d'Oysemont
servientibus, et Anrico de Gamaches presbitero, jam dudum deffunctis, in
hunc modum; nam cum instetisset per bienium per se et amicos suos quod
reciperetur in dicto ordine, finaliter fuit in dicta capella, et, flexis
genibus, peciit pluribus vicibus et instanter quod pro Deo concederent
sibi panem et aquam, societatem proborum virorum et pauperem vestitum
domus. Cui fuit responsum quod bene deliberaret quod petebat; nam magnam
rem petebat, quia, dum erat in seculo, poterat ire quo volebat, dormire
et vigilare quando volebat, et, si esset inter eos, non haberet dictam
libertatem, immo oporteret ipsum ire quando vellet remanere, vigilare
quando vellet dormire, et exterius videbat magnas cappas et pulcrum
habitum eorum, et ipsos equitantes magnos equos, et quando ipse esset in
religione ipsorum forte non haberet, prout vellet, vestitum et equos et
hujusmodi talia; eo autem respondente quod, Deo dante, bene compleret
omnia predicta, voluerunt quod bis traheret se ad partem, et venit ad
eum dictus frater Johannes de Renanvilla, et instruxit eum quod ad illa
que peterentur ab eo per dictum preceptorem responderet quod omnia bene
compleret Deo dante, et quod peteret adhuc illa que supra pecierat; cum
autem testis peciisset et fuisset flexis genibus coram receptore,
astantibus dictis fratribus, dixit ei dictus receptor quod ex quo tantum
instabat et affectabat esse frater eorum, quod ipse reciperet eum in
fratrem dicti ordinis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, sed
ante mantelli tradicionem fecit eum jurare supra quoddam missale quod
servaret castitatem, viveret sine proprio, et obediret mandatis
superioris sui dicti ordinis, qui preficeretur eidem, et servaret bonos
usus et bonas consuetudines ordinis et secreta ordinis, et si Deus
faceret sibi graciam in ordine quod haberet aliquam administracionem,
quod ipse teneret ecclesias in statu debito et luminaria faceret teneri
et elemosinas statutas fieri et hospitalitatem servari debito modo et
consueto secundum exigenciam personarum. Quibus peractis [p. 360]
imposuit sibi mantellum et affublavit dicendo: In nomine Patris et Filii
et Spiritus Sancti, amen. Nos recipimus te, et associamus te, et patrem
et matrem et parentes tuos, beneficiis que fiunt in ordine citra mare et
ultra mare. Et precepit ei quod oscularetur ipsum et fratres astantes in
ore, et fuit eos osculatus; tradidit eciam sibi birretum; post hec
precepit sibi quod sederet et instrueret eum de his que acturus esset,
et inter alia dixit ei quod ubicumque esset in ordine, inquireret ab
illis qui erant antiquiores et qui diu fuerant in ordine modum et
observancias ordinis, et illa que facturus erat; dixit eciam ei quod
omnia vota quecumque antea emiserat erant sibi remissa per ingressum
religionis eorum, excepto Jerosolimitano, quod votum debebat adimplere
pro posse suo in recuperacionem sancti regni Jerosolimitani ad mandatum
superiorum suorum; dixit eciam ei quod caveret sibi ne rixaretur cum
fratribus ordinis, quia si hoc faceret et impelleret eum in tantum, quod
cogeretur movere duos pedes, vel si rumperet sibi laqueum mantelli,
esset in misericordia fratrum ordinis; si autem exiret per muros
alicujus domus eorum, et non per ostium, perderet mantellum, si vero per
dictos muros ejiceret aliqua de bonis dicte domus, puniretur ut latro,
et si inveniretur in aliquo loco suspecto cum muliere, esset in
misericordia fratrum, dum tamen hoc probaretur per duos fratres ordinis,
et quedam alia honesta dixit ei; et cum predicta dixisset, surrexit
dictus receptor dicens: Amodo possimus recedere. Quo dicto, statim
recesserunt predicti tres fratres qui aderant, et exeuntes traxerunt
post se portam capelle, remanentibus ipsis receptore et teste; postque
dictus receptor vocavit testem, et dixit ei: Venite vos, promisistis
obedire mihi et estis meus subjectus; et accepit unam crucem ligneam de
altari veterem, de qua medietas picture, ut sibi videtur, erat
devastata, et dixit ei quod abnegaret figuram illam, et ipse testis
stupefactus, junctis manibus, dixit ista verba: _Ha! sire, pour Dieu
merci!_ quo modo hoc facerem? Et receptor respondit quod oportebat eum
facere predicta, quia erat subjectus suus; et tunc negavit dictam
figuram ore, non corde; postquam abnegacionem precepit quod spueret
super eam, et ipse finxit se spuere, sed sputum non emisit; [p. 361]
postmodum precepit quod oscularetur eum in carne nuda, et discoperuit se
circa femur, et ipse fuit osculatus eum in anca circa illum; postmodum
dixit ei ista verba: _Et devant_, aliquantulum levando sibi vestes; per
quod intellexit ipse testis, quod injungeret quod deberet eum osculari
ante circa femoralia; verumtamen non curavit dictus receptor quod fieret
dictum osculum, nec amplius si et qualiter dictum osculum debebat fieri
declaravit, nec dixit sibi quod predicta essent de punctis ordinis, nec
aliqua alia inhonesta quod recolat. Dixit insuper quod quando fiebant
predicta inhonesta, dictus receptor frequenter respicebat circumquaque
et potissime versus ostium capelle predicte, ne aliquis predicta
videret, ut credit; dixit eciam quod de predictis fuit ipse testis, ut
dixit, ita tristis et dolens quod libenter interfecisset dictum
receptorem, si ausus fuisset et potuisset, et quod ex tunc fuit cum
dolore cordis, nec fuit letus de uno mense. Item, dixit quod eadem die
antequam comederet, ipse testis reintravit dictam capellam, et adoravit
et devote osculatus fuit dictam crucem applicando eam ad os et ad oculos
suos, et videtur eidem, ut dixit, quod dictus receptor, dum reposuit
crucem predictam in altari, osculatus fuerit eam reverenter. Requisitus
si sciebat ex qua causa predicti errores fuerant sibi precepti,
respondit se credere quod ad hoc ut esset eis magis subjectus, et in
majorem confusionem suam si vellet erigere se contra superiorem suum.
Item, dixit se fuisse confessum predictos errores fratri Hugoni Germont
de ordine fratrum Minorum, consanguineo quondam suo, conventuali
Ambianis, qui ibat cum custode provincie; et dictus frater peciit ab eo
si predicta fecerat voluntarie, et cum respondisset quod non et quod
libenter exiret dictum ordinem si posset, confortavit eum quod speraret
in Deo qui remitteret sibi illa peccata et alia, et suasit ei quod non
exiret quanquam diceret religionem esse duram, et absolvit eum, injuncta
ei penitencia quod jejunaret in pane et aqua quatuor sextis feriis magne
Quadragessime, ut sibi videtur, et dictam confessionem dixit se fecisse
in quadam grangia Templi vocata Asens ejusdem diocesis, anno [p. 362]
vel quasi a recepcione sua elapso, ut dixit; post predicta dixit se
revelasse fratri Anrico de Gamaches presbitero ordinis quod confessus
fuerat dicto fratri Minori, sed non expressit illa que dixerat ei, et
dictus presbiter respondit eum male fecisse, quia non habuerat licenciam
confitendi, sed ex quo factum erat placebat sibi, dum tamen haberet ille
cui confessus fuerat potestatem absolvendi eum.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Veneris sequenti, VIII videlicet dicti mensis Januarii,
rediit dictus testis in domo predicta ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum, ut perficeret deposicionem suam, que die esterna propter
hore tarditatem perfici non potuerat, et fuit requisitus si sciebat vel
credebat quod errores contenti in primis IIII articulis communiter in
ordine servarentur, et respondit se nescire, quia non viderat alias
fieri, nec audiverat dici quod fierent, nec audiverat alicui imperari,
nec viderat aliquod signum super hoc, nec sciebat quid super hoc
crederet in anima et in juramento suo; et si predicta fiebant, non
credit quod servarentur in decima parte eorum qui recipiebantur, sed vix
posset credere quod ipse fuerit solus in faciendo abhominaciones
predictas. Requisitus quorum recepcionibus ubi et quando et quibus
presentibus interfuerat, respondit quod interfuerat recepcioni Roberti
Valvassoris servientis in domo Templi Bossi in Veromandia diocesis
Noviomensis, facte, ut ei videtur, licet non bene recolat, per fratrem
Robertum de Sernoy, quondam, presentibus ipso teste, et fratre P. de
Latigniaco, qui affugit quando alii Templarii fuerunt capti, et sunt
circiter XV anni quod dicta recepcio fuit facta, et interfuerat
recepcioni fratris Galterii, cujus cognomen ignorat, sed dicebatur
attinere fratri Gerardo de Villaribus in domo Templi vocata Aymont
diocesis Ambianensis, qui fuit receptus a fratre Petro de Latigniaco
supradicto; de presentibus non recordatur, sunt circiter tresdecim anni,
et interfuerat recepcioni fratris Radulphi de Freynoy combusti [p. 363]
Parisius, qui fuit receptus per fratrem Philippum de Axiis militem, in
domo predicta de Oysemont, sunt circiter viginti sex anni, de
presentibus non recordatur. Requisitus quis modus fuerat servatus in
recepcione dictorum trium, respondit quod talis qualis fuit servatus in
eo, exceptis hiis que supra dixit de se ipso quantum ad abnegacionem et
spuicionem et osculum inhonestum quod non vidit ibi fieri.
Requisitus si receptores et recepti predicti post dictas recepciones
remanserant soli in locis in quibus fuerant recepti, ipso teste et aliis
fratribus qui adfuerant recedentibus, respondit quod non, inmo omnes
recedebant simul.
Item, requisitus super contentis in Vº articulo et X sequentibus, de
dogmatizacione, conculcacione crucis et cato, respondit se nichil scire
nisi quod supra deposuit de se ipso.
Item, ad XVI et XIII sequentes, de sacramentis et potestate Magistri,
respondit se nichil scire, adjiciens quod ipse credebat sacramentis
Ecclesie, et credit quod alii fratres crederent, et per signa
ostendebant se credere, nec audivit, nec credit quod layci possent
absolvere a peccatis.
Item, de contentis in XXX-III respondit se nichil scire, nisi quod supra
deposuit de osculo per eum facto.
Item, contenta in XXXIIII-VIIII respondit se credere vera esse; sed de
contentis in XXXVIII, si esset suspicio, respondit se nichil scire.
Item, de contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico et
ydolis et cordulis, respondit se nichil scire, hoc excepto quod in ejus
recepcione fuit ei dictum quod cingeretur uno cingulo super camisiam
suam de nocte.
Item, ad LXII, III et IIII, de modo recepcionis, respondit ut supra.
Item, ad LXV et VII sequentes respondit se nescire si fuissent
interfecti vel incarcerati illi qui in eorum recepcione noluissent
facere illa que deposuit se fecisse, vel qui ea revelassent fuissent
male tractati.
Item, ad LXXIII, IIII, V et VI respondit quod absque licencia non
poterant confiteri nisi fratribus sacerdotibus ordinis, et si [p. 364]
qui erant errores qui scirent in ordine fuerant negligentes in
corrigendo et denonciando Ecclesie.
Item, de contentis in LXXVII et XVIII sequentibus, de modo recepcionis,
si citra mare et ultra mare servaretur, respondit se nichil scire nisi
quod supra deposuit.
Item, contenta in XCVII et C respondit quod non credebat esse vera, quia
sibi preceptum fuerat quod faceret bene elemosinas et servaret
hospitalitatem, et quod nichil acquireret injuste, quia si acquireret et
de hoc eciam confiteretur in morte, non fieret restitucio postquam
fuisset ordini acquisitum, et vidit religiosos cujuscumque status bene
recipi in ordine supradicto, et precipiebatur eis quod in die Jovis
sancta recolligerent in domibus suis XIII pauperes, et lavarent, et
oscularentur eorum pedes.
Item, ad CI et omnes alios sequentes respondit se audivisse quod clam
tenebantur capitula exclusis omnibus secularibus aliquando multum
tempestive vel de nocte, ut fratres qui conveniebant cicius recedere
possent, et credebat quod in ordine servarent quod magnus Magister cum
conventu suo ordinabat, et quod scandala essent propter predicta contra
ordinem exorta, et audiverat dici quod magnus Magister confessus fuerat
quod abnegabant Deum et aliqua alia de aliis contentis in dictis
articulis. Respondit se nichil scire ultra illa que supra deposuit.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio,
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit impositum per dictos dominos commissarios, in
virtute juramenti prestiti per eum, quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum frater Symon de Lechuno in Sanguine Terso Ambianensis
diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens
mantellum ordinis, quia custos carceris Senonensis abstulit ei, [p. 365]
et fuerat cum eo inquisitum per dominum episcopum Aurelianensem, Senonis
sede vacante, et absolutus et reconciliatus per eum, et post concilium
Senonense fecerat sibi radi barbam, et erat etatis XL annorum vel circa,
ut dixit. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis
articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, se credere quod
in ordine servaretur iste error quod receptor precipiebat recepto quod
spueret contra crucem in despectum Dei, quia ita fuerat ei preceptum,
sed non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris, nec capitulis
eorum. Fuit autem receptus, ut dixit, in capella domus Templi vocata
Aveynes les Secches Cameracensis diocesis, per fratrem Johannem de
Manhbersi militem quondam, in die Brandonum proximo erunt XVIIII anni
vel circa, presentibus fratribus Johanne Normani presbitero, Gerardo de
Argentolio milite, Petro de Latigniaco, Petro de Caemi, et Roberto de
Grandi Villarii, et Johanne de Nigra Curia, ante horam primam, de quorum
astantium vita vel morte non habebat certitudinem, in hunc modum: nam,
cum requisiisset panem et aquam, et societatem proborum ordinis, et
fuisset ei responsum quod rem grandem petebat, et quod deliberaret super
hoc, preceperunt ei quod traheret se et rogaret Deum et beatam Mariam
quod dirigerent eum; et cum rediisset, et iterum peciisset idem et
fuisset sibi consimile responsum, et quod liber erat, et si intraret
religionem, efficeretur servus, et oporteret eum vigilare quando vellet
dormire, et multa dura pati, et quod videbat eos exterius, et nesciebat
quales essent interius; finaliter post multa verba consimilia dixit ei
dictus receptor quod ex quo tantum appetebat esse frater eorum,
reciperet ipsum, et fecit eum jurare super quemdam librum quod servaret
castitatem, viveret sine proprio, et obediret superioribus suis, et quod
servaret secreta ordinis, et quod suo posse juvaret ad acquirendum
regnum Jerosolomitanum, et quod esset servus esclavus ordinis; postmodum
tradidit ei mantellum, et ipse receptor et alii fratres fuerunt osculati
ipsum receptum in ore; deinde instruxit eum quot _Pater Noster_ debebat
dici in die, et aliquas alias observaciones dicti ordinis [p. 366]
licitas et honestas retulit ei; postque recesserunt dicti fratres qui
aderant, nescit si de mandato receptoris, quia ipse testis, sicut dixit,
posuerat se coram quadam ymagine beate Marie existente in altari ad
dicendum _Pater Noster_; postque dictus receptor vocavit eum juxta
quamdam archam, in qua tenebantur ornamenta altaris supra quam erat
quedam crux lignea, et precepit ei quod in despectum Dei spueret supra
eam: et ipse fuit stupefactus, et incepit flere, et receptor dixit ei
quod non turbaretur, quia ita debebat facere secundum observanciam
religionis eorum, et tunc ipse testis finxit se spuere super eam, non
tamen spuit; dixit ei insuper dictus receptor quod negaret Deum, et ipse
testis nichil respondit nec negavit, ut dixit; postmodum precepit ei
quod oscularetur eum in ano, et ipse testis levavit aliquantulum solum
mantellum ipsius receptoris fingens se osculari eum, sed non fuit
osculatus.
Item, ad quintum et XXVIII sequentes, de dogmatizacione, conculcacione
crucis, cato, sacramentis, quod layci absolverent a peccatis, et
osculis, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit, adiciens
quod in die Veneris sancta devote adorabant crucem, et quod ipse bene
credebat sacramentis Ecclesie, et credit quod alii fratres crederent;
sed minus fuit appreciatus illum qui recepit eum, propter illa que
precepit ei, nescit tamen si credebat sacramentis Ecclesie.
Item, contenta in XXXIII-VIII, de juramento, professione,
clamdestinacione et suspicione, respondit se credere vera esse.
Item, de contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico,
ydolis et cordulis, respondit se nichil scire, hoc excepto quod fuit ei
dictum, in recepcione sua, quod de nocte jaceret cum pannis suis lineis
et cingeretur desuper uno cingulo.
Item, ad LXII et XXXIIII sequentes respondit quod citra mare et ultra
mare, ubique in ordine, servabatur, sicut credit, idem modus recepcionis
qui fuit servatus in eo, nec scit qualiter fuissent puniti qui
noluissent facere predicta, nec qui ea revelassent; sed ex juramento
tenebantur non revelare, nec poterant sine licencia confiteri [p. 367]
nisi sacerdotibus ejusdem ordinis; licencia tamen bene dabatur eis sine
dificultate, et credit quod fuerint negligentes, quia non correxerunt
dictos errores nec denunciaverunt Ecclesie.
Item, ad XCVII, VIII, VIIII et C respondit quod in aliquibus locis
ordinis aliquando restringebantur elemosine et hospitalitas, propter
carestiam et multitudinem pauperum, et in aliquibus laxabantur ex
mandato superiorum, nec scit quod per nefas possent acquirere vel ex hoc
degerare, et quod non reputaretur peccatum, nec quod hoc injungeretur
eis.
Item, ad CI et omnes alios sequentes respondit se audivisse dici quod
clam, exclusis omnibus qui non erant de ordine, tenebantur capitula, nec
credebat quod layci possent absolvere a peccatis; credebat tamen quod
totus ordo servaret quod magnus Magister cum conventu ordinabat, et quod
modus recepcionis fratrum esset notus fratribus ordinis, sed non
extraneis, et audiverat dici quod magnus Magister et alii superiores
confessi fuerant abnegacionem et alios errores. De aliis contentis in
dictis articulis respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit.
Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio
vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum per eosdem dominos commissarios, in
virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Sabati sequenti, que fuit VIII dicti mensis Januarii,
convenerunt dicti domini commissarii in domo predicta, et fuerunt
adducti ad presenciam eorumdem pro testibus infrascripti fratres dicti
ordinis, videlicet fratres Johannes de Boilhencort, et Petrus de
Bolhencourt Noviomensis, et Petrus Boucheures Ambianensis diocesium,
servientes, qui juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere
in negocio isto totam, plenam et meram veritatem, secundum [p. 368]
formam juramenti aliorum testium superius registratam, eis vulgarizatam
et expositam.
Frater Johannes de Pollencourt predictus, existens in presencia dictorum
dominorum commissariorum, non deferens mantellum ordinis quia consumptus
fuerat, sicut dixit, et barbam habens rasam quia, sicut dixit, aliqui
prelati et prepositus Pictavensis dixerant sibi et aliis fratribus quod
poterant sibi radere eam, etatis XXX annorum et ultra, qui dicebat se
fuisse alias examinatum per dominum episcopum Ambianensem qui nunc est,
et absolutum et reconciliatum per eum, lectis et diligenter expositis
sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos
IIIIor, ut sequitur, videlicet quod nunquam interfuisset recepcioni
alicujus alterius fratris nisi unius, scilicet Philippi de Menin,
recepti a fratre Johanne de Serneyo quondam apud Oysemont, et cujus
mandato indicti [?] per alium scilicet fratrem Nicolaum de Cella, in
cujus recepcione nulla inhonesta facta fuerunt vel injuncta, nec
interfuerat capitulis eorum, unde nesciebat si vera erant contenta in
articulis predictis, nec credebat, quia non viderat. Requisitus qualiter
ipse fuerat receptus in ordine, ubi et quando, et si credebat quod alii
reciperentur sicut ipse fuit receptus, respondit se credere quod alii
reciperentur sicut ipse fuit receptus: ipse autem fuerat receptus in
hunc modum per fratrem Garinum de Grandi Villarii quondam preceptorem,
tunc ballive de Pontivo diocesis Ambianensis, in aula domus Templi
vocata la Ronsiera ejusdem diocesis, ante missam, in die Brandonum
proxima erunt X anni, vel circa, presentibus fratribus Egidio de
Rontangis presbitero, Hugo de Gamaches, Roberto de Goyhi servientibus,
adhuc viventibus, ut credit. Cum autem peciisset panem et aquam et
societatem fratrum ordinis, habuit consilium idem receptor cum dictis
astantibus, et ter dixit ei quod deliberaret bene, quia oporteret eum
esse servum esclavum ordinis et dimittere propriam voluntatem et ire
ultra mare, et multa consimilia; et cum respondiisset quod bene [p. 369]
compleret omnia Domino concedente, fecerunt eum vovere et jurare
castitatem, vivere sine proprio, et quod bene conservaret bona ordinis,
et quod servaret secreta ordinis, et quod esset sclavus et servus
ordinis, et quod iret ad quecumque loca citra mare et ultra mare ad que
mitteretur per superiores suos; et dixit et protestatus fuit pluries
quod volebat stare confessioni primo facte per eum coram dicto domino
Ambianensi et ejus predecessore, et quod tunc confessus fuerat se
abnegasse Deum in recepcione sua. Cum autem dictus testis multum esset
perterritus et quasi pallidus, et dicti domini commissarii persuasissent
quod attenderet ad veritatem dicendam et ad salvandam animam suam, non
ad confessionem predictam, nisi esset vera, et asseruissent ei quod
nullum periculum ei poterat inminere si diceret veritatem coram eis,
quia ipsi nullo modo revelarent nec notarii astantes, dixit post aliquod
intervallum, in perriculo anime sue et sub juramento prestito per eum,
quod in ejus recepcione non abnegaverat Deum nec Jhesu nec Crucifixum,
nec osculatus fuerat receptorem suum, nec alios astantes, nisi in ore,
nec fuit requisitus; nec spuerat supra crucem, nec de dictis
abnegacione, spuicione et osculo aliquo inhonesto fuerat requisitus,
licet contrarium confessus fuerit coram inquisitoribus metu mortis, ut
dixit, et quia frater Egidius de Rontangi supradictus dixit cum lacrimis
eidem testi et pluribus aliis cum eodem existentibus in carcere de
Monsterrolio diocesis Ambianensis, quod perderent corpora sua nisi
juvarent ad destructionem ordinis, confitendo quod abnegassent Deum et
quod spuissent super crucem; dixit insuper quod post dictam confessionem
factam per eum coram dicto domino Ambianensi et coram inquisitoribus
fuit confessus de dicta falsa confessione quam asserit se fecisse cuidam
fratri Minori sibi deputato per dominum Robertum, nunc Ambianensem
episcopum, cui episcopo idem testis voluerat confiteri; sed idem
episcopus respondit quod non poterat audire eundem propter fratres alios
occupatus, et dictus frater Minor absolvit eum, et injunxit eidem quod
deinceps non faceret falsam confessionem in negocio predicto.