In ista pagina nichil scriptum est. [p. 273]

Item, ad LXXIII respondit quod sibi non fuit injunctum quin ipse

confiteretur sacerdotibus aliis, asserens post recepcionem suam se

fuisse confessum fratri Galtero, quondam episcopo Pictavensi, de

predictis et aliis, et dictus episcopus consuluit sibi inter alia quod

exiret ordinem.

Item, ad LXXIV, V et VI respondit quod si sciebant, male faciebant quia

non corrigebant, et non denonciabant Ecclesie, et non recedebant ab eis.

Item, ad LXXVII et sequentibus usque ad XCVII respondit se nichil scire

nisi quod supra deposuit.

Item, ad XCVII respondit quod in locis ordinis in quibus fuit,

specialiter in domibus de Campo Gillonis de Montgagniet Pictavensis et

de Castro Bernardi Xantonensis diocesium, et ultra mare in Ancon,

fiebant bene ellemosine, et hospitalitas servabatur, et dabant decimam

fornatam panis pro amore Dei, et ultra hec, fragmenta et reliquias

mensarum suarum.

Item, ad XCVIII, VIIII et C respondit se nichil scire, nec unquam

audivisse dici quod per nephas acquirere liceret, et quod non esset

peccatum degerare propter predicta.

Item, ad CI-VI, de clandestinacione capitulorum et recepcionum,

respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.

Item, ad CVII-XI respondit, ut supra, se nescire nec credere quod magnus

Magister vel aliqui layci possent absolvere a peccatis.

Item, ad CXII et XIII respondit se audivisse dici, dum erat ultra mare,

quod illa que magnus Magister ordinabat cum probis hominibus ordinis et

cum stricto consilio, debebant servari in ordine.

Item, ad CXIV, XV, XVI et XVII respondit se nescire quando et a quibus

ortum habuerunt errores confessati per eum, et si sciebant, [p. 274]

fuerunt negligentes quia non correxerunt, nec denunciaverunt Ecclesie,

nec recesserunt ab eis.

Item, ad CXVIII respondit se nescire si propter feditates ordinis aliqui

exiverunt de ipso.

Item, ad CXVIIII respondit se nescire, sed si scandalizati sunt,

displicet ei.

Item, ad CXX-III respondit quod ipse nesciebat nisi quod deposuit supra,

nec quod ante capcionem Templariorum ordo esset diffamatus; credit tamen

quod post capcionem eorum dicta diffamacio processit.

Item, ad CXXIV-VII respondit se nescire; audivit tamen quod alique

confessiones facte sunt per Magistrum et alios coram dominis Papa et

cardinalibus et aliis.

Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, premio, amore, timore,

odio, commodo temporali habito vel habendo, instructus vel informatus ut

sic deponeret, respondit quod non. Et fuit sibi inhibitum per dictos

dominos commissarios quod non revellaret alicui fratri dicti ordinis,

vel alicui alii seculari, ea que deposuerat, quousque domino nostro Pape

exhibita fuerint et hostensa et publicata.

Cumque, inter moras examinacionis fratris Johannis Bochandi, ante horam

prime, pervenisset ad noticiam dictorum dominorum commissariorum, in

dicta capella existencium, quod LIV ex Templariis qui coram eisdem

dominis commissariis se obtulisse dicebantur ad defensionem dicti

ordinis, erant dicta die comburendi, iidem domini commissarii

preceperunt venerabilibus viris, domino Philippo de Voheto preposito

ecclesie Pictavensis, ad custodiam Templariorum auctoritate apostolica

deputato, et magistro Amisio archidiacono Aurelianensi, clerico regio,

ex parte eorum accederent ad dictum dominum archiepiscopum Senonensem,

ejusque suffraganeos et concilium, et quod rogarent eos et suaderent eis

quod placeret eis plene deliberare et mature agere circa premissa, et si

eis videbant utile differre et facere differri predicta, quia dictus

prepositus et multi alii asserebant quod fratres dicti ordinis [p. 275]

qui obierant in extremo vite sue, asseruerant in periculo animarum

suarum se et dictum ordinem falso delatos fuisse de criminibus eis

impositis, et quia si dicta execucio nunc fieret, videbatur posse

impediri officium dominorum commissariorum predictorum, et quia eciam

testes aliqui, adducti eadem die et precedenti coram ipsis dominis

commissariis in inquisicione predicta, erant adeo exterriti, racione

processuum quos vel dominus archiepiscopus Senonensis ejusque

suffraganei et concilium ejus fecisse et facturi esse dicebantur, quod

non videbantur esse in pleno sensu suo ex timore predicto, nec esse

ydonei ad faciendum testimonium in inquisicione predicta. Dixerunt eciam

quidam ex ipsis dominis commissariis eisdem preposito Pictavensi et

archidiacono Aurelianensi, quod significarent eisdem domino

archiepiscopo Senonensi, suffraganeis et concilio ejusdem, quod prefati

fratres R. de Pruino, P. de Bononia presbyteri, G. de Chambonnent et

Bertr. de Sartigiis milites, pro se et sibi adherentibus interposuerant

coram ipsis dominis commissariis, die Dominica proximo preterita,

quasdam appellaciones a dominis archiepiscopo Senonensi, ejus

suffraganeis et concilio memoratis.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte et

aliis notariis supra nominatis proximo.

Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XIII dies mensis Maii,

convenerunt in dicta capella sancti Elligii dicti domini commissarii,

exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi, supra excusatis, et fuit

adductus ad eorum presenciam, ut deponeret dictum suum, Amerius de

Villaribus Ducis Lingonensis diocesis, rasa barba, et sine mantello et

habitu Templi, etatis, ut dixit, L annorum vel circa, et dixit quod

fuerat frater Templi XXti anni sunt vel circa, et antequam esset frater,

serviverat in dicto ordine per VIII annos, ut dixit. Cum autem ipsi

domini commissarii explicarent sibi articulos super quibus erat

inquirendum cum eo, dictus testis, palidus et multum exterritus, dixit

per juramentum suum et sub pericullo anime sue, inpetrando sibi [p. 276]

ipsi, si menciebatur in hoc, mortem subitaneam, et quod statim in anima

et corpore in presencia dictorum dominorum commissariorum absorberetur

in infernum, tondendo sibi pectus cum pugnis, et ellevando manus suas

versus altare, ad majorem assercionem, flectendo genua, quod omnes

errores ordini impositi erant omnino falsi, quamquam ipse testis propter

multa tormenta sibi, ut dixit, illata per dominos G. de Marcilhiaco et

Hugo de Cella milites regios, qui inquisiverant cum eodem, aliquos

errores ex predictis confessus fuisset, asserens quod cum ipse testis

vidisset erri duci in quadrigiis LIV fratres dicti ordinis ad

comburendum, quia noluerant confiteri errores predictos, et audivisset

eos fuisse combustos, quod ipse qui dubitabat quod non posset habere

bonam pacienciam, si combureretur, timore mortis, confiteretur et

deponeret per juramentum suum, coram dictis dominis commissariis et

coram quibuscumque aliis, si interrogaretur, omnes errores impositos

ordini esse veros, et quod eciam interfecisset Dominum, si peteretur ab

eo, obsecrans et adjurans dictos dominos commissarios, et nos notarios

astantes, quod non revellarentur predicta gentibus regiis nec custodibus

suis, quia timebat, ut dicebat, quod si predicta scirent, traderetur

tali supplicio quali traditi fuerunt LIV Templarii suprapredicti. Unde

cum dicti domini commissarii viderunt dictum testem paratum precipicio,

et ipsum et alios valde exterritos propter premissa, et quidam testis,

prius receptus ab eisdem dominis, propter premissa in die Martis proximo

preterita, rediisset ad eos ad supplicandum quod ejus deposicio secreta

teneretur, propter pericullum quod timebat posset sibi probabiliter

imminere, predicti domini commissarii, ex predictis periculis et aliis,

que credebant posse imminere negocio commisso eisdem et testibus, si

quos reciperent durante timore predicto, et eciam ex aliis causis

deliberaverunt quoad presens supersedendum esse ab examinacione ipsius

testis et eciam aliorum, donec deliberacionem super predictis habuerint

pleniorem. Que voluerunt et preceperunt per nos notarios redigi in

processu.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me [p. 277]

Floriamonte Dondedei, Hugone Nicolai, Guillelmo Radulpho et Bertrando

Humbaldi, et aliis notariis supra proximo nominatis.

Post hec, die Lune post Dominicam qua cantatur Cantate, videlicet XVIIIª

die mensis Maii, supradicti domini commissarii, excepto domino

Bajocensi, supra excusato, in mane congregati Parisius in domo dicti

domini archiepiscopi Narbonensis, commiserunt et mandaverunt ut dicerent

venerabilibus viris, domino Philippo de Voeto preposito Pictavensi, ad

custodiam Templariorum auctoritate apostolica deputato, et magistro

Amisio archidiacono Aurelianensi, clerico regio, ut ex parte eorumdem

dominorum commissariorum adeuntes presenciam reverendi in Christo patris

domini archiepiscopi Senonensis ejusque suffraganeorum et concilii sui

Parisius congregati, significarent eisdem qualiter in commissione per

Sedem apostolicam ipsis dominis commissariis facta ad inquirendum contra

ordinem Templi continebatur inter cetera quod in dicta inquisicione

procederent vocatis evocandis, et quod obtentu dicte clausule ipsi

domini commissarii citari fecerant dictum ordinem et fratres ipsius

ordinis, si qui erant qui dictum ordinem defendere vellent et ad ejus

defensionem forent admittendi. Postquam quidem citacionem multi ex

fratribus ipsius ordinis offerentes se ad defensionem predictam, quorum

nomina supra scripta sunt in processu, comparuerunt Parisius coram eis.

Inter quos fuerat frater Raynaldus de Pruino presbyter, preceptor domus

Templi Aurelianensis, qui a pluribus ex dictis fratribus ad predictam

defensionem se offerentibus fuerat ad dictam defensionem faciendam coram

ipsis dominis commissariis, una cum fratre P. de Bononia presbytero,

generali procuratore dicti ordinis in curia Romana, ut dicebatur et ipse

hoc asserebat, et cum fratribus Guillelmo de Chambonnent et Bertrando de

Sartigiis militibus, sub certa forma deputatus, ab ipsis dominis

commissariis admissus ad ipsorum defensionem, in quantum de jure esset

admittendus. Coram quibus quidem dominis commissariis idem [p. 278]

frater R. cum aliis supra nominatis, multa proposuerat pro defensione

predicta, que se eciam obtulerat probaturum, et vocatus fuerat eciam per

dictos dominos commissarios ad videndum idem frater R. juratos testes,

per ipsos dominos commissarios in dicta inquisicione receptos, et

ordinatum atque preceptum fuerat per eosdem dominos commissarios ut

memoratus frater Reginaldus et ceteri ad dictam deffensionem assumpti,

accederent ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, sub tuta et

fida custodia, quociens et quandocumque vellent, pro deffensione ordinis

supradicti. Que omnia volebant iidem domini commissarii nota esse eisdem

domino archiepiscopo Senonensi ejusque suffraganeis et concilio, pro eo

specialiter quia dicebantur eumdem fratrem R. ad suam presenciam

evocasse, ad perficiendum inquestam que contra ipsum, tanquam contra

singularem fratrem ipsius ordinis, dicebatur inchoata fuisse. Non

intendentes dicti domini commissarii, ut dixerunt, propter premissa

aliquam inhibicionem facere dominis archiepiscopo Senonensi ejusque

suffraganeis et concilio memoratis, nec eorum officium impedire, sed ad

eorum dominorum commissariorum exoneracionem, et ut predictorum

dominorum veritas eis igno[tes]ceret, significabant predicta, ut

predicti domini archiepiscopus Senonensis, suffraganei sui et concilium,

qui periti erant, deliberarent inter se qualiter haberent procedere in

inquisicione contra dictum fratrem Reginaldum, qui de eorum esse

provincia dicebatur.

Post hec, eadem die in vesperis, congregatis predictis dominis

commissariis, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi, apud sanctam

Genovefam in capella predicta sancti Elligii, venerunt ad presenciam

eorumdem dominorum commissariorum ex parte antedictorum dominorum

archiepiscopi Senonensis ejusque suffraganeorum et concilii, ut

dicebant, venerabiles viri Petrus de Mossa Senonensis, Michael

Maliconductus Ebroicensis, et Johannes Coccardi Pithuerensis,

Aurelianensis diocesium ecclesiarum canonici; et repetitis in summa

suprascriptis, que dicebant fuisse eadem die significata ipsis domino

archiepiscopo Senonensi ejusque suffraganeis et concilio [p. 279]

supradictis per prefatos prepositum Pictavensem et archidiaconum

Aurelianensem ex parte dictorum dominorum commissariorum, proposuerunt

iidem magistri P. de Mossa, Michael Maliconductus et Johannes Coccardi

Pithuerensis, coram eisdem dominis commissariis, se habuisse in mandatis

a domino archiepiscopo Senonensi, suffraganeis suis et concilio

antedictis, quod ex parte eorum significarent ipsis dominis

commissariis: Qualiter bienium erat elapsum quod fuerat inchoata

inquisicio contra dictum fratrem Reginaldum, tanquam contra fratrem

singularem dicti ordinis, super criminibus que imponebantur eidem et

aliis fratribus dicti ordinis, et quod ipsi erant Parisius in concilio

congregati ut dictam inquisicionem et alias, factas contra singulares

fratres Templi provincie eorumdem, juxta formam mandati apostolici

racione previa terminarent, et quod idem dominus archiepiscopus non

poterat quocumque volebat dictum concilium congregare; requirentes dicti

magistri Petrus, Michael et Johannes Coccardi, ab eisdem dominis

commissariis, ex parte ejusdem domini archiepiscopi Senonensis, ejusdem

suffraganeorum et concilii predictorum, ut declararent eis quid

intendebant per significacionem quam dicta die hodierna eis fieri

fecerant per prepositum Pictavensem et archidiaconum Aurelianensem

memoratos, asserentes quod non erat intentionis ejusdem domini

archiepiscopi Senonensis, suffraganeorum et concilii ejusdem in aliquo

impedire officium dominorum commissariorum predictorum.

De quibus omnibus iidem magistri Petrus, Michael et Joh. Coccardi

requisiverunt fieri publicum instrumentum, per quemdam clericum, secum

adductum, quem esse notarium asserebant. Post que, collacione super

premissis inter dominos commissarios antedictos habita, fuit responsum

per eosdem dominos commissarios eisdem magistris: Quod cum, de voluntate

et consilio dicti domini archiepiscopi Narbonensis fecissent, absque

aliqua inhibicione et precepto, significacionem predictam eisdem domino

archiepiscopo Senonensi, ejusque suffraganeis et concilio, et dicta

significacio clara esset et nullam contineret ambiguitatem, dictusque

dominus archiepiscopus Narbonensis absens esset a Parisius, non [p. 280]

poterant convenienter, absque ejusdem domini archiepiscopi consilio,

declaracionem aliam facere in premissis, sed eo redeunte Parisius, cum

ejus consilio declararent eisdem si aliqua erant super hoc declaranda.

Addicien[te]s predictos dominum archiepiscopum Senonensem ejusque

suffraganeos et consilium, a Deo fore peritos quam bene sciebant [sic]

discernere quod, ex significacione predicta eis facta, debebant agere in

premissis.

Item, cum die Martis proximo preterita, ante horam prime, pervenisset ad

noticiam eorumdem dominorum commissariorum, in dicta capella

existencium, quod LIIII Templarii qui coram eisdem dominis commissariis

dicebantur se obtulisse ad defensionem dicti ordinis, erant dicta die

comburendi, et iidem domini commissarii precepissent eisdem preposito

Pictavensi et archidiacono Aurelianensi, quod ex parte eorum accederent

ad dictum dominum archiepiscopum Senonensem ejusque suffraganeos et

concilium, et quod rogarent eosdem et suaderent eis quod placeret eis

bene deliberare et mature agere circa premissa, et si eis videbatur

utile differre et facere differri predicta, quia dictus prepositus et

multi alii asserebant quod fratres dicti ordinis qui obierant in extremo

vite eorum asseruerant, in periculis animarum suarum, se et dictum

ordinem falso delatos fuisse de criminibus eis impositis; et quia, si

dicta executio fieret, videbatur posse impedire officium dominorum

commissariorum predictorum, et quia eciam testes aliqui, adducti eadem

die et precedenti coram ipsis dominis commissariis in inquisicione

predicta, erant adeo exterriti, racione processuum quos iidem domini

commissarii, archiepiscopus Senonensis ejusque suffraganei et concilium

fecisse et facturi esse dicebantur, quod non videbantur esse in pleno

sensu suo, ex timore predicto, nec esse ydonei ad ferendum testimonium

in inquisicione predicta, fuissetque reportatum eisdem dominis

commissariis, ut dixerunt, a quodam fuisse dictum, coram domino

archiepiscopo Senonensi ejusque suffraganeis et concilio memoratis, quod

dicti prepositus Pictavensis et archidiaconus Aurelianensis [p. 281]

[qui in dicta die Martis, circa horam prime, premissa intimasse

dicebantur, et ipsi iidem hoc attestabantur suffraganeis domini

archiepiscopi Senonensis predicti in concilio congregatis, tunc absente

dicto domino archiepiscopo Senonensi] predicta non significaverant de

mandato eorumdem dominorum commissariorum, dixerunt et asseruerunt iidem

domini commissarii prefatis magistris Petro, Michael et Johanni, et per

eos significatum voluerunt dominis archiepiscopo Senonensi, suffraganeis

et concilio supradictis, a quibus missi fuerant ad eos, quod predicta

per dictos prepositum Pictavensem et archidiaconum Aurelianensem, dicta

die Martis, circa horam prime, dicta et significata ipsis suffraganeis

et concilio, fuerant dicta et significata de mandato ipsorum dominorum

commissariorum, et ea rata et firma habuerant et habebant. Item,

significaverunt iidem domini commissarii prefatis magistris Petro,

Michael et Johanni Coccardi, et per eos significari voluerunt domino

archiepiscopo Senonensi, ejusque suffraganeis et concilio memoratis,

quod dicti fratres, Reginaldus de Pruino, Petrus de Bononia, et

Guillelmus de Chambonnent et Bertrandus de Sartigiis, interposuerant pro

se et suis adherentibus quasdam appellaciones coram ipsis dominis

commissariis, die Dominica, que fuit decima dies mensis Maii, a domino

archiepiscopo Senonensi ejusque suffraganeis et concilio memoratis;

addicientes iidem domini commissarii se credere quod dicte appellaciones

fuissent, dicta die Martis, intimate per dictos prepositum Pictavensem

et archidiaconum Aurelianensem, domino archiepiscopo Senonensi ejusque

suffraganeis et concilio memoratis, cum per aliquos ex dictis dominis

commissariis hoc fuisset dictum preposito et archidiacono antedictis.

Postmodum, dictis magistris Petro, Michael et Johanne recedentibus,

ibidem fuerunt adducti ad presenciam dictorum dominorum commissariorum

prefati fratres R. de Pruino, G. de Chambonnent et Bertrandus de

Sartigiis, dicentes quod prefatus P. de Bononia ab eis et eorum

societate fuerat separatus, et nesciebant qua de causa; adjicientes sine

tamen prejudicio et ordinis sui quod ipsi erant simplices et [p. 282]

imperiti, et in se ipsis stupefacti et turbati, ita quod nichil sciebant

ordinare et dictare pro deffensione dicti ordinis sine dicti fratris

Petri consilio. Quare supplicaverunt quod ipsi domini commissarii eum ad

suam presenciam evocarent et audirent, et scirent qualiter et quare ab

eis recesserat, et an vellet insistere deffensioni ordinis predicti vel

desistere ab eadem, et dicti domini commissarii preceperunt dictis

preposito Pictavensi et Johanni de Jemvilla, quod, die crastina in mane,

eundem fratrem P. adducerent ad presenciam eorumdem.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte

Dondedei, Hugone Nicolai, Guillelmo Radulpho et aliis notariis supra

proximo nominatis.

Post hec, die Martis sequenti, que fuit XVIIIIª dies mensis Maii,

convenerunt in predicta capella sancti Elligii dicti domini commissarii,

exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi, supra excusatis, et fuerunt

adducti ad eorumdem dominorum commissariorum presenciam fratres

infrascripti, qui sigillatim requisiti a prefatis dominis commissariis

ad quid venerant, responderunt quilibet per se, quod, cum nuper ipsi se

obtulissent coram ipsis dominis commissariis ad defensionem ordinis

Templi, modo desistere volebant et desistebant a defensione predicta et

renonciabant eidem defensioni. Nomina vero dictorum fratrum sunt hec,

videlicet fratres: Humbertus de sancto Jorgio, Ancherius et Petrus de

Syare milites Vienenses, Petrus de sancta Gressa Ambianensis, Johannes

de Ponte Episcopi Noviomensis, P. de Jans Belvacensis, Philippus de

Villa Selva Noviomensis, Egidius de Cheruto Senonensis, Otho de Anona

Lingonensis, P. de Cheruto Senonensis, Aymo de Perbona Trecensis,

Robertus de Monboin Senonensis, Thomas de Martinhiaco presbyter

Laudunensis, Symon de Cormissiaco Remensis, Poncius de Bono Opere

Lingonensis, Johannes de Noviomo, Nicolaus de Trecis, Johannes de Bersi

de sancto Germano Suessionensis, Guillelmus Ardoini Aurelianensis,

Thomas Quintini Bajocensis, P. de Sarcellis Parisiensis, [p. 283]

Johannes de sancta Genefa Leodiensis, P. de Grumenilio presbyter

Belvacensis, P. de Blesis presbyter Carnotensis, Christianus de Bice

Lingonensis, P. le Picart de Buris Lingonensis, Jacobus dictus Vergus

Meldensis, Gerardus de Belna Eduensis, Johannes de Corvella

Suessionensis, Abertus de Corvella Cathalonensis, Bartholomoeus de

Trecis, Guillelmus de Gi Bisuntin., Theobaldus de Basmonte Carnotensis,

Tonzsanus de Lenhivilla Belvacensis, Johannes de Ellemosina Parisiensis,

Radulphus de Salicibus Laudunensis, Nicolaus de la Gella Laudunensis,

Raynerius de Larchamp Senonensis, Raynaudus de Tremplayo presbyter

Parisiensis, Stephanus de Turno Parisiensis, Guillelmus Bocelli

Ebroicensis, Richardus de Caprosia Parisiensis, Johannes de sancto Lupo

et P. de Arbleya Parisiensis diocesium.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, per dictos dominos commissarios,

presentibus me Floriamonte Dondedei, Hugone Nicolai, Guillelmo Radulpho

et aliis notariis memoratis.

Post hec, die Sabati post Ascensionem Domini, videlicet penultima dies

mensis Maii, convenerunt in dicta capella sancti Elligii dicti domini

Bajocensis, Mimatensis et Lemovicensis episcopi, Matheus de Neapoli et

archidiaconus Magalonensis, domino archiepiscopo Narbonensi absente a

civitate Parisiensi, qui supra excusavit in processu quociens

contingerit eum abesse et voluit quod procederetur in negocio ejus

absencia non obstante, et archidiacono Tridentino absente, propter

infirmitatem quam asserebatur habere et ex hoc convenire cum aliis non

posse, prout Johannes clericus Calitensis Rothomagensis diocesis,

familiaris ejusdem domini archidiaconi Tridentini missus ad hoc ab ipso

archidiacono, ut dicebat, asseruit, et excusando eundem. Cum autem in

die Mercurii sancta nuper lapsa, fuisset concordatum unanimiter inter

predictos dominos Narbonensem archiepiscopum, Bajocensem, Mimatensem et

Lemovicensem episcopos ac Matheum de Neapoli, et archidiaconos

Tridentinum et Magalonensem, propter multas causas inter ipsos actas,

quod si contingeret concilium generale prorogari, quod erat [p. 284]

mandatum ad proximas kalendas Octubris prorogari, dicti domini

commissarii supersederent in presenti inquisicione usque ad medium

mensis Octubris vel circa, prout asserebant dicti domini commissarii,

hodierna die congregati dicti domini commissarii presentes, ex causis

pluribus, ut dixerunt, supersedere in ipsa inquisicione usque ad terciam

diem proximi mensis Novembris. Quam diem, cum continuacione sequenti,

assignaverunt ad procedendum in ipsa inquisicione, prout fuerint

raciones, Parisius in monasterio sancte Genovefe, in capella predicta;

et si forte contingeret ipsos dominos presentes, vel eorum aliquem seu

aliquos, dicta die ad procedendum assignata vel in sequentibus abesse,

voluerunt et consensuerunt predicti domini commissarii quod per alios

concommissarios et collegas eorum qui presentes adherunt ipsa die et

sequentibus, procedatur in ipsa inquisicione, secundum formam

commissionis eis facte, usque ad adventum absencium, eorum absencia non

obstante, et nunc, prout ex tunc, excusantes usque ad eorum regressum,

si contingeret eos non adesse in termino supradicto. De quibus omnibus

voluerunt et preceperunt per nos notarios hujus processus fieri publicum

instrumentum.

Post hec incontinenti, nos notarii subscripti, de mandato dictorum

dominorum commissariorum, ivimus ad prefatum dominum archidiaconum

Tridentinum, ad domum videlicet quam inhabitat in abbacia sancti Germani

de Pratis, sibique ex parte dictorum dominorum commissariorum

significavimus et legimus premissa [que] per eosdem dominos commissarios

hodierna die in prefata capella sancti Elligii acta fuerunt. Qui, eis

auditis, nobis dixit quod ipse bene miserat ad dictos dominos

commissarios dictum Johannem familiarem suum, ad excusandum eum quoad

hodiernam diem propter indisposicionem sui corporis, quam asseruit esse

veram, et excusacionem per dictum Johannem factam dixit se ratam habere.

Dixit eciam quod ipse predictum terminum, assignacionem et alia per

dictos dominos commissarios hodie acta, rata habebat, et bene placebat

ei. Dixit eciam dictus dominus archidiaconus Tridentinus quod [p. 285]

prius non fuerat contradictum de recessu cum eo, salva reverencia

dictorum dominorum collegarum suorum.

Acta fuerunt hec dicta die, in dictis locis, presentibus me Floriamonte

Dondedei, et magistris Bernardo Filioli, Bernardo Humbaldi, Hugone

Nicolai et Johanne de Fellinis notariis suprascriptis, ac Guillelmo

Radulphi.

Qua quidem die tercia mensis Novembris convenerunt in dicta capella

sancti Elligii apud sanctam Genefevam dicti domini episcopus Mimatensis,

Matheus de Neapoli et archidiaconus Tridentinus, et fecerunt requiri

extra dictam capellam et in monasterio sancte Genevefe si esset ibidem

aliquis qui vellet aliquid dicere coram eis pro ordine Templi; et nullo

comparente qui aliquid diceret, dicti domini tres commissarii videntes

quod ipsi non poterant in dicto negocio procedere juxta traditam eis

formam, propter absenciam aliorum concommissariorum suorum, cum dictus

dominus archiepiscopus Narbonensis esset extra Parisius occupatus

propter negocia regia et propter sigillum regium quod tenebat, et

dominus episcopus Bajocensis de mandato regio pro arduis negociis

profecturus esset ad curiam Romanam, et Nicholaus se excusasset per

litteras suas, et prefatus dominus archidiaconus Magalonensis, qui esse

dicebatur apud Montem Pessulanum, excusavit se propter infirmitatem sui

corporis per patentes litteras suas, et memoratus dominus Lemovicensis

episcopus, qui ad predictam diem veniebat, retrocessisset, intellecto

per litteras regias quod non expediebat certis de causibus [sic] in

dicto negocio procedi usque ad principium parlamenti regni proximo

futuri, quod teneri debebat in crastinum festi beati Vincencii,

decreverunt expectandum esse adventum predictorum dominorum

commissariorum, vel aliquorum ex eis, in tali numero quod procedi posset

juxta traditam eis formam. De quibus prefati tres domini commissarii

pecierunt per magistros Hugonem Nicolai et Guillelmum Radulphi notarios

supradictos, qui presentes erant, fieri publicum instrumentum, [p. 286]

et predicta redigi in processu, prout dicti duo notarii, et eciam

predicti tres domini commissarii, aliis dominis commissariis

subscriptis, et mihi Floriamonti Dondedei, Bernardo Filiholi et Bernardo

Umbaldi notariis subscriptis, qui tunc absentes eramus, postmodum die

subscripta proximo retulerunt.

Acta fuerunt hec per dictos tres dominos commissarios, predictis die et

loco, presentibus magistris Hugone Nicolai et Guillelmo Radulphi

predictis, ut nobis aliis postmodum retulerunt.

Post hec, anno eodem, videlicet Mº III^C Xº, die XVIIª mensis Octubris,

indictione VIIIIª, pontificatus sanctissimi patris et domini nostri

domini Clementis Pape quinti anno VIº, convenerunt in capella predicta

sancti Elligii prefati domini Narbonensis archiepiscopus, Mimatensis et

Lemovicensis episcopi, Matheus de Neapoli et archidiaconus Tridentinus,

dominis Bajocensi episcopo et Magalonensi archidiacono legittime

excusatis per patentes litteras eorumdem quarum tenor inferius est

insertus. Et volentes dicti domini commissarii procedere ad testium

recepcionem, fecerunt legi dictas litteras excusatorias, et exponi in

vulgari, presentibus dictis fratribus Guillelmo de Chambonnent et

Bertrando de Sartiges, qui alias ad defensionem ordinis se obtulerant et

jurare viderant testes usque nunc receptos in presenti negocio per

dictos dominos commissarios antedictos, ad hoc specialiter evocatis. Qui

quidem fratres, Guillelmus et Bertrandus, auditis lectis litteris

memoratis, dixerunt et protestati fuerunt quod ipsi persistebant in

appellacionibus prius interpositis per eos, et cum essent layci

illiterati, ut dicebant, pecierunt quod frater R. de Pruino et frater P.

de Bononia supradicti adducerentur ad presenciam eorumdem, cum alias

fuissent dicti fratres R. et P. cum ipsis duobus militibus deputati sub

certa forma ad defensionem dicti ordinis ab illis fratribus Templi qui

Parisius convenerant hoc anno pro defensione predicta. Pecierunt eciam

consilium sibi dari, dicentes quod si essent restituti libertati et

bonis eorum, quod libenter defenderent ordinem supradictum. Cum [p. 287]

autem per dictos dominos commissarios fuisset dictum eisdem prefatos R.

et P. sollempniter et voluntarie renunciasse defensioni ordinis predicti

et rediisse ad primas confessiones factas per eos, et eciam post dictam

renunciacionem prefatum fratrem P. fregisse carcerem et fugisse, et

dictum fratrem R. esse in tali statu quod non est admittendus ad

defensionem ordinis predicti, ut pote quia degradatus per concilium

provincialis concilii Senonensis, offerentes dicti domini commissarii

predictis militibus quod parati erant recipere juramenta testium

recipiendorum in negocio isto in presencia eorumdem militum, si adesse

volebant, et benigne audire si qua vellent proponere coram ipsis. Dicti

milites responderunt se nolle interesse modo nec alias juramentis

testium recipiendorum in negocio prelibato, nisi haberent dictos fratres

R. et P. et consilium, timentes aliter, ut dicebant, prejudicari

appellacionibus predictis. Et sic ab ipsorum dominorum commissariorum

presencia recesserunt.

Quibus peractis, fratres Galterus de Buris Lingonensis, Stephanus de

Doimont ejusdem, Odo de Doura Petra Eduensis, Enricus de Buris

Lingonensis presbiteri, Johannes Thara Belvacensis, Garnerius de

Vernefraaco Senonensis, Albertus de Columbis Parisiensis, Theobaldus

Tavernarii Parisiensis, P. de Loyson Morinensis, P. de Bello Monte

Belvacensis, Johannes Quintini de Benna Eduensis, et Johannes de sancto

Questo Belvacensis diocesium, qui dicebantur esse fratres dicti ordinis,

licet tunc dicti ordinis habitum non gestarent, adducti ad presenciam

dictorum dominorum pro perhibendo testimonio in negocio isto, juraverunt

coram dictis dominis commissariis, tactis sacrosanctis Evangeliis,

dicere totam plenam meram veritatem in negocio isto, secundum formam

juramenti aliorum testium superius registratam et vulgariter expositam

eisdem. Et dicti domini commissarii deliberaverunt quod ex tunc continue

procederent, quando melius et celerius possent, in negocio supradicto,

et placuit supradictis dominis, archiepiscopo Narbonensi, Mimatensi et

Lemovicensi episcopis et Matheo de Neapoli, quod si contingeret [p. 288]

eos, vel eorum aliquem, ex aliqua causa non convenire ad locum in quo

examinabuntur testes, quod alii college, dum tantum in sufficienti

numero fuerint, procedant in negocio memorato, eorum absencia non

obstante, ne propter dictam absenciam processum retardari contingat. Et

ipsi et dominus archidiaconus Tridentinus unanimiter deputaverunt domum

vocatam de la Serpent, que est abbatis Fiscatensis, sitam Parisius in

Parochia sancti Andree de Arcubus, ad examinandum testes predictos et

alios in dicto negocio producendos, et ad procedendum in dicto negocio

ulterius ut jus erit, donec per eos super ordinacione loci aliud fuerit

ordinatum.

Tenores autem dictarum litterarum excusatoriarum tales sunt:

Reverendis in Christo patribus ac dominis, dominis Dei gracia,

Narbonensi archiepiscopo, Mimatensi ac Lemovicensi episcopis, nec non

discretis viris magistris Mateo de Neapoli in ecclesia Rothomagensi, ac

Magalonensi et Tridentino archidiaconis, a Sede apostolica super

inquisicione facienda contra ordinem Templariorum in regno Francie

deputatis, una cum aliis in litteris apostolicis declaratis, G. eadem

gracia episcopus Bajocensis, collega eorumdem in premissis, salutem, cum

sincera in Domino karitate. Quoniam nollemus prefatum inquisicionis

negocium per nostram absenciam impediri, fuerimusque et adhuc simus

arduis negociis tam nostris quam domini Regis et regni impediti, nos

vobis excusavimus, quociens nos abesse contingerit a locis ubi vos vel

ulli ex vobis in dicto negocio insufficienti numero fueritis, secundum

formam apostolicam congregati; vos requirentes quatenus, nostri absencia

non obstante, in dicto negocio procedatis, secundum traditam in hec

formam. Et quam primum poterimus comode, ad vos Parisius accedere

curabimus, dante Deo: Datum XIII die mensis Octubris, anno Domini

millesimo CCCº decimo.

Reverendis in Christo patribus, dominis ejus carissimis, dominis Dei

gracia, archiepiscopo Narbonensi, etc., Johannes de Monte Lauro

Magalonensis archidiaconus, in negocio inquisicionis contra Templariorum

ordinem in regno Francie una cum eis a Sede apostolica [p. 289]

deputatus, salutem cum omni reverencia et honore. Cum, propter longam

corporis mei molestiam et langorem quem diu passus extiti in tibia et in

pede, non possim iter agredi et continuare, seu ire versus Parisius, ad

procedendum in prelibato inquisicionis negocio vobis et mihi, ut

premissum est, commisso, sine corporali periculo, juxta consilium

medicorum, et ego eciam senciam in me ipso, sicque non possim assignata

die per nos concorditer et statuta adesse Parisius, ut optarem, ad

procedendum una vobiscum in negocio memorato, reverende paternitati et

dominacioni vestre, cum reverencia debita me excuso, vobis humiliter

supplicando, ut ex causis premissis, mea absencia non obstante, die

assignata et diebus ac temporibus subsequentibus, in prefato nobis

commisso negocio procedatis, juxtra traditam nobis formam. Cessante

autem inpotencia ac resumptis viribus, Deo propicio, prosecucioni ac

expedicioni negocii ejusdem interessem, et una vobiscum, ut filius

obediencie, promptis affectibus exequerer officii mei debitum in

premissis. Datum in Monte Pessulano, anno Domini Mº CCCº Xº, scilicet

IIII idus Octubris, pontifficatus sanctissimi patris, domini Clementis

Pape quinti, anno quinto.

Reverendis in Christo patribus, dominis suis carissimis, dominis Dei

gracia, Narbonensi archiepiscopo, etc., Johannes de Monte Lauro

Magalonensis archidiaconus, in negocio inquisicionis contra Templariorum

ordinem una cum eis a Sede apostolica deputatus, salutem et promptam ad

eorum mandata et beneplacita voluntatem, cum omni reverencia et honore.

Cum, propter corporis mei debilitatem et molestiam, ex multis

passionibus et egretudinibus procedentem, quas passus sum divino judicio

estate ac tempori proximo precedenti, ad presenciam vestram Parisius

accedere non potuerim, sicut voluissem ac pariter debuissem, in statuto

per nos termino et prefixo una vobiscum in predicto negocio processurus,

litteras meas patentes excusacionem meam et inpotenciam continentes

vobis, dominis meis predictis, cum debita reverencia, destinavi et

direxi, quas credo paternitati et dominacioni vestre presentatas fuisse,

loco et tempore competenti, per ejus ministerium cujus fidei ac [p. 290]

solite benignitati eas committendas decrevi, vobis legittime

presentandas. Quia vero illustrissimi domini nostri, Regis Francorum,

recepi litteras, mandatum et precamina, continentes ut, visis et

inspectis suis litteris, omni dilacione remota, Parisius accederem, una

vobiscum in premisso inquisicionis negocio processurus, vel si aliquo

impedimento me contingeret esse detentum, excusacionem meam et

inpotenciam vobis per meas patentes litteras insinuare deberem, juxta

domini nostri Regis prefati mandatum ac jura et apostolice commissionis

beneficium, vobis notifico per presentes me esse impeditum et inpotentem

hoc tempori ad veniendum Parisius, propter persone mee molestiam et

langorem, et idcirco paternitati et dominacioni vestre ex causis

premissis, cum reverencia debita, me excuso vobis, humiliter

supplicando, ut mea absencia non obstante in prefato inquisicionis

negocio procedatis, juxta traditam vobis formam. In quorum omnium

testimonium sigillum meum cereum duxi presentibus apponendum. Actum et

datum in Monte Pessulano, III die mensis Decembris, anno Domini

millesimo CCCº Xº, pontificatus sanctissimi patris, domini Clementis

Pape quinti, anno quinto.

Acta fuerunt hec anno, die et loco predictis, presentibus venerabili

viro magistro Amilio de Aurelianis, archidiacono Aurelianensi, et me

Floriamonte Dondedei de Mantua, et magistris Bernardo Filioli, Guillelmo

Radulphi, Hugone Nicolai et Bernardo Humbaldi notariis et tabellionibus

suprascriptis.

Post hec in crastinum, videlicet die XVIIIª predicti mensis Decembris,

convenerunt in predicta domo abbatis de Fiscano domini commissarii

antedicti, et fuit adductus ad presenciam eorundem frater Johannes de

Thara, predictus testis supra juratus, ut deponeret dictum suum.

Requisitus ante omnia, cum non portaret mantellum Templariorum, si

fuerat de ordine Templi, respondit quod sic, undecim annis vel circa

ante capcionem Templariorum. Mantellum autem cum quo captus [p. 291]

fuit, dixit fuisse consumptum seu confractum, et ex tunc non portavit

mantellum. Requisitus quem statum habebat in ordine Templi, respondit

quod erat preceptor de Monte Boini Senonensis diocesis. Requisitus de

etate sua, respondit se esse circiter LX annorum. Requisitus si alias

fuerat examinatus in facto Templariorum, respondit quod sic, per

episcopum Aurelianensem, et quod reconciliatus fuerat per ipsum

episcopum Aurelianis, et in concilio Senonensi confirmavit suam

confessionem, et postmodum rasit barbam. Lectis autem et diligenter

expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ut sequitur.

Et primo, ad primum, secundum, tercium et quartum, de abnegacione

Christi, etc., respondit quod in recepcione fratrum dicti ordinis,

faciebant eos communiter vovere castitatem, obedienciam et vivere sine

proprio, et postmodum abnegare Jhesum Christum, sicut sibi videtur. Est

tantum bene certus, ut dixit, quod abnegabant Dominum, et credit quod

per Deum intelligerent Jhesum Christum. Requisitus quomodo sciebat

predicta, respondit quod ipse sic fecerat in recepcione sua. Requisitus

ubi et a quo et quando receptus fuerat in dicto ordine, et quibus

presentibus, respondit se fuisse receptum apud Belvacum, in capella

domus Templi, a fratre Roberto de sancto Pantaleone preceptore dicti

domus, in vigilia festi omnium Sanctorum proxime preteriti fuerunt XIIII

anni, presentibus fratribus Garino de Grandi Villarii presbitero quem

credit esse in Chipro, Petro de Cormelliis serviente, Johanne dicto le

Camus serviente, defunctis, et quibusdam aliis de quorum nominibus dixit

se non recordari, et dixit se fuisse receptum circa horam terciam.

Requisitus quomodo abnegaverat ipse Christum, respondit quod tradito

sibi mantello dictus preceptor precepit ei quod abnegaret Christum, et

ipse fuit totus stupefactus et turbatus, et videbatur sibi quasi quod

esset incantatus, nesciens sibi ipsi consulere cum comminarentur eidem

graviter nisi hoc faceret, et ita abnegavit ore, non corde, ut dixit.

Juravit tunc insuper, ut dixit, se conservaturum bona Templi et secretum

capitulorum et ordinis.

Item, requisitus si aliquid aliud illicitum fuerat actum in [p. 292]

recepcione sua, respondit quod dictus preceptor precepit ei quod spueret

super quandam parvam crucem, in qua erat ymago Crucifixi, quam idem

receptor tenebat in manu sua, et ipse testis spuit juxta crucem

predictam, sed non super, non tamen recordatur si dicta ymago erat

sculpta vel picta, nec si dicta crux erat lignea vel metalina.

Item, dixit dictum receptorem tunc precepisse eidem quod oscularetur

ipsum receptorem retro supra braccale in carne nuda, et osculatus fuit

eum ibidem retro altare, ut dixit, nullis presentibus nisi ipsis duobus.

Dixit insuper quod ibidem osculatus fuit ipsum receptorem in umbilico,

sed in tradicione mantelli dictus receptor et alii fratres astantes

fuerunt osculati eum in ore, aliud illicitum non recolit ad presens, ut

dixit, fuisse factum in recepcione sua predicta, et hoc fuit nimium, ut

dixit.

Item, requisitus si interfuerat recepcionibus aliquorum aliorum fratrum

dicti ordinis, respondit quod sic aliquando. Requisitus ubi, quando et

in quorum recepcione interfuerat, respondit quod Parisius in domo Templi

vidit recipi duos fratres carnales de genere domini de Renaval, et cum

eis Ricardum Scoti, quondam servientem gueti, et multos alios de quorum

nominibus dixit se non recordari, a fratre Hugone de Penrado visitatore

Francie, circa festum beatorum Petri et Pauli proxime preteritum fuerunt

novem anni. Verumptamen in dictis recepcionibus non vidit aliquid

illicite agi, quia recessit cito cogitans quod illa fierent eis que

fuerant facta sibi, quia ipse testis nolebat videre, ut dixit, credit

tantum quod post recessum suum predicta fierent.

Item, dixit se recepisse fratres P. de Claramonte et Jacobum de Via

Parisia inservientes ipsius ordinis, in capella domus Templi de Campo

Bubali Senonensis diocesis, et dictum fratrem P. recepit, bene sunt octo

anni, presentibus fratribus Guillelmo le Parrier Henrico dicto Bolart

servientibus, et Johanne dicto Peynet, et Hugone dicto David

presbiteris. Prefatum vero fratrem Jacobum dixit se recepisse [p. 293]

per VII menses vel circa ante capcionem Templariorum, presentibus

fratribus Matheo de Telleyo, P. de Lonso servientibus, et Daniele de

Parisiis presbitero, superstitibus; de pluribus dixit se non recordari.

Requisitus si in recepcione dictorum fratrum Petri et Jacobi fuerat

aliquid illicite actum per eum vel per eos, respondit quod in recepcione

dicti fratris Petri nichil fuit illicite actum, nec proponebat dictus

receptor eum, ut dixit, facere Deum abnegare; sed postmodum elapsis

tribus mensibus, vel circa, supervenit frater Gerardus de Villaribus,

qui fuerat preceptor firmiter et erat magnus homo in dicto ordine, et

multum reverebatur ab aliis, ut dixit, qui peciit ab ipso receptore si

fecerat dictum fratrem Petrum abnegare Christum et spuere super crucem

et oscula facere inhonesta; et cum ipse testis respondisset quod non,

dixit ei comminando quod exinde posset incurere magnum dampnum, propter

quod cito posset dictam reprehensionem (_sic_); sed non recordatur qua

die dictus testis precepit dicto fratri Petro quod abnegaret Christum,

quia hoc erat faciendum secundum observanciam ordinis, et quod eciam

debebat spuere supra crucem et facere oscula supradicta, de quo idem

frater Petrus fuit multum stupefactus, dicens ipsi testi: Dimitatis me

in pace. Finaliter tamen ad ejus mandatum abnegavit Christum, quo facto

non curavit idem testis quod alia fierent inhonesta; dixit autem se non

recordari precisse in quo loco erant quando fuit facta dicta abnegacio;

credebat tamen quod essent in campis causa [?] spaciandi, vel in aula

dicte domus de Monte Boini, et erant ambo soli. In recepcione autem

dicti fratris Jacobi, dixit fuisse servata illa que supra deposuit

fuisse facta in recepcione sua, plures dixit se non recepisse, nec

aliorum quam supra deposuit recepcionibus interfuisse quod recordetur.

Item, requisitus si predictus modus recepcionis servatus in eo et per

eum servabatur communiter in toto ordine et a majori parte, respondit

quod ante capcionem eorum credebat quod non servaretur in toto ordine,

sed audito quod magnus Magister et alii preceptores dicti ordinis

confessi fuerant predicta servare in toto ordine post capcionem [p. 294]

eorum, credidit quod verum confessi fuissent et quod ita servaretur

communiter in toto ordine predicto.

Item, ad V-VIII articulos, de dogmatizacione, etc., respondit se

audivisse dici ab illo qui eum recepit illa de quibus supra deposuit, et

quod Christus erat falsus propheta; de aliis contentis in ipsis

articulis, dixit se aliud nescire quod supra deposuit.

Item, ad IX-XIII articulos, de conculcacione crucis, etc., dixit se

nescire nisi quantum supra deposuit.

Item, ad XIIII et XV, de cato, dixit se nichil scire, quia non

frequentabat capitula generalia eorum.

Item, ad XVI-XXIII, de sacramento altaris et sacerdotibus, etc.,

respondit se nichil scire, adiciens quod ipse bene credebat sacramentum

altaris et omnia alia sacramenta Ecclesie, et se credere quod eorum

sacerdotes debite celebrabant.

Item, ad XXIIII-VIIII respondit se nichil aliud scire nisi quod

precipiebatur eis districte quod confiterentur fratribus sacerdotibus

ordinis tantum.

Item, ad XXX-III, de osculis, respondit ut supra et nichil ultra.

Item, ad XXXIIII-V respondit quod non jurabant sed promitebant quod

ordinem non exirent, et statim pro professis habebantur.

Item, ad XXXVI-VIIII, de clamdestina recepcione et suspicione, respondit

vera esse contenta in eis, quia ita viderat servari in dicto ordine, et

credit quod predicta fierent ex statuto dicti ordinis et quod hoc bene

sciebat, sed aliam causam non redidit requisitus.

Item, ad XL-V, de sodomia, respondit se nichil scire nec credebat

contenta in ipsis articulis esse vera, dixit tamen quod receptor suus

dixerat ei in recepcione sua predicta posse fieri secundum observaciones

eorum, et ipse testis respondit ei in vulgari: _Vos poeez la art._

Item, ad XLVI-LVII, de ydolis, respondit se nichil scire.

Item, ad LVIII-LXI, de cordulis, dixit se nichil scire quod tangerent

capita ydolorum; portabant tamen dictas cordulas, et cordula qua ipse

cingebatur fuit sibi data per quandam domizelam.

Item, ad LXII-VII respondit ut supra de modo recepcionis et de [p. 295]

minis.

Item, ad LXVIII-LXXII respondit quod ex sacramento tenebantur, ut supra

deposuit, non revellare secreta ordinis, et si revellassent, credit quod

fuissent incarcerati, quia si eciam revellassent honesta que fiebant in

capitulis, fuissent incarcerati.

Item, ad LXIII respondit, ut supra, verum esse.

Et ad LXXIIII-VI respondit contenta in eis esse vera.

Item, ad LXXVII et sequentes usque ad articulum, item quod ellemosine,

respondit, se credere quod ordo ab inicio fuit bonus, credit tamen

contenta in ipsis articulis esse vera, quia Magister magnus et alii, ut

supra deposuit, confessi fuerunt, et quod dicti errores per malos

magistros fuerunt in dicto ordine introducti; alia super ipsis articulis

dixit se nescire.

Item, ad XCVII, de ellemosinis, respondit quod ipse faciebat eas fieri

convenienter in locis in quibus erat, credit tamen quod aliqui vel

propter avariciam vel propter negligenciam non facerent ut debebant, et

ille qui eum recepit, precepit ei quodam tempore caristie quod

diminueret ellemosinam, ipse tamen non obedivit ei, ut dixit.

Item, ad XCVIII-C respondit se nichil scire, nec audivisse dici.

Item, ad CI-VI, de clamdestina recepcione, respondit ut supra, alia

dixit se nescire nisi quod predicta fiebant januis clausis, et

deputabatur unus serviens qui previderet ne aliqui possent eos videre

vel audire.

Item, ad CVII-XI respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.

Item, ad CXII-XIII respondit se credere vera esse contenta in eis.

Item, ad CXIIII-XVII respondit ut supra, alia dixit se nescire.

Item, ad CXVIII respondit se nescire quod aliquis exiverit dictum

ordinem propter feditates predictas.

Item, ad CXVIIII respondit se credere contenta in eo esse vera.

Item, ad CXX-XXIII respondit se credere quod illa que confessus est

supra essent nota inter fratres dicti ordinis, de extra nichil scit, ut

dixit.

Item, ad CXXIIII-VII respondit, ut supra, se credere vera esse [p. 296]

quod confessi fuerunt.

Item, requisitus si sic deposuit prece, precio, amore, timore, odio vel

comodo temporali, quod ipse vel alius pro eo habuerit vel habere speret,

respondit quod non, sed pro veritate dumtaxat, et est sciendum quod

predictus testis est litteratus, et intelligebat et loquebatur Latinum,

et fuit sibi preceptum per dictos dominos commissarios in virtute

prestiti juramenti per eum ne revelaret dictam deposicionem suam

quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio et

me Floriamonte Dondedei, Bernardo Filiholi, Bernardo Humbaldi, Guillelmo

Radulphi et Hugone Nicolai notariis hujus processus.

Post hec, die Sabati sequenti que fuit XVIIII mensis Decembris,

convenerunt in dicta domo abbatis de Fiscano dicti domini commissarii,

et fuit adductus ad presenciam eorumdem frater Galterus de Buris

presbiter, Lingonensis diocesis, etatis, ut dicebat, XL annorum vel

circa, qui dicebat se fuisse in dicto ordine Templariorum per VIII annos

ante capcionem eorum, et examinatum fuisse in facto Templariorum per

ballivum Senonensem et postmodum per dominum archiepiscopum Senonensem

qui tunc vivebat, et reconciliatum fuisse Senonis per dominum episcopum

Aurelianensem, vacante tunc sede Senonensi, et in concilio Senonensi

mantellum ordinis postmodum dimisisse. Lectis autem et diligenter

expositis sibi omnibus et singulis articulis supradictis, respondit ad

eos ut sequitur:

Et primo, ad primos quatuor articulos, de abnegacione, dixit se nescire

quid servabatur in toto ordine de contentis in ipsis articulis, sed

credebat super hoc servari quod servatum fuerat in recepcione sua facta

in capella domus Templi de Buris Lingonensis diocesis, per fratrem P. de

Scivreyo preceptorem tunc dicte domus, presentibus XIII vel XIIII

fratribus dicti ordinis, quos omnes credebat esse mortuos, et de majori

parte eorum dixit se esse certum, videlicet fratribus Johanne de Buris

presbitero, Martino de Niciaco, Stephano de Volenis, Guido de [p. 297]

Niciaco, Roberto de Vianesio preceptore tunc de Spayaco, Johanne Grilhot

et Radulpho Gandicho servientibus, quos omnes dixit obiisse post

capcionem eorum Senonis, et fratribus Martino oriundo de terra de

Auxeyo, Naucherio de Leyma et quibusdam aliis de quorum nominibus et

eorum morte vel vita non est certus, ut dixit. In dicta autem sua

recepcione, dixit servatum fuisse hunc modum, videlicet quia ipse testis

primo peciit se admitti ad elemosinam dicti ordinis, et fuit sibi dictum

per dictum fratrem P., qui eum recepit, quod diligenter adverteret quid

petebat, quia nesciebat quales erant intus, et quia voluntatem suam

haberet voluntati aliene submittere, si intraret. Instante vero dicto

teste pro dicta recepcione, cum dictus receptor et alii fratres astantes

ad invicem et ad partem collocuti fuissent, misserunt ad eum dictos

fratres Johannem de Buris presbiterum, et Guidonem de Niciaco, qui eadem

dixerunt sibi que dixerat preceptor predictus, et ipso teste respondente

quod eos credebat esse tales interius quales apparebant exterius, et

quod paratus erat subici oneribus ordinis et facere quod alii faciebant,

convenerunt omnes, et dictus receptor tradidit sibi mantellum. Quo

tradito, juravit idem testis super missale, posita manu in loco ubi erat

canon misse, mandante dicto receptore, quod esset obediens preceptis

superiorum suorum ordinis, sed nichil aliud juravit, ut dixit. Post

dictum autem juramentum, dixit predictus preceptor eidem testi quod

secundum puncta ordinis eorum debebat abnegare Christum. De quo idem

testis fuit valde stupefactus, ut dixit, sed mandante eodem receptore,

abnegavit ore tantum, non corde, ut dixit. Quo facto, idem receptor

dixit quod adhuc eciam secundum puncta ordinis debebat spuere super

crucem, et ablata per dictum presbiterum de altari quadam magna cruce

metallina in qua erat sculpta ymago Crucifixi, et tradita dicto

receptori, dictus testis, mandante dicto receptore quod spueret super

eam, spuit non super sed prope eam, quam idem preceptor tenebat inter

duas manus suas super terram. Post predicta vero, dixit supradictus

frater Martinus dicto receptori quod adhuc obmittebat unum de [p. 298]

punctis ordinis, videlicet de osculo posteriori, et tunc dictus receptor

surgens et levare incipiens pannos suos retro dixit eidem testi quod

surgeret et oscularetur eum retro in ano, et cum idem testis surrexisset

obedire volens propter juramentum prestitum per eundem, dictus receptor

dixit ei quod remittebat sibi dictum osculum quia erat sacerdos.

Requisitus si sciebat ex qua causa fiebant supradicta nefanda, dixit

quod non, et quod preceptum fuit ei per dictum receptorem quod non

revellaret predicta, quia si faceret, in districto carcere poneretur.

Nichilominus tamen idem testis, ut dixit, fuit confessus predicta infra

octo dies a tempore recepcionis sue domino Johanni tunc episcopo

Lingonensi, et absolvit eum, injuncta sibi penitencia quod per septem

annos jejunaret sextas ferias in pane et aqua. Fuit tamen dictus

episcopus multum stupefactus audita dicta confessione, ut dixit, eum

multum reprehendens quia fecerat suprapredicta, et stetit dictus

episcopus per magnam pausam antequam absolveret eum et imponeret sibi

penitenciam predictam. Requisitus in quo loco dictus episcopus audiverat

ejus confessionem et quibus presentibus, respondit quod in capella

episcopalis domus vocate de Burgo fuit confessus eidem episcopo,

videntibus Hugueto de Bures fratre ejusdem testis, nunc defuncto,

camerlingo tunc dicti episcopi, qui ipsum introduxit in capella

predicta. Requisitus de hora recepcionis sue, respondit se fuisse

receptum parum ante horam prime; adiciens requisitus se nunquam

interfuisse recepcioni alicujus alterius fratris dicti ordinis, nec

capitulis eorumdem.

Item, ad V-VIII articulos, de dogmatizacione, etc., respondit se nichil

scire, nec alias audivisse, nec sibi dictum fuisse.

Item, ad VIIII-XIII articulos respondit de spuicione super crucem sicut

supra dixit; de aliis autem contentis in ipsis articulis dixit se nichil

scire.

Item, ad XIIII et XV articulos, de cato, dixit se nichil scire.

Item, ad XVI-XXIII articulos respondit se nescire si credebant

sacramentum altaris, dixit tamen prefatum preceptorem suum precepisse

eidem in recepcione sua, presentibus supradictis fratribus qui [p. 299]

astabant, quod quando missa celebraret, obmitteret quatuor verba secreta

canonis, sed non specificavit verba illa, quia laycus erat. Sed

supradictus frater Johannes presbiter dixit sibi quod ista verba debebat

obmittere: _hoc est enim corpus meum_. Ipse tamen testis non celebravit,

ut dixit, quousque fuit confessus dicto episcopo, sed post dictam

confessionem celebravit pluries et dicta verba non obmisit, ut dixit,

nec sciebat quod alii presbiteri dicti ordinis obmitterent dicta verba.

Item, ad XXIIII-XXVIIII articulos respondit se nichil scire, asserens

Magistrum et alios laycos non habere potestatem absolvendi a peccatis.

Item, ad XXX-XXXIII articulos respondit se nichil scire nisi quod supra

deposuit de osculo precepto eidem.

Item, ad XXXIIII et XXXV respondit sibi dictum fuisse in recepcione sua

per dictum receptorem quod pro professo habebatur, et quod

incarceraretur si extunc exiret, non tamen juravit hoc, nec scit quod in

aliis servaretur.

Item, ad XXXVI-XXXVIIII articulos respondit se credere vera esse

contenta in ipsis articulis, quia in recepcione sua non fuerunt nisi

fratres ipsius ordinis, et porte fuerunt clause, et quia quidam

presbiter, curatus, ut credebat, ecclesie de Noylh Lingonensis diocesis,

qui, ut sibi videtur, vocabatur Hugo Jurade, inproperavit ipsi testi

post recepcionem suam, dum biberet ipse testis in domo ejusdem

presbiteri, quod mala suspicio erat contra ordinem, quia faciebant

clamdestinas recepciones et capitula eorum. Nulli tamen alii aderant, ut

dicit, quando inproperavit sibi predicta.

Item, ad XL-XLV, de crimine sodomitico, respondit se nichil scire, nec

audivisse dici aliquid.

Item, ad XLVI-LVII, de ydolis, respondit se nunquam aliquid audivisse

dici quousque fuit captus, et se nichil scire de predictis.

Item, ad LVIII-LXI, de cordulis, etc., respondit se nichil aliud scire

nisi quod ei fuit dictum in recepcione sua quod debebat cingi quadam

cordula supra camisiam suam, non tamen fuit sibi tunc nec alias [p. 300]

tradita dicta cordula, sed habuit eam a quadam sorore sua, ut dixit, et

eam portavit per triduum tantum, ut dixit.

Item, ad LXII-IIII respondit se nescire qualiter alii fratres in dicto

ordine recipiebantur, sed credit quod reciperentur sicut ipse fuit

receptus.

Item, ad LXV-VII respondit se nichil scire, credit tamen quod si ipse

non fecisset illa que fuerunt injuncta sibi in recepcione sua, quod

fuisset incarceratus, et quod idem fuisset factum de aliis.

Item, ad LXVIII-LXXII articulos respondit per sacramentum fuisse sibi

impositum quod non revellaret modum recepcionis sue. Et fuit sibi

comminatum quod incarceraretur, si revellaret vel si loqueretur super

hoc aliis, et idem credit quod servaretur in aliis fratribus ordinis

memorati.

Item, ad LXXIII articulum respondit se credere quod non auderent

confiteri nisi fratribus presbiteris ejusdem ordinis, non tamen fuit

inhibitum, ut dixit.

Item, ad LXXIIII-VI respondit se credere contenta in ipsis articulis

vera esse.

Item, ad LXXVII et alios sequentes usque ad XCVII, item quod elemosine,

etc., respondit se nescire nisi quod supra deposuit de se ipso.

Item, ad XCVII respondit quod ellemosine non fiebant in domibus de Buris

et de Fontanetis Lingonensis diocesis, in quibus fuit moratus, non

sufficienter; advenientes tamen bene accipiebantur ibidem secundum quod

ministrabatur eis subtrahebatur fratribus in locis commorantibus

memoratis.

Item, ad XCVIII-C respondit se nichil scire nisi quod ei fuit preceptum

quod servaret jura ordinis.

Item, ad CI-VI articulos, de clamdestinacione, respondit se audivisse

dici quod clam de nocte, clausis januis et custode in ultima parte

posito, exclusis omnibus qui non erant de ordine, dicta capitula

tenebantur Parisius.

Item, ad CVII-CXI respondit se nichil scire, nec audivisse dici, nec

credere contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, ad CXII et CXIII respondit se audivisse dici contenta in [p. 301]

ipsis articulis esse vera.

Item, ad CXIIII-CXVII respondit se nescire nisi a tempore quo fuit in

ordine, credit tamen quod antea dicti errores vigebant in ipso ordine,

sed nescit a quo tempore fuerunt introducti. De negligencia autem dixit

prout supra deposuit.

Item, ad CXVIII respondit se nescire quod aliqui propter predictas

feditates exiverunt ordinem memoratum.

Item, ad CXVIIII respondit se credere contenta in eo.

Item, ad CXX-XXIII respondit se credere quod illa de quibus supra

deposuit essent nota inter fratres dicti ordinis, et quod esset de

predictis communis opinio inter eos. De extraneis ab ordine nichil scit,

sicut dixit.

Item, ad CXXIIII-VII respondit se nichil scire.

Item, requisitus si sic deposuit prece, etc., ut supra.

Post hec, die Lune ante festum Natale Domini, que fuit XXI dies mensis

Decembris, convenerunt in dicta domo dicti domini commissarii, excepto

domino archiepiscopo, et fuit adductus ad presenciam eorumdem frater

Stephanus de Divione presbiter, Lingonensis diocesis, preceptor de

Divione, testis supra juratus, etatis, ut dixit, septuaginta duorum

annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia, sicut dixit,

gentes ducis Burgundie abstullerunt ei per XV dies post capcionem

ejusdem. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis

articulis, respondit ad eos ut sequitur.

Et primo, ad IIIIor primos articulos dixit se nescire quod servabatur in

ordine, verumptamen in recepcione sua facta per fratrem Petrum de

Sivreyo preceptorem de Buris, Lingonensis diocesis, in capella domus

Templi de Taverniaco dicte diocesis Lingonensis, in festo Ascensionis

Domini proximo preterito, fuerunt decem et octo anni elapsi vel circa,

petitis pane et aqua et vestitu ordinis per dictum testem a prefato

preceptore, et responso per ipsum preceptorem quod adverteret quid

petebat, quia consuerat in seculo bene et laute comedere et [p. 302]

dormire et vestire, et in ordine oporteret eum sustinere multa; et ipse

testis respondisset se paratum omnia sustinere, dictus receptor fecit

eum jurare super quemdam missale per ipsum testem tactum quod obediret

omnibus et singulis preceptis suis et aliis superiorum dicti ordinis, et

quod non exiret dictam religionem pro aliqua alia religione; postque,

allata quadam cruce enea in qua erat ymago Crucifixi sculpta, nescit per

quem ex dictis fratribus, et posita ipsa cruce super terra in hora

mantelli dicti preceptoris, item preceptor precepit eidem testi in

virtute juramenti prestiti per eundem quod spueret super dictam crucem,

de quo idem testis multum turbatus extitit, sicut dixit, sed finaliter

metu ipsius preceptoris et aliorum, cum cordis dolore, ut dixit, spuit

non super ipsam crucem sed juxta eam. Quo facto, idem preceptor dixit et

precepit eidem testi quod abnegaret Deum, quo respondente: «Sancta

Maria, quomodo hoc facerem,» preceptor respondit ei quod oportebat eum

abnegare, quia juraverat obedire preceptis suis, et testis abnegavit

ore, sicut dixit, et non corde; et hoc fecit cum magno dolore, et

voluisset, sicut dixit, tunc fuisse extra in libertate sua cum uno solo

brachio, quia faciebat contra conscienciam suam.

Item, dixit quod, predictis peractis, dictus preceptor dixit ei quod

secundum observancias ordinis eorum recepti debebant osculari in ano

receptores, quia tamen idem testis erat presbiter, parcebat ei et

remittebat sibi dictum osculum. Non recordatur quod alia tunc sibi

fuerint dicta, nisi quod viveret in castitate et sub obediencia, et

absque proprio nisi ipsum proprium voluntate superiorum suorum haberet.

Requisitus de hora recepcionis sue et de presentibus, respondit se

fuisse receptum post missam, inter horam prime et tercie, presentibus

fratribus Diderio de Buris, Guillelmo de Belna, Benigno de Divione,

Martino de Niciaco, Stephano de Volenis et Johanne de Divione

servientibus dicti ordinis, jam defunctis. De plurium aliorum qui

adfuerunt nominibus dixit se non recordari. Requisitus si unquam

interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris dicti ordinis,

respondit non, nec capitulis in quibus fierent recepciones. Requisitus

si fuerat alias examinatus in facto Templariorum, respondit [p. 303]

quod sic per dominum archiepiscopum Senonensem qui nunc est, et fuerat

reconciliatus et absolutus per eum. Et dixit se credere, licet hoc

nesciret certitudinaliter, ut dixit, quod communiter fratres ipsius

ordinis reciperentur per eundem modum per quem ipse fuit receptus.

Item, ad V-XV articulos respondit nichil scire, vel ut supra.

Item, ad XVI-XXIII respondit quod in recepcione sua fuit sibi dictum per

predictum receptorem quod, quando celebraret missam, obmitteret IIIIor

verba canonis; et frater Guillelmus de Belna predictus, qui sciebat

aliquantulum de litteris, dixit ipsi testi quod ista erant illa verba

que debebat obmittere, videlicet que incipiunt _hoc est_, et ipse testis

respondit quod ea obmitteret, verumptamen nunquam obmisit ea celebrando,

ut dixit. De aliis autem contentis in ipsis articulis, dixit se nichil

scire, adiciens quod ipse bene credebat sacramentum altaris et omnia

alia ecclesiastica sacramenta. Requisitus si fuerat locutus cum fratre

Galtero de Buris presbitero, teste proximo precedenti, cum cujus

deposicione videbatur concordari, respondit quod sic tenebantur in eadem

domo, verumptamen nichil dixerat ei de deposicione sua, quia in virtute

juramenti prestiti per eum fuerat inhibitum ipsi fratri Galtero ne

revellaret eam, ut sibi dixit. Requisitus si fuerat ante capcionem suam

confessus de predictis, respondit quod sic in crastinum recepcionis sue

in ecclesia fratrum Minorum de Divione, distante per duas leuchas a loco

in quo fuerat receptus, cuidam fratri Minori habens potestatem episcopi

Lingonensis, confessoris ducisse Burgundie, qui vocabatur, ut videtur

ipsi testi, frater Nicolaus, et dictus frater absolvit eum, posita

penitencia quod per annum portaret super carnem nudam unam cordam cum

quinque nodis qua cingeretur, et quod diceret qualibet die ter psalmum

Miserere mei, et quod in qualibet sexta feria Quadragessime tunc

sequentis legeret ex integro unum psalterium. De presentibus in loco in

quo fuit confessus, dixit se non recordari nec scire si dictus frater

adhuc vivebat. Erat tamen vivus quando ipse testis fuit captus.

Item, ad XXIIII-VIII respondit se non credere quod aliqui layci [p. 304]

possent absolvere a peccatis, verumptamen dixit se audivisse apud

Divionem in domo Templi ter vel quater a quibusdam ex fratribus dicti

ordinis, de quorum nominibus dixit se non recordari, quod magnus

Magister eorum poterat absolvere a peccatis.

Item, ad XXX-XXXIII, de osculis, respondit se nichil scire nisi quod

supra deposuit.

Item, ad XXXIIII-V respondit se credere vera esse contenta in ipsis

articulis, quia ipse juraverat non exire dictum ordinem, et fuerat sibi

dictum in recepcione sua quod pro professo habebatur.

Item, ad XXXVI-XXXVIIII respondit se credere contenta in eis vera esse,

scilicet quod clandestine fierent recepciones, quia ita factum fuerat

quando ipse fuit receptus, credens quod ex hoc suspicio contra dictum

ordinem haberetur.

Item, ad XL-XLV, de crimine sodomitico, respondit se nichil scire, et

quod non credebat contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, ad XLVI-LVII, de ydolis, dixit se nichil scire nec ante capcionem

eorum audivisse, et quod non credebat contenta in ipsis articulis esse

vera.

Item, ad LVIII-LXI respondit quod in recepcione sua fuit sibi preceptum

quod super camisiam suam cingeret unam zonam de filo, et eam portavit

per annum, ut dixit, credens quod idem facerent alii, ut dixit; nunquam

tamen, ut dixit, de ydolorum capita dictis cordulis cingeretur [sic],

nec scit aliquid aliud de predictis.

Item, ad LXII-IIII, de modo recepcionis, respondit se nescire nisi quod

supra deposuit.

Item, ad LXV-VII respondit se nescire si fuissent interfecti vel carceri

mancipati nolentes predicta facere, nec audivit, ut dixit, quod aliquis

propter premissa fuerit captus vel interfectus.

Item, ad LXVIII-LXXII respondit se jurasse quod non revellaret secreta

ordinis et capitulorum nec modum recepcionis sue, et credit quod idem

facerent alii, dicens se audivisse quod si aliqui revellassent, fuissent

incarcerati.

Item, ad LXXIII respondit se nichil scire, et quod non fuerat [p. 305]

sibi injunctum quod non confiteretur nisi sacerdotibus dicti ordinis,

audivit tamen dici quod injungebatur fratribus laycis ipsius ordinis

quod non confiterentur nisi presbyteris ejusdem ordinis sine licencia

superiorum suorum, et hoc ferebatur communiter et publice in ipso

ordine, nescit tamen ubi nec a quibus audivit.

Item, ad LXXIIII-VI respondit se credere vera esse quod negligentes

fuerunt, ut in articulis continetur.

Item, ad LXXVII et alios sequentes usque ad XCVII respondit se nescire

si ultra mare et in aliis locis dicti ordinis servabantur contenta in

ipsis articulis et si erant vera, credit tamen quod servaretur in

aliorum recepcionibus quod fuit servatum in sua.

Item, ad XCVII respondit quod in locis in quibus ipse fuerat in ordine,

elemosine restringebantur, quia consueverant fieri ter in ebdomada, et

modo non fiebant nisi semel, pauperes autem non recipiebantur ad

hospitalitatem et ad jacendum, sed divites, et hoc ipse testis dixit se

servasse quando erat preceptor de Divione.

Item, ad XCVIII-C respondit quod precipiebatur sub debito juramenti quod

conservarent jura et bona ordinis; de aliis contentis in ipsis articulis

dixit se nichil scire.

Item, ad CI-VI respondit quod capitula tenebantur januis clausis, nec

intrabant nisi fratres dicti ordinis, et audivit dici quod capitula que

tenebantur Parisius quandoque incipiebant in media nocte, alia super

hiis dixit se nescire.

Item, ad CVII-XI respondit se nescire quod Magister et alii layci

possent absolvere a peccatis, nec credit contenta in ipsis articulis

esse vera nisi in quantum supra deposuit.

Item, ad CXII-XII respondit verum esse quod quidquid magnus Magister et

conventus ordinabat servabatur in toto ordine, et dicebatur inter eos

quando aliqua precepta veniebant quod Magister et conventus mitebat ea

et oportebat servari.

Item, ad CXIIII-XVII respondit se nescire quando dicti errores

inceperunt, sed credit quod diu duraverunt, et quod negligentes [p. 306]

fuerunt in corigendo.

Item, ad CXVIII respondit se nescire quod propter feditates predictas

exiverunt aliqui ordinem, sed propter alias causas multi.

Item, ad CXVIIII respondit quod post capcionem eorum grandia scandala

sunt exorta contra ordinem, sed ante capcionem eorum nichil audivit de

scandalis predictis.

Item, ad CXX-XXIII respondit se credere quod illa que supra confessus

est esse vera, essent publica et notoria inter fratres ordinis, et quod

communis opinio esset inter eos sed non inter seculares.

Item, ad CXXIIII et ultimum respondit se audivisse dici quod magnus

Magister et multi alii fuerunt confessi multos errores.

Item, requisitus si prece, precepto, amore, odio, timore, temporali

comodo habito vel habendo, sic deposuerat, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda. Cui fuit preceptum per dictes dominos commissarios

quod non revellaret dictam suam deposicionem quousque attestaciones

fuerint publicate.

Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus magistro Amisio et

me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo scriptis.

Post hec, die Martis sequenti, que fuit XXII dicti mensis Decembris,

convenerunt in dicta domo dicti domini commissarii, et fuit adductus ad

presenciam eorumdem frater Odo de Dona Petra presbiter, Eduensis

diocesis, testis suprajuratus, etatis quinquaginta septem annorum vel

circa, ut dixit, non defferens mantellum ordinis, quia in concilio

Senonensi dimisit ipsum una cum multis aliis et fuerat examinatus et

reconciliatus et absolutus per eum. Lectis autem et diligenter sibi

expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos ut sequitur:

Et primo, ad IIII primos dixit se fuisse receptum in ordine Templi in

capella domus Templi de Maynilio sancti Lupi Trecensis [p. 307]

diocesis, die Dominica post octabas instantis festi Purificationis beate

Marie, erant XX anni vel circa, per fratrem Anricum de Supino,

preceptorem tunc baylive Templi de Coloribus, post missam, inter horam

prime et tercie, presentibus fratribus Michaele presbitero, curato tunc

ecclesie de Turniaco, Thoma de Veneysi, Johanne dicto le Ganheur,

Johanne Bergerio, jam deffunctis, ut dixit, et Thomas de Funis,

servientibus, de cujus Thoma vita vel morte dixit se nichil scire. In

sua autem recepcione dixit fuisse servatum hunc modum. Nam tradito sibi

per dictum receptorem mantello et birreto, fecit eum jurare super quodam

missali, aperto in loco in quo erat canon misse, quod obediret preceptis

superiorum suorum dicti ordinis, et vovit castitatem, obedienciam et

vivere sine proprio. Post que precepit sibi idem receptor quod spueret

super ymaginem Crucifixi que erat in dicto missali, et ipse testis spuit

non super ipsam ymaginem Crucifixi nec super librum, sed prope ipsum.

Adiciens se cum magna cordis amaritudine hoc fecisse, et quod tunc magis

voluisset habuisse crura fracta quod facere predicta, et fuit per

aliquod spacium, sicut dixit, reluctatus priusquam hoc faceret. Sed

dictus preceptor dixit quod oportebat hoc facere eundem. Item precepit

eidem dictus receptor, ut dixit, quod ipse abnegaret Crucifixum cujus

imago erat in dicto libro. Et tunc ipse testis fuit stupefactus, dicens

eis quod hoc facere malum esset, et eis subicientibus quod hoc oportebat

eum facere vellet nollet, abnegavit, ut dixit, ore sed non corde. Item,

dixit ei idem preceptor quod secundum observaciones ordinis eorum ipse

testis debebat ipsum receptorem osculari retro in ano, sed quia ipse

testis erat presbiter, remittebat sibi osculum supradictum. Item, dixit

predictum receptorem precepisse eidem quod quando celebraret missam,

obmitteret IIII verba canonis per que fit consecracio, sed non nominavit

sibi dicta verba. Et ipse testis nichil respondit dicto receptori, quia

non intendebat ei in hoc obedire, sicut dixit. Item, dixit quod post

triduum dominus Johannes de Nantolio, tunc episcopus Trecensis,

visitasset in dicta domo Templi de Maynilio sancti Lupi, idem testis

post missam fuit confessus de predictis eidem episcopo in [p. 308]

camera quadam dicte domus in qua erat idem episcopus, et ipse episcopus

stupefactus de predictis et dicens: «Istud est male factum,» noluit illa

die absolvere eum. Sed dixit ipsi testi quod die sequenti sequeretur eum

apud Treccas, et fuit eum secutus in crastinum, et denuo fuit sibi

confessus predicta in capella domus sue episcopalis, et tunc absolvit

eum, inposita sibi penitencia quod per annum non portaret pannos lineos

sexta feria, et quod jejunaret in pane et aqua per tredecim dies Veneris

post Pascha tunc instans. Requisitus si aliqui viderunt quomodo fuit

confessus episcopo supradicto, respondit quod sic familiares ipsius

episcopi quorum non habebat noticiam, qui de mandato ejusdem episcopi

retraxerunt se ne possent eos audire. Et ante dictam confessionem et

absolucionem non celebravit, ut dixit, sed post frequenter, verba

predicta canonis non obmitendo, ut dixit.

Item, dixit quod credebat alios in ordine communiter ita receptos fuisse

sicut ipse fuerat receptus, quia non credit quod fecissent talem

singularitatem in eo; non tamen est certus si ita servabatur in aliis,

quia nunquam interfuit, sicut dixit, recepcioni alicujus alterius

fratris dicti ordinis nec capitulis eorumdem, nec unicuique revellavit

dictum modum recepcionis sue alicui ex fratribus dicti ordinis, nec ab

eis peciit nec audivit, ut dixit, qualiter fuerunt recepti, nec fuit per

aliquem de ordine petitum ab eo qualiter fuerat receptus in ordine,

sicut dixit.

Item, ad V-VIII, de dogmatizacione, respondit quod nichil fuerat sibi

dictum de contentis in ipsis articulis in recepcione sua, nec aliquid

super hoc audivit nisi in quantum supra deposuit.

Item, ad VIIII-XIII, de spuicione super crucem, respondit ut supra de

aliis contentis in ipsis articulis nichil sciens, sicut dixit, nec

credit quod alii facerent aliud quam se supra fecisse deposuit.

Item, ad XIIII-XV, de cato, dixit se nec scire, nec audivisse, nec

credere.

Item, ad XVI-XXIII respondit se nichil scire de intencione aliorum si

credebant sacramentum altaris et alia ecclesiastica sacramenta; ipse

tamen testis credebat in eis, verumptamen non existimabat quod [p. 309]

receptor suus, qui preceperat ei quod obmitteret IIIIor verba canonis,

crederet sacramentum altaris.

Item, ad XXIIII-VIIII respondit se nichil scire, et quod bene sciebat

Magistrum et alios laycos non posse absolvere a peccatis.

Item, ad XXX-XXXIII, de osculis, respondit se nichil scire nisi quod

supra deposuit, dicentes quod eciam in ore non fuerunt osculati eum nec

ipse eos in recepcione sua.

Item, ad XXXIIII-XXXV respondit se credere quod statim pro professis

haberentur, quia fuit sibi dictum in recepcione sua et quod non poterat

ex tunc exire ordinem memoratum et quod non exirent preceperunt ei in

virtute juramenti prestiti per eundem.

Item, ad XXXVI-XXXVIIII respondit quod januis clausis, nullis

presentibus nisi fratribus ordinis, fiebant recepciones, et presumit

quod seculares habuerunt ex hoc suspicionem contra ordinem memoratum.

Item, ad XL-XLV, de crimine sodomitico, respondit se nichil scire nec

audivisse nisi post capcionem eorum, nec credit contenta in ipsis

articulis esse vera.

Item, ad XLVI et XI sequentes, de capitibus ydolorum et aliis, respondit

se nichil scire nec audivisse nisi post capcionem eorum, nec credit

contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, ad LVIII-LXI respondit fuisse sibi preceptum in recepcione sua

quod cingeret se super camisiam una cordula. Non tamen fuit sibi

tradita, sed ipse procuravit eam habere et portavit eam longo tempore,

et credit quod alii fratres ordinis eciam portarent; quod cum dictis

cordulis tangerentur capita ydolorum nesciebat nec audiverat, sicut

dixit.

Item, ad LXII-LXIIII respondit se credere quod communiter fiebant

recepciones in toto ordine eo modo quo deposuit se fuisse receptum;

aliter nesciebat, ut dixit.

Item, ad LXV-LXVII respondit se nescire si fuissent capti vel interfecti

nolentes facere predicta; credit tamen quod si ipse non fecisset

in recepcione sua illa que fuerunt sibi precepta, quod [p. 310]

fecissent dampnum et villaniam ei, et idem credit de aliis.

Item, ad LXVIII-LXXII respondit se nichil scire nisi in quantum de se

ipso deposuit, credens idem de aliis quod de se ipso; non tamen audivit

quod aliquis revellaverit, nec quod ex hoc punitus fuerit.

Item, ad LXXIII respondit quod sibi non fuerat injunctum ne confiteretur

nisi fratribus presbiteris dicti ordinis; audivit tamen dici in dicto

ordine ab aliquibus dicti ordinis quod non debebant confiteri nisi

fratribus presbyteris dicti ordinis absque licencia superiorum suorum,

non tamen recordatur ubi, quando et a quibus audivit predicta.

Item, ad LXXIIII-LXXVI respondit quod male fecerant, quia errores non

correxerant, et quod fuerant negligentes, si non dixerant superioribus

suis, nec credit quod denunciassent.

Item, ad LXXVII-XVIIII sequentes, quod predicta fiebant ultra mare,

etc., respondit se nichil scire nisi in quantum supra deposuit.

Item, ad XCVII respondit quod bone gentes recipiebantur bene ad

hospitalitatem, sed ellemosine non fiebant ut consueverant, et audiverat

dici quod in domo Templi de Salice supra Yonem Altisiodorensis diocesis

consueverant fieri ellemosina ter in septimana, sed modo non fiebant

nisi bis, et fuerat ordinatum hoc, ut dixit se audivisse, quia loco

tercie dabatur omnibus transeuntibus helemosina.

Item, ad XCVIII et C respondit se nescire nec audivisse quod per nefas

possent acquirere, nec quod hoc jurarent, nec quod non reputaretur

peccatum propter hoc degerare.

Item, ad CI-VI, de clandestinacione, respondit se audivisse quod

Parisius incipiebant tenere capitulum generale post mediam noctem, ipse

autem non interfuerat capitulis, nec sciebat nisi in quantum supra

deposuit de se ipso in cujus recepcione porte clause fuerunt.

Item, ad CVII-XI respondit se dixisse supra quod sciebat de contentis in

ipsis articulis et aliud nesciebat, ut dixit, sed erat bene certus quod

layci non poterant absolvere a peccatis.

Super CXII et XIII respondit se nescire certitudinaliter, credit

tamen quod tenebantur observare illud quod magnus Magister [p. 311]

ordinabat et mandabat servari.

Item, ad CXIIII-XVII respondit se nescire quando errores inceperunt;

credit tamen quod ante recepcionem suam dicti errores inceperunt, et

quod fuerunt negligentes, ut supra deposuit.

Item, ad CXVIII respondit se nescire quod propter feditates illas

aliquis ordinem predictum exiverit. Sed propter alia aliqui exiverunt.

Item, ad CXVIIII respondit se credere quod grandia scandala sunt propter

predicta exorta in cordibus fidelium.

Item, ad CXX et CXXIII respondit se credere quod inter fratres ordinis

esset notus et manifestus predictus modus recepcionis eorum per eum

confessatus, sed non inter extraneos.

Item, ad CXXIIII et ultimum respondit se audivisse dici quod magnus

Magister et alii confessi fuerunt multos errores coram domino Papa, et

credit quod confessi fuerunt errores illos quos hic confessus est.

Item, requisitus si testes supra proximo examinati cum quibus

commorabatur in carcere revellarunt suas deposiciones, respondit quod

non.

Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, amore, odio, timore,

vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda. Cui fuit preceptum per dictos dominos commissarios

quod hanc suam deposicionem non revellaret quousque attestaciones

fuerint publicate. In virtute prestiti juramenti per eundem.

Item, eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum

commissariorum frater Garnerius de Venesi serviens diocesis Senonensis,

testis suprajuratus, etatis L annorum, ut credit, vel circa, cum quo

fuerat inquisitum, ut dixit, super facto Templariorum per dominum

episcopum Aurelianensem, Senonis sede archiepiscopali tunc vacante, et

fuerat absolutus et reconciliatus per eum; mantellum autem ordinis, quem

non ferebat, dixit se dimisisse in concilio Senonensi, quia non placebat

sibi ulterius portare ipsum. Lectis autem et expositis sibi [p. 312]

omnibus et singulis articulis, respondit ad eos ut sequitur: et primo,

ad IIII primos respondit se fuisse receptum in capella domus templi de

Turniaco diocesis Senonensis, post missam ante horam prime, a fratre

Anrico de Supino preceptore ballive Templi de Coloribus, presentibus

fratribus Michaele de Bria presbitero, Thoma de Veneysiaco, Roberto de

Chananes, Symone de Bella Villa in Campania et Guidone de Supino

servientibus, de quorum vita vel morte dixit se nichil scire nisi de

presbitero quem scit esse mortuum. Et fuit facta dicta sua recepcio

Dominica post festum beati Martini nuper lapsum, fuerunt XV, vel XVI

anni, vel circa; per hunc modum, nam existentibus predictis preceptore

et fratribus in capella quasi in consilio venit extra dictam capellam ad

ipsum testem supradictus frater Symon, ut sibi videtur, instruens eum ut

peteret panem et aquam ordinis, quibus petitis et ipso teste intra

capellam introducto, dixerunt ei quod multa oporteret eum sustinere et

subici voluntati aliene et aliquando peditare quando alii equitarent, et

ipso respondente quod paratus erat omnia sustinere, dictus preceptor

tradidit ei mantellum dicti ordinis. Quo tradito fecit eum jurare super

quoddam missale apertum, in quo erat ymago Crucifixi, quod esset

obediens preceptis superiorum suorum dicti ordinis, et vovit castitatem,

obedienciam et vivere sine proprio. Post que dictus receptor precepit

eidem testi quod spueret supra dictam ymaginem Crucifixi existentem in

libro, de quo idem testis multum, sicut dixit, doluit; spuit tamen juxta

ipsam ymaginem et non supra, quia dixerat sibi quod istud erat de

punctis ordinis. Postmodum idem preceptor precepit eidem, ut dixit, quod

abnegaret Deum, et cum ipse testis de hoc dolens quasi reluctaretur,

dixit ei dictus receptor: «Ne timeas, oportet te facere, quia hoc est

preceptum ordinis.» Et tunc abnegavit ore, non tamen corde, ut dixit.

Quibus peractis ad preceptum ipsius receptoris fuit eum osculatus in

carne nuda dorsi sui inter zonam et bragale. Et discoperuit se dictus

receptor quasi ex parte lateris clamide et corseto reversatis, et dixit

idem receptor predictum osculum faciendum esse secundum statutum

ordinis; alia inhonesta non fuerunt facta in sua recepcione [p. 313]

quod recordetur. Requisitus si idem modus recepcionis, qui fuerat

servatus in eo, servabatur communiter in toto ordine in recepcione

aliorum fratrum, respondit se nescire pro certo, quia non interfuerat

recepcioni aliorum fratrum dicti ordinis nec capitulis eorumdem;

credebat tamen quod per eundem modum communiter alii reciperentur, et

quod ipse non fuerit sic infelix quod talis recepcionis modus singularis

incoatus fuerit in eodem.

Item, ad V-VIII, de dogmatizacione, respondit se nichil scire nec

audivisse.

Item, ad VIIII et quatuor sequentes, de spuicione super crucem,

respondit ut supra de se ipso, de aliis contentis in ipsis articulis

nichil sciens. Item, dixit quod errores supra confessatos per eum fuerat

circa V septimanas post recepcionem suam confessus in ecclesia fratrum

Minorum de Trecis cuidam fratri Minorum qui vocabatur frater Johannes,

cujus cognomen ignorat; fuerat tamen commoratus in Grecia, ut idem

frater dixit eidem testi, et erat parve stature, nec loquebatur bene

Galicum; qui frater, audita dicta confessione, fuit stupefactus, et

arguit dictum testem de hiis que fecerat, et confortavit eum ad bene

faciendum, et absolvit eum, imposita sibi penitencia quod faceret

celebrari XIII missas de Sancto Spiritu ut illuminaret eum, et quod

jejunaret per unum annum in sextis feriis, in pane et aqua si posset, et

si non posset, quod daret unum denarium pro singulis sextis feriis

quibus non jejunaret. De dicto autem fratre Minore non erat certus si

vivit, vel non; viderat eum tamen fuerunt circiter quinque anni.

Item, ad XIIII-XV, de cato, respondit se nichil scire nec audivisse ante

capcionem eorum.

Item, ad XVI et VII sequentes, de sacramento altaris, respondit se

nichil scire; sed ipse credebat sacramento altaris et aliis

ecclesiasticis sacramentis; non tamen credit quod ille qui recepit eum

esset bonus Christianus, quia precipiebat ei quod faceret supradicta.

Item, ad XXIIII et V sequentes respondit se nichil scire, sed bene

credebat quod magnus Magister et alii layci non poterant [p. 314]

absolvere a peccatis.

Item, ad XXX et III sequentes, de osculis, respondit se nescire nisi

quod supra deposuit.

Item, ad XXXIIII et V respondit se credere contenta in eis vera esse,

quia juraverant non exire predictum ordinem, et fuerat ei dictum quod

pro professo habebatur.

Item, ad XXXVI-VIIII respondit recepciones clamdestine januis clausis,

exclusis omnibus, nisi fratribus ipsius ordinis, fieri, et quod ex hoc

habebatur vehemens suspicio contra eundem ordinem, et ipse testis

habebat eandem, ut dixit, postquam fuit receptus.

Item, ad XL et V sequentes, de crimine sodomitico, respondit se nichil

scire nec audivisse.

Item, ad XLVI et XI sequentes, de capitibus ydolorum, respondit se

nichil scire nec audivisse ante capcionem eorum.

Item, ad LVIII et III sequentes respondit preceptum fuisse eidem in sua

recepcione quod jaceret cum pannis suis lineis, et quod cingeretur una

cordula, que tamen non fuit ei tradita, sed habuit eam postmodum a

quadam sorore sua, et eam portavit aliquantulum absque aliqua mala

intencione. De aliis contentis in ipsis articulis dixit se nichil scire.

Item, ad LXII, III et IIII respondit se credere quod communiter

servaretur in ordine modus recepcionis qui fuit servatus in eo.

Item, ad LXV, VI et VII respondit se nescire quod aliquis fuerit captus

vel interfectus propter revellacionem predictorum.

Item, ad LXVIIII et quatuor sequentes respondit se credere quod per

juramentum imponebatur eis ne inter se vel aliis revellarent modum sue

recepcionis, quia ita fuerat impositum ipsi testi in sua recepcione, et

credit quod si revellassent, fuissent incarcerati.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, coram dictis dominis

commissariis, hoc salvo quod dictus dominus Matheus, antequam dictus

frater Garnerius deponeret super Vº articulo et aliis sequentibus,

recessit propter indisposicionem sui corporis, presentibus dicto

Magistro Amisio et me Floriamonte Dondedei et aliis notariis [p. 315]

supra proximo nominatis.

Post hec, die Mercurii sequenti que fuit dies XXIII dicti mensis

Decembris, rediit ad presenciam dictorum dominorum commissariorum,

excepto domino archiepiscopo, in dicta domo prefatus testis ad

perficiendum deposicionem suam; requisitus autem super LXXIIIº articulo,

respondit sibi fuisse injunctum in recepcione sua quod non confiteretur

nisi fratribus sacerdotibus dicti ordinis, quos dicebant habere

potestatem absolvendi a domino Papa, credens quod idem injungeretur

aliis, sicut dixit.

Item, contenta in LXXIIII, V et VI articulis, de negligencia

corectionis, dixit esse vera.

Item, ad LXXVII et XVIII sequentes respondit quod non fuerat ultra mare,

et ideo nesciebat quid fiebat ibi; credit tamen quod modus, per quem

dixit se fuisse receptum, servaretur ubique in ordine in recepcione

aliorum, et quod nolentes servare fuissent puniti; alia dixit se nescire

de contentis in articulis memoratis.

Item, ad XCVII respondit quod quando primo intravit ordinem, fiebant ibi

largiores elemosine quam ex tunc fuerint facte; boni tamen homines bene

recipiebantur ad hospitalitatem ab eis.

Item, ad XCVIII et C respondit sibi fuisse preceptum in recepcione sua

quod bene et districte custodiret bona ordinis, credens quod aliis

injungeretur idem. Sed de aliis contentis in ipsis articulis aliud

nesciebat, ut dixit.

Item, ad CI et V sequentes respondit se audivisse dici quod capitulia

tenebantur interdum de nocte, firmatis portis et exclusis extraneis ab

ordine; non tamen audivit quod ponerentur excubie; in recepcione autem

sua porte fuerunt clause et exclusi extranei, sicut dixit.

Item, ad CVII et quatuor sequentes dixit se nichil scire nisi quod supra

deposuit, sed non credit quod layci possint absolvere a peccatis.

Item, ad CXII et XIII respondit se audivisse dici et credere [p. 316]

quod illud servabatur in ordine quod magnus Magister cum conventu

statuebat.

Item, ad CXIIII et III sequentes respondit se nescire si ordo potuerit

renovari ex quo errores inceperunt in eo, sed credit quod sic, et quod

in corrigendo fuerint negligentes.

Item, ad CXVIII respondit se credere multos exivisse ordinem propter

predictas feditates, et quod ipse eciam in crastinum sue recepcionis

libenter exivisset, si ausus fuisset.

Item, ad CXVIIII respondit se credere scandalum fuisse exortum ut in

articulo continetur.

Item, ad CXX et III sequentes respondit se credere quod modus

recepcionis et alia de quibus supra deposuit essent publica et notoria

inter fratres dicti ordinis, non inter extraneos.

Item, ad CXXIIII et omnes sequentes respondit se credere et audivisse

dici quod magnus Magister et alii confessi fuerant errores de quibus

ipse testis supra deposuit.

Item, requisitus si prece, precepto, timore, amore, odio vel comodo

temporali habito vel habendo sic deposuerat, respondit quod non, sed pro

veritate dicenda. Cui preceperunt dicti domini commissarii, in virtute

juramenti prestiti per eundem, quod non revellaret hanc suam

deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Post hec, eisdem die et loco, fuit adductus ad presenciam eorumdem

dominorum commissariorum frater Aimericus de Buris presbiter Lingonensis

diocesis, testis supra juratus, etatis sexaginta annorum, vel circa, ut

dicebat, non deferens mantellum ordinis, quia abjecerat eum, sicut

dixit, in concilio Senonensi, et fuerat, sicut dixit, examinatus in

facto Templariorum Senonis per dominum archiepiscopum Senonensem

premortuum, et postmodum in eodem loco absolutus et reconciliatus per

dominum episcopum Aurelianensem, et denuo in Quadragesima proximo

preterita examinatus per dominum archiepiscopum Senonensem qui nunc est.

Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis [p. 317]

articulis, respondit ad eos singulariter interrogatus ut sequitur:

Et primo, ad IIII primos dixit quod nesciebat si erant vera contenta in

ipsis articulis, quia nusquam interfuerat capitulis nec recepcioni

alicujus alterius fratris; dixit tamen quod ipse fuerat receptus in

dicto ordine per unum annum et viginti dies ante capcionem eorum circa

festum beati Nicolai hiemalis, apud Castellionem super Seccanam

Lingonensis diocesis, per fratrem Robertum Lescolhe tunc preceptorem

dicti loci, presentibus fratre Petro de Loernia presbitero, morante tunc

apud Espalhi, et cum ipse peciisset a dicto preceptore panem et aquam

ordinis, idem preceptor fecit eum vovere castitatem et vivere sine

proprio et obedienciam, et predicta juravit supra quendam librum.

Precepit insuper sibi quod non intraret domum in qua mulier jaceret de

puerperio, et quod non esset compater, et quod non biberet in taberna

cum secularibus. Item, dixit quod predictus receptor precepit ei quod

abnegaret Dominum, et abnegavit; postmodum precepit ei quod spueret

super ymaginem Crucifixi que erat in dicto libro, et ipse spuit non

supra sed juxta, et predicta fecit, sicut dixit, ore non corde, et

stupefactus propter illa que precipiebantur ei; et insuper fuit

osculatus dictum receptorem primo in ore et postea super camisiam supra

bracale, sed dictus receptor precepit ei quod oscularetur eum magis

infra, et predicta dicebat esse dictus receptor de statutis ordinis, et

ipse testis tunc ita credidit, sicut dixit. Precepit insuper ei, sicut

dixit, quod si fratres milites vel servientes dicti ordinis, vel alii

armigeri qui non erant de ordine, quando fiebant transitus ultramarini,

vellent jacere cum eo, quod reciperet eos in lecto suo. Ipse tamen

testis non intelligebat in hoc aliquod malum, sed quod hoc fieret

propter penuriam lectorum. Adiciens quemdam militem ordinis transfretare

volentem, cujus nomen ingnorat, bene et honeste quadam nocte jacuisse

cum eo, et dixit ei dictus receptor quod hoc eciam erat de punctis

ordinis.

Item, super contentis in V, VI, VII et VIII articulis, de

dogmatizacione, etc., respondit se nichil scire nisi quod supra dixit.

Item, super VIIII et quatuor sequentibus respondit se nichil [p. 318]

scire nisi quantum de spuicione crucis supra deposuit.

Item, super XIIII et XV, de cato, respondit se nichil scire.

Item, ad XVI et XVII sequentes, de sacramento altaris, respondit se

nichil scire, sed ipse credebat in sacramentis, et credit quod alii

multi crederent, quia communicabant bis in anno; non tamen vidit

communicare illum qui receperat eum, nec credit quod esset bonus

catholicus, nec fuit ei preceptum quod obmitteret verba canonis, ut

dixit.

Item, ad XXIIII et V sequentes respondit se nichil audivisse de

contentis in eis, et bene sciebat quod layci non poterant absolvere a

peccatis.

Item, ad XXX et III sequentes, de osculis, respondit se credere quod

osculabantur se in ore et retro, sicut ipse osculatus fuerat receptorem

suum.

Item, super contentis in XXXIIII et V articulis respondit sibi fuisse

dictum in recepcione sua quod pro professo habebatur. Sed non juravit

non exire ordinem, idem credens de aliis quod de se ipso.

Item, supra XXXVI et III sequentibus respondit quod clandestine fiebant

recepciones, januis clausis, illis qui non erant de ordine exclusis,

sicut credit, quia ita factum fuit in recepcione sua, nesciens si ex his

suspicio contra ordinem habebatur.

Item, super XL et V sequentibus, de crimine sodomitico, respondit se

nichil scire, nec credit contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, super XLVI et XI sequentibus, de ydolis, respondit se nichil

scire.

Item, super contentis in XLVIII et III sequentibus respondit se nichil

aliud scire nisi quod quedam cordula fuit sibi tradita a receptore in

recepcione sua et preceptum quod super camisiam cingeret se dicta corda,

et portavit eam quousque fuit rupta, et postea aliam non portavit.

Item, super contentis in LXII, III et IIII respondit se credere [p. 319]

quod ita communiter recipiebantur alii fratres in ordine sicut deposuit

se fuisse receptum.

Item, super contentis in LXV, VI et VII articulis respondit se nichil

scire.

Item, super contentis in LXVIII et quatuor sequentibus respondit se

nichil scire, et quod non fuerat sibi injunctum quod non revellaret

secreta ordinis, sed credit quod non deberent revellare, et si

revellassent, quod punivissent eos.

Item, dixit quod infra XV dies post recepcionem suam fuit confessus de

predictis erroribus per eum recognitis cuidam fratri Predicatori qui

vocabatur frater Anricus Sortes, de quo nescit si vivat vel non, et erat

penitenciarius episcopi Lingonensis, ut dicebatur, qui absolvit eum in

certa domo Templi de Buris predicti diocesis Lingonensis, ad quem locum

de Buris dictus frater Predicator venerat pro petendis elemosinis, et

imposuit in penitenciam dicto testi quod jejunaret XIII diebus Veneris

in pane et aqua, et quod legeret novies psalterium.

Item, super LXXIII respondit se nichil scire, et quod non fuerat sibi

injunctum ne confiteretur nisi fratribus ordinis.

Item, super contentis in LXXIIII, V et VI respondit se credere quod male

fecerant quod non correxerant dictos errores.

Item, super contentis LXXVII et XVIII sequentibus respondit se nichil

scire nisi quod supra deposuit.

Item, super XCVII respondit quod ter faciebant in septimana elemosinam

convenienter in domibus eorum, nisi in messibus, et hospitalitatem bene

servabant.

Item, super contentis in XCVIII-C respondit se nichil audivisse.

Item, super contentis in CI, II, III, IIII et V respondit se nichil

audivisse nisi quod supra deposuit; audiverat tamen dici quod in

capitulis que tenebantur Parisius predicabat unus Predicator, vel frater

de Valle scolarium.

Item, super contentis in CVII-XI respondit se nichil scire nisi in

quantum supra deposuit.

Le procès des Templiers, Tome I. · 第 12 / 21 题