aliqui exiverint ordinem propter ejus feditates, et quod ipse libenter
exivisset dictum ordinem propter dictas feditates, si fuisset ausus, et
credit quod multi alii fecissent idem.
Item, requisitus super CXIX articulo, respondit quod grandia scandala
erant exorta contra ordinem propter predicta, ut in articulo continetur.
Item, requisitus super CXX-III articulis, respondit quod de hiis de
quibus supra deposuit quod erant vera, est publica vox et fama in
ordine, et sunt nota et manifesta inter fratres, et eciam extra,
postquam fuerunt capti, fuit fama publica de predictis. Requisitus quid
vocat fama publica, respondit quod illud quod communiter dicitur.
Item, requisitus super CXXIV-VII articulis, respondit se audivisse dici
quod magnus Magister et alii contenti in articulis fuerunt confessi
illos errores quos ipse confessus est coram domino Papa et coram aliis.
Requisitus si sic deposuit prece, precepto, premio, amore, timore, odio,
commodo temporali habito, vel habendo alias instructus vel informatus ut
sic deponeret, respondit quod non. Et fuit inhibitum sibi per dictos
dominos commissarios quod non revelaret deposicionem suam [p. 229]
predictam aliis, quousque atestaciones fuerunt publicate.
Acta fuerunt hec in predicta capella coram prefatis dominis
commissariis, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis
supra proximo nominatis.
Post hec, die Jovis sequenti, que fuit ultima dies Aprilis, convenerunt
dicti domini commissarii, exceptis dictis dominis Narbonnensi
archiepiscopo et episcopo Bajocensi, ut supra excusatis, in eadem
capella sancti Ellegii, et fuit adductus ad presenciam eorumdem
dominorum commissariorum tunc ibidem frater Johannes de Juvignaco
preceptor domus de Vauben, Ambianensis diocesis, testis suprajuratus, ut
deponeret dictum suum, in habitu fratris servientis ordinis Templi,
etatis LIIII annorum vel circa, ut dixit. Requisitus si fuerat alias
examinatus in negocio Templariorum, respondit quod sic per dominum
Papam, rogans et requirens eosdem dominos commissarios quod non
inquirerent cum eo de hiis super quibus per dictum dominum Papam fuerat
inquisitum cum eodem, sed super aliis articulis, si volebant. Unde
predicti domini commissarii volentes plenius deliberare super istis, cum
ingnorarent de quibus articulis dictus dominus Papa inquisivit cum eo,
remiserunt eundem quousque ad suam presenciam vocarent eundem.
Acta predicta die et loco et aliis notariis supra proximo nominatis
presentibus.
Post hec, die Sabati sequenti, que fuit secunda dies May, convenerunt in
dicta capella sancti Ellegii dicti commissarii, exceptis dominis
Narbonnensi et Bajocensi, ut supra excusatis, et fuerunt adducti ad
presenciam eorumdem dominorum commissariorum infrascripti fratres
ordinis Templi, qui adducti fuisse dicebantur de diocesi Petragoricensi,
et se obtulisse ad defensionem ordinis predicti, videlicet:
Frater Consolinus de sancto Jorio miles, Caturicensis diocesis, [p. 230]
qui fuit requisitus per eosdem dominos commissarios si volebat dictum
ordinem defendere. Respondit quod sic, tamquam bonum et legalem.
Requisitus si fuerat ipse confessus dictos errores impositos dicto
ordini, vel aliquos ex eis, respondit quod sic, coram episcopo
Petragoricensi, sed vi tormentorum illatorum sibi prius per annum; sed
postmodum fuit, ut dixit, a die Veneris post Nativitatem Domini usque ad
diem Sabbati post sequens festum nativitatis sancti Johannis Baptiste,
in pane et aqua et frigore, et fuerunt sibi amoti subtulares et
supertunicale et capucium, ita quod non habebat nisi tunicam et
camisiam, et braccas, et caligas et paleas subtus se.
Frater P. Mariani presbyter, curatus de Chanaco Caturcensis diocesis,
dixit quod vult deffendere dictum ordinem.
Frater P. de Taxaco Caturcensis, Ber. Ebrardi Caturcensis, P. Natalis
Albiensis, Reginardus Arcoys Turonensis, G. Mercati Caturcensis, G.
Vigerii Albiensis, G. Arnaudi Caturcensis, Reginardus Arcoys Turonensis,
Dominicus Levela Tarvensis, P. Truelli Caturcensis, G. Alberti
Ruthenensis, Jacobus Texanderii Caturcensis, Bertrandus de sancto
Johanne Caturcensis, Raymondus de Castabolle Caturcensis, Raymondus
Bertrandi Ruthenensis, Johannes Lagorse Caturcensis, Durandus de
Prisiaco Ruthenensis diocessium. Qui fratres singulariter et separatim
requisiti per dictos dominos commissarios si volebant dictum ordinem
defendere, responderunt quod sic, tamquam bonum et legalem, licet
confessi fuerint aliquos errores coram episcopo Petragoricensi, vi
tormentorum et famis, ut dixerunt. Et frater Guillelmus de Villaribus,
qui dixit quod paratus erat dicere veritatem, quando peteretur ab eo;
aliter non vult dictum ordinem defendere, quia senex homo est, prout
dixit.
Item, Sanctius de Angevilla Gasta Carnotensis, Johannes Borivent
Pictavensis, Reginaldus de Bianis Andegavensis, Johannes Jacosi
Lemovicensis, Julianus de Picti Turonensis, et Johannes de Poilaloe
Turonensis diocesium. Qui fratres singulariter et separatim requisiti an
vellent dictum ordinem defendere, responderunt quod sic, tamquam bonum
et legalem, adjicientes quod nunquam aliquid contra ordinem [p. 231]
fuerunt confessi, licet examinati fuissent per episcopum Cenomanensem.
Item, eisdem die et loco fuerunt simul adducti coram eisdem dominis
commissariis fratres subscripti, qui adducti fuisse dicebantur de
diocesi Cenomanensi, videlicet fratres P. de Mervilla miles,
Carnotensis, et Johannes de Partivis Carnotensis diocesis. Qui
sigillatim requisiti si volebant dictum ordinem defendere, responderunt
quod si essent restituti pristine libertati et haberent restitucionem
bonorum suorum, ipsi defenderent dictum ordinem tamquam bonum et legalem
contra omnem hominem, exceptis dominis Papa et Rege.
Acta fuerunt hec predictis die et loco per dictos dominos commissarios,
presentibus me Floriamonte et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Lune sequenti, que fuit IV dies mensis May, convenerunt
predicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi,
ut supra excusatis, in dicta capella sancti Ellegii, parati testes
recipere, audire et examinare, si qui ad eorum presenciam adducerentur,
et procedere in dicto negocio, ut deberent. Cumque nullus testis
produceretur coram eis qui examinatus non fuisset per dominum nostrum
Papam, nec commode possent ibidem habere, ut eisdem dictum fuit, et
expectassent usque ad horam comestionis, dicti domini commissarii
continuantes usque in crastinum recesserunt.
Acta fuerunt hec predictis die et loco per dictos dominos commissarios,
presentibus me Floriamonte et aliis notariis supra proximo nominatis,
excepto Guillelmo Radulphi.
Post hec, die Martis sequenti, que fuit V dies mensis Maii, convenerunt
in dicta capella sancti Ellegii prefati domini commissarii, excepto
domino Bajocensi, supra excusato, et cum testes qui supra juraverant et
examinati non fuerant per dominos commissarios ante dictos, [p. 232]
dicerentur fuisse alias per dominum Papam, vel per dominos cardinales
deputatos ab eo in inquisicione que fit contra ordinem Templi
supradicti, domini commissarii deliberaverunt supersedere ab
examinacione predictorum testium juratorum et examinatorum per dominum
Papam vel cardinales predictos, quousque plenius deliberarent super
istis. Et receperunt in testes Raymondum de Versinacho militem,
Lemovicensis diocesis, quondam preceptorem de Bilda, Baudoynum de sancto
Justo quondam preceptorem de Pontivo Ambianensis diocesis, Thomam de
Chamino Rhotomagensis diocesis, Johannes Buchandi Pictavensis diocesis,
Ancherium de Villa Ducis Lingonensis diocesis, Ambertum de Ros
Pictavensis diocesis, Jacobum de Trecis, Giletum de Encreyo Remensis
diocesis, non portantes habitum Templi, exceptis dictis Johanne Boncandi
et Ancherio de Villa Ducis, qui mantellos et habitum Templi portabant.
Qui quidem prenominati testes, presentibus et videntibus predictis
fratribus Raynaldo de Pruino, P. de Bononia, Guillelmo de Chambonent et
Bertrando de Sartiges, juraverunt singulariter singuli, sacrosanctis
Evangeliis per eos manu tactis, dicere predictis dominis commissariis
totam, plenam et meram veritatem quam sciunt vel credunt de articulis a
Sede Apostolica missis, super quibus inquirendum est et contingentibus
articulos memoratos, et quod meram, puram et plenam veritatem dicerent
non inmiscentes aliquid falsitatis; quod eciam dicerent veritatem
predictorum, tam contra ipsum ordinem quam pro ipso ordine, et hoc
quocienscumque per ipsos dominos commissarios fuerint requisiti, et quod
nec prece, nec precio, nec amore, nec timore, nec privato odio, nec pro
commodo temporali quod habuerint, vel habeant, vel habere sperent,
testimonium dicent, et quod deposiciones suas non pandent nec revelabunt
alicui, quousque fuerint publicate. Ista forma juramenti fuit servata ab
hac die in antea in receptione omnium testium sequencium. Dicti vero IV
fratres, ante juramentum predictum, protestati fuerunt de dicendo in
personis et dicta testium predictorum loco et tempore competenti,
petentes sibi dari nomina dictorum testium, cum, ut dicebant, [p. 233]
essent ex eis aliqui quos non noscebant nec credebant esse Templarios.
Et prefatus Thomas de Chamino dixit ibidem coram dictis dominis
commissariis quod, cum ipse nuper fuisset in viridario domini episcopi
Parisiensis inter alios qui defensioni dicti ordinis se obtulerant, ipse
tamen non vult, nec intendit ordinem defendere supradictum. Quibus
peractis, cum major pars predictorum dominorum commissariorum propter
necessarias causas, ut dicebant, habuerunt recedere, nec possent ipsa
die examinacioni dictorum testium vacare, continuaverunt dictam diem ad
diem Mercurii sequentem.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, per dictos dominos commissarios,
presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo
nominatis, ac magistro Amisio archidiacono Aurelianensi.
Post hec, dicta die Mercurii, que fuit sexta dies mensis Maii,
convenerunt in dicta capella sancti Elligii prefati domini commissarii,
exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi supra excusatis, et rediit ad
eorum presenciam prefatus Raymondus de Vassiniacho miles, ad deponendum
dictum suum, in habitu militis secularis existens, barba rasa, etatis,
ut dixit, LX annorum vel circa. Qui requisitus super primo, II, III et
IIIIº articulis de abnegacione, etc., respondit quod ipse receptus
fuerat in domo Templi castri Lemovicensis a fratre Francone de Bort
milite Templi predicti, tunc preceptore Alvernie et Lemovicum, et in
ejus recepcione fecit jurare ipsum testem super quendam librum quod
observaret castitatem, obedienciam, et viveret sine proprio, et quod
servaret usus et consuetudines dicti ordinis et qui tunc erant in dicto
ordine et qui ponerentur in futurum. Et post dictum juramentum imposuit
sibi, ut dixit, mantellum militarem dicti ordinis; quo imposito,
precepit sibi quod deponeret ad terram suum mantellum predictum, et
deposito in terra precepit ei quod abnegaret crucem mantelli, et spueret
super eam, et calcaret eam pedibus in despectu illius qui fuerat
crucifixus in ea; et ipse testis adimplens mandatum abnegavit [p. 234]
dictam crucem semel, ore, non corde, ut dixit, et spuit in dicto
mantello juxta ipsam crucem, non tamen supra eam, et calcavit dictum
mantellum, sed non crucem. Unde ex predictis credit, ut dixit, quod
talis modus recepcionis servetur communiter in toto dicto ordine.
Requisitus si ille qui recepit eum, dixit sibi aliqua verba persuasoria
vel illectiva seu alia ex quibus deberet moveri ad faciendum predicta et
aliquam utilitatem spiritualem vel temporalem consecuturus ex predictis,
respondit quod non, sed quod predicta debebat facere, quia hoc erat de
punctis et usibus ordinis supra dicti. Requisitus de tempore dicte
recepcionis et de presentibus, respondit quod erant circiter XXIV anni,
et quod fuerant presentes in ipsa recepcione fratres Robertus de Teulet
miles, et Johannes de sancto Hilario serviens, tunc preceptor de
Paulhaco, et Petrus Reginaldi serviens, frater carnalis predicti
Johannis preceptoris de Paulhaco, et frater Hugo de Dompuho serviens,
quos omnes dixit esse mortuos; in presenti de nominibus aliorum qui
interfuerant dicte recepcioni sue dixit se non recordari. Requisitus in
qua parte dicte domus fuit receptus et qua hora, respondit quod in aula
ipsius domus intra horam prime et tercie.
Item, dixit quod in predicta recepcione sua fuit ei dictum per dictum
receptorem suum quod secundum puncta ordinis debebat cum osculari in ore
et in umbilico, et precepit quod oscularetur eum in dictis locis, et
ipse osculatus fuit eum in ore et super vestes existentes super
umbilicum, sed non super carnem nudam.
Item, dixit quod dictus receptor dixit ei quod non debebat esse in
aliquo loco in quo solempnizaretur matrimonium, secundum puncta ordinis,
nec esse patruus levando aliquem de sacris fontibus, et quod non
intraret aliquam domum in qua mulier jaceret in puerperio, et si haberet
motus carnales et concupiscenciam commiscendi se cum muliere,
commisceret se cum fratribus dicti ordinis; non tamen recolit si dixit
sibi quod istud esset de punctis seu usibus ordinis; requisitus si
predicta dixit sibi ad partem, respondit quod non, imo presentibus
fratribus supra nominatis per eum.
Item, requisitus si dictus receptor dixit ei quod commiscere se [p. 235]
cum aliis fratribus dicti ordinis non esset violare castitatem vel
peccatum, respondit quod non.
Item, requisitus si ipse interfuerat recepcioni alicujus alterius
fratris dicti ordinis, respondit se interfuisse recepcioni fratris P. de
las Maiz, qui fuit receptus a fratre Humberto de Conborinio tunc
preceptore de Paulhaco, in capella domus Templi de las Maiz Bituricensis
diocesis. Requisitus si in dicta recepcione fuerunt facta illa que supra
deposuit fuisse facta per eum in recepcione sua et dicta et precepta
eidem, respondit se plene non recordari; tamen videtur ei quod omnia vel
quasi fuerunt facta et precepta, sicut in recepcione ipsius testis facta
fuerant et precepta. Requisitus de tempore dicte recepcionis et qui
fuerant presentes, respondit quod erant XII anni vel circa, sed de die
et mense non recordatur, et fuerunt presentes, ut dixit, fratres
Guillelmus Arnaudi tunc preceptor de las Maiez, et Humbandus dictus lo
Berroyers servientes, ipse testis qui loquitur et dictus receptor; de
pluribus dicit se non recordari, nec scit si dictus Humbandus sit vivus
vel mortuus, sed alii scilicet receptor decesserunt et preceptor.
Item, dixit quod ipse testis, existens tunc preceptor dicte domus Templi
de Bilheda, recepit in fratrem servientem dicti ordinis Bertrandum la
Marcha Lemovicensis diocesis, in domo Templi de Roleis Bituricensis
diocesis, et Johannem de Pratemi Lemovicensis diocesis, in fratrem
militem dicti ordinis in dicta domo de Bilhida, et in recepcionibus
eorum servavit et servari fecit per eos, et eis precepit et dixit omnia
que servata fuerant et facta, dicta et precepta in recepcione sua, prout
supra deposuerat, hoc excepto quod non fuerunt eum osculati in umbilico,
nec precepit eis quod conculcarent crucem, nec dixit dicto militi quod
posset commiscere se cum aliis fratribus, quia dictus miles erat senex.
Sed bene dixit hoc dicto Bertrando qui erat juvenis; nunquam tamen
scivit, nec audivit, ut dixit, quod aliquis frater dicti ordinis
commiserit dictum peccatum sodomiticum. Requisitus de tempore dictarum
duarum recepcionum et de presentibus, respondit quod dictum [p. 236]
Bertrandum recepit sunt VIII anni vel circa, presentibus fratribus
Humbando lo Berroyer, et Petro de Ardenayo et Arnardo la Brossa, de
quibus nescit an sint vivi vel mortui; fuerunt tamen cum aliis fratribus
capti. Prefatum autem militem dixit se recepisse sex anni vel circa,
presentibus tribus fratribus proximo nominatis et fratre Bartholomeo de
Pratimi milite, preceptore domus de Ulmo Triandi Bituricensis diocesis,
filio dicti militis tunc recepti; plures non interfuerunt in dictis
recepcionibus, sicut dixit. De diebus vero et mensibus in quibus dicte
recepciones facte fuerunt, dixit se non recordari. Requisitus si ipse
testis in recepcione sua fecit aliquam resistenciam, quando predicte
abhominaciones precipiebantur sibi, et alii quos ipse recepit, et ille
quem vidit recipi, respondit quod admirantes deferebant facere donec
dicebatur eis, et ipsemet dixit illis quos recepit quod ista erant de
punctis ordinis, et sic inducebantur ad faciendum predicta, et dicebant
[sic] quod faciebant ore et non corde. Requisitus cujus estatis erant
illi quos recepit tempore recepcionis eorum, dixit quod dictus
Bertrandus erat etatis XXX annorum vel circa, et dictus miles receptus
per eum septuagenarius. De dictis IV articulis et contentis in ipsis,
dixit se alia nescire.
Item, requisitus super V-VIII articulis, de dogmatizacione, etc.,
respondit se nichil scire, nec audivisse ante capcionem Templariorum;
sed ex tunc bene fuit interrogatus super istis, nec credit, ut dixit,
quod dicti errores contenti in V-VIII articulis vigerent in ordine
Templi.
Item, requisitus super IX-XIII articulis, de spuicione, et mincione et
conculcacione super crucem, respondit se nichil scire, nec audivisse,
nec credere vera esse, nisi in quantum supra deposuit.
Item, requisitus super XIV et XV articulis de adoracione cati, respondit
se nichil scire, nec audivisse dici, nec credere vera esse contenta in
dictis articulis.
Item, requisitus super XVI-XXIII articulis, quod non credebant
sacramenta altaris nec aliis sacramentis, et quod sacerdotes obmittebant
verba canonis, etc., respondit quod ipse credebat in dicto [p. 237]
sacramento altaris et in aliis sacramentis ecclesiasticis, et credit
quod communiter idem crederent alii fratres dicti ordinis, nec credit,
nec scit, nec audivit quod sacerdotes eorum obmitterent verba canonis,
nec quod hoc preciperetur eis in dicto ordine, imo videtur sibi quod
bene et debite celebrarent.
Item, super XXIV-IX articulis, quod Magister, visitator et preceptores
poterant fratres absolvere a peccatis, etc., respondit quod aliquo
tempore fuit in dicto ordine quod non erant fratres presbyteri, sicut
audivit refferri, et tunc si aliquis fratrum delinquebat, injungebatur
sibi pena per superiores suos juxta qualitatem delicti; postmodum
habuerunt presbyteros, et quando excedebant fratres, remittebantur ad
dictos sacerdotes, nisi esset talis excessus propter quem deberent
perdere ordinem vel mantellum; dixit tamen se nunquam audivisse, nec
credit quod magnus Magister, preceptores vel visitatores dicti ordinis,
possent absolvere alios fratres a peccatis, nec confessi fuerint se
absolvere posse a predictis.
Item, requisitus super XXX-III articulis, de osculis, etc., respondit se
nescire nisi quantum deposuit supra, nec credere quod alia oscula
facerent, nisi in ore et in umbilico.
Item, requisitus super XXXIV et V articulis, respondit dictos articulos
veros esse, videlicet quod jurabant non exire ordinem, nec eum dimittere
pro majori vel minori religione, absque licencia Magistri et conventus
dicti ordinis, et quod statim pro professis habebantur. Requisitus
qualiter scit predicta, respondit quod quia ipse juraverat in recepcione
sua, et fecit alios quos recepit jurare idem.
Item, requisitus super XXXVI-IX articulis, de clandestina recepcione
fratrum, et quod ex hoc erat vehemens suspicio, etc., respondit quod
credebat vera esse contenta in ipsis articulis, et quod in recepcionibus
non intererant nisi fratres dicti ordinis, et quod fiebant januis
clausis. Requisitus quomodo hoc sciebat, respondit se vidisse ita
servari in recepcione sua et aliorum quos receperat et recipi viderat.
Item, dixit se frequenter audivisse in diversis locis a fratribus
ejusdem ordinis, et eciam ab aliis secularibus, quod vehemens [p. 238]
suspicio erat contra dictum ordinem, propter clamdestinas recepciones
predictas.
Item, requisitus super XL-V articulis, de commixione carnali, respondit
se credere quod in toto ordine vigeret dictus abusus dicendi fratribus
in recepcione sua quod poterant carnaliter commisceri, non autem quod
dicerent eis hoc non esse peccatum facere et pati, nec scit, nec audivit
quod adinvicem commiscerentur.
Item, requisitus super XLVI-LVII articulis, de capitibus idolorum et
eorum veneracione, etc., respondit se nichil scire, nec audivisse dici
ante capcionem Templariorum, nec credit vera esse contenta in istis
articulis.
Item, requisitus super LVIII-LXI articulis, de cordulis, etc., respondit
quod communiter cinguntur cordulis super camisias eorum; nunquam tamen
scivit, nec audivit dici, nec credit, ut dixit, quod hoc fieret in
veneracionem idolorum, nec quod capita idolorum essent cincta illis
cordulis.
Item, requisitus super LXII-VII articulis, quod fratres communiter
recipiebantur modis predictis, et quod interficiebantur et puniebantur
nolentes hoc facere, etc., respondit se credere quod communiter fratres
reciperentur in dicto ordine, sicut deposuit supra se fuisse receptum et
alios recepisse et recipi vidisse. Nec vidit, nec audivit quod aliquis
fuerit interfectus vel incarceratus pro eo quod noluerit facere
supradicta de quibus ipse deposuit, nec quod aliquis finaliter ea facere
recusaverit.
Item, requisitus super LXVIII-LXXII articulis, respondit quod communiter
injungebatur in ordine per sacramentum ne revelarent modum sue
recepcionis aliis qui non essent de eorum ordine, sed inter se bene
poterant loqui et loquebantur; non tamen inhibicio fiebat eis sub pena
mortis vel carceris, sed per juramentum: si tamen revelassent, fuissent
puniti per illos de ordine ad panem et aquam duobus vel tribus diebus in
septimana, vel aliter, ad arbitrium fratrum dicti ordinis.
Item, requisitus super LXXIII articulo, respondit verum esse [p. 239]
quod injungebatur fratribus ipsius ordinis quod non confiterentur absque
licencia superiorum suorum, nisi fratribus ejusdem ordinis, et dixit
esse de punctis ordinis, et se audivisse hoc precipi in capitulis
celebratis in ordine quibus interfuerat, et dixit se interfuisse bene in
decem capitulis generalibus celebratis in ipso ordine, tam ultra mare
quam citra mare.
Item, requisitus super LXXIV, V et VI articulis, respondit se credere
vera esse quod negligentes fuerant, quia non correxerant dictos errores,
nec Ecclesie nunciaverant, nec recesserant ab eisdem cum bene habuissent
facultatem.
Item, requisitus super LXXVII et sequentibus articulis usque ad XCVII,
item quod ellemosine, etc., respondit se credere quod supra confessata
per eum servabantur et ab antico servata fuerunt communiter in ordine,
citra mare et ultra mare, ex precepto superiorum et ex statutis ordinis,
nec audivit dici quod aliquis modus, varians substanciam eorum de quibus
supra deposuit, fuerit in dictis recepcionibus observatus.
Item, requisitus super XCVII articulo, respondit quod ellemosine
sufficienter fiebant in ordine et hospitalitas convenienter servabatur,
et hoc dixit se servasse et fecisse servari in domibus quas ipse tenuit,
et vidit servari in aliis domibus dicti ordinis.
Item, requisitus super XCVIII, VIIII et C articulis, respondit quod non
credebat vera esse contenta in dictis articulis; imo erat commune
preceptum in dicto ordine quod fratres ipsius ordinis non interessent
scienter, nec consentirent indebite exheredacioni alicujus Christiani,
nec unquam vidit, nec audivit dici quod in ordine referretur non esse
peccatum degerare pro incremento ipsius ordinis.
Item, requisitus super CI-VI articulis, respondit quod clandestine
fiebant capitula et recepciones in dicto ordine, scilicet januis clausis
et nullis presentibus, nisi fratribus dicti ordinis, in locis in quibus
fiebant, et vidit quod aliquando mitebantur fratres servientes ad
videndum si aliquos essent in eventu qui possent audire vel [p. 240]
videre eos quando tenebant dicta capitula vel faciebant recepciones
predictas, nec vidit quod predicta fierent de nocte, nisi urgente aliqua
necessitate.
Item, requisitus super CVII-CXI, respondit se non credere, nec scire,
nec audivisse, nec vidisse contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, requisitus super CXII et XIII articulis, respondit verum esse quod
totus ordo tenebatur servare illud quod magnus Magister cum conventu
ordinabat, et hoc dixit se scire, quia vidit de hoc agi et tractari
ultra mare, quando erat ibi.
Item, requisitus super CXIV-VII articulis, respondit se nescire quando
dicti errores inceperunt; credit tamen quod longo tempore duraverunt
errores confessati per eum; nescit tamen qualiter et quare fuerunt
introducti, nec a quibus; de negligencia correctionis eorum, dixit ut
supra.
Item, requisitus super CXVIIIº articulo, respondit quod multi exiverant
dictum ordinem, sed nescit quibus ex causis.
Item, requisitus super CXIXº articulo, respondit se credere verum esse
quod grandia scandala sint, propter premissa, exorta, ut in dicto
articulo continetur.
Item, super CXX-III, respondit se credere quod de hiis que per eum
confessata sunt supra, sit fama publica in ordine, et sint nota et
manifesta inter fratres ordinis, et quod eciam nunc sit fama publica de
predictis inter seculares. Requisitus quid vocat famam publicam,
respondit quod illud quod communiter gentes dicunt.
Item, requisitus super CXXIV-VII articulis, respondit se nescire nisi
per relatum alienum incertum. Requisitus si fuerat alias examinatus
super facto Templariorum, respondit quod sic, per dominum archiepiscopum
Bituricensem apud Exordunum Bituricensis diocesis, asserens quod prius
dudum ante questionatus fuerat et tentus per plures septimanas in pane
et aqua. Requisitus si fuit aliqua confessus coram dicto domino
archiepiscopo, dixit quod sic aliqua, sed non omnia, nec tot sicut
deposuit coram dictis dominis commissariis. Item requisitus si [p. 241]
sic deposuit prece, precepto, premio, amore, timore, odio, commodo
temporali habito vel habendo, vel instructus, vel informatus ut sic
deponeret, respondit quod non, et fuit ei inhibitum quod non revelaret
deposicionem suam predictam aliis, quousque attestaciones fuerint
publicate.
Acta fuerunt hec per dictos dominos commissarios, predictis die et loco,
presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis notariis
supra proximo nominatis, ac eciam dicto Guillelmo Radulphi.
Post hec, die Jovis sequenti, que fuit VIIª dies dicti mensis Maii,
convenerunt in predicta capella sancti Ellegii predicti domini
commissarii, exceptis dominis Narbonnensi et Bajocensi, supra excusatis,
et fuit adductus ad presenciam eorumdem, ut deponeret dictum suum,
Baldoynus de sancto Justo preceptor de Pontivo Ambianensis diocesis,
sine mantello et habitu Templi, quem mantellum dixit se dimisisse
volontarie isto anno circa mediam Quadragesimam, et rasisse barbam,
etatis XXXIV annorum, ut dixit. Requisitus si fuerat alias examinatus in
negocio Templariorum, respondit quod sic, Ambianis per fratres
Predicatores, et Parisius per episcopum Parisiensem, et dixit quod
fuerat subjectus questionibus Ambianis, ubi, ut dixit, primo per fratres
Predicatores examinatus, paulo post Templariorum capcionem, vi et metu
dictorum tormentorum confessus fuit plura coram ipsis Predicatoribus
quam postea Parisius coram domino episcopo Parisiensi, per quem nuper
circa mediam Quadragesimam examinatus fuit, et plus quam non deponat
coram dominis commissariis. Requisitus autem super omnibus et singulis
articulis suprapositis, sibi qui Latinum intelligebat expositis,
respondit ut sequitur. In primis, super IV articulis, respondit quod
ipse testis etatis tunc circiter decem et octo annorum, fuit receptus
tunc in ordine Templi in domo Templi de Somorens Ambianensis diocesis,
per fratrem Robertum de sancto Justo presbyterum, preceptorem ballive de
Somorens, consanguineum dicti testis, et in ejus recepcione [p. 242]
dixit fuisse servatum istum modum, videlicet quod in capella dicte domus
imposuit sibi dictus preceptor mantellum supra vestes seculares, sed
antequam imponeret sibi dictum mantellum, fecit eum vovere et jurare
castitatem, obedienciam, et quod viveret sine proprio, et insuper quod
esset servus esclavus Templi, ad recipiendam Terram Sanctam pro posse
suo. Item, dixit quod post predicta exiverunt capellam, et frater Petrus
de Braella preceptor domus dicti loci de Somorens duxit ipsum testem ad
quamdam cameram, et excluso hostio, dixit ipsi testi quod abnegaret
Deum, et cum dictus testis perterritus facere recusaret, subjunxit
dictus frater P. preceptor quod oportebat eum ita facere, aliter male
accideret sibi, et tunc ipse testis fuit magis attonitus et orripilavit,
id est eriguere pilli sui, potissime quia audivit murmur aliquorum extra
ostium camere predicte, et dixit quod tunc abnegavit Deum ad mandatum
illius, ore, sed non corde, semel tantum. Et hoc facto, idem frater P.
dixit sibi: Tu eris bonus pugil ultra mare. Post que immediate precepit
idem frater P. ipsi testi quod si aliquis frater dicti ordinis vellet
jacere secum, non deberet recusare. Ipse tamen testis, ut dixit, non
intellexit quod hoc diceret ut jacentes insimul aliquod peccatum
committeretur, sed si deficeret lectus alteri, quod reciperet eum in
lecto suo honesto. Quibus sic actis, ipse testis exuit se vestibus suis
secularibus usque ad camisiam et braccas, et induit vestes novas
ordinis. Requisitus si ibi erat aliqua crux, respondit quod non.
Requisitus de tempore recepcionis sue et de presentibus, respondit quod
in crastinum instantis festi nativitatis Beati Johannis Baptiste, erunt
XVI anni, ut sibi videtur, presentibus in capella, quando fuit sibi
traditus mantellus, dictis duobus preceptoribus, fratre Jacobo de Rubeo
Monte fratre serviente, et fratre Alberto curato dicte domus, et fratre
Johanne de Via fratre serviente, et fratre Ansoldo serviente,
dispensatore dicte domus, quos omnes dixit obiisse, exceptis fratribus
Jacobo de Rubeo Monte et Johanne de Via predictis; in camera vero,
quando abnegavit Deum, non fuerant aliqui presentes nisi frater P.
preceptor predictus et ipse testis.
Item, requisitus si contenta in IV articulis predictis [p. 243]
servabantur in ordine Templi, respondit se nescire, quia nunquam
interfuerat, ut dixit, nisi in recepcionibus IV fratrum, in quibus
quidem recepcionibus non fuerunt facta contenta in ipsis IV articulis,
quod ipse viderit vel sciverit. Requisitus qui erant dicti fratres, ubi,
quando et a quibus fuerunt recepti et quibus presentibus, respondit quod
ipse idem testis, existens preceptor Baylive de Pontivo, recepit tres ex
predictis, videlicet fratres Michaelem Musset, quem recepit in camera
domus sue de Oysimont Ambianensis diocesis, fuerunt IV anni in festo
Nativitatis Domini proximo preterito, presentibus fratribus Egidio
curato ecclesie dicti loci de Oysimonte, Guillelmo de Platea, Radulpho
de Frenayo qui vivit, ut credit; recepit insuper fratrem Johannem de
sancto Justo nepotem suum, in capella domus vocata Forest, ejusdem
diocesis Ambianensis, in mense Septembris proximo venturo erunt IV anni,
presentibus dicto Egidio curato de Oysimonte, et Andrea Meditatorio,
Bernardo Gafet et Michaelle, presbytero de Villaroys, deffuncto. Item,
recepit, ut dixit, fratrem Johannem de Resida Valle, in camera domus sue
de Oysimonte, tres anni fuerunt in festo Epiphanie Domini proximo
preterito, presentibus dicto Egidio curato de Oysimonte, et fratribus
Thoma de Janvalle presbytero, Roberto Flamengi, Radulpho de Frenayo, qui
omnes vivunt, ut dixit, excepto dicto Roberto, de quo dubitat si vivat
aut sit mortuus. Requisitus quem modum servavit in recepcione dictorum
trium fratrum, respondit quod fecit eos jurare et vovere castitatem,
obedienciam, et viverent sine proprio, et quod essent servi esclavi
dicti ordinis Templi, ad recipiendum Terram Sanctam pro posse eorum.
Dixit insuper quod in libris eorum sunt certa statuta qualiter vivere
debent dicti fratres, ire ad ecclesiam, dicere horas suas et conversari,
et qualiter debent se induere, et cingi cordula supra camisiam, et
calciare se caligis, et alia facere que pertinent ad religionem eorum,
et in dicta recepcione faciebat eis legi dicta statuta, et specialiter
illa que continebant penam imponendam eisdem quando delinquebant; non
tamen fecit abnegare Deum, nec aliquam inhonestatem, ut dixit. [p. 244]
Requisitus si in recepcione sua, vel alias, fuit ei injunctum quod si
contingeret eum recipere aliquos, faceret eos abnegare Deum, sicut ipse
fecerat, respondit quod non.
Item, dixit se interfuisse recepcioni fratris Jacobi de Bergnicuria, qui
dicitur obiisse, et fuit receptus a fratre Hugo de Paurando visitatore
ordinis Templi, in capella dicte domus Templi de Somorens, sunt XII anni
vel circa, ut credit, et fuerunt presentes predictus frater Robertus,
alias vocatus de Belvaco, et frater Albertus curatus dicte domus de
Somorens, et Jacobus de Rubeo Monte et Johannes de Via predicti, et in
dicta recepcione nichil aliud factum fuit, ut dixit, quod ipse sciverit
vel viderit, nisi quod ipse testis supra deposuit se fecisse in
recepcione supradictorum trium quos ipse recepit. Requisitus si credit
quod in ordine predicto fierent abnegaciones predicte contente in dictis
IV articulis vel aliqua ex eis, respondit se credere quod ab aliquibus
et in aliquibus locis fierent, sicut ipse fecit, quia non credit quod
ipse fuerit primus nec solus in abnegacione predicta; scit tamen bene,
ut dixit, quod in aliquibus locis non fiebant dicte abnegaciones.
Item, requisitus super V-VIII, de dogmatizacione, etc., respondit se
nichil scire de contentis in dictis articulis, nec audivisse, nec
credere vera esse.
Item, requisitus super IX-XIII, quod spuebant supra crucem, et
conculcabant, et super eam mingebant, eciam in septimana sancta,
respondit quod credit contenta in dictis articulis esse trufatoria et
non vera, et quod nichil scivit de eis, nec audivit ante capcionem
Templariorum.
Item, requisitus super XIV et XV articulis, de apparicione et adoracione
cati, respondit se nichil scire, et credit esse falsum et derisorium.
Item, requisitus super XVI-XXIII articulis, quod non credebant
sacramentum altaris nec alia sacramenta ecclesiastica, et quod
sacerdotes dicti ordinis obmittebant verba canonis ex precepto
preceptorum, respondit se nichil scire, nec audivisse; quin imo [p. 245]
credebat contrarium esse verum, scilicet quod bene credebant sacramentum
altaris et alia sacramenta Ecclesie, et quod sacerdotes verba dicerent
per que conficitur corpus Christi, nec audivit quod unquam prohiberetur
eis ne dicerent dicta verba.
Item, requisitus super XXIV-IX articulis, respondit quod quando aliquis
frater dicti ordinis delinquebat publice, Magister, vel visitator aut
preceptores puniebant eum secundum ordinis disciplinam, vel ei graciam
faciebant quandoque, verumtamen de peccatis non absolvebant, sed
sacerdotes ordinis quibus confitebantur absolvebant eos, et hec dixit se
vidisse in locis et capitulis dicti ordinis quibus interfuerat.
Item, requisitus super XXX-III articulis, respondit verum esse quod in
recepcione fratrum recipiens osculabatur in ore recipientem et fratres
astantes; de aliis osculacionibus contentis in dictis articulis, dixit
se nichil scire, nec credere esse vera, sed reputat abusionem.
Item, requisitus super XXXIV et V articulis, respondit quod statim pro
professis habebantur; sed quod jurarent se non exire ordinem, dixit se
nescire, nec audivisse.
Item, requisitus super XXXVI-VIIII articulis, respondit quod in
recepcione fratrum non intererant nisi fratres dicti ordinis, et quod
fiebant januis clausis; nescit tamen, ut dixit, quod propter hoc
vehemens suspicio haberetur, quia non audivit de hoc ante capcionem
Templariorum, nec poterat divinare quid alii suspicabantur de hoc.
Item, requisitus super XL-V articulis, quod poterant carnaliter
commisceri licite et sine peccato, et quod plures vel aliqui eorum hoc
faciebant, respondit se nichil scire, nec audivisse, nisi in quantum
supra deposuit sibi fuisse dictum per fratrem P. de Braella, in quo tunc
malum nullum intellexit, ut dixit.
Item, requisitus super XLVI-LVII articulis, de ydolis, respondit se
nichil scire, nec alias audivisse, imo reputabat trufam et falsum esse,
quia interfuerat capitulis Parisius bis et in Cipro bis, et nunquam de
contentis in dictis articulis audiverat fieri mencionem in eis, ut
dixit.
Item, requisitus super LVIII-LXI articulis, quod cingebant [p. 246]
capita ydolorum cordulis quas tradebant fratribus, ut eas continue
portarent, respondit quod cordulas portabant quas assumebant unde
volebant, et cingebantur eis, ut audivit, propter honestatem et ne
palparent ita libere carnem suam, non tamen credit, nec scit, nec
audivit quod capita ydolorum cum eis cingerentur, nec quod in eorum
veneracionem portarentur.
Item, requisitus super LXII, III et IV articulis, quod communiter
fratres dicti ordinis recipiebantur modis predictis, respondit se nichil
scire quod supra deposuit.
Item, requisitus super LXV, VI et VII articulis, quod qui nolebant
predicta facere interficerentur vel incarcerarentur, respondit se nichil
scire, nec audivisse quod aliquis interficeretur vel incarceraretur
propter hoc.
Item, requisitus super LXVIII-LXXII articulis, respondit quod illa que
agebantur in capitulis eorum non audebant revelare etiam fratribus dicti
ordinis qui non interfuerant capitulis, et hoc injungebatur eis sub pena
amissionis habitus. Alia dixit se nescire de contentis in ipsis
articulis. Requisitus si injungebatur eis specialiter quod non
revelarent modum recepcionis eorum, respondit quod non; sed ex generali
precepto quod non revelarent sub pena predicta ea que agebantur in
capitulis, intelligebatur ne revellarent modum recepcionis injunctum.
Item, requisitus super LXXIIIº articulo, respondit verum esse quod
injungebatur fratribus ne sine licencia fratris sacerdotis curati eorum
confiterentur aliis, adjiciens quod ipse idem testis infra VIII dies, ut
sibi videtur, post recepcionem suam, petita licencia a fratre Alberto
curato de Somorens quod posset alteri confiteri peccata sua, fuit
confessus abnegacionem per ipsum factam de qua supra deposuit, et alia
peccata sua cuidam sacerdoti seculari qui vocabatur Johannes, curatus de
Vereria Ambianensis diocesis, qui absolvit eum et imposuit sibi
penitenciam quod jejunaret omnes dies Veneris unius anni, quorum XII
fuerunt in pane et aqua, subjungentes quod dictam licenciam [p. 247]
specialiter petiit ut confiteretur de abnegacione predicta.
Item, requisitus super LXXIV, V et VI articulis, respondit quod fratres
qui sciebant et faciebant errores predictos, et habebant facultatem
recedendi ab eis, fuerunt negligentes, quia non dixerunt dictos errores,
nec denunciaverunt sancte matri Ecclesie.
Item, requisitus super LXXVII et sequentibus usque ad XCVII, item quod
elleemosyne, etc., respondit se nescire nisi in quantum supra deposuit
de modo recepcionis et de aliis contentis in dictis articulis.
Item, requisitus super XCVII articulo, respondit quod ex precepto
fiebant ellemosine convenienter in ordine, et dabant decimam panis quem
coquebant, non tamen dabant pauperibus panem ita album et depuratum a
furfure sicut ipsi comedebant, et hoc vidit fieri in dictis domibus de
Somorens et de Oysimonte; potest tamen esse, ut dixit, quod in multis
domibus dicti ordinis non fierent eleemosine ita ordinate sicut in
domibus predictis. Dixit insuper quod in domibus dicti ordinis in quibus
fuit, vidit fieri et servari hospitalitatem et bene recipi bonos
homines, et victualia eis et eorum manualibus ministrari.
Item, requisitus super XCVIII, VIIII et C articulis, respondit contenta
in ipsis non esse vera, sed pocius contrarium, quia reputabatur peccatum
per nephas acquirere aliena et propter hoc degerare, et precipiebatur
quod non acquirerent aliena injuste, et si acquisivissent aliena in
exheredacionem alicujus, fuissent expulsi de domo vel puniti; non tamen
vidit quod aliquis propter hoc puniretur, nec quod casus eveniret.
Item, requisitus super CI-VI articulis, respondit quod quando
celebrabant capitula vel recipiebantur fratres, excludebant omnes preter
fratres dicti ordinis, et claudebant januas locorum in quibus tenebantur
capitulia et fiebant recepciones predicte; non tamen vidit quod
tenerentur vel fierent in primo sompno vel in prima vigilia noctis, vel
quod familie excluderentur a domo, nec quod excubie ponerentur [p. 248]
supra tectum; capitula autem et recepciones vidit teneri et fieri de
die, ut dixit.
Item, requisitus super CVII-XI articulis, respondit se nescire quod
possint magnus Magister, visitatores et preceptores, absolvere a
peccatis confessatis vel non confessatis, nec audivit dici, nec credit.
Audivit tamen dici quod dictus magnus Magister confessus est aliquos
errores coram pluribus.
Item, requisitus super CXII et XIII articulis, respondit se credere quod
totus ordo tenebatur servare quod magnus Magister cum conventu suo
ordinabat, unde in capitulis precipiebatur et dicebatur quod servarent
bonos usus et bonas consuetudines ordinis quos habebant et que in
posterum per Magistrum cum conventu ordinarent.
Item, requisitus super CXIV-XVII articulis, respondit se nescire quando
habuerunt inicium herrores quos confessus est supra, quia de aliis
nichil scit. De aliis vero contentis in ipsis articulis, respondit ut
supra.
Item, requisitus super CXVIIIº articulo, respondit se nescire quod
aliqui exiverint dictum ordinem propter feditates ordinis.
Item, requisitus super CXVIIIIº articulo, respondit se credere quod post
capcionem Templariorum, sed non ante, fuerunt exorta scandala contenta
in dicto articulo, et quod multi ex fratribus dicti ordinis revelassent
errores quos sciebant esse in ordine, si putassent quod fides in hoc
adhibita fuisset eisdem, et nisi timuissent pericullum quod ex
revelacione eis poterat imminere ab ordine supra dicto.
Item, requisitus super CXX-III articulis, respondit se non credere
contenta in ipsis articulis esse vera, nec eciam esse quod confessata
per eum sint notoria et scita ab omnibus aliis fratribus.
Item, requisitus super CXXIV-VII articulis, respondit ut supra quod
audiverat dici aliquos errores fuisse confessatos per Magistrum et per
plures alios fratres dicti ordinis.
Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, premio, amore, timore,
odio, comodo temporali, habito vel habendo, instructus vel [p. 249]
informatus ut sic deponeret, respondit quod non, et fuit inhibitum sibi
per dictos dominos commissarios quod non revelaret deposicionem suam
predictam aliis quousque fuerint publicate.
Acta fuerunt hec predictis die Jovis, et in cappella predicta sancti
Elligii, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis
notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Veneris sequenti, que fuit VIIIª dies mensis Maii,
convenerunt in dicta capella sancti Ellegii predicti domini commissarii,
exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi, supra excusatis, et fuit
adductus ad presenciam eorumdem, ut deponeret dictum suum, Gilletus de
Encreyo, Remensis diocesis, in habitu seculari, barba rasus, testis
supra juratus, etatis, ut dixit, LX annorum vel circa de presenti;
quando vero intravit ordinem dixit quod erat L, et quod fuerat receptus
in fratrem servientem ejusdem ordinis, et erat laborator agrorum et
custos animalium. Requisitus si alias fuerat inquisitum cum eo in
negocio Templariorum, respondit quod sic Parisius in Templo per fratres
Predicatores et postmodum alia vice per dominum episcopum Parisiensem in
aula sua, et dixit quod fuerat suppositus questionibus in Templo paulo
post capcionem Templariorum; et expositis omnibus et singulis articulis
sibi, respondit ut sequitur.
In primis requisitus super primis IV articulis, de abnegacione, etc.,
respondit se fuisse receptum in dicto ordine in diocesi Remensi, in domo
dicti ordinis vocata Serenicourt, per fratrem Johannem de Cella
preceptorem dicte domus, in die omnium Sanctorum instanti erunt VIIII
anni, et dixit quod quando fuit receptus, fecerunt eum venire ad
capellam dicte domus, et clausis januis fuit aportatum unum missale et
appertum coram eo, et fuit petitum ab eo si erat conjugatus vel alias
ligatus, et cum respondisset quod non, sed quod habuerat duas uxores,
fuit ei dictum per dictum fratrem Johannem de Cella quod ipse deberet
vivere caste, sine proprio et sub obediencia superiorum suorum, et
predicta juravit super dictum missale. Deinde peciit ab eo dictus frater
Johannes si credebat in illum cujus rememoracio et [p. 250]
representacio erat in dicto libro, in quo libro apparebat quedam ymago
rubea Crucifixi, et cum per ipsum testem fuisset responsum quod sic,
precepit ei dictus frater Johannes quod spueret super dictum librum, et
ipse testis fuit ex tali precepto, ut dixit, plurimum stupefactus, et
noluit spuere super dictum librum, sed spuit prope ipsum librum.
Item, dixit quod predictus frater Johannes dixit tunc ei quod ipse
poterat jacere cum aliis fratribus ordinis et ipsi cum eo, et ipse
testis credidit, ut dixit, quod simul possent jacere propter penuriam
locorum, nec intelligebat aliquam turpitudinem in dicto precepto
includi. Sed dictus frater Johannes subjunxit et declaravit quod
carnaliter poterant commisceri, de quo ipse testis fuit multum turbatus,
ut dixit, et multum desideravit, ut dixit, quod tunc esset extra portam
dicte capelle. Nunquam tamen, sicut dixit, commiscuit se cum aliquo alio
nec alter cum ipso, nec aliquem requisivit de hoc, nec requisitus ab
aliquo.
Item, dixit quod idem recipiens precepit tunc ipsi quod renegaret Deum,
et ipse testis respondit ei quod non faceret illud, si deberet amputare
capud. Qua responsione audita, dictus recipiens precepit ei quod
oscularetur eum in vestibus suis super umbilicum, et fuit eum osculatus
in dictis vestibus, sed non in ore, nec in aliqua alia parte, alios
autem fratres fuit osculatus in ore. Requisitus qui fuerunt presentes in
predictis, respondit quod fratres Gerardus de Lauduno, et Johannes
dictus la Gambe, et Anricus dictus Burgondus, et Lambertus de Ramecourt
servientes, quos omnes dixit obiisse preter fratrem G. de Lauduno, quem
credit vivere et esse fugitivum. Requisitus si dictus modus recepcionis
confessatus per eum servabatur communiter in dicto ordine, respondit se
credere quod sic, et quod audivit in prisione, postquam fuit captus, ab
aliquibus fratribus dicti ordinis qui erant capti cum eo apud Gizorcium,
quod fuerant recepti per eumdem modum, et quod aliqui eorum fuerant
osculati retro in ano ab illo qui recipiebat eos; de nominibus autem
illorum a quibus audivit predicta, dixit se non recordari. Plura autem
dixit se nescire de contentis in dictis IV articulis, quia [p. 251]
nunquam interfuerat recepcioni alicujus fratris nec alicui capitulo.
Item, requisitus super V-VIII articulis, de dogmatizacione, etc.,
respondit quod non credebat esse vera contenta in ipsis articulis, nec
aliquid inde sciebat.
Item, requisitus super VIIII-XIII articulis, de spuicione super crucem
et conculcacione, respondit se aliqua audivisse ab aliquibus, de quorum
nominibus non recordatur, ante capcionem eorum; non tamen scit aliquid
de contentis in dictis articulis, nisi quod supra deposuit, nec credit,
ut dixit.
Item, requisitus super XIV et XV articulis, de cato, etc., respondit se
nichil scire; audivit tamen ab aliquibus dici, de quibus non recordatur,
quod quidam catus apparebat ultra mare in preliis eorum, quod tamen non
credit.
Item, requisitus super XVI-XXVIIII articulis, respondit quod non
credebat eos esse veros, sed pocius contrarium.
Item, requisitus ad XXX-III articulos, de osculis, respondit ut supra.
Item, requisitus ad XXXIV et V articulos, respondit quod statim pro
professis habebantur, sed non jurabant non exire ordinem quod sciat.
Item, requisitus ad XXXVI-VIIII articulos, respondit quod clandestine
fiebant recepciones, januis clausis, nullis presentibus, nisi fratribus
ordinis, et quod ex hoc gentes seculares non erant bene pegate,
adjiciens se multum gaudere quia predicta sunt revellata, et quia domini
Papa et Rex volunt scire et punire predicta, quamquam ipse perdat illa
que posuit in ordine predicto.
Item, requisitus ad XL-V articulos, respondit de carnali commixcione
quod supra deposuit, sibi dictum fuisse in sua recepcione; nunquam tamen
audivit dici predicta facere non esse peccatum, nec quod fratres
uterentur vicio supradicto.
Item, requisitus ad XLVI-LXI articulos, respondit se nichil scire nec
aliquid audivisse. Vidit tamen quod aliqui fratres portabant quasdam
cordulas super camisiam; ipse tamen non portavit, nec fuit sibi
injunctum, ut dixit.
Item, ad LXII, III et IV articulos, de modo recepcionis, etc., [p. 252]
respondit ut supra.
Item, ad LXV, VI et VII articulos respondit quod ipse nescit, sed bene
credit quod si illi qui recipiebantur in ordine, recusarent facere illa
que ipse confessus est de se, quod majores ordinis punirent eum et
mitterent eum ad locum remotum.
Item, ad LXVIII-LXXII articulos respondit quod si aliquis revellaret
secreta ordinis vel capitula vel modum recepcionis sue, poneretur in
carcere, et mitteretur ad partes remotas, quasi exul relegaretur; non
tamen vidit aliquem propter hoc incarcerari nec interfici.
Item, ad LXXIII articulum, de non confitendo nisi fratribus dicti
ordinis, respondit se nichil scire, nec audivit hoc injungi.
Item, ad LXXIV, V et VI articulos respondit ipsos esse et fuisse
negligentes de hoc, quod recognita per eum non correxerunt, nec sancte
matri Ecclesie nonciaverunt, et quod non recesserunt ab herroribus
predictis per eum recognitis.
Item, ad LXXIV et ad alios sequentes articulos usque ad XCVII articulum,
item quod ellemosine, etc., respondit se credere quod modus per quem
ipse fuit receptus servatus fuerit in recepcione aliorum fratrum, citra
mare et ultra mare, et quod sit de punctis ordinis, nec credit quod
alius modus recepcionis fuerit servatus in dicto ordine. De aliis
contentis in dictis articulis, dixit se nichil scire nisi quod supra
deposuit.
Item, ad XCVII articulum respondit quod ellemosine fiebant in dicto
ordine ter in septimana omnibus petentibus; tamen aliquando
redarguebantur dispensatores a superioribus quando faciebant ellemosinas
que videbantur eis esse nimis magne, et quod ellemosine erant ita parve
quod pauci pauperes veniebant ad eos; hospitalitatem bene servabant et
faciebant, et leto vultu bonos homines ad eos venientes bene
recipiebant, et predicta dixit se vidisse et audivisse in dicta domo de
Serena Curia.
Item, ad XCVIII, VIIII et C articulos respondit se nichil scire; audivit
tamen dici ab aliquibus fratribus dicti ordinis, ac specialiter a
fratre Johanne la Gamba, jam defuncto, quod non erat peccatum [p. 253]
facere comodum dicti ordinis per fas vel nephas, et eciam propter hoc
degerare.
Item, ad CI-VI articulos, de clandestinacione, etc., respondit quod
nichil scit nisi quod supra deposuit.
Item, ad CVII-XI, quod Magister, visitatores et preceptores layci
possent absolvere a peccatis, etc., respondit se nichil scire, nec
audivisse, nec credere quod possent.
Item, ad CXII et XIII respondit se audivisse et credere quod totus ordo
tenebatur servare quod magnus Magister cum conventu ordinabat.
Item, ad CXIV-XVII respondit se nescire quando dicti errores habuerunt
exordium, alia dixit se nescire de contentis in ipsis articulis nisi que
supra deposuit.
Item, ad CXVIII respondit se nescire, sed propter feditates aliqui
ordinem exiverunt.
Item, ad CXVIIII respondit quod jus habebant scandalizari contra ordinem
seculares, propter premissos errores.
Item, ad CXX-III respondit se nescire.
Item, ad CXXIV-VII respondit se nescire, sed si recognoverunt errores
quos sciebant, bene fecerunt.
Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, premio, amore, timore,
odio, comodo temporali habito vel habendo, instructus vel informatus ut
sic deponeret, respondit quod non, et fuit inhibitum sibi per dictos
dominos commissarios quod non revellaret deposicionem suam predictam
quousque attestaciones fuerint publicate, et quousque domino supremo
Pontifici fuerint ostense.
Acta fuerunt hec per dictos dominos commissarios, presentibus me
Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Sabati sequenti, que fuit nona dies mensis May,
convenerunt in dicta capella sancti Elligii domini commissarii predicti,
exceptis dominis Narbonnensi et Bajocensi, supra excusatis, et [p. 254]
fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, ut
deponeret dictum suum, Jacobus de Trecis, testis suprajuratus, absque
mantello et habitu Templi, tonsus capite et rasus barba, etatis, ut
dixit, XXIV annorum vel circa, et dixit quod intraverat dictum ordinem
per tres annos cum dimedio vel circa ante capcionem Templariorum, et
intelligebat Latinum, ut dixit, et erat seneschallus domus de Villaribus
prope Trecas et frater serviens, et fuerat examinatus, ut dixit, in
negocio Templariorum per archiepiscopum quondam Senonensem et postea per
episcopum Aurelianensem, nunquam tamen questionatus, ut dixit, fuerat.
Requisitus autem super omnibus et singulis articulis, respondit ad eos
ut sequitur.
Super primis IVor articulis, de abnegacione, etc., respondit quod ipse
fuerat receptus in dicto ordine in domo Templi de Sanci Trecensis
diocesis, per fratrem Radulphum de Gisiaco receptorem reddituum Campanie
pro domino Rege, citra festum omnium Sanctorum, erunt sex anni vel
circa, et in dicta recepcione sua, ut dixit, fuit servatus talis modus,
nam quum venisset ad locum predictum cum patre et matre et aliis amicis
suis multis, eis remanentibus extra, fuit introductus in quamdam
cameram, in qua erant predictus frater Radulphus et fratres Ponzardus de
Gisiaco serviens, nepos ejusdem fratris Radulphi, et quidam Burgondus
dictus Milo, et Symon de Pruino presbyteri, et multi alii de quorum
nominibus non recordatur, ut dixit; et cum esset in dicta camera, dictus
frater Radulphus dixit ei quod abnegaret _Nostre Sire_ qui pependit in
cruce, et ipse respuit hoc facere, sicut dixit, sed postmodum timens
quod interficerent eum, ut dixit, quia habebant ibi unum magnum
evaginatum ensem, abnegavit ter dicendo, ter ore, sicut dixit, sed non
corde: «_Je reni Nostre Sire_, postquam vos vultis.» Et deinde receptor
precepit sibi, ut dixit, quod pedibus conculcaret unam crucem argenteam,
in qua erat ymago Crucifixi in terram positam, et quod spueret super
ipsam, ter ipse testis conculcavit ipsam crucem, ut dixit, super pedes
Crucifixi, et spuit juxta ipsam crucem, et non supra, prout [p. 255]
dixit. Et cum fecisset predicta, tradidit sibi mantellum ordinis, super
quem stabant aliqui ex fratribus astantibus; quo tradito, fecit eum
sedere ad terram coram se, et fecit eum jurare quod predicta non
revellaret, et quod castitatem servaret, et viveret sine proprio et sub
obediencia. Dixit eciam ei quod ab illa hora in antea non intraret domum
in qua aliqua mulier jaceret in puerperio, nec susciperet aliquem nec
teneret in sacro fonte, et quod non offerret in missa; et predicta fecit
eum jurare, ut dixit. Sed non servavit juramentum, ut dixit; nam, captus
amore cujusdam mulieris, exivit ordinem per unum annum ante capcionem
Templariorum, et dimisit habitum, et aliquos levavit de sacro fonte
antequam exivisset ordinem, et post obtulit eciam in missa postquam
exivit ordinem.
Item, dixit quod post predicta, dictus receptor dixit ei quod oporteret
ei esurire quando vellet comedere, et vigillare quando vellet dormire,
et multa alia facere et servare super quibus alias instrueret eum cum
rediisset de Parisius, quo erat propter negocia regia profecturus, et
precepit eciam ei quod de bonis Templi non daret aliquid patri aut matri
vel aliis amicis suis, sed quicquid posset aportaret ad Templum.
Item, dixit quod dictus receptor expoliavit se totum nudum in presencia
sua et aliorum fratrum astancium, et precepit ei quod oscularetur eum in
ano, sed ipse renuit hoc facere; fuit tamen osculatus eum super carnem
nudam in humero ex parte posteriori, et dixit ei quod predicta omnia
erant de punctis ordinis. Requisitus si dicta recepcio sua fuit facta de
die vel de nocte, respondit quod de die circa horam prime.
Item, cum predictus testis videretur esse valde facilis et procax ad
loquendum, et in pluribus dictis suis non esset stabilis, sed quasi
varians et vacilans, fuit interrogatus si fuit ei preceptum a dicto
receptore quod cum digitis manus sue faceret ficum Crucifixo, quando
ipsum videret, et si fuit ei dictum quod hoc esset de punctis ordinis,
respondit quod nunquam audivit loqui de hoc.
Item, requisitus si contenta in dictis IV articulis servabantur in
toto ordine, respondit quod sic, et quod ipse erat de hoc bene [p. 256]
certus, sicut jurabat. Interrogatus quomodo erat certus, respondit quod
pro eo quia erat unus ordo, et si haberet diversos modos recipiendi
fratres, fuisset ipse ordo sibi contrarius. Interfuerat insuper
recepcioni alicujus fratris, ut dixit, videlicet recepcioni J.
Petitpars, quem dixit [?] fuisse receptum in quadam camera domus Templi
de Payans Trecensis diocesis, per dictum fratrem Radulphum de Gisiaco,
presentibus ipso teste, et fratribus Ponzardo de Gisiaco, et Milone
Burgondo presbytero, predictis; et in dicta recepcione vidit, ut dixit,
servari eumdem modum qui fuit servatus in recepcione sua, excepto quod
non vidit ensem, nec vidit dictum Johannem respuentem agere que
precipiebantur eidem, et dicta eciam recepcio fuit facta circa horam
prime.
Item, requisitus super V-VIII articulis, de dogmatizacione, etc.,
respondit quod nunquam fuit sibi locutum de contentis in ipsis
articulis, nec audivit loqui, quia non interfuerat capitulis eorum, nec
sciebat aliquid de predictis.
Item, ad VIIII-XIII articulos, de conculcacione et spuicione, respondit
ut supra, de ceteris dicens se nichil scire.
Item, ad XIV et XV articulos, de cato, respondit se nichil scire nec
audivisse.
Item, ad XVI-XXIII respondit se nichil scire; ipse tamen bene credit, ut
dixit, sacramentum Ecclesie.
Item, ad XXIV-VIIII respondit se nichil scire, nec credit quod possent
absolvere, quia non erant sacerdotes.
Item, ad XXX, XXXI, II et III, de osculis, respondit se nichil scire
nisi quod supra deposuit.
Item, ad XXXIV et XXXV respondit vera esse contenta in ipsis articulis,
reddens causam quia fecerant eum jurare in sua recepcione quod ordinem
non exiret, et dixerunt ei quod statim professus erat.
Item, ad XXXVI-VIIII respondit quod clandestine fiebant recepciones,
januis et fenestris clausis, nullis presentibus, nisi fratribus ordinis,
et per IV annos, ut dixit, plus quam intraret ordinem, audivit [p. 257]
dici quod osculabantur se in ano a pluribus gentibus et in pluribus
locis, dicens se audivisse predicta, et quod ex predictis
clandestinacionibus et osculis erat suspicio contra ordinem supradictum;
ipse tamen testis non credebat tunc predicta, ut dixit, quia si
credidisset, nullatenus ordinem intravisset.
Item, ad XL-V, de commixione carnali, respondit se nichil scire, nec
audivisse, nec credere vera esse.
Item, ad XLVI-LVII, de ydolis, respondit se audivisse refferri a
pluribus, nescit tamen ubi nec a quibus, ante recepcionem suam per
aliquos annos, quod quando capitulum Templariorum celebrabatur Parisius,
apparebat eis circa mediam noctem quoddam capud quod multum
venerabantur. Post recepcionem suam de hoc nichil audivit, nec credit.
Plura dixit se nescire de contentis in ipsis articulis; audivit tamen
dici, postquam fuit in ordine, quod dictus frater Radulphus habebat
demonem privatum, cujus consilio erat sapiens et dives.
Item, ad LVIII-LXI, de cordulis, respondit se nichil scire, et quod
nunquam fuit sibi injunctum quod portaret cordulam, nec eam portaverat;
vidit tamen aliquos alios fratres eam portantes.
Item, ad LXII, III et IV, de modo recepcionis, respondit ut supra.
Item, ad LXV-LXXII respondit quod de interfeccione et incarceracione
comminabantur eis quod non revellabunt modum recepcionis, et eciam
injungebatur per sacramentum, nec audebant loqui inter se nec amicis
suis, subjungens quod cum mater sua vellet ponere in dicto ordine Petrum
fratrem ipsius testis, et requireret consilium ab ipso teste super hoc,
potissime quia dicebat dicta mater se audivisse multa mala de ordine
Templi, noluit sibi declarare dictos errores, sed dissuasit quod non
intraret. Alia dixit se nescire, asserens quod magis voluisset esse
mortuus bona morte in die recepcionis sue quam fecisse illa que supra
deposuit.
Item, ad LXXIII respondit sibi fuisse preceptum quod non confiteretur
nisi fratribus presbyteris ejusdem ordinis, credens quod aliis [p. 258]
preciperetur idem. Hoc tamen ipse testis non servavit, ut dixit.
Item, ad LXXIIII, V et VI respondit se credere vera esse contenta in
ipsis: articulis, quod negligentes fuerunt quia non correxerunt nec
denunciaverunt, cum possent, errores predictos, et non recesserunt ab
eis.
Item, ad LXXVII et sequentibus usque ad XCVII respondit quod confessata
per eum credebat servari citra mare et ultra mare in ordine ex punctis
ordinis et precepto superiorum, et quod idem modus recepcionis sit in
ordine.
Item, ad XCVII respondit quod ellemosinas non faciebant nec
hospitalitatem servabant ut debebant, nec sibi ipsis providebant in
victualibus sicut opportunum fuisset.
Item, ad XCVIII, XCVIIII et C respondit se vidisse quod per nephas
acquirebant et injuste, non tamen vidit nec audivit quod hoc
preciperetur, vel jurari facerent, nec audivit quod non reputaretur
peccatum propter hoc degerare.
Item, ad CI-VI, de clandestinacione, respondit quod nunquam interfuerat
capitulis, sed audiverat dici quod clam et de nocte, quandoque exclusa
familia, fiebant capitula et recepciones; alia dixit se nescire.
Item, ad CVII-XI respondit se non credere nec scire nec audivisse alieno
dici quod magnus Magister, preceptores vel alii layci possent absolvere
a peccatis, nec quod hoc confessi fuerint.
Item, ad CXII et CXIII respondit de credulitate et auditu, dici et se
credere vera esse quod totus ordo tenebatur servare illud quod magnus
Magister cum conventu ordinabat.
Item, ad CXIV-XVII respondit se audivisse dici a pluribus secularibus
personis, nescit quibus nec ubi, per decem annos antequam esset receptus
in ordine, quod quidam miles Templi qui venerat de ultra mare et fuerat
inter paganos, aportaverat ad partes istas errores predictos, ut
scilicet in recepcione abnegarent Christum, conculcarent crucem et
spuerent super ipsam, et oscularentur se retro; nescit tamen [p. 259]
quando dicti errores inceperunt, sed audivit dici quod bene erant
quingenti anni.
Item, ad CXVIII respondit se exivisse dictum ordinem, plus propter
feditatem ipsius ordinis, quam amore mulieris cujus occasione dixit
supra se dictum ordinem exivisse, quia ipsam mulierem habebat et habere
poterat in ipso ordine, quando volebat, dicens se credere multos alios
exivisse dictum ordinem propter feditates ipsius ordinis.
Item, ad CXIX respondit se nescire si scandala sunt exorta vel non.
Item, ad CXX, XXI, II et III respondit quod illa que confessata sunt per
eum, sunt nota et manifesta inter fratres ordinis, et de hiis est ibi
publica vox et fama, et credit eciam quod nunc sit fama inter seculares;
nescivit tamen declarare quid est vox et fama publica.
Item, ad CXXIV, V, VI et VII respondit se credere quod recognoverunt
illa que ipse supra confessus est; aliter dixit se nescire.
Item, requisitus si prece, precepto, premio, amore, timore, odio, comodo
temporali habito vel habendo instructus vel informatus ut sic deponeret,
respondit quod non. Et fuit sibi inhibitum per dictos dominos
commissarios quod non revellaret alicui fratri dicti ordinis nec alicui
alio seculari ea que deposuerat, quousque domino nostro Pape hostensa
fuerint et publicata.
Acta fuerunt hec per dictos dominos commissarios, presentibus me
Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Dominica sequenti que fuit Xª dies mensis Maii, cum datum
fuisse diceretur intelligi dictis dominis commissariis quod prefatus R.
de Pruino, P. de Bononia, Guillelmus de Chambonent et Bertrandus de
Sartiges, volebant venire ad eorum presenciam, convenerunt in dicta
capella sancti Ellegii predicti domini Narbonensis, Mimatensis et
Lemovicensis, ac domini Matheus et archidiaconus Tridentinus, et fuerunt
ibidem adducti ad eorum presenciam prefati IV fratres, et proposuit
dictus frater Petrus pro se et aliis coram eis, qualiter ipsi [p. 260]
domini una cum collegis suis erant missi et deputati per dominum Papam
ad inquirendum in regno Francie contra ordinem Templariorum super
articulis eis per dominum Papam missis, et qualiter ipsi domini per suum
publicum citacionis edictum citaverant fratres dicti ordinis qui dictum
ordinem vellent defendere, et qualiter multi fratres propter hoc ad
eorum presenciam venerant et se defensioni dicti ordinis obtulerant
coram eis, subjungens quod ipsi jam audiverant et ex verisimilibus
conjecturis timebant et credebant quod dominus archiepiscopus Senonensis
cum suis suffraganeis aliquos processus, crastina die, in suo
provinciali concilio Parisius convocato, facere volebat contra multos ex
fratribus qui defensioni dicti ordinis se obtulerant, quod, ut dixerunt,
esset facere ut fratres ipsi necessario desisterent a defensione
predicta, propter quod, ut dixerunt, quamdam appellacionem formaverant,
quam volebant legere coram ipsis dominis: cumque dictus dominus
archiepiscopus diceret eis quod de eorum appellacionibus nichil ad ipsum
et collegas suos pertinebat, et quod non habebant se intromittere de
eisdem, cum non appellarent ab eis, sed si quid dicere vellent ad
defensionem ordinis Templi, illud libenter audirent et reciperent,
dictus frater Petrus quamdam cedulam coram eis exhibuit, porrexit et
tradidit, cujus tenor sequitur in hec verba:
In nomine Domini, amen. Coram vobis, reverendis patribus, domino
archiepiscopo Narbonensi, ac dominis Lemovicensi, Mimatensi et Bajocensi
episcopis, domino Matheo de Neapoli domini Pape notario, dominis
Magalonensi et Tridentino archidiaconis, proponunt et dicunt Petrus de
Bononia, R. de Pruino presbyteri, Bertrandus de Sartiges et Guillelmus
de Chambonent milites, de ordine milicie Templi, nomine suo et omnium
fratrum ejusdem ordinis sibi adherencium nunc et in futurum, quod ex
verisimilibus conjecturis et causis timent et gravissime dubitant ne
procedatur per dominum archiepiscopum Senonensem et ejus suffraganeos et
per alios archiepiscopos et prelatos regni Francie de facto, cum de
jure fieri non valeat neque possit pendente inquisicione vestra [p. 261]
seu processu contra ipsos et alios fratres ejusdem ordinis qui se
obtulerunt et se offerunt seu offerrent defensioni ejusdem ordinis.
Quare cum appellacionis remedium adinventum fuerit ad relevandum
oppressos injuste, ne execucio aliqua fiat contra ipsos et personas
eorum, aut injuria inferatur eisdem per dictos dominos archiepiscopos et
prelatos regni, quod certe si fieret, contra Deum et justiciam esset, et
hoc inquisicio vestra totaliter turbaretur, ideo ex nunc ad dominum
Papam et apostolicam Sedem provocant et appellant, tam viva voce quam
eciam in scriptis, ponentes se ipsos, personas eorum et totum jus suum
et totius ordinis Templi sub protectione Sedis apostolice et omnes
fratres dicti ordinis qui se obtulerunt et offerunt seu offerrent
defensioni predicte. Petunt apostolos, et iterum petunt, et petunt cum
instancia maxima. Item, petunt habere consilium sapientum ad corrigendum
presentem appellacionem, si opus fuerit, et petunt necessarias et
sufficientes expensas de bonis ordinis ministrari sibi, et cum plena
securitate mitti vel duci ad dominum Papam infra tempus legitimum ad
appellacionem hujus prosequendam, et omnia alia necessaria in causa
predicta.
Item, protestantur et dicunt nomine suo et omnium sibi adherencium, nunc
et in futurum omnia supradicta se velle prosequi, secundum quod de jure
melius poterunt et debebunt. Item supplicant, patres reverendi, ut
pendente vestro inquisicionis officio, mandare velletis dicto domino
archiepiscopo et ejus suffraganeis ac omnibus aliis prelatis de regno,
quod non procedant ad aliquam novitatem faciendam contra fratres
predictos. Item, supplicant, ut mediante auxilio vestro possint adire
presenciam dicti domini archiepiscopi Senonensis, ut coram ipso super
predictis valleant appellare, et quod mittatis cum ipsis unum vel duos
de notariis vestris seu tabellionibus, qui de dicta appellacione faciant
eis publicum instrumentum, cum non inveniant notarium qui vellit ire cum
ipsis ad hoc faciendum. Item, rogant omnes notarios presentes, ut de
appellacione hujus eis faciant publicum instrumentum.
Item, supplicant, ut appellacionem presentem ad expensas dicti [p. 262]
ordinis notifficare faciatis omnibus archiepiscopis de regno Francie,
cum hoc ipsi facere non possint quia sunt carcerati, contra quos omnes
et a quibus appellant ex nunc in forma predictorum, vel eo modo et forma
quibus poterit melius appellari. Porrecta fuit hec appellacio die, etc.
Qua tradita, dicti fratres exiverunt dictam capellam, et coram dictis
dominis commissariis fuit lecta cedula predicta; qua audita, dictus
dominus archiepiscopus dicens se vel celebrare vel missam audire,
recessit; alii vero et dominus archidiaconus Magalonensis, qui nunc
supervenit, remanentes ibidem, habita aliqua deliberacione inter se,
vocatis tandem dictis fratribus, dixerunt quod ipsi adhuc loquerentur
ipsa die, et liberarent inter se et cum dicto domino archiepiscopo
Narbonensi, et in vesperis responderent eis super contentis in dicta
cedula quatenus possent et eos tangerent, precipientes Petro de Vererio
custodi eorum, ut dixit, ut ipsa die in vesperis eos reduceret coram eis
in loco predicto, audituros responsionem eorum. Dicti vero fratres
ibidem porrexerunt et tradiderunt quandam aliam cedulam, tenorem qui
sequitur continentem.
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, amen. Coram vobis,
venerabili patre domino archiepiscopo Senonensi, proponimus et dicimus,
nos fratres P. de Bononia, Reginaldus de Pruino, Bertrandus de Sartiges
et Guillelmus de Chambonent milites de ordine milicie Templi, nomine
nostro et omnium fratrum Templi de provincia Senonensi nobis
adherencium, quod ex verisimilibus conjecturis et causis timemus et
dubitamus gravissime ne procedatur ex abrupto per vos et suffraganeos
vestros de facto, licet de jure fieri non valeat, debeat neque debet,
pendente causa seu inquisicione ipsius ordinis, contra nos et fratres
ordinis nostri qui se obtulerunt et offerunt seu offerrent ad
defensionem ipsius ordinis. Unde cum appellacionis remedium adinventum
fuerit ad relevandum oppressos injuste, ideo ne injuria nobis et dictis
fratribus, aut aliqua execucio contra nos vel ipsos fiat, que si fieret,
contra Deum et justiciam esset, et ex hoc predicta inquisicio [p. 263]
totaliter turbaretur, ex nunc ad dominum Papam et Sedem apostolicam
appellamus et provocamus, tam viva voce quam in scriptis, ponentes nos
ipsos, et jus nostrum et tocius ordinis nostri, et omnes fratres qui se
obtulerunt et offerunt seu offerrent defensioni predicte, sub
protectione Sedis apostolice. Petimus apostolos, iterum petimus, et cum
maxima instancia petimus. Item, petimus habere consilium sapientum ad
corrigendum appellacionem presentem, si necesse fuerit. Item, petimus
necessarias et sufficientes expensas de bonis dicti ordinis nobis
ministrari, et cum plena securitate mitti vel duci ad dominum Papam
infra tempus legitimum ad appellacionem hujus prosequendam, et eciam
alia nobis necessaria ad causam predictam. Item, protestamur et dicimus
nomine nostro et omnium nobis adherencium omnia supradicta nos velle
prosequi, secundum quod de jure melius poterunt et debebunt. Item,
rogamus omnes notarios presentes, ut nobis inde faciant publicum
instrumentum.
Postmodum, eadem die in vesperis, dicti domini commissarii omnes se
convenerunt in capella predicta, et fuerunt adducti ad eorum presenciam
dicti IV fratres, quibus et aliis fratribus dicti domini multum
compaciebantur, ut dixerunt; responderunt quod negocium de quo dicti
dominus archiepiscopus Senonensis et ejus suffraganei agebant,
retractabant in suo consilio, [et] erant totaliter diversa et abinvicem
separata, et quod ipsi nesciebant quid in dicto consilio aliquid
agebatur ibidem, et quod, sicut ipsi domini commissarii erant in negocio
sibi commisso per Sedem apostolicam deputati, ita et dominus Senonensis
et ejus suffraganei ad ea que in suo concilio agere dicebantur, erant
auctoritate apostolica deputati, et quod ipsi domini nullam habebant
potestatem in eos nec super eos; propter quod non videbatur dictis
dominis commissariis prima facie, ut dixerunt, quod haberent aliqua
inhibere dicto domino archiepiscopo Senonensi vel aliis prelatis super
retardacione processuum faciendorum per eos contra singulares personas
ordinis predicti; adhuc tamen deliberarent melius super predictis, et
facerent quod esset faciendum per eos, precipientes nobis [p. 264]
notariis, ut requestam et appellaciones ipsorum fratrum insereremus in
processu, loco apostolorum testimonialium exhibendorum eisdem.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte
Dondedei, Bertrando Filholi, Guillelmo Radulphi, Hugone Nicolai,
Bernardo Humbaldi et Johanne de Fellinis notariis supradictis.
Post hec, die Lune sequenti, que fuit XIª dies mensis Maii, convenerunt
predicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi,
ut supra excusatis, in capella predicta sancti Ellegii, et fuit adductus
ad presenciam eorumdem, ut deponeret dictum suum, frater Humbertus de
Podio Pictavensis diocesis, serviens, testis supra juratus, deferens
habitum Templi et barbam, etatis, ut dixit, XLV annorum vel circa.
Requisitus si fuerat alias examinatus in negocio Templariorum, respondit
quod sic, primo per Johannem de Jamvilla et Sen. de Peyto, apud
monasterium Bovini Pictavensis dicte diocesis Pictavensis, et fuit
ibidem, ut dixit, de eorum mandato ter questionatus, quia non
confitebatur que volebant, et postmodum, ut dixit, fuit positus in
quadam turri apud Nivortum ejusdem diocesis, et ibidem ad panem et aquam
detentus in vinculis, ut dixit, XXXVI septimanis, et ex inde fuit
adductus Pictavis, et ibidem examinatus fuit per officialem et decanum
Pictavenses, et juravit, ut dixit, coram eis quod non retrocederet
confessione facta per eum coram eisdem. Requisitus autem super omnibus
et singulis articulis predictis, sibi diligenter expositis, respondit ad
eos ut sequitur:
Inprimis, ad primos IV articulos, de abnegacione, etc., respondit quod
nunquam interfuit alicui capitulio, nec recepcioni alicujus fratris
ordinis supradicti, et quod de contentis in dictis IVor articulis nichil
sciebat, nisi per auditum dici; audiverat tamen, ut dixit, a fratre
Bartholomeo Merloti fratre serviente dicti ordinis, qui erat de
Pictavia, quod predicta servabantur in predicto ordine. Requisitus ubi,
et quando et quibus presentibus audivit predicta, respondit se [p. 265]
audivisse apud Castrum Bernardi Xantonensis diocesis, in domo ordinis
Templi, antequam esset frater dicti ordinis, sunt circiter novem anni;
non tamen credebat tunc quod illa que dicebantur essent vera, nec adhuc
credit, et quod nullus fuit presens quando dictus frater Bartholomeus
dixit sibi predicta. Requisitus quomodo intervenerat materia ad
loquendum de predictis, respondit quod dictus frater Bartholomeus
volebat quod ipse testis esset frater dicti ordinis, qui erat
consanguineus suus germanus, et idem frater Bartholomeus dixerat ei se
audivisse dici quod predicti errores in ordine servabantur; et cum de
hoc loqueretur alia vice, idem frater Bartholomeus dixit ei quod non
crederet supradicta. Requisitus ubi, quando, qualiter, a quo et quibus
presentibus ipse fuerat receptus in ordine, respondit quod fuerat
receptus in domo Templi de Dompuho Xantonensis diocesis, in capella
dicte domus, auctoritate fratris P. de Villaribus preceptoris Pictavie,
a fratre Symone Picardi, sunt circiter octo anni, presentibus fratribus
Guillelmo Bergerio Pictavensi avunculo ipsius testis, et Arnaudo Berzo,
Enrico Guillelmo de Villa Vinossa Xanctonensi, et Bartholomeo Merloti,
qui obierunt omnes, exceptis fratribus Bartholomeo et Arnaudo predictis.
Fuit autem receptus, ut dixit, in hunc modum.
Primo, pecierunt ab eo quod facerent intrare quandam cameram continguam
capelle predicte, in qua camera recluserunt eum sub clave, et dictum
fuit sibi si volebat esse servus et sclavus domus Templi, et cum
respondisset quod sic, fecerunt eum venire ad dictam capellam, et cum
esset ibidem coram eis, iterato pecierunt ab eo si volebat esse servus
esclavus Templi; quo respondente quod sic, dixit ei predictus frater
Symon quod oportebat eum mutare statum suum, et velle suum pro alieno
dimittere, et esse subditum inferiori se quandoque, et esurire quando
vellet comedere, et vigillare quando vellet dormire, et fecerunt eum
jurare super misale, quod misale stabat ad terram, ut dixit, et erat
super eum quedam crux argentea, quod esset obediens superioribus suis,
et secreta Templi non revellaret, et quod non interesset in loco ubi
homo exheredaretur injuste, nec interesset ubi aliquis [p. 266]
judicaretur criminaliter, nisi esset de justicialibus dicti ordinis, et
quod non interesset in loco ubi mulier jaceret in puerperio et
sollempnizaretur matrimonium, et quod servaret castitatem, et non
haberet proprium, et quod jaceret in camisia et femoralibus, cinctus
quadam cordula, et in caligis, et quod servaret bonos usus et bonas
consuetudines Templi, et injunxerunt ei sine juramento quod jejunaret
Quadragesimam ordinariam, et eciam Quadragesimam que est inter festum
beati Martini hiemalis et festum Nativitatis Domini, et vigillias
Apostolorum et beate Virginis. Et dixit ei dictus frater Symon quod
multa alia erant precepta et statuta ordinis que non poterat tunc sibi
explicare, sed alias explicaret ei, nunquam tamen ulterius dixit sibi
aliud, nec declaravit; remansit tamen in eadem domo per annum, ut dixit;
prius tamen quam recepisset habitum, fuerat in eadem domo prepositus et
administrator septem annis. Post predicta autem tradiderunt sibi
mantellum, ut dixit. Requisitus si in dicta sua recepcione fecerunt eum
abnegare Christum et alia contenta in ipsis quatuor articulis, respondit
quod non. Requisitus si ab aliquo alio audivit quod in dicto ordine
essent dicti errores vel alii, respondit quod postquam fuerunt capti,
audivit dici a fratribus Johanne Botan diocesis Pictavensis, et
Guillelmo dicto Santongier Xantonensis diocesis servientibus, quod
aliqua inhonesta erant in dicto ordine. Requisitus ubi et quibus
presentibus audiverat dici predicta, respondit se audivisse Parisius in
domo ad Serpentem, die Jovis proximo preterita, a prefato fratre Johanne
Botan, et erant soli; et alias, in domo Templi Engolisme a dicto
Guillelmo Sanctongier, sunt sex anni vel circa, presente N. Brossardi
clerico Engolismensi, clavigero dicte domus.
Item, requisitus super V-VIII articulis, de dogmatizacione, etc.,
respondit se nichil scire, nec audivisse, nec credere vera esse.
Item, ad VIIII-XIII, de spuicione et conculcacione crucis, etc.,
respondit se nichil scire. Postquam tamen fuit captus, audivit dici a
multis secularibus quod spuebant super crucem dicti fratres; ipse tamen
non credit contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, ad XIV et XV, de cato, etc., et ad XVI-XXIII, de [p. 267]
sacramento altaris et aliis de omissione verborum canonis, respondit se
nichil scire, nec credere contenta in ipsis articulis esse vera. Audivit
tamen dici multa de contentis in ipsis articulis postquam fuit captus, a
multis secularibus.
Item, ad XXIV, V-VIIII respondit nec scire, nec credere, nec audivisse
dici quod possint absolvere a peccatis nisi presbyteri et episcopi, nec
quod magnus Magister fuerit predicta confessus.
Item, ad XXX, XXXI, II et III, de osculis, respondit se nichil scire,
nec credere, nec audivisse dici ante capcionem, excepto osculo oris quod
confitetur.
Item, ad XXXIV et V respondit se credere contenta in ipsis articulis
esse vera, pro eo quod ipse juraverat non exire dictum ordinem, et
fuerat sibi dictum quod pro professo habebatur.
Item, ad XXXVI-VIIII respondit quod recepciones fiebant in ordine
clandestine, januis clausis, nullis presentibus, nisi fratribus ordinis,
et credit quod ex hoc esset suspicio contra dictum ordinem magna et mala
communiter.
Item, ad XL-V, de commixcione carnali, respondit se nichil scire, nec
credere contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, ad XLVI-LVII respondit se nichil scire, nec credere contenta in
ipsis articulis esse vera.
Item, ad LVIII-LXI respondit quod ipse cingebatur quadam cordula quam
ipse idem fecerat super camisiam, ut supra deposuit, et dicta cordula
portabatur, ut audivit dici, in signum castitatis, et dixit se vidisse
quod frater Helias Aymerici Lemovicensis diocesis, qui nunc detinetur
Parisius, cingebatur ita stricte dicta cordula quod caro sua est multum
inter lesa; alia de contentis in ipsis articulis dixit se nescire nec
credere.
Item, ad LXII, III et IV respondit se credere quod ubique in ordine
servetur talis modus recepcionis qualiter deposuit servatum fuisse in
recepcione sua et non alium diversum in substancia.
Item, ad LXV, VI et VII respondit se non credere quod interficerentur
vel incarcerarentur illi qui nolebant facere predicta erronea, [p. 268]
que ipse testis dixit se non credere esse vera, nec servari in ordine.
Item, ad LXVIII-LXXII respondit notum esse quod mirabiliter servarentur
secreta ordinis, et quod non revellarent modum recepcionis sue; de aliis
contentis in ipsis articulis dixit se nescire.
Item, ad LXXIII respondit verum esse quod non debebant confiteri nisi
fratribus presbyteris dicti ordinis, et ita fuit sibi dictum per fratrem
Arnaudum de Lobester preceptorem de Inter-duo-maria Burdegalensis
diocesis, et quod a dicto fratre Bartholomeo postquam fuit receptus,
ipse tamen fuit confessus, ut dixit, pluribus fratribus Minoribus et
presbyteris secularibus.
Item, ad LXXIV, V et VI respondit quod scientes errores esse in ordine,
sunt et fuerunt stulti et fatui, si non correxerunt dictos errores, et
non denunciaverunt Ecclesie.
Item, ad LXXVII et sequentes usque ad XCVII, quod predicta servabantur
citra mare et ultra mare, etc., respondit se nichil scire nisi quod,
supra deposuit; credit tamen quod ille qui recepit eum, juxisset quod
docuisset eum puncta et statuta ordinis; non tamen scit nec credit
errores predictos esse in ordine.
Item, ad XCVII respondit quod ellemosine fiebant bene et sufficienter in
ordine ter in septimana, et hospitalitas bene servabatur ibidem, et hoc
dixit se ipse testis servasse et fecisse servari in domo de Dompuho in
qua erat locumtenens preceptoris, et hoc faciebat ex precepto dicti
preceptoris, ut dixit, et ibidem vidit servari apud Rupellam, et in
aliis locis dicti ordinis in quibus fuit, ut dixit.
Item, ad XCVIII, VIIII et C respondit quod nunquam juravit nec scivit
alium jurasse quod acquirerent per nephas dicto ordini, nec quod propter
hoc degerare non esset peccatum; scit tamen quod multi injuste
acquirebant in ordine supradicto, et quod ipse idem, ut dixit,
abstullerat decimam quando ab archipresbytero de Pruihac Engolismensis
diocesis.
Item, ad CI-VI respondit quod capitulia, sicut audivit dici, tenebantur
post matutinum, exclusa familia a circuitate domus in qua [p. 269]
capitulia tenebantur vel fiebant recepciones; de aliis contentis in
ipsis articulis dixit se nichil scire.
Item, ad CVII-XI respondit, ut supra deposuerat, se nichil scire, nec
credere quod magnus Magister, visitatores vel preceptores laici possent
absolvere a peccatis, nec ipse testis reputaret se absolutum, ut dixit,
et si confessi sunt predicta, reputat eos stulticiam fuisse confessos.
Item, ad CXII et XIII respondit se audivisse dici contenta in ipsis
articulis esse vera, et vidisse servari per annum vel circa in ordine
quod fratres non comedebant pisces in die Veneris, nec in aliis diebus
nisi de uno ferculo carnium, et quod non portarent in extremitate zone
et corrigie calcarum mordent de ferro vel argento vel de alio metallo,
quod magnus Magister dicebatur ordinasse predicta, et insuper ordinavit
dictus Magister quod ellemosine restringerentur in ordine, et hec
servarentur per plures annos; et LX hoc nobiles aliqui de Lemovicinio,
sicut audivit dici, occupaverunt possideri [?] per eos dietas
Templariorum in domibus de Prulhaco et de Manso Dei.
Item, ad CXIV-XVII respondit se nescire si et quando dicti errores
fuerunt introducti in ordine.
Item, ad CXVIII respondit se nescire; vidit tamen quod III vel IV
exierunt ordinem propter maliciam eorum propriam, ut credit, et fuerunt
suspensi in seculo propter maleficia et scelera eorum.
Item, ad CXVIIII respondit post capcionem multa scandala esse exorta, et
quod ante capcionem erat suspicio contra dictum ordinem, ut supra
deposuit.
Item, ad CXX-XXIII respondit quod ante capcionem erat suspicio, ut supra
deposuit, sed postmodum est ordo diffamatus de multis, ex criminibus
supradictis.
Item, ad CXXIV-VII respondit se credere quod confessi sunt multos ex
erroribus supradictis coram domino Papa, et cardinalibus et aliis.
Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, premio, amore,
timore, odio, comodo temporali habito vel habendo, instructus [p. 270]
vel informatus ut sic deponeret, respondit quod non. Et fuit inhibitum
per dictos dominos commissarios quod predicta non revellaret, quousque
domino nostro summo Pontifici fuerint ostense et publicate.
Acta fuerunt hec predictis die et locis, presentibus me Floriamonte
Dondedei et aliis notariis suprascriptis proximo.
Post hec, die Martis sequenti, que fuit XII dies Maii, convenerunt in
capella predicta sancti Ellegii predicti domini commissarii, exceptis
dominis Narbonnensi et Bajocensi, supra excusatis, et fuit adductus ad
presenciam eorumdem, ut deponeret dictum suum, frater Johannes Bertaldi,
testis suprajuratus, serviens, Pictavensis diocesis, etatis circiter L
annorum, ut dixit, preceptorque Buxeris in Gastina ejusdem diocesis.
Requisitus si fuerat alias examinatus in negocio Templariorum, respondit
quod sic, primo per Johannem de Jamvilla et seneschallum Pictavensem,
apud sanctum Maxencium Pictavensis diocesis, et aliquantulum
questionatus. Postmodum, anno, sicut arbitratur, elapso, fuit examinatus
per officialem Pictavensem, assistentibus fratribus Predicatoribus et
Minoribus, decano Pictavensi et aliis, et fuit Ecclesie reconciliatus,
ut dixit. Requisitus autem super omnibus et singulis articulis supra
registratis, sibi diligenter expositis, respondit ad eos, ut sequitur:
In primis ad IV primos, de abnegacione, etc., respondit quod in
recepcione sua ille qui recepit eum, imposito sibi mantello, precepit ei
quod abnegaret Jhesum, et quod spueret super crucem. Ipse timore ductus
cum primo resisteret, et non prodesset ei, et receptor diceret ei quod
professus erat, et quod, nisi faceret predicta, poneretur in quadam
fovea, abnegavit ore, non corde, semel Jhesum, et spuit juxta dictam
crucem, sed non supra ipsam. Requisitus autem de nomine recipientis et
astantibus, loco et tempore recepcionis, respondit se fuisse receptus a
fratre P. Mainardi, tunc preceptore domus de Campo Gilonis, defuncto, in
capella dicte domus, sunt circiter XVIII anni, presentibus quibusdam
fratribus, quorum unus vocabatur Robertus et erat paniger, [p. 271]
adhuc vivens, ut credit, alius frater Michael, deffunctus, de quorum
cognominibus non recordatur, nec de diocesi de qua erat dictus frater
Michael, et alio fratre vocato Johanne de Romi Galico, adhuc vivente, ut
credit.
Item, dixit quod dictus preceptor precepit ei et fecit eum jurare quod
servaret castitatem, obedienciam, et viveret sine proprio, et quod
servaret bene et fideliter bona ordinis, neque revellaret secreta eorum.
Requisitus de dicta cruce qualis et ubi erat, respondit quod erat enea,
parva, et plana absque ymagine, ut sibi videtur, Crucifixi, et erat
posita in terra. Item, dixit quod dictus recipiens fuit in dicta
recepcione osculatus ipsum testem primo in ore, secundo in pectore,
tercio in spatulis, non supra carnem nudam, sed vestibus interpositis.
Requisitus si interfuerat recepcioni alicujus fratris et in capitulis
aliquibus in ordine celebratis, respondit quod non, quia ad talia
vocabantur majores ordinis, ut milites, et non ipse vel alii minores. De
contentis autem in dictis IV articulis, dixit se nichil aliud scire, sed
propter illa que deposuit facta fuisse in recepcione sua, credit, ut
dixit, quod consimili modo reciperentur alii fratres in ordine
supradicto.
Item, ad V-VIII, de dogmatizacione, etc., respondit quod in recepcione
sua vel post non fuit sibi aliquid dictum de contentis in ipsis
articulis, nec scit aliquid.
Item, ad VIIII-XIII, de conculcacione crucis, etc., respondit se nichil
scire nisi quod supra deposuit de se ipso.
Item, ad XIV et XV, de cato, respondit se nichil scire nec audivisse.
Item, ad XVI-XXIII respondit se nichil scire, asserens se bene credere
in dictis sacramentis, credens eciam quod alii bene crederent, et quod
eorum sacerdotes debito celebrarent.
Item, ad XXIV-VIIII respondit se nichil scire, nec credit quod aliquis
possit absolvere a peccatis nisi presbyter.
Item, ad XXX, XXXI, II et III, de osculis, respondit ut supra [p. 272]
deposuit de se ipso, de aliis nichil sciebat.
Item, ad XXXIV et V respondit quod ipse non juravit non exire dictum
ordinem, nec hoc sibi fuit preceptum, nec scit quod alii jurarent, vel
quod preciperetur eisdem. Ipse tamen testis exivisset dictum ordinem, ut
asserit, si ausus fuisset, quia ordo non placebat ei, asserens quod pro
professis statim habebantur.
Item, ad XXXVI-VIIII respondit quod in recepcione sua non adfuerunt nisi
fratres ordinis, nec fuerunt porte capelle in qua recipiebatur clause,
ut sibi videtur, et aliqui volebant respicere, et fuit eis preceptum ut
retraherent se, et erant seculares. [Requisitus] quid servaretur in
aliis, et si esset propter hoc vehemens suspicio contra ordinem, dixit
se nescire.
Item, ad XL-V, de commixione carnali, etc., respondit se nichil scire
nec audivisse, et quod non credit contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, ad XLVI-LVII, de capitibus ydolorum, respondit se nichil scire nec
audivisse, et quod non credit contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, ad LVIII-LXI, de cordulis, respondit quod fratres ordinis
portabant cordulas supra camisiam, nescit ex qua causa; ipse tamen non
portavit, ut dixit, nec unquam scivit nec audivit quod dicte cordule
tangerent capita ydolorum.
Item, ad LXII, III et IV respondit se nichil scire nisi de modo
recepcionis sue; credit tamen quod alii reciperentur sicut ipse fuit
receptus.
Item, ad LXV, VI et VII respondit quod, nisi ipse fecisset illa que
precepta fuerunt sibi de abnegacione et spuicione, credit quod fuisset
incarceratus vel alias male tractatus, et inde credit quod factum
fuisset aliis.
Item, ad LXVIII, VIIII, LXX, LXXI et II respondit quod ipse juraverat
quod non revellaret secreta ordinis, et post dictum juramentum fuit sibi
injunctum quod non revellaret ea que fuerant facta in recepcione sua, et
credit quod idem fieret et preciperetur aliis.