[89] L’édit. de 1665. in-32, ajoute: verò et recens nuperumque.

Hæc fuit in toto notissima fabula vulgo.

Quibus exemplis, cum fidem, ut puto, derogare nec velis, nec possis;

videamus nunc tandem an aliqua monstrosæ hujus rei, ut videtur, reddi

possit ratio. Si Astrologos consultum eas, rem omnem illi in astra

referent, et cœlum accusabunt, quod peculiari occultoque influxu

peculiarem ejuscemodi ac prodigiosam fere naturam hominibus aliquando

conciliet. Damnatam nempe dicent, ut Picus ait, in hominis geniturâ

Venerem, atque adversis ut alio modo minantibus radiis flagellatam, qua

de re pluribus edocere nos satagit Franc. Junctinus, de judiciis

nativit. cap. 6. Verùm cum cœlum et astra caussæ sint universales et quæ

tam particulares effectus in uno atque altero individuo caussare

nequeant, rejicit eas non immeritò Picus, et causam proximiorem quærit.

Putat autem eam in familiari suo fuisse consuetudinem. Ita enim in

narratione illa pergit: «A quo, diligenter tam insolitæ pestis caussam

cum sciscitarer; à puero, aïebat, sic adsuevi. Et me rursus

consuetudinis caussam interrogante, educatum se cum pueris

scelestissimis, addidit, inter quos convenisset hæc cædendi licentia,

quasi pretio quodam, mutuum sibi vendere flagitiosâ alternatione

pudorem.»

Ejusdem est sententiæ Cœlius, Pici ut historiæ, ita et opinionis in

caussâ adsignandâ transcriptor; cujus hæc verba: «Quod nec mirum minus

est, non latebat hominem flagitii inusitata species, seque in eo

execrabatur, ac sibi ipsi erat infestus. Cæterùm consuetudine depravatâ

amplius prævalente, utebatur vitio, et improbabat. Irroborârat verò ea,

radicesque egerat altiûs, quod ita erat assuetus puer, communicatâ

stupri fœditate inter æquales, plagarum allectatione. Documento inde

præsigni, quantum moribus inolescendis educationis possit ratio. Hæc

illi. Ego verò non nego, consuetudinis vim esse magnam; ac ferè in

naturam eam abire, pridem me docuit Aristoteles, lib. de memor. et

reminisc. cap. 3. et lib. 7. Ethic. cap. 10, et notavit Ennius ubi ait:

Usus longus mos est, ac meditatio crebra,

Hunc tandem assero naturam mortalibus esse.

Eleganterque ostendit Galenus, quantam vim et potentiam consuetudo in

omnibus rebus habeat, lib. de consuetud. cap. 2 et 3, alteramque naturam

vocat, lib. 2 de temper. cap. 4 et lib. 3 de simplic. cap. 18. Fortè

etiam in Cœlii illo, aut Pici exemplo, successu temporis consuetudo

aliquid ad rem facere potuit. At in altero Brunfelsii, aut quod ego

commemoravi, caussa illa non procedet. Et cur alii ejusdem sodalitatis

pueri, cum Pici familiari idem non passi sunt? inquit Thomas Campanella

superius adducto loco. Consuetudo enim particulariter tantùm aliquid

caussat, atque in uno aut altero saltim individuo. Neque omnes isti quos

recensuimus, ab ineunte ætate flagitiosâ illâ alternatione pudorem sibi

invicem vindidisse aut flagris in Venerem primis ab annis se invitasse,

verisimile est. Gratulamur nos Germaniæ nostræ, quod scelera ista

perversæ Veneris, et puerorum contumeliæ, aut mutuæ alternæque marium

inquinationes in ipsâ ferè ignorentur, aut ab aliquo fortè perpetratæ

(si tandem exemplum reperias) severè flammis ultricibus puniantur.

«Nihil tale novere Germani: et sanctius ad Oceanum vivitur, dicebat olim

de majoribus nostris Quintilianus, Declamat. Pro milite Mariano, cujus

pudicitiam tentaverat Tribunus; quâ de re plura diximus in Comment. ad

jusjur. Hipp. cap. 18.

Cum itaque nec astra, nec sola consuetudo in caussa sint, ob quam flagra

libidinem concitent, videamus porro, num alia quæpiam subesse queat;

quam ut investigemus, utique paullo altius nobis res fuerit arcessenda.

Sciendum igitur, flagellationem istam, virgarumque incussus, non alibi

quam in dorso factos: quod et meretricula Lubecensis illa confessa est,

et de cæteris æquè certum est. Neque enim partes illæ, quibus viri

sumus, virgarum flagra et quidem ad sanguinis eruptionem, ferre queunt:

et communiter flagra tergo sive dorso incutiuntur. Dorsi autem

potissimam partem absolvunt lumbi. Pars nempe illa corporis, cujus

fundamentum sunt quinque vertebræ, quæ post thoracis vertebras locatæ,

ad os sacrum continuantur. Has musculi, et cum adipe cutis extrinsecus

tegunt, intrinsecus musculi succingunt, quos Græci ψόας appellant. Iis

porro incumbunt renes, dexter et sinister, unus in quoque latere, et

quatuor ferè vertebrarum spatium suâ magnitudine occupant; ac venæ cavæ

arteriæque magnæ annectuntur. Tam à venâ autem cavâ, quam arteriâ magnâ,

et insignia renes in se recipiunt vasa, quæ emulgentia vocant; uterque

nempe utrinque vas unum; venam et arteriam: quæ per ramos deindè in

ipsam eorum substantiam variè disperguntur. Dextra parte venæ cavæ, sub

ipsa emulgente, oritur seminaria vena dextra, et eodem loco ex arteriâ

magna, arteria seminaria utraque ad testiculum dextrum descendens. Parte

sinistrâ, arteria seminaria ex magnæ arteriæ trunco, vena verò seminaria

ex sinistrâ venâ emulgente profectæ, sinistro testiculo inseruntur. Nec

desunt nervi, qui ex spinalis medullæ portione, in prædictis vertebris

contenta, ad renes mittuntur, nec in eorundem tantum tunicas, sed

substantiam quoque pertingunt. Ex ipsâ demum cavitate renum, ureteres

producti vesicæ implantantur. Hæ partes omnes, ut unâ lumborum

apellatione venire possunt: ita unum communemque etiam iis usum

adsignari par erat, ut rectè statuit Marsil. Cagnatus, Variar Lect. lib.

4, cap. 7. In singularum quidem partium usum, ossium, musculorum, renum,

vasorumque, sat accuratè anquisivere auctores, at quem in commune omnes

conferant, insuper habuerunt investigare. Cagnatus omnes, quemque tamen

suo modo, semini tum elaborando, tum ipsi generationis operi

perficiendo, quod naturalissimum vocat Philosophus, lib. 2. de An. text.

35, dicatos censuit. Neque aliò videntur inclinare Hieron. Montuus

Pract. part. 1, lib. 4, cap. ult. et è jurisconsultis vestris Andr.

Tiraquellus, L. Connub. 15, num. 40, 41, 42. Atque id quidem non

immeritò, nec temerè. Tale quid enim et lumbis, et renibus, ac

lateribus, tum sacræ litteræ, tum antiquitas omnis, sivè sacros, sivè

profanos scriptores consulas, unanimi consensu jam olim attribuerunt. Et

sacræ quidem litteræ opus generationis lumbis non uno in loco deferunt,

ut Genesios, cap. 35. vers. 11. Reges de lumbis tuis egredientur; et

apud Apost. Epist. ad Hebr. cap. 7, vers. 5. Filii Abraham, dicuntur,

egressi de lumbis ejus; et vers. 10, Levi in iisdem fuisse dicitur. Unde

Basilius magnus comment. In Esaïæ cap. 16 in plerisque, inquit,

scripturæ locis, lumbus sumitur pro genitalibus membris et Origenes, dum

Homil. 1, in illud Psal. 37, v. 8. «Lumbi mei impleti sunt illusionibus:

commentatur; in lumbis, inquit, humanorum seminum receptaculum esse

dicitur, ex quo illud genus indicatur peccati, quod per libidinem

geritur. Et proverbium est apud Hebræos, ut lumbos præcingere, aut

succingere, dicant pudicitiam servare et à libidine sibi temperare; Hoc

respectu Jehovah ad Jobum, Jobi C. 38, v. 3 et C. 40, v. 2. «Accinge

sicut vir lumbos tuos, h. e. sicut vir fortis restringe luxuriam: ut in

iis sit, inquit Isidorus, Orig. lib. 11, cap. 1, resistendi præparatio,

in quibus libidini est usitata dominandi occasio. Confer Suidam in voce

PSOA.

Huc trahit D. Hieronymus Comm. in Nahum, illud prophetæ c. II. v. 1.

contemplare viam tuam, conforta lumbos, robora virtutem valdè. Uti et

illud de Joanne Baptista, Matth. c. 3. v. 4. «Habuit zonam pelliceam

circà lumbos suos.» Quem proindè nos imitari jubet Gregorius Nazians.

Orat. 42. et Nicetas in comment. ibid. Neque aliter intelligendus

Esaïas, cap. 32. vers. 11. Jeremias, cap. 1. vers. 17. D. Paulus ad

Ephes. c. 4, vers. 14. Neque Salomo, qui de muliere forti et pudicâ ait:

Accinxit fortitudine lumbos suos. Proverb. ult. vers. 17. Apud D. Petrum

verò Epist. 1. cap 1. vers. 13. succinctum esse lumbos mentis, est

luxuriam à cogitationibus arcere, ait Montuus loco laudato. Fallor

etiam, an et Romani huc oculum intenderunt? quando cinctum esse,

modestiæ, disciplinæ, modestique animi putarunt argumentum, discinctum

verò mores dissolutos notare: quâ de re plura dixi in Mœcenate. Hodiè in

Gallis moris est, ut iis, quibus Apollinaris laurea tribuitur, fasciâ

sericiâ, tanquam insigni quopiam lumbi succingantur. Eo Franc. Ranchinus

Comm. in Jusjur. Hipp. castitatis neccesitatem in Medicis notari censet;

Zonam enim renum coërcitionem indicare, et effrenatæ lumborum

cupiditatis abstinentiam. Hinc Dianam, castitatis Deam semper zonam

gestare ab antiquis creditum: Hinc zonam solvere in verbis esse nuptis,

et virginitatis imminutionem notare. Et rectè Aëtius, Tetrab. 1. serm.

III. cap. 8. Veneris usum nocivum esse ait illis, qui lumbos aut renes

habent imbecilles, atque idcircò Elumbes dicuntur. De iis est proverbium

apud Eustathium in navium catalogo.

ὀσφὺν κατηγώς, ὥστε Μύσιος ὄνος

Lumbos solutus, tanquam asellus mysius:

quod Hadrianus Junius, cent 6. ad. 48 explicat de mollibus, effeminatis

et elumbibus. Nec aliam ob causam Petronio in Satyrico lumbi soluti,

sunt Venere enervati. Sed et podagricum se esse, inquit, lumborumque

solutorum, omnibus dixerat. Tales Catullo Epigr. 16. sunt;

Qui duros nequeunt movere lumbos.

quibus opponit Martialis lib. 5. Epigram. 79.

Lascivos docili tremore lumbos.

Et Auctor Carminis liberi fluctuantes lumbos. Carm. 18.

Ecquando Theletusa circulatrix

Crissabit tibi fluctuante lumbo.

Fluctuare enim est crebrò moveri, et ad exemplum fluctuum inquietari.

Græcis est ῥικνοῦσθαι, Latinis crissare. Indè ρίκνωμα impudicæ

saltationis genus. Quale est quod nostris hodiè moribus il Bergamasco

vocamus et non nisi à personatis desaltari solet. De illo Juven. sat.

II.

Plausu que probatæ

Ad terrum tremulo descendunt clune puellæ.

Arnobius libro 2 «lasciviens multitudo incompositos corporum

dissolveretur in motus, saltitaret et cantaret, orbes saltatorios

verteret et ultimum clunibus et coxendibus sublevatis, lumborum

crispitudine fluctuaret.» Vide in epistolis græcanicis epistolam Megara

ad Bacchidem de Thryallide, si lubet.

Et respicit huc Persius Sat. 1, ubi de lascivis versibus, et quæ

libidinantem pruritum auditoribus excitant, ait:

Cum carmina lumbum

Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu.

Et Juvenalis Sat. 6, de tibiis Sacerdotum Bonæ Deæ:

Nota Bonæ secreta Deæ, cum tibia lumbos

Excitat, et cornu pariter vinoque feruntur.

Quare etiam Isidorus loco adducto lumbos ob libidinis lasciviam dicto

vult, quod viris caussa corporeæ voluptatis in ipsis resideat.

Nicolaus Perottus, in Cornucop. planius à lubidine seu appetentiâ

deducit. Esse enim lumbos à lubendo, insertâ M. litterâ, quod sæpè usu

venit. Ita «cumbo à cubo, à pago, pango, à frago, frango,» ait

doctissimus Matth. Martinius, in Lexico Etymol.

Atque ut lumbis, ita et renibus, lumborum parti, et quidem principi, si

conformationem spectes, idem officium tribuitur. Hos enim ad

generationis officium facere lib. II. Reg. innuitur, cap. 7, vers. 12.

Filius qui egreditur de renibus tuis.

Undè Tertullianus lib. de carnis resurrect. vocat renes conscios

seminis.

Hesychius Presbyter, quem corruptè Isicium vocant, Comment. in Levitic.

lib. 1 «Renes, inquit, sunt coïtalium seminum ministeria: et mox: in

renibus coïtalis operationis sunt semina.»

D. Augustinus enarrans Psalmi 7, v. II, scribit nomine renum

delectationes Venerias intelligi. D. Hieronymus Comm. in Nahum Prophetæ,

c. II. «Omnia, ait, opera, quæ ad coïtum pertinent, renum appellatione

venire,» quod ferè repetit Comm. in Ezechiel. c. 16.

Verba insuper illa Jeremiæ, c. 17, vers. 10, et Apocalyps. c. II, vers.

20, scrutans renes et corda; Nicolaus Lyra explicat: «examinans et

puniens concupiscentias et cogitationes malas. Per cor nempe

cogitationes, per renes in sacris litteris concupiscentiæ intelliguntur.

Itaque Psalmog. Ps. 26, v. II. Deum rogat, ut renes ipsius et cor urat;

et ex ipso Ecclesia in Hymno illo. «Ure igne sancti Spiritus, renes

nostros, et cor nostrum, Domine; ut tibi casto corpore serviamus, et

mundo corde placeamus.»

Et communiter Theologi per id, quod Exodi 12, vers. II, præcipitur iis,

qui agnum paschalem comedebant, ut renes accingant, intelligunt

refrænationem libidinis.»

Ausonius renibus uti, usurpavit pro libidini indulgere, Epig. 13. Utere

rene tuo. Et vulgò joculari sermone nostratibus renes purgare dicuntur,

qui Veneri litant.

Quæ causa est, cur Hippoc. lib. de morb. int. Aristoteles, Prob. sect.

6. Probl. II. Galenus lib 6. Epid. Comm. 6. Aëtius Tetrab. 1, serm. 3,

c. 8. Avicenna lib. 3 fen. 8 tract. II, c. 11, plurimique Medicorum

alii, Veneris usum nimium renibus obesse nos docuerunt. Hinc est, quod

renes olim Veneri dicati erant.

Fulgentius enim lib. 3 Mytholog. in fabulâ Peleï et Thetidis, ex

Democriti Phisyologiâ, memor libro refert Ethnicos, quod singulas partes

in homine singulares Deos obtinere putarent, Jovi caput, Junoni brachia,

Minervæ oculos, Neptuno pectus, cinctum Marti, renes Veneri, Mercurio

pedes adsignasse.

Quod si etymologiam denique nominis et originationem inquisieris,

Varroni, Romanorum doctissimo, ut vocat Quinctilian. Instit. orat. lib

10, cap. 1, renes dicti fuere ἀπὸ τοῦ ῥέειν, quasi rivi ab his obscœni

humoris, puta seminis, oriantur, si Lactantio credimus, lib. de opific.

Dei c. 14 et Isidoro, Orig. lib. 11, c. 1. Neque est, ut per obscœnum

humorem urinam intelligas, quod quibusdam placere video. Explicans enim

Varronem Isidorus, venæ et medullæ, inquit, tenuem liquorem desudant in

renibus qui liquor rursus à renibus calore Venereo resolutus decurrit:

quod de urina nemo sanus dictum adserat.

Et Hebræi renes à concupiscentia appellant duplici voce hebraicâ quæ

significat, efflictim cupere. Et quia renes in lumbis ad latera sunt

siti, hæc etiam ad Venerem et opus generationis facere, creditum fuit.

Hinc apud Ovidium lib. 1, Amor. El. 8, pudicissima illa fœminarum, ut

credebatur, procorum vires probatura, et robustum latus, arcum ipsis

proponit, jubetque νευρὴν ἐντανύσαι.

Penelope vires juvenum tentabat in arcu:

Qui latus argueret, corneus arcus erat.

Nec inficias it Penelope ipsa, in Carmine libero, Epig. 69 ad procos.

Nemo meo melius nervum tendebat Ulisse:

Sive illi laterum, seu fuit artis opus.

Qui quoniam periit, modovos intendite, qualem,

Esse virum sciero, vir sit ut ille meus.

Undè experiri latus Martiali. Lib. 7, Epig. 57, est Veneris periclitari

vires.

Hinc El. 10 Ovidio lib. 2, Amor. lateri vires dare, est concitare in

libidinem.

Et lateri dabit in vires alimenta voluptas.

Et Apuleio lib. 8, industria laterum est potentia in rebus Veneriis:

Fortissimum, ait, adducunt rusticanum, industriâ laterum atque imis

ventris bene preparatum.

Juvenali verò et Ovidio lateri parcere, est à Venere temperare. Ita enim

ille de Catamito, Sat. 6.

. . . . Nec queritur, quod

Aut lateri parcas, nec quantum jussus anheles.

Hic verò, lib. 2, de arte:

Et lateri ne parce tuo: pax omnis in illo est.

Contrà Martiali lib. 11, Epig. 105, latus rumpere est Veneri nimiam

operam dare:

Et juvat admissâ rumpere luce latus.

Et lib. 12, Epig. 98.

Rumpis, Basse, latus, sed in comatis.

Item Tibullo, aut si quis alius est auctor, in Iambis ad Priapum.

Et inquietus inguina arrigat tumor,

Neque incitare cessat usque dum mihi

Venus jocosa molle ruperit latus.

Petronius in Satyrico dixit latus convellere. Timebam, inquit, ne frater

latus convelleret. Alibi etiam latera invalida, emerita, exfututa,

defecta, et defessa, sunt Venere exhausta. Ovid. Amor. lib. 3, Eleg. 10.

Vidi ego cum foribus lassus prodiret amator.

Invalidum referens, emeritumque latus,

Catulus, Epigr. 7.

Cur non tam latera exfututa pandas?

Priapus in Carmine libero, Epig. 15.

Ipsi cernitis: ex fututus ut sim,

Confectusque, macerque, pallidusque,

Defecit latus, et periculosam

Cum tussi miser expuo salivam.

Suetonius in vitâ Caligulæ c. 36. Valerius Catullus, consulari familiâ

juvenis, stupratum à se Caligulam, ac latera sibi contubernio ejus

defessa, vociferatus est.

Apuleius lib. 8. Diù vivas et Dominis placeas, et meis jam defectis

lateribus consulas. Ex quibus omnibus tam clarè liquet, ut Plauti verbis

hic utar:

Quam solis radii olim, cum sudum est, solent.

Neque novam esse opinionem, aut nuper natam, sed fundamentum habere in

unanimi totius antiquitatis consensu, sacrarum etiam litterarum

testimonio firmatam, lumbos, lumborumque partes, renesque ad

generationis opus facere. Communis autem sententia, seu Doctorum opinio,

ut jurisperiti tui loquuntur, Cassi, non potest totaliter esse falsa. Et

probabilia sunt, inquit Aristoteles lib. 1, Topic. cap. 1. Text. 7, «quæ

ita esse videntur aut omnibus aut plurimis, aut certè sapientibus; atque

iis, vel omnibus, vel plurimis, vel iis, quorum spectata et perspecta

sapientia et qui hoc nomine clari et illustres sunt.» Quæ itaque ei rei

subsit ratio, operæ pretium nunc porrò fuerit inquirere. Simul enim et

caussam invenerimus, ob quam lumbis inflictæ plagæ et flagrorum verbera,

libidinis sint incentivum.

Cagnatus quidem, et qui ipsi favere videtur, Montuus, rem omnem lumbis

tribuit, quatenus ex iis constituntur partibus, quas paullo antè

recensuimus. Ex vertebris nempe, musculis, renibus, venis, arteriis,

nervis. Ita tamen ut venis nimirùm et arteriis seminariis principatum

tribuat, ut quæ et materiam semini præbeant, albescentemque humorem, qui

vel semen jam sit, vel mox futurus, in se contineant, et à se ad testes

amendent. Atque ab hoc humore, in venis arteriisque turgente, seminis

projiciendi prolubium ait excitari, et pollutiones nocturnas caussari,

in iis præsertim, quibus ob decubitum dorsum vasa illa incalescunt.

Bartholomæus Montagnana Consil. Med. 37 et Nemesius Philosophus, lib. de

nat. hom. c. 27, renibus, parti lumborum, rem totem transcribunt, quod

et Joh., Matthæus facit, Quæst. Med. 90. Garyopontus, medicus Ladinus,

sequioris tamen ævi, lib. 3. Pract. c. 34, et nuper Cl. Dan. Sennertus,

Præceptor olim noster, et amicus, dum in vivis erat, honorandus, Pract.

lib. 3, part. 7, Sect. 1, c. 1. Petrus Laurenbergius in procestriis

annotationibus anat. lib. 1, cap. 4, et colleg. anat. disp. 6, th. 17,

et noster tandem Gasparus Hoffmannus, Inst. med. Nec tamen omnes illi

eodem modo rem explicant.

Barthol. Montagnana quidem, examinans Avicennæ locum, lib. 18, fen. 3,

c. de renibus et ren. calc. Subtiliter, aït, memorandum est, propter

quid renum debilitas ab Avicenna dicatur causa defectus coïtus. Et

postquam dixisset, materiam seminalem perfectionem adæquatam indipisci à

testium temperie et facultate, subjungit; materiam eamdem necessum

habere prædisponi in membris superioribus, in quibus potentior sit vis

digestiva, ut in hepate et renibus: in illo nempe remotius, in his

proximius. Et prohindè concludit, impossibile esse semen verum generari,

nisi membra illa, hepar nempe et renes, sint debitè complexionata et

organizata in complexione et unitate suâ.

Nemesius verò salsedinem tantùm quamdam à renibus ad testes transmitti

putat, quæ appetitum, aut pruritum potius, in genitalibus excitet, atque

ita suo quodam modo ad Venerem faciat. Renes, inquit, sunt sanguinis

purgamina, et ad coïtum fiunt causa appetitus. Nam venæ quæ in geminos

delabuntur, per renes transmeant, et illinc acorem quemdam hauriunt

appetitum irritantem eo modo quo sub cute genitus acor pruritum facit;

et quò geminorum pulpa cute est mollior, eò magis illi ab acore

lancinati, furiosam ad egerendum semen irritant cupidinem. Neque aliud

innuunt Isidori verba paullò antè adducta. Atquæ eadem ferè est Jo.

Mathæi sententia, nisi quod reni sinistro hic plus tribuat, quam dextro.

«Vena enim seminalis sinistra, inquit, emulgenti juxtà renem sinistrum

implantata, sanguinem multa salsedine aquosa dilutum ad excitandam ὁρμὴν

et generationis stimulum subministrat.» Laurenbergius in procestriis

quidem in genere saltim renes ad generationem facere affirmat. In

diputatione autem, quam dixi, non alio ferè modo se explicat, quam

Matth. Garyopontus. Ait renes naturâ musculosos esse, et nervos ipsorum

inhærere cavernis, quæ genicale semen contineant. Vim nempe

σπερματοποιητικὴν ipsis renibus tribuit, atque ita tribuit: ut quodam

modo in illis semen elaborari et contineri credat. Quæ sententia etiam

est Cl. Sennerti, quamvis hic longè aliâ ratione eam proferat, et

dilucidius mentem suam explicet, ac proximius ad αὐτοψίαν Anatomicam,

quam Garyopontus qui non valdè ejus videtur fuisse peritus. A renibus

nempe non stimulum saltim partibus genitalibus communicari, sed semen

ipsum in iis elaborari, atque ab iisdem porrò transmitti censet

Sennertus, quem sequitur Hoffmannus. L. C. Idque ex eo primùm Sennertus

colligit, quod renes peculiare parenchyma habeant, à cordis substantia,

ut adparet, non multùm differens, aut hepati potius simile, ut vult

Aretæus, lib. 2, de morb. diut. c. 3.

Peculiari autem parenchymati, quæ Galeni est maxima, lib. 6 de decretis

Hippocr. et Plat. peculiaris vis sanguinem elaborandi, ut cæterorum

viscerum parenchyma, denegari nequit. Et latè probat medicus Kariesatos,

Joan. Beverovicius, lib. de calculo renum et vesicæ, cap. 2. Deinde, cum

vena emulgens venarum omnium à venâ cavâ prodeuntium sit maxima, et plus

sanguinis renes advehant, quam iis requiratur alendis: arteria insuper

amplior sit, quam seroso humori depurando sit opus, verisimile esse

credit, naturam, quæ nihil frustra facit, vasa illa tantâ amplitudine

numquam efformasse, nisi peculiarem finem spectasset. Quem quidem finem

non alium esse concludit, quam sanguinis arteriosi ad renes delationem

ut in ipsorum substantia cum sanguine venoso mixtus, et alteratus,

semini generando materiam suppeditet, ad testes deinde transmittendam.

Maximè Sennerti sententiam illud confirmat, quod pro diversâ

conformatione renum et vasorum renalium, in quibus aliàs valdè ludere

solet natura, alii aliis, proniores sunt in libidinem, et ad

perpetrandam magis fortes. Exempla habemus apud. Salom. Albertum in

observationibus et Joan. Riolanum Antrop. lib. 2, cap. 27, qui Eorum

libet cadaver masculum secuit hominis ultimo supplicio ob facinora

affecti, in quo uterque se reperiisse scribit tres emulgentes in dextrum

renem, venas verò spermaticas in utroque latere ex emulgentibus

descendentes. Salom. Albertus ex hoc rectè colligit uberiorem seminis

proventum et salacitatem inexhaustam, quaque vix satiari potuerit: dequâ

hominem ipsum etiam paulò ante supplicium aït conquestum fuisse.

Riolanus suum scribit totum in Venerem fuisse pronum, atque ob

Trigamiam, quod tres viventes haberet uxores, strangulatum. Adde

Philipp. Salmuth. Obs. Med. cent. 1. Obs. 23, qui duos ob rem veneream

valdè infames secuit, in quorum posteriori renes maximi, ut ternos, immò

quaternos alios humanos æquare possent. Pergit Sennertus et quærit, qui

fiat, nisi sententia hæc admittatur, quod sapor ille, ac odor, qui in

animalibus pluribus non castratis, per universum corpus diffunditur,

maximè tamen in renibus percipiatur, ac potissimùm in animalibus

adultis; in novellorum ac teneriorum renibus, dum nondum fœminas ineunt,

non reperiatur? addit præterea ex Oribasio lib. 6. Collect. c. 38, ex

retento semine renes male affici; inter calidorum renum signa à Medicis

recenseri propensionem ad libidinem, somnia libidinosa, et nocturnas in

somno pollutiones; qualitates insuper seminis ex renum constitutione

Practicis deduci. Quemadmodum et renes calidos indicat prompta libido et

salacitas, renes frigidos Veneris nullum ferè desiderium et appetentia.

Denique in gonorrhω lumbis ad renum regionem pro semine imminuendo aut

alterando remedia adplicari, ex Aretæo docet, lib. 2 Chron. c. 7, et

Alex. Tralliano lib. 9. c. 9.

De l'utilité de la flagellation dans la médecine et dans les plaisirs du mariage, et des fonctions des lombes et des reins · 第 6 / 7 段