Atque huic Sennerti sententiæ probandæ, adde quod Plinius habet, lib.

34, c. 18. Plumbum, alligatis lumborum et renum parti laminis,

frigidiore naturâ inhibere impetus Veneris: additque exemplum: Calvum

Oratorem vasa Veneria sponte naturæ erumpentia, usque in morbi genus,

his laminis cohibuisse.

Adde Galenum lib. 5, de tuendâ valet. c. ult. lib. 6. de loc. adf. c.

ult. et lib. 14, meth. med. c. 7, qui athletas similiter ad pollutiones

nocturnas inhibendas, et Veneris impetus compescendos, laminas plumbeas

adhibuisse scribit, et lumbis ceratum ex simplici rosaceo, cum aquâ

frigidâ subacto, applicasse in priapismo. Cæl. Aurelianus. lib. 5.

Tardar. pass. cap. 5, præter laminam plumbeam, spongias puscâ frigidâ

infusas, ut loquitur, circumdandas suadet.

Adde Aëtium, qui cum Theod. Prisciano, lib. 2, c. 11, lumbis non tantum

laminam plumbeam, et refrigerentia adhibet, sed decubitum etiam supinum

damnat, ne partes lumborum incalescant, et malum inde augeatur, Tetrab.

1, serm. 3, c. 32 et 33.

Adde Oribasium, Synops. lib. 9. c. 39 et 40, et Paullum Æginetam, lib.

3, c. 55 et 56, quorum uterque idem statuit; hic verò etiam urinas

cientia medicamenta, in gonorrhœa prohibet, ne renibus in lumborum

regione positis noceant.

Nec latuit hæc res Avicennam, qui lib. 3, fen. 18 cap. 9. inter signa

renum extenuatorum, et exoletorum, ponit defectum coïtus; et c. 11.

caussam debilitatis renum inter alia facit frequentiorem coïtum, et c.

13, ad debilitatem renum corrigendam coïtus suadet abstinentiam.

Nec ignoravit Aaron, Medicus celebris apud Rhasen, lib. II. Contin. c. 5

qui aït: Si erectio veretri fuerit debilis, erit caussa ex hepate et

renibus.

Et trahendus huc Aristoteles, qui animantia alia, præter hominem,

gonorrhœa non laborare ideò putavit, quod in dorsum non decumbant,

Probl. sect. 10, pr. 18. Contrâ equi generosiores, ubi ex insessoris

subsultu lumbique renesque incalescunt, pronâ libidine feruntur in

venerem. Nec videntur hanc rem ignorasse matronæ Athenienses, quæ in

Thesmophorion festo (quando seorsim cubabant à viris,

Perque novem noctes Venerem tactusque viriles

In vetitis numerabant,

ut Ovidius loquitur lib. II. Metam. Fab. 11.)

Ex ἁγνῷ Latini viticem et agnum castum vocant, cubitus sibi sternebant.

Vitex enim ille frutex est, seu arbuscula, libidini restinguendæ dicata.

Igitur ejus folia dorso sibi sternebant, ut eo modo vim seminis

generandi, libidinem concitandi in renibus, partibusque vicinis

morarentur. Historiæ meminere Dioscor. lib. 1, c. 116. Plin. lib. 24, c.

9. Galenus, lib. 6, de simpl. med. fac. Ælian. de anim. lib. 9, c. 16.

Neque alia est caussa, ob quam renes animalium, et præcipuè hirci, ad

coïtum.

Atque ab Aëtio partes quæ sunt circà renes Scinci, ad tentiginem fascini

excitandam commendantur, loco adducto c. 35. Nisi quod analogiam quamdam

habeant, et similitudinem cum renibus humanis, ob quam juvare eos

credentur, et ad officium generationi destinatum excitare. Quemadmodum

et iis, qui minus in venerem sunt prompti, inter alia medicamenta,

unguenta calida, non partibus pudendis tantum, sed renum etiam regioni

inungenda, prescribi solent; et diuretica valida, ut cantharides, ac

decubitus in dorsum imperari; ut et renes hoc pacto incalescant; et

semen ac testes concitetur, ad qui in Venerem frigidi languent,

reaccendantur. Undè Rhases lib. II. Contin. c. V. Quoties, inquit,

fricantur lumbi cum medicinis calidis, veretrum crescet in erectione, et

magnificabitur.

Et Misish Arabs, in Summâ apud eundem Rhasen; Calefactio dorsi, ait,

subvenit ad luxuriam: (h. e. facit irritandæ libidini) et sicut

infrigidatio ejus et dormitio super folia frigida, diminuit luxuriam,

ita calefactio auget in luxuriâ mirabiliter. Ex quibus omnibus primum

hoc concludimus, facere quidem ad Venerem exercendam lumbos, ut ex

partibus suis constituuntur, et cum primis venas et arterias, ut quæ

materiam ac spiritum deferant, quod volebat Cagnatus; præcipuum tamen

organum esse renum παρέγχυμα, cujus beneficio semen primum incipiat

elaborari, perfici deinde porrò, et æquabilitatem indipisci in vasis,

quæ et Sennerti, ut patuit, et nostra est sententia. Nec tamen de nihilo

est, quod Nemesius notabat cum Isidoro, et Matthæus insuper et

Laurenbergius, salsedinem quandam, et serosam materiam simul semini

communicari et tentigini excitandæ à renibus ad testiculos

adimplaustrari, quod verbi ac ipsâ in re usurpat Papias Grammaticus, in

Vocabulario.

Concludimus porrò, flagra dorso sivè lumbis inflicta, quia partes semini

generando dicatæ, ac semen ad genitales partes deferentes, ab iis

incalescunt, in Venere excitanda, aut libidine, multum posse. Undè non

mirum extincti illos pudoris bipedes libidinisque abominandæ victimas,

de quibus egimus, aut alios nimiâ Venere exhaustos, lumborum partibus

defectis lumbisque solutis, à flagris remedium quæsivisse. Horum enim

incussu partes refrigeratas verisimile est rursus incalescere, ac

materiæ seminali fervorem conciliari, accedente præsertim partium

verberatarum dolore, qui facit, ut uberiùs sanguis, spiritusque

attrahantur; donec calore ipsis etiam generationis instrumentis

communicato, male feriatæ voluntatis desiderium expleatur, et naturâ

etiam invitâ, atque ultra modum potentiæ suæ vi in flagitia adigatur.

Hæc mea est sententia, mî Cassî.

At inquies, illi quidem, de quibus tu agis, abominandâ libidine

exhausti, ut illicitam Venerem continuarent, porròque in eodem scelerum

cœno se volutarent, remedium hoc usurparunt. Quæris autem; postquam res

ita habet, an non eodem non secus ac medicamentis aliis, citrà crimen ac

reprehensionem uti is etiam possit, qui licitæ quidem Veneri addixit

operam, latera tamen, et quæ præterea utramque hic paginam implere

debebant, languidiora experitur, aut planè, ut Virgilii utar verbis, ex

lib. 3 Georg.

Frigidus in Venerem senior, frustràque laborem

Jucundum trahit, et si quando ad prælia ventum,

Ut quondam in stipulis vanus sine viribus ignis

Incassum furit;

ut creditricis etiam, non dicam debito, sed nec τῷ interesse saltim sit

solvendo? Quidni, verò amice Cassi? Te quidem, remedii id genus ut

usurpes minimè opus habere, juramento quinquagenario contendere paratus

sum. Aliud nempe de te, qui medicus audio, atque hac in re ex artis

præscripto judicare quidpiam aut possim, aut debeam, non falsus

conjectator pridem præsumpsi. Aliud modo testatur nuptæ novellæ et

musteæ uterum recenter verminans, testis omni exceptione major, et cui

fides meritò arbitranda, cui felicem etiam justo tempore λύσιν Deum

poscimus. Ut cum aliis idem communices remedium, si qui sint, qui opus

habeant difflagellatore,

Qui validè intorto verbere terga secet,

nullos vetabo. Ἀφθόνους esse oportet non Μουσῶν tantum θύρας quod vulgò

dici solet, sed ἰατρῶν maximè.

Invidentiæ enim crimen, ut Scribonius Largus aït in Epistolâ ad C.

Julium Callistum, cum omnibus invisum esse debeat, tum præcipuè Medicis:

in quibus nisi plenus misericordiæ et humanitatis sit animus, secundum

ipsius professionis voluntatem, omnibus Diis et hominibus invisi esse

debent.

Ego tamen in tui saltim gratiam, ὦ φίλον κάρα, cum ita volueris, animi

mei sententiam liberius paullò tibi explicare volui. Tu boni qualia

consule, et me tuum porrò ama, quod facis, jocisque innoxiis, qui in

seria tamen ducunt; veniam impertire et bene vale.

Lubecæ, Kal. sext. anno 1639.

VIRO SUMMO

THOMAE BARTHOLINO,

HENRICUS MEIBOMIUS.

S. D.

Responsarias meas nuper rectè tibi redditas esse, ex magni Simonis

Paulli optimo filio Christiano Paullo lubens intellexi. Significat verò

idem mihi nomine tuo, velle te parentis mei Johan. Henr. Meibomii

epistolam de flagrorum in re veneriâ usu, renumque et lumborum officio,

typographo recudendam dare. Quare nihil mihi gratius potuit accidere.

Traxit quidem epistola illa originem ex liberioribus in convivio jocis,

est que illius editio, parente inscio, Lugduni Batavorum procurata à

magno illo viro cui inscripta est. Placuit tamen pluribus præstantibus

in Europa viris, est que in publicis etiam scriptis à quibusdam laudata.

Quin, cum initio pauca tantum exemplaria essent excusa, inter amicos

distribuenda, cæpit desiderari ab eruditis et anxiè inquiri à curiosis,

cum argumentum nescio quid haberet ἑλκυστικόν Dolui ipse sæpius me

amicis desiderantibus ejus copiam facere non potuisse; nolebam tamen eam

iteratò imprimendam dare, partim, quod non omnia illius probarem partim,

quod inter prima famæ incrementa illorum censuram incurrere nollem,

quibus jam tum hæ tinctæ sale pruriente chartæ nimis fescenninæ

videbantur. Interim tamen antè paucos annos vel Lugd. Batav., vel alibi,

nescio quo editore, recusa est, quod quidem non ægrè tuli, si tamen eâ

de re admonitus fuissem, luculentior prodiisset editio. Nunc verò valdè

mihi gratulor, quod tibi quoque, quem inter primaria sua decora Europa

numerat, ita placuerit, ut imprimendam iteratò censeas, novis

accessionibus per te auctam. Tibi jam ab illis ambitiosè tristibus

periculum nullum est, nec metuis, ne

Rugato Cato tetricus labello

Nasum Rhinoceroticum minetur.

Quin sacra hæc aliter non constant, nec Vestalibus aut horribilibus

Sabinis nos scribinus, sed medicis. Meretur verò argumentum illud

examinari accuratius, nec dubito a Te magni ingenii et lectionis

infinitæ Viro, omnia esse adducta, quæ ornare illum locum possint. Cum

tamen edita epistola quædam margini sui exemplaris adscripserit parens,

ea debitis locis inserta, locupletandæ editioni, transmitto. Sunt dein

nonnulla in hac epistolâ, quæ sapiunt anti-Harveïana tempora, in quibus

malo ipse optimi parentis mei errorem agnoscere, quam defendere, cum

præsertim ipsi non cum aliquot tantum doctis, sed cum aliquot sœculis

sit communis. Nostri illud Celsi tui: «levia ingenia, quia nihil habent,

nihil sibi detrahunt. Magno ingenio, multaque nihil ominus habituro

convenit etiam simplex erroris confessio. Et cur non mereatur veniam

error, in quem non tam pertinacia aliqua, quam ævi infelicitate

incurrit? Illa quidem, quæ in initio epistolæ de curatione morborum per

flagellationes refert, aliorum nitantur auctoritatibus, nec dubii multum

habent. Videntur autem recentiores remedia illa, malo ipso si non

majora, ingrata tamen, in superferè habuisse. Illam tamen maniacorum per

verbera curationem, cujus ex Cælio Aureliano, Rhase, aliis que meminit,

superiori adhuc seculo in Anglia fuisse usitatam, quamvis medici ejus

non meminerint, disco ex Bodino qui libro quinto de Republicâ ita

loquitur: «Insania vero interdum in furorem abit: quod furoris genus

verberibus mitescit. Nam Londini furiosorum hominum multitudo eodem

coacta domicilio verberibus acerrimè castigatur quartâ-decimâ lunâ, quæ

major vis est furoris, tumente cerebro. Cujus rei me commiseratio cum

cœpisset, intellexi à curatoribus salutarem esse furoris medicinam.»

Fœminis apud Romanos palmæ feriebantur, credebatur que hinc prœgnantibus

facilior partus, sterilibus autem fœcunditas accedere. Sat id

superstitiosum erat, fiebatque à Lupercis tantum, amiculo Junonis sivè

pelle caprinâ, ut docet Festus, induti; rident que ipsi Romani, ut apud

Juvenalem sat. 2, videre est. Somnambulos, dum noctu surgunt, probè

verberandos esse nonnulli censent, id quod feliciter cessisse certo

exemplo mihi cognitum est, malo per verbera atrocia feliciter depulso,

nec unquam recurrente. Recenset dein parens flagellationum ad libidinem

concitandam factarum historias, mox que in causas inquirere incipit.

Rejicit autem primùm astra, dein consuetudinem, à quâ solâ rationem

hujus rei deduci non posse, satis, ni fallor, fecit manifestum. Id verò

considerat, flagellationem illam non alibi, quam in dorso, lumbis que

factam, hinc que eruendam veram causam censet. Ostendit igitur, cum

sacras litteras, tum antiquitatem omnem unanimi consensu lumbis

renibusque et lateribus suas in generatione seminis et Veneris usu

partes deferre. Et non pauca quidem ex variis scriptoribus adduxit;

possent autem longè plura ejus generis, ex poëtis potissimùm adferri,

nisi res jam tum clara esset. Ideòque id apud me quoque certum, lumbos

plurimum ad negotium Veneris facere. Quod verò dein probare suscipit, à

renibus in lumbis sitis semen primum elaborari, et si multos præclaros

viros et qui ante et qui posteum vixerunt habeat ὁμοψήφους mihi necdum

probavit. In confesso enim hodiè est apud veritatis scrutatores

sanguinem per arterias emulgentes ad renes deferri, renibus autem per

emulgentem venam in cavam et indè in cor redire: arterias spermaticas

sanguinem ex arteriâ magnâ accipere, venas spermaticas eundem à partibus

seminalibus, partim in cavam, partim in emulgentem venam reducere:

qualis sanguinis motus ex valvularum in his venis constitutione

manifesto probatur. Patet autem indè, nihil à renibus ad testes per vasa

descendere. Interim verum manet, lumbos calidos ad Veneris opus facere,

frigidos illud impedire, rectè que à medicis ad libidinem excitandam aut

supprimendam calida vel frigida lumbis apponi. Ut enim parens meus ipse

ex Cagnato, Montuoque observavit, sunt in lumbis majora vasa sita, in

quibus si sanguis incalescit, necesse etiam est, per arterias

spermaticas eum calidiorem tandem defluere, ipsam que seminalem materiam

facilè mobilem in fervorem agi. De Renibus ita censeo. Si incaluerint

solito magis, sanguini per venas emulgentes relabenti majorem calorem

communicari, cum que continuo ad renes sanguis accedat, relabatur que,

potest à renum calore toti sanguineæ massæ calor communicari major, undè

etiam per arterias spermaticas sanguis calidior descendit. Hinc que

explicari potest, cur quibus calidi renes, ii ad libidinem propensi, et

quæ alia φαινόμενα ad suam sententiam probandam adduxit parens. Fortè

etiam aliquando in illis, quibus jam tum calidus est sanguis, sunt que

proindè libidinosiores, renes etiam calidi à sanguine continuò accedente

fiunt, ceu notum est medicis, ubi errore diætæ incaluit sanguis, renum

peccatum facillimè luere, quia ad eos præ aliis partibus magna quotidiè

sanguinis copia accedit. Tum igitur non tam à renum calori dependet

libido, quam à communi causâ, sanguinis nempe calore et libido et renum

calor. Porrò jam ita rem explico. Per verberum incussus calefit in

lumborum vasis, quà minoribus, quà majoribus sanguis, tandemque in ipsis

etiam renibus, inde tota massa sanguinea demùm, ideòque et per arterias

seminales fervidior elabitur, immò copiosior quoque, dum per illorum

scelestorum ad Veneris prælia se parantium libidinosas cogitationes

concitatur quodam modo versùs spermaticas partes effervescens sanguis.

Ita et per decubitum molliorem, supinum, seminis profluvia incalescente

sanguine concitantur. Equitantes in Venerem pronos fieri notum est,

annotatumque jam tum in Centone problematum quæ sub Aristotelis nomine

circumferuntur, sect. IV. probl. 12. Rationem autem hanc reddit auctor

διὰ τὴν θερμότητα καὶ τὴν κίνησιν ταὐτὸ πάσχουσι, ὅπερ ἐν τῇ ὁμιλίᾳ

propter calorem et agitationem ita afficiuntur, ut in coïtu solent,

planè ad mentem meam. Incalescit enim per motus illos successiones que

equitantium sanguis in vasis lumborum, promoveturque sanguinis per Aortæ

truncum descendentem motus et ita etiam versus partes seminales.

Contrarium quidem testari videtur Hyppocrates, lib. de aër. aq. et loc.

ineptos nimiùm ad Venerem fieri eos, qui multum equitant. Veram

explicandus ille est de continuâ Scytharum equitatione, quæ ad

lassitudinem usque fit, corpusque debilitat ac resolvit, et ita Veneris

stimulos supprimit. Ea verò de quâ ex Aristotele diximus, equitatio

moderata intelligitur, per quam incalescant tantum lumbi. Non placet

nunc progredi et distinctè quo libet ad examen vocare, quæ Parente meo

adducta sunt, argumenta cum præsertim ea, quæ Sennertus habet, parenti

pleraque memorata, jam tum satis feliciter discusserit Nath. Highmorus,

Anatom. Operis lib. I. part. 3, cap. 4. Retinent interim suam

certitudinem multa à Parente proposita, rejectâque tantum illâ de Renum

vi σπερματοποιητικῇ sententia, reliqua fere plana sunt. Fortè ex

recentioribus nonnulli ex suis hypothesibus aliter illa φαινόμενα

explicare conarentur, quomodo Vir quidam ingeniosus qui seminis materiam

chylum, non sanguinem, sibi firmiter persuaserat, per verbera in lumbis

calefieri ampullascentem ibi chyli alveum, tumque ad partes genitales

materiam quoque seminis magis moveri, arbitrabatur. Possem longè alia

adferre, quibus hodiè commentum illud de succo nervoso placet, quem

semini quoque materiam præbere existimant. Verum in illarum hypotheseon

veritatem inquirere, non est hujus loci. Video autem hic verum esse,

quod de omni impensarum genere dicebat olim Grœcinus apud Columellam:

plerosque nova opera fortius auspicari, quam tueri perfecta. Meam tamen,

quam de sanguinis in lumbis incalescentia proposui sententiam, non

hypothesibus, sed certis probatisque niti arbitror; Quod si tibi quoque,

Vir magne, placuerit, longè magis in eâ confirmabor. Vale. Scripsi

Helmstadii in Academiâ Julia.

Prid. Kal. Sept. ann. 1669.

NOTICE

_Des auteurs cités dans l’Ouvrage de J. H. Meibomius, et que j’ai

consultés pour corriger cette édition._

Festus. Titus et Asclépiade. Cœlius Aurelianus Rhasès. Antoine Gaignier.

Valescus de Tarente. Sénèque. Juste-Lipse. Jerôme Mercurialis. Galien.

Thémison. Elidœus de Padoüe. Thomas Campanella. Menghus Faventicus.

Pétrone. Jean Pic, Comte de la Mirandole. Jean Mévisan. Cœlius

Rhodiginus. André Tiraqueau. Othon Brunsfeld. Fransciscus Junctinus.

Aristote. Ennius. Quintilien. Hippocrate. Marsilio Cagnati. Jérôme

Montuus. Origène. Isidore. Saint-Jérome. Arnobe. Suidas. Petrus.

Laurembergius. Celse. Bodin. Brisson, _antiquités du droit civil_.

St.-Mathieu. Jérémie. St.-Paul. Salomon. St.-Pierre. Fr. Ranchin.

Aëtius. Catulle. Martial. Perse. Juvenal. Nicolas Perrot. Mathœus.

Martinius. Tertullien. Hésychius ou Isicius. St.-Augustin. Nicolas de

Lyre. David. Ausonne. Avicenne. Fulgence. Varron. Lactance. Ovide.

Apulée. Tibulle. Suétone. Barthelemy Montagnana. Nemesius. Joh.

Marthæus. Garyopontus. Sennert. Arétée. Oribase. Gaspar Hoffmann.

Kariesatos. Jean Beverovicius. Jean Barclay. Pierre d’Erlesunde.

(Anecdotes moscovites.) Béroalde. Prudence. (Histoire des martyrs.)

Dempster. Cardan. Olhafius. Wormius. Actuarius. Nath. Highmorus. Papias,

le grammairien. Alexandre Trallien. Pline. Licinius Calvus. Théodore

Priscien. Paul Eginete. Aaron. Dioscoride. Ælien. Misih. Virgile.

Scribonius Largus. Plaute.

Auteurs cités dans les notes du Traducteur.

Lucien et Perrot d’Ablancourt. Pérégrinus. Diogène. Racine. Sénèque.

Vossius. Horace. Le marquis de Langle. Ménage et Furetière. M. l’abbé

Chappe d’Auteroche. L’Abbé Boileau. Columella. Matthiole. Arnaud de

Villeneuve M. de Lignac. M. Lemery. Rabelais. Le Duchat (Ducatiana)

Cornelius Gallus.

FIN.

On trouve aux mêmes adresses:

Poëmes philosophiques sur l’homme, 1 vol. in-18, frontispice gravé,

représentant la résurrection des arts. 2 liv. 10 sous.

Les nuits de la Conciergerie, rêveries mélancoliques et poésies d’un

proscrit; 1 vol. in-18, fig. 3 liv. 10 sous.

Les soupirs du cloître, ou le triomphe du fanatisme, épitre, par Guymond

de la Touche, nouvelle édition, augmentée d’une notice sur la vie et les

ouvrages de l’auteur, et autres poëmes choisis. 1 vol. in-18, 2 liv. 10

sous.

Le Pain béni, poëme et autres pièces choisies de Marigny, nouvelle

édition, 1 vol. in-18, 2 liv. 10 sous.

Les Amours de Henry et Madeleine, poëme érotique en 2 chants, nouvelle

édition, augmentée de plusieurs pièces en vers et en prose qui n’ont

jamais été imprimées, 1 vol. in-18, fig. 2 liv. 10 sous.

Œuvres galantes de Palmarêze, 3 vol. in-18, jolie édition, beau papier,

9 liv.

L’éloge de _quelque chose_, dédié à _quelqu’un_, suivi de l’éloge de

_rien_, dédié à _personne_, nouvelle édition, augmentée du poëme latin

de Passerat, intitulé: _Nihil_, et autres pièces également piquantes,

par divers auteurs célèbres. 1 vol. in-18, 2 liv. 10 sous.

Lucina sinè concubitu, ou le plaisir sans peine, traduit de l’anglais de

Johnson, par le citoyen Moët, et Concubitus sinè Lucina, par Combes,

avec le supplément, ouvrage singulier, dans lequel il est démontré

qu’une femme peut concevoir et enfanter sans le commerce de l’homme. 1

vol. in-18, 3 liv.

Les Serins, poëme didactique, formant avec les notes un traité complet

pour l’éducation des serins; 1 vol. in-18, 2 liv. 10 sous.

Histoire d’Hyppolite, comte de Duglas, par la citoyenne d’Aulnoy,

nouvelle édition, 3 vol. in-18, avec de très-jolies figures, 7 liv. 10

sous.

Tout le monde connaît ce roman, qui a eu une infinité d’éditions:

celle que nous annonçons est extrêmement soignée; elle est en petit

texte, sur beau papier.

Le despotisme, poëme, et autres poésies patriotiques, par Mercier de

Compiègne, 15 sous.

Cet opuscule, composé sous les verroux du despotisme le plus barbare,

les yeux sans cesse fixés vers le glaive de la mort suspendu sur sa

tête, tient un rang distingué parmi les productions de l’auteur. Il a

obtenu la mention honorable de la Convention nationale, le 7 frimaire,

et tous les journaux en ont fait le plus grand éloge.

La morale du deuxième âge, ou idylles morales, tirées des jeux de

l’enfance, par Mercier de Compiègne; 1 vol. in-18, 15 sous.

Histoire du Petit Jacques, ouvrage moral, mis à la portée des enfans,

traduit de l’anglais, nouvelle édition; 1 vol. in-18, 1 liv.

--Le même, en papier d’Hollande superfin; 2 liv. 10 sous.

Histoire d’Olivier Cromvel, par A. J. Dugour, 2 vol. in-18, fig. 8 liv.

Les nuits d’hiver, variétés philosophiques et sentimentales, recueillies

par Mercier de Compiègne; 1 vol. in-18, fig., 3 liv. 10 sous.

Choix de nouvelles en prose et en vers, qui n’ont jamais été

imprimées, ou qui sont devenues rares. Poésies de Camille Desmoulins,

antérieures à la révolution, et qui n’y ont aucun rapport, Idylles

orientales, sonnets traduits de l’italien et de l’espagnol, romances

et observations sur différent points de philosophie et de politique,

tout assure à ces _nuits_ un succès brillant.

L’innocence du premier âge, ou les amours de Pierre Lelong et Blanche

Bazu, par Sauvigny; 1 vol. in-18, fig., 3 liv. 10 sous.

La réputation de cet ouvrage nous dispense d’en faire l’analyse et

l’éloge. L’exécution typographique en est très-belle, ainsi que les

gravures.

Histoire corrigée de Robinson Crusoë dans son isle déserte, ouvrage

rendu propre à l’instruction de la jeunesse, sur l’avis et le plan de J.

J. Rousseau, 2 vol. in-18, fig., 5 liv.

Précis historique de la prise de Valenciennes; in-8º, 1 liv. 10 sous.

Concerts de Romainville, choix d’idylles, ariettes et vaudevilles; 1

vol. in-18, fig., 6 liv.

Soirées de mélancolie; 1 vol. in-18, fig., 7 liv.

Choix lyrique et sentimental; 1 vol in-18, avec 4 superbes gravures,

dessinées par Queverdo; 5 liv.

Gérard de Velsen, nouvelle historique, par Mercier de Compiègne; 1 vol.

in-18, fig., 4 liv. 10 sous.

Ismaël et Christine, nouvelle historique, par le même, 1 vol. in-18,

fig. (2me édition) 4 liv.

Histoire de Marie Stuart, par le même; 2 vol. in-18, avec jolies

estampes, 9 liv.

De l'utilité de la flagellation dans la médecine et dans les plaisirs du mariage, et des fonctions des lombes et des reins · 第 7 / 7 段