incremento, inter alias occupationes, quibus jam occupatum me amici non
nesciunt, parentis tui, tuoque honori dedicatos. Flagrorum usum pauci
ante vos recoluerunt. Paucissimi certè amant, quia blanda potiùs ægros
nostros afficiunt et dulcia, ad severam medicinam horrentes, cum tamen
ea sit malorum inter mortales conditio, ut blandè semper tractari non
possint, etiam ubi maximè velis blandiri. Vincula hyppocratica subindè
accersenda et duriores manus contumacibus morbis applicandæ. Verbera
Flagrorum eos maximè curant, qui morbum simulant. Sæpissimè epilepsiam
mentientes hoc remedio aspero, sed salutari convaluerunt, sanatique
antequam ægrotarent, profuit ad prophylaxin, ne posteà hominibus
simulato morbo imponerent.
Novi quoque pigros servos, morbum nescio quem fingentes, flagris ad
officium rediisse. Ad veros morbos expiandos conferre plurimùm, tantò
minus dubitare possumus quod animæ morbis flagella prosint. Hinc
flagellantium ordinem tempore quadragesimali in Italiâ videas,
vulneribus altis dorso inflictis præteritæ vitæ conscientiam expiare et
velut in Cybeles sacris, apud Claudianum, lib 1, in Eutrop.
. . . . . . Pectusque illidere pinu,
Inguinis et reliquum Phrygiis abscindere cultris.
Tales fuerunt apud paganos Syriaci Flagratores, qui justas pœnas
facinoris alicujus ipsi vel pro se, vel pro aliis, mercede conducti, de
suis manibus flagro contorto exposcebant, quos describit Apuleius, lib.
8, metamorphos. Dispar Circe virgâ mentem humanam sociorum Ulyssis in
belluina corpora, imprimis porcina transformabat, de quâ Homerus Odiss.
X. Magica hæc quidem sunt, morali, tamen sensu monstrant, verberibus
quosdam ad sanum sensum redire, alios ad belluinum. Metamorphosis certa
est, sed forma differens, quanquam nec curiosâ arte nec hæc fiat, nec
illa. Vidi flagris castigatos Patavii à Religiosis, qui à malo spiritu
obsessi credebantur, quos tamen reverâ fuisse epilepticos, propter
signorum similitudinem, recte medici dictitant, quibus flagra, excitato
in corpore calore, nocere non possunt. Ipsum se lapidibus concidit
spiritu immundo obsessus Marc. V, v. 5 et pugnis se contundi queritur
divus Paulus 2, Cor. 12, v. 7. Seu digitorum condylis, quomodo
_Colaphon_ ex Varino exponit Matth. Martin. in etymologico. Quanquam de
colapho hoc notet Haymon Episcopus Halbertadensis, de ardore libidinis
per diabolum accenso potius exponendum, quam de dolore capitis. Ad
morborum curationem flagra adhibita olim fuisse, variis veterum
autoritatibus ostendit Meibomius. Idque quando modicæ medicinæ locus non
fuit. Flagris enim cœdi in atroci coërcitione gravissimaque et servili
injuria consistebat apud Romanos, cum liberi tantum pœnæ lenitatis
argumento, fustibus castigarentur, sicut fusè ex jure explicat B.
Brissonius lib. 3, Antiq. Jur. civil. cap. 9.
De furoris seu insaniæ curatione elegans est locus Cœlii Aureliani, lib.
1 tardar. passionum, cap. 5 obiter à magno Meibomio patre notatus, in
quo placet nonnihil immorari, ut fortior ex morâ sit furoris medicina,
quanquam ex aliorum, non suâ sententiâ loquatur Cœlius, imprimis Titi
Asclepiades discipuli, cujus vitam ex opere diù desiderato de vitis
medicorum, quod ex schedis paternis promisisti, expectamus. Verba Cœlii
sunt. «Flagellis alii aiunt coërcendos, ut quasi judicio mentis pulso
resipiant, cum magis, tumentia cœde lacessendo, faciant asperiora, et
adveniente lenimento passionis, cum sensum recipiunt, plagarum dolore
vexentur.» Ita Rovilli editio habet quâ utor. Meibomii vero patris ita
legit ut sinistro mentis judicio depulso resipiscerent. Irridet istam
curandi rationem methodicus Cœlius, partim quod asperiora reddantur
tumentia loca verberibus et flagrorum plagis, quasi cœde aliquâ etiam
post curationem dolore remanente, partim quod locum affectum non
respiciat; inquit enim: «si, ut ratio poscit, vicinis magis ac
patientibus locis adjutoria sunt adhibenda, coguntur ut ori vel capiti
plagas imponant.» At caput affectum plagis exacerbatur quod minimis
offensis externis cœditur. De nihilo tamen non est Titi medicina,
quanquam crudelior. Non calorem excitatum metuit, quia sine febre furor
est, et sine parvo pulsu quo discrimine à phreneticis separatur. Timor
doloris intra rationis terminos continet. Ita novi virum honestum non
raro furentem ab alio fortiori minis verberibusque coactum ut agno
fieret pacatior. Alia ratio est resolutarum partium, quæ plagis affectæ
excitantur, dolore silicet et calore provocato; ubi tamen Themisoni non
concedit Cœlius idem Aurelianus lib. 2 tard. pass. cap. 1 plagis ferulæ
cœdi partes in passione constitutas, quia salsæ aquæ potiùs mitigatione
atque recorporatione videntur curandæ. Sed pace methodici, sicut pro
ferula salsæ aquæ substitui recte possunt, ita utrumque remedii genus
sensum excitat ob acrimoniam et ad utrumque sequitur recorporatio.
Quidquid fœrula præstat, efficit et aqua marina, quæ Dioscoridi lib. 5
cap. 19, calida est et acris. Et Celso nostro lib. 2 cap. 22. Omnia
salsa acria sunt. Undè emplastrum DI ALON Scribon. comp. 127, ulcera
vetera et callosa renovat. Mitigatione torpent magis resolutæ partes
quam reviviscunt fricandæ fortiter seu flagris seu acribus stimulis, ut
resurgant. Modus tamen est hic adhibendus, quem prœscribit Galenus lib.
14 method. med. c. 16. «ferulas parvas ac leves modicè illitas
gracilibus partibus incutiunt, donec modicè attollantur. Ad hunc modum
mango quidam proximè nates pueri fame consumptas breviter auxit,
percussu mediocri quotidiè usus, aut saltem alternis diebus. Si plagarum
vexatione terreatur Cœlius, in promptu sunt remedia apud Æginetam lib. 4
rei med. cap. 12. Pellis nimirùm ovilla recens detracta calida adhuc,
flagris cœsis circumdata, præter alia ibidem et cap. 14 et apud Aëtium
Tetr. 4. s. 2. cap. 65. Galen. lib. 11. S. M. F. Avicennam lib. 4. Fen.
4. Tr. 2. cap. 7. signata. Contrà plagarum dolores præsumptione se
muniebant Syriaci effeminati, ut narrat Apuleïus lib. 2. spiritus
cohibitionem suspicatur fuisse. Beroaldus, salutare homini contrà plagas
præcidium quod ex Plinio probat, inventum animalis cui nomen est Meles;
si quidem in metu sufflatâ cute distentæ meles ictus hominum et morsus
canum arcent. Medicina hæc per flagra quanquam durior videatur, ab eâ
tamen medicus abstinere non debet, si salutari effectu nobiletur.
Eleganter in hanc rem B. Augustinus ep. 50. molestus est et medicus
furenti frenetico et pater indisciplinato filio ille ligando, iste
cœdendo sed ambo diligendo. Si autem illos negligant et perire
permittant, ista potiùs mansuetudo falsa crudelis est. Socrates apud
Platonem in Georgiâ negat medicum permittere ut ægrotans appetitus suos
impleat, aut cibis multis suavissimisque utatur. Est quippè, ut contrà
Gnosticos Tertulianus loquitur, planè quasi sœvitia medicina de
scalpello, de cauterio, de sinapis incendio, (addo de flagello) non
tamen secari, inuri et extendi morderique idcirco malum, quia dolores
utiles adfert, nec quia tantummodo contristat, recusabitur, sed quia
necessario contristat, abhibebitur. Horrorem operis fructus excusat. Res
enim bonæ atquæ malæ, non dolore et voluptate, sed utilitate et noxâ
sunt judicandæ. Omnia igitur in medico imperante ferri debent ex antiquâ
formulâ: I lictor (vel serve) collige manus, verberato, caput obnubito;
sed cætera ignorante, arbori infelici suspendito. Hæc causa est quod
inter tonsorum instrumenta olim flagra sint recensita, indicio
Martialis, lib 2. ep. 17.
Tonstrix suburæ faucibus sedet primis,
Cruenta pendent quà _Flagella_ tortorum.
Et ut doloris sensus augeretur, ex lanâ consortâ multis nodis durioribus
exasperabantur flagra et ut vestigia sui in cute relinquerentur velut
aculeis, ossibus animalium, Apuleio multijugis talis ovium. Ut mirum non
sit quod quasi inusta dicantur Catullo Ep. 25, ad Thallum, cui ob fortum
minatur flagella lateri manibusque,
Ne laneum latusculum, manusque mollicellas
_Inusta_ turpiter tibi _Flagella_ conscribillent.
Sed de his antiquarii, circumspiciant. Vix mitiores manus alibi medicus
affert. Tunc incipit medicina proficere, ut verè Seneca epist. 90, ubi
in corpore alienato dolorem tactus expressit. Urticis Flagrorum vice
utitur in membrorum torpore, quarum tanta vis, ut teneros anserculos
enecent si pupugerint, teste Columella lib. 8. R. R. cap. 14. Nostri
villici deplumata Gallinarum africanarum pectora urticis verberant, ut
libentius incubent. Impeditâ deglutitione à bolo faucibus inhærente, vel
ossiculo gulæ impacto, tergum pugnis fatigamus, excussuri quasi armatâ
manu inimicum bolum. Si oscitatione vel risu immodico luxetur os maxillæ
inferioris, alapâ forti manu inflictâ in locum recurit, quod non semel
risum astantibus movit. Fortiter compresso ventre, orbiculisque ligneis,
vel stanneis percusso, fœtus mortuus ex angustiis matris extruditur apud
Insubres, quemadmodum cent. 6. hist. 83. docuimus. Virgis pueros
adultiores que lotium de nocte continere assuevisse observavi. In re
venereâ quantum flagra valeant, exemplis quibusdam demonstrat laudatus
Meibomius pater, quæ repetere opus non est, ne verecundæ aures iteratâ
lectione offendantur, quanquam non ignoratus fuerit Venetiis quidam, qui
solis verberibus pugno Amasiæ ad negotia Veneris sollicitabatur
expediunda, quemadmodùm olim cupido apud Anacreontem, carm. in amor.
Hyacinthino bacillo adigebat ad sequendum. Notandum ad argumenti hujus
illustrationem, non viros tantum flagris excitari ad illicitas
voluptates et intempestivas, sed et fœminas flagellis incitari et
incalescere, ut facilius concipiant. Notum id fuit Romanis mulieribus,
quæ Lupercis se offerebant flagellandas, ut conciperent. Autor hujus
ritus est Juvenalis, sat. 2.
... Steriles moriuntur et illis
Turgida non prodest conditâ pyxide lyde,
Nec prodest agili palmas præbere Luperco.
Ubi vetus scholiastes: steriles mulieres februantibus lupercis se
ofFerebant, et ferulâ verberabantur, hoc homine qui infra tectum multi
seminis credit contractus ob fœcunditatem dandam: palmas ideò dicit,
quia aut Catomus lætabantur, aut quia manibus vapulant cunei per
civitatem; tunc et in solio, si quis post ipsum descenderit, statim
concipit. Cur verò palmæ verberatæ ad fœcunditatem Romanas mulieres
acceleraverint, sine superstitione, facilis ex circulatione ratio
petitur. Incalescens enim plagis sanguis in manu recurrit ad cor,
exindèque ad uterum per arterias, qui calefactus citius, ad libidinem
incitatur, disponiturque ad conceptionem. De ferulâ ipsâ, quâ in
lupercalibus utebantur, ita Festus Pompeius, lib. 3, _Crepos_ Romani
Lupercos dicebant, à crepitu pellicularum, quem faciunt verberantes: mos
enim Romanis in lupercalibus nudos discurrere et pellibus obvias quasque
fœminas ferire. Ferulæ hæ pelle et corio tectæ, suspicante Dempstero ad
lib. 3. Rosin. cap. 2, idque vel canis, vel hirci, ad sonum edendum, vel
dolorem augendum. Plutarchus verberationem illam purgationem esse
asserit, quæst. Rom. 67. Apud Ovidium legisse me memini:
Excipe fœcundæ patienter verbera dextræ,
Jam sacer optati nomen habebit avi.
Irridet quidem hæc verbera Juvenalis, sat. 2, et ut ludicram rem
perstringit Prudentius in romano martyre.
Quid illa turpis pompa? nempe ignobiles
Vos esse monstrat, cum Luperci curritis,
Quem servulorum non rear vilissimum,
Nudus plateas, si per omnes cursitans
Pulset puellas verbere ictas ludicro.
Quomodo autem excusari per naturam possit, jam diximus, licet et dolus
Lupercorum subesse potuerit qui aliis telis feriebant puellas, quæ in
impotentiâ suadet Cardanus lib. 2, de util. ex adv. capienda.
Sunt gentes, inter quas Persæ et Russi, quarum uxores pro amoris
conjugalis signo à maritis vapulantur. De uxoribus Russicis. J.
Barclaïus in Icon. anim. cap. 8, virorum in se benevolentiam ex
verberorum numero æstimare, nunquam melius suo judicio habitas quam cum
in sæva ingenia inciderunt. Negat quidem id sibi compertum. _Polutropos_
Ad. Olearius in itiner. At historiâ singulari confirmat Barclaïus, quam
non gravabor repetere.
Quidam è Germania in Moscoviam migraverat, vir è plebe, et si nomen in
tantillâ re placet Jordanes dicebatur. Hæsit ergò in illa regione, et
cum sibi eæ sedes placerent, indè etiam duxit uxorem. Hanc cum caram
haberet, omnibus que officiis mutuam gratiam affectaret, illa dejectis
luminibus mœsta, crebrò in singultibus et cæteris mœrentis animi
indiciis erat. Viro denique sciscitanti mœstitiæ causam, se enim nullis
quod sciret amicitiæ muneribus defuisse. Quid tu, inquit mulier, tam
egregiè fingis amorem? Num putas latere me quam tibi vilis sim? Simul
que largos gemitus cæpit effundere. Ille attonitus in amplexus mœrentem
recepit, rogare perseverans, numquid eam offendisset; peccavisse se
forsitan, sed culpam emendatione deleturum. Ad hæc illa, ubi autem sunt
verbera, inquit, quibus te amare docuisti? Hoc certè potissimum pacto
maritorum in uxores apud nos benevolentia et cura sancitur. Hoc à
Jordane audito, primum stupor continuit risum; mox utroque vanescente, è
re suâ esse putavit, ut uxorem eomodo haberet, quem ipsa præscripserat;
nec multo post arripuit cœdendæ mulieris causam, et illa fustibus
mitigata, tum primum bona fide amare et colere virum cœpit. Eamdem
historiam recitat Petrus Petræus de Erlesunda, part. 5. chronic. Moscov.
qui addit flagella à maritis primò statim post nuptias comparari
ustensilia inter domestica ad eosdem usus. Forsan ex suprà dictis
dulcamari amoris ratio petenda. Nam ad emendationem ista flagra non
spectant. Mulieres enim malæ, si quæ sint, nec minis compescuntur, nec
irâ, si vel silice dentes excutiantur, ut loquitur Simonides apud
Stobœum. Bonus vero maritus tantùm abest carissimum pectus plagis
excruciet, ut potiùs cum illo homine, quem ex Senecæ deperditis B.
Hieronimus, lib. 1. contra Jovianum describit, exiturus in publicum
fasciâ uxoris pectus colliget.
In flagellatione lumborum renibus excalefactis seminis materiam, vel
incitari vel augeri juxtâ cum Meibomio patre existimavi, et quomodo cum
circulatione sanguinis renum illud officium à Sennerto, Olhafio, Wormio
nostro et Meibomio defensum conciliari possit, in anatome reformatâ
pridem docui.
Quæ si explere non possint desideria eruditorum, nihil verius quam à
communi causâ, sanguinis nempe colore, in lumbis flagellatis accenso, et
libidinem veneream et renum calorem tecum advocare. Hinc situs corporis
supinus ad seminis profluvium dormientes invitat, calore lumborum
excitato. Hinc regio fricata ad œstrum veneris proritat, quam voluptatem
vitæ damno quidam Lutetiæ luit.
Hinc deniquè lumbis remedia refrigerantia adhibemus, quando gonorhœa
molesta est. Renibus emplastra applicat Actuarius, lib. 4. meth. med.
cap. 8, quæ robur addunt et minimè calefaciunt. At plumbi laminam lumbis
apponit Oribasius. lib. 4. de loc. affect. curat. cap. 107. qui in hoc
negotio distinguit lumbos à renibus. In fragmento enim de victûs ratione
in quolibet anni tempore, quod primus, Basileæ 1528, edidit Albanus
Torinus, serio monet, ne quis nimium lumbos infrigidet, ne his nimis
infrigidatis lædantur renes. De renum vero officio ad seminis
generationem nihil ampliùs addo, quia in dubium vocavit clariss. Vallæus
ex principiis circulationis, quo præceptore semper gloriabor. Ea fuit
istius temporis hæresis, cujus multi discipuli errant, multique
doctores, quæque inter initia, cum magno impetu cæpisset, sensim
extincta est. Quippe nunc ad alia distrahuntur ingeniorum curiositates,
novæque occupationes veteribus substituuntur, post quam abdita humani
corporis secreta perrumpere cordatius cœperunt Doctorum cogitationes,
non contentæ ea scire quæ hactenus credita potiùs fuere quam ostensa.
Vale.
Ex Tusculano meo Hagestedano, 24 octobr. 1669.
JOAN. HEN. MEIBOMII
DE FLAGRORUM USU IN RE MEDICA ET VENEREA.
En accipe sis tandem, amicissime Cassi, quem ex vino tibi debeo, de
flagrorum in re veneria usu et quo porrò res ipsa nos traxit, de
præcipuo lumborum renum que officio discursum[88]. Eum enim pollicitus
tibi nuper fui, cum apud communem utriusque nostrum amicum Cl. Martinum
Gerdesium Illustrissimi Principis tui Consiliarium, ac Collegam tuum in
cœna una essemus. Primum autem, quâ occasione vix memini, ad morborum
curationes verbera et plagas aliquando facere dixi; quod παράδοξον vobis
videbatur. Id vero experientiâ ita esse compertum, ego asserere, et ad
Medicos provocare, qui passim id doceant, ac testentur. Maniacos, sanè
jam olim Titus, Asclepiadis discipulus (qui sub D. Augusto vixit, ut in
vitis Medicorum ostendi) lib. II. de animâ, flagellis docuit coërcendos,
ut sinistro mentis judicio depulso resipiscerent.
[88] L’édition de 1665, dit _non adeò invulgato usu_, etc.
Testis est Cælius Aurelianus, lib. I, tardar. passion. cap. V. Ex amore
melancholicos, aut insanientes, si alia nihil prosint, non pauci sunt,
qui vapulare jubent; sæpè etiam errore discusso ad bonæ mentis frugem
ipsos eo ingenio reduxerunt. Rhases, lib. 1. Contin. cap. 4. subindè ex
Judæo, Medico celebri, et quem in testimonium citat, τον έρωτομανη ubi
alia nil prosint, ligari jubet, et vapulare fortiter, et pugnis percuti,
id que vicibus repetitis, si non statim subsequatur effectus. Cum una
hirundo, ut ait, ver non faciat.
Rhazi subscribit Ant. Guainerius, Pract. tract. 15. cap. 8. Et Valescus
de Tarenta, Philonii, lib. 1, cap. 11, cujus verba ipsissima hæc sunt:
Si juvenis est, flagelletur culus ejus cum verberibus, et si non sistit,
ponatur in fundo turris cum pane et aquâ, donec veniam à sua insaniâ
petat; et teneatur in disciplinâ.
Si Senecæ credimus, lib. 6, de benefic. cap. 8, quorundam flagellis
quartana discussa est: ob atri forte lentique humoris ex flagellatione
incalescentiam, et dissipationem ex motu, ut non ineptè conjicit J.
Lipsius, in comm.
Medicos alios gracilium corpora, ut pinguefierent et incrassarentur,
virgis verberari voluisse, auctor est Hier. Mercurialis, lib. 4. de arte
gymnast. cap. 9. et mangonum exemplis, id fieri posse, jam pridem
ostenderat Galenus. Meth. Med. lib. 14, cap. 16. Carnem enim ita
elevari, arque ad eam alimentum attrahi certum est. Membra insuper
resoluta urticarum virentium fasciculis flagellari solere, ut calor
sanguisque in partes penè emortuas alliciantur, in vulgus notum est:
Quas plagis ferulæ insuper cædendas Themison voluit, lib. 1, tardar.
passion. apud Cæl. Aurelianum, lib. II. Chr. Cap. 1.
Elidæus Paduanus, Consil. Med. 282, ad faciliorem variolarum eruptionem
tenella etiam, et innoxia infantium corpora, urticarum earundem incussu
converberare non veretur. Monstro ferè simile est, quod de verberum usu
in alvi obstructione refert Thomas Campanella, ordinis Prædicatorum
Monachus, quem Neapoli Campaniæ olim novimus. Is Medicinalium, lib. III,
cap. 5, art. 12. Princeps Venusiæ, inquit, Musicâ clarissimus nostro
tempore, alvum deponere non poterat, nisi verberatus à servo ad id
adscito. Addit, posse hoc metui dari, cogenti spiritum ad interiora;
quod nunc non disputo.
Esse verò, qui in venerem virgarum plagis stimulentur, aut in libidinem
verberibus accensi despument, partemque illam quâ viri sumus, ad
flagelli numeros sonosque insurgere; hoc illud erat quod asserenti mihi
tam facilè credi non posse putabas. Faciam tamen ut id credas, mi Cassi,
ubi testimoniis auctorum non proletariorum, non vice simplici id usu
venisse ostendero, atque argumenta insuper dixero rationesque, ob quas
fieri id ita potuisse, vel alii putarint, vel ego existimem. Nec tamem
nunc de urticarum viridium in inguina incussibus verborum multum faciam.
Iis enim brevitatem virgæ virilis, si sterilitas ob eam metuatur,
emendari, virgamque magnificari, adfirmat Menghus Faventinus, Pract.
part. II. cap. de passion. memb. generat. Iisdem languentem aut sopitam
Venerem excitari, vel Petronius tuus docere te poterit. Apud eum
Eucolpio. «Funerata erat pars illa corporis, qua quondam Achilles fuerat
et frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis,
lorumque in aquâ, non inguen erat;» ut verba sonant auctoris. Huic cum
Enothea, Priapi Sacerdos promisisset, fascinum tam rigidum reddituram,
ut cornu; nasturtii succum cum abrotono miscet, perfusisque ejus
inguinibus, viridis urticæ fascem comprehendit, omniaque infrà umbilicum
lentâ manu cædit.
Ego de verâ fortique flagellatione, tecum acturus sum, deque eâ primùm
nunc audiemus Joan. Picum, Mirandulæ Comitem, qui seculo abhinc uno ac
dimidio vixit. Is lib. 3. contra Astrologos, cap. 27. de familiari
quodam suo. «Vivit adhuc, inquit, homo mihi notus, prodigiosæ libidinis
et inauditæ. Nam ad Venerem nunquam accenditur, nisi vapulet. Et tamen
scelus id ita cogitat; sævientes ita plagas desiderat, ut increpet
verberantem, si cum eo lentius egerit, haud compos plenè voti, nisi
eruperit sanguis, et innocentes artus hominis nocentissimi violentior
scutica desævierit. Efflagitat miser hanc operam summis precibus ab eâ
semper fæminâ quam adit, præbetque flagellum, pridiè sibi ad id officii
aceti infusione duratum, et supplex à meretrice verberari postulat: à
quâ quantò cæditur duriùs, eò ferventiùs incalescit, et pari passu ad
voluptatem doloremque contendit. Unus inventus homo, qui corporeas
delicias inter cruciatus inveniat; et cum alioquin pessimus non sit,
morbum suum agnoscit et odit. Hæc Picus; ex quo rei meminêre Joan.
Nevizanus, Silvæ nupt. lib. 1. num. 130. Thom. Campanella, loco adducto.
Quod si animi non fallor, idem etiam cum Pici hoc familiari ille fuit,
cujus Cælius Rhodiginus mentionem facit lect. antiq. lib. II, cap. 15,
et ex Cælio Andreas Tiraquellus in lege connubiali 15, num. 5. Ita autem
Cælius:
«Non multis ante annis vixisse quemdam in veneriis non gallinaceæ
salacitatis, verùm ingenii stupendi maximè, quodque vix impetret fidem,
ex adjuratissimis compertum est: qui quò pluribus affectus fuisset
plagis, eò impetuosiùs ardentiùsque in concubitum ferebatur præceps.
Fuit omninò mira res: nescires utrùm affectaret avidiùs verbera, an
coïtum: nisi quod illorum mensurâ libidinis voluptas constabat. Proindè
extentis precibus difflagellari exposcebat pridiè quàm id pateretur,
flagello aceti asperitate obdurato. Quod si converberator lentiùs agere
fortè visus, velut exstimulante rabie, conviciis incessebat: nec factum
sibi satis arbitrabatur, ni inter cædendum sanguis se ostendisset. Unus,
opinor, mortalium inventus, qui eodem impetu in supplicium ferretur, ac
delicias: quique inter tormenta, sensuum titillationes, ac æstuantem
pruritum vel expleret, vel incenderet.» Accedat his alius consimili
naturâ præditus ex Othone Brunfelsio medico celebri: quem is, in
Onomast. Med. in verbo coïtus, apud Monachiam, Bavariæ Ducum sedem, suo
tempore vixisse, et cùm uxore res mariti agere nequiisse, nisi acriter
antè flagris concisum, testatur.
Addo[89] exemplum, quod dum Lubecæ hic ago, contigit. Civis quidam
Lubecensis, butyri et caseorum propolâ, in plateâ habitans, quæ à
molendinis nomen invenit, præter alia facinora ob commissum adulterium
ad magistratum delatus, caussâque cognitâ urbe excedere, ac solum
vertere jussus fuit. Meretricula, cui is adsueverat, coram Senatoribus
judicio criminali præfectis, quos vulgò die Gerichts Herren vocant,
confessa est, nunquam illum acrius, quàm virgis prius secundum dorsum ab
se difflagellatum, arrexisse, et virum se præstitisse: officio verò
peracto, nisi denuò flagris cœsum, vix ultrà quidquam patrare potuisse.
Adulter ipse idem primò quidem negare: seriò tamen et severè
interrogatus, non inficias ire. Testes do ipsos judicii criminalis id
temporis Senatus nomine præfectos, Thomam Storningium, et Adrianum
Mollerum, amicos meos, etiamnum, ut nosti, superstites. Pauci
insupersunt anni cum in primariâ confederati Belgii urbe, vir in non
parvâ dignitate constitutus venerique ad modum deditus deprehensus fuit
cum mulierculâ quadam consuevisse; cum quâ tamen nisi flagellorum
ictibus excitatus, vix aliquid patrare potuerit. Hic verò re ad
magistratum delata, officio motus, pœnam dedit lasciviæ, diù que