Quemadmodum mirus dixit Hippocrates. “Dum alterascit ac corrumpitur

natura: dolores fiunt. Alteratur autem, ac corrumpitur cuiusque natura,

quum uel calefit, uel frigefit, uel siccatur, uel humefit, uel eius

unitas dissoluitur. In iis quidem intemperamentis quae inaequalia sunt,

ex calefaciendo, uel ex frigefaciendo. Quippe quum efficacissimae

qualitates hae sint. Secundo loco e siccando, uel humectando. Ex

esuriendo uero uel sitiendo, deficiente hic humida, illic sicca

substantia. Ex uulnerando, & erodendo, & tendendo, & premendo, &

conuellendo: unitate ipsa soluenda. Ergo si calor sanguinis in particula,

quae phlegmone laborat, mitis est: tum qui in toto animalis est corpore

mediocriter attemperatus: non facile una cum afflicta particula calefit,

sin uel ille feruet uehementius, uel qui per totum spargitur animal,

biliosus est: illico totus ad calorem uertitur. Multo uero magis sicubi

ambo concurrunt, ut & qui in phlegmone habetur admodum calidus sit, & qui

in toto est animante biliosus.

[Sidenote: In phlegmone quis sanguis primum calefiat, quis deinceps.]

Porro calefit primum qui in arteriis est sanguis, quod scilicet is tum

natura calidior, tum uero magis spirituosus sit, post hunc uero etiam qui

in uenis est. Quod si in propinqua uisceri, cui plurimus sit sanguis,

obsessa phlegmone particula fuerit: iam celerius cum hoc uniuersus qui in

animali est sanguis calore afficitur.

[Sidenote: Quid citius, & quid tardius alteretur tum generatim tum

membratim.]

Vnoque uerbo, quidquid ex facili alterabile est, aut calidum natura:

id a quouis calefaciente primum excalfit. Non secus & ab eo quod

frigefacit, quidquid facile alteratu est, uel natura frigidum: id primum

refrigeratur. Ac promptus quidem ad alterandum spiritus est. Vtpote ex

tenuissimis constans partibus. Calidissima naturae merito est flaua

bilis. At frigidissima pituita est. Reliquorum humorum, sanguis post

flauam bilem maxime est calidus, sicut nigra bilis post pituitam est

frigida. Quinetiam alteratur flaua bilis leui momento, ex quouis in eam

agente. Nigra aegre alterascit. In summa quidquid tenuium est partium,

id prompte alteratur: contra cui crassae sunt partes, aegre.

[Sidenote: Alterationis uarietates in phlegmonis, ex quinque generibus

accidere.]

Ita necesse est multifariae phlegmonis alterationes incidant, propterea

quod multifariam affecta sunt corpora. Principio nanque succus qui

phlegmonen excitat, magis minusue calidus est, deinde succi putrefactio,

pro ipsius natura respondet, non minimum certe prout is magis minusue est

impactus. Quippe quae perspiratu carent, celerius putrescunt, ueluti & in

externis accidit omnibus. Caeterum quum calida temperie sunt & humida,

tum utique potissimum. Iam ipsa phlegmone laborans particula, uel prope

uel longe sita est, a multi sanguinis uisceribus, totusque sanguis

uel biliosus est, uel melancholicus, uel pituitosus, uel spirituosus.

Atque haec omnia magis minusque. Quare necesse est multiformes fieri

alterationes, siue alterum alteri sit collatum, siue idem sibi.

[Sidenote: In corpore quod phlegmone laboret, quid maxime inflammetur,

quid deinde.]

Fiunt hae omnes inaequales corporis intemperies, maxime quidem inflammato

eo qui in phlegmone est sanguine, deinde eo qui in uisceribus habetur

& corde. Atque huius maxime eo qui in sinistro eius sinu est. In quem

(sicut in opere de usurpandis manu dissectionibus est dictum) si uiuo

etiam animante, nec adhuc febre tentato, dimittere digitum uelis:

uehementissimum deprehendes calorem. Quo magis uerisimile est, ubi totum

corpus praeter naturam incalescit: hunc maxime sinum ad summum peruenire

caloris. Quippe quum tenuissimum maximeque spirituosum sanguinem habeat,

ac moueatur perpetuo. Caeterum in febribus id genus omnibus, calefit

quidem sanguis aliquando uniuersus, quicunque non naturalem illum

calorem, qui ex humoris putrescentia est obortus, concoepit. Non tamen

aut arteriarum, uenarum ue tunicae, aut aliud ullum circumiacentium

corporum, prorsus iam temperamentum suum mutauit, sed adhuc mutatur atque

alteratur incalescens, siue (ut sic loquar) calefiens. Quod longiore

tempore hoc patitur, etiam uincetur aliquando, prorsusque mutabitur, ita

ut non amplius calefiat, sed iam sit praeter naturam calefactum.

[Sidenote: Terminus alterationis quis statuendus.]

Porro terminus mutationis est, cuiusque particulae functionis lesio.

Ad quem usque terminum omnis alterationis latitudo: via est in id quod

praeter naturam est, veluti mixtum communeque ac medium quiddam ex

contrariis vtrisque compositum, ipso naturali prorsus affectu, & eo qui

iam plane est praeter naturam.

[Sidenote: Doloris in febri spatium, & eius terminus.]

Ergo toto hoc tempore corpus incalescens: pro modo alterationis etiam ad

portionem sentit dolorem. Quum vero omnes corporis solidae particulae

excalfactae ad absolutionem iam sunt, eiusmodi febrem Hecticam graeci

vocant, ceu non amplius iam in humoribus & spiritu: sed in corporibus iis

quae habitus rationem habent, comprehensam.

[Sidenote: Indolescentiae in hecticis causa.]

Haec doloris est expers, putantque qui ea febricitant, omnino se febre

carere. neque enim sentiunt eius calorem. omnibus scilicet eorum partibus

aeque percalfactis. Sed & conuenit de iis, inter naturalis scientiae

professores in iis quae de sensibus produnt.

[Sidenote: Doloris in febribus causa.]

Neque enim citra alterationem est sensus, neque in iis quae iam ad

perfectionem sunt alterata, dolor. Itaque etiam hecticae febres omnes,

tum sine dolore sunt: tum nec sensu ab his qui ipsis laborant, perceptae.

Non enim ex eorum particulis, haec agit haec patitur. quum omnes inter se

iam similes sint redditae, ac vnicam habeant consentientem temperiem.

[Sidenote: Hypophora & solutio.]

Quod si alia earum calidior est, alia frigidior: at certe eatenus est

frigidior, ut uicinam nihil offendat. Alioqui sic scilicet partes quae

pro naturae modo se habent: mutuo se offenderent, vtpote qui sic saltem

temperamentis dissideant. Caro nanque calida particula est, os frigidum.

[Sidenote: Inaequalitas temperamenti in sanis indolens est.]

Caeterum tam harum partium, quam reliquarum omnium indolens inaequalitas

est, modi excessus merito. Sic nanque nec aer qui nos ambit, prius

offendit: quam ad immodicum calorem frigusue est immutatus. Cuius alioqui

quae in medio sunt differentias, tametsi numerosas, ac manifestum

excessum inter se habentes, citra noxam sentimus.

[Sidenote: Hippo. dictum et eiusdem nonnulla probabilitas.]

Ex iis ergo fortasse nec illud durius dici videatur, quod Hippocrates

alicubi ait: “Omnem morbum vlcus esse. Quippe vlcus vnitatis est

diuisio. Immodicus vero calor ac frigus proxime accedunt, vt vnitatem

soluant, plurimus quidem calor, dum segregat ac diuidit substantiae

continuitatem, summum vero frigus, tum stipando tum introrsus pariter

trudendo, quaedam exprimit, quaedam quassat. Atque hunc quispiam immodici

caloris ac frigoris terminum statuens, fortasse non incommode sentiat.

[Sidenote: Omnem immodicum excessum ad aliquid esse.]

Seu vero is siue alius immodici excessus terminus est, certe consistere

omnem immoderatum excessum in habitudine ad aliquid, iam liquet. Non enim

pari ratione a calidis frigidisque afficitur omne corpus.

[Sidenote: Animalium quaedam conuenientes, quaedam contrarios inter se

succos habere.]

Indeque fit ut aliqua animalium conuenientes inter se succos habeant,

aliqua non solum non conuenientes, sed etiam qui se mutuo corrumpant,

veluti homo atque vipera, quorum utriusque saliua alteri est pernities.

Ita vtique & scorpium necaueris, si ieiunus illi inspueris. At non homo

hominem morsu interemit, nec uipera uiperam, nec aspis aspidem. Siquidem

quod simile est: id congruum amicumque est, quod contrarium est, inimicum

ac noxium. Augetur enim quidque ac nutritur a similibus, perimitur ac

corrumpitur a dissimilibus. Itaque etiam sanitatis tutela per similia

perficitur, morborum sublatio per contraria. Verum de iis alius est sermo.

[Sidenote: Omnem febrem praeter hecticem a laborante sentiri.]

Hecticam uero febrem quae iam habitum corporis occupauit, minime sentit

qui ea laborat. Reliquarum febrium nulla est quae non a laborante

sentiatur. sed aliae magis aliae minus aegrotanti sunt graues. Sunt

ex iis & quae rigorem ingerant, sit enim id quoque symptoma, veluti

alia multa, ab inaequali intemperie. Rationem tamen generandi eius in

proposito libro tradere non est, priusquam de naturalibus facultatibus

demonstratum fuerit, quot hae qualesque sint, tum quid agere quaeque

sit nata. Verum in libris de symptomatum causis, de omnibus agetur. Sed

reuertor ad inaequalis intemperamenti differentias. Nam quemadmodum ex

phlegmone febris nascatur, tum quod febris omnis ac phlegmone omnis,

praeter hecticas, ex morbis sint, quibus inaequalis sit intemperies:

dictum iam est.

[Sidenote: Inaequalis intemperamenti generandi uariae rationes.]

Porro accendi febrem & citra phlegmonen ex solis humoribus putrescentibus

licet. Neque enim ea solum que inculcata sunt, & perspiratu prohibita,

putrescunt. verum celeriter ea, maximeque. Caeterum putrescunt & alia

multa, quae putredini sunt opportuna. Dicetur vero de horum opportunitate

alio loco. Iam alio quoque genere inaequalis oriri intemperies in toto

corpore potest, modo fuliginoso vapore detento, modo exercitationibus

& plusculis laboribus calore adaucto, modo ab ira, quum sanguis

immoderatius feruet, modo ex deustione quauis externa, incalescit. Porro

quod etiam in his omnibus febribus, non secus quam in phlegmonis supra

est dictum, tum pro uiribus effectricis causae, tum pro corporis ipsius

affectu, alii magis febricitent, alii minus, alii haud quaquam, apertum

esse arbitror. Aeque vero et quod intemperies ipsa nonnunquam spirituosam

tantum inuadit substantiam, nonnunquam ipsos etiam succos, clarum id

quoque reor. Sed nec minus illud, quod omnibus huiusmodi febribus si

traxerint, hectica superueniet. Iamque sermo noster propemodum ostendit,

inaequalem hanc intemperiem aliquando ex calida, frigida ve substantia,

quae in particulam aliquam influat, accidere, veluti in his fiebat, quos

phlegmonae infestat.

[Sidenote: Corporis temperies quando extrinsecus, et quando interne

alteretur.]

Sepe non ita: sed ipsa corporis temperie in qualitate mutata, tum

quod alterantium eam, quaedam ortum habeant ab ipso corpore, quaedam

extrinsecus, vtique quum ex putredine tantum aliqua, vel phlegmone

excitatur febris, ab ipso corpore, quum ab vstione vel exercitatione,

extrinsecus. Dicetur autem et de his fusius in morborum causis. Tanquam

autem ex deustione accenditur febris, alterato videlicet corporis

temperamento: itidem nonnulli sepe ex frigore refrigerati toto corpore

vehementer sunt, aliqui vero etiam perierunt. Iam quod hi omnes etiam

doleant, ne id quidem latet. Porro dolent et qui ex rigore ingenti

vehementer perfrigerati, celeriter sese excalfacere properarunt, multique

eorum quum subito ac simul manus igni admouerunt, ingentem circa vnguium

radicem sentiunt dolorem. Et quisquam quum tam luculenter videat

intemperiem inaequalem doloris esse causam: etiam de internis doloribus

dubitet, aut miretur, quo pacto citra phlegmonen, subinde uel laxiore

intestino, quod colon graeci uocant, uel dentibus, uel alia quauis

particula homines doleant? Nam neque talium ullum mirabile est, nec

quemadmodum simul rigeant et febricitent aegrotantium aliqui.

[Sidenote: Cur aliqui simul rigeant, et febricitent.]

Quippe si pituitosus succus qui frigidus est, quemque Praxagoras uitreum

appellat, et amara bilis quae calida est, simul abundent, ac per

sensibilia membra moueantur: nihil miri est utrumque a cubante pari modo

sentiri. Neque enim si hominem sub sole feruido statuas, et aquam illi

frigidam infundas, fieri potest, ut non simul et a sole calorem, et ab

aqua frigus sentiat. Verum hoc casu ambo extrinsecus sunt, nec paruis

portionibus incidunt.

[Sidenote: In hepialis cur frigus et calor simul sentiantur.]

In febribus quas hepialos uocant, tum ab interno, tum exiguis

portionibus, eoque uniuersum corpus ambo sentire uidetur. Quum enim

tenuissimis portiunculis aspersum per corpus tum calidum sit tum

frigidum: nullam sensilem alterius portiunculam ita paruam desumas, in qua

non alterum sit comprehensum.

[Sidenote: In accessionum inuasione febricitantes aliquos frigus et

calorem simul sentire.]

In ipsa tamen accessionis inuasione, aliqui febricitantium tum rigent,

tum uero febricitant, tum ambo sentiunt, frigus immodicum, et calorem

una. Verum non eodem loco. Quippe quum possint quae excalfactae sunt

partes, manifeste a refrigeratis discernere. Nam intus et in ipsis

uisceribus calorem sentiunt. In externis partibus uniuersis frigus.

[Sidenote: In Lipyriis utrumque perpetuo ita ut in accessionibus sentiri.]

Tales perpetuo febres sunt et quae graece Lipyriae uocantur. Praeterea

quoddam ardentium febrium perniciosum genus. Quod igitur in his

maioribus portionibus accidit, hoc in hepialis contingit minutis.

Inaequalis nanque est et harum febrium intemperies, sed nec minus

reliquarum omnium, exceptis tamen hecticis.

[Sidenote: Aliquos rigere nec tamen febricitare Rarumque id.]

Quinetiam iis qui rigent, nec tamen febricitant, inaequale temperamentum

est. Rarum tamen est id symptoma. Caeterum incidit tum mulieribus, tum

quibusdam aliquando uiris. Debet autem omnino deses praecessisse uita,

aut certe ciborum copiam longiore spatio homo sumpsisse, ex quibus

tardus, frigidus, crudus, & pituitosus nascatur succus, qualem scilicet

Praxagoras uitreum existimat.

[Sidenote: Symptoma priscis (vt videtur) ignotum, et cur.]

Porro antiquitus nemo (ut uidetur) ita est affectus, utqui nec adeo

ociosi, nec in uictus saturitate uiuerent. Indeque factum est, ut

scripserint antiqui medici, rigori febrem necessario superuenire.

Verumtamen tum nos ipsi, tum alii iuniorum medicorum non pauci,

sepenumero uidimus rigorem, quem nulla secuta sit febris.

[Sidenote: Hepialos quae vocetur.]

Porro componitur ex hac intemperie, et ea quae febricitantium est,

Hepialus. appello ita febrem illam, cui ambo semper accidunt. At in qua

rigor quidem praecedit, febris sequitur, ueluti in tertianis & quartanis

hanc hepialum non voco. Ita ex duplici inaequali intemperie hepialus

componitur. Etiam aliae febres praeter hecticas fere omnes. Simili genere

qui particulae alicuius cum tumore morbi sunt, hi quoque omnes perinde ac

phlegmonae, cum intemperamento inaequali consistunt. Cancer, Erisipelas,

Carbunculus, Herpes, Tumor, Phagedena, Gangrena. Quippe commune iis

omnibus est, vt ex fluxione humorum sint orta. Dissident in eo quod

alii ex pituitoso, alii ex bilioso, vel melancholico succo, alii ex

sanguine vel calido, vel tenui, vel bulliente, vel frigido, vel crasso,

vel alio quopiam genere affecto fiant. Declarabitur enim alio loco de

horum membratim differentia diligenter. Quod ad propositam disceptationem

pertinet, hoc tantum dixisse abunde est, quod qualiscunque est fluxio,

eadem ratione, quemque praedictorum affectuum creat, qua prius ex

calida et sanguinea phlegmonen gigni monstrauimus. Sed non minus etiam

similarium, ac simplicium, primorumque in iis corporum singula, sic

a fluxione affecta, ad inaequalem intemperiem deuenient. Caeterum

extrinsecus pro reumatis ratione calefacta, refrigerata, siccata, vel

humectata, penitus et in profundo nondum similiter affecta. Quod si tota

per tota mutata alterataque sint: fiunt quidem illico a dolore libera.

In difficili tamen sic constituta sunt statu. Hec praenouisse his qui

opus de medicamentis sunt percepturi, et post id medendi methodum, abunde

mihi satis videtur.

Finis Tertii de Temperamentis Thoma Linacro Anglo Interprete.

INDEX ERRATORVM

Folio. Pagina. Versu. Lege.

Primo. scdam. viii. humidum aliquod

i. ii. xviii. Itaque

ii. i. vlti. papaueris

ii. ii. xii. ea oratio

ii. ii. xiiii. lore, oppositionem

iii. i. xxii. eodem corpore con.

iii. ii. xxiiii. Ergo esse quidem

iiii. i. xxi. hac potuerunt

iiii. ii. iiii. assidue sectantur

iiii. ii. xiiii. temperatum. Atque

iiii. ii. xvi. certo scio

v. i. v. in eo cali.

v. ii. vii. porro indicare

v. ii. xii. nihil humecti in

v. ii. xiiii. talis est naturae

vi. i. xviii. appareret, &

vi. i. xix. vtrinque po.

vi. i. xxv. humidius est

vi. ii. xix. in vna eademque re

vii. ii. xx. intemperature con.

viii. i. xiiii. in naturaliter

viii. i. xviii. assidue largum

viii. i. xxvi. ambustus

viii. ii. x. temperies quanque ueri quae temperata res est dissimile

ix. i. iiii. articulorumque

x. i. x. enim aut idem est, aut

xi. i. xiii. frigidoque

xi. i. xiiii. caeterorum corporum

xi. i. xxiii. alterum absoluto

xi. ii. xv. uel speciem

xi. ii. xxvii. quem graece

xii. i. xxii. tes. In specie

xii. i. xxiii. Genere vero

xii. ii. iiii. fariam dicantur

xiii. ii. xxiii. aliquo ea su.

xvi. ii. xvi. enim aliorum uel

xviii. ii. xii. et xiii. noticia

xix. i. viii. ad humidorum

xix. i. xx. siccitatis imagi.

xix. ii. vi. efficere, ut

xx. i. xiiii. rant ergo opor.

xx. i. xviii. speciebus notantur

xx. ii. i. modo animalium ge.

xx. ii. vii. in omni specie

xxi. ii. xix. tactu tamen san

xxii. i. iii. contingit

xxii. i. xxi. pertinent

xxii. ii. xii. et xiii. alteram quae

xxii. ii. xiii. est humidi et sicci

xxii. ii. xxiiii. inditiumque

xxiii. i. v. in eodem sunt.

xxiii. i. vii. inanimorum

xxiii. i. ix. demortui.

xxiii. i. xvii. mortua collata

xxiii. ii. ix. est temperatissima

xxiii. ii. xiii. nec cuiusque.

xxiii. ii. xix. rum ad unguem ap.

xxiiii. i. ix. motibus optimis

xxiiii. i. xiiii. nigros, cum in.

xxiiii. ii. vii. paritur infans

xxv. ii. i. confirment.

xxvi. i. vi. et sanguificatio

xxvi. ii. xv. ex incoctis ci.

xxvi. ii. xxvii. obire queant

xxvii. ii. xx. expertia, an al.

xxvii. ii. xxiii. est istorum fi.

xxviii. i. iii. disquisitio ineunda.

xxviii. i. xviii. liorem putant

xxviii. i. xxiii. sint. Sin de

xxviii. ii. xiii. desciuisse a

xxx. i. i. interpretabor.

xxx. ii. xi. & mediocri tem.

xxx. ii. xx. tum calorem.

xxxi. i. v. peratus tactum af

xxxi. ii. ix. est iudex

xxxi. ii. xxv. sunt durae, nul.

xxxii. i. xviii. habet ossium

xxxiii. ii. xii. temperamenta se.

xxxiii. ii. xvi. qui pingues fu.

xxxiiii. i. xix. leue, et te

xxxiiii. i. xxii. venae extra se

xxxiiii. i. xxvi. Nisi sicubi

xxxiiii. i. vlti. vita indulgentior accedens

xxxv. ii. ix. tanta est

xxxvi. ii. i. Siquidem nec ex

xxxvii. ii. v. tempore compli.

xxxvii. ii. viii. quod hic quantum spissatum est, tantum

xxxvii. ii. xxii. Rufus sicuti

xxxviii. i. iii. protinus

xxxviii. ii. xviii. & imbecillos

xxxix. i. xxvii. non peruenit

xxxix. ii. vi. a calore pro

xxxix. ii. viii. cum senescunt, a

xxxix. ii. xxi. corpus in aliis

xxxix. ii. xxii. esse in aliis

xxxix. ii. xxiiii. sint humidiores

xl. i. xi. aliis vara. Artu.

xl. i. xiiii. scoptulae illis

xl. i. xv. nudaeque plane

xl. i. xvii. Quantopere autem

xli. i. ii. procedente vero

xli. i. xiii. cunt, timidique

xli. i. xv. fiunt. Iidem

xli. ii. vii. ab externo calore attractus prodiit non potest ex

xlii. ii. ii. autem hic rursum

xlii. ii. iii. aliunde confluat

xliii. i. vlti. perueniret

xliii. ii. xx. haec quod vbi

xliiii. i. xvii. perpendentibus

xlv. ii. xxiii. testae est adsimilis. Iam malacostraca

xlvi. i. xv. Ad eum modum.

xlvi. i. vlti. Caeterum cum id

xlvii. ii. xxi. tum ad libros de medicamentis, tum ad medendi

xlviii. ii. xii. indicetur, quod

xlix. ii. i. in ignem mutato

xlix. ii. iiii. facile accenduntur

l. i. vii. tamen iam fieri

l. i. xiii. tem alias, mo.

l. ii. iiii. tur ignis ni.

li. i. ii. tur corpus vna qualibet

li. i. iii. tatum, id quod.

li. i. iiii. nec ipsum hoc

li. i. v. ab ipso mutatur

li. i. vi. nec vnquam

li. i. vii. si illud mutet

liiii. i. xxi. & quae

liiii. ii. x. si certorum me.

liiii. ii. xiiii. cum certis acce.

liiii. ii. xx. eaque vi

lv. i. ii. adferat

lv. i. iii. ciendo iuuet

lv. i. vi. aliis tempore con.

lvi. ii. vii. non eo minus

lvii. i. ii. in eum quicquam

lvii. i. xx. quem ipsa.

lviii. ii. xviii. qui ratione so.

lxi. i. xv. calorem quendam

lxii. i. xviii. cas manifeste cale.

lxiii. i. iiii. Imo tantum in

lxiii. i. v. a perfundendo est

lxiii. i. xxiiii. ad summa cor.

lxiii. i. xxvi. indicium vero ac documentum quod frigida

lxiii. ii. xxii. ex accidenti

lxiiii. ii. xvi. ve admotum ve.

lxiiii. ii. xvii. hominem potestate calidum

Impressum apud praeclaram Cantabrigiam per Ioannem Siberch. Anno.

M.D.XXI.

[Illustration]

Transcriber’s Note

A list of substantive changes made to the text follows. Page references

are given in line with those in the original’s INDEX ERRATORVM (Folio.

Pagina.) with a snippet of the surrounding text to aid location.

Title page. “CALENI” changed to “GALENI”

17. “πλυτεχνότατον” changed to “πολυτεχνότατον” (Novi quendam

πολυτεχνότατον)

Elenchus. “treis” changed to “tres” (in tres nouenarios)

Elenchus. reference “fo. lxx. i. B” added for “Animalium

quaedam …”

Elenchus. “Deleterea” changed to “Deleteria” (Deleteria vnde

iudicanda.)

Elenchus. “simitate” changed to “siccitate” (Ex siccitate de

solo)

Elenchus. “obseruandam” changed to “obseruandum” (medicamento aliud

obseruandum)

Elenchus. “Athinei” changed to “Athenei” twice (Opinio sectatorum

Athenei, and following line)

Elenchus. “concoquntur” changed to “concoquuntur” (Quaedam dum

concoquuntur)

i. ii. “sanc” changed to “sane” (plurimi sane opinati)

ii. ii. “liquid” changed to “siquid” (Nec siquid calidum)

v. i. “egritudinem” changed to “aegritudinem” (augeatur, aegritudinem)

viii. i. “ambustus” changed to “ambustis” (mox pusule ueluti

ambustis)

ix. i. “acero” changed to “aceto” (haec muria, haec aceto)

ix. i. “saiubre” changed to “salubre” (utique salubre esset)

ix. i. “uarns” changed to “uariis” (ut uariis putredinibus

obnoxium)

ix. i. “salutiserum” changed to “salutiferum” (propterea etiam

salutiferum)

ix. ii. “diei” changed to “dici” (multipliciter dici nouit)

x. i. “tespicientes” changed to “respicientes” (Theophrastus,

quo respicientes)

x. i. “mtelligunt” changed to “intelligunt” (Illi ne id quidem

intelligunt.)

x. ii. “sunndicta” changed to “sunt dicta” (calida & humida

sunt dicta)

x. ii. “dioi” changed to “dici” (dici de se patitur)

x. ii. “niss” changed to “nisi” (nisi ad eundem conferens)

xi. i. “uomine” changed to “nomine” (in mixtura nomine appellatum)

xi. ii. “hatena” changed to “harena” (lignum, harena, later)

xii. ii. “es” changed to “est” (ossibus medium est id)

xii. ii. “it” changed to “sit” (quod media temperie sit)

xiii. i. “substantns” changed to “substantiis” (in mixtis

substantiis non est)

xiii. ii. “collarionem” changed to “collationem” (In his uero

collationem)

xiv. ii. Dion, Dionem, Dionis capitalised

xvi. ii. “peremitium” changed to “pereuntium” (genitorum, &

pereuntium)

xviii. ii. “comsummationem” changed to “consummationem” (Ita

enim consummationem habebit)

xx. ii. “collimantes” changed to “collineantes” (est in illa

specie collineantes)

xxi. i. “multisannguinis” changed to “multisanguinis” (Caro

multisanguinis & calida.)

xxi. i. “dure” changed to “durae” (durae ad aliquid)

xxii. i. “menbranis” changed to “membranis” (quod membranis

adiacet)

xxii. i. “tempementis” changed to “temperamentis” (quae ad

uniuersam de temperamentis)

xxiii. i. “siceaque” changed to “siccaque” (siccaque sint, elabantur.)

xxiv. ii. “cartilaginee” changed to “cartilagines” (tensa ea,

ossa, cartilagines)

xxiv. ii. “carnae” changed to “carne” (uisceribus, ac carne)

xxvi. i. “resolutionc” changed to “resolutione” (Apoplexia

neruorum resolutione)

xxvi. i. “comulsione” changed to “conuulsione” (tremore,

conuulsione, destillatione)

xxvi. i. “oblesa” changed to “oblaesa” (oblaesa omnia sunt)

xxvi. ii. “non” changed to “nec” (currere, nec portare)

xxx. i. “nee” changed to “nec” (nec eos qui frigidiorem)

xxxi. ii. “inseperabilis” changed to “inseparabilis” (Etenim

inseparabilis)

Galeni pergamensis de temperamentis, et de inaequali intemperie · 第 12 / 13 段