temperies, ad calidiorem. Is profecto quamdiu lactucam concoquit,
refrigerabitur & mediocritatem temperamenti assequetur. Vbi uero ex ea
iam nutritus est, insiti caloris substantiam augebit. In eo igitur uel
maxime sese fallere uidetur. Iuniorum medicorum uulgus, quod ignorat in
nobis aliquando quantitatem caloris intendi, aliquando substantiam eius
augeri. Tum quod utroque genere ueteres calidius factum animal dicant.
Quando etiam calidius fit, siue calorem eius intendas, siue substantiam,
in qua prima consistit, inaugeas, finge nanque ex iis, quae in animalis
corpore continentur, sanguinem esse per se calidum, aut si magis placet
flauam bilem, reliqua omnia ex accidenti esse calida. Vtique quod huius
aliquam habeant partem, nunquid necesse erit animal bifariam calidius
esse, uel quod plus calidorum succorum sit sortitum, uel quod calidiores
eos habeat quam ante. Mihi plane ita uidetur. Ad eundem modum arbitror,
& frigidius erit bifariam, uel quod plures illi succreuerint frigidi
succi, ceu pituita, & nigra bilis, uel quod eorum omnium modo non mutato
sola qualitas sit intenta. An igitur miri quicquam est, si corpus quoad
concoquit, qui frigidus natura cibus est, sicut portulaca, & lactuca,
frigidae qualitatis non parum percipiat, percocto autem, ac iam in bonum
sanguinem uerso: calidi succi accessione, calidius quam prius euadat.
Atqui si nihil horum, aut eiusmodi est, quod fieri nequeat aut etiam
adhuc mirum, desinant iam obstrepere, qui unum eundemque cibum, tum
nutrimenti, tum medicamenti usum corpori praestare negant. Tanquam enim
si omnino non percoqueretur, perpetuo maneret medicamentum, sic cum iam
est percoctum, ambo efficitur. Pone enim prorsus non concoquatur lactuca,
uel si mauis succus ipsius, quando is si liberalius sumatur, similem in
homine cum papaueris succo effectum habet. Nunquid hoc casu medicamentum
tantum erit, nec aliud quicquam? Nemo arbitror de ea re dubitet. Ergo
habet omnino lactuca & medicamenti facultatem. At uero habebat et
nutrimenti: quippe que persepe nutriit. Ambas igitur facultates simul in
se continet, non tamen similiter ambas ostendit. Verum ubi plus egit in
homine, quam sit passa, medicamenti potius indicat facultatem, ubi passa
plus est quam egit, nutrimenti. Nec mirum ullum est, si lactucae tum
agere, tum pati contingit, quando ensi quoque, ceu paulo ante diximus,
non solum in ceram agere, sed etiam ab ea pati accidit. Caeterum eo
quod multo amplius est quod agit, quam quod patitur, alterum latet.
At si durissimum illi ferrum admoueas, contra magis pati, quam agere
tibi uidebitur. Tametsi agit aliquid tum quoque. Sed negligitur prae
exiguitate eius uis. Itaque de omnibus prorsus cibis, illud pronunciare
non dubitamus, quod non solum a nostris corporibus pati, sed etiam agere
aliquid in ea possunt. Iam uero & de quibusdam, quae plane scilicet
& luculenter uidemus agere, quod non tantum cibi sint, sed etiam
medicamenta. Et lactuca quidem tam cibus, quam medicamentum frigidum est.
Eruca tam cibus, quam medicamentum calidum. Quod si castoreum quoque
spatio concoquitur, erit id quoque simul nutrimentum, simul medicamentum
calidum. Ad eundem modum sinapi & piper. Ex herbis quoque anethum, &
ruta, & origanum, & pulegium, & calamynthe, & thymbra, & thymum. Quippe
haec omnia, tum cibi, tum medicamenta calida sunt, prius enim quam in
sanguinem sunt mutata, dum scilicet adhuc concoquuntur, medicamenta.
Mutata uero in sanguinem, non utique iam medicamenta, sed nutrimenta.
Secunda nimirum nutrimenti significatione, qua id significatur, quod
nondum est alimentum, sed ueluti alimentum. Ergo sicut de lactuca paulo
supra fecimus, cum duos uentres, alterum iusto frigidiorem, alterum
iusto calidiorem finximus. Ita nunc quoque pro contemplandis iis, quae
potestate calida sunt, proponamus eosdem uentres. Ergo eum qui frigidior
iusto est, quoad in eo continentur, ac concoquuntur omnes id genus herbae
calefaciunt, atque ad temperamenti aequalitatem reuocant, prosuntque ut
medicamenta. Alterum uero qui calidus est, inflammabunt, ac magnopere
laedent. Atque has quidem alterationes qualitate sua inducent. Nam omnino
percocta, & mutata, ac in sanguinem bonum iam uersa, naturalis in animali
caloris substantiam augebunt, non qualitatem intendent. In totum enim
siue frigidus, siue calidus potestate cibus sit, posteaquam in sanguinem
conuersus est, naturalem calorem similiter augebit. Quoad autem ad
sanguinis formam tendit, nec dum plane sanguis est redditus, refrigerat,
excalfacit ue animal medicamenti ritu. Sane omnis haec disceptatio
ab uno principio pendet. Quo magis seruandum id, memoriaque tenendum
perpetuo est. Cuilibet corpori proprietatem quandam temperamenti esse,
quae huic quidem naturae sit consentiens, ab hac uero sit dissentiens.
Tum si quod conueniens sibi est, in suam naturam transmutet, eo pacto
caloris sui substantiam augere. Sin ipsum sit mutatum, duorum alterum
illi contingere, uel ut calorem quendam conquirat, utique si id a quo
mutatur, calefacit, uel proprium calorem amittat, si id non calefacit.
Liquet igitur ex iis, quod eiusmodi omnia, ex eorum sunt numero, quae
relata ad aliquid dicantur? Cum ad proprietatem mutantis naturae,
quicquid assumitur, uel nutrimenti, uel medicamenti, uel utriusque
rationem sortiatur, uerbi gratia. Cicuta, sturno nutrimentum est, homini
medicamentum. Rursus coturnici, ueratrum nutrimentum est, hominibus
medicamen. Si quidem coturnicum temperies assimilare sibi ueratrum
potest, quod hominum temperies non potest. Ergo manifestum iam arbitror
factum, quod iudicium eius quod respectu nostri calidum, frigidum,
humidum, & siccum dicitur, non ex iis, quae extrinsecus sunt posita. Sed
ex iis, quibus ipsi afficimur, certum exactumque fieri possit. Atque id
tanquam primum, ac maxime sit spectandum. Deinde si res exigit, etiam
quod ab externis petitur. Nam si euidens ad sentiendum, & clarus sit
adhibiti medicamenti affectus, huic reliquis notis omnibus posthabitis
credendum. Sin confusus, & obscurus, aut etiam mixtus, aut ullam omnino
dubitationem sit exhibens, tum utique ad externa omnia conferentes,
de eo iudicandum. Ac neque horum quidem ad ea, quae longius absunt,
sed quae ab ipsa quaesitae rei substantia sunt desumpta. Verbi gratia.
Si oleum calidum est, non id inde spectabitur, quod glutinosum, aut
pallidum, aut leue est: sed quod facile inflammatur. Id nanque erat
illi calidum potestate esse, quod celeriter in energia calidum mutatur.
Ad eundem modum & in corporibus nostris, non utique id expendendum, an
crassarum partium, aut tenuium, aut humidum, aut leue, aut glutinosum,
aut pallidum: sed an calefaciat admotum. Eque uero nec an dulce sit,
an aluum deiiciat, an sanguinem, si instilletur, faciat in missione
fluxilem. Quippe haec quoque superuacua sunt, cum estimare liceat, an
calefaciat cum admouetur, Ergo si notabiliter id, ualenterque faceret,
quemadmodum piper, utique clarum id proculque dubio esset. Nunc cum
minime ualenter, id praestet, merito in quaestionem uenit. Multo uero
magis de rosaceo, & aceto dubitatur a medicis, atque ambigitur calida ne
haec, an frigida potestate sint. Agendum igitur id est, ut in omnibus,
quae potestate calida, frigida, humida, sicca ue dicuntur, exactas
aliquas, clarasque discretiones inueniamus. Sicut ante de energia sic
dictis fecimus. Porro incipiendum arbitror ab iis, quae euidentissima
sunt. Quando in iis exercitatus, facile consequetur ea, quae minus
sunt euidentia. Ergo statim ut corpori hoc, uel illud medicamentum,
cibus ue admouetur, expers esto omnis acquisititii caloris, & frigoris.
Quam enim in superioribus determinationem iniuimus, cum sicca & humida
corpora dignoscenda proposuimus, eadem nobis nunc quoque in iis, quae
potestate calida frigidaque sunt, non minus erit utilis. Nam siue
potestate frigidum, cum id applicas, manifeste calefacias, siue calidum
refrigeres, corpus primo occursu, qualitatis acquisitae, non eius, quae
propria est rei admotae, sensu afficietur. Vt ergo admotae rei uera,
synceraque natura exploretur, tepidum quoad fieri maxime potest, esto,
nec ullam extrinsecus notabilem alterationem ualentis caloris, frigoris
ue ceperit. Ac prima quidem admoti medicamenti praeparatio talis esto.
Applicetur autem cum eius uim exploras, non cuilibet corporis affectui,
sed simplicissimo, et quoad fieri maxime potest, summo. At si summi
quidem caloris affectioni admotum frigoris sensum excitet, erit profecto
sic frigidum. Pari modo si frigido affectui applicatum, calidum statim
appareat, id quoque erit calidum. Sin uel calide affectioni calidum, uel
frigide frigidum sentiatur, non est quod hoc calidum, illud frigidum
omnino pronuncies. Est enim aliquando summi caloris affectus, quem
mediocriter frigidum medicamen adeo non alterat, ut refrigerando,
densandoque summum extrinsecus corpus, calorem intro concludat, ac
difflari uetet. Indeque affectum magis accendat. Ita uero etsi quod
frigido affectui admouetur, nullum afferat calorem, uidendum est. Num
id cum sit aliquid mediocriter calidum, nihil egit in affectum qui
summi indiguit caloris. Ergo nec sic, admoti medicaminis exploranda uis
est, nec si ex accidenti aliquid efficiat, non per se. Iudicabis autem
quod ex accidenti aliquid facit, tum ex affectu ipso, tum tempore. Ex
affectu, si is simplex est, & unus. At a tempore determinabitur iudicium
ad hunc modum. Quod protinus ut admotum est, calefacere, uel refrigerare
manifeste cernitur, id utique & ex se, & per se tale fuerit. Quod tempore
id facit, fortasse ex aliquo accidenti huc est actum, ueluti iuueni
quadrati corporis. Tetano aestate media laboranti, frigida liberaliter
affusa caloris repercussum facit. Caeterum quod aqua frigida per se non
calefaciat, ex primo eius occursu patet. Sensum nanque inuehit frigoris.
Praeterea cutim quoad ei affunditur, frigefacit. Tum calorem nec in omni
corpore, nec dum affunditur inuehit. Imo tantum in iuuene, quadrati
corporis, & aestate media, & postquam a perfundendo est cessatum. Sicut
igitur frigida quibus incidit, haec illico perfrigerat, siue animata
corpora sunt, siue non animata, siue calida, siue frigida, ita si quod
esset tempus, uel corporis natura, uel affectus ullus, in quo frigida,
primo statim occursu caloris sensum inueheret, iure queri posset,
calefacere ne, an frigefacere per se nata esset. Nunc cum omnia tum
animata, tum inanimata protinus, & perpetuo frigefieri ab ea cernamus.
Quibus autem insitus calor, ueluti fons quidam ignis in uisceribus
est, his occurrens repercussum aliquando caloris facit, rationabile
arbitror ex accidenti, non per se talia calefacere. Sed nec latet qua
ratione illud accidat. Siquidem stipata, clusaque corporis summa facie,
repercussus, refractusque sit caloris eius, qui a profundo ascendit,
quique simul propter difflatus inopiam est aceruatus. Simul propter
frigidi circumstantis uiolentiam in altum recedit. Simul ex succis isthic
habitis nutritur. Quippe ubi collectus, nutritusque calor ad summa
corporis uiolentius ruit, fit quidem caloris repercussus, indicium uero
ac documentum quod frigida haud quaquam per se calorem auxit. Nam per se
quidem cutim perfrigerauit frigus uero eius, densitas, & reditus caloris
ad profundum sunt consecuti. Rursus horum, densitatem quidem difflatus
prohibitio. Reditum uero ad interiora, concoctio, consummatioque, qui
isthic sunt succorum, est adsecuta. Horum uero difflatus prohibitio,
caloris colligendi, succorum concoctio, eiusdem generandi fuit
occasio. Porro horum utrunque natiui, caloris sequitur auctio. Ergo
intercedentibus, & mediis utrisque, frigida in animalis corpore, caloris
aliquando excitat incrementum, per se nunquam. Sed non minus calor, est
quando ex accidenti perfrigerat. Vtique intercedente uacuatione. Sicut
perfusio phlegmonen. Cum enim ex calida fluxione phlegmone consistat,
propria quidem eius curatio, uacuatio superuacui est. Vacuationi
autem particulae, quae per phlegmonen excalfacta est, omnino succedit
refrigeratio. Ergo cum duplex in iis, quae phlegmone laborant particulis,
affectus sit, unus quidem in quantitate, ex superuacui naturae modum
exeuntis abundantia, alter in qualitate, qui ex caloris spectatur
ratione, sequitur prioris eorum curationem, etiam posterioris curatio:
fiuntque ex accidenti, quae uacuant, calentis materiae remedia, &
inflammationis particularum refrigeratoria, ergo tum haec discernere
oportet, tum id agere, ut pro modo simplicis affectus, etiam uirium
medicamenti inueniatur modus, uerbi gratia si calidus in summo affectus
sit, frigidum quoque in summo medicamentum paretur. Sin affectus a
summo paulum recedat, medicamentum quoque a summo paulum declinet. Si
plus a summo calore absit affectus, ad portionem absit a summo frigore
medicamen. Quippe si auspicatus a tali coniectura examen eorum sis,
facilius propriam, cuiusque inuenias uim. Ad summam enim in omni simplici
affectu calido, quodcunque adhibitum medicamen, primo statim occursu
frigoris sensum intulit, id frigidum potestate est. Ac multo profecto
magis, si post primam exhibitionem tale perpetuo manet. Quodsi calidum
affectum prorsus sanet, frigidum id ex necessitate fuerit. Adhibendum
uero est cum exploratur omnino tepidum, ut prius testati sumus. Vbi iam
cognitum est tale esse, deinde curationis causa petitur, rectius frigidum
sumitur. Nisi si medicamen summi sit frigoris, morbus in summo caloris
non sit. Atque haec quidem diffusius, tum in opere de medicamentis, tum
curandi methodo tradentur. Ad praesens illud saltem nouisse oportet. Si
quod calido, & simplici affectui adhibitum medicamentum, tum protinus,
tum toto deinceps tempore frigoris, sensum, ac facilioris tollerantiae,
iuuamentique laboranti affert, id frigidum necessario est. Tametsi
in aliis nonnunquam uideatur calidum. Deprehendetur enim in illis si
diligenter exploretur, non utique per se, sed ex accidenti excalfacere.
Cum per se dicimus, uel primum, uel nullo intercedente medio, omnibus
eiusmodi uerbis, idem potestate significamus. In quibus omnibus lectorem,
in opere de medicamentis propriis exemplis exercitabimus. Nunc
recensitis iis, quae ante iam dixi, proposito libro commodum imponere
finem tentabo. Cum nanque calidum corpus multifariam dicatur, nam & quod
summam eiusmodi habet in se qualitatem, ipsum scilicet elementum. Et quod
propter eiusmodi qualitatem pollentem, nomen est sortitum. Ad haec quod
colatum ad aliud dicitur, uel ad id quod mediocre eiusdem sit generis,
uel quicquid fors tulerit, sic & quod potestate calidum est, energia
uero nondum dici potest, intelligi, probarique multis modis oportet. Quo
utique minus recte siquid non statim inflammatur, id aliqui ne ut ad nos
quidem esse calidum potestate putant. Nam siue facile concoquitur, &
cito nutrit, erit ut ad nos calidum. Siue admotum ueluti medicamentum,
calefacit, erit id quoque, ut ad hominem potestate calidum. Sic nimirum
& per singulas animalis species, ipsum potestate calidum, siue est,
ut medicamentum, siue ut nutrimentum, ad illud tantum animal collatum
dicitur. Est enim ex iis, quae ad aliquid referuntur, quicquid potestate
aliquid dicitur. Quare & probatio, quae propria est, melior utique est,
quam quae ab externo petitur. Propria uero est una in singulis, utique
si celeriter tale fieri appareat, quale id esse potestate diximus. Est
enim potestate ignis, quicquid celeriter in ignem uertitur: potestate
uero calidum, ut ad hominem est, ex speciebus eorum, quae ex eo quod in
ipsis praepollet, dicuntur, quidquid homini applicatum, naturalis eius
caloris uel qualitatem auget, uel substantiam. Eadem mihi & de aliis
censeri dicta uelim, quaecunque scilicet potestate frigida, uel sicca,
uel humida dicuntur. Quum haec quoque partim ueluti ad ipsa elementa,
partim ueluti ad ea, quae ex praepollente sunt nominata, tum intelligi,
tum explorari, tum doceri conueniat. Patet uero eum quoque qui iudicat,
tactum, omnis acquisititii caloris & frigoris expertem esse debere,
sicuti de medicamentis ipsis prius est dictum.
[Sidenote: Tactum eum qui iudicaturus sit, omnis acquisititii caloris uel
frigoris expertem debere esse.]
De temperamentis finis Thoma Linacro Anglo interprete
GALENI PERGAMENSIS De inaequali intemperie, Thoma Linacro Anglo interprete
Inaequalis intemperies alias in toto animalis corpore fit, ueluti in
ea hydropis specie, quam graeci ἀνασάρκα uocant. & febribus iis, quas
iidem hepialas appellant, fereque reliquis omnibus, exceptis, quas
Hecticas nominant. Incidit autem & in una qualibet parte, quum ea uel
intumuit, uel Phlegmone, Gangrena, Erisipilate, Cancro ue, est affecta.
Huc pertinet & qui Elephas dicitur, & Phagedena, & Herpes. Verum haec
omnia cum fluxione consistunt. Absque autem materiae affluxu, solis
partium qualitatibus aliquatenus alterandis, inaequales intemperies
fiunt, vtique refrigeratis iis, aut deustis, aut immodice exercitatis,
aut feriatis, aut aliquid id genus passis. Iam ex medicamentis iis,
quae foris corpori occurrunt, inaequalis intemperies gignitur, dum id
uel frigefit, uel calefit, vel siccatur, uel humectum redditur. Quippe
hae simplices intemperies sunt, veluti in iis, quae de temperamentis
scripsimus, est monstratum. Compositae ex iis aliae quatuor sunt, quum
corpus uel calefit simul & siccatur, uel calefit simul & humectatur, uel
refrigeratur simul & siccescit, uel refrigeratur pariter & madescit. Quod
autem eiusmodi intemperies ab aequalibus eo distent, quod in omnibus
intemperanter affecti corporis partibus aequaliter non insint: id clare
liquet. Ergo quis sit omnis inaequalis intemperaturae generandae modus,
in proposito libello statutum est exequi. Admonendi autem sumus, quo
clarior nobis omnis disputatio sit, de omnibus corporis particulis.
principio a maximis sumpto, quae scilicet ne vulgo quidem sunt ignotae.
Si quidem manus, & pedes, & uentrem, & thoracem, & caput nemo est qui
ignorat.
[Sidenote: Diuisio partium maiorum in sibi proximas.]
Diuidamus autem earum rursus unamquanque in proximas sui, quae προσεχῆ
graece dicuntur, particulas. Verbi gratia, crus in foemur, tibiam, &
pedem. Item totum brachium, in brachium, cubitum, & summam manum. Iam
manus ipsius particulae sunt, uola, & eius pars auersa, μετακάρπιον
graeci uocant, & digiti. Digitorum uero particulae sunt, ossa, cartilago,
ligamentum, arteria, uena, membrana, caro, tendo, unguis, cutis, adeps.
Has autem diuisisse in aliam speciem non est. Sed sunt similares, ac
primae, exceptis tamen arteriis et uenis.
[Sidenote: Arterias, & uenas partes esse compositas. Vacua spatia inter
singulas corporis partes intercedere. Quorum interposita spatia non
cernantur.]
Hae nanque ex fibris & membranis sunt conditae, ueluti in tractandae
dissectionis ratione est traditum. Quinetiam complura esse spatia inter
ipsas primas, & similares particulas, atque iis etiam plura maioraque
inter ipsas instrumentales, & compositas, aliqua uero et in una qualibet
similari particula, ueluti osse cuteque, haec quoque omnia in iis, quae
de administrandis dissectionibus scripsimus, sunt prodita. Ac quae mollia
quidem sunt corpora, ea quoniam sibi inuicem incumbunt, interposita
spatia latere conspectum faciunt. Quae dura siccaque sunt, in iis cernere
spatia licet, sicuti ossium cauernulas. Continent hae naturaliter multum
in sese humoris, huiusque albi, in id comparati ut ossa nutriat. Quae in
cute foramina sunt, ea, qua ratione fiant: in iis quae de temperamentis
precepimus, est dictum. Atque haec monuisse necessarium erat claritatis
causa eorum quae a nobis deinceps sunt dicenda. De inaequali uero
intemperie nunc agendum, tum quaenam eius natura sit, tum quot eius
generandae modi. Ergo quod, in omnibus particulis, corporis quod fluxione
est affectum, unica temperies non sit, prius est dictum. Verum id commune
omnis intemperamenti inaequalis est.
[Sidenote: Aliter simplicem carnem, Aliter uniuersum musculum inaequali
intemperie affectum esse.]
Differentiae eius, ipsam corporum affectorum sequuntur naturam, quum
aliter simplex caro aliter uniuersus musculus impari temperamento sit
affectus.
[Sidenote: Calidum reuma quemadmodum musculi partes inuadat.]
Quippe calida fluxio, ubi in musculum procubuit, primum maiores arteriae,
uenaeque opplentur, ac distenduntur. Ab iis minores. Atque ita res
procedit, donec ad minimas sit peruentum. In iis, ubi ualenter impacta
fluxio est, nec adhuc sistitur: partim eius per ipsarum ora, partim per
tunicas, ueluti colatum foras transmittitur. Tum uero spatia ipsa uacua,
quae inter prima sunt corpora, fluxione implentur. Sic omnia ab humore,
omnique ex parte incalescunt, ac perfunduntur.
[Sidenote: Venas & arterias in phlegmone uarie dolore.]
Ea sunt, nerui, ligamenta, membranae, caro ipsa, anteque haec
arteriae, & uenae. Quae scilicet & primae, & praeter caetera uario
dolore afficiuntur. Quippe interius a fluxione tum excalfiunt, tum
distenduntur, ac diuelluntur, exterius non modo excalfiunt: sed etiam
premuntur, ac degrauantur. Reliquae particulae aliae comprimendo solum,
uel incalescendo, aliae utroque genere laborant. Appellaturque morbus
ipse Phlegmonae. Est autem inaequalis intemperies musculi, feruet enim
iam qui in eo est sanguis. Is secum excalfacit primum quidem ac maxime
arteriarum, & uenarum tunicas. Mox uero omnia quae extra has sunt, quibus
scilicet circumfunditur. Ita duorum alterum necesse est sequi, ut si
fluxio uicerit, corruptio sequatur uictorum corporum, sin fluxio sit
uicta: ut musculi ad naturalem statum redeant.
[Sidenote: Victa fluxione, quae deinde curatio.]
Esto igitur prius uicta fluxio (rectius enim a melioribus incipitur).
Duplex hic incidit curationis genus, quod uel digeretur quidquid humoris
in particulam procubuit, uel concoquetur.
[Sidenote: Digestionem in phlegmone maxime optandam esse curationem.
Concoctionem phlegmonis duo sequi. Spatiorum in quae absceditur uaria
genera. Abscessionum quae melior sit quae deterior.]
Verum digestio optanda maxime curatio est. Concoctionem haec duo
necessario sequuntur, puris generatio, & eius in aliquod spatium
abscessio. Abscedit aliquando in capacitatum quae propinquae sunt, tum
maximam, tum minime momentaneam. Quod sane abscessionis genus optimum
est. Alias in non momentaneam quidem, non tamen maximam. Interim in
maximam, non tamen non momentaneam. Ac quae in uentriculum incidunt
abscessionum, optima est quae in sinum eius internum abit. In quem etiam
plerunque se aperiunt. Mala uero quae sub peritoneum. Pari modo in iis
quae circa cerebrum existunt, bona est quae in priores eius uentriculos
abscedit. Mala quae sub inuolucra eius. Item quae in posticum eius
uentrem se recipit. Qui uero circa costas abscessus colliguntur: hi in
capacitates erumpunt pectoris. Ac musculorum quidem abscessus sub cutem,
uiscerum uero in arterias & uenas, quas in se continent, uel in membranam
qua operiuntur, quae ipsis pro cute est.
[Sidenote: Si uicta pars a fluxione sit.]
At si uictae a fluxione particulae fuerint, in tantam deuenient
intemperiem, unde tum earum pereat actio, tum ipsae spatio corrumpantur.
[Sidenote: Dolor quando desinat. Quando doleant corpora.]
Porro desinent tum primum dolere, quum mutatrici qualitati fuerint
adsimilatae. Non enim quum mutata particularum temperies iam est, siue
(ut sic loquar) in ipso mutatum esse, dolent, sed dum mutantur, siue in
ipsa mutatione.
[Sidenote: Hippocrates.]