Ac quod energia, siue actu calidorum, frigidorum, humidorum, & siccorum

unumquodque tale esse dicatur, uel quod summam habet eiusmodi qualitatem,

uel quod uincit in eo id genus qualitatum aliqua, uel quod ad cognati

generis mediocre aliquid, uel ad unum quodlibet nobis sit collatum, prius

est traditum. Monstratum praeterea est quemadmodum ea quis agnoscere

exacte possit. Reliquum est, ut de iis, quae talia potestate sunt

disseramus, si tamen prius explicuerimus, quid ipso potestatis nomine

significetur. Est autem breuis eius & facillima, & clara explicatio.

Quippe quod quale dicitur, tale nondum est, sed potest tale esse, id

hoc esse potestate dicimus. Hominem uerbi gratia, qui modo natus fuit,

rationalem, & auem uolatilem, & canem uenaticum, & equum celerem.

Scilicet quod eorum unum quodque futurum omnino est, si nihil id

extrinsecus impediat, hoc ceu iam id sit, appellantes. Vnde arbitror haec

esse potestate, non actu dicimus, perfectum nanque est, ac iam praesens,

ipsa energia, siue quod actu est. Quod uero potestate est, imperfectum, &

adhuc futurum, atque ut fiat quidem id quod dicitur, ueluti habile, non

tamen adhuc subsistens. Siquidem nec infans rationalis iam est, sed talis

futuros. Nec qui modo aeditus est canis, uenator, qui scilicet adhuc

non uideat, sed quod uenari queat si ad iustum perueniat incrementum,

sic nominatur. Ac maxime quidem proprie sola ea potestate esse dicimus,

in quibus natura ipsa suopte impetu ad absolutionem uenit. Vtique si

nihil ei extrinsecus impedimento sit. Praeterea quaecunque fientium

(ut sic dicam) continentes materiae sunt. Nec refert continentes, an

conuenientes, an proprias dicas. Quippe cum ex omnibus indicetur, quod

propinquum est, quodque nec alia intercedente mutatione sic dicitur,

uerbi, gratia cum sanguinem potestate carnem appellas, quoniam minimam

mutationem ad carnis generationem requirat. At non qui in uentriculo

habetur concoctus cibus, continens carnis materia est. Sed prius sit

sanguis oportet, longius etiam absunt, maza & panis. Quippe quae ut caro

fiant, certas sui mutationes requirant. Caeterum haec quoque omnia,

potestate caro dicuntur. Etiam ante haec ignis, aer, aqua, & terra.

Etiam horum ipsorum communis materia. Atque haec quidem omnia magis,

minusue abusiue loquentibus nobis dicuntur. Primus autem modus eorum,

quae potestate esse aliquid dicuntur, maxime est proprius. Proximus huic

est eorum, quae sunt propinqua materia, ueluti si fumidam exhalationem

flammam esse, aut halitum aerem dixeris. Dicitur potestate esse, & quod

ei quod ex accidenti dicitur, est ex aduerso positum, ut si carnosi quis

iuuenis in frigida lauationem, corpus eius ex accidenti, non ex propria

potestate calefacere dicat. Ergo tot modis etiam potestate calida,

frigida, humida, & sicca dicentur. Dubitabitur quoque non absurde, cur

Castoreum, uel Euphorbium, uel Pyrethrum, uel Struthion, uel Nitrum, uel

Misy, calida esse dicamus. Rursus lactucam, uel cicutam, uel mandragoram,

uel salamandram, uel papauer, frigida. Vtrum ne sub praedictis iam modis

comprehendantur, an alia quapiam ratione dicantur, quae dicta nondum

sit. Bitumen nanque resina, & saeuum & oleum, & pix, calida potestate

sunt, quod utique energia calida celerrime fiant. Etenim celerrime

inflammantur. Praeterea cum corporibus nostris admouentur, ea manifeste

calefaciunt. At Calcitis, Misy, Synapi, Nitrum, Acoron, Meon, Costus, &

Pyrethrum cum nobis sunt admota, calida uidentur. Alia magis, alia minus.

Non tamen sunt idonea, quae in flammam uertantur. An igitur seipsos

fallunt, qui id solum estimant. Nunquid aliqua non facile in flammam

transmutentur, quos utique non sic. Sed an non uertantur in prunam

estimare oportebat. Cum sit pruna ignis non minus, quam flamma. Hoc

tamen discrimine, quod aere, uel aereo quopiam in ignem mutato flamma,

terra, uel terrea re aliqua accensa, fit pruna. Atque hactenus quidem

consentire secum sermo omnino uidetur. Siquidem uidentur medicamenta ea,

quae ubi ignem attigerint facile accenduntur, nos quoque excalfacere,

nisi si quod propter crassitiem intra corpus non facile assumitur.

Disseretur enim de iis latius in libris de medicamentorum uiribus.

Quaecunque tamen medicamenta nostrum corpus excalfacere uidentur, ea

prompte uertuntur in ignem. At quomodo igitur inquiunt tangentibus non

sentiuntur calida, hoc haud scio cur dicant. Nam si energia, iamque

calidum, esse praedictorum quidque diceremus profecto mirari liceret,

quomodo tangentibus non appareant calida. Nunc quod possint facile calida

esse, idcirco ea potestate talia uocamus. Itaque nihil miri, si eos,

qui se tangunt nondum calefaciant. Veluti enim nec ignis ipse augetur,

priusquam uicta ab eo ligna sint mutata, quod aliquo temporis spatio

omnino fit. Ita nec animantium calor a medicamentis, nisi illa prius ab

ipso sint mutata. Quippe alio genere calefit is qui ab igne uel sole

intempescit. Alio is qui a praedictorum quouis medicamentorum. Illa

nanque actu sunt calida, medicamenta nequaquam. Itaque nec calefacere nos

ualent priusquam actu talia fiant. At quod actu talia sint, id a nobis

accipiunt, ueluti sicci calami ab igne. Ita uero & ligna ex sua quidem

natura frigida sunt uniuersa. Sed quae sicciora sunt, & gracilia, ea

facile mutantur in ignem. Quae humidiora sunt & crassa, spacio egent

maiore. Nihil igitur miri est, si medicamenta quoque primum quidem in

parua & tenuia frangi postulant, secundo loco, ut tempore aliquo tametsi

minimo, corpori nostro quo calida fiant sint adiuncta. Tu uero si ea

nec comminuta, nec prius calefacta, calida tamen iam fieri censes,

quid significet, quod potestate calidum dicimus, parum mihi meminisse

uideris. Sic enim ea exploras, tanquam energia sint calida. Sed nec illud

mirum, si quo recalfaciant, calefieri ipsa prius postulent. Cum idem

fieri cernatur, & in lignorum exemplo. Quippe haec uanescentem alias,

morientemque flammam tum seruant, tum uero augent dum ab hac, ipsa prius

calefiunt. Non est igitur alienum, calorem, qui in animantibus habetur,

eiusmodi medicamentis quasi alimento quodam uti quemadmodum ignis ligno.

Quippe id ita quoque fieri cernimus. Si uero perfrigerato corpori

eorum quoduis quantumuis diligenter comminutum inspergas, prorsus non

calefit. Proinde quae refrigeratae partes sunt, eas eiusmodi medicamentis

plurimum perfricamus, una calorem perfricando excitantes, una rarum,

quod prius frigore fuit densum, reddentes. Quo scilicet tum introrsus

pharmacum penetret, tum naturali animantis calori coniunctum mutetur, ac

calefiat. Quippe cuius si particula quaepiam uel minima, calorem energia

concipiat, hunc deinde in totum propter continuitatem porrigat, perinde

ac si ex parua scintilla tedam summo tenus accendas. Siquidem hanc

uniuersam facile depascitur ignis, nihilo amplius scintillam requirens.

Ac quidquid quidem potestate calidum est, huic nondum in natura sua

calidum frigido praepollet, sed in propinquo est, ut praepolleat, adeo

ut breuem opem quo uincat extrinsecus requirat. Hanc illi modo frictio

abunde praestare potest, modo uel ignis, uel corporis alicuius natura

calidi contactus. Non est igitur tam arduum rationem reddere, quid

causae sit, cur alia protinus ut corpus nostrum contigere, recalfacere

id possint. Alia post longius id efficere spacium. Quippe ex iis, quae

igni appropinquant. Alia statim accenduntur, ueluti elychnium, & tenuis

teda, & pix, & siccus calamus. Alia nisi diutius sunt admota, non

uincuntur, sicut uiride lignum. Illud potius definiamus, cuius utique

demonstratio cum de naturalibus potentiis agemus, tradetur. Ex hypothesi

nunc quoque propositorum causa, eo utemur, quatuor nimirum dicentes

totius corporis proprias facultates esse. Vnam idoneorum tractricem,

alteram eorum omnium retentricem, tertiam alteratricem, & quartam quae

alieni sit segregatrix, easdemque facultates effectus esse totius in

quouis corpore substantiae. Quam etiam constare ex calido, frigido,

humido, & sicco inter se mixtis dicimus. Vbi igitur corpus una qualibet

earum, quas in se habet qualitatum, id quod sibi admouetur, demutat,

nec ipsum hoc casu tota sua substantia existimandum est agere, nec quod

ab ipso mutatur posse ei assimilari. Quare nec unquam nutriet, quod ita

mutatum est, id quod se mutauit. At si illud mutet, id est tota sua

substantia operetur, utique tum sibi assimilabit id quod mutatur, tum ab

eo nutrietur. Neque enim aliud nutritio est, quam adsimilatio perfecta.

Quoniam autem hoc definitum est, inde rursus incipiendum. Omne animal

conueniente sibi nutritur alimento: conueniens autem cuique alimentum

est quicquid assimilari corpori quod nutritur, potest. Oportet igitur

toti nutrientis substantiae, cum tota nutriti natura communio aliqua,

similitudoque sit: prorsus hic quoque non paruo excessus, defectusque

subsistente in ipsis discrimine, cum alia magis consentientia, similiaque

sint, alia minus. Proinde etiam alia conficiendi opere ualentiore, ac

diuturniore, alia minore, ac breuiore egent: auium caro minore, suilla

maiore, bubula etiam hac maiore. Vinum uero ut assimiletur opus desyderat

minimum. Quo fit, ut tum nutriat, tum roboret celerrime. Porro id quoque

in concoquendi instrumentis, uentriculo, iocinore, & uenis, prorsus

aliquamdiu traxerit oportet. Quibus scilicet praeparatum, nutrire

corpus iam queat. Ante uero quam in his sit demutatum fieri non potest,

ut animalis corpori sit nutrimentum. Ne si per totum diem, ac noctem

extrinsecus super corpus sit impositum. Multoque minus panis, uel beta,

uel maza, foris imposita nutriat. At quae quidem adsimilantur, omnia

nutrimenta uocantur. Reliqua omnia medicamenta, est porro & horum natura

duplex. Quippe uel cuiusmodi sunt adsumpta, eiusmodi etiam permanentia,

uincunt, corpusque mutant, ad eum modum, quo id cibos, atque haec

prorsus tum uenenosa, tum natura animalis corruptricia medicamenta

sunt, uel mutationis initium ab animalis corpore consecuta, deinceps

iam putrescunt, ac corrumpuntur, deinde corpus quoque una corrumpunt ac

putrefaciunt. Sunt autem haec quoque noxia uenena. Est his etiam amplius

tertia medicamentorum species, eorum nimirum, quae corpus recalfaciunt

quidem, mali tamen nihil adferunt. Est & quarta eorum species, quae &

agunt & patiuntur aliquid: sed spatio uincuntur, planeque adsimilantur.

Accidit porro his, ut tam medicamenta sint, quam nutrimenta. Nihil autem

miri est, si exiguum consecuta momentum, aliqua maximam a priore natura

mutationem habent. Cernuntur enim eiusmodi multa in his, quae extra nos

sunt. Siquidem in ea Mysia, quae est Asiae pars, domus hac aliquando

ratione conflagrauit. Erat proiectum columbinum stercus, cui iam putri &

excalfacto, ac uaporem edenti, & tangentibus admodum calido in propinquo

fenestra fuerat, ita ut iam contingeret eius ligna, quae large nuper

illita resina fuerant. Media igitur aestate, cum sol plurimus incidisset,

accendit tum resinam, tum ligna. Hinc autem & fores quaedam aliae, quae

prope fuerant, & fenestrae nuper etiam resina illite, facile ignem

conceperant, atque ad tectum usque summiserant. Vbi autem excepta semel

a tecto est flamma, celeriter in totam domum est grassata. Hoc arbitror

modo aiunt & Archimedem hostium triremes urentibus speculis incendisse.

Porro succenditur his prompte, lana, stupa, elychnium, ferula. Quicquid

denique similiter his siccum, rarumque est. Flammam edunt, & lapides

attriti, atque hoc magis, si quis sulphure illos illeuerit. Eiusmodi

erat medicamentum Medeae. Quippe quod quibus est illitum, omnia ubi in

id incidit, calor accendit. Constat id ex sulphure, & humido bitumine.

Iam illud ceu rem mirandam quidam ostentauit. Extinxit lucernam, ac

rursus muro admouens, accendit. Alter lapidi eam admouit. Fuerant autem

tum murus, tum lapis sulphure contacti. Quod ubi deprehensum est,

desiit mirum uideri, quod ostentabatur. Ergo omnia id genus medicamina,

perfecte, atque ad consummationem calida adhuc non sunt, aptissima tamen

ut calida fiant. Atque idcirco potestate calida dicuntur. Ac de iis

quidem nulla est dubitatio. Sed nec cur uinum bibitum ualenter corpus

calefaciat. Monstratum enim supra paulo est, id non utique ut calidum

medicamentum. Immo ut conueniens nutrimentum calefacere animal. Tanquam

enim ignis idoneum alimentum, ignem ipsum auget, ita quicquid corporum

natura calidorum proprium & naturale est nutrimentum, id ea semper non

solum roborabit, sed etiam insitum eorum calorem augebit. Atque id quidem

omnis nutrimenti communis effectus est. Vino praeter caetera proprium, ac

suum est mutationis celeritas. Ita utique, ut tedae, elychnii, stuppae,

picis. Iam uero ab ignis exemplo non digressi: admoneamus rursum de

lignis uiridibus, quae ipsa quoque ignis nutrimentum sunt. Caeterum

non statim, aut continuo, eoque saepenumero igni iniecta, non solum

flammam quasi sopiunt, sed etiam si imbecilla est & parua, corrumpendae

quoque eius periculum afferunt. Sic profecto & in animalibus cibi, qui

uti prorsus adsimilentur, & corpus nutriant spatio egent, hi frigus

uniuersi, potius quam calorem afferre in praesenti uidentur. Caeterum

calefaciunt hi quoque spatio, non secus, ac reliqui cibi, si semel

ut corpus nutriant, sint consecuti. Omne enim nutrimentum, quatenus

nutrimentum est, animalis calorem auget. At si deuoretur quidem ut

nutrimentum, nec tamen superetur, id erit quod Hyppocrates dixit, nomine

quidem nutrimentum, re autem minime. Quippe cum trifariam nutrimentum

dicatur, sicut ipse docuit his uerbis. Nutrimentum est, & quod nutrit, &

quod ueluti nutrimentum est, & quod futurum nutrimentum est, quod utique

iam nutrit, & corpori adiungitur, nec amplius futurum est, id proprie

nutrimentum nominatur. Idem uero & corpus quod nutrit, excalfacit, quod

reliquorum neutrum facit. Quod scilicet proprie nutrimenta non sint. Sed

alterum eorum ueluti nutrimentum, alterum tale futurum. Proinde nec uinum

ipsum semper animal calefacit, aeque, ut nec oleum flammam accendit,

tametsi aptissimum est ignis nutrimentum. Immo si imbecille & exigue

flammae, confertim multum oleum infundas, suffocabis eam, prorsusque

extingues, potiusquam augebis. Sic igitur & uinum, ubi plus bibitur, quam

ut uinci possit, tantum abest, ut animal calefaciat, ut etiam frigidiora

uitia gignat. Quippe apoplexiae, & paraplegiae, & quae Graece caros,

& comata uocamus, & neruorum resolutio, & comitiales conuulsiones, &

tetani, immodicum uini potum comitantur. Quorum unumquodque frigidum est

uitium, generatim enim quaecunque assumpta in corpus, ut nutrimentum

calefaciunt, haec interim frigefacere deprehendas. Eque scilicet,

ut flammam ab eadem materia, non augeri modo, uerum etiam aliquando

extingui. Atque haec quidem omnia, tum iis, quae de elementis, tum iis

quae de temperamentis sunt prodita consentiunt. Illud fortasse dissonare

uidebitur, quod ex iis, quae ut nutrimentum comeduntur, aliqua cuti

imposita, hanc erodunt, atque exulcerant. Sicut sinapi, muria, allia,

cepe. Verum hoc quoque cum positis a principio hypothesibus concordat.

Etenim propterea, quod tum in uentre concocta, tum in uenis in sanguinem

uersa mutantur, alteranturque, praeterea quod uno loco non permanent:

sed in multas partes diuisa, undequaque ferunt, adde & quod non solum

multis succis miscentur, sed etiam cibis, cum quibus sumuntur, adhaec

quod celeriter eorum & concoctio, & partium separatio perficitur, ita

ut quod conueniens in eis est adsimiletur, quod superuacaneum & acre,

per aluum urinas, & sudorem excernatur: propter haec inquam, omnia

quod foris impositum exulcerat, id comestum non exulcerat. Quamuis si

uel unum quodlibet horum accederet, satis esset ad ea quae foris sunt

integra seruanda, uerbi causa mutatio ipsa. Si nanque non maneat sinapi,

quale extrinsecus fuit, cum est adsumptum, manifestum est, nec uim eius

manere censendum. Quod si tum dirimuntur eius partes, tum purgantur,

multo utique magis sic censendum. Iam satis erat quod nec eodem loci

manet. Cum nec circa cutim aliquid efficere posse uideatur, nisi diutius

immoretur. Sed nec mixtio ipsa cum multis cibis parum momenti habet.

Si enim id citra alium cibum solum assumas, facile intelliges quantum

molestiae, & rosionis uentriculo sit allaturum. Quin etiam, si plurimo

dulci admixtum succo, cuti id imponas, quam nihil adferat incommodi.

Cum igitur praedictorum unum quodlibet per se, satis prohibere possit,

quo minus sinapi, quod foris facit, idem facere intus possit, multo

arbitror magis, ubi multa simul coierint. Nam & coquendo alteratur, &

expurgatur, & cum multis aliis miscetur, & uarie distribuitur, & in

omnem partem fertur, nec in ulla moratur. Quod autem si acrimoniam

suam seruaret, interna quoque omnino exulceraret, ex iis, quae sponte

accidunt ulceribus, intelligas. Gignitur enim non raro aliis ex uitioso

cibo, aliis ex quapiam in ipso corpore corruptela, & putredine, uitiosus

succus, quam cacochymian uocant. Iis aliquando interiorum quoque aliquid

exulceratur. Magna tamen ex parte, cutis quoniam in hanc excrementa quae

in habitum corporis colliguntur, natura expellit, multis & assiduis

ulceribus afficitur. Quippe cancri phagedene, herpetes erodentes,

carbunculi, & quae chyronia, & Telephia uocantur, milleque aliae ulcerum

generationes, ab eiusmodi cacochymia nascuntur. Neque igitur talium

quicquam est dubitandum. Sed nec cur medicamentorum nonnulla, cum nihil

nos extrinsecus offendunt, intro assumpta magnum afferant malum. Aliqua

rursus intro assumpta, nonnunquam laedant, nonnunquam conferant. Aliqua

non solum intro assumpta, sed etiam extrinsecus applicita offendant.

Quippe ut semel dicam, nihil foris, intusque parem agendi facultatem

habet. Neque enim aut uipere uenenum, aut rabidi canis spuma, ut aspidis

uirus, quae tamen si extrinsecus corpori occurrant, offendere creduntur,

parem uim habent, uel soli cuti applicita, uel intro assumpta. Sed nec

illud est mirandum, si certorum medicamentorum uis, ad profundum non

peruenit. Neque enim necesse est, ut omnia parem habeant uim. Quod si ex

iis, quae intro sumuntur non pauca, certo tempore, & certa quantitate,

& in mixtura, cum certis accepta, conferunt. Intempestiue autem &

largius, nec cum aliis admixta laedunt, ne id quidem dubitationem ullam

disputationi pariat. Siquidem id tum cibis, tum igni, tum uero omnibus,

ut sic dicam quae corpori occurrunt, accidere solet. Nam & mediocri

nobis flamma nonnunquam opus est, eaque usi, plurimum ex ea iuuamur.

Cum tamen immodica flamma nos urat. Ad eundem modum & frigide potio quae

mediocris est, confert quae immodica est, maximam affert lesionem. Quid

igitur miri est, esse medicamen aliquod, adeo calidum potestate, ut si

multum eius sumatur, ac in uacuum corpus inferatur, erodat prorsus,

uratque. Sin exiguum sit, & cum iis, quae uehementiam eius remittant,

conuinctum, non modo nihil incommodi adferat, uerum etiam calefaciendo

iuuet. Lacrimam enim, uel Cyrenaicam, uel medicam, uel particham ipsam

quidem per se, citra incommodum sumere non est. At si omnino exigua,

uel cum aliis tempore congruente sit sumpta, magnopere conducit. Atque

ad hunc quidem modum, quaecunque corpus excalfaciunt, ubi mutationis

principium in ipso sicut dictum prius est accepere, recalfacere illud

sunt apta. Quae uero refrigerant, ueluti papaueris succus, haec a nostro

corpore, ne uel paulum quidem demutantur, sed ipsum statim uincunt, ac

mutant, etiam si calefacta prius dederis. Est enim eorum natura frigida,

quemadmodum aqua. Quare illud recte Aristoteli, sicut alia multa, dictum

est. Calidorum, frigidorum, siccorum, & humidorum corporum, quaedam esse

talia per se, quaedam ex accidenti. Sicut aqua per se quidem frigida est,

ex accidenti uero aliquando calida: uerum acquisititius eius calor breui

perit, naturalis frigiditas manet. Tanquam igitur calida aqua flammae

iniecta, eam extinguit. Sic meconium si id quantumuis calefactum dederis,

& calorem animalis perfrigerabis, & necis periculum afferes. Omnia

igitur id genus medicamenta, si exigue sint data, & una cum iis, quae

uehementiam frigoris eorum castigare ualeant, nonnunquam usum aliquem

corporibus nostris praestant, quemadmodum in opere de medicamentis

dicetur. Siquidem medicamen id quod Cantharidas recipit, hydericis

prodest. Tametsi cantharis ipsa, uesicam omnino exulcerat. Verum ubi

per ea, quae admiscentur castigata est, ac corpori, quod plurimo humore

grauatur, tum offertur, illum per urinas expellit. Maxime igitur est

attendendum in omnibus, quae potestate calida, frigida ue dicuntur,

sint ne ex natura eorum, quae nutrire corpus possunt, an eiusmodi, quae

exiguum alterationis momentum nacta, deinde secundum propriam naturam

alterata, corpus ipsum aliquo modo afficiunt. Tertio loco an nullo

pacto ab eo, quicquam alterentur. Si nanque ex nutrientium sunt genere,

siquidem uincantur, calefaciunt. Si non uincantur, refrigerant. Sin ex

iis sunt quae exiguum quippiam alterantur, omnino calefaciunt. Si uero

ex iis, quae omnino non alterantur, maxime refrigerant. Attendere autem,

ut dictum est quam maxime oportet, ac discernere, quae per se sunt, ab

iis, quae per accidens, non in calidis & frigidis modo, sed nihilo etiam

setius in siccis & humidis. Quippe aliqua talium, cum siccam substantiam

sint sortita, ubi largo calore sunt liquata, humiditatis phantasiam

praebent, ueluti aes, & ferrum. Quaedam per se humida, ubi in syncero

frigore sunt morata, apparent sicca sicut glacies. Minime igitur de iis

omnibus faciendum absoluto, & sine ulla exceptione iudicium est, sicut

in superioribus monuimus. Sed cum eo, ut quemadmodum sese in calore,

frigoreque habeant, consyderentur. Siquidem si exiguo praedita calore,

nihilominus humida cernuntur, talia esse ex propria natura sunt censenda,

tametsi cum copioso calore sint sicca. Quae uero uel sub feruenti calore

fluunt, uel sub puro rigore sunt concreta, ne horum quidem altera per

se humida, altera per se sicca sunt existimanda. Ergo tum adhunc modum

distinguere conueniet, quae per se sunt, ab iis, quae per accidens,

tum ad haec ipsa spectantibus, eorum quae potestate calida, frigida,

humida, sicca ue sunt, iudicium faciendum. Non enim ad id quod secundum

accidens est, respicientibus: sed ad id, quod secundum se est, id quod

potestate est, iudicari debebit. Porro communis in omnibus, unaque

iudicandi ratio est, alterationis celeritas. At cum calidum, frigidum,

humidum, & siccum dicantur, ὁμονύμως, quod scilicet alia per id, quod

exuperat, alia quod eam qualitatem a qua sunt denominata, summam habeant,

in utrumcunque horum prompte uertitur, de quo agitur iudicium, tale

potestate fuerit. Oleum nanque calidum potestate est, nimirum quod flamma

facile fiat. Eodem modo resina, bitumen, & pix. Vinum autem, quod facile

fiat sanguis. Pari modo mel, & caro, & lac. Atque haec quidem totis

ipsorum alteratis substantiis, nutrimenta se alterantium sunt. Quae uero

una qualibet qualitate, alterantur ac mutantur, ea medicamenta tantum

sunt. Medicamenta itidem sunt, & quae nulla substantiae suae mutata

parte, sed tota seruata integra, corpus ipsum afficiunt. Caeterum grauia

& naturae animalis corrumpentia. Vnde & totum eorum genus deleterion

& pestilens dici reor. Quippe haec non eo minus genere deleteria sunt

dicenda, quod ubi plane minima exhibentur, nullam inferunt sensibilem

noxam. Sic nanque neque ignis ipse calidus sit, neque nix frigida. Nam

horum quoque si quid prorsus exiguum est, nullum euidens in corporibus

nostris excitat affectum. Quippe centesima unius scintillae pars, est

quidem omnino genere ignis. Caeterum adeo nos non urat excalfaciatue,

ut corpori incidens, ne sensum quidem ullum sui excitet. Ad eundem

modum frigidae asperginis centesima portio non modo nihil offendat, aut

refrigeret, sed nec sensum sui ullum praebeat. Nequaquam igitur sic

iudicanda deleteria sunt. Immo totius naturae suae contrarietate. Porro

iudicabitur contrarietas, ex ea quae media intercedit mutatione. In

elementis uerbi gratia, neque aqua mutari potest in ignem, neque ignis

in aquam: sed ambo in aerem, is uero in utraque. At illa in alterutrum

nullo modo. Ergo continens, & sine medio est aquae mutatio in aerem,

itemque ignis. Non continens, ignis & aquae in alterutrum: haec igitur

inter se contraria pugnantiaque sunt. Non dissimili ratione papaueris

succus, hominis corpori prorsus est contrarius ut quod in eum quicquam

agere ne una quidem qualitate possit, multo minus tota sua substantia

possit. Atque unum quidem deleteriorum genus eiusmodi est, alterum est

eorum, quae ex nostro calore momentum aliquod mutationis accipiunt, ac

deinde in multifarias alterationes uertuntur, quibus corrumpi naturam

nostram accidit. Eiusmodi enim omnia deleteria genere sunt, etiam si

propter exiguitatem nonnunquam nihil quod sentiatur efficiant. Ac quae

corporis naturam rodunt putrefaciunt, & liquant, merito potestate calida

nominantur. Contra quae refrigerant, & sensum auferunt, torporemque

notabilem afferunt, frigida. Et priora quidem nihil non rationi consonum,

nec ipsa pati, nec in corporibus nostris efficere uidentur. Siquidem

calido corpori applicita, & mutationis momentum aliquod hinc adepta,

partim eorum ad summam caliditatem, partim proueniunt ad putredinem.

Iure igitur pro affectu quem ipsa consecuta sunt, etiam corpus animalis

afficiunt. At quae corpus tametsi ipsa calida sunt, applicata, tamen

refrigerant, non paruam dubitationem afferunt, utrius potius naturae

sint. Nam si energia semel calida sunt reddita, cur animal non

calefaciunt? Sin nondum sunt calefacta, quomodo apparent calida. Soluetur

dubitatio si distinguatur, quod per se frigidum est, ab eo quod est ex

accidenti. Ita uti Aristoteles docuit. Perit nanque celeriter eorum,

quae ex accidenti sunt calida, acquisititius affectus. Ita ut in priorem

naturae suae statum facile reuertantur. Porro in applicandis iis nobis,

quae natura quidem sunt frigida, sed per accidens calida, duo haec

contingere est necesse, ut & acquisititius eorum calor pereat, & propria

eorum temperies, a nostra nihil immutata, frigida perstet. Et quid miri si

papaueris succus, mandragora, uel cicuta, uel similium aliquid, quamuis

exhibeantur calefacta, paulo post euadunt frigida? Cum idem patiantur,

ptisana, & lac, & far, & panis. Vbi in imbecillum uentrem demissa, ab

eo non superantur. Euomuntur enim non raro abunde frigida. Et quod iis

maius est, quodque Hyppocrates notauit, pituita ipsa quamuis iam succus

sit, atque ex cibis in uentre iam concoctis nata, nihilominus frigida

tangentibus sentitur, neque id modo dum in uentre consistit, sed postquam

a uenis ipsis, purgantis, cuiuspiam medicamenti ui, est detracta. Tametsi

enim quam tenacissima est, ac per uim ducitur, attamen ne ipsa quidem

tractus uiolentia calefieri potest. Quid igitur miri, si etiam papaueris

succus, quod naturae nostrae tam contrarium medicamentum est, quam

celerrime refrigeretur, etiam si calefactus sit exhibitus? refrigeret

autem una secum & corpus? Quippe acquisititium calorem non seruat,

propterea quod natura frigidus est. At quia eius substantia a nobis non

alteratur. Immo potius nos alterat, & mutat, idcirco nec a nobis quicquam

recipit caloris, & pro sua natura nos afficit. Itaque cum frigidus

natura sit, & nos utique refrigerat. Nihil igitur in dictione nostra

est dubitationis reliquum. Enimuero quod horum omnium, quae frigida

per naturam sunt, quicquid plus iusto calefeceris, ex propria id natura

recedat, praeterquam quod nullam dubitationem habet etiam praedictis

a nobis, affert testimonium. Sicut enim salamandra ad certum usque

terminum ab igni nihil patitur, uritur autem, si longiore spatio igni

sit admota. Sic & mandragora, & cicuta, & psillium, breui spatio igni

admota, proprium adhuc temperamentum seruant, largius autem excalefacta,

illico corrumpuntur, nec quicquam efficere, quae prius poterant, ualent.

Ac talium quidem omnium natura, hominibus maxime est contraria. Sane

naturam cum dico, uniuersam substantiam, ac temperiem, quae ex primis

elementis conflat, significo, calido, frigido, humido, sicco. Eorum uero,

quae celerrime nutriunt conuenientissima. Reliqua omnia media inter haec

sunt, quorum alia magis, alia minus agere, ac pati a corpore nostro

possunt. Siquidem castoreum, & piper agere magis in corpus nostrum quam

pati ab eo ualent. Vinum, & mel, & ptisana, pati magis, quam agere. Ergo

haec omnia tum agunt circa corpus aliquid, tum uero patiunt. Omnino

enim ubi duo corpora inter se commissa, aliquam multo tempore pugnant,

certantque de alterando, utrunque eorum tum agere, tum pati est necesse.

Fortasse autem & si non multo tempore id fiat, attamen agit etiam id quod

uincitur, in id quod uincit: uerum ita exiguum, ut sensum effugiat. Neque

enim si acutissimo ferro mollissimam caeram toto die ac nocte incidas,

fieri potest, ut non fiat, manifeste obtusius. Ita nimirum illud comode

dici uidetur. Assiduo illisu durum cauat undula saxum. Quippe ita quoque

factum cernitur. Caeterum uno, aut altero ictu nihil adhuc euidens uidere

in talibus licet. Ex quo factum arbitror, ut quaedam ab admotis sibi,

nihil prorsus pati, opinati nonnulli sint. Et cedendum quidem est ita

loquentibus. Saepe uero nobis quoque ipsis ita plerunque loquendum est,

nisi sicubi ad ultimum examen, disputationem perducimus, quemadmodum in

praesentia facimus. Sic igitur ἀειπάθεια, id est, nunquam deficientis

affectionis dogma, iis utique qui ratione solum id estimant, ualente

demonstratione non caret. Non est tamen eius ad priuatas singulatim

obeundas actiones ullus usus. Si nanque adeo exigui affectus sint, quibus

assidue afficimur, ut nulli actioni sensibile, & manifestum incommodum

afferant, facile profecto contemnendi sunt, atque ei qui affectus id

genus nullos esse dicit non repugnandum. Perinde igitur habet, & in

iis, quae nutriunt, prope dixerim omnibus. Quippe quae ipsa quoque in

corpore hominis aliquid faciunt. Sed nec sensibile aliquid prorsus, nec

euidens, diuturna tamen eorum exhibitio, magnopere alterat, mutatque iam

corpora. Sunt enim & quae primo statim usu, manifestam alterationem suam

indicent, ueluti lactuca, quae eos, quibus uenter aestuat, manifeste

refrigerat. Atque a siti uindicat quibus refrigeratum est, manifeste

laedit. Conducit uero & ad somnum non parum, neque id alia ratione ulla

quam quod frigido temperamento & humido est. Verum sic est humida, &

frigida ad hominem, & alia quae nutriri sunt apta, sicut uiridia ligna

ad ignem. Quare rationabiliter cibi, id genus utrumque praestant, & quod

ueluti medicamenta corpus nostrum afficiunt, & quod nutriunt. Toto quidem

concoquendi sui tempore, ut medicamenta. Vbi iam nutriunt ac prorsus sunt

adsimilata, ut quae nihil in nos agant, sed naturalem calorem augeant,

ceu prius est dictum. Quippe id omnium quae nutriant commune est. Nec est

quod miremur, si modo exempli uiridium lignorum non sumus immemores, esse

aliqua, quae priusquam adsimilentur, & nutriant, dum adhuc concoquuntur,

refrigerent, cum adsimilata sunt, ac iam nutriunt, calefaciant. Itaque

usus quoque talium omnium duplex medicis suppetit, tum ut ciborum,

Galeni pergamensis de temperamentis, et de inaequali intemperie · 第 10 / 13 段