adscititio calore sunt calidi, proprio frigidi. Iam apud nos quoque
naturalis calor hieme est uberior, adscititius minor. Aestate contra
adscititius maior, naturalis minor. Omnia nanque haec definiat oportet,
qui recte temperamentum est cogniturus. Neque enim omnino si cutis
nigrior apparet, iam totus homo calidior est. Sed si ita est, caeteris
omnibus simili modo se habentibus. Siquidem si alter in sole uersatus
diutius est. Alter in umbra, illi nigrior, huic albidior cutis erit.
Verum hoc ad totius temperamenti alterationem nihil facit. Ipsa nanque
cutis sub sole diutius habita siccior, in umbra, humidior euadet. Non
tamen naturalis temperies, uel iocinoris, uel cordis, uel alterius
cuiusquam uisceris, statim mutabitur. Optimum igitur fuerit, sicuti prius
est dictum, cuiusque seorsum particulae temperamenti notas comparasse.
Verbi gratia uentriculi, si is bene concoquit quod temperatus sit. Sin
non bene concoquit, intemperatus, si nidorosos, uel fumosos edit ructus,
quod igneus in eo calor sit. Sin acidos, imbecillus & infirmus. Simili
modo, si qui bubulam, & omnia quae concoctu difficilia sunt: concoquunt,
quod eorum calor immodicus sit. Si qui haec concoquere non ualent,
sed saxatiles pisces, & talia concoquunt, infirmus. Videndum autem
hic rursum, num succi alicuius, qui aliunde confluat, culpa eiusmodi
symptoma uentriculo accidat. Aliis enim ex capite pituita, aliis flaua
ex iecinore bilis, in uentriculum confluit. Rarum tamen hoc cernitur &
paucissimis contingere. At compluribus a capite defluit pituita. Atque
id maxime Romae, ac locis perinde humidis. Caeterum & quod raro accidit
consyderandum. Nihilque pro superfluo habendum, aut negligendum. Siquidem
ipse uidi, quibusdam perquam pituitosis hominibus, multam tamen in
uentriculo colligi flauam bilem, quam cum ante cibum aqua uino ue epoto,
euomere debuissent, si quid ciborum priusquam uomerent, gustassent, &
hos corrumperent, & capite dolerent. Cum hos quidam natura biliosos esse
crederent. Quanquam essent toto corpore molles, & candidi, & glabri,
& adiposi, & uenis, ac musculis parum conspicuis, praeterea exangues,
nec tangentibus admodum calidi. Vidi & qui bilem nunquam uomuerunt, qui
tamen & graciles, & hirsuti, & musculosi, & nigri, & uenosi fuerunt,
affatimque calidi, si quis tangeret, uidebantur. Cuiusmodi habitu Eudemus
philosophus erat. Sed incidit hoc loco speculatio quaedam anatomica
id est, quae ad corporum dissectionem pertinet, quam aliqui medicorum,
ignorantes, ex symptomatum dissonantia, magnopere anguntur, dum parum
intelligunt meatum illum, per quem iecur bilem in uentriculum euomit,
aliis geminum esse, aliis unicum, id quod in quadrupedum dissectionibus
uidere licet. Ac plurimum quidem unicus is est, in id intestinum quod
pylori, id est, exitus fundi uentris, & ieiuni medium est, insertus.
Graeci medium id γαστρὸς ἔκφυσιν, quasi quiddam e uentre enatum uocant.
Vel si geminus meatus sit, in ecphysin illam maior inseritur, minor
in fundum uentriculi paulo supra pyloron. Inuenitur, sed tamen in
paucissimis, superior pars maior, inferior minor. Caeterum quibus est
maior, his in uentrem quotidie non exiguum bilis effunditur. Quam &
euomant ante cibos oportet, & nisi id faciant, laeduntur. Quibus autem
unicus est omnino meatus, his tota bilis confluit in ieiunum. Quanam
igitur ratione dignoscere hos licebit? Neque enim dissecandos esse uiuos
censeo, primum certe totius corporis temperamento, ueluti paulo supra
est propositum. Deinde iis quae infra excernuntur. Eudemus enim biliosa
mera, perpetuo per sedem excernebat: utpote, qui multam collegit bilem,
cuius nihil in superiorem uentrem peruenit. Reliquis, qui scilicet &
pituitoso erant corporis habitu, & bilem uomebant, his haudquaquam
erat aluus biliosa. Quippe cum & minimum flauae bilis gignerent, & eius
plurima portio in superiorem uentrem perueniret. Tertium notae genus in
ipsis est uacuatis. Nam quibus in uentre biliosum excrementum gignitur,
id porri uirorem praefert. At quibus ex iocinore descendit, his uel plane
flauum est, uel omnino saltem pallidum. Praeterea quibus in uentriculo
bilis illa gignitur, quae porri colorem imitatur, debet omnino his cibus
fuisse, non panis, non suilla caro, simile ue aliquid, sed necessario
aliquid, quod his calidius fuit, neque id boni succi. Quibus autem
ex iocinore in uentrem defluxit, his flaua ea, pallida ue euomitur,
etiam si boni imprimis succi fuit, quod sumpserunt. Etiam si ad summum
fuit concoctum. Imo uero magis ipsis qui ad unguem concoxerunt, flaua
uomuntur. Atque etiam magis his qui diutius cibo abstinuerunt. Quae uero
bilis porrum refert, iis solis gignitur in uentre, qui utique concoxerunt
male. Quin etiam sollicitudo, ira, dolor, labor, exercitatio, uigilia,
abstinentia, & inedia, succi flauae bilis plus aceruant. Propterea quod
plus eius succi in iocinore gignunt. Sunt igitur tum haec certa indicia,
tum ad haec, quod ubi siccum & igneum uentricoli calorem, conuersio
ad biliosum sequitur, panis, & suilla, & bubula caro, commodius quam
saxatiles pisces concoquentur. Cum si ex iecinore bilis affluat, ex
comestorum mutatione nulla secutura sit concoctionis diuersitas. Atque
his quidem discernitur, quod non temperamenti, sed alterius cuiusquam
gratia prouenit. Ad eundem modum si defluens a capite in uentrem
pituita acidi ructus causa est, conueniet simili ratione hic quoque a
uentris proprio affectu hanc discernere. Aeque uero & capitis dolores
ex propria ne eius intemperie, an propter uentris aliqua excrementa
incidant discernendi. Iam cerebrum ipsum cuius sit temperamenti, per se
estimare est satius, quam ex corporis totius affectu. Ipsius autem per
se consyderatio, ex canitie, catarris, tussi, distillatione, & saliuae
copia initur. Quippe quae omnia id frigidius, humidiusque esse doceant.
Atque his amplius si ex leui qualibet occasione, in hos deuenit affectus.
At caluities ex siccitate prouenit. Nigrorum autem & frequentium pilorum
prouentus, equalis in cerebro temperamenti nota est. Ergo ad hunc modum
de temperamentis ineunda nobis consyderatio est. Quanque scilicet
particulam seorsum perpendentibus, nec ausis ex una pronunciare de
omnibus. Quod utique nonnulli fecerunt, qui resimos, humidos, aduncos,
siccos esse dixerunt. Et quibus parui sunt oculi siccos. Quibus magni
humidos. Atque de hoc quidem parum inter eos conuenit. Alii nanque
eorum, qui scilicet humidis particulis oculos adnumerant, ubi eos maiores
uident, in iis humiditatem temperamenti pollere existimant. Alii caloris
uehementia, qui in prima formatione sursum confertim magis copiosiorque
ferebatur, non oculos modo, uerum etiam os ipsum et reliquos omnes
meatus ampliores factos aiunt, ita non humiditatis id, sed caloris
indicium esse. Verum ambo a ueritate aberrant, uno modo, eoque communi,
quod unius particulae occasione de toto corpore pronunciare sunt ausi.
Altero quod formatricis in natura uirtutis, quae artifex facultas est,
& particulas secundum animi mores effingit, parum meminerunt. De hac
nanque Aristoteles dubitauit: nunquid diuinioris originis sit, atque
a calido, frigido, humido, & sicco, res diuersa, quo mihi minus recte
facere uidentur, qui tam temere de rebus maximis pronunciant, & solis
qualitatibus formandarum partium causam assignant. Rationabile enim est,
haec organa esse, formatorem alium. Sed & citra tam arduas quaestiones,
inuenire licet, sicut ostendimus, humidam, siccam, frigidam, calidamque
temperiem. Errant igitur qui propriis indiciis neglectis, ad ea quae
longe posita sunt, & magnae quaestioni fuerunt, atque ad hunc usque diem
optimis philosophorum dubitata sunt conuertuntur. Neque enim propterea
quod pueri nasis magis sunt resimis, florentes aetate magis aduncis,
idcirco rationabile est resimos omnes humidos censere, aduncos siccos.
Sed fieri potest, ut formatricis uirtutis eiusmodi opus sit, potius quam
temperamenti. Quod si temperamenti est nota, at certe eius quod in
naso tantum habetur, non eius quod in toto corpore nota fuerit. Quare
frustra illud praedicant, in siccis natura temperamentis nasum acutum,
oculos cauos, tempora collapsa. Quod scilicet in affectibus iis, quae
corpora liquant, atque supra quam par est, inaniunt, haec contingant.
Saepe nanque sic accidit: sepe non ita. Sed uidere licet totius corporis
habitum, & mollem, & pinguem, & album, & carnosum, cum tamen oculi sunt
parui, & nasus acutus. Rursus siccum, macilentum, nigrum, & hirsutum,
ubi magni sunt oculi, & nasus resimus, praestat igitur, siquidem de
solo agitur naso, ut ex eo resimo, humiditatem, ex eo adunco siccitatem
coniectes. Nec de totius animantis temperie ex his particulis pronuncies.
Pari modo oculorum, & alterius cuiuslibet partis proprium temperamentum
ex propriis indiciis estimare est satius. Ergo de totius corporis
temperie non recte ab una quapiam particula iudicium sumitur. Cum siue
humoris uincentis, siue caloris, siue etiam amborum, cesios oculos
indicium statuere oportet, utique proprii ipsorum sic, non omnium totius
corporis partium, temperamenti documentum erunt. Neque enim si dura
& macra crura sunt, omnino siccum est totius corporis temperamentum.
Alii nanque affatim carnosi, & pingues, & crassi, & prominenti uentre,
& molles, & candidi etiam cum eiusmodi cruribus cernuntur. Verum si
totius corporis temperies, pari ratione se habeat, sicci omnino sunt,
quibus macra sunt crura. Humidi, quibus crassa, praeterea quibus acutus
est nasus, aut aduncus. Hi sicci, quibus resimus humidi. Ad eundem modum
de oculis, temporibus, caeteris denique omnibus particulis, iudicandum.
Quibus impar temperamentum est, nec omnium particularum idem, alienum a
ratione est, ex unicae particulae natura, de omnibus sententiam ferre.
Porro tale quippiam plurimis eorum imposuit, cum non de hominum modo,
sed etiam aliorum animalium totius corporis temperamento, ex indiciis,
quae in cute tantum spectantur, iudicium ferre sunt ausi. Neque enim
si dura cutis est, necessario siccum est animans. Sed fieri potest, ut
tantum cutis sic sit affecta. Sed nec si nigra haec hirta ue est. Simili
modo, nec si mollis haec, depilis ue est, humidum ex necessitate totum
est animal. Verum si per totum aequabiliter est attemperatum, ratio
est, ut qualis sit cutis, talis sit & reliquarum partium unaquaeque.
Sin inequaliter, non item. Quippe ostrearum totum corpus humidissimum
est, cutis ipsa siccissima. Est enim iis qua teguntur testa, cuiusmodi
est nobis cutis. Atque hinc illis Graece nomen ὀστρακόδερμα enim
nominantur omnia eiusmodi animantia, propterea quod cutis iis ostraco
.i. testae est adsimilis. Iam malacostraca, id est quae molli testa
integuntur, ueluti marinae locustae & camari, & cancri, cutem quidem
habent siccam, reliquam uniuersam temperiem humidam. Immo uero illud
ipsum humiditatis in carne nonnunquam animalibus causa est, quod siccam,
terrenamque portionem natura his uniuersam circa cutem reponit. Non est
igitur putandum, nec quod cutis ostreis sicca est, illico carnem quoque
esse siccam. Nec quod haec praehumida, muccosaque est, iam cutem quoque
eiusmodi esse. Quippe equum est quanque particulam ex seipsa dignosci.
Ergo tum in his peccant, ii qui commentarios de temperamentis nobis
reliquerunt, tum quod id omittunt, quod Hyppocrates rectissime admonuit,
spectandum esse ex quibus, in quae mutationes sunt factae. Fit enim
non raro, ut praesens nota prioris temperamenti sit, non eius quod in
corpore nunc habeat, ueluti si quis annos natus sexaginta denso pilo
sit, non quod calidus & siccus nunc sit, sed quod ante talis fuerit,
consistant autem ei prius geniti pili. Ad eum modum, quo herbae, quae
uere sunt enatae, nonnunquam perseuerant aestate. Aliis enim spacio &
paulatim, contigit a plurima illa hirtitate mutari. Labentibus scilicet
pre nimia siccitate pilis, aliis diutissime pili permanent utique qui nec
in processu temporis admodum siccantur, et a primo ualentem habuerunt
originem. Arborum ritu, quarum radices in terra ualenter comprehenderunt.
Caue igitur si quemadmodum pilosum uideas, hunc statim melancholicum
putes. Sed si quidem floret adhuc aetas, nondum esse talem. Sin iam
declinat, melancholicum existima. At si senex est, non item. Fiunt
nanque melancholica temperamenta, ex sanguinis adustione: Caeterum cum
id pati incipit, non statim est percoctus, uerum hirtus abunde, qui
calidus & siccus est, celeriter erit. Si modo eorum, quae proposita sunt,
meminimus. Non illico melancholicus. Quippe cutis densitas, crassiorum
excrementorum transitum remorans in temperamentis, quae calida in summo
sunt, comburi ea cogit. Ita fit, ut tale iis nunc sit excrementum,
quod pilos creat, quale olim procedente tempore in uasis sanguinis est
futurum. Tum haec igitur omissa prioribus sunt. Tum praeter haec quod ex
natura excrementorum, indefinite de temperamentis pronunciant. Putant
enim particularum temperiem, similem esse cum excrementorum natura. Id
uero usquequaque uerum non est. Sed fieri interim potest, ut pituitosa
excrementa colligantur, nec tamen humida sit particula, immo frigida
omnino: humida uero non omnino. Quippe cum siccam quoque esse liceat.
Quod autem eis imposuit, facile animaduertitur. Non enim norunt quod
ex cibis, nequaquam ex ipso corpore nostro, pituita fit. Quare nihil
miri est, si ubi ingestos cibos (qui humidi fortasse natura sint) non
uincit, simile iis, ipsum quoque excrementum creet. Non est igitur quod
opinentur, tanquam corpus siccum est, itidem excrementum quoque esse
siccum. Etenim si quis ab initio sicciore, frigidioreque temperamento
statim fuit, is non melancholicus est, sed utique ab excrementis
pituitosus. Quod si ex habitus mutatione, frigidus, siccusque est
redditus, necessario hic talis iam etiam melancholicus est uerbi gratia:
Si quis ante calidus & siccus, ex sanguine urendo plurimam generauit
atram bilem. Est enim is praeterquam quod siccus est & frigidus, protinus
etiam melancholicus. Sin a principio frigidus & siccus fuit. Habitus
quidem corporis eius albus, mollis, depilis, uenis, articulisque parum
expressis, gracilis, & tangenti frigidus, animus uero minime audax, &
timens, & tristis, non tamen excrementa huic melancholica sunt. In his
igitur omnibus peccant plerique medicorum ex eo quod proprias notas
respuunt, atque ad ea quae non perpetuo, sed frequenter accidunt,
conuertuntur. Eiusdem erroris occasione, & quod excalfacit, id etiam
siccare omnino putant. Hoc enim ueluti coronide summaque uniuersi
sermonis addito, secundum iam librum finire statui. Quippe phlegmone
obsessas partes calida perfundentes aqua, atque ita uacuari ab iis
humorem cernentes, clare indicatum arbitrantur, siccitatem omnino calori
succedere. Neque id modo ubi cum siccitate is, uerum etiam ubi cum humore
est coniunctus. Caeterum non est idem uel uacuasse ab aliquo humorem,
qui locis quibusdam sit dispersus, uel propriam particulae alicuius
temperiem sicciorem reddidisse. Siquidem inequalis quaedam in his, quae
phlegmone laborant partibus, intemperies est, similaribus scilicet
corporibus a proprio temperamento nondum amotis, sed assidue adhuc in
mutatione atque alteratione uersatis, omnibus nimirum interpositis inter
eas spaciolis, fluxione refertis. Quaecunque igitur calida humidaque
natura sunt, cum sic affectis admouentur, ipsa quidem superuacanea quae
media similarium spacia occuparunt, euocant. Corpora tamen ipsa tantum
abest, ut siccent, ut etiam illis humorem adiiciant. Ac ipsa quidem
ueritas ita se habet. Demonstratio tamen euidens dictis requiritur.
Verum eam cum & longiorem existimem, quam ut huic libro inseratur, &
auditorem desyderet, qui medicamentorum facultatis sit non ignarus, in
praesens differo. Caeterum ubi in tertio libro de omni temperamentorum
genere tractauero, ac de iis, quae potestate calida, frigida, humida,
siccaque sunt omnem methodum indicauero, mox integrum libellum scribere
de inequali intemperie decreui. Quippe si absoluetur a nobis uniuersa de
temperamentis disceptatio, tum ad libros de medicamentis, tum ad medendi
methodum non parum adferet commodi.
Galeni de temperamentis, Thoma Linacro Anglo interprete, Libri
secundi, finis.
GALENI DE TEMPERAMENTIS, Thoma Linacro Anglo interprete Liber tertius.