animali habentur, pituita est. Instrumentum autem quo id cognoscitur,
ipse est tactus. Veluti Hyppocrates in libello de hominis natura
monstrauit. Caeterum quod frigida sit, unus tactus discernit. Quod uero
humida quoque, pariter tactus, uisus, & ratio iudicant. Et tactus quidem
ac uisus, quod talis iis cernitur. Ratio uero, ubi non caloris copia,
sed naturali humorem talem esse definiuit. Ac particulae quidem & succi
corporis, adhunc modum se habent. De iis, quae temperamenta comitantur
deinceps agendum. Comitantur enim ea & quae dicta iam sunt: immo potius
inseparabilia omnino sunt. A sicco quidem corpore duritia, ab humido
mollicies. Si tamen cum tepido calore est: sed & crassitudo habitus, &
gracilitas, temperamenta sequuntur. Non ea modo quae naturalia sunt,
sed etiam si qua ex longa consuetudine sunt contracta. Multos siquidem
qui natura graciles fuerant, pingues redditos uidi, contraque qui
pingues fuerant, graciles. Illis quidem ex otiosa & delicata uita, toto
temperamento ad humidius mutato. His uero multa tollerantia, & curis,
& tenui uictu persiccatis. Dicemus uero & horum discernendorum notas.
Satius enim est talis ne quispiam natura sit, an ex consuetudine redditus
nosmet per aliquot signa discernere posse, quam ab alio id quaerere.
Sane eiusmodi signorum autor, aeque ut reliquorum omnium, mirus est
Hyppocrates. Siquidem quibuscunque latiores uenae sunt, hi calidiores
natura sunt. Quibus angustiores, contra magis frigidi. Caloris nanque
opus est has dilatare, flatuque extendere. Ita rationabiliter in idem
fere recidit uenarum angustia, cum habitu pingui, & crassiore, habitus
gracilis cum uenarum laxitate. Quod si quis simul pinguis, crassusque
est, ac uenas laxas habet, is consuetudinis alicuius occasione non
natura pinguis est redditus. Sicut ediuerso, si quis angustas habet
uenas, & gracilis est, ne hunc quidem talem esse natura necesse est.
Quin cum fames urget mediocritatem ex laxitate uenarum, & angustia,
non a caetero totius corporis habitu spectandam esse ait. Quippe qui
angustas habent uenas, exigui sunt sanguinis, nec longam inediam ferunt.
Quibus latae, his copia sanguinis est, & citra noxam cibo abstinentur.
Causae horum euidentes iam sunt, iis qui animum aduerterint, tametsi a
me non referantur. Sed quoniam non omnes aduertunt, necessum fortasse
erit aliquid eorum causa dixisse. Quicquid in sanguine pingue, leue, &
tenue est, id in calidioribus corporibus alimentum quoddam calido fit.
In frigidioribus seruatur. Cunque id uenae extra se transmiserint ubi in
frigidas particulas incidit, quod genus membranae sunt in iis concrescit.
In partibus uero natura calidioribus, cuiusmodi carnosae sunt, a calore
ipso absumitur, ac digeritur. Nisi sicubi frigiditati temperamenti etiam
vita indulgentior accedens, ipsis carnosis particulis adipis aliquid
allinat. Qua ratione etiam quae hieme delitescunt animalia, non raro
inueniuntur adipe obesa. Et foeminae uiris sunt pinguiores. Quod scilicet
foemina mari est frigidior & plurimum domi uersatur. Ac quicunque
corporum habitus & temperamenti natura sunt & mediocri exercitatione
utuntur, hos necesse est eusarcos esse, id uero est mediocri omnino
corporis habitu. Quibus uero humidum abundat, & calor a mediocritate
summa non longe abest, hi corpulenti, siue carnosi fiunt. Corpulenti
rursus fiunt, qui natura sunt temperati. Caeterum desides & otiosi
uiuunt. Quippe dictum a ueteribus commodissime est, consuetudinem
acquisititiam esse naturam. Nec fortasse oportebit cum id iam semel
dixerimus, in quouis etiam capite definire natura ne frigidior, an ex
consuetudine quispiam sit redditus. Sed illud legentibus remittere. Me
autem compendii causa proprios cuique temperamento corporis habitus
persequi. Sunt igitur nonnulli qui & graciles sint, & uenas paruas
habeant. Sed si ex iis quempiam incidas, adeps excidet. Quam constat
cuti, ad internam eius membranam subnasci. Et raro id quidem in
uiris conspicitur: in foeminis saepissime inuenitur. Est nanque tum
frigidioris naturae, tum uitae magis desidiosae eiusmodi nota. Si
quidem adeps ex habitus frigiditate gignitur. Corpulentia, siue carnis
abundantia ex sanguinis copia nascitur. Mediocritas temperatae naturae
est nota. Et corpulenti quidem, omnino plus adipis habent quam temperati.
Nec tamen pro carnis semper portione adeps simul augetur. Sed alios
habere plus carnis, alios plus adipis uideas, aliis ambo pari modo sunt
adaucta. Et quibus quidem ambo pari modo sunt aucta, his tantum supra
temperatam naturam humoris est, quantum & frigoris. Quibus autem plus est
adipis, in his frigidi plus est, quam humidi. Eque ut quibus caro est
plenior, his humoris plus iusto est. Non tamen etiam frigoris. Cum enim
calori intra debitos fines manenti, boni sanguinis accedit copia, necesse
est corpulentia sequatur. Quantum autem supra mediocritatem esse sanguis
debeat, id quidem mensura & pondere, ostendere non est. Ratione tradere
licet. Quippe ubi nullum adhuc morbosum symptoma, crassato corpori
incidit, humoris abundantia intra sanitatis interim est fines. Monstratum
enim nobis & in aliis est, non paruam in eo statu, quae sanitas dicitur,
necessario statuendam esse latitudinem. Quin nunc quoque in omni fere
sermone nostro apparet. Qui temperatam, mediamque naturam, reliquarum
ueluti canonem semper statuamus. Quae uero ex huius utraque sunt parte,
intemperatas censeamus. Quod utique non faceremus, nisi in sanitatis
statu, maioris, minorisque ratio inueniretur. Est enim alia sanitatis,
alia morbi intemperies. Morbi quidem ea quae a media temperie longissime
abest. Sanitatis quae paulum. definire autem modum ne hic quidem mensura,
& pondere licet. Caeterum intemperamenti, quod intra sanitatem habetur
sufficiens nota est: quod nulla functio animalis manifeste sit adhuc
laesa. Quantum igitur interuallum est inter id, quod perfectissime
functionem obit, & id quod manifeste actionem aliquam habet oblaesam,
tanta est profecto & sanitatis, & distemperantiae, quae intra sanitatem
consistit latitudo. Ab hac proxima est intemperies morbosa, cum scilicet
animal intemperamenti uitio aegrotat. Non enim huius tantum noxa laborat:
sed etiam aliis affectibus non paucis, de quibus in iis, quae de morborum
differentiis scribemus, diffusius agetur. Nunc redeundum ad diuerticulum
est. Sicuti enim naturali calore optimam seruante temperiem, humidum
quod intra sanitatis terminos est auctum, non adipem modo in homine, sed
etiam corpulentiam gignit, & adipem quidem partius adiicit, carnem uero
multo liberalius auget. Ita rursus, si humidum & siccum mediocritatem
ad unguem inter se seruent, calor autem in homine sit minor, necesse
est huius corpus adipe, quam carnis copia magis abundet. At uero si
calor augeatur, seruetque mediocritatem altera contrarietas, minus
erit ei animali adipis quam carnis. Sicut ediuerso si quando pollet
siccum, altera contrarietate medium modum seruante, & gracilius &
durius, corpus euadet. Haec a me dicta sunt, patetque non solum ratione
monstratum esse quod simplices in animalium corporibus intemperies
habeantur, sed etiam quod singularum manifeste sint notae. Nec eae modo
in calore, frigore, mollitie, & duritie: sed etiam in reliquis omnibus
habituum corporis differentiis. Quarum de iis, quae ex gracilitate &
crassitudine spectantur mox diximus, de reliquis nunc dicamus. Calida
igitur & sicca intemperies hirsuta est, uerum ea in summo. Mediocriter
autem quae calida quidem est, sed in altera contrarietate mediocritatem
habet. Similiter & quae sicca quidem est, sed in calido & frigido media
est temperie. Est enim ea quoque modice hirta. Nuda pilis sunt frigida
omnia temperamenta, siue ea mediocriter se habent in humiditate, siue
immodice. Caeterum ad summum glabra est frigida temperies & humida.
Minus hac, quae frigida est, sed in altera contrarietate temperata.
Ad huc minus, quae frigida est & sicca. Quanquam putet aliquis sicut
fieri non potest, ut in terra sicca herbae nascantur, nutriantur, &
incrementum capiant, sic nec pili in sicca cute. Est autem secus. Quippe
terra, ut terra sicca dicitur. Cutis, ut cutis: itaque siccitas, quae in
terra est, maxime sine humore est. Quae uero in hominis est corpore,
& eius similium animalium, nec humoris est expers, & maxime omnium ad
pilorum generationem est idonea. Siquidem nec ex iis quae silicea testa
intecta sunt, nec crustatis, ueluti ostreis, locustis, cancris: sed
nec ex iis, quae in cauernis delitescunt, quales sunt serpentes, nec
quae squamata sunt, cuiusmodi sunt pisces, oriri pili possunt. Sunt
enim horum cutes uere, atque in totum siccae ritu testae, uel petrae.
Caeterum ex his, quae molli sunt cute, ut homo, quanto utique siccior
calidiorque cutis fuerit, tanto magis potest pilos gignere. Nam ut ab
exemplo terrae, quod illi proponunt, non recedamus: herbae nec in sicca
& squalente admodum terra nasci possunt, nec in humida & lacustri:
uerum cum absumi ceperit, redundantia humoris, tum enascuntur e terra.
Augentur autem largius, ubi haec quoque siccescit: modice quidem in
uere, celerrime uero & plurimum ineunte aestate. Siccantur autem omnino,
arefacta terra, aestate iam media, licetque tibi (si placet) nunc quoque,
sicuti in priore libro demonstratum est, uer ipsum, propterea quod ex
temporibus anni temperatum est, temperati corporis id assimilare cuti,
potissimumque huius temporis medium. Tum enim terra quoque ipsa, medio
quodam statu humoris, siccitatisque est. Quod autem ueris aestati est
proximum, id iam sicciorem iusto reddidit terram, hoc etiam amplius,
aestas inchoata. Quam igitur dico calidam, & siccam cutem hanc maxime
terrae statui assimiles quae abeunte sit uere, uel ineunte aestate. Nam
media aestate in summo est sicca perinde ut testa intectorum animalium
tegmen non ut hominum, suum, asinorum, equorum, aut alterius cuiusquam
eorum, quae pilis uestiuntur. Quare si cutem terrae comparare uolunt,
hactenus quoque rem consentire cum iis, quae prius diximus inuenient.
Ipsi uero sese ex omonymia non animaduersa fallunt. In sicca enim &
calida cute multos magnosque nasci pilos diximus. Nimirum ut de homine
uel animali pilis praedito, non de ostreis, aut cancris uerba facientes.
Quippe per omnem cutem digeritur semper aliquid a calido, quod secum
etiam interni humoris nonnihil aufert, uerum in quibus humida cutis
est, & plane mollis, qualis modo concrescens caseus, in his eorum quae
exciderunt, uiae per cutem non manent, partibus scilicet eius, quae
prius dissidebant, rursus inter se unitis. At in quibus dura est,
non absimilis caseo iam coacto, perforatur quidem eorum quae exeunt
transfluxu. Cum autem rursus uniri per siccitatem nequeat, meatus ipsos
immutatos seruat. Qui etiam perpetuo transfluentium ictu assidue magis
fistulantur. Si igitur quod transfluit uel halitus uel humor purus
sit, halitui certe celer, minimeque impeditus transitus est, humor
in exilioribus spiramentis nonnunquam haeret. Aliquid etiam intro
recurrere ad profundum cogitur. Sin ueluti fuliginosus, crassusque,
et terreus uapor sit, subinde contingit ut in angustis spiramentis
impactus: nec facile rursum intro redeat, nec uacuari possit. Hunc
igitur alius rursum e profundo subiens ferit, prorsumque impellit, tum
hunc rursus alter, atque illum alius. Ac multos mihi eiusmodi uapores,
fuliginosos alium super alium impactos, tempore complicari, coniungique
intellige, ac unum eiusmodi efficere corpus, quale est ea, quae foris
cernitur fuligo, nisi quod hic quantum spissatum est, tantum etiam per
transitus angustiam stipatum, in angustam prorsus redactum est formam.
Vbi autem tale corpus totum obstruxerit meatum deinceps iam uiolenter
ictum, a similibus sui quibus exitus non est excrementis, totum interim
propellitur. Adeo ut cute exire cogatur, iam lori formam adeptum. Ad
similes autem, quod in meatu est impactum, herbae, stirpis ue ueluti
radici. Quod uero ex cute extat, ipsi ueluti stirpi, fit autem niger
pilus, cum deusto ui caloris uapore, excrementum in exactam fuliginem
mutatur, flauus uero, cum uapor minus torretur. Quippe quod tum est
impactum flauae bilis, non nigrae feculentum excrementum est. Albus
uero pilus ex pituita nascitur. Rufus sicuti coloris flaui albique est
medius, sic eius generatio ex pituitosae, biliosaeque fecis media quadam
natura prouenit. Crispi pili fiunt uel propter siccitatem temperamenti
uel propter meatum, in quo radicantur. Et propter siccitatem quidem,
ad eum modum quo corigiae, quae igni plus iusto siccantur. Et quid
corigiarum meminisse est opus, cum ipsos pilos, ubi igni propius sunt
admoti, protinus intorqueri uideas. Atque ita quidem omnes Aethiopes
sunt crispi. At propter meatuum in quibus radicantur naturam, ad hunc
modum. Cum exhalatio saepe imbecillior est, quam ut rectam uiam sibi
moliri possit, pro modo quo inflectitur, etiam meatum suum figurat.
Interim uero exhalatio satis ualens est. Sed duriore cutis natura,
recta ferri regione prohibita, in latus flectitur: ita ut extrinsecus
uidere licet, non halitum modo, aut fumum, sed etiam flammam ipsam cum
sursum agi uetatur, diuisam utroque uersus in obliquum agi. Sic igitur
corporis exhalatio, ubi prorsum agi prohibetur, obliquum sibi transitum
sub cute molitur. Donec longiore spatio collectam, aliquid eam urgeat, &
foras flatu agat. Est quando ambobus coeuntibus, & prima exhalationis,
quae meatum finxit imbecillitate, & cutis siccitate, obliquitas pilorum
radicibus contingit. Quales autem in radice finguntur, tales rationabile
est perpetuo fore. Neque enim durorum & siccorum corporum quippiam, nisi
prius molliatur, fingi in rectum potest. Atque haec quidem est pilorum
generatio. Sequens est, ut causas omnium, quae temperamentis in pilorum
pro aetate regione, & corporis natura differentiis contingunt, dicamus.
Ergo Aegyptii, Arabes, & Indi, omnes denique qui calidam & siccam
regionem incolunt, nigros, exiguique incrementi, siccos, crispos, &
fragiles pilos habent. Contra qui humidam, frigidamque regionem habitant,
Illyrii, Germani, Sarmatae, & omnis Scytica plaga, modice auctiles, &
graciles, & rectos, & rufos optinent. Qui uero inter hos temperatum
colunt tractum, hi pilos plurimi incrementi, & robustissimos, & modice
nigros, & mediocriter crassos, tum nec prorsus crispos, nec omnino rectos
edunt. Et in aetatibus ad eundem modum infantium quidem pili Germanis
Florentium aetate, Aethiopibus, Epheborum, & puerorum, iis qui temperatum
locum incolunt, in robore, crassitudine, magnitudine, & colore, ad
portionem se habent. In corporum quoque naturis ad aetatum, & regionum
portionem pili se habent. Pueri enim admodum parui nudi sunt pilis.
Quod utique nec meatus adhuc ullus illis in cute est: nec fuliginosum
excrementum. Incipientes autem pubescere, paruos, & imbecillos exigunt.
At qui iam florent ualentiores, & multos & magnos, & nigros habent. Quod
& frequentes iam meatus iis sint facti. Et fuliginosis excrementis, prae
siccitate, & calore abundent. Caeterum pili, qui in capite superciliis, &
ciliis habentur, etiam pueris nobis innascuntur. Siquidem generatio iis
est, non qualis herbis, sed qualis stirpibus, prima ratione a natura
conditis, non temperamentum ex necessitate sequentibus. Sicuti in libris
de usu particulatum est monstratum: uerum hi quoque quod quidem sint,
id naturae arti acceptum ferunt. Quod nigri, rufi ue, uel alio quouis
sint colore, id aetatis temperamento omnino debent. Subrufi enim fere
sunt, quoniam quod in meatibus est impactum, nondum totum est nigrum.
Quippe cum humiditas multa sit, & transitus facilis & deustio imbecilla.
Boni uero incrementi, & modice crassi sunt, propter excrementorum
quibus aluntur, copiam. Quippe ipsa pars corporis in qua fiunt, sicca
est. Tota nanque calua ossea est. Cutis uero, quae illi est circundata,
tanto reliqua totius corporis cute est siccior, quanto etiam est durior.
Ascendit tamen tum ab iis, quae circa cerebrum sunt, tum uero ex toto
corpore, fuliginosi excrementi non parua uis. Quo fit, ut quale, aetate
florentibus, totum est corpus, eiusmodi iam infantibus sit capitis
cutis. Eoque rationabilius nonnulli procedente tempore calui redduntur.
Quibus scilicet a primo durior cutis erat. Quippe monstratum prius est
senescentium partes omnes siccescere. Fit autem cutis non paucis ueluti
testacea, ubi supra iustum fuerit siccata. In ea uero sicut ex prioribus
constat nihil nasci potest. Itaque etiam interna manuum, & inferna pedum,
semper glabra, & pilorum expertia sunt, quod siccissimus, densissimusque
sit tendo is, qui sub cute habetur. Quibus autem ad summam siccitatem,
cutis capitis non peruenit, imbecilli his omnino, albique pili fiunt,
quos uulgo, canos appellant. Imbecilli quidem, conuenientis alimenti
penuria, albi uero propterea quod alimentum quo aluntur, ueluti situs
est pituitae, quae spatio computruit. Vbi enim meatus etiamnum manet,
excrementum uero exiguum est, & lentum, ac languide a calore propellitur,
non dissimiliter putredini afficitur, iam calui fiunt homines, cum
senescunt, a sincipite magis. Canescunt magis a temporibus, quoniam
illud omnium capitis partium est siccissimum. Haeret enim cutis illic
ossi nudo, tempora uero humidiora sunt. Quod in his musculi magni sub
cute habeantur. Omnis autem musculus carnosus sit. Caro, tum osse, tum
cute humidior. Est autem ei quod dicimus diligenter attendendum, ne
imprudentes nosmetipsos fallamus. Sicuti se fallunt multi ex iis, qui
optimi uisi sunt medici. Qui si quem caluum uiderint, statim huic siccum
esse totius corporis temperamentum putant. Neque enim simpliciter ita
coniectari oportebat. Sed prius illud definire praestiterat, humanum
corpus in aliis aequabili per totum temperamento esse, in aliis, nec
iis paucis inequabiliter esse affectum. Cum eorum aliae particulae
mediocri & iusto sint humidiores: aliae frigidiores, aliae sicciores,
aliae calidiores, aliae prorsus temperatae, ac mediocres. Porro huic
maxime esse attentos conuenit, ubi corporis temperiem estimamus. Quippe
si totum corpus aequabiliter conditum sit, omnemque partium inter se
competentiam in latitudine, longitudine, & altitudine seruet: potest
utique aequabiliter attemperatum esse id corpus. At si cui corpori Thorax
collum, & humeri maximi sunt, lumbi parui, angustique, & crura gracilia
atque sicca, quomodo id dixeris omnibus particulis similiter affectum?
Quin si crura ei crassa sint, & lumbi lati. Thorax uero angustus, ne id
quidem omnibus partibus equabiliter est temperatum. Sunt alia corpora,
quibus maximum est caput: alia quibus paruum, quale passeribus. Iam crura
aliis blesa, aliis vara. Artuum quoque extrema aliis gracilia sunt, aliis
crassa. Et thorax aliis ut dictum est, latus aliis tabulae ritu angustus,
quos Graeci σανιδώδεις uocant. Vbi uero opertae scoptulae illis, siue
carne nudaeque plane sunt & alarum more pronae, nominantur a medicis
eiusmodi naturae Graece πτερυγώδεις. Quantopere autem hae sint uiciatae
deperdito his paulo minus omni interno spatio, quo pulmo, & cor sunt
sita, neminem latet. Innumerae uero aliae particularum corporis plane
affectiones sunt. Vbi id a naturali analogia, protinus in utero matris ad
inaequalem intemperiem est mutatum. Minime igitur in corporibus id genus,
ex unica particula coniectandum de toto est. Neque enim hi qui mores ex
ingenio corporis docere profitentur, simpliciter de omnibus pronunciant.
Verum ipsi quoque experientia docti, si quis impense hirto est pectore.
Hunc audacem iudicant, sin cruribus est hirtis, salacem. Non tamen causam
etiam adiiciunt: neque enim cum pectus habere leoni simile dicunt. Crura
uero hirco, iam primam causam inuenerunt. Siquidem cur leo quidem audax,
hircus uero salax sit, ratio etiam inuestigandum exigit, hactenus enim
quod in re fieri cernitur dixere. Causam tamen eius omisere. Caeterum
is, qui naturali speculatione est exercitatus, sicuti aliorum omnium,
ita horum quoque causas inuenire tentat. Propterea enim quod inequali
partium temperamento sunt, non leo modo & hircus, sed etiam caeterorum
pleraque animalium, idcirco ad alias actiones aliud est pronum. Ac de
his quidem Aristoteles commode tractauit. Sed quod ad re propositam est
utile, id iam apparet. Hominum scilicet temperamenta consyderantibus,
singulas partium per se examinandas esse. Nec si cui thorax hirsutus
est, huic totum corpus calidius, sicciusque ex necessitate putandum. Sed
plurimum in corde caloris esse. Eoque audacem: posse uero aliquando etiam
huius ipsius rei occasione accidere, quo minus totum his corpus similiter
calidum siccumque sit: quod scilicet plurimum caloris sursum huc
spirauerit, atque in ambientem abierit. Nam si tota corporis temperies
est aequalis erit his statim thorax ipse uniuersus latissimus, uenae
amplae, arteriae magnae, eaedem maxime, uehementissimeque pulsantes,
tum plurimi per totum corpus pili. Atque hi quidem in capite plurimi
incrementi, nigri, & crispi. Vtique in prima aetate procedente uero
tempore caluities excipiet. Quin etiam eiusmodi hominibus cum aequaliter
sunt attemperati, & robustum, & exacte deliniatum, & musculosum totum
corpus erit. Tum cutis nigrior, durior, atque hirsutior. Ad eundem
modum, si contraria omnia in thorace sint, ac aequalis in toto corpore
temperies uigeat, id est, si humidiores & frigidiores uniuersae corporis
partes sint, thorax quidem angustus, & glaber erit. Sicuti etiam
totum corpus pilis nudum. Cutis uero mollis & alba, capilli subrufi,
potissimum in iuuentute, hi in senectute non caluescunt, timidique statim
& ignaui, & segnes, adde etiam paruis uenis, ac minime conspicuis, &
adiposi fiunt. Iidem neruis, musculisque imbecillis, & artubus, parum
exacte deliniatis, & blesis. At ubi uaria partium temperies est, ex
una earum pronunciare de toto corpore non licet, sed adeundae singulae
sunt: estimandumque, quo temperamento uentriculus, quo pulmo, quo
cerebrum, ac reliquarum per se unaqueque seorsum sit. Atque haec quidem
ex functionibus noscenda. Cum nec manuum contrectatione, nec oculorum
inspectione inuenisse temperiem eorum sit. Simul autem pensitandus, &
continentium ea partium affectus est, quarum omnium extrema est cutis.
Haec in nostra regione, quae utique temperata est subiectarum partium
naturam prodit. Quanquam nec in ea simpliciter loquenti omnium. Sed
duntaxat earum, quae similem habent cuti temperiem. At in his quae sub
ursa & sub meridie sunt locis, quoniam corporum quae in altero sunt,
calor in altum a circundante extrinsecus & uincente frigore est fugatus.
Alterorum in cutem, ab externo calore attractus prodiit, non potest ex
eo affectu, qui in cute cernitur, internarum particularum temperies
clare discerni. Quippe corporis temperies in regionibus, iis quae a
temperie recesserunt, inequalis uisitur, externis scilicet, internisque
partibus ad eundem se modum non habentibus. Gallis enim & Germanis, &
omni Thracio, ac Scithico generi frigida, humidaque cutis est. Ideoque
etiam mollis, alba, & pilis nuda. Omnis uero naturalis his calor in
uiscera una cum sanguine confugit, ubi dum agitatur, & premitur & feruet,
iracundi, audaces, & praecipitis consilii redduntur. Ethiopibus uero &
Arabibus, omnibus denique iis, qui ad meridiem incolunt, natura cutis
ex ambientis aestu & naturali calore foras acto, usta, dura, sicca, &
nigra redditur. Toto corpore naturalis quidem caloris exiguam optinente
portionem. Sed alieno, atque adscito incalescente. Quippe id quoque
ab Aristotele in multis est traditum. Estque illi, si alteri ulli
attendendum, ac in singulis corporibus estimandum suo ne & proprio,
an ascititio calore incaleant. Quae enim putrescunt, omnia adscititio