corpus in proximo definitum est libro, demonstratum praeterea est, nouem
esse temperamentorum differentias, unam quidem quae mediocris sit &
eucratos, quam etiam temperatam uocamus. Reliquas omnes intemperatas
quatuor simplices, unica scilicet in quaque pollente qualitate,
calore, frigore, siccitate, uel humiditate: quatuor ab his diuersas,
in quibus utriusque oppositionis altera qualitas exuperat, dico autem
duas oppositiones, alteram quae est calidi & frigidi, alteram quae est
humidi et sicci. Ab his ad notas earum digressi, de temperata natura
disceptauimus, quoniam haec omnium prima uirtute, potentia cognitionisque
ordine sit. At cum temperatum aliud absolute dictum inueniatur in
uniuersa rerum natura. Aliud in singulis generibus, principio uisum est
de eo consyderandum esse, quod communiter in uniuersa natura estimatur,
huius norma, inditiumque erat, elementorum portionis aequalitas. Cuius
rei gratia extremorum omnium medium ad unguem redditum, eucraton &
symmetron, siue temperatum & mediocre mauis, dicitur. Reliqua quae in
singulis generibus temperata dicuntur propriis corporum functionibus
usibusque iudicantur. Eoque fit, ut idem animalis cuiuspiam stirpis
ue corpus, omnium quae in eodem sunt genere, medium esse possit, id
est, in illo genere eucraton & mediocre. Alteri cuipiam comparatum,
uel stirpium, uel animalium, uel inanimorum generi, discraton, siue
intemperatum. Quippe uiuentis corpus cum demortui collatum, humidius
eo, calidiusque est, uerbi gratia, leo uiuens, leone mortuo, tum ipse
seipso, tum alter altero calidior, humidiorque est. Atque inde adeo
dictum ueteribus est, animal calidum & humidum esse. Non absoluto
sermone, quod humiditas in eo, calor ue, exuperet (Sic enim inuenire
est animalia sicca, frigidaque complura, ueluti culices, muscas, apes,
formicas) sed ut ad mortua collata: uiua enim apes calidior humidiorque
quam mortua est, & formica uiua, quam mortua. Cum homine tamen, equo,
boue ue collata, tum aliis sanguine praeditis animalibus, omnia id genus
frigida, siccaque temperie sunt. Quin si ad uniuersam naturam spectans
ea expendas, ne sic quidem quo minus frigida, siccaque sint, elabantur.
Tanquam enim in unoquoque genere, ubi quid a mediocritate recessit, ab eo
quod uincit, nomen accipit. Itidem in uniuersa substantia, cum aliquid
medium transierit, non amplius eucraton, sed uel calidum, uel frigidum,
uel humidum, uel siccum nominabitur. Monstratum enim supra est hominem
non solum animalium, stirpium ue: sed etiam reliquorum omnium maxime
esse temperatum. Quoniam autem ex multis & dissidentibus is conditus est
partibus, manifestum est quae pars medio omnium sit temperamento, eam
esse maxime eucraton, siue temperatam. Quae nanque animalis eius quod
medii sit temperamenti, media particula est, haec omnium simpliciter
est temperatissima. Monstratum uero est id esse in homine cutem. Atque
huius eam maxime partem, quae in manu est interna. Si tamen qualem
eam natura est molita, talis perstiterit. Iam uero quod nec cuiusque
hominis cutis medium absolute loquendo sit uniuersae substantiae. Sed
eius qui maxime est temperatus, dictum prius est. Plurimam enim esse
ipsis quoque hominibus inter se differentiam, uerum maxime temperatus
is est, qui corporis habitu, medius horum extremorum ad unguem apparet,
gracilitatis, crassitudinis, duricie, molliciei itemque caloris, &
frigoris. Inuenias enim cuiuslibet hominis tangendo corpus, uel mitem
& halituosum calorem, uel igneum, & acrem, uel horum neutrum, Immo
frigiditatem quandam pollentem, frigiditatem autem pollere ut in hominis
corpore intelligere oportet. Eoque tum sanguineo, tum humido. Ac corpore
quidem talis est temperatissimus homo. Idem animo quoque medius omnino
est, audaciae & timoris. Cunctationis & praecipitationis, misericordiae,
& inuidiae: fuerit uero talis alacer amicorum amans, humanus, & prudens.
Et temperatissimus quidem homo ex his primum, potissimumque agnoscitur.
Accedunt non pauca eorum, quae ex necessitate haec sequuntur. Quippe
edit, bibitque in modo, & nutrimenta non solum in uentre, sed etiam in
uenis, & tota corporis mole, probe concoquit. Omnesque (ut semel dicam)
tum naturales, tum animales uirtutes inculpatas habet. Cum & sensuum
facultatibus, & membrorum motibus optimis sit praeditus, & tum uiuido
colore semper sit, tum ad perspiratum excrementorum bene comparatus.
Idem medius inter somnolentum & peruigilem, inter glabrum & hirtum,
inter nigrum colorem & album, pilosque habeat cum puer est magis rufos
quam nigros, cum in flore est contra. At quoniam differentiarum, quae
ex aetate eius spectantur, mentionem feci, non alienum sit, aliquid
iam de iis quoque apponere. Porro uolebam unius cuiusque praedictarum
notarum causas persequi, uerum cum ad ea, quae nunc sunt proposita
magis urgeat aetatum consyderatio, quae etiam maximam nobis ad causarum
inuentionem facultatem suggerit, huic nunc insistamus. Intelligamus
igitur recens formatum animal in utero matris, quo sciamus qua ratione
humidissimum, calidissimumque sit, prima enim eius constitutio ex
semine & sanguine est, quae humidae & calidae res sunt, his autem magis
semper siccescentibus, primum quidem formantur membranae, tunicae,
item uiscera & sanguis uasa, ultima uero perficiuntur ossa, & ungues,
& cartilagines, concreta scilicet eorum substantia. Ante enim quam
uel tendi possit subiecta substantia, uel concrescere, nihil fieri
memoratorum potest. Et tunicae quidem, ac membranae, arteriaeque,
& nerui, & uenae, tensa ea, ossa, cartilagines, ungues, ungulae, &
uiscera, coagulata ea perficiuntur. His uero in utero perfectis ita
deinde paritur infans. Est uero adhuc in summo humidus, ueluti maris
alga. Idque non in sanguinis uasis modo & uisceribus, ac carne, sed
etiam ipsis ossibus, quae scilicet siccissima sunt omnium quae in nobis
sunt, partium. Verum tum haec, tum reliqua tota una cum his membra
quasi cerea sint, infantium nutrices fingunt, formantque. Tanta est
in toto puellorum corpore humiditas. Quin si recens editum porcellum,
uel esse, uel dissectum inspicere uelis: carnem quidem eius muccosam,
praehumidamque inuenies. Osseum uero genus uniuersum, caseo qui modo
sit coagulatus ad simile. Adeo, ut nuper nati animalis corpus propter
redundantem in eo humorem libens non comedas. Quod maxime tum suilli,
tum ouilli foetus corpori accidit, propterea quod ea maxime sunt humida.
Caprinum, quod siccius sit, & melius esui est & iucundius. Contra uero
quam in nouellis procellis, quaecunque iam senuerunt, haec ossa quidem
omnia & ligamenta uniuersa, praesicca, sine succo, & insipida possident.
Carnem uero neruosam & duram. Arterias quoque & uenas, & neruos, aetatis
culpa lori uice, insuaues, & sine succo. Quae medio statu horum, ac nuper
natorum sunt, quae utique iam aetate processerunt quantum a senio absunt,
tantum & ab extrema siccitate sunt remota. Quae minora sunt, atque adhuc
augescunt, tantum ea quoque ab gestati etiamnum foetus humore absunt,
quantum processerunt aetate. Florescens uero aetas omnium animalium
maxime in medio extremorum est, neque sicut senium ad summam perducta
siccitatem, neque ueluti infantium aetas in humore & multo uuido mersa.
Cur igitur aliqui celebrium medicorum humidum esse senium, prodiderunt.
An uidelicet quod excrementorum abundantia sunt decepti. Quippe tum
oculi his lacrimis suffunduntur tum nares destillatione manant. Tum in
ore eorum saliuae copia exuberat. Ad haec tum tussiunt, tum excreant
pituitam. Scilicet pulmones quoque hac esse refertos iudicantes, uenter
quoque illis pituita est plenus. Tum singuli articuli quodamodo muccosi.
Caeterum nihil horum obstat, quo minus senum corpora sicca censeantur. Vt
quorum neruos & arterias, & uenas, & membranas, & omnium instrumentorum
tunicas, multo quam prius erant, sicciores inuenias. Circumfundi autem
illis extrinsecus, intrinsecus ue, aut pituitosum quendam humorem,
ut muccosum. Verum tantum abest, ut eiusmodi signa uniuersa senilem
aetatem humidam confirment, ut etiam siccam esse prope testentur. Idcirco
nanque particula quaeuis siccior, quam ante uidetur, quod per caloris
imbecillitatem, similiter non nutritur, foris enim copia illi, humidi
excrementi superfluitat. Corpus autem cuiusque intrinsecus, siccum est,
quod nec trahere intro nutrimentum ualeat, nec eo sufficienter frui.
Est ergo humidus senex, non propriis suis particulis, sed excrementis.
Rursum siccus, non excrementis, sed particulis ipsis. Ita nimirum alio
genere siccus, alio humidus. Verum non est ad praesens de excrementis
eius, sed de propriis partibus disceptatio, quarum propriae actiones
uitam eius complent: his igitur siccus senex est, quibus scilicet
puer est humidus. Ipsis nimirum solidis corporis particulis, ossibus,
membranis, ligamentis, arteriis, uenis, neruis, tunicis, carnibusque.
Meritoque Aristoteles senium marcenti stirpi adsimilat. Quippe stirpes
nouellae dum sunt, molles, humidaeque cernuntur, senescentes assidue
magis siccescere uidentur. Ad postremum siccae prorsus redduntur. Idque
ipsis mors est. Ac quod siccissima aetatum senilis sit, ex iam dictis
liquet. Quod autem & frigidissima sit, id uel magis est euidens. Ita ut
de eo nemo dubitauerit. Nam & tangenti senes frigidi apparent, & facile
in frigidum statum mutantur. Et nigri, & liuidi fiunt, & frigidis morbis
facile capiuntur. Apoplexia neruorum resolutione, stupore, tremore,
conuulsione, destillatione, raucedine. Porro periit eorum omnis paulo
minus sanguis. Eoque una periit & coloris rubor. Iam uero concoctio his,
& digestio, & sanguificatio, & appositio, & nutritio, & appetentia, &
sensus, & motus, oblaesa omnia sunt, uitioseque administrata. Et quid,
quaeso, aliud est senium, quam uia ad interitum? Ita si mors naturalis
caloris est extinctio, utique senium ueluti tabes quaedam eius fuerit.
Verum non perinde de puerorum, & florentium aetate inter medicos
conuenit. Sed nec dirimere inter eos litem est promptum, probabiles enim
sunt utrorumque rationes, tum eorum, qui pueros calidiores esse, quam
florentes aetate censent. Tum eorum, qui contra, florentes calidiores
pueris esse contendunt. Alteri nanque ex eo quod sanguinis humor
omnium, quae in animalis habentur corpore calidissimum natura sit, tum
quod foetus in utero propemodum sanguis tantum sit post enim fingendis
utique iam particulis, aliud os efficitur, aliud arteria, aliud uena,
aliud diuersum ab his aliquid: omnia tamen rubra, tum quod sanguinem
syncerissimum, calidissimumque optineat: colligunt calidissimum esse
gestatum in utero foetum. Quod si est etiam pueros quanto gestatis in
utero propiores sunt, tanto esse florentibus aetate calidiores. Alteri
quod etiam plurimus sit in florentibus sanguis, ac copiosior quam in
pueris. Ita ut eius occasione crebro his sanguis profluat. Quin etiam
quod flauae bilis succus, qui sanguine multo est calidior, plurimus
his sit, propterea calidiores esse florentes, quam pueros, confirmant.
Rursus illi ab ipsis functionibus quod tum augeantur, tum plura, quam pro
corporis sui portione, alimenta tum appetant, tum conficiant, ualidum
esse in pueris calorem asserunt. Hi contra humiditatis occasione,
potius, quam caloris ui, augeri illos contendunt. At concoctione non
modo florentes non uincere, sed etiam longe ab iis pueros uinci. Nam
& uomitiones iis ex incoctis cibis accidere, & deiectiones humidas,
asperasque, ac a succo alienas. Quod si appetunt plura, nihil id facere
ad caloris robur. Primum enim id non accidere caloris copia, ut animal
appetat plura. Immo contra, refrigeratis scilicet his partibus, quibus
appetentia debetur. Deinde quoniam non tantum ad nutritionem, sed etiam
incrementum, alimentum moliuntur. Idcirco etiam pluribus nutrimentis
iis esse opus. Iam uero reliquis functionibus uniuersis, etiam non
obscure, inferiores esse pueros his, qui florenti sunt aetate, ut qui
nec ingredi, nec currere, nec portare, nec quicquam in summa agendorum
operum similiter obire queant. Cum florentibus, tum sensum omnem, tum
intellectum ad summam perfectionem, bonitatemque peruenisse dicant. In
summa puerum adhuc imperfectum esse florentem, animal perfectum. In
perfectis rationabile esse, maxime actiuum maximeque princeps elementum
pollere. Quin somno quoque plurimo deditos pueros uidere licet, contra
minimo florentes esse contentos. Quanquam hunc quoque, aliter accidere,
ne insanum quidem hominem censere aiunt, quam calido uicto quodammodo
grauatoque humoris copia, ueluti tum ex temulentis intelligere licet,
tum iis, qui balneo liberalius sint usi. Ita uero & papauer somnificum
esse, & mandragoram, & lactucam, & omnia quae humidiore, frigidioreque
temperie sunt. Ac tales quidem de propositarum aetatum temperie rationes
utrinque afferuntur. Omnes enim recensere, superuacuum uidetur. Cum
formula ipsa epicherematum, uel ex iis, quae retulimus, satis clare
perspici possit. Eminus enim utrique, fermeque a secundis priora
colligunt. Ac tanquam iam sciat auditor quemadmodum auctio, quemadmodum
concoctio, & quemadmodum nutritio fiat, uerba faciunt. Simili modo de
sensu, de motu, de functionibus, tum naturalibus, tum quae agi sunt
idoneae, disputant. De somni quoque generatione & ciborum natura,
mentionem faciunt, quorum nullum simplex promptumque cognitu est. Sed
& multam disquisitionem requirit, nec potest fortasse ulli compertum
esse, nisi qui prius humidam, siccam, calidam, frigidamque temperiem
sciat agnoscere. Quicquid enim eorum ueluti scientes dicunt, id si docere
eos cogas, prorsus disputationem de temperamentis, hanc scilicet cui
nunc insistimus, desyderabunt. Quare per mutua & ex mutuis, fiunt iis
demonstrationes. Ex iis quidem quae nunc quaerimus, ceu iam sint cognita,
cum de actionibus disputant, & ciborum ac medicamentorum facultates
inuestigant, ac de somno, & aliis id genus disserunt. Rursus autem quae
nunc sunt proposita per illa, ueluti prius iam nota demonstrant. Ego uero
eiusmodi demonstrationes non probo, quin si fateri uerum oportet, nec
demonstrationes eas censeo, ueluti diffusius in aliis ostendi, satiusque
esse in omni docendi genere existimo, ordinem conceptionum diffinire. Si
igitur principium omnis quae de temperamentis suscipitur disputationis,
tractatio de elementis est, sint ne ea impatibilia prorsusque mutationis
expertia, an alterari, mutarique potentia, ab illorum uero cognitione,
secunda deinceps est, proposita nunc disputatio, non utique sumenda
est istorum fides ex iis, quae nondum sciuntur, sed sicuti tum rectum
est, tum uero iustum, quod sumendum ad demonstrationem est, uel euidens
aliquid sit oportet, uel quod prius fuit demonstratum. Non est igitur
neque de somni generatione mentio facienda, neque de concoctione,
neque auctione, neque de alio id genus ullo, sed ab ipsa sola, nudaque
subiectarum rerum substantia, disquisitio ineunda, sicuti in primo libro
fecimus. Quippe statuentes aliud esse, quod energia, siue actu sit, aliud
quod potestate, de eo quod actu iam calidum, frigidum, humidum, siccum ue
sit, prius disserendum esse diximus, subinde ad ea quae potestate sint
ueniendum. Porro eorum, quae actu, calida, frigida, humida, sicca, ue
sunt, obuia, promptaque omnibus cognitio est, utpote quae tactu discerni
queant. Qui scilicet, & ignem ipsum calidum esse docuit, & glaciem
frigidam. Quod si alia quapiam ratione notionem, agnitionemque calidi,
frigidi ue habent, dicant hanc nobis. Inauditam enim ac nullius effectus
sapientiam promittunt. Immo si uerum fateri licebit stuporem potius,
si rerum sensibilium alium quempiam habere se iudicem meliorem putant,
quam ipse sit sensus. Atqui si eorum, quae actu calida sunt, alius esse
iudex quam tactus, nullus potest, tangant iam deinceps multos uiros, tum
senes, tum adolescentes, tum pueros, tum infantes. Ita enim inuenient,
qui magis, minus ue calidi sint. Sin de rebus sensibilibus rationales
demonstrationes quaerunt, iam de niue ipsa inquirendum est, censenda
ne sit, sicut omnibus hominibus apparet, candida, an sicut Anaxagoras
asseuerauit, non candida. Iam uero de pice simili modo coruoque, ac
reliquis omnibus estimandum. Neque enim si non habenda est oculis fides
de albo quod uident, de nigro sine demonstratione fides est habenda.
Omnia igitur quae sensui apparent, si iam fide carere dicunt, nec olorem
album esse dicant, nisi prius id uiderint ratione. Immo nec calcem, nec
diem, nec solem. Ad eundem modum & de uoce, auribus fidem abrogent, &
de odore, naribus, & de omni tangibili, ipsi tactus sensui. Et nonne
haec sunt pyronis hesitatio, & nugae immensae? Sane equum fuerat, eos
qui optimam sectam in philosophia elegissent, quae scilicet calidum,
frigidum, humidum, & siccum principia & elementa statuit, non intantum
desciuisse a uiris qui haec posuerunt, ut quod omnis demonstrationis
principia sunt, quaeque sensui, quaeque intellectui sunt manifesta non
cognoscerent. Et profecto quisquis de his addubitat, frustra de aliis
inquirit. Vtpote ne unde quidem sit incepturus quicquam sibi relinquens.
Vnde igitur in tam diuersam uiam diuerterunt, ac sensibilium rerum
cognitionem ratione consequi tentarunt? Ego ne cogitare quidem possum.
Eoque quod actu calidum est, tactu iudico. Siquid autem adhuc calidum
non est, sed ut tale fiat est idoneum, quod utique potestate calidum
appellamus, id ratione inuestigare conor: hii uero omnia nescio quo pacto
subuertunt, & in argumentis prolixe retoricantur. Sed hos mittamus.
Illius tamen nunc minime obliti quod unum prauorum dogmatum principium
sit, nihil de demonstratione prius meditatum simul res ipsas inquirere,
simul ueluti scientem quidnam demonstratio sit, demonstrare tentare.
Denuo igitur ad propositum reuersi, calidum quod in aetatibus cognoscere
cupimus, primum & maxime, tactu iudicemus. Erit autem optimum iudicium
in uno, eodemque unius infantis corpore, potest enim & qualis calor illi
ante biennium fuerit, in memoria reponi. Et qualis nunc sit post duos
forte uel tris interpositos annos. Si nanque mutatio omnino ulla ad
calidum, frigidum ue infanti facta uidebitur, nullum praeterea negotium
erit, qui usque ad florentem aetatem futurus excessus sit colligere. Quod
si plures puellos pluribus conferre florentibus aetate uelis, graciles
gracilibus, quadratos quadratis, & crassa crassis conferes, aeque uero &
qui colore, & reliquis omnibus (quoad fieri potest) similiter se habeant.
Quippe si differentiam in aetatibus inuenire studeas, in similibus
quam maxime licet naturis, eam inquisitionem tutius facies. Porro in
contrariis naturis hanc disquirere non parui erroris est occasio.
Cum interim non tam exploratorum corporum aetatis, quam naturalis
temperamenti gratia differentia existat. Ad eundem modum, tum uictu
uniuerso tum temporum, quibus exploratur statu, pari modo se habentia
corpora eliges, non exercitatum, requieto comparans, non balneo usum,
ei qui eo non sit usus, non ieiunium, saturo, non sicientem, ebrio: non
eum qui sole incaluit, ei qui ex frigore riget, non eum qui uigilauit,
ei qui dormiuit, nec denique eos quibus contraria est uel natura, uel
uictus ratio, uel quaelibet rerum circunstantia. Sed reliqua omnia sint
quam fieri licet paria, una aetate excepta: pari modo si unum eundemque
puellum cum seipso conferes, omnes eius externas circunstantias similes
ad unguem seruabis: quo scilicet, si qua harum alicuius causa in calore
& frigore differentia contigit, aetatis mutationi non imputetur. Longam
tibi experiendi rationem fortasse tradere uideor. Sed plane uerissimam,
atque ex ipsa rei quaesitae essentia desumptam. Sicut in his, quae
de demonstratione scripsimus, a nobis est proditum. Tu uero fortasse
compendiariam uoles minime curans, si falsa sit. Scito ergo non solum
falsam te, sed etiam longam ingressurum uiam. Neque tribus, quatuor ue
annis, quod requiris, inuenturum, sed tota uita in ignorantia uersandum.
Quantum enim accipi ex memoratorum uirorum controuersia licet, non
est, quod putemus clare aliquid demonstrari posse. Sed nec rationabile
omnino est, ex iis quae posteriora sint, ea probari quae sunt priora.
Ergo calidum, frigidumque corpus quod saltem actu, nec adhuc potestate
tale sit, sensu iudicemus, misso nunc tum priorum iudicio tum reliquis
omnibus notis. Et te iam ceu recte iudicaturum, ad ipsam experientiam
remitto. Meum autem iudicium ipse interpretabor. Complura enim deinceps
corpora, non puerorum modo uerum etiam infantium, adolescentium, &
aetate florentium, curiose tangens, neutros uera locutos inueni, nec
eos qui absoluto sermone calidiorem, nec eos qui frigidiorem esse
florentem etatem, quam puerilem dixerunt. Si enim reliquis omnibus quae
extrinsecus adueniunt alterationibus circumcisis, eas quae ex sola
aetate proueniunt, differentias estimaueris, neuter absolute loquenti
uidebitur tibi calidior. Quippe dissident eorum calores qualitate, quae
ex imparitate difflatus creatur. Cuius rei occasione nonnulli uel eos,
qui secum uersentur, uel seipsos fallentes, alii puerorum, alii iuuenum,
ualentiorem esse calorem autumant. Est enim puerorum, calor magis
halituosus, & copiosus, & tangenti blandior, florentium calor subacre
quiddam habet, ac non suaue. Haec igitur tangenti occursus differentia,
plures inducit, ut florentium corpus calidius esse pronuncient. Res uero
aliter se habet. Quippe qui in uaria materia tactum suum ad calorem,
tum ualentiorem, tum imbecilliorem, tum parem discernendum exercuerit,
huic non dubito puerorum calorem, florentium calori, uel parem uel
ampliorem uisum iri. Est porro exercendi ratio haec. Incipiendum enim
ab eo quod euidens maxime est. Balinearum aer ita est aliquando calens,
ut nemo eum ferat. Sed uri in eo uersatus uideatur. Aliquando ita est
frigidus, ut sudare in eo non sit. Iam tertium quoque & ab his diuersum,
quem utique maxime requirimus, temperatum aeris statum, quid refert
dicere? Idem tres caloris status, in solii quoque apparent aqua. Quippe
quae & calida adeo ut urat, & frigida adeo, ut ne calefaciat quidem, &
temperata adeo, ut calefaciat modice, saepe cernitur. Ergo si te uter sit
calidior perconter, aqua ne temperata, an aer temperatus, neutrum dicere
possis. Cum enim ambo similiter corpori blanda sint, & mediocri aeri
temperie, alterum eorum dicere calidius esse, alterum frigidius, nulla
dici ratione uidetur. Iam si intelligas aquam labri, ea esse caliditate
ut ferueat, aut aerem balnei prorsus inflammatum, ab utroque te pari modo
deurendum constat. Rursus si aquam ita intelliges frigidam, ut procul a
glaciando non absit, aut aerem prorsus refrigeratum, sic ut cum ningit,
conspicitur, patet, quod utriusuis occursu pari modo refrigeraberis,
rigebisque. Ergo summum tum calorem, tum frigus similiter in aqua,
similiterque in aere finge praeterea medium amborum extremorum statum,
simili modo in utroque constitue, hoc casu quod in medio interuallo
extremorum, & medii status tum in aere est, tum aqua, easdem excessus
distantiaeque rationes habebit. Tantoque dices alterum mediocri esse
calidius, quanto alterum. Ad eundem modum & frigidius quam mediocre,
tanto esse aquam aliquando dices, quanto & aerem. Tametsi suus utriusque
occursus tangenti, idem non sit utrique. Neque enim simili modo aqua
temperata sicut aer temperatus tactum afficit. Et quid opus est in tam
dissimilibus exemplum proponam. Cum ipse aer qui simili sit calore,
uarie tangenti occurrat, prout alias ueluti caliginosus & halituosus,
alias ueluti fuliginosus & fumosus: interim purus omnino est. Igitur in
pluribus iisdemque differentibus aequalitas caloris consistit. Quae in
consyderatis quasi inequalis sit, imponit, propterea scilicet quod non
undequaque similis apparet. Caeterum homo, qui rationes, quas proposui
expenderit, & sensum in multa particularium experientia exercuerit, is
nimirum aequalitatem caloris in pueris florentibusque inueniet, nec eo
falletur, quod alter in humida, alter in sicca substantia representetur.
Quippe lapis aliquando pari cum aqua calore esse potest, nullum eo
faciente discrimen, quod lapis siccus sit, aqua humida. Ita igitur
mihi cum pueros iuuenes adolescentes millies consyderassem, praeterea
eundem infantem, puerum, adolescentemque factum nihilo calidior uisus
est. Nec puer quam aetate florens, nec aetate florens quam puer. Sed
tantum quemadmodum dixi in pueris magis halituosus, & multus, & suauis:
in florentibus exiguus, siccus, nec similiter suauis esse caloris
occursus. Siquidem puerorum substantiae, utpote humidae, multum foras
effluit, florentium substantiae parum utpote siccae. Itaque neuter eorum
simpliciter uidetur calidior. Sed alter multitudine eius quod difflatur:
alter acrimonia. Quippe insiti caloris puer plus habet, eiusque
blandioris, si modo ex sanguine & semine ortum habet. In florentibus
aetate, exiguus & siccus, nec similiter suauis calor tangenti occurrit.
Ergo calidi, frigidique corporis solus tactus est iudex: humidi autem &
sicci una cum tactu, ratio. Quippe quod siccum est, durum prorsus est. At
hoc tactu omnino dignoscitur. Non tamen si quid durum est, idem statim &
siccum est. Etenim inseparabilis a sicco corpore duritia est. Non tamen
eius unius propria. Nam & quod a frigore concretum est, durum cernitur
sicut glaties. Quo utique minus sicci, humidique adeunda statim discretio
est, ante scilicet quam estimatum sit, quemadmodum se in calore habeant
& frigore. Neque enim siquid cum summo frigore representatur durum, id
etiam siccum est. Nec si quid cum uehementi calore est molle, idem statim
est humidum. Verum cum mediocriter est calidum, tum estimare durum ne
an molle sit oportet. Si enim molle sit, humidum est: si durum, siccum.
Verum si haec ita se habent partium, quae in humano corpore sunt durae,
nulla est humida. Neque enim tanta esse in eo frigiditas potest, ut
aliquid in ipso concrescere in duriciem queat. Potest enim quod prius
fuit fluxile, aliquando concrescere ueluti adeps. Quod enim oleosum in
sanguine, fluxileque & pingue est, ubi in frigidum uenit locum, cogitur:
durum tamen ne sic quidem efficitur. Commode igitur dictum ueteribus est,
humidissimam esse adipem. Secundo post eam loco carnosum genus. Eius
plures sunt species, prima quidem quae proprie caro appellatur, quam
scilicet nusquam in corpore per se inuenies, sed est perpetuo musculi
pars. Ab hac cuiusque uiscerum propria substantia est. Eam Erasistratus
parenchyma uocat. Quasique pro re parua, leuique habet, parum intelligens
cuiusque uisceris actionem, huic carni acceptam referri: sed horum non
est nunc tempus. Quod autem ipsum cerebri pulmonisque proprium corpus
proximum adipi humiditatis ratione sit, ex mollicie eius coniectare licet.
Non enim a frigido congelatur, cum nec calore fundatur, propinquam iis
naturam habet ossium medulla. Non est tamen eiusdem generis cum cerebro &
spinali medulla, ea quae in quolibet habetur osse. Sed cerebrum & spinae
medulla eiusdem sunt generis. Reliquae omnes medullae alterius naturae
sunt. Est tamen humidius ac calidius cerebrum, quam spinalis medulla.
Eoque etiam mollius, praeterea ipsius cerebri priores partes tanto sunt
humidiores, quanto molliores: omnia tamen haec cute non humidiora modo
sunt, sed etiam frigidiora, unoque uerbo omne exangue frigidius sanguine
praedito est. Proxima cuti est mollium neruorum natura. Duriores autem in
humido & sicco, secundum cutis naturam se habent. Calore ab eius natura
tantum absunt, quantum consentiens est exangue corpus a sanguine praedito
abesse: lienis autem renum, & iecinoris caro, tanto cute est humidior,
quanto est mollior. Calidior autem quanto magis abundat sanguine. Iam
cordis caro omnibus hiis tanto est siccior, quanto est durior. Calidior
uero non modo his, sed etiam omnibus plane corporis particulis. Quod
etiam sensu clare deprehendas licet, in pectoris animalis dissectione,
si digitum in sinistrum eius sinum immiseris. Inuenies enim locum hunc
omnium, quae in animali sunt non paulo calidissimum. At iecinoris,
lienis, renum, & pulmonis caro, simplicis cuiusdam naturae est, circa
cuiusque uisceris uenas, arterias, & neruos crescens. Cordis, simplex
carnis natura non est: sed sunt in eo fibrae, quales in musculis
cernimus, quibus caro circumheret. Caeterum non est idem fibrarum genus,
sed quae in musculis habentur neruorum, & ligamentorum sunt particulae.
Cordis propria quaedam fibrarum est species, aeque scilicet ut uenarum,
tunicae, atque arteriarum. Itemque intestinorum, uentriculi uteri,
& uesicae utriusque, licet enim in his quoque instrumentis propriam
quandam uidere carnem, suis ipsorum fibris circumnascentem. Atque hae
quidem carnes, cute sunt calidiores: fibrae uero quam cutis partim paulo
magis, partim paulo minus, tum frigidae, tum siccae sunt, partim similes
omnino cutis substantiae. Porro omnes membranae cute sunt sicciores,
ueluti cerebri, & spinalis medullae inuolucra, quae mininges dicuntur.
Sunt enim hae quoque membranae. Iam ligamenta omnia quanto cute sunt
duriora, tanto sunt & sicciora. Tendones quoque tametsi ligamentis sunt
molliores, at tamen cute luculenter sunt duriores. Cartilago uero post
ligamentum deinceps est, praeterea medium quoddam inter ea corpus.
Appellant id anatomici quidam νευροχονδρώδη σύνδεσμον, quasi uero
cartilagineum ligamentum dicas. Est autem id durum, cartilaginosumque
ligamentum. Os uero omnium quae cutis operit, durissimum est. At eorum
quae ex cute extant siccissimus est pilus. Deinde cornu mox ungues, &
ungulae, & calcaria, & rostra, quaeque his in singulis animalium ratione
carentium similes sunt partes. Succorum optimus, & maxime proprius, ac
domesticus sanguis est, huius ueluti sedimentum, ac fex, atra bilis
est. Quae idcirco tum frigidior, tum crassior sanguine est. Sicut flaua