album. Ipsum uero corpus calidum, unum hoc nomen tantummodo optinet,
calidum, sicuti album. Nunquam tamen caliditas, uel albedo, corpus ipsum
dicitur. Ad eundem modum siccum, frigidum, & humidum, nominantur tum
ipsum corpus, tum qualitas. Non tamen corpus frigiditas, humiditas,
uel siccitas appellatur, quemadmodum quae in eo est qualitas, haec cum
sic se habeant, non alienum est, cum uel caliditatem, uel frigiditatem
disputans quis profert, nullam exoriri captionem. Quod solae qualitates
his indicentur nominibus. At calidum, frigidum ue cum dicitur, quando
& qualitas ita, & quod eam suscipit, corpus nominatur, facile fit ei,
qui redarguere studet, ut quod a loquente non significatur, id quo
possit reprehendere, accipiat. Eiusmodi enim rem faciunt, qui sententiam
illam, qua dicit Hyppocrates augescentia corpora plurimum habere
innatum calidum, oppugnant. Neque enim esse corpus aliquod calidum,
ipsum innatum animali calidum intelligentes, neque id quid sit usquam
quaerentes, sed de sola qualitate, quam scilicet caliditatem appellamus
nomen id dici praesumentes, sic dictum eius refellere parant. Et iam
apparet, quod de homonymia distinguere, tametsi sit res parua, tamen
in rerum usu non leuis experitur momenti, uerum cum hoc quoque abunde
sit definitum, rursum id quod superest, repetamus. Cum humiditas, &
siccitas, & caliditas, & frigiditas, syncerae quaedam, & impermixtae
qualitates sunt, quaecunque has suscipere corpora ea calida, & frigida,
sicca, & humida, prorsus exactaeque sunt. Atque haec mihi genitorum,
& pereuntium elementa intellige. Reliqua corpora uel animalium, uel
stirpium, uel inanimorum omnium, ueluti aeris, ferri, lapidum, lignorum,
in medio primorum illorum collocata esse. Nullum enim aliorum uel ad
summum calidum, uel ad summum frigidum, uel ad summum humidum, uel ad
summum siccum est. Sed uel medium prorsus contrariorum, ita ut nihilo
magis sit calidum, quam frigidum, aut humidum quam siccum, uel ad alterum
contrariorum est propensum, ita ut magis sit calidum, quam frigidum, uel
magis sit humidum quam siccum, ac siquidem medium plane sit in utroque
contrariorum genere, ita ut non magis sit calidum quam frigidum, aut
humidum quam siccum, eucraton id siue temperatum omnino dicetur. Sin
alterum contrariorum superet, siue in altera oppositione, siue in
utraque id sit, non etiam dicetur eucraton. Ac si calidum magis sit quam
frigidum, quod magis est, id appellabitur. Idem statuendum de sicco, &
humido. Ad eundem modum si frigidum magis sit, nominabitur frigidum.
At si in utraque oppositione alterum superet, siue calidum una cum
humido, siue calidum simul cum sicco, siue frigidum simul cum humido,
siue frigidum una cum sicco, utique pro uincenti sortietur id corpus
appellationem. Et has quidem quatuor intemperies, ut supra diximus,
plurimi norunt, tum medici, tum philosophi. Reliquas quatuor, quae ex
dimidio harum constitutae sunt, nescio quomodo derelinquunt, sicut etiam
eam, quae prima omnium, optimaque est. Caeterum quod superante calido
liceat nihilo magis humidam esse, quam siccam temperiem: quod utique
ad hanc spectet coniugationem, id uel ex iis, quae iam dicta sunt,
manifestum arbitror, facileque est etiam si nihil esset praedictum, id
colligere. Concedentibus semel illud saltem, alteram esse temperiem
humidam & calidam, alteram siccam & calidam. Si nanque necessarium omnino
non est siccam esse, quae calida sit, sed licet eam & humidam esse,
licebit utique & mediam esse: propior nanque siccae temperaturae media
est, quam humida. Ad eundem modum est & frigida quaedam temperies altera,
in qua nimirum frigidum pollet: hanc tamen nec humidam esse, nec siccam,
est necesse. Sed potest inter has & media esse. Rursus enim hic quoque
eandem afferes rationem. Nempe si necesse non est frigidam temperiem esse
humidam: sed licet & siccam eam fieri manifestum est, mediam quoque esse
posse. Quippe quae uicinior humidae est quam sicca. Ergo ueluti duae
intemperies in altera oppositione sunt monstratae, altera calida tantum,
altera frigida. Sic in altera oppositione duae aliae statuantur, altera
sicca tantum, altera humida, mediocriter scilicet sese habentibus calido
& frigido. Iterum nanque dicemus hic quoque, sicuti necesse non est, si
qua temperies sicca est, hanc protinus calidam quoque esse. Sed fieri
posse, ut etiam frigida sit, ita fieri potest, ut quaepiam nec calida
sit nec frigida. Sed in hac quidem oppositione eucratos, siue temperata,
in altera, sicca. Simili modo nec humidam temperiem necesse est calidam,
frigidam ue esse. Sed eam mediam esse inter huius oppositionis extrema
licet. Si igitur necesse non est, ut uel intemperiem, quae in calido
est & frigido, sequatur ea quae est in altera oppositione intemperies,
uel hanc, quae in illa, licebit aliquando & naturam, quae in caliditate
& frigiditate temperata sit, uel siccam esse, uel humidam. Inuicemque
quae in his temperata sit, uel calidam esse, uel frigidam, quare sunt &
hae ab iis, quas priores tum medici, tum philosophi nobis tradiderunt
quatuor diuersae intemperies. Medioque loco positae inter temperatos
habitus, & eos qui in utraque oppositione sunt intemperati. Qui nanque in
summo est temperatus, is neutram oppositionem habet superantem. Qui uero
aduersus huic est intemperatus, utramque habet uitiosam. Medium sortitur
locum, qui in altera quidem est temperatus, in altera intemperatus, qui
utique & ex dimidio eucratos, ex dimidio intemperatus cum sit, merito
medius dici potest inter eum, qui ex toto est temperatus, & eum qui ex
toto est intemperatus. Et si quidem haec sic se habent, sicut certe
se habent, cur nouem dicere uniuersas temperamentorum differentias
dubitemus. Temperatam quidem unam, non temperatas octo, quarum quatuor
simplices sint, humida, sicca, calida, & frigida, quatuor compositae
humida simul & calida, sicca pariter & calida, frigida simul & humida,
frigida simul & sicca. In quolibet uero iam dictorum temperamentorum
permagnus est excessus, defectusque modus non in iis modo quae simplicia
sunt. Sed etiam in compositis. Idque tum in tota substantia. Tum uero
in unoquoque genere. Si cui igitur agnoscendorum temperamentorum cura
est, incipiat exercitationem oportet ab iis in quolibet genere naturis,
quae temperatae, mediaeque sunt. Quippe cum si his alias comparet facile
quod in quauis superet deficiat ue inuenerit. Ergo primum de iis, quae
simpliciter loquentibus, temperata, intemperataque dicuntur, agendum,
quae scilicet in omni generata substantia, non in solis animalibus
& stirpibus disquirenda diximus. Porro hic quoque tantillum saltem
distinguere de nominibus conueniet, quod calida temperies, alia iam
energia, siue, ut loquuntur actu sit, alia potestate, tum quod potestate
ea esse dicamus, quae quod dicuntur, id nondum sint: sed facile id
fieri possint. Quoniam naturalem, ut id fiant facultatem sint adepta.
Igitur primum de iis, quae actu calida, frigida, humida, & sicca sunt,
disseramus, auspicati ab uniuersa substantia. Mox ad animalia & stirpes
discensuri. Ita enim consummationem habebit, quod institutum nobis est.
Quoniam igitur quod in omnium genere, maximeque in uniuersa substantia
medium est, id ex mixtione extremorum conflatur, utique conueniet,
ut tum noticia eius tum agnitio ex illis sumatur. Ac noticia quidem
facillima est. Quippe a calidissimo omnium, quae sub sensum ueniunt,
ueluti igni, aut quapiam aqua, quae ad summum sit feruens ad id, quod
omnium, quae nobis apparent, est frigidissimum, ueluti glaciem, &
niuem uenientes, aestimato interea interuallo, in medio ad unguem id
diducimus. Sic enim symmetron, quod scilicet ab utroque extremorum pari
abest spacio, intellectu comprehendemus. Quin etiam id nobis praeparare
licet. Miscentibus aquae feruenti parem modum glaciei. Quod enim ex
ambobus est mixtum pari interuallo ab utroque extremorum aberit, & eo
quod urit, & eo quod frigore stupefacit. Non est igitur difficile ei, qui
ita mixtum tetigerit, medium uniuersae substantiae in calidi frigidique
oppositione habere, eiusque meminisse, atque alia omnia illi ueluti norme
adaptata iudicare. Quin etiam si terram, quae sicca sit, uel cinerem,
uel tale aliquid quod plane sit aridum, pari aquae modo imbueris, medium
in sicci humidique oppositione effeceris. Ergo ne hic quidem difficile
est ubi uisu pariter, tactuque eiusmodi corpus noueris memoriae id
infigere, eoque ad humidorum, ac siccorum, quae deficiant, superent ue
agnitionem pro norma, exemplarique uti. Porro corpus de quo iudicandum
est, mediocriter calens est. Nam hoc ipsum humidi, siccique medium
corpus si ad summum id calorem frigus ue sit perductum, falsam interim
imaginationem excitabit, uidebiturque quam sit mediocre, aliquando
humidius, aliquando siccius. Quippe si liberalius calefiat, liquatum iam,
ac fluxile, humidioris substantiae phantasiam de se praebebit contra
refrigeratum plus iusto, consistit, ac cogitur, immobileque redditur,
& durum tangenti apparet. Vnde etiam falsam siccitatis imaginationem
exhibet. Quod si ueluti humidi siccique parem modum habet, sic caloris,
ac frigoris sit in medio, nec durum, nec molle tangenti apparebit
id corpus. Atque tota quidem eiusmodi corpora per tota se miscendi,
calidum, inquam, frigidum, siccum, & humidum, homini facultas non est.
Terra enim aquae confusa, miscetur quidem (quatenus scilicet uideri
cuipiam possit) atque ita tota toti contemperatur. Caeterum appositio
exiguarum partium ea est, nequaquam totorum per tota mixtio. Sed ambo ea
per tota miscere, dei, uel naturae est opus, magisque etiam si calidum,
ac frigidum inter se tota per tota miscenda sint. Attamen appositionem
eiusmodi efficere, ut sensum effugiant singula simplicium corporum, non
solum naturae opus dei ue est. Sed etiam nostrum. Neque enim difficile
est tali mixtione, lutum, quod medium sicci, humidique sit, moliri.
Simili modo & quod calidi ac frigidi sit medium, uidebiturque tibi
eiusmodi corpus in calore & frigore temperatum: immo etiam in duricie,
mollicieque medio statu esse. Id autem genus est hominis cutis, utpote
omnium extremorum calidi, frigidi, humidi, sicci uere media. Maximeque
ea, quae est in manu, haec enim omnium sensibilium ueluti norma futura
erat prudentissimo, nimirum animantium tactus instrumentum ab ipsa natura
praeparata. Quo magis eam ab omnibus extremis calido inquam, frigido,
sicco, & humido pari abesse interuallo oportuit. Iam utique & constat ex
horum omnium equis portionibus, non compositis modo, sed etiam per totas
se mixtis, quod nostrum plane nemo efficere potest: Sed est naturae opus.
Quaecunque igitur partes cute sunt duriores, ueluti ossa cartilagines,
cornua, pili, ungues, ligamenta, ungulae, calcaria, in his omnibus siccum
praeualet. Quaecunque uero molliores sunt, sicuti sanguis, pituita,
seuum, adeps, cerebrum, medulla tum spinalis, tum altera, in his humidi
plus est, quam sicci. Quin etiam quanto siccissima omnium quae sunt
in homine pars cutem siccitate superat, tanto rursus acute superatur,
quod est humidissimum, porro uidetur nunc disceptatio nostra, ea quae
utilissima sunt attingere, ac docere simul quod tum animalium, tum uero
omnium corporum temperatissimus sit homo. Simul quod omnium, quae in
eo sunt particularum cutis, quae intra manum habetur omnis excessus
plane sit expers. Insistentes igitur hoc loco, estimemus quisnam sit
optime temperatus homo, quem scilicet totius substantiae, uel potius
tum hominum, tum reliquorum animalium medium, ueluti regulam & normam
statuentes, reliquos omnes huic collatos calidos frigidos, humidos,
siccos ue dicere oportet. Concurrant ergo oportet in hoc homine multae
notae, quippe & cum uniuersa substantia collatus, medius apparere in ea
debet, & magis etiam cum hominibus & bestiis. Ac medii quidem in uniuersa
substantia, communes notae dictae iam sunt. Quae uero in animalium
speciebus notantur, actionis perfectione quae cuique sit conueniens
iudicantur. Conuenit autem homini, ut sit sapientissimus, cani, ut
mitissimus pariter sit & fortissimus, leoni, ut tantum sit fortissimus.
Sicuti oui, ut sit tantum mitissima. Iam uero quod corporis actiones
consentientes esse animi moribus oporteat, tum Aristoteli in his, quae
de partibus animalium scripsit, tum uero nobis alibi nihilominus est
monstratum. Ac methodus quidem haec est. Exercitari uero, ut non in
singulis modo animalium generibus, sed etiam in uniuersis medium in
promptu quis noscat, id cuiuslibet hominis non est: sed diligentis
imprimis, & qui per longam experientiam, & multam omnium particularium
peritiam, inuenire medium queat. Quippe ad eundem modum plastae,
pictores, statuarii, alii denique fictores, quae pulcherrima in omni
specie sunt, tum pingunt, tum fingunt, ueluti hominem, equum, bouem,
leonem formosissimum, ad id quod medium est in illa specie collineantes,
laudantque homines quandam Polycleti statuam canonem appellatam. Inde
adeo id nomen sortitum, quod partium inter se omnium competentiam ad
unguem habeat: habet autem quem nunc quaerimus, plus aliquid, quam Canon
ille. Quum non solum humoris ac siccitatis in medio consistat, is qui
eusarcos, siue quadratus est homo: sed etiam optimam formationem sit
adeptus. Quae fortasse bonam quatuor elementorum temperiem est comitata,
fortasse diuiniorem aliquam superne originem habet. Caeterum prorsus
eusarcon saltem esse eiusmodi hominem, id uero est necessarium. Quippe
mediocritas in carne, ex mediocritate temperamenti prouenit: protinus
autem adsequitur tale corpus, ut optime ad actiones sit comparatum. Tum
in mollicie, & duritia praeterea calore ac frigore mediocriter se habeat,
atque haec omnia insint cuti, huiusque maxime illi parti, quae est intra
manum. Scilicet quae callum eiusmodi non contraxit, qualis in remigibus
& fossoribus cernitur. Cum enim gemini usus causa manus sunt factae,
tactu discernendi, & rem quampiam comprehendendi utique quae molles sunt
ad exquisitius tangendum, durae ad aliquid maiore ui capiendum magis sunt
idoneae. Quin etiam cutis, quae non solum omnium hominis partium, sed
etiam uniuersae, quae generationi, corruptionique subiicitur substantiae
media est, ea nec callosa, nec dura lapidea ue est, sed secundum naturam
se habens, quo scilicet cutis genere maxime perfectum esse tactum
censemus. Ac quod in duritia & mollicie medium omnium particularum locum
sit sortita, abunde liquet. Quod autem & in calore, ac frigore similiter
se habeat, ex eius substantia maxime intelligas licet. Est enim ueluti
sanguine praeditus neruus, qui sit inter neruum, & carnem quiddam plane
medium. Ac si ex mixtis utrisque constitueretur. Caeterum neruus,
omnis exanguis est & frigidus. Caro multisanguinis & calida. Media
inter utrunque est cutis. Nec plane exanguis ut neruus, nec sanguine
abundans, ut caro, si igitur hanc omnium animalis partium, ueluti normam.
Iudicemque proponens, reliqua illi conferas, atque ad eam examines, octo
diuersas intemperies in eis inuenies. Iamque membratim tibi de omnibus
deinceps disseram, humidissimum, frigidissimumque in corpore pituita
est. Calidissimum sanguis, non tamen est is perinde humidus, ut pituita.
Siccissimum ac frigidissimum est pilus. Minus eo & frigidum & siccum est
os, hoc uero minus siccum est cartilago. Proxime hanc sequitur, quem
Graeci ex cartilagine & ligamento composito nomine, chondrosyndesmon
uocant, post hunc tendo, deinceps membrana, & arteria, & uena, ipsa
scilicet corpora uasorum. Succedunt deinde nerui duri: molles autem nerui
in humiditate & siccitate, mediam naturam, sicuti cutis optinent. Nam
in altera oppositione, quae est calidi & frigidi neruus mollis in medio
non est. Sed tantum ei defit de calore, quantum de sanguine. Ita uero
& reliqua omnia prius dicta, tanto sunt cute frigidiora, quanto minus
habent sanguinis. Etiam tunicae ipsae, maxime sanguineorum uasorum,
arteriarum, dico & uenarum, non solum exangues sunt, sed etiam frigidae
natura contactu tamen sanguinis calefiunt, atque ad medium temperamenti
statum ueniunt. Sanguis uero ipse, a corde suum accipit calorem. Quippe
id uiscus natura tum omnium animalis particularum maxime sanguineum, tum
uero calidissimum est: proximum illi iecur est, uerum cor paulo quam
cutis minus est durum, iecur multo. Itaque etiam humidius quam cutis
cor est, quanto scilicet est mollius. Iam uero caro humidior cute est,
eadem tamen calidior. Spinalis autem medulla cute est humidior, atque
etiam frigidior. Sicuti hac rursus humidius est cerebrum: cerebro autem
ipso adeps cui concretio contingit, propterea quod membranis adiacet.
Crasso nanque oleo est simile. Eoque congelatur, ubi cum frigidis, &
exanguibus particulis coniungitur. At neque circa iecur coire adeps
potest, neque circa arterias, uenas ue, aut cor. Sed nec circa aliam
ullam praecalidam particulam. Quoniam autem cogitur per id, quod ualde
est frigidum, idcirco calefacta liquatur, caeterorum congelatorum ritu.
At cerebrum calefactum minime liquatur, eoque adipe minus est humidum.
Porro minus humida quam adeps, est & pulmonum caro. Vt quae nec ipsa
calefacta liquescat. Iam longe etiam quam haec adipe minus humida est,
tum lienis, tum renum caro. Omnia tamen cute sunt humidiora, harum rerum
demonstrationes proximo libro tradam, sicuti omnia quae ad uniuersam
de temperamentis disputationem pertinent, duobus deinceps comentariis
exponam.
Galeni de temperamentis, Thoma Linacro Anglo interprete, libri
primi, finis.
GALENI DE TEMPERAMENTIS, liber secundus. Thoma Linacro interprete.