nec esse horum omnium parem in temperatura portionem, demonstratum
antiquis abunde est, tum philosophorum, tum medicorum praecipuis. Diximus
autem & nos de iis, ea quae probabilia sunt uisa alio opere. In quo de
iis, quae Hyppocrates constituit elementis, egimus. Hoc opere, quod
illi proxime succedit, omnium temperamentorum differentias, quot hae,
qualesque sint, siue generatim quis, siue membratim diuidat, inuenire
docebo. Sumamque ab ipsa nominum interpretatione principium. Cum nanque
ex calidi, frigidi, sicci, & humidi, temperatura conflari corpora dicunt,
de iis, quae summo gradu sic se habent, ipsis scilicet elementis, aëre,
igni, aqua, terra, intelligendum aiunt. Cum uero animal, stirpemue
calidam, humidam, frigidam, uel siccam esse, non item. Neque enim ullum
animal, aut calidum in summo esse posse, ut est ignis, aut in summo
humidum, sicut est aqua: pari modo nec frigidum, siccumue in summo.
Sed ab eo quod in mixtura pollet, appellationem sortiri, uocantibus
nobis id humidum, in quo maior est humiditatis portio, siccum, in quo
siccitatis. Ita uero & calidum, in quo calidum frigido plus ualet,
frigidum uero in quo frigidum calido praestat. Atque hic quidem nominum
usus est. Nunc de temperamentis ipsis agendum. Eorum igitur, qui tum
medicorum, tum philosophorum maxime illustres fuere, plurimi sane opinati
sunt humidum aliquod calidumque temperamentum ab humido & frigido
diuersum esse. Ac tertium ab hiis siccum & frigidum, diuersum a sicco
& calido. Nonnulli tamen eorum humidum simul ac frigidum temperamentum
quoddam esse concedunt, atque etiam ab hoc alterum calidum siccumque.
Non tamen aut humidum simul & calidum, aut frigidum pariter & siccum
temperamentum esse. Neque enim posse aut humiditatem cum abundante
calore, consistere, aut cum frigiditate siccitatem: quippe absumi a
calido, cum superat, humiditatem. Itaque fieri, ut calidum simul & siccum
corpus euadat, Eandem ubi imbecillus in corpore calor est, incoctam,
imperfectamque manere, quo fieri, ut calido uincente, sequatur siccitas,
frigido superante, humiditas. Atque hii quidem his rationibus nixi, duas
tantum esse temperamentorum differentias opinantur. Qui uero ea quatuor
autumant, bifariam his contradicunt. Alii statim id quod primum petunt
negantes, nempe quod necesse sit humorem a calido superante digeri.
Alii contra id quidem assentiuntur, sed alia ratione dissentiunt. Ac
priores quidem calidi munus esse, ut calefaciat, asseuerant, frigidi
ut refrigeret, sicuti rursus sicci, ut siccet, & humidi, ut humectet.
Proinde corpora, quae calida siccaque natura sint, quemadmodum ignis,
ea quatenus calida sunt, excalfacere, quatenus sicca siccare. Quae
humida calidaque sunt, uelut calens aqua, haec non humectare modo, sed
etiam calefacere posse, utraque qualitate hic quoque unum opus, idque
proprium obtinente. Haudquaquam igitur concedere se, si quid calefaciat,
idem protinus & siccare, immo si calori humiditas sit adiuncta, non
calfacere modo, sed etiam humectare. Quemadmodum balneum dulcis aquae.
Sin sicuti calidum, ita etiam siccum corpus sit, ueluti ignis, statim
id tum calfacere, tum uero siccare. Non tamen id calori referendum
acceptum, sed siccitati, quae simul est coniuncta. Admonent autem hoc
loco nos de his, qui sub estiuo sole diutius sunt uersati, atque ita, ut
credibile est arefacti, ac totum corpus siccum, squallidumque habent,
intolerabiliterque sitiunt. Quippe remedium his expeditum, & facile
dicunt, non utique si biberint, sed si calidae, & dulcis aquae balneo
utantur, tanquam humiditate, siue ea cum frigore sit, siue cum calore,
suum munus obire ualente. Quippe humectare ea quae contingat. Ad eundem
modum & siccitatem semper aiunt siccare, boream enim qui siccus &
frigidus sit uentus, omnia siccare ac refrigerare, idque esse dictum ab
Homero, ut uero humentem desiccat protinus agrum autumni boreas. Pari
modo & papaueris lachrymam, & alia sexcenta pharmaca siccare pariter
& refrigerare. Itaque non esse necessarium, siquid frigidum est, idem
protinus & humidum esse. Nec siquid calidum, idem statim & siccum. Neque
igitur calidum temperamentum necessario esse siccum, immo posse aliquando
in animalis temperamento calidum quidem plus ualere, quam frigidum, &
humidum, quam siccum. Quin etiam tum generationem, tum alterationem,
tum mutationem, ex contrariis in contraria fieri. Quis enim est, qui
si dixerit album alteratum, demutatumque esse, propterea quod factum
sit calidum, non sit ridiculus? Cum postulet ea oratio, non eam, quae
est in calido & frigido, sed quae est in colore, oppositionem. Mutatur
enim quod album est, in nigrum, & quod nigrum est, in album. Rursus quod
calidum est, in frigidum, & quod frigidum est, in calidum. Ad eundem
modum, & quod humidum est, in siccum, & quod siccum est, in humidum.
Quippe si dicas alteratum corpus esse, propterea quod cum prius esset
humidum, nunc sit album, uel cum prius esset siccum, nunc sit nigrum,
parum compos mentis uidearis. Sin quod prius erat humidum, nunc factum
esse siccum, aut quod prius erat nigrum, nunc effectum album, aut etiam
ex calido frigidum, aut ex frigido calidum, utique sapere & conuenientia
dicere censearis. Quod enim mutatur, quatenus mutatur, eatenus cedere
in contrarium debet. Siquidem fiebat hic, aut fit musicus, ex non
musico dicimus: & grammaticus, ex non grammatico: & rhetor, ex non
rhetore. Ex musico uero grammaticum, aut ex grammatico musicum, aut ex
alio quod diuersi sit generis, fieri aliquid dicere, sane est absurdum.
Potest enim qui prius erat grammaticus, nunc musicus esse, utique si
musicen grammaticae adiecit, nec grammaticam abiecit. At qui siquid
acquisiuit, priore etiam manente, cui non patet, non esse alteratum in
eo quod manet? Ita non ex grammatico factus est musicus. Quippe nunc
etiam grammaticus est, sed ex non musico, musicus. Non enim potest
postquam musicus est factus, etiam non musicus manere. Cum igitur omnis
mutatio, & ab contrariis, & ex contrariis fiat in contraria, manifestum
est etiam humidum si quatenus humidum est, mutetur, tum ipsum siccatum
iri, tum quod id siccet, siccum dicendum esse. Desinant igitur inquiunt
dicere, non posse calidum, & humidum temperamentum esse. Quippe calidum
simul & frigidum esse idem temperamentum, aut humidum, & siccum non
potest. Cum fieri nequeat, ut in eodem corpore contrariae qualitates
una consistant: humidum uero simul & calidum, praeterea frigidum simul
ac siccum, profecto in eodem consistere possunt: sicuti tum ratio ipsa
monstrauit, tum quae paulo supra proposita sunt exempla. Ac talis quidem
est prioris propositarum partium oratio. Altera pars negat alienum a
ratione esse, etiam si calidum efficacissimum e quatuor sit, ita ut
non in frigidum modo, sed etiam in humidum agere possit: esse tamen
temperamentum, quod calidum sit, & humidum, utique cum in primo statim
animantis ortu humoris simul, calorisque copia in idem coeant. Ratio
uero horum non illud efficit, quod nequeat aliquando in eodem corpore
humidi plus esse, quam sicci, & calidi, quam frigidi. Sed quod sub
eiusmodi statu durare perpetuo non possit. Quippe digesto semper per
calidum humore, spatio etiam siccum corpus effici. Atque pro calido &
humido, calidum siccumque reddi. Iam hoc ipsum quod calidum & siccum
est redditum, procedente tempore frigidum siccumque fore: ubi enim
omnem eiusmodi corporis humorem calor absumpsit, ipse quoque (inquiunt)
marcescere incipit, destitutus scilicet alimento, quod ipsum accenderat.
Neque igitur mirum putant tum inter initia, statim ut gignitur animal
conuenire in idem, aut humidum plus sicco, aut calidum plus frigido,
tum temporis processu, quod prius erat calidum & humidum, postea posse
calidum esse & siccum, aeque ut postea quae sicca erat, calidaque
temperies, ubi calor ipse extinctus est, frigidam siccamque euadere.
Ergo esse quidem aliquod temperamentum, quod calidum sit & humidum, ac
rursus aliud quod frigidum sit & siccum, ex istis confirmant: Non posse
autem temperamentorum differentias plures esse, quam quatuor, ex his
docere conantur. Cum enim quatuor statuuntur qualitates, quae in se
agere inuicem patique possint. Nempe calor, frigus, siccitas, humiditas,
oppositiones existere duas, alteram in qua calidum aduersatur frigido,
alteram in qua humidum pugnat cum sicco. Eoque quatuor non amplius
effici coniugationes. Quippe sex fieri, ex quatuor inter se copulatis,
coniugia. Quorum duo subsistere non posse. Cum neque humidum pariter &
siccum, nec calidum simul & frigidum dari corpus possit. Reliquas igitur
esse quatuor temperamentorum coniugationes, duas humidas, & duas siccas.
Atque has calore, frigoreque diuisas, haec sunt quae elegantissimi
eorum, qui ante nos fuere, tum medicorum, tum philosophorum de his
dixere. Quae uero mihi praetermisisse uidentur, nunc adiiciendum reor,
unum igitur & primum id est, quod temperatam naturam, quae tamen non
uirtute modo, sed etiam uiribus reliquis praestat, non aduerterunt.
Immo tanquam nulla sit, prorsus omiserunt. Quanquam ne loqui quidem de
reliquis aliquid sine hac potuerunt. Quippe quod uel in calida temperie
calidum praeualeat frigido, uel in frigida temperie, frigidum praestet
calido, id ne intellexisse quidem est, nisi prius ponatur eucratos siue
temperata, neque enim alio quam ad hanc temperatam naturam sunt intenti
cum sanitatis tuendae uictum inuestigant, calidius iusto corpus iubentes
refrigerare, uel frigidius excalfacere, uel rursus humidius siccare,
uel siccius humectare. Scilicet quo temperatum quendam mediocremque
statum efficiant, id quod minus est ei, quod exuperat semper aequantes.
Ergo quem assidue sectantur, & quo semper respicientes intemperatos
status corrigunt, hunc ego quidem primum omnium statui censuerim. Hi
uero tantum abest, ut eius uel meminerint, ut etiam totum praetereant.
At non praeterimus inquiunt ex his aliqui. In calido enim & humido
comprehenditur. Et quomodo non quinque esse in totum temperamenta
dixistis: sed quatuor, si modo optimum non omisistis? Quippe duorum
alterum, aut ex intemperatis statibus necesse est unum esse omissum, aut
ipsum temperatum. Atque ego quidem ex his, quae statuunt, temperatum
ipsis praetermissum certo scio: ubi enim calidum & siccum, uel frigidum
& humidum, uel aliud quoduis temperamentum nominant, non utique summas a
nobis intelligi qualitates postulant. Immo ex iis, quae superant fieri
appellationes uolunt. Quod si temperatum statum omitti nolunt, certe
reliquorum aliquem omisisse conuincentur. Sit enim sicut ipsi uolunt,
temperatus status, is qui calidus est, & humidus. Omissus igitur illis
plane est, is qui frigido intemperamento aduersetur, & sicco. Nempe in
quo humidum pollet & calidum. At idem inquiunt is est. At qui fieri
potest, ut simul exuperet calidum, & non exuperet? & superetur frigidum,
& non superetur? Si enim temperatus status est, neutrum alterum immodice
exuperat. Sin intemperatus, necesse est exuperet altera oppositionum pars.
At hoc ipsum inquiunt temperati status proprium est, ut in eo calidum
praestet frigido, & humidum sicco. Quippe si frigidum modice quidem
uincat, non esse commodum temperamentum. Sin amplius exuperet, iam utique
morbum existere: aeque ut si uehementer exuperet, mortem. Ad eundem
modum de sicco iudicandum. In principio quidem existere intemperiem. Si
amplius augeatur, aegritudinem, si plurimum exuperet, mortem. Ceu uero
de calido & humido non idem sit iudicium. Quis enim non dicat, ubi uel
calidum frigido, uel humidum sicco paulo quidem plus ualet, intemperiem
ita fieri, ubi ampliter exuperat, morbum, ubi plurimum, mortem? Si quidem
eadem est utrobique ratio. Alioqui nec qui calidi humidique immodice
status sunt, eos uitio demus: nec qui calidi morbi cum humore immodico
consistunt, eos esse morbos fateamur. Huic sententiae aduersantes quidam
Attalensis Athenei sectatores, negant aut calidum humidumque statum uitio
dandum, aut morbum ullum inueniri, qui calidus sit & humidus. Sed omnino
qui uel calidus sit & siccus, ut febris, uel frigidus & humidus, ut aqua
intercus, uel frigidus & siccus, ut melancolia. Faciunt hic & de anni
temporibus mentionem. Quorum hiemem frigidam esse atque humidam dicunt.
Estatem calidam & siccam. Autumnum frigidum & siccum. Ver autem tum
temperatum, tum uero calidum humidumque appellant. Ad eundem modum, & ex
aetatibus puerilem quidem temperatam esse, tum uero calidam humidamque:
porro indicare autumant eorum temperiem ex naturalibus actionibus, quae
illa aetate maxime sint firmae. Sed & mortem aiunt animantium corpora
ad frigidum siccumque perducere, Quippe mortuos Graece ἀλίβαντας,
uocari, quasi nihil humecti in se habentes. Vtpote tum caloris abitione
eo exhaustos tum frigore rigentes. Quod si, inquiunt, mors talis est
naturae, certe uita, cum sit illi contraria, calida est & humida.
At uero si uita calidum quiddam atque humidum est, omnino quod illi
simillimum temperamentum est, id optimum necessario est. Quod si est,
neminem latere, idem quoque temperatissimum esse. Sic in idem recidere
calidum humidumque statum, cum temperato, nec aliud esse temperatum, siue
eucraton statum, quam caliditatem simul & humiditatem pollentes. Atque
Athenei quidem sequatium hae sunt rationes, uideturque & Aristotelis
philosophi, & post eum Theophrasti, & Stoicorum eadem esse quodamodo
sententia. Ita testium quoque numero nos territant. Ego uero quemadmodum
Aristoteles de calida humidaque temperie senserit, in progressu si res
postulet, fortasse explicabo, uidentur enim eum non recte accipere. Nunc
id agam, ut eos qui sic sentiunt, in quo seipsos fallant, doceam. Mox
rem totam in unum coactam caput demonstrem. Cum enim calidum, & humidum,
atque etiam eucraton existimant uer esse, hic se manifeste decipiunt. Nam
neque humidum est sicut hiems, neque calidum sicut aestas, quare neutrum
immodice. Cum tamen ipsis autoribus excessum quendam indicet quoduis
talium nominum. Bifariam autem sunt decepti, primum quidem quod in
quatuor anni temporibus, quartam temperamentorum coniugationem inuentam
omnino uolunt. Deinde quod id ea ratione concludunt, quod sit hieme
quidem calidius, aestate uero humidius, uerum nec quartam in temporibus
anni statuere temperamenti coniugationem est necesse, nisi etiam talis
appareret, & contulisse id cum temporibus vtrinque positis, non magis
id humidum & calidum, quam frigidum probat & siccum. Si enim calidum
humidumque excessus cuiusdam nomina sunt, non potest, nec ipsis quidem
autoribus, uerum esse quod uer in omnibus mediocre sit. Si autem eo quod
aestate humidius est, hieme uero calidius, idcirco humidum est & calidum.
Quid causae est, quo minus frigidum id siccumque putes, propterea quod
aestate est frigidius, & hieme siccius? uel quam sibi facit sortitionem,
ut unam parte oppositionis ab hieme, alteram ab aestate accipiat. Quippe
cum ab utroque in utraque oppositionum parte dissideat, non ex dimidio
collationem, sed ex toto habere debebat. Atqui si ita fiat contraria
illi inesse dicemus. Nam calidum erit & siccum, si conferatur cum hieme,
frigidum & humidum, si cum aestate. Ex neutra igitur collatione, si
modo integra est, calidum & humidum erit. Sed si illis licet ex utraque
oppositione sumpto dimidio, calidum id humidumque asserere, nobis quoque
ad alterum dimidium transire, atque id frigidum & siccum dicere, quidni
licebit. Scilicet siccum, ut ad hiemem, frigidum, ut ad aestatem. Omnia
igitur hac ratione uer erit, humidum, siccum, calidum frigidum. Atqui
illorum ipsorum sententia, non possunt quatuor qualitates in vna eademque
re pollere. Ergo neque aestati, neque hiemi uer comparare est aequum.
Sed potius ipsum per se estimare. Neque enim hiemem ipsam ea de causa
humidam esse, & frigidam dicimus, quod reliquis temporibus humidior
frigidiorque sit. Immo id illi alia quoque ratione accidit. Sed quod
humiditas in ea superet siccitatem, & frigiditas calorem, propterea
frigida dicitur, atque humida. Ad eundem modum & aestas, quum in ea
humor uincitur a sicco, & frigidum a calido, ipsa quoque calida dicitur
& sicca. Siquidem aequum censeo quatuor anni temporum quodlibet ex
suapte estimatum natura, non ex alterius comparatione calidum, frigidum,
humidum, siccum ue nominari debere. Quin etiam si ad hanc formulam
estimes, apparebit tibi uer esse omnis excessus plane in medio. Cum neque
sicut in hieme plus ualeat in eo frigidum quam calidum. neque sicut in
aestate, minus. Ad eundem modum siccitatis humiditatisque aequabilitatem
in eo spectes. Neque scilicet in eo sicut in aestate praeualente sicco,
neque sicut in hieme, exuperante humido. Proinde recte ab Hyppocrate est
dictum: uer esse saluberrimum, ac minime morbis, qui mortem afferant,
obnoxium. Est & autumnus ut quam aestas minus calidus, sic utique quam
hiems minus frigidus. Quare hac ratione nec calidus absoluto sermone
est, nec frigidus. Quippe cum ambo sit, ac neutrum ad summum. Caeterum
alterum in eo est incommodum. Quod etiam Hyppocratis illa sententia
significauit: Cum eodem die modo frigus nos afficit, modo calor urget,
autumnales expectandi morbi sunt. Atque ea res est, quae maxime autumnum
morbiferum facit, inequalis ipsa temperies. Itaque non recte frigidus,
siccusque dicitur. Non enim frigidus est, si ipse per se spectetur, quod
tamen hiems est. Sed ubi cum aestate confertur, utique illa frigidior:
sed nec aequabiliter temperatus, sicut uer. Immo in hoc maxime ab illo
tempore dissidet, quod mediam temperiem & equalitatem perpetuo parem non
seruat. Quippe meridie multo est calidior, quam mane aut uesperi. Nec in
humido & sicco medium omnino statum optinet, quemadmodum & uer. Sed ad
siccius deuergit. Ab aestate uero etiam in hoc uincitur. Non tamen tanto
interuallo, quanto in calore. Ergo patere arbitror, nec autumnum absoluto
sermone, & citra exceptionem frigidum & siccum, sicut illis placet,
dicendum esse. Cum neutrum ad summum sit, sed uincat in eo siccitas
humiditatem. Quare ratione merito siccus appelletur. In calore uero &
frigore, mixtum quiddam ex ambobus, & inequale statuatur. Proinde si
quatuor temperamentorum coniugationes in quatuor anni tempora distribui
uolunt, sciant se non solum ueri, calidum, humidumque statum male
assignasse, sed etiam autumno frigidum & siccum. Quanquam si hunc quoque
concedamus frigidum & siccum esse, non erit statim necesse uer humidum
calidumque esse. Non enim si quatuor intemperature coniugationes in totum
sunt, iam omnes eas in quatuor anni tempora dispensari necessum est. Sed
si quis hoc in mundo est ordo, ac prout melius est, non prout peius omnia
sunt disposita, probabilius sit plura quidem ex anni temporibus temperata
esse facta, unum uero, si modo aliquod, intemperatum, hi uero contra
ostendere conantur, nullum eorum esse temperatum. Sed necessario in
ipsis exuperare alias calidum, alias frigidum. Et nunc si ita fors tulit,
siccum, nunc humidum. Ego uero tantum abest, ut aut uer, aut si quid
temperatum est calidum atque humidum dicam, ut quod plane contrarium est,
id affirmem, omnium aeris temperamentorum pessimum id esse, quod humidum
est & calidum. Quod sane temperamentum, in quatuor anni temporibus
inuenire nequeas. In graui & pestilenti aeris statu, interdum incidit,
ueluti quodam loco Hyppocrates commemorat his uerbis: pluebat per aestum
imber largus assidue. Id nanque est humidi & calidi status proprium,
ut in aestu assidue pluat. Quod si uel tantum aestus sit, quemadmodum
in naturaliter se habente aestate, uel pluat. Sed in frigore, ueluti
hieme solet, fieri nequit, ut is status calidus sit & humidus. An igitur
sine morbis erat aestas illa, in qua pluisse dicit in caloribus assidue
largum imbrem? Atqui carbunculos in ea fuisse narrat, putrescentibus
scilicet in corpore excrementis, ac saniem quandam, quae calida humidaque
immodice fuerat gignentibus. Intelliges id ex ipsa dictione, si totam
tibi ascripsero ea sic habet: Erant in cranone carbunculi estiui, pluerat
per estum largo imbri, idque assidue. Acciderant autem magis austro.
Ac suberat quidem sub cute sanies, quae conclusa incaluit, ac pruritum
excitauit. mox pusule ueluti ambustis sunt obortae, urique sub cute
sunt uisae: uerum hic minus utpote uno tantum e quatuor temporibus
mutato, malum fuit. Quod si duo, tria ue sint mutata, aut etiam totus
annus calidus, humidusque fuerit, necesse est, magna pestilentia
succedat. Cuiusmodi in tertio epidemion, id est, grassantium publice
morborum narrat. Apponam autem primum, quae de temporum intempestiuo
statu scripsit: deinde de hominum, quae subsecuta est corruptela.
Aduertas autem animum in omnibus uelim, estimesque primum cuiusmodi
res sit calida, humidaque temperies, quanque ueri quae temperata res
est dissimile: deinde quam necessario in ea omnia putrescant. Incipit
igitur Hyppocratis narratio in hunc modum: Annus Austrinus pluuius a
uentis in totum silens, deinde totius status particularem rationem
subiicit, crebros imbres in calido & austrino statu fuisse scribens. Mox
uniuersum sermonem in unam summam conferens. Cum fuisset, inquit, totus
annus austrinus humidus, & mollis, haec & haec inciderunt, quae utique
omnia in hoc libro scripsisse sit longum, licet autem cui libuerit in
tertio epidemion membratim ea legere, ac in unum caput omnia redacta
uidere: nempe putredinem maximam. Cuius etiam ipsius Hyppocrates non
raro nominatim meminit. Alias sic scribens: Erat autem & fluxio ipsa
collecta, haud similis puri. Sed alia quaedam putredo ac fluxio multa
uariaque. Alias sic: Et in pudendis carbunculi aestiui, tum alia quae
putredines appellantur. Et quod ex hac putredine multis quidem brachium,
& cubitus totus deciderit: multis femur uel sura est nudata, totusque
pes. Quin etiam magni ossium carnium, neruorum, articulorumque prolapsus
inciderunt. Denique nullum ex affectibus, quos scripsit, inuenias, qui
soboles putredinis non sit. Quippe cum nec a sicco putrefieri quicquam
sit aptum, nec a frigido. Intelligas id si carnes & reliqua quaecunque
asseruari ab hominibus solent, obserues haec sale, haec muria, haec
aceto, haec alio quopiam ex iis, quae siccant, commode praeparari.
Deprehendas & Borea, qui siccus natura & frigidus uentus est, omnia quam
diutissime imputria durare. Contra putrescere facillime Austrino statu.
Est enim is uentus calidus & humidus. Adeo nos totum contra, quam hi,
qui calidum & humidum uer autumant decernimus. Cum neque tale sit, neque
si esset, utique salubre esset, aut sanitati accommodum: hi autem & tale
esse uolunt, & propterea etiam salutiferum scilicet utrobique peccantes,
tum in hiis quae sensu percipere tum quae ratione est intelligere. Cum
sensu id manifeste liceat plane temperatum aduertere. Nec minus ratione
illud inuenire, quod propterea est aptum sanitati, quod e quatuor nulla
in eo qualitatum exuperet. Quod si uel caliditas eius frigiditatem
multo excederet, uel humiditas siccitatem, ut uariis putredinibus
obnoxium. Sic omnium anni temporum morbis esset maxime oportunum. Nunc
quatuor qualitatum mixtionis aequalitas, & mediae temperaturae eius, &
salubritatis sunt causae. Quid igitur medicis, ac philosophis quibusdam
persuasit, ut calidum humidumque uer esse iudicarent? Nempe quod quatuor
temperamentorum coniugia quatuor anni temporibus adaptare uoluerunt.
Porro id inde accidit, quod primum omnium temperamentorum, id est,
medium ipsum praetermiserunt. Quin etiam uictuum, medicamentorum, omnium
denique rerum differentias, in has quatuor coniugationes reducunt, ex
quo manifestum est, quantopere parum rectae, fallacesque de hominis
natura rationes, medicationibus obsint. Satiusque erat duorum alterum,
aut prorsus eiusmodi rationes non attigisse: sed totum experientiae
concedere, aut prius in logica speculatione exercitatum fuisse. Quippe
qui nec experientiae est attentus, & naturalia theoremata aggreditur,
priusque rationem, qua haec inueniat conuenienter exercuit, necesse
est in eiusmodi cauilla sit perductus, ac de euidentibus, ceu is, qui
sensu careat, disputet. Tum Aristotelem testem aduocet, male scilicet
accipiendo ea quae praecipit. Hic enim calidum, frigidum, humidum, &
siccum, multipliciter dici nouit. Illi non quasi multipliciter, sed
quasi ad eundem perpetuo modum dici uelit, accipiunt. Quin etiam is
quod aliquid suo & naturali calore, aut alieno, & acquisititio calidum
sit, non esse idem indicauit. Illi hoc quoque perperam accipiunt. Ad
haec Aristoteles, itemque Theophrastus, quo respicientes temperatam
intemperatam ue naturam esse, iudicare oporteat, diligenter prodiderunt.
Illi ne id quidem intelligunt. Sed cum hos audiunt animal calidum
humidumque dicere, aut puelli temperiem humidam, calidamque esse, nec
quemadmodum ea dicta sint, intelligunt, & stupidi ad quatuor anni
tempora rationem transferunt. Ceu uero idem sit, ac non longo interuallo
dissidens propriam alicuius temperiem humidam, calidamque esse, aut
circundati nobis aeris. Neque enim aut idem est, aut similiter dicitur
animalis temperies calida & humida, sicut aeris temperamentum calidum
dicitur & humidum. Quae igitur sit omnium horum occasio iam dicam,
clareque ostendam, his praesertim, qui intenti esse uolunt, exiguum
errorem in iis, quae inter initia logicae speculationis traduntur,
maximorum errorum occasionem fieri, fortasseque omnibus, quae uel in
cunctis artibus, uel in uitae actionibus perperam geruntur, sophismata
succedunt. Atque haec quidem sophismata illi uitio succedunt, quod
utique non recte definitum est de calidi significationibus. Sed duobus
tantum modis dici id putatum. Quorum altero significetur, quod syncerum
immixtum & simplex est. Altero, quod in mixtione cum suo contrario, id
superat. Quod autem & alteram temperiem cum altera conferentes, subinde
alteram earum calidam pro eo, quod est calidiorem pronunciamus, id non
meminerunt. Atqui ad eum modum animantia ueteribus calida & humida
sunt dicta. Non proprie temperaturae gratia, & sermone absoluto. Immo
ad stirpes, & demortua collata. Quippe demortuis & stirpibus, animantia
calidiora, humidioraque sunt. Quin etiam ex animantibus ipsis speciatim
inter se collatis, canis siccior est, homo humidior. At si formicae
uel api canem conferas, illas sicciores, hunc humidiorem inuenies. Ita
idem animans praeut homo siccum, praeut apicula humidum fuerit. Rursus
ad hominem collatum calidum, ad leonem frigidum erit. Nec mirum, si ad
aliud atque aliud comparatum, contraria simul dici de se patitur. Neque
id alienum est, si idem corpus simul calidum, frigidumque dixeris. Nisi
ad idem conferens sic dixeris. Quod enim incommodum, si eundem hominem
dextrum, sinistrumque dicas? nisi ad eundem conferens ita dicas? Cum ad
alterum dextrum esse, ad alterum sinistrum, nihil sit absoni. Sic igitur
& canis humidus pariter & siccus, praeterea calidus simul & frigidus
est, non tamen ad idem collatus. Quippe ad hominem si conferas, siccus
est, ad formicam, humidus. Rursus hominis respectu calidus est, leonis
frigidus. Quin etiam calidus est, ut uiuens, cum mortuus non amplius sit
calidus. Non calidus, ut ad alterum (si ita uis) canem comparatus. Atque
haec quidem omnia per collationem inter se dicuntur. Quae uero ut in
animantium genere conferuntur. Alia ratione, sicuti etiam quaecunque in
aliqua animalium specie. Canis nanque ad formicam & apim est humidus,
in animantium genere est siccus. Rursus ipsorum speciatim canum, hic
siccus, ille humidus, alius (ut fas est cani) temperatus. Ac dictum
quidem a nobis est, in secundo de pulsuum agnitione de tali nominum usu
diffusissime. Necesse tamen uidetur nunc quoque summatim aliquid, quod
ad rem propositam sit utile, dicendum. Quod absoluto sermone, nec ad
aliud ullum collatum, siccum uocatur, id in solis elementis est, igni,
terraque. Sicut humidum in aqua & aere. Ad eundem modum & de calido,
frigidoque sentiendum. Nullum enim caeterorum corporum prorsus calidum
frigidum ue est, sed sola elementa, quicquid praeter haec ceperis, ex his
mixtis constat. Eoque secundo significationum genere, calidum, frigidum
ue est, non absoluta ratione, ueluti syncerum, & a mixtione alienum.
Immo ueluti uel calidum largius, frigidum partius, uel frigidum largius,
calidum partius sit sortitum reliquorum quiduis calidum, frigidum ue
dicitur. Ac duo quidem significata calidi, frigidi, humidi, & sicci,
haec sunt: alterum absoluto sermone loquentium, mixtura carens, &
syncerum: alterum ex contrariis quidem mixtis constans, caeterum ex
pollentis in mixtura nomine appellatum. Hoc genere sanguis, pituita,
adeps, uinum, oleum, mel, quicquid his simile est, humidum dicitur. Os,
cartilago, unguis, ungula, cornu, pilus, lignum, harena, later, minorem
portionem humidi sunt sortita, maiorem sicci. Eoque eiusmodi omnia sicca
dicuntur. Formica uero sicca est, & uermis humidus: scilicet ut sunt
animalia. Rursus inter ipsos uermes, alius siccus, alius humidus. Idque
uel absolute loquendo, ut uermis, uel alteri cuipiam uermi comparatus.
Caeterum hoc ipsum quod dicimus, ut uermis siccus, ut homo calidus, ut
canis frigidus: nisi quis recte accipiat, & prius intelligit quid sibi
uelit, necesse est omnem sermonem confundat. Est autem recte accipere,
id quod in secundo de pulsibus agnoscendis dicitur, unumquodque secundum
genus, uel speciem non modo calidum, frigidum, humidum, siccum ue: sed
etiam magnum, paruum, celere, tardum, aliaque id genus tunc nominari, cum
supra mediocre, mediumque sit. Verbi gratia, animal calidum cum supra
medium temperie sit animal, equum calidum cum supra medium temperie
sit equum. Porro in quoque genere specie ue media sunt ea, quae Graece
symmetra dicuntur. Quippe quae a summis in eo genere & specie finibus
aequaliter distant. Ac genus quidem est animal: species equus, bos,
canis. Medium temperie in toto animalium genere, homo est. Id enim in
sequentibus demonstrabitur. Medium uero, ut in hominum specie est, quem
Graece eusarcon uocant, Latine, puto, quadratum. Is porro est, quem nec
gracilem dicere, nec crassum possis: sed nec calidum, nec frigidum, nec
alio quouis nomine ex iis, quae excessum defectum ue indicant appellare.
Quisquis super hunc fuerit, is prorsus calidior, frigidior, humidior,
sicciorue est. Nominatur autem talis partim absoluto sermone, partim non
absoluto. Absolute quidem loquenti, quoniam calidus, frigidus, siccus,
humidus ue esse, minime uni alicui priuatim collatus dicitur. Ita enim
canis absoluto quidem sermone, prout uidelicet cuipiam opinio est, animal
siccum dicitur. Non utique alicui comparatus, uerbi gratia formicae.
Non absoluto uero, una quidem ratione, quod scilicet symmetro, id est,
coequali, & medio totius speciei comparatur. Altera uero, quod cum eo
quod inter omnia animalia coequale, & media temperie est, quicquid id
statuas, confertur. Ergo iam palam fit, quod unumquodque eorum, quae
sic dicuntur, nos id uel uni cuicunque comparantes, calidum, frigidum,
humidum ue, aut siccum, ut ad illud dicimus, uel in quocunque genere
specie ue sit dictum, ad eius medium referentes. In specie quidem, ut
equo, cane, boue, platano, cupresso, ficu. Genere uero, ut animali, uel
planta, his accedit & tertium significatum, eorum scilicet, quae absoluto
sermone dicuntur, quae impermixtas summasque habere qualitates diximus
ac elementa uocari. Quin etiam qualitates ipsas est quando corporibus
iis, quae affecta qualitate sunt similiter appellamus. Verum de hoc mox
agetur. Sed ad rem propositam, cum qualitate affecta corpora trifariam
dicantur, consyderandum arbitror in quaque dictione, quemadmodum utamur
appellationibus, utrum ne ut simplex aliquid & immixtum iudicantes, an
ueluti ad symmetron eiusdem generis, uel speciei conferentes, an ueluti
ad rem quamlibet, sicut cum os siccum dicimus, aut frigidum, absoluto
ita sermone nominantes, non adiecto leonis, canis, aut hominis. Palam
nanque est, quod ad uniuersam naturam omnium quae sunt in mundo corporum
respicientes aliquid concipimus medium, cum quo conferentes, ipsum
siccum dicimus. At si quis leonis, uel canis, uel hominis os siccum esse
dicit, liquet hunc rursus ei quod in ipsis animalium ossibus medium
est id comparare. Estque quoniam uniuersorum animalium, aliis magis,
aliis minus sicca ossa sunt hic quoque os aliquod in aliquo animalium
genere intelligendum, quod media temperie sit, uerbi causa hominis,
atque huic reliqua collata, alia humida, alia sicca appellanda. Iam in
ipsis hominibus alius os siccum, alius humidum habere dicetur, utique
ei, qui medius est, ut in hominibus collatus. Quod uero in omnibus quae
sunt, quod medium inter extrema est, id symmetron, atque in illo genere,
uel specie temperatum sit, in omni mihi sermone subaudiendum perpetuo
est, quanquam sit in dictione omissum. Atque cum haec quidem sic se
habeant, ubi aliquis hanc, uel illam humidam, calidam ue temperiem
affirmat, rogandus est quemadmodum dixerit, utrum ne hunc quempiam uni
definito comparans Platoni uerbi gratia Theophrastum, an secundum genus
quodlibet, speciem ue collationem faciens. Quippe uel ut hominem, uel ut
animal, uel ut substantiam absolute, tertium enim significatum cuiusuis
talium nominum, quod simplex esse impermixtumque diximus, id in mixtis
substantiis non est. Sed in ipsis primis, quae etiam uocamus elementa.
Ita cum quodque affectorum qualitate corporum trifariam dicat nobis ad
propositam de temperamentis tractationem, duobus tantum est opus, ut
qui uel ad unum quodlibet, uel ad medium eiusdem generis comparemus.
Quoniam autem multa genera sunt, quemadmodum utique & indiuidua,
poterit multis modis idem corpus, & calidum, & frigidum, & humidum, &
siccum esse. Verum cum uni cuilibet comparatur admodum manifestum est
contraria de eodem dicere licere. Veluti Dionem Theone quidem, & Mennone
sicciorem Aristone, & Glaucone humidiorem. At cum ad medium eiusdem
generis, uel speciei fit collatio, hic iam confundi, conturbarique, qui
parum exercitati sunt, solent. Idem nanque homo humidus simul & calidus
esse potest, sed non minus siccus & frigidus. Verum siccus quidem &
frigidus ad mediocris temperamenti hominem collatus, humidus autem &
calidus, ad aliud quoduis animal stirpem ue, aut substantiam comparatus,
uerbi gratia ad animal, ut apem & formicam: ad stirpem, ut oleam, uel
ficum, uel laurum. Ad aliam uero quampiam substantiam, quae nec animal
sit, nec planta, ut lapidem, ferrum, uel aes. In his uero collationem,
quae ad hominem fit, ad rem eiusdem speciei dixeris. Quae ad apem, uel
formicam est, ad aliquid eiusdem generis. Simili modo quae ad stirpem
fit quamlibet. Est enim supra animal stirpis genus, quemadmodum sane
superioris, quam stirpium generis sunt lapis, ferrum, & aes: uocetur
tamen pro docendi compendio ad omogenes, id est, rem eiusdem generis,
omnis eiusmodi comparatio. Illud modo in ea determinantibus nobis quod
ubi simpliciter substantia quaepiam eucratos, siue temperata dicitur,
tum hac alia siccior, alia humidior, & alia frigidior, alia calidior, eo
loco eam quae ex contrariis aequa prorsus inter se portione coeuntibus
constet, eucraton, siue temperatam nominari. Quaecunque uero ab hac
deficiunt, superantque aliquo ea superantis nomine uocari: ubi uero
stirpem, animans ue ullum eucraton dicimus, nequaquam in ea dictione
simpliciter contraria inter se comparamus. Sed ad naturam uel animalis,
uel stirpis referimus. Ficum uerbi gratia temperatam dicentes, cum
talis sit, qualis maxime ficus esse natura debeat. Rursus canem, suem,
equum, & hominem, cum eorum quisque pro sua natura optime se habeat:
optime uero se habere aliquid pro sua natura ex ipsis functionibus
intelligitur. Quippe animal, ac stirpem quamlibet, tum optime se
habere dicimus, cum optime suam functionem obeunt. Ficus enim uirtus,
bonitasque est, optimos, plurimosque ficos afferre. Ad eundem modum
uitis, plurimas optimasque uuas pendere. Equi uero, quam uelocissime
currere. Canis, ad uenationes quidem, & tutelam quam animosissimum, ad
domesticos quam mitissimum esse. Haec igitur omnia, animalia dico &
stirpes, optimam, mediamque habere in suo genere temperiem dicemus, non
utique absoluto sermone, cum paritas exacta contrariorum in iis sit. Sed
cum ea mediocritas, quae ad potestatem refertur, his adsit. Eiusmodi
aliquid, & iustitiam esse dicimus, non quae pondere, & mensura. Sed
quae eo quod pro dignitate conuenit aequalitatem explorat. Est igitur
temperaturae aequalitas in omnibus temperatis animalibus, stirpibusque,
non ea, quae ex pari elementorum commixtorum spectatur mole, sed quae
tum animalis, tum stirpis naturae conuenit. Conuenit autem alias, ut
humidum sicco, & frigidum calido praeponderet. Neque enim similem habere
temperaturam debent, homo, leo, apis, & canis. Ergo ad quaerentem cuius
sit temperamenti, homo, equus, bos, canis, aliud ue quodlibet, non
est absoluto sermone respondendum. Non enim fieri potest, ut qui ad
ea, quae multis modis sunt dicta, uno modo respondet, non coarguatur.
Oportet igitur duorum alterum, aut omnes percensere differentias, aut
percontatum prius, de qua rogauerit, illam solam dicere. Nam si ut in
animalibus, cuius esset temperamenti rogabat, ad id quod medio est
inter omnia animalia temperamento respicientes, respondere oportet. Si
absolute, atque ut ad omnem substantiam. Sic iam contraria, quae sunt in
eo comparare inter se oportet atque aestimare, haud quaquam ad actionem
temperiem referentes, sed ad elementorum portiones, sin huic cuipiam
singulatim comparans, rogabat, utique ad illud solum conferendo est
respondendum. Iam minus etiam, si indiuiduorum cuiuslibet Dionis, uerbi
gratia uel huius canis, rogemur, quae nam sit substantiae temperatura,
est simplex danda responsio. Dabit enim hinc sophistis, ad calumniam
occasio non parua. Nam si calidi esse temperamenti, & sicci Dionem dicat,
facile licebit illis, partim hominem quemlibet, qui calidioris quam
Dion sit, & siccioris temperamenti proponentibus, ut ad illum humidum,
frigidumque Dionem dicere, partim aliud quoduis animans stirpemue, uerbi
gratia leonem, aut canem, atque his humidiorem, ac frigidiorem asserere
Dionem. Quisquis igitur nec ipse sese fallere, nec ab alio falli uolet,
huic opus est ab his substantiis, quae simpliciter calidae, frigidae,
humidae, siccae dicunt incipere, atque ita transire ad reliquas. Ac
primum quidem illud ipsum in iis exploratum habere, ne has quidem tametsi
maxime uidentur absoluto sermone dici, quo minus ad mediocre eiusdem
generis comparentur effugere, ueluti enim canem medio temperamento
esse omnium canum dicimus, cum pari spatio distat ab extremis, ita
substantiam medio esse temperamento dicemus, cum pari modo ab extremis
abest, quae scilicet & prima omnium sunt & elementa. Porro aberit pars
modo ab extremis, cum ea continet aequaliter inter se mixta. Ergo quae
supra citra ue hanc, temperies erit, eam calidam, frigidam, humidam, uel
siccam dicemus, simul ei, quae media est, conferentes, simul contrariorum
elementorum examen in ea facientes. Qua nimirum ratione simpliciter eam
calidam, frigidam, humidam, siccam ue pronunciabimus: ubi uero cum medio
temperamento conferimus, non simpliciter, sed quod ad mediocre eiusdem
generis sic se habet. Porro genus earum substantia est, omnia enim sub
hac, ut superiori sunt genere, tum animata, tum inanima. Estque haec
hominis, canis, platani, ficus, aeris, ferri, aliorum denique omnium,
commune genus. Sub ea uero sunt alia genera permulta. Animal quidem,
auis, piscis: stirps arboris & herbae: auis, aquilae & corui: piscis,
lupi & rombi. Simili modo oleae & ficus, genus est arbor: anagallidos &
peoniae, herba. Iam haec ultima sunt genera, eoque species appellantur,
coruus, rombus, ficus, anagallis, similiter homo & bos. Ac supernae
quidem descendentibus, haec ultima sunt genera, proinde species dictae.
Inferne uero ascendentibus, ab indiuiduis scilicet substantiis, prima
sunt. Indicatumque alio opere est, merito omnia quae media sunt inter
prima & indiuidua genera, simul genera & species a ueteribus nominari.
Ergo cum definita significata iam sint, ac clare indicatum, quemadmodum
tum absoluto, tum non absoluto sermone calidum, frigidum, humidum, siccum
ue corpus aliquod pronunciandum sit, quaerendae nobis deinceps eorum
sunt notae. Quanquam hic quoque decernere prius de nominibus oportet
quae in habendo nobis sermone, necessario incident, simul explicare
rem quandam, quae potestate iam monstrata prius est, non tamen ab
omnibus, qui hos commentarios euoluent, facile saltem intelligi potest.
Itaque de nominibus prius locutus, mox ad rem reuertar. Quod calidum,
frigidum, humidum, siccum non unum aliquid simpliciter significent,
ubi de corporibus dicuntur, prius est indicatum. Quod autem & solae
ipsae in corporibus qualitates, citra corpora, quae eas suscipiunt, sic
interim nominentur, id quidem, ut nondum est dictum, ita nunc dici est
tempestiuum. Quemadmodum nomen albi tum de colore enunciant, cum ita
loquuntur, contrarius est albus color nigro, tum de corpore, quod colorem
suscipit, cum scilicet oloris corpus album dicunt. Ita & calidi nomen,
tum de qualitate affirmant ipsa, tanquam si caliditatem appellarent,
tum uero de corpore quod caliditatem sustinet. Quippe caliditatem a
corpore quod eam suscipit diuersam habere naturam, & propriam existimare
oportet, ueluti in opere de elementis est indicatum. Et caliditas