OCULISSIMUS: Carissimus. Simili modo Galli: _Je l'aime comme mes yeux._

"Salve, _oculissime_ homo."

—Plaut. _Curcul._ I, II, 28.

Sic et alibi _oculitus amare_, id est valde et singulariter.

OFFICIUM: Res venerea.

"In solemni sexuum _officio_ quod marem ac foeminam miscet, in

concubitu communi, in illo ipso voluptatis ultimae aestu, etc."

—Tertull. _de Anima_, I, 27.

"Liviam Orestillam Caio Pisoni nubentem, quum _ad officium_ et ipse

veniret, ad se deduci imperavit."

—Suet. _in Calig._ 24.

"Quum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce

exhortabatur, ut spissaret _officium_."

—Petron. _Sat._

OFFICIUM OMNE: Genus omne veneris et concubitus.

Quidquid amas dabit illa manus: communiter _omni_

Fungitur _officio._

—Claudian. _in Eutrop._ I, 367 sq.

OFFICIUM PUERILE: Patientia pueri paedicati.

"Faciendum est _puerile officium:_ conquiniscam ad Cistulam."

—Plaut. _Cist._ IV, I, 5.

Lascivam tota possedi nocte puellam,

Cujus nequitias vincere nemo potest.

Fessus mille modis, _illud puerile_ poposci,

Ante preces totas primaque verba dedit.

—Mart. IX, LXVII, 1 sqq.

OLERA: In obscenis.

"Num radix fuit?—Non fuit.—Num cucumis?—Profecto, hercle, non fuit

quidquam _olerum_."

—Plaut. _Cas._ V, II, 32 sq.

Inde Catullianum illud proverbium de eis qui, aliis prostantes,

quaerebant quo suam libidinem exercerent.

Mentula moechatur, moechatur mentula certe;

Hoc est quid dicunt, ipsa _olera_ olla legit.

—Tibull. LXXXIX, 1 sq.

OMNIA: Verbum venereum. Cuncta gaudia quae puer aut puella dare potest;

omnis veneris laetitia.

"Nec adhuc quidem _omnia_ erant facta, quum Ascyltos furtim se

foribus admovit."

—Petron. _Sat._

Et idem alibi:

"Forsitan dum _omnia_ concupisco, etc."

Ulteriora pudet narrare, sed _omnia_ fiunt.

—Ovid. _Epist._ XV, 133.

Haerens ad latus, _omnia_ experiris;

Frustra, etc.

—Tibull. XVIII, 6 sq.

OPELLA IDALIA: Opus venereum. Dictio suavissima; nam minutis verbis, ut

pueri, gaudent et amores.

Non has mellea velitationes

Cyprilla exigit, aut procax Cupido

Cui salacula mentula, et salaces

Lumbuli _idalia_ placent _opella._

—_Phaleuc. ex editione Petronii a Linocerio_ CIↃIↃXXCV,

_Lutet. Parisior._

OPERA: Saepe ad venerem translatum. Sic Terent. _Operam dare amori_.

"Liberis _dare operam,_ quam honeste dicitur."

—Cic. _Epist. ad Fam._ IX, 22.

"Cujus fuerit conditionis Venus, cujus _operae,_ cujus quaestus."

—Arnob. _adv. Gent._ IV.

Sic Graece meretrices dicebantur ἐργάσιμοι, et quaestus earum

ἐργάστα.

OPICUS: Fetidus, obscenus, immundus. Ab _Opicis_, Italiae populo,

foeditate liguritorum notissimo.

Eunus Syriscus inguinum liguritor;

_Opicus_ magister. Sic eum docet Phyllis.

—Auson. _Epigr._ CXX, 1 sq.

Nec curanda viris _opicae_ castigat amicae

Verba. Soloecismum liceat fecisse marito.

—Juv. VI, 455 sq.

OPIGENA: Cognomen Junonis, sic dictae ab _Ope_, quam matronae colebant,

quod eam in partu opem ferre credebant. (Vide _Steph. Dict. historic._)

OPPIDULUM: Pro mulierum pudendis.

Fossula _oppidulum_ arctula profundum

Et meandribulis inexplicandis munit undula, etc.

—Petron. _Phaleuc._ 32 sq.

Quid tum! nudula tota, tota inermis,

Armatum hastula tua vibrante,

Aperta _oppiduli_ in sui benigne

Castella, o pudeat!

—Id. _ibid._ vers. 45, sqq.

OPUS: Opera est labor, _opus_ vero, quod opera perficitur. Eadem igitur

similitudine _opus_ saepissime de actu veneris.

Obscenis rigido deo tabellas

Ducens ex Elephantidos libellis,

Dat donum Lalage, rogatque tentes

Si pictas _opus_ edat ad figuras.

—_Priap. Carm._ III, 1 sqq.

Accessi quoties ad _opus,_ mistisque movemur

Inguinibus, cunnus non tacet, ipsa taces.

—Mart. VII, XVIII, 5 sq.

OPUS MULIEBRE: Patientia paedicati.

"Quid ille alter, o dii! qui tanquam togae virilis stolam sumpsit,

qui ne vir esset a matre persuasus est; qui _opus muliebre_ in

ergastulo fecit; qui postquam conturbavit, etc."

—Petron. _Sat._

ORARIUM: Linteolum ad immunditiam _oris_ detergendam. Gallice _un

mouchoir_. _Orario_ et utebantur Romani ad pudenda detergenda post

venerem peractam. Vide _Aug. de Civ. Dei_, XXII, 7.

Ricini et aurati, ricae et _oraria_ mitrae.

—Lucil. _Frag._ III, 13.

_Oraria_ interpretatur[TR1] _Achaintre, quibus os obvolvebatur_.

_Orarii_ donum signum erat favoris apud imperatores. Inde usus

Orientalium, _orarium_ tradere praedilectae pellici, in indicium noctis

concessae.

"Ipsumque primum donasse _oraria_ populo romano, _quibus uteretur in

favorem_."

—Vopisc. _in Aurelian._

ORBONA: Dea quae praeest pueris utroque parente _orbatis_. Aram Romae

habebat. Vide _Plin._ II, 7.

ORGIA: Sane sciendum, _orgia_ apud Graecos dici sacra omnia, sicut apud

Latinos _caeremoniae_. Abusive enim pro sacris liberis. Erant Romae

_orgia_ Cybeles, Cereris, necnon Veneris ipsius, ut patet ex antiquo

poeta apud Ephestionem. Turpitudinis causa, _orgia_ omnia prohibuit

senatus, anno urbis 568.

ORNATUS (-US): Quidquid pertinet ad cultum virorum et mulierum. Sic

apud Livium Adronic. _Asiatico ornatu affluere_.

"Quid vides!—Nescio quis eccum incedit _Ornatu_ quidem thalassico."

—Plaut. _Mil._ IV, VI, 66 sq.

Sed peculiariter de compositione capillorum.

Ecce tuum solers caput _exornare_ Cypassis

Objicitur dominae contemerasse torum.

—Ovid. _Am._ II, VII, 17 sqq.

Et infra:

Adde quod _ornandis_ operosa est illa capillis

Et tibi per doctas grata ministra manus.

—Idem, _ibid._ 23 sq.

Hinc:

ORNATRICES: Puellae in ministerio apud matronas, et ex officio

peculiari ad compositionem capillorum.

"Haec matris meae liberta et _ornatrix_ fuit."

—Sueton. _Claud._ 40.

_Ornatricis_ mobilem artem sic exprimit Tertullianus:

"Quid crinibus vestris quiescere non licet modo subtritis, modo

suscitatis, modo elisis! alii in cincinnis coercentur; alii, ut vagi

et volucres elabuntur, non bona simplicitate. Affigitis praeterea

nescio quas enormitates sutilium atque textilium capillamentorum,

nunc in galeri modum, quasi vaginam capitis, et operculum verticis;

nunc in cervicem retro suggestum."

—Tertull. _de Cult. foemin._ VI.

In _ornatrices_ mulierum morositates, contumelias et lacerationes

testantur satyrici, praesertim vetularum, et inspeciosarum. Si forte

dum comerentur, se difformes inspicerent, speculo dejecto miseram

famulam verberabant.

Tuta sit _ornatrix:_ odi quae sauciat ora

Unguibus, et rapta brachia figit acu.

Devovet et tangit dominae caput illa; simulque

Ploret ad invisas sanguinolenta comas.

—Ovid. _Art. Amat._ III, 239 sq.

Praefectura domus sicula non mitior aula.

Nam si constituit, solitoque decentius optat

Ornari, et properat, jamque exspectatur in hortis,

Aut apud Isiacae potius sacraria lenae;

Disponit crinem, laceratis ipsa capillis,

Nuda humeros psecas infelix, nudisque mamillis.

Altior hic quare cincinnus? Taurea punit

Continuo flexi crimen facinusque capilli.

Quid psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae;

Si tibi displicuit nasus tuus?

—Juv. VI, 486 sqq.

Ad consilium vocabantur _ornatrices_ emeritae, in arduis ornatus. Vide

_Junium_, _de Coma, c._ 7.

Est in consilio matrona, admotaque lanis

Emerita quae cessat acu: sententia prima

Hujus erit; post hanc aetate arte minore

Censebunt, tamquam famae discrimen agatur

Aut animae; tanta est quaerendi cura decoris.

—Juv. VI, 497 sqq.

ORPHEUS: Masculae veneris primus institutor ab Ovidio dictus.

Ille etiam Thracum populis fuit auctor, amorem

In teneros transferre mares, citraque juventam

Aetatis breve ver, et primos carpere flores.

—Ovid. _Met._ X, 83 sqq.

In gratiam _Orphei_ Thraces mulieribus stigmata inurebant. Vide

Plutarch. in sermone _de iis qui serius puniuntur divinitus_.

OS: Pars vultus labellis obsignata. Vide LABELLA.

OS RUBIDUM: Signum verecundiae apud antiquos.

"_Oris_ verecundi et semper _rubidi_."

—Spartian. _in Percenn. Nigr._

OS SICCUM: Indecorum enim erat omnibus, sed praesertim puellis,

frequenter spuere. Sic Catullus multa in amica Formiani enumerans parum

venusta.

Salve nec minimo puella naso,

Nec bello pede, nec nigris ocellis,

Nec longis digitis, nec _ore sicco,_

Nec sane nimis elegante lingua, etc.

—Catull. XL, 1 sqq.

OS PRAEBERE: De fellante.

"Adolescentem morem gestum oportuit.—Quî potui melius? Quin hodie

usque _os praebui_."

—Terent. _Adelph._ II, II.

ORE MORIGERARI: Irrumari.

"Quare Parrhasii quoque tabulam, in qua Meleagro Atalanta _ore

morigeratur,_...in cubiculo dedicavit."

—Sueton. _Tiber._ 44.

OSCILLATIO: Concubantium motus, ex alternis oppositisque concussibus. A

_cillere_, id est movere.

"Sic inter mercenarium amicamque positus, senex velut _oscillatone_

ludebat."

—Petron. _Sat._

OSCILLUM: Gallice _une balançoire_. Certe inter ludos Romanorum.

Versibus incomptis ludunt, risuque soluto,

......

Et te, Bacche, vocant per carmina laeta, tibique

_Oscilla_ ex alta suspendunt mollia pinu.

—Virgil. _Georg._ II, 386 sqq.

"Alii dicunt, _oscilla_ membra esse virilia de floribus facta; quae

suspendebantur per intercolumnia, ita ut in ea homines, acceptis

clausis personis, impingerent, et ea ore cillerent, id est moverent,

ad risum populo commovendum; et hoc in Orpheo lectum est."

—Serv. _in Virgil. loco supra citato._

OSCULUM: Diminutivum, pro ore minusculo.

...videt _oscula_ quae non

Est vidisse satis.

—Ovid. _Met._ I, 499 sq.

Tu velut Oebaliis habites taciturnus Amyclis,

Aut tua Sigalion aegyptius _oscula_ signet,

Obnixum, Pauline, taces.

—Auson. _Epist._ XXV, 26 sqq.

OSCULATIO: Verbum genericum: actus basiandi.

Eum jam turgidulo tument liquore

Vascula, et liquidae fluunt medullae,

Imbelles procul _osculationes_

Udulis fugias pati labellis.

Blandulos decet hos columbulillos

Imbelles avido _osculationes_

Rostrulo inserere...

—Petron. _Phaleuc._ 9 sqq.

Tres _osculorum_ species, fine dissimiles, _observantiae_, _studii_,

_voluptatis_. Praecipue notanda sunt:

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 148 / 190 题