OSCULUM CAPITIS:

"Laudor quod _osculavi_ privignae _caput_."

—Titinnius, _Ilarubra, apud Non. Marc._

OSCULUM FRONTIS: Religiosum apud veteres, auctore Plutarcho; frons enim

Genio sacrata erat.

OSCULUM AURIBUS DEPREHENSIS: Graece χύτρα, id est _olla_, quod, ut

caput ollae, ita aures ansarum formam referunt. Inter Latinos hoc

osculi genus primus expressit Plautus:

"Pareo: at scin' quomodo? Sine te exorem, sine te _prendam

auriculis,_ sine dem savium."

—Plaut. _Poenul._ I, II, 162 sq.

"_Prehende auriculis,_ compara labella cum labellis."

—Idem, _Asin._ III, III, 78.

Romae, in veteri monumento, videtur Cupido alatus, qui comprensis

auribus Zozimam deosculatur.

Et foetus matrona dabit, natusque parenti

Oscula _compressis auribus_ eripiet;

Nec taedebit avum parvo advigilare nepoti; etc.

—Petron. II, VI, 53 sqq.

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 149 / 190 题