OBSCENITAS VERBORUM:

"Vel hoc vitium sit quod κακόφατον vocatur; sive mala

consuetudine, in obscenum intellectum sermo deductus est, ut _ductare

exercitus_ et _patrare bellum_, apud Sallustium dicta sancte et

antique, ridentur a nobis, si diis placet; quam culpam non

scribentium quidem judico, sed legentium. Tamen vitanda, quatenus

verba honesta moribus perdidimus..."

—Quintil. _Inst. orat._ VIII, 3.

Est altera _obscenitas_ quae vocalis tantum, ex verborum concentu

oritur, aut vitiosa sermonis compositione. Quodquidem vitium accurate

vitabant antiqui, praesertim loquendo.

"Non olet unde sit quod dicitur _cum illis, cum_ autem _nobis_ non

dicitur; quia, si ita diceretur obscenius, concurrent literae, ut

etiam modo, nisi _autem_ interposuissem."

—Cic. _Orat._ XVIII.

OBSESSORES ALIENI MATRIMONII: Insidiatores alienae pudicitae. (_Val.

Max._)

OBSIGNATA: Dicebatur de virgine intemerata.

"_Signatam_ integram virginem vetustas voluit dicere."

—Non. Marc.

"Primam Chrysicum negat _signatam_ reddere."

—Lucil. _lib._ XXIX.

"Parere quaedam matrona cupiens, dubitans an esset praegnans, visa

est in quiete _obsignatam_ habere naturam."

—Cic. _de Nat. deor._ XXII.

Vide SIGNATA.

OBVARARE: Pervertere, depravare. Dictum a varis.

"Nam consiliis _obvarant,_ quibus tamen concedit hic ordo."

—Enn. _Achill. apud Non. Marc._

OCQUINISCERE: Inclinare. De paedicante.

Ut nullum civem paedicavi per dolum,

Nisi ipsus orans ultroque _ocquinisceret._

—Pompon. _Prostibulo, apud Non. Marc._

Nisi nunc aliquis subito obviam occurrit mihi

Qui _ocquiniscat_, quo compingam terminum in tutum locum.

—Idem, _Pistore, apud Non. Marc._

OCULUS LIMUS: Obliquus; signum lasciviae.

"Quadam voluptate suffusi, aut _limi,_ ut sit dicam venerei."

—Quintil. _Inst. orat._ II, 3.

"Ad me conversa _limis_ et morsicantibus oculis."

—Apul. _Met._ II.

"Viden' _limulis,_ obsecro, ut intuentur?—Ecastor, sine omni

arbitror malitia esse."

—Plaut. _Bacchid._ V, II, 12 sq.

OCULI INDOMITI: Extra modum lascivi.

"Ego animo cupido, atque _oculis indomitis_ fui."

—Plaut. _Bacchid._ IV, IX, 92.

OCULI NIGRI: In pretio apud Romanos.

Semper haerentem puerum canebat,

Et Lycum _nigris oculis_ nigroque

Crine decorum.

—Hor. _Od._ I, XXXII, 10 sqq.

Non magis esse velim, quam pravo virere naso,

Spectandum _nigris oculis_ nigroque capillo.

—Hor. _de Art. poet._ 36 sq.

Necnon venuste Claudianus:

...non labra rosae, non colla pruinae,

Non crines aequant violae, non lumina flammae.

—_De Honorii et Mariae nuptiis_, 265 sq.

Hic _violae_ pro nigro colore; nam Virgilius _nigras_ dicit violas.

OCULI PETULANTES: Lascivi, impudici.

"Cujus omnes corporis partes ad nequitiam sunt oppositissimae;

_oculi,_ ad _petulantem_ lasciviam."

—Rutilius Lupus _ex Lycurgo._

"Ipse Paris dearum lividinantium judex, si hanc in comparatione

vidisset tam _petulantibus oculis,_ et Helenem huic donasset, et

deas."

—Petron. _Sat._

OCULI PUTRES: Venere soluti. Eodem sensu Persius: _patranti fractus

ocello_; et Juvenalis, _oculosque in fine trementes_.

Omnes in Damalim _putres_

Deponent _oculos;_ nec Damalis novo

Divelletur adultero,

Lascivis hederis ambitiosior.

—Hor. _Od._ I, XXXVI, 17 sqq.

OCULIS VENARI: De arte mulierum quae, tanquam visco volucres auceps

capit, sic et ipsae viros _oculis_ attrahunt et capiunt.

"Viden' tu illam _oculis venaturam_ facere, atque aucupium auribus?"

—Plaut. _Mil._ IV, I, 43.

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 147 / 190 题