ANSER: Pro scorto. (_Artemidorus_, II, LXXIII, et IV, LXXXV.)

ANTECOENIUM: Praeludia rei venereae.

"Gladiatoriae veneris _antecoenia_."

—Apul. _Met._ I.

Vid. PROMULSIS.

ANTEROS: Filius Veneris et Martis, cujus meminit Cicero _de Natura

deorum_, 3, et Pausan. I. Dicit Porphyrius Eroten et _Anteroten_ eadem

matre, sed non eodem partu natos. Nam, ait, quum priorem filium

(Eroten) mater Venus parum crescere animadverteret, Themin consuluit,

quae respondit priori illi Cupidini alterum esse necessarium; cui

consilio adhaerens Venus, _Anteroten_ genuit.

Sed, vix illo edito, primaevus Eros crescere coepit, et alas explicare,

et quoties adesset _Anteros_, procerior etiam formosiorque videri. Qua

venustissima fabula nos docent antiqui nullum esse felicem amorem, nisi

mutuum.

ANTEVENTULAE: Comae ante frontem dependentes.

"Et discerptae comae semicanae, sordentes inspersu cineris, plerumque

ejus _anteventulae_ contegebant faciem."

—Apul. Met. IX.

Glossarium eroticum linguae Latinae sive Theogoniae, legum et morum nuptialium apud Romanos explanatio nova · 第 32 / 190 题