ANCILLA: Convicium in viros servilis et effoeminati ingenii.
"Gallus Antipater _ancilla_; bonorum et historicorum dehonestamentum."
—Treb. Poll. _in Claud._ 5.
Vid. _Fustid. apud Sallust. Frag._ I, 131.
ANCILLARI: Eodem sensu.
"Verum enim dotibus deliniti, ultro etiam uxoribus _ancillantur._"
—Titinnius, _apud Non. Marc._
ANCILLARIOLUS: _Ancillarum_ amator. Sic et contemptim vocabant Romani
eos qui id humilis et sordidae veneris genus sectabantur.
"Si quis nulla se amica fecit insignem, nec aliena uxori aemulum,
hunc matronae humilem, et sordidae libidinis, et _ancillariolum_
appellant."
—Senec. _de Benef._ I, 9.
_Ancillariolum_ tua te vocat uxor, et ipsa
Lecticariola est; estis, Alauda, pares.
—Mart. XII, LVIII, 1 sq.
ANCILLARIS: Quod ad _ancillas_ pertinet.
"_Ancillari_ sordidoque artificio, regiae virgines, ut tonstriculae,
tondebant barbam."
—Cic. _Tusc._ V, 58.
ANCILLULA: Diminutive: _ancilla_ parvula.
"Nonne ubi mihi dixisti cupere te ex Aethiopia _ancillulam._"
—Terent. _Eunuch._ I, II, 85.
ANCUBA: Pro SUCCUBA. (_Isidor. gloss._) Adultera, concubina.
ANCULI, ANCULAE: Dii deaeque mancipiorum. (_Fest._) Quotannis, festo
publico, supplicabantur ab ancillarum grege, solatium servitutis
rogante, necnon dominarum rarissimam mansuetudinem. Vid. DOMINA;
ORNATRIX. De his numinibus, vid. _Ros. Ant. rom._ 2.
ANCUNNUENTAE: Mulieres sic dictae tempore quo menstrua fluunt. A verbo
_cunire_. (_Fest._)
ANDROGYNI: Mere graecum: Graecis enim vir, ἀνὴρ, cujus nominis
casus ἀνδρός; mulier vero, γυνή. Hermaphroditi.
"Gignuntur homines utriusque sexus, quos hermaphroditos vocamus, olim
_androgynas_ et in prodigiis habitos; nunc in deliciis."
—Gell. IX, 4.
"Quid ortus _androgyni_? nonne fatale quoddam monstrum?"
—Cic. _de Divin._ I, XCVIII, 43.
De _androgynis_ fabulae innumerae apud antiquos; sic populos africos
notarunt utriusque naturae et inter se vicibus coeuntes; dextra mamma
viri, et laeva mulieres. (_Plin._ VII, II, 28.)
Re vera _androgyni_ nil nisi phantasmata. Ab antiquissima doctrina,
quatuor eorum species: in viris tres; mulieribus una tantum.
Si quidem in viris: 1° quum in perinaeo hirsuta ruga pudendi muliebris
faciem praebet; 2° quum simili hirsuto sulculo intermedium coleorum
afficitur; 3° tandem, ut ex vero meatu, quum urina e scroto
profunditur, quod visum aevo nostro.
4° Mulieribus, quum ultra modum eminens murtum, et in balanum evadens,
penem effingit; ut nuper vidimus Lutetiae Parisiorum.
Caeterum, ambigui illi uno sexu tantum ad generandum habiles; ad
libidinem vero utroque potiuntur, praesertim tribades.
Maximu' si argenti sexcentum ac mille relinquit
Imberbi _androgyni_ barbato maechocinaedo.
—Lucil. _Frag._ XXX, 19.
_Androgynum_ inter utrum, nec utrumque, et utrinque remotum.
—Lucret. V, 836.
Vid. _Annotatores_ in _Lucret._ et _Ulpian. ad Sab._ l. I.
"Sinuessae natum, ambiguo inter marem et foeminam sexu infantem. Quos
_androgynos_, vulgus..."
—Tit.-Liv. VII, _de Bell. punic._
ANDROGYNI: De illis qui muliebria patiebantur.
Nolo tamen veteris documenta arcessere famae:
Ecce ego sum factus foemina de puero.
—Auson. _Epigr._ LXVIII, 15 sq.
ANETHUM: Inter herbas veneficas ad usum incantatricum.
"_Anethi_ modicum, cum lauri foliis mixtum, rore fontano datur
lavacrum et poculum."
—Apul. _Met._ III.
ANGERONA: Dea silentii, cui sacrificabatur ad diem XII kalend.
januarii. Simulachrum ejus in ara Volupiae collocatum erat,
significando voluptatis angores patientia et silentio saepissime
sublevari. Vid. _Plin._ III, 5; _Macrob. Saturn._ I, 10.
ANGUIS: Pro pene languido.
Licebit aeger, _angue_ lentior,
Tereris usque, donec, ah! miser, miser,
Triplexque, quadruplexque compleas specum.
—_Priap. Carm._ LXXXIII, 33 sq.
Talis enim _anguis_ gradiens. Jam Aristophanes in _concionatricibus_,
ὄφιν posuerat pro pudendo remisso.
ANILITAS: (_Catull._) Anilis aetas. (_Columell._ II, 1, 2.) Senectus,
non foeminarum peculiariter, ut interpretantur multi, sed cujuscumque
sexus, et etiam de rebus inanimatis. Eadem compositione _virilitas_
(_Mart._) et _juvenilitas_. (_Varr. Eudaemon._)
Hujus aetatis tremulam vocem tremulis verbis lepide fingit Catullus.
Usque dum tremulum movens
Cana tempus _anilitas_
Omnia omnibus annuit.
—Catull. LVI, 161 sqq.
ANNIVERSARIUM NUPTIARUM: Apud Romanos religiose celebrabatur, ausipce
Mercurio.
Hunc semper Norbana diem cum conjuge Caro
Laeta colat, primis quo coiere toris.
—Mart. VII, LXXIII, 7 sq.
ANNULUS: _Annulorum_ origo, teste Plinio, e Graecia fuit: sera tamen;
nam iliacis temporibus nulla illorum mentio. Signandi causa dicuntur
inventi, singuli vero, et ferrei. Sed, augescente luxu, aureos
sumpserunt senatores et equites, nulli alio tamen permissos; unde _jus
annuli_, legibus romanis.
Postea tamen, _aureo_ donati sunt liberti; sed nunquam servi. Ancillis
_aureos_ possidere licebat, sed in peculio tantum, gestandi digitis
manente interdicto. Inde, _aureum promittere_ pro _manumissionem
polliceri_.
"Si effexis, soleas tibi dabo, et _annulum_ in digito _aureum_ et
bona plurima."
—Plaut. _Casin._ III. V, 63 sq.
Primo, unus tantum _annulus_ ad sinistrae manus digitum minimo
proximum. (_Gell._ X, 10.) Tres Horatius saeculo suo ponit.
Cum tribus _annellis_, modo laeva Priscus inani,
Vixit inaequalis, etc.
—Hor. _Sat._ II, VII, 9 sq.
Sed, crescente hujus generis luxuria, dempto medio digito, reliquos
omnes ostendit sua aetate Plinius onerari solere: ac privatim etiam
articulos minoribus aliis, ita ut uni minimo tres saepe congererentur.
Certe Lucianus, dialogo qui _Gallus_ inscribitur, divitis cujusdam
manum _annulis_ sexdecim onustam depingit.
Per cujus digitos currit levis _annulus_ omnes.
—Mart. V, LXI, 5.
In luctu _annulos_ deponebant Romani et Romanae. (_Dio._ l. XL;
_Xiphilinus in Epit. Commod._)
"Quid aliud in luctu quam purpuram atque _aurum_ deponunt? quid quum
eluxerunt, sumunt?"
—Tit.-Liv. XXIV
Sponsae, die nuptiarum, _annulus_ a sponso mittebatur.
Conventum tamen et pactum, et sponsalia nostra
Tempestate paras, jamque a tonsore magistro
Pecteris, et _digito pignus_ fortasse _dedisti_.
—Juv. VI, 25 sq.
Erant autem et _aestivi annuli_, id est pondere leviores. Crispini,
apud Juvenalem, carpitur illa tunc temporis adhuc inaudita mollities.
Quum pars Niliacae plebis, quum verna Canopi
Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
Ventilet _aestivum_ digitis sudantibus _aurum_,
Ne sufferre queat majoris pondera gemmae,
Difficile est satyram non scribere.
—Juv. I, 26 sqq.
Dilectorum imagines _annulis_ portabant antiqui, pala insertas loco
lapilli.
"Nec tamen Epicurum licet oblivisci, si cupiam: cujus imaginem, non
solum in tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis et in
_annellis_ habebant."
—Tull. _de Finib. bon. et mal. ex Non. Marc. de Honestis._
ANNULUS PRONUBUS: Quo sponsae digitum vir oppignerare consueverat. Vid.
_Cael. Rhod._ VI, 12, et _Gassendi in vita Peirescii_.
ANNULUS: Pro interfemineo muliebri. Vid. DIGITUS.
ANSER: Verecundus antiquis habebatur, teste Plinio, I. X, 20, quo loco
pariter de pavone; sed postea in obscena verba conversus. Priapo enim
sacri erant _anseres_; interiori templo diversabantur.
"Occidisti Priapi delicias, _anserem_ omnibus matronis acceptissimum."
—Petron. _Sat._
ANSER: Poeta eroticus; de quo Ovidius:
Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior _Anser_.
—Ovid. _Trist._ II, 435.